Quin ne rebus quidem inest malum. Nam si res omnes sint ex bono, omnibus insit bonum, omniaque contineat, malum utique vel non erit in rebus, vel in bono erit; atqui in bono non erit (neque enim in igne frigus est), nec depravari poterit id quod etiam malum bonum reddit. Quod si erit, quomodo erit in bono malum? Si quidem ex eo est, absurdum id est nec fieri potest: Non enim potest (ut Scripturae veritas testatur) arbor bona malos fructus facere; nec contra. Si ex eo non est, perspicuum est id profectum esse ab alio principio atque causa; nam aut malum ex bono erit, aut bonum ex malo; vel si id fieri non potest, ex alio principio et causa exsistet tam bonum quam malum. Nulla enim dualitas principiat, sed unitas erit principium omnis dualitatis. Atqui absurdum quoque est, ex uno et eodem duo prorsus contraria proficisci et exsistere, idemque principium nec simplex, nec unum esse, sed diuisum ac duplex, et sibi ipsi contrarium ac repugnans. Neque vero duo rerum principia contraria, quae sibi mutuo et uniuerso insint, pugnare quoque possint; si enim hoc detur, ne Deus quidem ipse incolumis erit vacuusque molestia, siquidem sit aliquid quod eum offendat; deinde cuncta erunt inordinata semperque pugnantia; atqui bonum cum rebus omnibus amici- tiam jungit, ilicoque ut ipsa pax, pacisque conciliatrix, a theologis sanctis laudatur. Itaque bona omnia sibi invicem amica sunt et consona, tanquam ab una vita propagata, et ad unum bonum coordinata, placidaque, atque similia, et inter se affibilia: non igitur in Deo malum est, neque malum est quid divinum. Sed nec ex Deo malum est; aut enim bonus non est, vel bona facit, bonaque producit, et non aliquando quidem et aliqua, aliquando vero non, et non omnia; isto enim pacto mutatio in eum cadet atque commutatio, etiam circa id quod omnium divinissimum est, id est causam. Quod si vero in Deo bonum sit ipsa substantia, si permuletur ex bono Deus, aliquando quidem erit, aliquando vero non erit. Si autem participatione bonum habeat, habebit utique ex Malum igitur nec ex Deo, nec in Deo, neque omnino,