Ipsamet bonitas a sacris litteris celebratur, totam essentiam divinam, quidquid tandem sit, diffusivisse atque explauasse. Quid enim aliud ex eloquiis sacris cognoscimus cum ipsummet Deum tradunt se designando dixisse: Quid me interrogas de bono? nemo bonus, nisi solus Deus a. Hoc aliis etiam locis a nobis expensum demonstratum est omnia nomina divina Deum decentia non in parte, sed in tota et perfecta, et integra et plena divinitate a Scripturis sanctis laudari, et ipsa omnia imparticipate, absolute, sine observatione ullius differentiae, universae, ad omnem universitatem ex toto perfectae, et totius divinitatis referri. Siquidem, ut in theologicis informationibus meminimus, nisi A quis de tota Diuinitate dicat hoc dictum esse, nax audet ille temere unitatem, quae suprasnam una et simplex est, distrahere et vituperare.
Dicendum est igitur, de tota Deitate hoc accipi oportere: etenim et Verbum ipsum, quod natura bonum est, ait: Ego bonus sum; et quidam propheta diuino Numine afflatus laudat Spiritum bonum. Et rursum illud: Ego sum qui sum, nisi de tota concedant diuinitate pronuntiatum, sed secundum unam duntaxat partem descriptum contenderint, quomodo illud intelligunt: Haec dicit qui est, qui erat, qui venturus est, omnipotens; et illud: Tu autem idem ipse es; et illud: Spiritus veritatis qui est, qui a Patre procedit? Et nisi diuinitatem totam dicant esse vitam, quomodo verum est sacrum verbum quod ait: Sicut Pater suscitat mortuos, et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat: et illud: Spiritus est qui vivificat? Quoniam quoque dominatum totius mundi tota Diuinitas obtinet, de Deo quidem qui Deum genuit, vel de Deo Filio ne dici quidem possit, ut opinor, quot Scripturae sanctae locis in Patre et Filio nomen Dominus celebretur; atque Spiritus quoque Dominus est. Pulchrum etiam et sapiens de tota diuinitate praedicatur, uti et lux, et id quod Deum efficit, et causa, et quae- cunque tandem sunt totius divinitatis, ad omnem divinam laudem sacrae litterae transtulerunt; summatim quidem, cum dicunt: Omnia ex Deo, fusius vero, ut cum quidam ait: Omnia per ipsum et in ipso facta sunt; et: In ipso cuncta consistunt: et: Emitles Spiritum tuum, et creabuntur. Et, ut compendio quis dicat, ipsummet Dei Verbum ait: Ego et Pater unum sumus; et: Quaecunque habet Pater, mea sunt; et: Omnia mea tua sunt, et omnia tua mea sunt. Et rursum quae sunt Patris et sua, Spiritui divino principali per communicationem unionemque attribuit, utpote divinas operationes, venerationem, scaturientem et nunquam deficientem causam, atque distributionem donorum quae bonum decent. Ac neminem quidem arbitror eorum, qui Scripturis haudquaquam perversis sunt imbuti, negaturum, omnia quae Deo ratione perfectae Deitatis competunt, toti inesse divinitati. Cum igitur haec in praesentiarum quidem breviter et ex parte, alibi vero, quantum satis est, sacrorum eloquiorum testimonio probaverimus ac distinxerimus, quodcunque tandem integrum Dei nomen explicare aggrediemur, ad totam divinitatem pertinere vere putandum est.