Sed de his satis; modo sermonis nostri scopum prosequamur, communia et vnita diuinae distinctionis nomina, prout possumus, explicando. Atque vt plane de omnibus deinceps explicemus, distinctionem diuinam esse dicimus, quemadmodum dictum est, benignissimas Dei emanationes. Dum enim rebus omnibus vbertim bonorum omnium consortia impertiit et infundit, tum coniuncte quidem distinguitur, amplificatur autem vnîce, multiplexque fit ex vno, nec ab vnitate discedit: vt puta, quoniam Deus superessentialiter est essentia, cunctasque producit essentias, secundum illud vnum quod est multiplicari dicitur, dum multas ex se producit entitates; verumtamen in seipso manet in multiplicatione unus, et in emanatione unitus, atque in distinctione perfectus, quod sit ab essentiis omnibus superessentialiter exemplus, tam singulari productione omnium quam indiminuta suarum indeficientium profusione communicationum. Quinetiam cum quid unum ipse sit, omnique parti et toti, et uni et multitudini, unius sui consortium largiatur, vel ut sic etiam supra substantiam exsistat unus, cum neque pars sit multitudinis, neque ex partibus totum; nam hoc modo non est quid unum, neque sic unum participat, habetve unitatem: sed longe ab his alia ratione quid unum est, supra unum, quod rebus unum est, et multitudo individua, inexplebilis superplenitudo, omne unum multitudinemque producens ac perficiens atque complectens. Rursus dum ejus deificatione deiformi pro cujusque virtute plures dii fiunt, videtur quidem diciturque unius Dei divisio multiplicatioque, verumtamen ipse est principium istiusmodi divinitatis et eminenter Deus, et superessentialiter unus Deus, indivisus in dividuis, in se unus, et in multis istis neque mistus neque multiplicatus. Quod cum supernaturaliter intellexisset communis noster ac praeceptoris nostri ad divinam illustrationem manuductor, qui multum in divinis rebus exer- citatus est, et lux est mundi, haec in Epistolis suis de diuino Numine afflatus scribit: Nam etsi sunt qui dicantur dii, siue in coelo, siue in terra (siquidem sunt dii multi, et domini multi), nobis tamen unus Deus Pater, ex quo omnia, et nos in ipso; et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum. Etenim in diuinis rebus uniones superant distinctiones, et antecedunt, nihiloque minus tamen etiam conjunctae sunt post unius non abeuntem singularemque distinctionem. Has itaque communes unitasque totius diuinitatis distinctiones, siue beneficas emanationes, ex nominibus diuinis, quae illas in eloquiis declarant, pro virili nostra parte celebrare conabimur; si hoc primum, nomen Dei, cuicunque diuinorum Personae divinae Trinitate accipi.