Age porro, ipsam, si placet, veram aeternamque vitam, etiam, ut sapientem, ipsamque sapientiam celebremus, imo vero tanquam omnis sapientiae procreatricem, supraque omnem sapientiam et intelligentiam eminentem. Non enim Deus tantum supraquam plenius sapientia exsistit, et intelligentiae ejus non est numerus, sed supra omnem rationem et mentem et sapientiam collocatur. Itaque supernaturaliier intelligens vir plane divinus, communis ille noster nostrique praeceptoris sol, Quod, inquit, stultum est Dei, sapientius est hominibus, non solum quod omnis humana cogitatio error quidam sit, si cum divinarum absolutissimarumque intelligentiarum firmitate stabilitateque comparetur; verum etiam quia solemne est theologis, ut in Deo ea quae sunt privationis contrario sensu dicant. Sic lucem splendidissimam Scripturae vocant inaspectabilem: et qui multa laudum insignia nominaque habet, dicunt ineffabilem et innominabilem; atque eum qui omnibus praesens est et ex omnibus invenitur, vocant incomprehensum et investigabilem. Hoc igitur modo etiamnum divinus Apostolus stultitiam Dei laudare dicitur, dum id quod in ea rationi contrarium et absurdum videtur, ad ineffabilem omnique ratione potiorem veritatem refert. Verum (ut alibi dixi) si more nostro ea quae supra nos sunt accipiamus, familiaribusque nobis sensibus inhaereamus, atque divina cum rebus nostris conferamus, fallimur, si secundum id quod deforis apparet divinum Numen et arcanam illam rationem metiamur; cum scire debeamus, potentem quidem nostram pollere vi intelligendi, qua res in- tellectiles contueatur, tamen istam unionem, qua a rebus se superioribus conjungitur, naturam ipsius longe superare. Secundum hanc itaque divina sunt intelligenda, non more nostro, sed quatenus nos ipsi totos a nobis totis abdicamus, et toti transimus in Deum; siquidem longe praestat nos Dei esse quam nostros; sic enim divina nobis dari poterunt, si cum Deo fuerimus conjuncti. Hanc igitur rationis expertem et amentem atque fatuam sapientiam superlate laudantes, dicamus, omnis mentis et rationis, omnisque sapientiae et intelligentiae causam esse; et ipsius esse omne consilium, et ab ea omnem scientiam et intelligentiam proficisciae absconditos esse l. Etenim convenienter iis quae omnia sciens, per se sapientiae et totius sapientiae un