Haec ex Scripturis diuinis didicimus; et, ut ita dicam, omnem fere sacram Scripturam reperies, ad declarandum nobis Deum, et ad laudandum eum, diuina nomina formare secundum diuinae bonitatis emanationes. Hinc in omni ferme theologica tractatione diuinitatem ipsam sancte collaudatam cernimus, ut monadem quidem ac unitatem propter supernaturalis indiuidui sui simplicitatem, ex qua, ceu unifica virtute, quid unum existimus, atque diuiduis nostris diuersitatibus supermundane coagmentatis, ad monadem quandam deiformem, ac Deum imitaniem vnionein redigimur: ut Trinitatem vero, propter superessentialis fecunditatis in tribus personis manifestationem, ex qua paternitas omnis in coelo et in terra est, et nominatur: ut rerum vero causam, quod omnia per bonitatem ejus, rerum effectricem, sint producta, ut sapientem quonque ac pulchram, quod res omnes, dum naturam suam servant incorruptam, divinae omnis harmoniae sacraeque pulchritudinis sint plenae: singulari autem amore humanum genus complectentem, quod se nobis vere integre in una persona sua communicârit, revocans ad se sibique jungens humanam humilitatem; ex qua simplex Jesus ineffabili modo consistit, ac qui aeternus est, temporalem sumpsit accessionem, necnon ad intimam naturae nostrae descendit; qui universum totius naturae ordinem superessentialiter transcendit; servatis tamen proprietatibus suis prorsus integris et incon füsis. Haec aliaque quaelibet deifica lumina, quae Scrip pturis consona sancti nostri praeceptores arcana no bis interpretatione tradiderunt, nos quoque hausi mus: nunc quidem pro captu nostro, dum velami nibus quibusdam sacris eloquiorum et hierarchica rum traditionum benignitas, signis sensibilibus res spiritales, substantialisque res supersubstantiales ab dit, formasque figurasque rebus forma figurâque ca- rentibus circumdat, nec non supernaturalem, et quae figuras respuit, simplicitatem diuinorum signorum varietate multiplicat et effingit. At quando incorruptibiles et immortales euaserimus, Christiformem beatissimamque sortem adepti, tunc semper (uti scriptum est) cum Domino erimus: visibilis quidem ipsiusmet Dei apparitionis castissimis contemplationibus pleni, cujus lucidissimis splendoribus, non secus ac discipuli in diuinissima transfiguratione, irradiabimur, intelligibilis vero ejus illustrationis participes secundum mentem passionibus materiaeque carentem, radiorum lucidissimorum incognitis beatissimisque coruscationibus, ad diuiniorem supercoelestium intelligentiarum imitationem, unione quadam intelligentiam superante ipsi conjungemur, nam, ut eloquiorum veritas habet: AEquales angelis erimus et filii Dei, quando erimus filii resurrectionis. Modo autem, ut valemus, ad diuina capienda signis utimur, quibus scilicet ad simplicem et unicam illam intelligibilium spectaculorum veritatem pro captu nostro adducimur, et post omnem nostram rerum deiformium intelligentiam, sedantes nostras intellectiles operationes, in superessentialem istum radium, quantum fas est, intendimus, in quo cuncti fines omnium cognitionum ineffabili modo praeexstiterunt A quemque nec mente concipere, nec oratione prosequi valemus, neque visu quomodocibet intueri, eo quod sit omnibus exemptus, et eminenter ignotus, ut qui simul omnes omnium cognitionum essentialium, virtutumque terminationes supersessentialiter gentiis eminentior incomprehensa virtute collocatus. entitates terminentur, is qui omni entitate sublimior