Ilarum igitur trium, uti et sensilium, in hac reruin vniuersitate motionum, statuumque ac firmitatum causa, et conseruatio et finis, est bonum illud pulchrum, quod est supra statum omnem ac motum, per quod, et ex quo, et ad quem et cujus gratia, status omnis ac motus exsistit. Etenim ex ipso; et per ipsum, et substantia, et vita omnis et mentis et animae, atque vniuersae naturae paruitales, aequalitates; magnitudines, mensurae omnium, et rerum proportiones, et concentus, et concretiones, tota, partes, omnis vnius et multitudo, conjunctiones partium, omnis multitudinis copulationes, perfectiones totorum, quale, quantum, quam magnum aut paruum, infinitum, comparationes, separationes, omnis infinitas, omnis finis, definitiones omnes, ordines, excellentiae, elementa, formae, omnis substantia, omnis facultas siue potestas, omnis actio, omnis habitus, omnis sensus, omnis ratio, omnis intelligentia, omnis tactus, omnis scientia, omnis copulatio; et simpliciter, omne quod ex pulchro et bono exsistit, et in pulchro et bono est, et ad pulchrum et bonum conuertitur;
et quaecunque sunt et fiunt, propter pulchrum et bonum sunt et fiunt, et cuncta in ipsum influuntur, et ab ipso mouentur et conseruantur, et ipsius gratia et propter ipsum et in ipso omne principium exemplare, finale, efficiens, formale, materiale, et denique omne principium, omnis conseruatio, omnis finis: et, ut summatim dicam, omnia quae sunt, ex pulchro et bono existunt, et omnia quae non sunt, in pulchro et bono sunt suprasubstantialiter; et est omnium principium supraquam principale et finis supraquam perfectus; "Exomium ex ipso, et per ipsum, et in ipso, et ad ipsum omnia, sicut ait Scriptura".
Universis igitur pulchrum et bonum desiderabile et amabile est et ab universis diligitur; et propter ipsum, et ipsius causa et inferiora amant superiora, conuertendo se ad ea; et quae sunt ejusdem ordinis amant similia, communicando; et majora minora, prouidendo eis; et singula seipsa, conseruando se: et omnia, pulchrum et bonum expetendo, faciunt et volunt, quaecunque faciunt et volunt. Quin et hoc vere audemus dicere, quod ipse qui est omnium causa, propter excellentiam bonitatis omnia amat, omnia facit, omnia perficit, omnia continet, omnia conuertit ad se; et est diuinus amor bonus boni propter bonum. Ipse enim amor diuinus, qui bonitatem in iis quae sunt operatur, quia prius exstitit in bono superlato, non sivit ipsum in se sine foetu manere, sed potius mouit eum ad operandum secundum excessi-