In!e illis ordines supermundi ales. earum inter se conjunctiones, mutuae susceptiones, inconfusae distinctiones, virtutes istae quibus inferiores adducuntur ad superiores, prouidentiae superiorum circa inferiores, cujuslibet virtutum suarum conseruationes, et immutabiles in semetipsas reuolutiones, eadem atque summa summi boni desideria, et quaecunque alia in tractatu De proprietatibus atque ordinibus angelorum a nobis sunt commemorata; quinimo etiam quae ad coelestem hierarchiam spectant, ut angelicae lustrationes, supermundanae illuminationes totiusque angelicae perfectionis consummatio, ex uniuersali causa fontalique bonitate proficiscuntur, ex qua etiam ipsamet forma bonitatis ipsis data est, concessumque, ut talentem in se bonitatem valeant enuntiare; sintque angeli velut interpretes diuini silentii, et tanquam clara lumina, quae in adytis latentem indicant. Praeterea post sacras istas sanctasque mentes, animae quoque ac quaelibet animarum bona sunt per bonitatem illam, quae omne bonum superat; inde prouenit, illas intellectu praeditas esse, vitam habere substantialem, corruptionis expertem, ut esse habeant cum angelis commune, possintque ad eorum viuendi rationem aspirare, quorum ductu optimo ad bonorum omnium summum bonum promoueantur, atque ex eodem promanantium illuminationum pro captu suo participes euadant, donique boniformis, quantam possunt, sortem accipiant, et quaecunque alia in tractatu De anima sunt a nobis enumerata. Porro, si de animalibus quoque ratione carentibus animalibusve loquendum, quae vel aerem tranant, terramve permeant, aut humi reptant, vel in aquis vitam agunt, aut amphibia sunt, vel sub terra recondita, atque in cauerna viuunt, vel quaecunque simpliciter anima sensili vitaque praestant, haec utique omnia etiam per eamdem bonitatem et animantur, et viuificantur. Plantae similiter omnes ex eodem bono nutritiuam mutabilemque vitam habent; denique substantia quaecunque anima vitaque et statum suum substantialem obtinuit.