Haec fortasse dixerit qui ista ignorabit, nos autem eum rogabi mus, ut attendat veritati, idque primum dicere non verebimur: Malum non esse ex bono; ac si ex bono est, non esse malum; neque enim ignis est refrigerare, neque boni facere non bona. Si etiam ea quae sunt, omnia ex bono sunt (natura enim boni est, producere et conservare; mali autem, corrumpere ac perdere), nihil eorum quae sunt ex malo est, ac ne ipsum quidem malum erit, siquidem etiam sibi malum esset. Quod nisi ita sit, malum omnino malum non erit, sed habet quamdam boni, secundum quam omnino est, partem. Et si ea quae sunt pulchrum bonumque appetunt, et quaecunque agunt, propter id quod bonum videtur, faciunt, omnisque rerum intentio cum principium tum finem bonum spectat (nihil enim, mali naturam spectando, facit ea quae facit), quonam pacto erit malum in rerum natura, vel omnino exsistat ejuscemodi boni appetitu destitutum? Etenim vero si res omnes ex bono sint, bonumque sit supra res ipsas, id quod non est, jam in bono est, malum vero nequaquam est; alioquin non est plane malum, nec id quod non est; nihil enim erit id quod omnino non est, nisi secundum modum quemdam supraeessentialem in bono esse dicatur. Bonum igitur erit, et eo quod omnino est, et eo quod non est, multo prius et superius locatum. Malum autem nec in iis est quae sunt, nec in iis quae non sunt, sed eo etiam quod non est, remotius est a bono, tanquam alienum ac minus ens. Unde igitur est malum? dicet aliquis. Si enim ma- A lum non est, viros et vitium idem sunt (proportione scilicet totius ad totum, et partis ad partem), aut saltem id quod virtuti repugnat, non erit malum. Alqui contraria sunt temperantia et intemperantia, justitia et injustitia. Neque vero dico illas esse contrarias, in quantum prodeunt a justo et injusto, et a temperante atque intemperante; verum etiam prius quam viri probi ab improbo discrepantia foris appareat, jam in ipso animo a virtutibus vitia discrepant, et a ratione dissident perturbationes; quapropter necessario concedendum est, malum aliquod esse bono contrarium. Neque enim sibi bonum contrarium est, sed ut ab uno principio unaque causa profectum communione, conjunctione, amicitiaque gaudet. Neque etiam minus bonum majori adversatur; quia neque id quod minus calidum aut frigidum est, magis calido frigidove contrariatur. Est igitur in rerum natura, estque aliquid, et opponitur atque adversatur bono malum. Et esto corruptio sit rerum, non tamen hoc penitus exterminat malum e rerum natura, sed erit illud etiam aliquid, et ad rerum conferet generationem. Annon frequenter unius corruptio alterius est generatio? Atqui malum hoc modo ad universi plenitudinem conducet, ac per se faciet, ut rerum universitas non sit imperfecta. faciet, ut rerum universitas non sit imperfecta.