Verum ut ista mystica, quippe vulgo non promulganda, tibique notissima, missa faciamus; quando jam tempus erat, quamplurimis hominibus fidem nostram promulgandi, et quotquot adduci possent, ad sacram disciplinam nostram attrahendi, non paucos hoc in munere doctores sanctos superabat cum usu temporis, tum mentis puritate, tum acumine demonstrationum, caeterisque sacris institutis, adeo ut nunquam tanto soli conati simus obsequi. Ita enim nobis conscii sumus, imo scimus, nos rebus diuinis intelligendis minime sufficere, nedum, quod ineffabiles sint, ut cognitae essent eloquendis. Cum autem in theologica veritate ex- plananda a virorum divinorum facultate procul absimus, eo etiam prae religionis abundantia deducti sumus, ut de divina philosophia nihil vel audire vel loqui praesumeremus, nisi intellexissemus, non esse rerum divinarum, quam assequi possumus, negligendam scientiam. Atque id non solum naturalia mentium desideria, quae amanter semper, quantum fas est, ad divinarum rerum contemplationem excitantur, verum ipsa quoque praestantissima legum divinarum institutio persuadet; quae, ut ea quae supra nos sunt, meritaque nostra excedunt, et captum superent curiosius investigare vetat, ita jubet omnia, quae permissa nobis et indulta sunt, assidue addiscere, benigneque aliis communicare. His itaque adducti, neque labore neque ignavia a licita rerum divinarum scrutatione deterriti, ne pro modulo nostro illos, quibus sublimiora nobis contemplandi facultas deest, adminiculo destitutos pateremur, ad scribendum animum appulimus, nihil quidem novi afferre praesumentes, sed minutioribus dumtaxat quibusdam singularum subtili sane compendio tradita sunt, distinguentes atque explanantes.