Ac primum, si videtur, perfectum, et quod omnes Dei emanationes manifestat, boni nomen expendamus, inuocata Trinitate, quae boni principium est, et bonum superat, et optimas quasque suas prouidentias explanat. Oportet enim nos primum orationibus ad ipsam, ut ad boni principium, adduci, ac deinde magis ipsi propinquantes, edoceri optima quaeque munera quae penes ipsam sunt collocata; nam ipsa quidem praesens adest omnibus, non autem illi adsunt omnia. Sed cum eam sanctis precationibus, et mente tranquilla, et ad diuinam unionem accommodata deprecamur; uum denum nos etiam ei praesentes sumus. Ipsa enim nec in loco ista est, ut usquam absit, vel ex aliis ad alia migret. Quinimo dicere in omnibus rebus ipsam esse, quid minus est ejus infinitate, quae et excellit et continet universa. Nos ipsos itaque orationibus ad sublimiorem divinorum benignorumque radiorum contuitum comparemus; quemadmodum si lucidissimam catenam e summo coelo suspensam, et hucusque demissam, inanibus alternis in anteriora protensis continenter arriperemus, attrahere quidem ipsam videremur, re autem vera, non illam ipsi deduceremus, ut quae superne et inferne praesens esset, sed ipsimet magis ad sublimiores radiorum illustrium fulgores eveheremur. Aut sicut si navim ingressi, rudentes ex petra quadam ad nos usque porrectos auxilii causa teneremus, non ad nos petram, sed nos ipsos revera navimque ad petram traduceremus. Quemadmodum etiam rursus, si quis stans in navi marilimum saxum impellat, nequidquam saxum illud fixum et immobile movebit, sed se ipse ab illo repellet; quantoque vehementius illud impulerit, tanto longius ab eo removebitur. Quapropter ante omnia, maxime in theologia, ab oratione auspicandum est, non ut ubique et nusquam praesentem virtutem attrahamus, sed ut divinis commemorationibus invocationibusque nos ipsos illi dedamus atque uniamus.