Atque hic fortasse nobis non immerito reddenda ratio sit, cur cum eximius praeceptor noster Hierotheus theologica principia accurate collegerit, nos, quasi illa non sufficerent, et alios, et hunc praesentem tractatum theologicum conscripserimus. Praescito si consequenter ille omnes tractatus theologicos ordine digestos edere voluisset, et vel brevissimis expositionibus totius theologiae summam explanasset, nunquam ea nos insania stoliditasve cepisset, ut illo vel liquidius vel divinius res istas theologicas nos penetrare posse putaremus; aut eadem bis repetendo, superfluo cassoque labore nos vellemus fatigare, tantamque amico et praeceptori nostro injuriam irrogare, ut praestantissimam ejus, a quo post divinam Paulum imbui sumus, scientiam et expositionem nobis per plagium usurparemus. Sed quoniam ille res divinas vere graviter explicans, compendio nobis subtiles aliquot definitiones tradidit, quae in unum multa conglomerant, jussus sum, una cum collegis meis, qui animabus adhuc rudioribus imbuendis vacant, subtiles istas ac singulares conclusiones, in quibus maxime spiritualis tanti viri virtus enituit, sermonem magis ad captum nostrum accommodato explanare. atque digerere; quam et ipse tu quoque nos frequenter ad hoc hortatus es, ipsumque librum vt perquam sublimem nobis remifisti. Quapropter nos quoque, ceu perfectorum seniiiumque sensuum magistrum, alterasque Scripturas, quae diviniùs asfatorum scripta proxime assequantur, iis qui sublimiora capiunt illam assignamus; nos vero nostri similibus ad captum nostrum res divinas explicabimus. Si enim solidus cibus perfectorum est, eo etiam alios pascere quantae sit perfectionis? Merito itaque dicimus, ad spiritualium eloquiorum institutionem, et subtilem eorundem eruditionem, viruute sensûs opus esse; sermonem vero introductiorium, ceu inferioris notae, scientiam ac disciplinam initiantibus atque initiatis conuenire. Atqui et hoc a nobis perquam studiose obseruatum est, ne quidquam eorum, quae divinus ille praeceptor plane nobis expressit, vlto modo attingeremus; ne secundo eadem repeteremus quae ad Scripturam aliquam elucidandam ipse tradiderat; nam etiam apud ipsos divino Spiritu plenos antistites nostros (cum et hos, vt nosti, et ipse plerimique sanctorum fratrum nostrorum, ad corpus illud, quod dedit principium vitae, Deumque susceperat, contemplandum venissemus; aderat autem et frater Domini Jacobus, et Petrus, suprema ista atque antiquissima summitas theologorum, placuissetque post consuitum antistitibus omnibus, pro virili coique sua, infinita potentia praeditam diuinae imbecillitatis hominastem collaudare) ipse post theologos, ut nosti, caeteris omnibus sacris laudatoribus antecedebat, totus excedens, totus se deserens, rerumque quas laudabat consortium patiens; denique ab omnibus, a quibus audiebatur ac videbatur, tam a notis quam ignotis, divino numine afflatus divinusque plane laudator censebatur. Sed quid tibi, quaenam ibi divinissime dicta sunt, refero? Etenim, nisi me mei capiat obliuio, memini non partes aliquas abs te accepisse; tanta tibi quaereris.