Atque ex hac ipsa omnium causa sunt intellectiles ac intelligentes deiformium angelorum animarumque essentiae, ac totius mundi naturae, et quaecunque vel in aliis exislere, vel per cogitationem esse dicuntur; denique sanctissimae illae antiquissimaeque virtutes, quae verae sunt essentiae, et quodammodo in ipso vestibulo superessentialis Trinitatis constitutae, ab ipsa quoque et in ipsa, et post eas inferiores inferiori, novissimaeque, quoad angelos quidem novissimae, quoad nos autem supermundiali gradu tum esse tum deiformiter esse obtinent. Animae quoque, caeteraeque omnes entitates, secundum eamdem rationem, tam esse quam bene esse habent, et sunt et bene sunt, dum ab eo qui prius est cum esse tum bene esse obtinent, et in ipso et sunt et bene sunt, et ex ipso incipiunt, et in ipso conservantur, et ad ipsum terminantur. Ac primus quidem ipsius esse distribuit praestantioribus illis essentiis, quas aevternas Scripturae vocant; ipsum autem esse rerum uniuersarum nunquam desiit; verumtamen illud A ipsum esse est ex eo qui prius est; et ipsius est essentia, et non ipse essentiae: et in ipso est existentia, et non ipse in existentia; atque ipsum habet existentia, et non ipse habet existentiam; et ipse est ipsius existentiae et aeuum, et principium, et mensura, cum ante existentiam et entis et aevi, et omnium substantificum principium, et medium et finis existat. Atque ideo ab Eloquiis qui vere praeexisit, secundum omnium eorum quae sunt cogitationem multiplicatur, et in eo proprie celebratur, erat, et est, et erit; item factum est, et fit, et fiet; haec enim omnia significant his qui ut Deum decet intelligunt, esse eum secundum omnem cogitationem suprasubstantiarn, et esse causam eorum quae modis omnibus sunt. Etenim non hoc quidem B est, illud vero non est; nec aliquo quidem modo est, aliquo vero non est; sed potius omnia est, ut omnium auctor, et in se omnia principii, omnes omnium rerum terminationes continens et anticipans; et supra omnia est, utpote ante omnia supraessentialiter supraquam existens. Quamobrem omnia de ipso et simul dicuntur, nihilque est omnium; est omnis figurae, omnis formae, sine forma, sine pulchritudine, principia et media et fines rerum solute et abstracte in seipso anticipata habens, et omnibus pure illucens, largiendo ut sint secundum causam unam et supràquam copulatam. Si enim sol ille noster rerum sensilium substantias ac qualitates, quantumvis multae sint ac diversae, simul ille, cum sit unicus, et uniformiter diffundat lumen suum, omnes renovat, et nutrit, et servat, et perficit, et distinguit, et unit, et refovet, et fecundat, et auget, et immutat, et firmat, et producit, et suscitat, et vegetat; et quodlibet ex iis, modo cuique proprio, unius ejusdemque solis particeps existit, et plurimorum se participantium causas sol unicus in seipso uniformiter anticipavit; potiori utique ratione concedendum est, in ipsiusmet solis ac rerum omnium causa, secundum unicam supraessentialem copulationem, rerum omnium exemplaria praeexstitisse. quandoquidem haec ipsasmet essentias producat secundum excessum essentiae. Exemplaria vero dicimus esse rationes in Deo substantificas rerum et unicè praeexistentes, quas divinus sermo voluntates, rerum definitrices et effectrices: secundum sunt praedefinivit et produxit.