In scientia vero peccantes Scriptura vocal eos qui circa eam, quae latere non potest, boni cogni- tionem aut actionem imbecilles sunt, quiq; sciunt voluntatem, et non faciunt; qui audiverunt quidem, sed infirmi sunt in fide vel operatione boni; quin etiam aliqui nolunt intelligere ut bene faciant, ex perverssione vel debilitate voluntatis. Atque univorsim malum, ut saepe diximus, infirmitas est et imbecillitas, et defectus sive scientiae, sive liquidae cognitionis, sive fidei, sive naturae, sive desiderii, sive operationis boni. Atqui dixerit nonnemo, infirmitatem minime supplicium mereri, sed e diverso venia dignam esse. Si quidem facultas non suppleret, recte utique id diceretur; sin autem ex bono sit posse, quod, juxta Scripturam, omnibus omnino convenientia largitur, ex bona bonorum propriorum habitudine defectio, et perversio, et fuga, prolapsioque, laudanda non sunt. Verum haec in tractatu De justo divinoque judicio satis a nobis pro virili sunt exposita; in quo sacro tractatu veritas Eloquiorum sophisticas rationes, quae injustitiam mendaciumque Deo impingunt, tanquam plane impias et stolidas elisit. Jam vero pro modulo nostro satis laudatum est bonum, in quantum vere admirandum, ut principium et finis omnium, ut rerum omnium complexus, ut informans res non exsistentes, ut causa bonorum omnium, ut nullius mali causa, ut providentia et bonitas absoluta, quaeque omnia, tam quae sunt quam quae non sunt, superat, et mala, suique priuationem, bona efficit, vt omnibus expetendum, amandum et diligendum, et quaecunque alia in superioribus verae, vti reor, oratio demonstrauit. Nota, quod bonitatem vocet essentiam diuinam, de qua scriptum est, Ego dixi, dii estis. Unde diuinitatem deitatis Dionysius θεαρχίαν et ὕπαρξιν θεαρχικὴν dicit. Hunc locum bonum vocat ipsum Deum. Et paulo post, « Deus, inquit, substantialem quamdam, sicut nos habemus virtutes; quippe substantia solis. » Vbi aduerte, quod non significet qualitatem (non enim substantia, sed qualitas est lumen), sed quia subsistit sine lumine, dicit substantiam ejus esse, id est naturam solis; sicut calor est substantialis igni, id est natura. Hunc igitur locum interpretans S. Maximus, « Nemtpe Deo omnino ad exemplum solis; quin potius sic in praeterquam lumen, non habet lumen aduentitium, neque tanquam sit animal, velut praeditus anima, in omnia dispergit (potius enim contra, neque anibet, caret, enim ratione, nec aliunde lumen accipit; Deo intelligere oportet, quod Deus scilicet non habet sicut nos habemus virtutes; quin potius substantia ipsius est tanquam qui est id ipsum bonum fulgorem bonitatis, inquit, lumen, quod alioqui qualitas est, substantiam solis talem naturae alicujus ad eam categoriam referunt, ad septem rerum gradus lumen usquequaque diffundit, semper tenore fulgentes, per lunam lumine variant, per similiter sol ille solis summus Deus ipsum bonum per scilicet per angelos, per animas ratione praeditas, per coelestia corpora, per corpora elementaria, perque ma. Dicendum quoque cum S. Thomâ in parte 1, quaest.