Neque vero nos quisquam putet contra Scriptura auctoritatem amoris nomen celebrare. Est enim a ratione alienum, ut opinor, et absurdum, non vim ipsam instituti attendere, sed verba; neque hoc proprium est eorum qui res divinas intelligere cupiunt, sed sonos exiles aucupantur, eosdemque extrinsecus aure tenus admittunt, neque scire volunt, quid hujuscemodi dictio significet, et quonam modo aliis etiam verbis aequipollentibus et explanatoriis sit exponenda, sed addicti sunt elementis ac llueis quae intelligi non possunt, syllabisque et verbis incognitis, quae illorum intellectum minime feriunt, sed extra circum labra et aures eorum perstrepunt, quasi non liceat quatuor per bis duo significare, aut simplices lineas per lineas rectas, aut maternum solum per patrium, aut aliud quodlibet per id quod in plurimis orationis partibus aequivalet:
cum recta ratio doceat, elementis, syllabis, dictionibus, scriptis, verbisque nos uti propter sensus, adeo ut cum anima nostra intelligendi facultatibus fertur in ea quae intellectu percipiuntur, tum frustra sensus una cum sensibilibus adhibeantur; sicut etiam vires intelligendi, quando anima jam deiformis effecta per ignotam unionem, lucis inaccessae radiis exoculatis quasi jectibus se jugerit. Quando autem mens per sensibilia studet ad contemplatrices illas intelligentias excitari, prae- Astantissime omnium sunt perspicacissimae sensuum trajectiones, ut apertissimi sermones ac clarissimae visiones; quippe, quando illa quae sensibus objecta sunt minime liqueni, tum utique sensus res sensiles menti porrigere minime possunt. Sed ne haec dicere videamur, ut divina scripta immutemus, audiant illa qui nomen amoris criminantur: Ama illam, inquit, et custodiet te: sepe illam et extollet te: honora eam, ut complectatur te: et quaecunque alia in analogiis de Deo sermonibus celebrantur.