Hoc item bonum laudatur a sacris theologiis ut pulchrum et ut pulchritudo, et ut dilectio et ut dilectum, et quaecunque alia sunt diuina nomina, quibus ipse speciosus decor et effector pulchritudinis decenter nominatur. Pulchrum autem et pulchritudo sunt distinguenda in causa quae uniuersa in uno complexa est; haec enim in omnibus rebus, in participationes et in participantia diuidentes, pulchrum quidem dicimus, quod pulchritudinis particeps est; pulchritudinem vero, participationem causae omnia pulchra efficientis. Ipsum autem pulchrum superessentiale pulchritudo quidem appellatur, propter illam pulchritudinem quam rebus omnibus pro cujusque modulo communicat, in quantum est causa omnis pulchritudinis ac venustatis, dum rebus omnibus pulchrificas fontalis sui radii distributiones lucis in morem afflat, omniaque ad se καλεῖ, id est vocat (unde et κάλλος, id est pulchritudo, dicitur) et tota in totis quasi in se colligit. Pulchrum vero vocatur, quod ex omni parte pulchrum sit et plus quam pulchrum, et tanquam semper existens, secundum eadem et eodem modo pulchrum, neque factum, neque destructum, neque augescens, neque decrescens, nec ex parte una pulchrum, et ex alia turpe, neque alias quidem pulchrum alias vero non; neque ad hoc pulchrum, et ad illud inconcinnum; neque hic quidem ita, alibi vero aliter, nec ut aliis formosum, aliis vero deforme; sed ut ipsum secundum se, atque secum uniforme, semper exsistens pulchrum, atque fontanam universi pulchri pulchritudinem in seipso eminenter anticipans, praehabensque. In ipsa enim natura simplici ac supernaturali pulchrorum universorum omnis pulchritudo, et omne pulchrum uniformiter secundum causam praeexstitit. Ex hoc ipso pulchro rebus omnibus obtingit, ut sint singula secundum propriam rationem pulchra; et propter pulchrum sunt omnes congruentiae, et amicitiae, et communicationes; et per pulchrum cuncta conjunguntur; atque pulchrum est omnium principium, ut causa efficiens, et movens, et universa propriae pulchritudinis amore continens; et ut finis omnium, atque id quod appetitur tanquam causa finalis (nam pulchri gratia cuncta fiunt) et exemplaris, quia secundum illud omnia definiuntur. Quareobrem idem est pulchrum atque bonum, quoniam omnia secundum omnem causam pulchrum et bonum appetunt; et nihil est in rerum natura, quin pulchrum et bonum participet. Audebo etiam hoc dicere, id quod non est, pulchrum et bonum participare; tunc enim est ipsum pulchrum et bonum, quando in Deo laudatur supra substantiam, auferendo vniuersa. Denique hoc vnum bonum et pulchrum singulariter est omnium multorum pulchrorum et bonorum causa. Ex hoc rerum omnium substantiales exsistentiae, vniones, distinctiones, identitates, diuersitates, foedera contrariorum, rerum anilarum imperturbationes, prouidentia superiorum, mutua consortia rerum quae sunt ejusdem ordinis, conuersiones inferiorum omniumque suimetipsorum conseruatriccs immutabilesque mansiones ac firmitates. Et rursus communioncs, et congruentiae, inconfusaeque amicitiae, et verso contemperationes; indissolubilesque complexus omnes, motusque mentium, animorum, quod omni statu motuque superius exstans, rem dirigit motionem.