Atqui visum est quibusdam nostris sacrarum Scripturarum tractatoribus, nomen amoris divinius esse quam nomen dilectionis. Scribit enim divinus Ignatius: « Meus amor crucifixus est. » Et in iis quae aditum ad Scripturam praeparant, quemdam invenies de divina Sapientia aientem, Amator factus sum formae illius. Quare ne propter hoc nomen amoris meliusmus; nec ullus de hoc nomine sermo nos moveat, aut terreat. Mihi enim videntur theologi existimasse quidem commune nomen esse amoris et dilectionis, sed attribuisse divinis Scripturis verum amorem propter hujusmodi hominum turpem mentis anticipationem. Cum enim verus amor non a nobis solum, sed ab ipsis sanctis Scri- pluris, ut Deum decet, laudetnr, vulgus hominum, cum non percepisset illam uniformitatem quam divinum nomen amoris significat, convenienter sibi ad amorem passibilem et corporeum atque distractum delapsum est, qui non est verus amor, sed imago, vel potius lapsus a vero amore; multitudo enim non potest cogitatione capere illud singulare divini et unius amoris; quamobrem tanquam nomen, quod vulgo videtur durius, ponitur in divina Sapientia, ut vulgus ad cognitionem veri amoris elevetur et erigatur et ab ea, quam illi inesse concipit, indecentia liberetur: et in nobis rursus, ubi saepenumero aliquid absurdum homines terrae affixi cogitare possent, ponitur nomen quod honestius videretur. Cecidit, ait quidam, dilectio tua in me, sicut dilectio mulierum: quoniam sacri theologi nomen dilectionis et amoris adhibent secundum divinas elocutiones, ut eamdem vim habeant apud eos qui divina recte audiunt. Estque hoc virtutis cujusdam unificae ac collectivae excellentiarque contemperantis, quae in pulchro et bono per pulchrum et bonum praeexsistit, et ex pulchro et bono propter pulchrum et bonum emanat, continetque quidem aequalia per mutuam connexionem, superiora vero ad inferiorum movet providentiam, inferiora porro per conversionem quandam superioribus inse-