Caeterum si sermonem omnem cognitionemque transcendat, supraque mentem sit et essentiam, ut qui omnia suo ambitu contineat ac complectatur, et anticipet, quin et omnem captum superet, cum neque sub sensum cadat, neque ejus sit imaginatio, nec opinatio, neque nomen, neque sermo, neque tactus, neque notitia, quomodo de divinis nominibus a nobis sermo concinnabitur, cum divinitatem illam uti essentia, sic et nomine quovis atque appellatione potiorem esse declaraverim?
Utique, ut diximus quando theologicas descriptiones exposuimus, unum illud, ignotum, supra substantiam, seipso bonum, quod est, trinam, inquam, unitatem, simul Deum, simul bonum, neque verbis eloqui, neque cogitando assequi valemus; quin et sacrarum quoque virtutum cum plusquam ignota illa praelucidaque bonitate conjunctiones, quae angelis conveniunt, sive immissiones, sive susceptiones appellandae sint, et ineffabiles sunt, et ignotae, solisque illis insunt, qui praeter angelicam cognitionem, una cum angelis eas acceperunt. Mentes itaque deiformes ad angelorum, quantum fas est, imitationem hacce ratione Deo uniae (siquidem per omnem mentalis operationis vacationem ejuscemodi deificalarum mentium ad supremum Dei lumen unio exsistit) laudant ipsum propriissime ex rerum omnium ablatione, hoc ex beatissima illa cum Deo unione supra naturam vere per illuminationem eruditae, ut Deus omnium quidem rerum causa sit, ipse vero nihil earum exsistat, sed ab omnibus sit superessentialiter exemptus. Illam igitur divinam supraquam substantiam, quodcunque est illa supraquam essentia bonitatis, quae supra bonitatem est, neque tanquam rationem aut potentiam, neque tanquam mentem, aut substantiam, aut vitam laudibus celebrare fas est ulli qui veritatis, quae supra omnem veritatem est, sit studiosus: quinimo laudare eam oportet, tanquam ab omni habitu, motu, vita, imaginatione, opinione, nomine, sermone, cogitatione, intelligentia, substantia, statu, fundatione, unione, fine, immensitale, denique ab omnibus quaecunque sunt, supersale abstractam. Quoniam vero ut ipsa bonitas, eo ipso quod est, omnium causa est, providentia Dei, eorum qui dii dicuntur principis, quae omnium bonorum principium est, ab omnibus effectis lau- dunda est; quia et circum ipsam sunt omnia, et p omnia consistuuit, et esse eam producit omnia, et fa lia quidem ac rationalia scienter, hisce inferiora, se substantialem, vel habitudinalem aptitudinem.