Alius itaque repetentes, dicamus, rebus omnibus et aevis, ipsum esse ab eo qui praeextitit existere. Atque omne quidem aevum ac tempus ex ipso, omnis vero aevi ac temporis, reique cujuslibet principium ac causa is est qui praeexstitit; et cuncta ipsum participant, et a nullo entium recedit; et ipse est ante omnia, et universa in ipso consistunt, et simpliciter, si quid quomodoclibet existit, in ipso praeante tum est, tum intelligitur, tum salvatur; et ante alias ejus participationes praesupponitur ipsum esse, et est ipsum per se esse antiquius, quam esse per se vitam, et per se sapientiam, et per se similitudinem divinam, et quaecunque alia participantur ab iis quae sunt, ante omnem sui participationem participant esse; imo vero etiam ipsa secundum quae sunt omnia, quae ab iis quae sunt participantur, ipsum per se esse participant; et nihil est, cujus ipsum per se esse non sit essentia et aevum. Deus igitur cum sit, ut consentaneum est, omnibus aliis magis principialis, ab antiquiōre dono suo laudatur ut ens; siquidem prius esse et excellentius esse cum prius habeat et excellentius habeat, prius fecit esse quod est, ipsum, inquam, per se esse, et per ipsum omne quod quomodocunque est, existere fecit. Atqui principia eorum quae sunt, omnia participant esse, et sunt, et principia sunt, et primum sunt, et postea principia sunt. Et si vis viventium, quatenus vivunt, principium dicere per se vitam; et similium, quatenus similia sunt, per se similitudinem; et copulatorum, quatenus copulata sunt, per se copulationem; et ordinatorum, quatenus ordinata sunt, per se ordinationem; et similiter in aliis, quaecunque hoc aut illud, aut utrumque, aut multa participant, et hoc aut illud, vel utrumque aut multa sunt participata, reperies, per se participationes, primum participare esse, et sic primum esse quod sunt, deinde hujus aut illius principia esse, et participant (quae aliorum principia numerantur) per participata illa principia participant.