Siquidem theologici non haec solum diuina nomina celebrant, quae a prouidentiis universalibus aut particularibus, aut ab iis quae prouidentiam capiunt, ducuntur, sed etiam a quibusdam diuinis visis, quae aliquando in sacris templis, aut forte alibi, magistros mysteriorum vel prophetas illuminârunt, ob multiplicem causam et vim nominant bonitatem diuinam, quae omne nomen omnemque splendorem superat, formasque ei figurasque humanas, aut igneas, aut electri inducunt; et oculos ejus, atque aures, capillos, facies, manus, scapulas, alas, brachia, posteriora, et pedes laudant; tum coronas, sedes, pocula, et crateras, et quaedam alia ei affingunt, de quibus in Symbolica theologia pro virili parte dicemus; modo autem omnibus quae hujus instituti sunt ex eloquiis diuinis collectis, iis quae dicta sunt quasi regula quam intueamur utentes, ad spiritalia Dei nomina reseranda veniamus; et, quod in omni theologia lex semper praecipit, deiformes (ut proprie dicam) contemplationes diuina mente intueamur; et sacras aures sacris divinorum nominum interpretationibus adhibeamus, sanctis sancta, ut divina scripta tradunt, proponentes, a profanorum irrisionibus illusionibusque illa vindicemus, quinimo illos ipsos, si qui sint homines istiusmodi, a bello, quod hac ex parte cum Deo gerunt, revocemus. Haec tibi servanda sunt, optime Timothee, juxta sacratissimam sanctionem, ne res divinas coram profanis efferas, aut evulges. Mihi autem det Deus, ut divinitatis, quae vocari nominarique non potest, multa variaque nomina pro Dei dignitate celebrem et non auferat sermonem verum ab ore meo. inc patet, sanctum Dionysium quemdam aditum, tracta- sane Ecclesiae damno, et theologorum luctu vel in- icos in tenebris delitescit. Optimo autem ordine, post quoniam mens nostra prius debet divinitus illustrari ossit. Hinc etiam hic, ut in prima generali observa- ris sacris allaturum. elc. Hinc divus Thomas prima parte, q. 12, a. 2, con- an ex parte divinae essentiae ab intellectu creato con- tudine confortati (lumine videlicet gloriae) apprehendi disputant. Item q. 88, art. 2, occasione hujus loci quae- n materialium possit pervenire ad intelligendum sub- ei materialis, quam abstrahit intellectus noster a ma- immaterialibus, non posse nos per substantias ma- intelligere: et simul conciliat cum hac resolutione; dicitur, fieri non posse, ut mens nostra ad immateria- nem excitctur, nisi materiali usa fuerit manuductione.