On the Divine Institution of The Papacy

Cardinal Tommaso De Vio Cajetan

On the Divine Institution of The Papacy

Cardinal Tommaso De Vio Cajetan (1469–1534)

De divina institutione pontificatus Romani pontificis super totam ecclesiam, a Christo in Petro

First published 1521

In this treatise, Cardinal Cajetan examines the foundations of the Catholic Church and the authority of the papacy, arguing against conciliarism and addressing the question of a heretical pope.


Pars I: Versui Ludativi

Hoc proprium Thomae fuit ne crederet. Quae non videret atque palparet prius. Thomas sed alter tu orthodoxis consulens. Tam diligentur atque acute disputa. Ut quisquis aliud sentiat nil sentiat. Qui veritatem sic doces sic detegi. Oculus videri ut possit et tangi manu.

Caput I: Quid, quomodo et quo ordine tractandum est

Ad Leonem X Pontificem Maximum, de divina institutione Pontificatus totius ecclesiae in persona Petri Apostoli: libellus Thomae de Vio Caietani, Cardinalis Sancti Sixti.

Illustrem sapientibus sententiam in vulgarem quoque lucem proferri exigunt, Pater beatissime, qui ea quae seipsis manifesta sunt ab his quae per alia nota fiunt non discernentes, nondum (ut aiunt) in scirpo quaerunt, et meridiana in luce caecutientes obtendunt. Obnubendi siquidem evangelicam claritatem tanta est licentia his qui suis non sunt forte contenti, ut ecclesiae vultum (licet serenissimum) novitatum involucris perturbent: quippe quorum studium est certa et lucida in quaestionem vertere, ac obscura alias reddere. Ea propter Petri successorumque eius Romanorum Pontificum principatum, tot aetates, tempora atque civitates tranquilla possessione obtentum, iure Evangelio sole fulgens, impetitum argumentationibus involventibus exercitatos, parum in sacris litteris tueri, tenebris exuere, atque in medium proferre sic intendimus, ut veritas haec omnibus luceat, et propriis splendoribus universae creaturae penetralia attingat. Habeat igitur catholica ecclesia, tibi credita, Pater benignissime, lucubratiunculam hanc pro rudioribus, ne obscuritatibus obruantur.

Principatus Romani Pontificis super universas Christi ecclesias, quamvis quaestionibus multis pulsatus fuerit, nostro tamen proposito unica investigatione absolvendus occurrit. Non enim vertitur hic in dubium an Romanus Pontifex sit de facto caput ecclesiae, nec an idem potestatem habeat a Deo, eo modo quo, iuxta Apostolum Rom. XIII, non est potestas nisi a Deo, et quae a Deo sunt ordinata sunt; et sicut potestas regia in veteri testamento erat a Deo, iuxta illud I Reg. VIII, audi vocem eorum, et constitue super eos regem: eiusmodi enim omnia adversariorum multi affirmant. Sed vertitur in quaestionem an a Christo institutus fuerit Romani Pontificis super omnes ecclesias principatus in beato Petro, quod instituerit Christus Petrum cum eius successoribus suum Vicarium ad gubernandum omnes Christi ecclesias. Quo fit ut loca a rationibus et auctoritatibus affirmantibus Petrum seu Romanum Pontificem fuisse seu esse caput omnium ecclesiarum, a praesenti secreta sint intentione, et ea dumtaxat afferenda sint ex quibus Christum dominum contulisse huiusmodi principatum Petro soli habetur.

Quia vero ex sacris litteris pendet omnis quaestionis huius veritas, et duo sunt praecipui textus, scilicet Matth. XVI et Io. ultimo, expresse de hoc mysterio loquentes, ideo primo iuxta utrumque textum investigandum est an soli Petro verba Christi dicta sint. Secundo an per haec soli Petro pontificatus totius ecclesiae a Christo commissus sit. Tertio an hic totius ecclesiae pontificatus Petro a Christo commissus sit ab eodem domino datus successori Petri. Quarto an sit a Christo hic pontificatus datus Romano Pontifici ut Petri successori.

Ut autem primi clara sit absolutio, Matthaei textus prius discutiendus est, ut in primis tractetur opinio dicentium verba Christi non Petro sed personae qualificatae; deinde dicentium non Petro sed ecclesiae; postea dicentium Petro et apostolis alias; demum negantium soli Petro quia ecclesiae dicta esse. Multifariam siquidem obnubilare conati sunt Dominicam promissionem Matth. XVI relatam: tibi dabo claves etc. Quidam namque adeo restrinxerunt verba haec ut personam etiam Petri ab illis eximerent, et ad solum divinum donum in Petro directa intelligunt. Alii etiam restringentes et eximentes Petri personam, ad solam ecclesiam in Petro significatam Christi verba dirigunt. Multi autem extendentes omnium apostolorum dicta accipiunt. Sed et nonnulli sunt admittentes soli Petro haec dicta, principatus tamen singularitatem collatam Petro negant, eo quod similis potestas aliis Apostolis a Christo collata alibi legitur, puta Matth. XVIII, quaecumque alligaveritis super terram, et alibi. Haesitant denique aliqui quo pacto soli Petro claves datas esse verificatur, et tamen datas quoque ecclesiae esse claves omnes affirmamus. Quocirca ordine quo numerata sunt quinque haec sigillatim tractanda sunt, praeponendo ubique rationes dubitandi, ut opposita iuxta seposita magis elucescant.

Caput II: Petri Persone & Non Dono Revelationis aut Beatitudinis Promissae Sunt Claves

Non desunt dogmatizantes pontificiam potestatem homini non immediate collatam, sed dono virtutis mediante, ita quod, perditio virtutis dono pereunte, simul pontificiam potestatem perire necesse sit, tanquam virtus glutinum quoddam sit iungens homini pontificatum. Quo fit ut, horum iudicio, claves non Petri personae, sed eius dono collatae sint in aliquo singulari ministro, puta sacerdote, seu iusto quocumque.

Argumentantur autem hi ex huius Evangelii textu multipliciter. Primo, quia ante omnia dominus beatitudinem Petri affirmat, dicens beatus es, proculdubio in spe verae fidei: non inchoasset enim Simonis beatitudinem nisi ad subsequentem pontificatum spectaret huiusmodi beatitudo; nihil enim impertinens dixisse Christum debet.

Secundo ex eo quod dominus adiungit Symon Bariona: hoc est filius columbae: ut Hieronymus exponit. Quorsum enim Petrus accepturus pontificatum, filius columbae praenominatur? nisi vel eius simplicitas columba significata (iuxta illud: estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae), vel Spiritus sanctus (qui columba designatur, eo quod in columbae specie apparuit in Christi baptismo) ad ecclesiasticum principatum pertineret.

Tertio ex ratione subiuncta: quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui in caelis est. Monstratur enim haec non a carne et sanguine, sed divina revelatione instructum esse qui aliis praeficitur in Christiana fide erudiendis.

Quarto ex eo quod dominus addidit: tu es Petrus; et non dixit tu vocaris Petrus (ut Glossa ibi notat), ob fortitudinem fidei et confessionis constantiam. Hoc enim cum omnibus praecedentibus ad virtutum munera spectat: quae ut dictum est, aut impertinenter praeposita sunt, aut ad principatum tunc subsequenter promissum opportuna media sunt.

Quinto. Unde et quinto arguit ex subiuncta prima promissione: Super hanc petram aedificabo ecclesiam meam. Quum enim ista sit prima promissio Petro facta (quoniam, ut Cyprianus, Hieronymus et Augustinus exponunt, per hanc petram demonstratur ipse Petrus: inquit enim Hieronymus super Matth.: Aedificabo ecclesiam meam super te; et Augustinus in libro Retractationum refert se ipsum dixisse quod in Apostolo Petro tamquam in petra aedificata est ecclesia, nec retractat hanc sententiam. Cyprianus quoque ubi supra dicit: Loquitur Dominus ad Petrum: Ego dico tibi quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam; super unum aedificat ecclesiam, etc.),

Quum, inquam, haec sit prima promissio facta Petro, haec promissio non immediate, sed mediante dono firmitatis et soliditatis ad personam Petri pertinebat (ut ipsa Domini verba testantur, dum non dicit super te, sed super hanc petram aedificabo ecclesiam meam), consequens est ut subsequentes quoque promissiones intelligantur factae personae Symonis quatenus erat Petrus et filius columbae et beatus, etc.

Et confirmatur: quia ista promissio non solum est prima, sed principalis: nam praecipuum donum Petro collatum est esse fundamentum ecclesiae. Ex hoc autem quod haec promissio est prima et principalis, consequens est ut aliae promissiones consequentes sequantur naturam principalis; ac per hoc nulla promissio est facta personae humanae nisi mediante dono virtutis: quod erat intentum manifestandum.

Non est difficile catholico doctori monstrare falsam esse relatam sententiam, ducendo ad damnata inconvenientia. Nihil enim aliud est hujusmodi dogma, quam haeresis quorumcumque dicentium in malis ministris non inveniri ecclesiasticam potestatem; clavesque ecclesiae in solis et omnibus justis haberi, ecclesiamque ex solis justis constare: quae omnia reprobata ac damnata esse constat.

Verum ne haeretici causentur se oppressos auctoritate praelatorum et non Evangelii; ex ipso Evangelii textu catholicae doctrinae reddenda est ratio.

Ad cujus evidentiam adverte duas esse in hoc Domini sermone ad Petrum partes: quarum prima secundum planum Evangelii contextum ac sensum ad confessionem quam Petrus fecerat pertinet: nam nihil aliud continet nisi revelatae confessionis actorem, fructum seu praemium; et personam seu personae conditionem cui revelatio facta est. Dicendo Beatus es fructum seu praemium pronunciat; dicendo Symon Bariona, personam ad litteram seu conditionem personae mystice, puta simplicitatem seu spiritualitatem, asperit; et dicendo quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, actorem revelationis monstrat: tota ergo prima pars sermonis ad revelatam confessionem spectat, et non ad futurum principatum.

Quod ut plenius intelligas, vide singula. Merito ex accepta revelatione Symon beatus dicitur: quoniam si secundum philosophiam beatus in hac vita est qui ad cognitionem supremarum substantiarum pervenit; si secundum Evangelicam veritatem beatitudo viatoris in spe verae fidei consistit (iuxta illud: beati qui non viderunt et crediderunt) longe magis Symon beatus fuit quam ad cognoscendum Trinitatis mysterium perveniret: non innixus revelationi aliis factae (ut nobis contingit), sed revelationi sibi ipsi interius factae.

Ad hanc enim cognitionem Petrum pervenisse testantur verba Petri testatur et Dominus: confessus est enim Petrus: Tu es Christus Filius Dei vivi: confessus fuerat olim Nathanael: Tu es Filius Dei, Ioan. i.; confessi fuerant qui erant in navicula: Vere Filius Dei es, Matth. xiiii.; confessus fuerat et Petrus in persona omnium: Et nos credimus et cognovimus quia tu es Christus Filius Dei, Io. vi.

Nunc autem Dominus beatitudinis praemium apposuit nisi nunc: quia nunc confessio facta fuerat quod esset Filius Dei naturalis; quemadmodum Petrus explicavit, adiungendo illud adiectivum vivi. Hoc enim dupliciter potest intelligi.

Primo ut sit adiectivum determinans suum substantivum absolute: ut ita dictum sit Dei vivi, tanquam dictum fuisset Dei veri aut Dei omnipotentis. Et sic per accidens adiungeretur Petri confessioni ad maiorem expressionem veri Dei ad differentiam deorum lapideorum seu mortuorum, ut Saturni, Iovis, et reliquorum.

Alio modo ut determinet suum substantivum, scilicet Dei, in ordine ad filium cuius enunciatur pater, dum dicitur Filius Dei vivi; et sic per se et essentialiter apponitur confessioni Petri, et constituit Petri confessionem esse per se essentialiter ac formaliter veram; et altissimi sensus. Significatur siquidem hinc plenissime et formaliter modus quo Christus est Filius Dei, scilicet quod est naturalis Filius Dei.

Et ne altitudo sensus sententiae claram obumbret, manifestatur quod dicimus ex differenti filiatione nostra et Christi: convenit namque et Christo et nobis quod sumus filii Dei (secundum quod de nobis scriptum est, Io. i.: Dedit eis potestatem filios Dei fieri), sed nos sumus filii Dei quia vult; iuxta illud Iac. i.: Voluntarie enim genuit nos verbo veritatis; Christus autem est Filius Dei non quia vult, sed quia est.

Ratio siquidem quare Deus nos genuit filios est sua voluntas, qua elegit nos; ratio autem quare Deus genuit Christum, est sua essentia, qua genuit unigenitum Deum, qua et ipse Deus est.

Hoc autem vocando ancillas ad theologiam arcem (quia vivere viventibus est esse, ut dicitur secundo De anima) significatum est per Deum vivum: ex eo namque quod vivere viventibus est esse, idem est Filius Dei vivi in quantum vivit, et Filius Dei in quantum est.

Meminit tamen Petrus non Dei essentiae, neque Dei naturae, sed Dei vitae: quoniam cuicumque est filius, convenit generare filium non ea ratione qua est, nec ea ratione qua res naturalis est, sed ea ratione qua vivit.

Quod si altius perspicere cupis, iunge haec simul, scilicet Filius Dei vivi: quum enim constet ex una parte filium sonare genitum talem qualis eius parens est, et ex altera parte parentem significari Deum vivum, si cointellecta fuerit philosophica traditio, scilicet naturalissimum operum esse omnibus viventibus facere tale quale ipsum est, ut habetur II De anima; manifeste videbis quod dicendo Filius Dei vivi significatur naturalis Filius Dei: ex eo enim quod Filius Dei ponitur, genitus a Deo dicitur; ex eo autem quod Filius Dei in quantum est vivus ponitur, per naturalissimum opus viventis, qua tenus vivens est, genitus significatur.

Acutissime ergo et formalissime Petri confessio Christum non adoptivum Dei Filium, sed naturalem Dei Filium manifestat, dicendo Christum Filium Dei vivi.

Et si altius adhuc intueri sucerimus, percipiemus in hac responsione claudi non solum duas Trinitatis personas, Filium scilicet et Patrem, et rationem ac modum generationis, scilicet quod ille naturalis Pater et iste naturalis Filius (ut declaratum est), sed consubstantialitatem, coaeternitatem ac coaequalitatem utriusque: nam ex eo quod naturalis Filius est talis qualis est Pater, et Christus dicitur Filius Dei vivi, significatur quoque quod ipse est Deus vivus; et quum non sint multi dii, consignificatur quod est unus Deus cum Patre, ac per hoc consubstantialis, coaeternus et coaequalis.

Nec Spiritus sancti persona omissa est: Christus enim sonat unctum Spiritu sancto, ut ipsemet Petrus declaravit Act. x.

Quo fit ut hac confessione Petrus non minus divinae Trinitatis ac generationis mysterium docuerit, quam Ioannes dicendo: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, etc. Immo licet Ioannes spiritualius, dum ad immaterialem intelligibilemque gradum penetravit, Petrus tamen personas nominibus propriis Filii ac per hoc Patris, et generationem naturalem cum ratione generandi, clarius significavit, dicens: Tu es Christus Filius Dei vivi; et ideo jure a Salvatore mundi beatus affirmatur.

Ad hunc tam altum hujusce confessionis sensum tendisse invenies Origenem, Chrysostomum atque Hilarium. Hunc tam altum istius confessionis sensum testatur ecclesia, quotidiana veneratione repetens prima diei hora: Christe Fili Dei vivi, etc.

Merito quoque ad eandem revelationem spectat Bariona: dupliciter siquidem, ut Hieronymus dicit, potest intelligi: vel legendo Bariona, id est filius Ionae (bar enim idem sonat quod filius); vel quod vitio scriptorum detracta sit media syllaba, quum deberet legi Bar Ioanna, id est filius Ioannis.

Symon siquidem creditur a multis filius Ioannis; secundum tamen veritatem fuit filius Ionae, ut patet Io. i.: Symon filius Iona, tu vocaberis Cephas; licet vitio scriptorum Latini codices sint corrupti.

Est ergo primus sensus, mysticus tamen: tu es filius Ionae, id est columbae; secundus autem literalis: tu es filius Ionae seu Ioannae. Uterque autem sensus propositum fovet: nam si filius exponitur columbae, simplicitatem ac spiritualitatem personae ipsius Petri tanquam habilis ad revelationem suscipiendam indicat: ad revelationem namque divinam suscipiendam simplicitas et spiritualitas maxime praeparant: Spiritus enim sanctus disciplinae effugiet fictum (ut dicitur Sap. primo), et animalis homo non percipit quae sunt Spiritus Dei, I Cor. ii.

Si autem filius Ionae vel Ioannae intelligitur, ad confirmationem confessae veritatis valde spectat: quoniam pertinet ad hoc quod ideo Dominus naturalis Patris ipsius non Petri sed Symonis meminit: ut subiungendo quia caro et sanguis non revelavit, sed Pater meus, ex hoc ipso quod patrem suum et naturalem patrem Symonis e regione ponit tanquam diceret: Beatus es Symon filius Ionae seu Ioannis, quia non pater tuus secundum carnem et sanguinem revelavit tibi, sed Pater meus qui in caelis est: ex hoc, inquam, ipso erudimur quisque intelligat Patrem qui in caelis est ita esse naturaliter Patrem meum sicut Ionas est naturaliter pater tuus.

Et hoc iam notavit Chrysostomus, dicens: vanum est dicere tu es filius Ionae vel Ioannae, nisi ut ostendat quoniam ita naturaliter Christus est Filius Dei sicut Petrus filius Ionae: eiusdem substantiae cum eo qui genuit.

Oportuit autem Salvatorem nostrum commendare Petri confessionem, manifestando illius auctorem et praemium et caetera: ut Petri confessio vera haberetur; et sic ipse verus ac naturalis Filius Dei crederetur ex Petri confessione non a carne et sanguine, sed a caelesti Patre derivata: nisi enim hoc manifestasset, confessionem Petri ut humanum verbum acciperemus; nunc autem ut a Deo prolatam sententiam habemus.

Ex quibus omnibus clare patere potest quod hucusque nihil ad principatum Petri pertinens dictum est.

Ita igitur prima pars Dominici ad Petrum sermonis circa illius confessionem versatur, et ad approbationem fidei de seipso, Christo Filio Dei vivi, pertinet.

Secunda autem ad Petro promittendum convertitur: unde et inchoat a reddendo vices ipsi Symoni Petro: Et ego dico tibi: tanquam diceret (ut Hieronymus notavit): tu mihi dixisti: Tu es Christus Filius Dei vivi; et ego dico tibi: Tu es Petrus, etc.

Ubi adverte non solum diversas, verum non unius sed diversorum generum promissiones Petro factas esse: nam prima promissio constructionem respicit ecclesiae: Aedificabo ecclesiam meam; secunda autem auctoritatem: Dabo claves regni caelorum, et quodcumque solveris, etc.

Illa ad ecclesiae substantiam, ista ad officium respicit: tantumque inter se differunt quantum est inter substantiam et officium distantia.

Et licet in prima promissione triplex inveniatur intellectus, exponendo per hanc petram vel Christum, vel Petrum, vel confessionem Petri, ut Chrysostomus exponit; si tamen subtilius perspexerimus, unicus est sensus literalis hoc est quod per hanc petram demonstratur Petrus. Augustinus enim in libro primo Retractationum, cap. xxi., lectoris iudicio relinquit quae duarum sententiarum sit probabilior, Petrusne an Christus demonstretur per hanc petram.

Unde hac libertate freti, ex ipso Evangelii textu dicimus per hanc petram Petrum demonstrari: ut patet ex eo quod Dominus dixit: Super hanc petram aedificabo. Si enim seipsum demonstraret, non dixisset aedificabo, sed aedifico: quum tunc vere super seipsum aedificabat, faciendo de Symone Petrum; super Petrum autem non tunc sed post resurrectionem aedificare coepit. Et propterea dixit in futuro: aedificabo: ac si aperte diceret: te quem nunc facio Petrum, postea faciam fundamentum ecclesiae meae.

Confirmaturque hic sensus: quia aliter impertinenter premisisset Tu es Petrus: quum tamen pro maxima re hoc Petro dictum Evangelium insinuet; quum Dominus quasi reddens vices Petro (ut praedictum est) dixerit: Tu es Petrus. Quid nam tam magnum sonaret esse Petrum aut quorsum Tu es Petrus, nisi subsequenter demonstraretur: et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam?

Unde Hieronymus exponens hunc locum ait: Secundum autem metaphoram petrae, recte dicitur ei: Aedificabo ecclesiam meam super te.

Expositio autem Chrysostomi de confessione Petri in idem redit: quoniam confessio fidei in idem redit cum soliditate seu firmitate fidei quam denotat Petrus. Non enim differt ab ea nisi tanquam actus ab habitu. Et rursus constat quod ecclesia magis habet pro fundamento fidem quam fidei confessionem.

Unde relinquitur quod ad litteram per hanc petram demonstratur Petrus.

Exactius autem loquendo, dicit hanc petram, id est: in te petram, in te soliditatem fidei, in te Christum creditum, in te Christum confessum: ut complectatur omnes sanctorum expositiones. Nam singulae verae quidem sunt, sed partem tantum veritatis explicant, fidem seu fidei confessionem, aut Petrum vel Christum exponentes.

Quum autem utrumque simul iungitur, ita quod et Petri persona et Christi seu fidei simul significari exponuntur, integra veritas, integer sensus habetur litterae, dicentis non super petram, sed *super hanc petram.

Individuatur siquidem metaphorica petra, et fit haec quia est in hoc demonstrato supposito: sicut quodlibet aliud in Petro existens individuatur et fit hoc quia est in ipsa Petri persona.

Hoc igitur integro sensu literali patefacto et admisso, et amplius aperiendo, scito ex Evangelio omnes promissiones Petro factas convenire in hoc: quod omnes sunt factae unicae personae ipsius Symonis qui dicitur Petrus: cui dictum est: Tu es Petrus. Manifestaturque sic esse primo de prima promissione, et deinde de secunda.

In prima promissione tria respice: primo tu; secundo es Petrus; tertio super hanc petram. Ex pronomine tu demonstratur persona illa cui Christus loquebatur: persona, dico, non qualitas aliqua; nam constat pronomen tu demonstrare substantiam sine qualitate etiam apud grammaticos.

Rursus ex pronomine tu monstratur unica persona, ut patet. Ex coniunctione propterea huius quod est esse Petrum ad illud tu, quum dicitur Tu es Petrus, significatur aperte affirmari a Domino illam unicam personam esse Petrum: et quia per hanc petram demonstrat illam eandem petram quam tunc pronomine demonstrativo monstrabat Tu es Petrus.

Significantissime siquidem ille articulus hanc exprimit eandem monstrari petram de qua tunc erat sermo, quae et per pronomen tu et es Petrus monstrabatur; et hoc tanto clarius, quanto nulla alia petra tunc monstrata aut nominata invenitur in Evangelio.

Esse igitur futurum Christi ecclesiae fundamentum iungitur huic Petrae: quae quia iungitur personae monstratae pronomine tu, oportet intelligere quod esse Christi ecclesiae fundamentum promittitur unicae personae demonstratae per tu, cui tunc datum est quod esset Petrus.

Et ut hoc magis ac magis notares, inchoavit Dominus: Et ego dico tibi; non beatitudini tuae, non filio columbae, non filio revelationis, sed tibi.

De secunda autem promissione clarissime patet, quia exprimitur pronomen demonstrativum substantiae, dicendo: Et tibi dabo claves.

Oportet nempe haec valde notare, quoniam hinc commenta haereticorum et schismaticorum, specie sancta sed re venenosa, confutantur: aiunt enim super petram, id est fidei firmitatem, ecclesiam fundatam.

Verum dicunt, sed diminute: quoniam Dominus dixit quidem super petram; sed non hoc solum dixit, sed addidit articulam hanc, dicens: super hanc petram: quam proculdubio tunc monstrabat dicens: Tu es Petrus. Si enim super fidei soliditate absolute aedificaturus esset, non dearticulasset soliditatem ad personam illam.

Sed schismatici personalis fundamenti unitatem a Christi ecclesia tollere per haec commenta nituntur.

Dominus autem hos omnes praeveniens sermonem ad Symonem Petrum sub pronomine direxit, inchoans: Et ego dico tibi; et subiiciens: Tu es Petrus: tu, non beatitudo tua aut aliquid eiusmodi; tu, non vos: ut unitas fundamenti ecclesiae, unitas quoque personalis a Christo affirmata intelligatur; dum dicitur: Tu es Petrus, tu unus es Petrus futurus postea fundamentum, quum super hanc petram, id est Petrum, aedificabo ecclesiam meam.

Duplex autem advertenda est inter has promissiones differentia.

Prima est quod esse fundamentum ecclesiae non promittitur personae Petri absolute, sed quatenus est Petrus seu petra: claves autem regni caelorum promittuntur personae Petri absolute.

Et habes hanc differentiam ex Evangelio: dum de primo dicitur: Et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam; et non dixit: Super te aedificabo ecclesiam meam: per hanc enim petram demonstravit totum quod dixerat Tu es Petrus; nam petram reddidit ad illud Petrus, et articulus hanc reddidit ad pronomen tu: tanquam si diceret: Tu es Petrus, et super te Petrum aedificabo ecclesiam meam.

De clavibus autem regni caelorum non dicitur: Et tibi Petro, neque huic petrae; sed simpliciter et absolute: Tibi dabo claves: monstrans per hoc quod dixit tibi quod personae, non qualitati per petram significatae, promittebat claves.

Personae ergo qualificatae promissum est fore Christi ecclesiae fundamentum; personae vero nudae promissae sunt claves regni caelorum.

Altera differentia est: quod in prima promissione Petro promittitur ecclesiam sustinendi officium, non se Petro sed Christo auctore: nam non dixit: Et super hanc petram aedificabis ecclesiam meam; sed dixit: Super hanc petram aedificabo ecclesiam meam: tanquam si diceret: Tu sustinebis tanquam petra me aedificante ecclesiam meam super te, petra.

In promissione vero clavium aperiendi officium et claudendi non sibi reservavit Dominus, sed se daturum claves promisit: ut ille cui dantur agat aperiendo vel claudendo regnum caelorum.

Haec ex Evangelii plano sensu differentiae constant. Ex quibus evidenter colligitur differentia inter officium Petri quo ad potestatem utendi clavibus et solvendi atque ligandi, et officium eiusdem ad sustinendam ecclesiam in fide: dum officium clavium homini committitur; officium vero sustinendae ecclesiae in fide ad Christum ut auctorem, ad Petram ut rationem sustinendi, ad hominem vero Petrum ut fundamentum suppositumque spectare dicitur.

Oportet siquidem haec diligentius contemplari, ut sciamus hinc rationem reddere poscentibus nos de ea quae in nobis est fide: ex his enim facile est perspicere quod claves regni caelorum non sunt datae sanctitati seu iustitiae hominis; sed promissae sunt homini futuro pastori ovium Christi.

Si quis autem contra hanc exactam expositionem verborum Evangelii obiciat eo quod Petrus non fuit ex tunc re et nomine Petrus; quum non perseveraverit solidus ac firmus in fide: ter siquidem postea Dominum negavit; ac per hoc verba Domini sonantia in principio Tu es Petrus non sunt sic exacte intelligenda:

Advertat sic obiiciens se falli confundendo firmitatem fidei et firmitatem charitatis.

Petrus siquidem ex tunc factus est firmus in fide, dicente Christo: Tu es Petrus: ut Hieronymus testatur exponens: Et ego dico tibi, non sermone casso et nullo opus habente, sed dico tibi quia meum dixisse fecisse est: quia tu es Petrus.

Nec defecit negando Dominum in fide quae in corde est, quamvis defecerit in confessione fidei: horum enim distinctio a Paulo Apostolo manifestata est ad Rom. x.: Corde creditur ad iustitiam, ore confessio fit ad salutem.

Testatur siquidem Dominus Petrum non defecisse in fide, Luc. xxii., dicens: Ego rogavi pro te ut non deficiat fides tua: constat enim Christum in omnibus exauditum fuisse pro sua reverentia, ut dicitur Hebr. cap. v.

Defecisse autem ipsum in charitate, et periurium manifestasse, a Domino testatur subiungens: Et tu aliquando conversus confirma fratres tuos: aversus enim fuit a charitate Christi, non a fide.

Perseveravit ergo semper Petrus.

Ad tres primas objectiones.

His praemissis ad objectiones in oppositum dicendum est. Et circa tres primas non oportet insistere, quia iam declaratum est quod impertinentes sunt: nam ad confessionem Petri spectant omnia quae in eis afferuntur.

Ad alias objectiones.

Ad alias vero objectiones, ex illis verbis Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, dicitur quod haec quidem spectant ad pontificalem gradum, non secundum officium clavium, sed secundum officium fundamenti. Et ex proposito Dominus dixit non tu vocaberis Petrus, sed tu es Petrus: ut affirmaret tu es Petrus re et nomine; hoc est, tu es solidus, firmus, constans etc. in fide tanquam petra, ut Leo, Gregorius, Bedaque exponunt.

Nec ex his aliud potest inferri nisi quod soli habenti fidem convenit esse fundamentum sustinendi ecclesiam in fide: quod gratis concedimus; nam ex hoc non habetur quod esse fundamentum mediante charitate seu iustitia conveniat Petro, sed mediante fide.

Et rursus hinc non habetur quod esse fundamentum promissum sit fidei simpliciter et absolute, ac per hoc promissum sit cuicumque in quo invenitur fides; quoniam Christus non dixit super petram, sed dearticulavit eam ad personam, adiungens sibi hanc, dicendo super hanc petram: proculdubio enim petra tunc demonstrata per praemissa verba Tu es Petrus repetitur, ut qui modo est Petrus futurus sit fundamentum.

Quocirca clare patet quod sicut solus Symon demonstratus est dicendo Tu es Petrus, solus quoque repetitus est dicendo et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam. Nulla ergo promissio facta est dono virtutis absolute; sed sola prima, inter eas scilicet, edificatio ecclesiae facta est dono fidei, non in quocumque, sed in persona futuri pastoris ovium Christi.

Ad confirmationem.

Ad confirmationem autem inferentem simile esse iudicium de officio clavium et officio fundamenti, respondetur quod ex differentiis verborum Domini manifeste declaratum est non esse simile de utroque iudicium. Et licet accessorium sequatur naturam principalis, caeteris paribus; ubi tamen (ut in proposito) maxima est in caeteris disparitas, non oportet secundarium assimilari principali.

Manifestatur autem maxima disparitas in hoc, quod in officio fundamenti homo se habet quasi totaliter passive: dicente Christo: Ego aedificabo super te, Petre; in officio autem clavium non dixit: ego aperiam aut claudam, sed absolute: tibi dabo claves regni caelorum. Non est propterea mirum si aliter promissum est fundamenti officium, et aliter officium clavium: illud mediante firmitate fidei, istud homini absolute.

Consentanea est autem huiusmodi differentia a Christo instituta humanae etiam rationi: nam usus clavium, sive rectus sive abusus fuerit, non in universale redundat ecclesiae; officium autem sustinendi fidem, si aberraret, ecclesia universalis rueret: de qua tamen Dominus dicit: portae inferi non praevalebunt adversus eam. Promissae sunt ergo claves regni caelorum non dono virtutis (ut haeretici fingunt), sed personae Symonis Petri futuri pastoris ovium et agnorum Christi.

Caput III: Personae Petri in se et non solum in persona ecclesiae promissas esse claves

Non longe a prioribus recedunt affirmantes claves regni caelorum non Petro sed ecclesiae a Christo promissas, dicente: Tibi dabo claves regni caelorum: tanquam diceret tibi, hoc est, ecclesiae significatae per te, non tibi dabo claves regni caelorum. Nam istis cum prioribus commune est et eximere Petrum ab hac Domini promissione, et nulli singulari homini datas esse claves, sed dono Dei promissas esse claves: solum in hoc differentes, quod priores dono Dei in quolibet iusto aut saltem in quolibet sacerdote, isti dono Dei in ecclesia invento claves datas asseverant: eo quod Petro non ut uni homini, sed ut personam gerebat ecclesiae, Christus dixisse contendunt: Tibi dabo claves regni caelorum: nitunturque hoc multis argumentis astruere.

Primo arguitur. Christus exponit seipsum in Evangelio cui loquatur et cui tradat claves, dicens: Beatus es Symon Bariona, caro et sanguis non revelavit sed pater meus qui est in caelis. Vbi autem Petrus in hac persona non est Petrus, non est caro neque sanguis, non Simon Bariona: omnino Petrus extra hominem ponitur, et iam non est ulla persona per se, sed revelantis patris auditor cui dantur claves. Nulli ergo priuato homini datae sunt claves, sed soli ecclesiae: quia de nullo priuato homine certi sumus habeat necnc revelationem patris: ecclesia autem ipsa est de qua dubitare non licet: ipsa est ergo ille Petrus auditor revelationis et acceptator clauium.

Secundo. Secundo ex cohaerentibus. Christus enim post gloriosam istam Petri commendationem, cum ei Petrus prohibuit ne moreretur, reprehendit Petrum: Vade post me Satana, non sapis ea quae Dei sunt. Vt ex subsecuta post commendationem vituperatione clarum fiat illum superiorem Petrum qui claves accepit, non fuisse Petrum filium Bariona, sed ecclesiam filiam Dei, quae verbum Dei audit et confitetur perseveranter in finem, non aliquando non sapiens quae Dei sunt, nec unquam retro abire iussa sicut Petrus.

Tertio. Tertio ex eo quod Christus dixit: Super hanc petram aedificabo ecclesiam meam: hoc est supra fidem a Petro totius ecclesiae persona confessam: ac per hoc in qualibet ecclesia ubi est fidei petra illic et claves.

Confirmatio. Firmatur autem hoc: quia nec ipse Petrus petra fuit in eadem perseverans confessione: quoniam mox post acceptas claves erravit: et tamen non sunt ei claves rursum allatae: quare non in sua sed ecclesiae persona eas accepit.

Quarto. Quarto, quando papa eligitur, an secum affert claves vel non? si affert, ergo erat papa antequam eligeretur: si non affert, a quo accepit? numquid ab angelo de caelo? nonne ab ecclesia? Item quando papa moritur cui relinquit claves, nisi ecclesiae a qua accepit? quid igitur potest dici contra hanc evidentissimam experientiam, optimam evangelii interpretem, claves nec Petro nec successori sed soli ecclesiae datas: a qua tanquam minister accepit futuras eis sacerdos in qualibet ecclesia.

Quinto. Quinto formatur argumentum similis formae argumento quo Paulus Rom. iiii. et Gala. iiii. utitur dicens: quod sicut Abrahae ex fide reputata est iustitia, ita et omnibus qui credunt reputabitur ad iustitiam. Quare etiam hic similiter: si Petro habenti revelationem patris et Christum confitenti claves dantur: ita necesse est homini similiter confitenti et revelationem habenti claves donatas esse: quod nulli nisi ecclesiae conuenire potest: cum nullus singularis fidelis constanter certo ac perseveranter habere possit hanc confessionem: ut etiam de ipso Petro patet.

Sexto. Sexto: quia non solum (ut Aug. lib. De doctrina christiana cap. xvii. testatur) has claves Christus dedit ecclesiae suae, ut quaecunque solveret in terra, soluta essent et in caelis: sed etiam ut ipse testatur super Io. Petrus apostolus propter apostolatus sui primatum ecclesiae gerebat figurata generalitate personam: in persona ergo non sua sed ecclesiae claves accepit.

Quod ex Aug. verbis ibidem amplius firmatur: cum dicit: Quod enim ad ipsum Petrum confirmat proprie pertinet, natura unus homo erat, gratia unus Christianus, abundantiore gratia unus idemque primus apostolus: sed quando ei dictum est, tibi dabo claves regni caelorum, universam significabat ecclesiam.

Prima. Confirmaturque eadem sententia ex verbis eiusdem Aug. Psal. cviii. Sicut quaedam dicuntur quae ad apostolum Petrum pertinere uidentur, neque tamen habent illustrem intellectum nisi cum referuntur ad ecclesiam, cuius ille agnoscitur in figura gessisse personam propter primatum quem in discipulis habuit: sicut est, tibi dabo claves regni caelorum: ita Iudas personam sustinet inimicorum Christi.

Ex his verbis apparet Petrum non in sua sed ecclesiae figurata persona claves suscepisse, dum hic dicitur non habere illustrem intellectum nisi ad ecclesiam referatur: et ibi contra personales conditiones Petri adversatiua coniunctione subditur: sed quando ei dictum est, tibi dabo, ecclesiam significabat.

Secunda. Et confirmatur rursus auctoritate evangelistae describentis interroganti Christo quem dicunt homines esse filium hominis: nullum certum discipulum respondisse, opiniones quae de eo erant: interroganti ... vero de se apostolos unum certum Petrum respondere et constanter absolvere ac pronunciare fidei confessionem: ut veram Christi cognitionem in unitate et firmitate confiteri, non multorum opinionibus velut arundinem agitari doceret. Tenet ergo Petrus ecclesiae unitatis figuram.

Quarta confirmatio. Accedit ad haec Cypriani auctoritas habita xxiiii. q. i. loquitur his dicens: Quis apostolis omnibus post resurrectionem suam parem tribuat potestatem, tamen ut unitatem manifestaret, unitatis eiusdem originem ab uno incipientem auctoritate sua disposuit: hoc utique erant caeteri apostoli quod Petrus fuit, pari consortio praediti et honoris et potestatis: sed exordium ab unitate proficiscitur, ut ecclesia Christi una monstretur. Unde non unus sed unitas claves accepit: ut attestantur etiam capitula Omnibus et Quodcunque, xxiiii. q. i. ex Hieronymo et Augustino.

Ad evidentiam horum considerandum est unum dici a sanctis: scilicet Petrum significasse ecclesiam cum claves accepit. Duo autem exponi seu deduci. Primum est: ecclesia accepit claves cum Petrus claves accepit. Secundum est: quod persona Petri non accepit claves. Unde dupliciter contingit hic errare: vel negando primum, vel affirmando secundum. Et negare quidem Petrum ecclesiam significasse est contradicere expositioni sanctorum. Affirmare autem ecclesiam sic accepisse claves quod persona Petri non acceperit, error est plusquam haereticus: quoniam evangelica per hoc negatur historia, et historia in parabolam vertitur. Parum dixi: quoniam omnis etiam veteris testamenti historia in parabolam verteretur.

Declaro singula: si enim Petro non in persona propria sed solummodo in persona significata per eum ecclesiae promissae sunt claves cum dictum est ei: Tibi dabo claves, etc., parabolicus Petrus inducitur, et non narratur historia sed parabola, cum dicitur: Venit Iesus in partes Caesareae Philippi et interrogavit discipulos suos, cum reliquis quae sequuntur. Et eadem licentia qua haec historia vertitur in parabolam, omnis alia historia non solum novi sed etiam ... veteris testamenti in parabolam verti potest: scriptum est enim: Omnia in figura contingebant illis. Si enim quia Petrus figuram gerebat ecclesiae, parabolicus ponitur et non in propria persona circa claves, parabolam quoque necesse est fateri de Martha et Maria, quae figuram gerebant vitae activae et contemplativae: parabolae quoque erunt resurrectiones trium mortuorum a Christo, quia figuram gerebant trium generum peccatorum spiritualiter resurgentium: quinimo et mors Christi et resurrectio parabola erit: quia illa nos mortuos peccato, ista nos in novitate vitae significat: et breviter universa ruit rerum gestarum fides in sacra scriptura ex hac licentia.

Vera autem et probata sententia est, dupliciter aliquid significari: uno modo per modum parabolae: sicut filius prodigus significat peccatorem, et operarii conducti ad vineam significant cultores Dei in Christi ecclesia, et sic de aliis. Alio modo per modum rei gestae: ita quod res vere gesta significat rem aliam: sicut transitus Hebraeorum per mare rubrum significat transitum nostrum de vitiis ad virtutem: et adventus magorum adorantium Christum significat viatorum progressum ad caelestem patriam.

Inter hos autem significandi modos haec est ad propositum disparitas: quod in parabolica significatione nulla est cura de significantibus personis secundum seipsas: quoniam ad significandum tantum describuntur: quemadmodum apud poetas fit in comoediis et tragoediis. Cum autem res gesta significat, oportet primo omnem curam adhibere ad rem quae geritur et ad personas secundum seipsas: quia sensus literalis in hoc consistit: ex quo solo secundum Dionysium et Augustinum efficax trahitur argumentum.

Unde oportet primo verificare in historiis res gestas et dicta de personis secundum seipsas ad veritatem fidei: et deinde potest superaddi sensus spiritualis, quo res gesta significat aliam, quo persona historica figurat aliquid aliud: et hoc ad aedificationem Christi fidelium, non ad comprobandum ea fidei quae in controversiam veniunt.

Quocirca oportet primo ad veritatem fidei salvandam sensum historicum tenere: et personam Petri non vertere in personam parabolicam cum de fide agitur historiae, et sensus literalis investigatur evangelicae historiae cum venit Iesus in partes Caesareae Philippi et interrogavit primo ac secundo, audivit responsiones primo discipulorum, deinde Petri: respondit Petro, dixit promisitque claves regni caelorum. Et firmata veritate sensus literalis quod proprie Petro dictum promissumque est, superaddere licet sensum mysticum quo Petrus figurat ecclesiam: sicut apparet in similibus, puta in significatione vitae activae per Martham (cui dictum est: sollicita es et turbaris erga plurima) et contemplativae per Mariam: de qua dictum est: optimam partem elegit quae non auferetur ab ea: et sic de aliis. Patet ergo quod Petro in persona ecclesiae promissae esse claves verum est, sic ut personae ipsius Petri primo et ad litteram promissae sint: quia illud verificatur secundum sensum mysticum, hoc autem secundum sensum litteralem.

Ad primum. Ad primum ergo in oppositum dicitur clarum ex antedictis esse verba illa Domini (Beatus es Simon Bariona, quia caro et sanguis non revelavit sed Pater meus) non ad Petri primatum sed ad ipsius confessionem et confessionis fructum spectare: et propterea tanquam impertinentia longe sunt a proposito secundum litteralem sensum. Has autem Petri conditiones trahere mystica interpretatione ad ecclesiam, quis sustineri possit? Intollerabile tamen est ut sensus mysticus excludat litteralem, Petrus excludat seipsum, auditor excludat eum qui audit, et Simon Ioannis vertatur in parabolicam personam.

Ad secundum. Ad secundum vero dicitur falso interpretari, si ne cur post tantam commendationem Petrus reprehensus fuerit: nam secundum planum litterae sensum commendatur primo persona Petri ratione divini doni, deinde reprehenditur ratione proprii sensus: neutrum autem secundum historiae fidem spectat ad alium quam ad Petrum: quoniam tam commendatio quam reprehensio personalis fuit. Secus autem est secundum sensum mysticum: quo quilibet proprii ... sensus et affectus in Petro reprehenditur, et quilibet divinae revelationis sectator in Petro commendatur.

Ad tertium. Ad tertium dicitur per hanc petram demonstrari ad litteram fidem in ipso Petro, ut ex dictis patet. Et propterea non sequitur quod cuilibet particulari ecclesiae ubi est fides aequaliter datae sint claves: sed sufficit cuilibet fideli ecclesiae datas esse in totius ecclesiae capite, quod est haec petra, super quam Christus aedificat ecclesiam suam.

Ad confirmationem. Et ad confirmationem dicitur quod licet Petrus erraverit, non tamen desiit esse petra: tum quia per illa verba quae obiiciuntur, Absit a te, Domine, non erit tibi hoc, Petrus nec fidem nec caritatem perdidit. Unde et Dominus non dixit ei: Vade Satana (ut tentatori dixerat), sed modificavit dicens: Vade post me, Satana: tanquam diceret: Sequere tu me debes, non ego affectum tuum. Tum quia, ut praedictum est, cum postea Christum negavit, fidem non perdidit, sed petra fidei perseveravit in corde. Et tunc, ut Theophylactus notavit super Luc. xxii, Christus iterum ipsum in apostolico gradu restituit dicens: Confirma fratres tuos.

Ad quartum. Ad quartum dicitur quod cum papa eligitur, neque secum claves affert neque ab ecclesia illas accipit, sed a Christo, non nova traditione, sed antiqua illa met qua tradidit Petro. Ecclesia siquidem ministerio electionis personam deputat quae Petro succedat: Christus autem ipse in beato Petro cuilibet successori claves tradidit. Et propterea vana est quaestio a quo accipit aut cui relinquit moriens: verbum enim Christi semper vivum dat claves cuilibet succedenti, et non unus alteri relinquit.

Ad quintum. Ad quintum dicitur argumentum esse similis formae, sed dissimilis materiae, et propterea non tenere. Iustitia siquidem et fides bona sunt animae ad utilitatem ipsius credentis et iusti: claves autem praeterea significant ad aliorum regimen ordinatam potestatem. Et ideo licet cuilibet credenti imitanti Abraham reputetur fides ad iustitiam sicut Abrahae, non tamen cuilibet credenti et confitenti Christum, immo nec cuilibet Petri imitanti Petrum in fide, dari oportet claves, id est potestatem aperiendi et claudendi aliis: sicut nec cuilibet imitanti fidem Abrahae datur quod sit pater ... multarum gentium, quod in semine suo benedicantur omnes gentes: quae tamen Abrahae credenti data sunt. Quod autem additur, nulli nisi ecclesiae convenire posse constanter certo ac perseveranter habere Petri confessionem, si ad singulas res personas referatur: Paulus apostolus ad Rom. viii. confutat dicens: Quis nos separabit a caritate Christi? Tribulatio, an angustia? etc. et subdit: Certus sum enim etc., loquens ad litteram de electis. Quod si non contra rem sed contra notitiam nostram arguitur, quia nos nescimus quis perseverabit: facile satisfit per hoc quod Deus suaviter disponens omnia non exigit ab homine maiorem certitudinem ea quae est fidei et humani moris: a fructibus scilicet eorum cognoscendo homines.

Ad sextum. Ad sextum dicitur verum esse et quod ecclesiae datae sunt claves, et quod Petrus personam ecclesiae figuratae gerebat, et quod unitas Petri unitatem ecclesiae significabat. Sed in hoc falluntur argumenta quod ex his veritatibus in aliam veritatem insurgunt: hae siquidem veritates non contrariantur huic alii veritati quod Petrus in propria persona accepit claves: sunt haec enim omnia simul vera. Et primum quidem et ultimum ut vi. parebit cap. ad veritatem sensus litteralis spectant: quoniam ad litteram Petrus in propria persona sic accepit claves quod etiam ecclesia accepit easdem. Reliqua autem ad mystici sensus veritatem spectant: secundum spiritualem siquidem sensum unus Petrus unitatem ecclesiae significat, et ulterius ecclesiam repraesentat.

Ad confirmationem. Unde Cypriani, Hieronymi et Augustini dicta quae obiiciendo allata sunt verissima sunt, sed iuxta sensum mysticum. Sed non adversantur sensui litterali: quo (ut evangelica testatur historia) ipse Petrus in propria persona cui revelatio facta est respondit, claviumque promissionem accepit.

Clarificatio verborum Augustini. Ad clariorem tamen notitiam habendam verborum Augustini, scito duplicem evangelii sensum hoc est litteralem (quo verificatur tibi, id est Petro, dabo claves regni caelorum) et mysticum (quo verificatur tibi, id est ecclesiae significatae per te, dabo claves regni caelorum) esse ab Augustino comparatum: non penes verum vel falsum, sed penes clarum vel minus ... vel minus clarum. Ad sensum siquidem mysticum spectat quod Petrus gerat in figura personam ecclesiae: sicut ad sensum mysticum pertinet quod Iudas gerat personam inimicorum Christi: ad litteram autem ipse Iudas erat Christi inimicus, et ipse Petrus est cui promissae sunt claves.

Unde Augustinus, quia sensus mysticus clarior est quam sensus litteralis in proposito (ut testantur tot quaestiones quae circa sensum litteralem emergunt), et sensus mysticus ita est omnibus manifestus ut etiam vulgares sciant claves esse ecclesiae, comparavit sensum litteralem (iuxta quem claves promissae sunt personae Petri futuri pastoris totius ecclesiae) ad sensum mysticum, iuxta quem claves promissae sunt Petro in figura ecclesiae: et dixit quod mysticus sensus est clarior: hoc enim sonant illa verba: non habent illustrem intellectum nisi ad ecclesiam referantur, cuius ille gessit in figura personam. Negavit siquidem illustrem, et non negavit verum intellectum nisi ad ecclesiam referantur: constat enim illustre ad claritatem pertinere.

Et hoc intendere Augustinum patet ex contextu: volens enim exponere Psalmum Deus, laudem meam, partim de Iuda, partim de populo Iudaeorum inimico Christi, praemittit: Si autem de tali genere malorum, id est inimicorum Christi, ingratorum Iudaeorum, omnia mihi videntur posse clarius aperiri: et statim subdit verba allata. Ubi clare videre quilibet potest non derogari veritati sensus litteralis (quo personae Petri sunt claves promissae) ex hoc quod sensus iste non est ita clarus sicut mysticus: neque enim solus est textus iste talis, sed innumeros habet in sacra Scriptura consodales, quorum sensus illustris non nisi mysticus est.

Allata quoque verba Augustini super Ioannem non negant Petro secundum propriam personam dictum esse: Tibi dabo claves: sed affirmant Petro in persona ecclesiae significatae super Ioannem dictum esse: Tibi dabo claves. Ex hac autem vera affirmatione non sequitur negatio illius alterius veritatis, satis patet.

Ad vim autem quae fit in coniunctione adversativa respondetur quod coniunctio illa augmentativa est, iuxta frequentissimum loquendi usum, quo dicimus aliquem virtute bonum ... virum sed officio bonum civem, et similia. Tanquam enumeratis Augustinus quibusdam personalibus Petri conditionibus auxerit conditionem Petri, transfundendo ad extensionem eius in universam ecclesiam significative: cum qua figurativa conditione stat quod per proprietatem pastoralis officii idem Petrus ad universam se extendat ecclesiam: quinis hoc non sit ibi ab Augustino explicatum, qui de Petro et Ioanne mystice tractabat, ut ille activae, iste contemplativae vitae personam gerebat.

Unde cum infertur quod non unus sed unitas claves accepit, pro quanto affirmatur unitatem claves accepisse, verum dicitur, sicut verum est ecclesiam accepisse claves: quatenus vero negatur unum Petrum accepisse claves, aut falsum dicitur aut pie exponendum est. Nam si ideo negatur unus ut negetur Petrus, falsum dicitur contra evangelicam historiam: si autem ideo negatur unus ut negetur solitudo personalis, hoc est ut Petrus non acceperit claves secum sepeliendas, sed ut in ipso ecclesia usque ad finem saeculi duratura claves acceperit, verum dicitur: sic enim non unus, id est pro se tantum, sed unitas ecclesiae in illo uno claves accepit.

In nullo tamen citatorum locorum habetur negativa illa: Non unus claves accepit. Et ex his quae diximus, solvendas similes obiectiones relinquimus: ut non sit opus omnia quae obiici possunt afferre. Reliqua ex Cypriano allata de paritate apostolorum inferius loco suo patebunt.

Caput IV: Verba Christi, tibi dabo claves, Petro non in persona omnium apostolorum dicta esse

Exclusis prioribus erroribus, tractanda est eorum opinio qui Petro intelligunt in persona omnium apostolorum dictum a Christo: Tibi dabo claves, et cetera.

Afferunt autem ad hoc argumenta quatuor.

Primo, ex interrogatione Domini: nam non Petrum solum, sed communiter omnes interrogavit: Vos autem quem me esse dicitis?

Secundo, ex persona Petri: quia Petrus primus omnium erat apostolorum, et personam omnium induit pro omnibus respondendo. Unde Christo dicente omnibus discipulis interrogatis, Petrus tamquam os apostolorum et caput pro omnibus respondit.

Et confirmatur: quia nisi in persona omnium Petrus respondisset, fuisset expectanda aliorum responsio; aut rei fuissent alii apostoli omissionis responsionis ad interrogationem Domini: Vos autem quem me esse dicitis?

Tertio, ex fructu: quia claves regni caelorum datae sunt omnibus apostolis.

Quarto, ex consequentibus: quia Christus dixit: Quod uni dico, omnibus dico.

Antequam autem ad haec respondeatur, explano sensum textus evangelici, monstrandum est directe esse haec Domini verba ad Petrum solum.

Patet quidem hoc primo ex principio sermonis Dominici ad Petrum, cum dixit: Beatus es, Simon Bariona; hoc enim non potest referri vere ad omnes. Tum quia exprimitur proprium nomen Simonis, et explicatur: cuius sit filius, Bariona, id est filius Ionae. Tum quia falsum hoc fuisset de Iuda, qui non credidit in Christum, ut testatur Io. VI, ubi, cum refert Dominum dixisse: Sed sunt quidam ex vobis qui non credunt, statim subdit: Sciebat enim ab initio Iesus qui essent credentes et quis traditurus esset eum. Et rursus in calce eiusdem capitis, dicente Petro pro XII apostolis: Et nos credimus et cognovimus quia tu es Christus Filius Dei, respondit eis Iesus: Nonne ego vos XII elegi? Et ex vobis unus diabolus est. Non potest ergo verificari quod ad omnes apostolos dictum sit: Beatus es; quia unus eorum non crederet et diabolus esset.

Secundo, ex subiuncta ratione: quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui est in caelis. Nam ex his Domini verbis constat Petro revelationem factam esse a caelesti Patre; ita quod hoc negare esset contrarium fidei. Sed non propterea hinc constat aliis apostolis huiusmodi revelationem esse factam; Scriptura enim hoc non tradit. Et propterea eadem facilitate contemnitur qua affirmatur. Constat igitur hinc quod ad Petrum verba diriguntur, et non constat quod ad alios extendantur.

Tertio, ex subiuncta affirmatione: Tu es Petrus. Monstratur enim et pronomen tu, et nomen sibi prius impositum a Christo, Io. I: Tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus; quae ad solum Petrum sermo dirigitur. Nam si per pronomen demonstrativum ad sensum, adiunctis et nomine proprio a nativitate, scilicet Symon; et nomine patris carnalis; et nomine quo solus cognominatus est a Christo a principio discipulatus, scilicet Petrus; et interiori dono revelationis, quod non constat aliis fuisse concessum: non sufficienter significatum est quod ad ipsum solum et sermonem, quibus quattuor verbis describendum fuit ab evangelista quod ad solum Petrum erat sermo.

Et confirmatur: quia eodem pronomine demonstrativo ad sensum usus est Dominus subiungens: Et tibi dabo, et cetera. Et confirmatur ex eo: quod non pluribus nec maioribus circumstantiis describuntur et nominantur a notariis personae heredes aut legatarii quam persona Petri in hoc textu descripta ac nominata est: ut patet colligendo Symonem filium Ionae, Petrum, ex interna revelatione commendatum.

Ex verbis igitur et ex sensu verborum clara luce patet soli Petro dici: Et tibi dabo claves, et cetera.

Ad primam.

Ad primam autem obiectionem in oppositum dicitur: ex hoc quod Dominus interrogavit omnes, non cogi reliquum sermonem dirigi ad omnes. Frequenter enim divertitur sermo a pluribus ad unum, aut e contra. Mater siquidem filiorum Zebedaei petiit ut sederent duo filii sui, unus ad dexteram et alter ad sinistram; Dominus autem ad filios respondendo sermonem dirigit: Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum?

Et si diligenter perspectus fuerit evangelicus textus, ipsa conversio sermonis attestatur quod non omnem sermonem ad omnes dirigebat. Inquit enim Matthaeus quod primo et secundo interrogavit discipulos communiter; deinde ad Petrum sermonem vertit; et rursus ad discipulos sermonem convertit. Nam subiungitur: Tunc praecepit discipulis suis ut nemini dicerent quia ipse esset Iesus, et cetera.

Si enim totus iste sermo ad omnes fuisset directus, non narrasset evangelista huiusmodi variam conversionem sermonis.

Nec officit quod communis Petro et aliis causa effecta Dominici interrogatione sit: cum haec enim communitas stat quod appropriata sit Petro; nam in maiori causa communi, scilicet creationis, solius Petri ratio habita est: ut ipse Dominus testatur Luc. XXII dicens: Symon, ecce Satanas expetiit vos ut cribraret sicut triticum; ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua, et tu aliquando conversus confirma fratres tuos.

Ubi patet omnes expetitos a Sathana, et tamen Dominum pro solo Petro orasse. Oravi, inquit, pro te, non pro vobis; immo alios Petro commendavit.

Ad secundam obiectionem ex persona Petri dicitur: quod gerere personam communem seu respondere pro omnibus apostolis potest intelligi tripliciter.

Vel ex officio, puta quia habebat curam eorum.

Vel per viam commissionis, puta quia apostoli commiserunt Petro ut in persona omnium pro omnibus responderet.

Vel per viam ratificationis, ut quia responsio data a Petro grata fuit communiter apostolis, utpote congrua ac eximia.

Et quidem quod Petrus non gesserit personam communem ex officio, ex eo patet quod nondum erat constitutus pastor eorum; neque proprie erat caput eorum, nisi sicut primus inter canonicos potest dici caput canonicorum.

Similiter quod non ex commissione apostolorum responderet, non solum ex eo patet quod huiusmodi commissio voluntarie affirmaretur, quin ex Scriptura non haberetur; sed ex eo convinci potest quod Dominus expresse testatur: Quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus.

Ubi excluditur non solum omne humanum consilium, sed etiam disciplina ex sensibili auditu doctrinae ipsius Christi; dum interiori spirituali revelationi Patris, qui in caelis est, Petri notitiam qua Christum Filium Dei vivi confessus est attribuit.

Si enim ex consultatione cum aliis apostolis respondisset, non sibi dictum fuisset: Caro et sanguis non revelavit tibi; quin inter eos essent consanguinei, et carnalis propinquitas; et similiter non fuisset recursum ad auctorem omnino spiritualem et designatum tam a remotis, scilicet in caelis.

Haec enim omnia manifeste testantur Petri confessionem non ex apostolorum consilio, sed ex interiori ipsius Petro facta revelatione processisse.

Et confirmatur hoc ex contextu Evangelii: nam praeposita Domini interrogatione prima discipulorum: Quem dicunt homines esse Filium hominis?

Quia responsio fuit communis, evangelista dicit: At illi dixerunt; in secunda vero interrogatione eorundem: Vos autem quem me esse dicitis? quia responsio propria fuit Petri, evangelista dicit: Respondens Symon Petrus dixit.

Et confirmatur rursus ex Io. VI. Ibi differentia apte notare possumus inter Petrum in persona omnium loquentem vel in persona propria. Nam ibidem loquens Petrus in persona omnium, Christo Domino dicenti: Numquid et vos vultis abire? respondit ei Symon Petrus in persona omnium: Domine, ad quem ibimus? Verba vitae aeternae habes; et nos credimus et cognovimus quia tu es Christus Filius Dei. Et subiicit evangelista, Respondit eis Iesus: Nonne ego vos XII elegi? Et ex vobis unus diabolus est.

Ubi conferendo textum Ioannis textui Matthaei aperte apparet quod tunc quidem apud Ioannem in persona omnium Petrus respondit, locutus est in numero plurali primae personae, dicens: Ad quem ibimus? et Nos credimus et cognovimus; et similiter Dominus respondit non Petro, sed eis. Hic vero apud Matthaeum omnia sunt in numero singulari, cum pronominibus demonstrativis solius Petri, tam in responsione Petri quam in replicatione Domini, et promissionibus ac assertionibus: Tibi dabo, non vobis; quodcumque ligaveris, non quodcumque ligaveritis; tu es Petrus, non vos estis Petri; ut patet in littera.

Huiusmodi enim differentia manifestat quod Petrus ex propriis intus a caelesti Patre habitis solus respondit, solusque a Christo monstratur.

Nec putes propterea hanc eandem esse lectionem apud Matthaeum et Ioannem, quoniam ista Matthaei fuit post ea quae referuntur a Ioanne. Quod ex multis patet. Illa enim Ioannis fuit post miraculum de quinque panibus et in Capharnaum, ut ibidem apparet; quod autem refert Matthaeus fuit non solum post miraculum de quinque panibus, sed etiam post aliud miraculum de septem panibus, ut patet Matth. XVI, et fuit in partibus Caesareae Philippi.

Dicendum est ergo quod responsio Petri, tamquam grata et rata omnibus, dicitur fuisse in persona omnium, sicut frequenter contingit quod collegiis pluribus interrogatis, primo bene respondente, ab omnibus ut rata habeatur responsio, et pro omnibus respondisse primum frequenter usus dicimus.

Et sic intelligenda sunt verba Chrysostomi et glossae interlinearis et quorumcumque aliorum dicentium quod Petrus respondit pro omnibus. Verum est enim os omnium tamquam ratificans ab omnibus.

Unde Chrysostomus super Matthaeum dicit: Solus Petrus respondit, et confestim praeveniens ait: Tu es Christus, et cetera. Ubi vides non consilio aut commissione aliorum respondisse, sed praevenisse.

Et Augustinus, De verbis Apostoli, sermone XXXI, ait: Respondit Petrus unus pro omnibus, quia unitas in omnibus.

Ubi videre potes quare dicitur Petrum respondisse pro omnibus: non ex commissione omnium, non ex officio, sed ex unitate omnium, quia scilicet omnes erant fratres, et quod primus eorum optime respondit unitas omnibus placere fecit. Sicut inter fratres unitos ac unanimes quod ab uno bene dicitur, ab omnibus ratum habetur et ut ab omnibus dictum sumitur.

Et hinc patet responsio ad confirmationem subiunctam. Ex eo enim quod Christus Petri responsionem approbavit et commendavit, Petrumque Beati titulo promisit, vanum apparet expectationem ingerere ut adiungeretur aliquid. Quis enim aliud dicturus esset, et si quid divinitus revelatum, et sic remuneratum videretur?

Unde nec rei manserunt non respondentes alii, quia gratam eis esse Petri responsionem suffecit.

Insinuatur autem Petri responsionem aliis apostolis gratam fuisse, non solum ex hoc quod est rationi consentaneum iuxta humanum morem, sed ex subiunctis statim evangelistae verbis: Tunc praecepit discipulis suis ut nemini dicerent quia ipse esset Iesus. Hoc si quidem praecepto monstrantur discipuli Petri confessionem tenuisse; ideo enim non aliis dicant inhibentur.

Ad tertiam.

Ad tertiam autem dicitur: quod si intendit argumentum probare per verba haec omnibus apostolis claves, principium petit; hoc enim est quod probandum erat.

Si vero intendit quod per alia verba Dominus apostolis aliis claves regni caelorum tradiderit, ad sequens spectat capitulum, ubi hoc tractabitur.

Ad quartam.

Ad quartam obiectionem dicitur: quod auctoritatem illam: Quod uni dico, nullibi invenio in Evangelio. Verumtamen ubicumque inveniatur, dicitur quod ad litteram intelligitur de dicere doctrinali: ut Marcus testatur in simili, cap. XIII: Quod vobis dico, omnibus dico: Vigilate.

Potest nihilominus ad propositum dici quod in hac auctoritate non habetur quod uni do, omnibus do: aliud est enim dicere et aliud dare. Praesens autem sermo non de dicere, sed de dare est. Inquit enim Dominus: Tibi dabo claves regni caelorum. Et propterea auctoritas non est ad propositum.

Ex quibus omnibus patere potest quod ex his Domini verbis Matth. XVI solus Petrus promissionem accepit clavium regni caelorum.

Caput V: Apostolis aliis non esse alias collatum quam Petro

Quamvis fateantur multi praemissum textum evangelii ad solum Petrum pertinere: affirmant tamen nonnulli totum id quod Petro promissum est, datum esse a Christo alias reliquis apostolis: idque verum esse multis affirmant argumentis ex sacra scriptura.

Primo Matth. XVIII apostolis communiter dicitur: quaecumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in caelo: et quaecumque solveritis super terram, erunt soluta et in caelo. Ubi apparet potestatem prius Petro promissam, ad omnes extensam esse.

Secundo Ioan. XX apostolis communiter exhibentur claves Petro promissae: dicendo Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis: et quorum retinueritis, retenta sunt.

Tertio Ioan. quoque XX apostolis communiter dicit Christus: Sicut misit me pater, et ego mitto vos. Et similiter Mar. ultimo et Matth. ultimo omnes communiter misit ad docendum, praedicandum et cetera.

Deinde manifestatur idem ex facto: nam Act. VIII Petrus missus cum Ioanne legitur in Samariam ab apostolis qui erant Hierosolymis. Et Act. XV in synodo de legalium observatione praesente Petro Iacobus dedit sententiam: dum dixit ego iudico non inquietari eos et cetera. Ad Gala. quoque II Petrus et Iacobus, et Ioannes qui videbantur columnae esse, dextras dederunt Paulo et Barnabae societatis. Ex quibus gestis aequalitas comprobatur Petri et aliorum apostolorum.

Afferuntur demum mille auctoritates sanctorum sonantes aequalitatem Petri et aliorum apostolorum: ut est illa Cypriani, et habetur XXIIII q. I loquitur Dominus, dicentis quod parem potestatem omnibus apostolis tribuit: et hoc utique erant caeteri apostoli quod Petrus fuit, pari consortio praediti et honoris et potestatis. Et illa Hieronymi contra Iovinianum lib. I ca. XIIII. At si tu dicis, super Petrum fundatur ecclesia, licet idipsum in alio loco super omnes apostolos fiat: et claves regni caelorum cuncti accipiant, et ex aequo super eos ecclesiae fortitudo solidetur. Et quaecumque aliae similes.

Ad evidentiam horum scito ex evangelico textu duo inveniri singulariter promissa Petro: quibus Origenes addidit tertium. Primum est. Super hanc petram aedificabo ecclesiam meam: hoc enim soli Petro promissum legimus. Secundum est. Tibi dabo claves regni caelorum: quod nulli alii invenitur promissum. Tertium ab Origene notatum est quod Petro dicitur: Quodcumque ligaveris super terram erit ligatum et in caelis, in numero plurali: et similiter quodcumque solveris super terram, erit solutum et in caelis: apostolis autem communiter dicitur, quod erunt ligata aut soluta in caelo, in numero singulari. Et rationem subdit: quia non sunt tantae perfectionis sicut Petrus.

Inter quattuor ergo promissiones Petro factas, primae ab aliis differentia clara est: nam constat aliud significari per fore ecclesiae fundamentum (quod explicat, super hanc petram aedificabo ecclesiam meam) et aliud per habiturum claves et solvere et ligare. Sed differentia inter secundam (id est inter claves regni caelorum) et tertiam ac quartam, hoc est ligare et solvere, non est usquequaque nota: apparet siquidem iuxta litterae superficiem per claves potestatem, per ligare autem et solvere explicatos esse actus potestatis: ut efficacia clavium declararetur, quo pacto scilicet ad caelorum regnum pertingerent: Huiusmodi enim efficacia manifestatur dicendo quodcumque solveris super terram, erit solutum et in caelis: et quia pluraliter caelorum regnum praemiserat, ideo pluraliter dixit in caelis. Et iuxta hunc sensum promissio clavium a promissione solvendi et ligandi differt, sicut promissio potestatis a promissione actuum illius explicativa.

Sed haec vera quidem, sed non totam continent evangelii sententiam. Quod ut plenius intelligas, scito duplicis generis inveniri actus clavium: quidam enim sunt actus adaequati ipsis clavibus: quidam vero minores ipsis. Illi sunt velut actus totales: isti actus partiales. Adaequati autem clavibus actus sunt aperire et claudere: partiales autem sunt ligare et solvere. Declaro singula. Quod aperire et claudere sint actus adaequantes claves, et voces sonant, et officium clavium clarissime testatur: claves enim solummodo ad aperiendum et claudendum sunt. Nec desunt scripturarum testimonia tam ex veteri quam ex novo testamento: Isa. enim XXII quum dictum esset et dabo clavem domus David, subditur et aperiet et claudet: et similiter Apoc. III idem repetitur. Quod vero solvere et ligare sint actus clavium, doctores omnes testantur. Quod autem sint actus partiales et non adaequati clavibus, ex hoc patet: quod solvere et ligare se habent ad aperire, et claudere ut partes ad totum: omnis enim qui solvit aliquem, aperit illi regnum caelorum: sed non omnis qui aperit alicui regnum caelorum, solvit illum: et similiter omnis qui ligat claudit, sed non omnis qui claudit ligat.

Et ne per multa diutius vagemur, sed solida ratio simul cum veritate pateat: solvere et ligare actus sunt iudiciales, sive in sacramento poenitentiae, sive in foro ecclesiastico: aperire et claudere actus sunt superiores, comprehendentes sub se et actus iudiciales et actus non iudiciales: utrisque enim clauditur et aperitur regnum caelorum. Et quidem quod caelorum regnum multi claudant aliis absque vinculo iudiciali, testatur Dominus Luc. XI dicens: Vae vobis legisperitis qui tulistis clavem scientiae, ipsi non introistis, et eos qui introibant prohibuistis. Quod vero regnum caelorum aperiant absque actu iudicii, magistra rerum experientia monstrat: dum pastoris providentia, gubernatione, ordinatione, doctrina, dispensatione, commutatione et cetera continue aperitur ecclesiae regnum caelorum. Differt ergo promissio clavium (tibi dabo claves regni caelorum) a subiunctis duabus reliquis et quodcumque ligaveris et quodcumque solveris) secundum rem promissam: non solum sicut potestas ab actibus: sed sicut potestas ab actibus inadaequatis, seu minoribus et partialibus: ita quod quum promissae sunt claves Petro, promissa est potestas aperiendi et claudendi regnum caelorum: quum autem promissum est eidem et quodcumque ligaveris et quodcumque solveris, explicata est clavium efficacia in actibus minoribus: ut perciperemus quod si partialium actuum tanta est efficacia, multo magis adaequatorum actuum efficacia pertinget ad caelos. Quocirca promittendo claves, promittitur totum: promittendo autem actus solvendi et ligandi, non promittitur totum, sed promittuntur actus partiales. Et propterea ex hoc quod soli Petro promissae sunt claves regni caelorum, fateri oportet soli Petro promissam esse potestatem aperiendi et claudendi regnum caelorum: non quod solus aperire et claudere possit caelorum regnum (nam ut praedictum est: quicumque solvit aliquem, aperit illi regnum caelorum) sed quia solus potest quicquid pertinet ad aperiendum et claudendum regnum caelorum: non istis vel illis, sed ecclesiae aedificatae super eum a Christo. Hunc sensum hancque differentiam ad litteram verificari, ex tribus ultra praedicta declaratur. Primo ex interposita semper coniunctione copulativa in textu evangelico: ait enim tu es Petrus, et super hanc petram et tibi dabo claves, et quodcumque ligaveris et quodcumque solveris: diversitatem enim promissarum rerum coniunctio copulativa insinuat. Secundo: quia Dominus non dixit, et cuicumque aperueris et cuicumque clauseris: sed dixit quodcumque solveris et quodcumque ligaveris. Si enim claves exponere voluisset per adaequatos proculdubio actus (qui sunt aperire et claudere) exponendae erant: sed ubi ad ligandum et solvendum descendit, manifestavit se non exponere claves, sed ad minores actus clavium transire. Tertio ex eo quod nunquam apostolis promisit aut dedit claves regni caelorum, vel illarum adaequatos actus, scilicet aperire et claudere regnum caelorum: sed de partialibus actibus clavium locutus legitur cum apostolis: et dicendo quaecumque alligaveritis super terram et cetera, et dicendo quorum remiseritis peccata et cetera.

Instantia. Et si instetur quod nec etiam Petro Dominus actus adaequatos clavibus dedit aut promisit: quia claves quidem illi promisit, sed nunquam promisit quod aperiret et clauderet. Absit a divina sapientia, ut silentio involverit actus adaequatos clavium: quum enim explicavit cuius essent claves ut aperiendi et claudendi, explanavit proculdubio actus adaequatos clavium, qui sunt aperire et claudere. Constat autem ideo apposuisse regni caelorum: ut exponeretur quod claves sunt regni caelorum ut aperiendi et claudendi. Eo ipso igitur quod promisit soli Petro claves regni caelorum, promisit soli Petro adaequatos actus clavium: seu quod idem est claves secundum actus adaequatos clavibus: et post hanc promissionem descendit ad actus iudiciarios, et quodcumque ligaveris et quodcumque solveris: ut praedictum est.

Ex evangelico igitur textu duae evidenter restant soli Petro promissiones: hoc est fore fundamentum ecclesiae (super hanc petram aedificabo ecclesiam meam) et dandas ei claves regni caelorum: et tibi dabo claves regni caelorum.

Oppositio contra primam promissionem. Nec carent haec obiectionibus. Nam contra primam promissionem opponitur aut solum Christum esse fundamentum ecclesiae (iuxta illud primae ad Cor. III fundamentum aliud nemo potest ponere praeter illud quod positum est, quod est Christus Iesus) aut si multiplex fundamentum admittitur, non solus Petrus est ecclesiae fundamentum, sed etiam alii apostoli: iuxta illud ad Ephe. II superaedificati super fundamentum apostolorum: et Apoc. XXI murus civitatis habens fundamenta XII, et in ipsis XII nomina XII apostolorum.

Prima oppositio. Contra secundum vero opponitur primo. Si promissione clavium promittitur tota potestas, cur post totum promittuntur partes? quodcumque ligaveris et quodcumque solveris: fuissent enim haec promissa in toto.

Secunda. Secundo. Si solvere et ligare sunt partiales actus clavium, cur theologi in XVIII et XIX dist. IIII Sententiarum de clavibus tractando, diffiniunt eas per actus iudiciales qui sunt ligare et solvere? Diffinitio enim per proprios et adaequatos actus dari debet.

Tertia. Tertio. Cur claves apostolicae in ordinatione presbyterorum dari affirmant, si illis non conferunt nisi minores actus clavium?

Quarta. Quarto. Cur claves dicunt claves ecclesiae, et non dicunt claves Petri, si soli Petro primo datae sunt?

Ad obiecta contra primam promissionem. Non est autem difficile his satisfacere. Et obiectis quidem contra primam promissionem Petro factam ut foret fundamentum ecclesiae, respondetur: quod esse ecclesiae fundamentum simpliciter id est totaliter proprium est Christo: esse autem fundamentum ecclesiae secundum aliquod tempus vel secundum aliquam rationem particularem, communicatum est aliis. Et sanctis quidem quibus revelata est doctrina fidei pro ecclesia, communicatum est esse fundamentum sub rationibus apostolorum et prophetarum: Petro autem ultra praedictam rationem promissum est fore fundamentum secundum rationem pastoris totius ecclesiae Christi: secundum quam rationem non convenit aliis apostolis esse fundamentum. Et propterea diversimode dicitur fundamentum de hoc triplici modo: de Christo enim dicitur cum exclusione aliorum (fundamentum aliud nemo potest ponere et cetera) de apostolis vero et prophetis dicitur cum additione fundamenti totalis id est Christi: dum et ad Ephe. II adiungitur, ipso summo angulari lapide Christo Iesu (ubi Aug. dicit: Ne apostoli vel prophetae in quibus fundata est civitas se tenerent in se, in Christo totum innititur primo fundamento: quod fundamentum in summo est non in imo, ut in corporali fabrica.) Et Apoc. XXI subiungitur, et agni id est Christi. De Petro vero adiungit ipse Christus, aedificabo ecclesiam meam: ut ostendatur ex Christo principaliter pendere ecclesiae aedificium.

Ad primum contra secundam promissionem. Ad quaesita vero circa promissas claves, respondendo dicitur ideo post promissum totum per claves, promissas quoque esse partes per quodcumque ligaveris et quodcumque solveris: ut secundo monstraretur diversitas rerum promissarum. (Si enim sub unica promissione omnia comprehensa essent absque coniunctionibus copulativis, aut solae claves promissae fuissent, adaequatas putasses et exhaustas claves per haec duo quodcumque ligaveris et quodcumque solveris. Nunc autem quia tam aperte promissarum rerum diversitas monstrata est, exprimendo singula cum coniunctionibus copulativis, clare intelligimus non totum quod promissum est Petro promitti aut exhiberi cuicumque alteri per hoc quod promittitur aut datur quodcumque alligaveris et quodcumque solveris et cetera. Sed per hoc promitti aut dari tantum quod tertio et quarto loco promissum est et Petro.) Et inde videres remanere primas promissiones apud Petrum solum.

Ad secundam. Ad secundum vero quaesitum respondetur ideo claves a theologis per actus iudicii diffinitas, quia de clavibus ordinis tractabant: ut patet in textu magistri Sententiarum tam in principio dist. XVIII (ubi affertur Ambrosius dicens: ius enim hoc solis permissum est sacerdotibus) quam in principio di. XIX ubi dicitur dantur hae claves per ministerium episcopi in promotione sacerdotii: quum enim sacerdotalem recipit ordinem, simul et has claves recipit.

Ad tertiam. Et per hoc solvitur tertium quaesitum.

Ad quartam. Ad quartum autem quod non de re sed de nomine est, et propterea extraneum quodammodo est: respondetur quod claves dicuntur et ecclesiae et Petri: solus enim Petrus claviger dicitur regni caelorum. Et Petri quidem sunt ut capitis utentis, et ut per quem ad ecclesiam derivantur: ecclesiae autem sunt et ut finis (quia propter ecclesiam Petrus habet claves) et ut utentis in suis episcopis et sacerdotibus: ita tamen quod secundum earum totalitatem ecclesia utitur illis in suo capite: secundum autem partiales usus utitur in episcopis et aliis ministris. Remanet ergo solida sententia dicta.

Ad primum argumentum principale. Ad primum autem argumentorum in principio allatorum: dicitur Dominum per illa verba quaecumque alligaveritis super terram et cetera, non adaequasse promissiones quattuor factas Petro, sed solas duas ultimas: ut littera ipsa testatur. Et propterea non dixit Dominus dabo vobis aut ecclesiae claves regni caelorum: quum tamen dixisset Petro coram eisdem, tibi dabo claves regni caelorum. Unde ex hoc ipso quod aliis apostolis Dominus dixit, quaecumque alligaveritis et cetera, non facta mentione de clavibus, manifeste habetur quod non totum quod promiserat Petro repetiit in potestate aliorum: tanquam Petro totum aliis vero partes commissurus.

Ad secundum. Ad secundum vero dicitur quod post resurrectionem dicendo quorum remiseritis peccata et cetera, datae sunt quidem apostolis claves sed non in sua totalitate: quoniam datae sunt tantum claves ordinis, ut communiter doctores dicunt et bene. Unde ad litteram quum dicitur quorum remiseritis, constituitur iudex ecclesiasticus in sacramento poenitentiae, quantum est ex parte ordinis: quum vero Matth. XVIII dictum fuit eisdem, quaecumque alligaveritis super terram, sermo erat de iudicio ecclesiastico in foro iudiciali. Unde et communiter dicitur et bene quod tunc sermo fuit de actibus clavium iurisdictionis: postea autem de actibus clavium ordinis. Et quoniam (ut declaratum est) neutrum iudicium etiam simul sumptum adaequat claves Petro promissas: sed solvere et ligare in utroque foro, partiales sunt actus clavium Petro promissarum: ideo per utramque potestatem simul, non adaequatur potestas Petro promissa. Unde disputationibus vacantes caveant a sophistis, opponentibus claves ordinis et claves iurisdictionis adaequare claves ecclesiae. Venenum latet hic: quoniam proprie et formaliter loquendo claves Petro promissae, superiores sunt et clavibus ordinis et clavibus iurisdictionis, et propterea Dominus non per actus ordinis aut iurisdictionis eas exposuit, sed per regnum caelorum, proculdubio aperiendum vel claudendum. Ita quod perspicacius intuendo (ut praedictum est) Domini verba tibi dabo claves regni caelorum: per illam particulam regni caelorum, exposuit claves per actum adaequatum, scilicet aperire vel claudere: regnum enim caelorum, aperiendum vel claudendum, actum aperiendi vel claudendi secum fert: constat autem quod aperire et claudere regnum caelorum, actus sunt longe superiores omnibus actibus iudicialibus, tam clavium iurisdictionis quam clavium ordinis.

Importune denique instantibus novas nunc inferri ecclesiae claves: hactenus enim non sunt auditae nisi claves ordinis et claves iurisdictionis. Unde nunc tertiae claves in Christi ecclesia? Respondet me non invenisse aut fingere novas claves re aut nomine: sed si aequa lance librare fas est haec cum obiectis, invenient obiicientes seipsos arguere: nam neque claves ordinis neque claves iurisdictionis tradidit sacra scriptura: sed doctores explicarunt: claves autem regni caelorum Christus Dominus ore proprio consecravit. Ego de clavibus regni caelorum loquor, non novitates introduco: ex ipsis Domini verbis iuxta sensum litteralem perspicatius intellectum manifesto quae dico. Oportet autem arguentes considerare subtilius doctorum sensum: et vel ex hoc ipso quod doctores distinguunt regni caelorum claves in claves ordinis et claves iurisdictionis, intelligere superiores esse claves regni caelorum utrisque et utrasque significare partes clavium regni caelorum: ac per hoc claves regni caelorum significare totum maius et superius suis partibus quum simpliciter et absolute dicuntur, ut Petro promissae sunt: quando vero ad partes applicantur, significare tam claves ordinis quam claves iurisdictionis: utraeque enim claves regni caelorum appellantur. Unde acuti lectoris officium erit discernere quando doctores de clavibus regni caelorum absolute, et quando de clavibus regni caelorum applicatis ad ordinem vel iurisdictionem loquuntur.

Ad tertium dicitur: quod ipsa Domini verba testantur quod de apostolatus auctoritate sermo est quum dicitur, sicut misit me pater et ego mitto vos: mittere enim et mitti ad apostolatum spectat: iuxta illud Io. XIII. non est servus maior domino suo, neque apostolus maior est eo qui misit illum: et propterea hinc non habetur nisi paritas apostolatus. Et similiter per alios textus quibus missi sunt pariter ad docendum et praedicandum et cetera. non habetur nisi paritas quo ad huiusmodi commissiones: Petro autem supra haec omnia promissum est et quod foret ecclesiae fundamentum, et quod sibi darentur claves regni caelorum.

Ad auctoritatem. His autem quae ex gestis apostolorum adducuntur, facillime satisfit. Docent siquidem concorditer theologi in primo sen. non oportere missum minorem esse mittente, neque etiam esse ab illo: nam Filius missus est a Spiritu Sancto, quo non est minor, et a quo non est.

Ad litteram tamen dicitur quod Petrus erat tantae humilitatis, ut inter apostolos se gereret ut unus ex illis: et non volebat uti potestate quam habebat: et propterea tanquam unus ex apostolis ab eisdem cum Ioanne missus est. Patet autem manifeste huiusmodi Petri humilitas Act. XI. quum adversus illum disceptabant alii fideles ex circumcisione: quod et Gregorius et habetur II. q. VII. ca. Petrus notavit dicens: Petrus potestatem regni acceperat: et tamen idem apostolorum primus querimoniae contra eum a fidelibus factae cur ad gentes intrasset: non ex potestate officii qua posset dicere, oves pastorem suum non accusent nec reprehendant: sed ex auctoritate divinae virtutis qua gentiles acceperant Spiritum Sanctum respondit.

Et per haec posset similiter dici in synodo de observatione legalium Petrum se habuisse ut unum apostolum. Veruntamen si res gesta recte notetur, non fuit Petrus consultatus nec soli apostoli: sed apostoli et presbyteri in Hierusalem et propterea conclusio nec a Petro nec a Iacobo facta est, sed ab apostolis et senioribus cum omni ecclesia: scribentibus tamen nomine apostolorum et seniorum. Unde falsum est quod Iacobus sententiam protulerit: quoniam sententia conclusio est: quam constat ab omnibus factam: sed dum Iacobus dixit ego iudico, perinde est ac si dixisset hoc est iudicium meum. Unde non introducitur Iacobus iudicans, sed respondens: sic enim legimus. Et postquam tacuerunt respondit Iacobus. Immo Petrus pastoris personam in principio gessisse videtur: quoniam ipse primus surgens allegans divinam gratiam, reprehendit eos qui libertatem a legalibus vertebant in dubium. Legimus enim sic quum autem conquisitio fieret surgens Petrus dixit et cetera. Ubi monstratur Petri auctoritas.

Quod dexteras demum societatis Petrus cum aliis dederit: hoc fecit quod quotidie pontifex facit omnes episcopos, non solum ut socios sed ut fratres habens.

Ad auctoritates denique doctorum sanctorum sonantes aequalitatem Petri et aliorum apostolorum: dicitur verificari de paritate eorum secundum apostolatum: fuerunt enim aequales omnes in auctoritate apostolica.

Instantia. Et si instetur sub potestate apostolica comprehendi posse omnia quae Petrus poterat: in promptu responsio est satisfactiva, quod dato quod vera esset huiusmodi comprehensio: ex ea tamen non sequeretur omnimoda aequalitas ad Petrum: essent enim eorum potestates aequales quo ad res quas facere possent: sed non essent aequales extensive, neque quo ad modum. Apostoli siquidem potestatem a Christo acceperunt ut apostoli, hoc est ut legati: Petro autem supra apostolatum promissa est (ut infra manifestabitur) potestas ut ordinario pastori ecclesiae. Et hinc patet tam superior gradus atque unitas potestatis Petri quam maior extensio, quoniam extendebat se ad ipsos etiam apostolos, utpote Christi oves.

Nec parvi facias differentiam penes modum habendi: magni siquidem lapsus periculum est si confundantur. Aliud quippe est habere claves ut apostolos et aliud habere claves ut caput et pastorem etiam ipsorum apostolorum: illud non derogat Petri singulari excellentiae: hoc autem ipsum Petrum super omnes statuit, omnibusque praeficit apostolis ac toti ecclesiae. Ad horum differentiam modorum spectat quod Dominus soli Petro claves promittit: aliis autem non dat claves, sed ea quae sunt clavium legat aut tribuit: sive Matth. XVIII. sive Io. XX. sive Matth. et Mar. ultimo sive Luc. XXII. ego dispono vobis sicut disposuit mihi pater meus regnum. Et ut allatae primum auctoritates manifestentur: patet Cyprianus ita pares fateri apostolos ut tamen super unum Petrum aedificari dicat ecclesiam (ex verbis Domini super hanc petram) et auctoritate sua Dominum disposuisse dicat unitatem ecclesiasticam ab uno Petro originem habere. Hieronymus quoque verba Christi apud Mattheum tu es Petrus et cetera. soli Petro relinquens, ad alium se transfert locum ubi similia apostolis data narrantur: tria numerans. Primo fundari ecclesiam super apostolos omnes: hoc enim fieri promulgatum est ad Ephe. II. superaedificati super fundamentum apostolorum. Secundum vero quod scilicet cuncti apostoli claves regni caelorum accipiant, Matth. XVIII. quaecumque alligaveritis, et Io. XX. quorum remiseritis, habetur. Tertium autem et ex aequo super eos ecclesiae fortitudo solidetur, ex relatis textibus, scilicet Matth. et Mar. ultimo. et Luc. XXII. et Io. XX. aut etiam ex aliis similibus textibus sumptum est unde patet ex iam dictis aequalitatem apostolorum quatenus apostoli sunt et in fundando ecclesiam et in clavibus iurisdictionis et ordinis et in robore doctrinae, miraculorum et vitae, ecclesiae fortitudinem solidantium (quam Hieronymus affirmat) nihil officere Petri singulari auctoritati qua solus cunctae praeponitur ecclesiae. Unde et Hieronymus ibi subiungit statim: propterea tamen unus inter XII. eligitur ut capite constituto schismatis tollatur occasio. Ubi manifeste vides ita ex aequo apostolatus pares dixisse apostolos, ut tamen Petrus electus et constitutus a Christo sit caput omnium: hoc siquidem est quod tuemur. Hoc ad differentiam modi habendi spectat: quoniam hinc habes omnes haec habuisse ut apostolos, praeter hunc autem modum Petrum singulariter habuisse ut caput omnium. Ex duabus autem his auctoritatibus declaratis facile esse putamus reliquas recte interpretandas iuxta sensum praedictarum.

Manifestatur autem hunc esse verum sensum doctrinae sanctorum tripliciter. Primo ex eo quod pares dicunt apostolos, non solum potestate sed honore: quod nisi ad apostolatum referatur, constat esse falsum: quum Petrus primatum honoris manifeste habuerit secundum omnes. Secundo ex textibus evangelicis, quos sancti afferunt ad probandam huiusmodi aequalitatem: afferunt enim istos quos nunc discussimus: ex quibus constat non plus haberi quam aequalitatem secundum apostolatum. Tertio ex ratione qua utuntur: quia scilicet Petrus in persona ecclesiae unus accepit claves et cetera. ut unitas ecclesiae hinc probaretur.

Ubi propter schismaticos siste pedem: et scito dupliciter posse intelligi unitatem ecclesiae per Petri unitatem commendatam. Primo ut significata sit ecclesiae unitas in Christo capite uno, unitateque articulorum fidei, sacramentorum ecclesiae et spei ac charitatis. Secundo ut significata sit ecclesiae unitas simpliciter et absolute unite in capite uno Christi in terris vicario Petro scilicet. Primum sensum eligunt schismatici ex sanctorum vera ac sancta doctrina, saepe unitatem ecclesiae per ea quae in primo numerantur sensu explicante: vere quidem sed non totaliter, nisi sub unitate capitis scilicet Christi intelligatur ipse Christus in se et in suo in terris vicario: ipse Christus ut caput, Petrus autem ut vicecaput. Quod propterea quandoque tacitum est: quia acceptato capite, intelligi consuetum est acceptari ipsum in se et in suo vicario dum absens fuerit.

Secundus autem sensus (in quo clauditur primus adiuncta unitate capitis in terra) catholicis omnibus communis est: comprobaturque quadrupliciter. Primo: quia ad designandam unitatem ecclesiae in suo capite caelesti Iesu Christo, non congruit unitas Petri: sed et sufficiebat et decentissime congruebat unitas ipsius Christi: quam Dominus hic non tacuit: sed expressit dicens ego dico tibi, et rursus aedificabo ecclesiam, et iterum dabo claves. Divinam autem sapientiam (quae est Christus) disponente omnia suaviter, convenientissime per unitatem Petri unitatem ecclesiae in capite terrestri loco Christi significare, nullam habet difficultatem.

Secundo ex eo quod historiae fides periclitaretur: nam quasi similis esset Petrus in his parvulo quem Matthe. XXIIII. advocans ad se Dominus statuit in medio discipulorum dicens, nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvulus et cetera. Sicut enim parvulus ille assumptus est ad exemplum seu similitudinem humilitatis, ita Petrus nominatus esset ad exemplum seu similitudinem unitatis: ac per hoc sicut ad fidem historiae curae non est quis fuerit parvulus ille, ita nihil aut parum curandum ecclesiae esset an fuerit Symon Petrus cui dictum est, tibi dabo claves regni caelorum et cetera. quod tamen doctorum omnium et totius ecclesiae aures offendit. Sanctorum propterea sensus est: quod secundum historiae fidem res ita gesta est quod uni Symoni Petro claves sunt promissae, ut res rem significaret: ut unus Petrus primo accepturus claves unitatem significaret ecclesiae.

Tertio ex eo quod oportet salvare non solum significationem, sed etiam derivationem: hoc est non solum ut unitas ecclesiae significetur per unitatem Petri, sed etiam ut unitas ecclesiae proficiscatur ab unitate Petri: ut Cyprianus in auctoritate allata dicit. Loquitur Dominus ad Petrum, ego dico tibi quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam: super unum aedificat ecclesiam. Et quamvis apostolis omnibus post resurrectionem suam parem potestatem tribuat: dicens sicut misit me pater et ego mitto vos, accipite Spiritum Sanctum: tamen ut unitatem manifestaret, unitatis eiusdem originem ab uno incipiente auctoritate sua disposuit. Ubi manifeste vides ex hoc quod Dominus auctoritate sua disposuit originem unitatis ecclesiasticae ab uno incipiente: non solam significationem unitatis ab uno, sed derivationem unitatis ab uno assertam. Nam ad significandum auctoritate non erat opus: sed ad hoc quod initium habeat ecclesiae unitas ab uno Petro, auctoritate Christi opus fuit: poterat enim si voluisset instituere unitatem ecclesiae a multitudine apostolorum proficisci.

Quarto quia: unitas ecclesiae catholicae non solum opponitur haeresi: sed schismati. Si vero unitas ecclesiae attenderetur solum penes unitatem caelestis capitis, illiusque sacramentorum ac rei speratae creditae et amatae, unitas ecclesiae non opponeretur schismati: nam cum huiusmodi unitate stat schisma: ut patet ex eo quod schismatici habentur qui ab unitate apostolicae sedis separati sunt. Ex hoc igitur quod unitas ecclesiae per Petrum unum significatur, non excluditur immo magis ex modo quo per Petrum significatur, includitur quod Petrus unus claves accepit: ut ecclesiae unitatem non solum significaret, sed etiam inchoaret ac conservaret. Et si perspectum acutius fuerit hoc quod est ecclesiae unitatem accipere claves: verius perfectiusque et fit et significatur accipiendo claves in suo uno capite Petro, quam si non in Petro sed absolute ecclesia illas acciperet: quoniam unitas capitis claves accipiens, unitatem ecclesiae non solum significat sed construit, sicut et conservat: quibus omnibus careret ecclesia si de uno non fuisset illi capite provisum a Christo Domino. Et hinc habes unde innumeras sanctorum auctoritates recte intelligere queas.

Caput VI: Solum Petrum accepisse claves, consonat ei quod est ecclesiam accepisse claves

Occurrit post praemissa satisfaciendum his qui quaerunt quonam pacto stant haec duo simul: solus Petrus accepit claves, et ecclesia accepit claves.

Oppositio unica. Apparet enim quod si solus Petrus, ergo non ecclesia: et si ecclesia, ergo non solus Petrus.

Confirmatio. Augeturque quaestio ex Augustini verbis super Ioannem recitatis, XXIIII q. I quodcumque. Quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelis: si hoc Petro tantum dictum est, non hoc facit ecclesia: si autem et in ecclesia fit, Petrus quando claves accepit ecclesiam sanctam significavit.

Huic enim quaestioni satisfieri facile potest ab exercitatis in sacris litteris: ac scientibus has duas veritates sic connexas quod secunda non solum consentit primae, sed praesupponit et dependet a prima: secundum sanctorum doctrinam. Considerandum siquidem est ecclesiam catholicam dupliciter referri ad Petrum: scilicet ut significatam et ut inchoatam: Petrus enim et significavit ecclesiam universalem, et inchoavit eandem, quemadmodum caput principium est corporis. Inter has autem duas relationes duplex ad propositum est differentia: prima est quod significatio pertinet ad sensum mysticum, quo Petrus significat ecclesiam: inchoatio autem pertinet ad sensum litteralem, quo institutus est Petrus pastor totius ecclesiae. Secunda est quod penes significationem non attenditur dependentia rei a re, sed dependentia significationis a significato: penes inchoationem autem attenditur dependentia rei a re, hoc est corporis a capite. Unde ecclesia dupliciter accepit claves in Petro: nam et accepit eas ut significata in Petro, et accepit eas ut inchoata in Petro: et secundum utrumque accipiendi modum oportet praesupponere hanc priorem veritatem ad litteram, solus Petrus accepit claves. Ad significationem siquidem spectando, quum significatio ista non sit per modum parabolae, sed per modum rei gestae (quia non Petrus parabolicus seu parabolice accipiens claves, sed Petrus secundum rem gestam significat universam ecclesiam) oportet fateri unum solum Petrum secundum historiam accepisse claves: ut ex re gesta significet unam solam ecclesiam catholicam habere claves: iuxta illud Ambrosii, certum est quod ecclesiae utrumque ius, scilicet solvendi et ligandi, licet; haeresis utrumque non habet. Si enim solus Petrus secundum historiam non accepisset claves, nequaquam per modum rei gestae figuram gereret unius ac solius ecclesiae universalis. Dependet ergo catholicae ecclesiae significatio figurata in Petro ex veritate rei gestae quod solus Petrus acceperit claves: et non contrariatur illi. Si ad inchoationem quoque spectetur, nulla est opus declaratione: quoniam manifestum valde est corpus dependere a capite, et quod convenit capiti, convenire quoque corpori in suo capite: et ideo solum Petrum accepisse claves, est solam ecclesiam cuius Petrus est caput accepisse claves in suo capite. Quocirca solum Petrum accepisse claves, non excludit sed infert universalem ecclesiam illas accepisse, ut significatam et inchoatam in Petro. Esse autem hanc sanctorum doctrinam, perspicere potes ex Cypriani verbis in praecedenti capitulo declaratis: ubi utrumque modum, scilicet significationis per modum rei gestae, et originis ecclesiae a Petro docuit: dum dixit, super unum aedificat ecclesiam, et subdit, unitatis eiusdem originem ab uno incipiente auctoritate sua disposuit. Et rursus exordium ab unitate proficiscitur, ut ecclesia Christi una monstretur: ut praedeclaratum est.

Ad verba Augustini. Augustini autem verba inducta eundem confirmare sensum patet ex duobus: primo ex eo quod adverbio tantum utitur ad excludendum extensionem Petri ad ecclesiam: dixit enim si Petro tantum, perinde ac si dixisset si Petro secundum se ipsum tantum et non secundum quod se extendit ad ecclesiam significandam vel figurate vel connotative, ut caput significat corpus cuius est caput. Unde non intulit Augustinus ex secunda veritate, scilicet ecclesia habet claves, negationem primae, scilicet solus Petrus accepit claves: sed expositionem ipsius, scilicet quod Petrus accipiens claves significavit ecclesiam: perinde ac si dixisset quod non accepit secundum se ipsum tantum, sed ut extenditur ad ecclesiam universam significando illam: hic enim planus est sensus verborum Augustini. Secundo ex eo quod subiungit: si ergo in persona Petri significati sunt in ecclesia boni, et in Iudae persona significati sunt mali in ecclesia. Hinc enim patet quod de significatione per modum rei gestae loquitur: nam Iudam inter apostolos significare per modum rei gestae malos in ecclesia dubium non est. Intendit ergo Augustinus Petrum secundum rem gestam accipientem claves, inferre ecclesiam quoque per ipsum significatam accipere claves.

Modus autem quo ecclesia per Petrum usque ad consummationem saeculi accipit claves, est suavissime dispositus a divina sapientia: nam universalis ecclesia sicut distribuitur in caput et membra, ita distribuitur in suavi acceptione clavium: ut in capite quidem accipiat per successionem, in membris autem per participationem. In capite namque habet claves regni caelorum secundum actus clavibus adaequatos, in membris autem hoc est partialibus ecclesiis claves habet secundum actus ordinis et partialis iurisdictionis.

Ad obiectionem. Unde patet oppositum esse eius quod apparebat proponendo quaestionem: quum enim dicimus solus Petrus accepit claves regni caelorum, socii compares excluduntur, non illius corpus ecclesia, non illius successor excluditur: immo tam ecclesia quam successor in solo Petro includitur: quia ex hoc quod solus Petrus accepit claves regni caelorum, infertur easdem accepisse ecclesiam inchoatam ac significatam in suo capite: ac propterea eandem semper claves habere in capite quidem per successionem, in membris autem per participationem: ut sic vere unum sit corpus tota ecclesia sub uno capite.

Nec fallaris antiqua schismaticorum invectione in catholicos tanquam monstra fingentes, dum ecclesiae caput Petrum dicimus: quandoquidem Christus est caput corporis ecclesiae (ut dicitur ad Coloss. I) et si Petrus quoque caput ecclesiae ponitur, duo capita uni corpori non sine monstro iunguntur. Frivola sunt haec: quoniam Petrus alia ratione caput ecclesiae dicitur, ab ea ratione qua Christus est caput ecclesiae: Christus enim est caput ratione sui ipsius, Petrus autem ratione Christi. Unde Christus est simpliciter et absolute caput: Petrus autem ideo caput quia est vicecaput: est enim loco Christi in caelis residentis, caput in terris. Unde totius ecclesiastici corporis unum tantum ponitur caput simpliciter et absolute idest Christus: loco cuius in terris Petrus non aliud caput sed vicecaput constitutus est. Unde nulla intervenit monstruositas in ecclesiastico corpore: nisi apud nolentes intelligere ecclesiastica nomina in sensu in quo dicuntur, omnibus fere manifesto.

Libet autem intueri hoc in loco omnibus huiusmodi obviationibus commune esse unum errandi iter: inter omnes siquidem discussas positiones prima ex affirmata iustitiae qualitate, negavit substantiae personam. Secunda ex affirmata ecclesia significata, negavit personam Petri significantem. Tertia ex affirmata Petri principalitate negavit eius singularitatem. Quarta ex affirmato communi parique apostolatu, negavit unitatem pastoralis officii in Petro. Quinta ex affirmatis ecclesiae clavibus, negavit solum Petrum accepisse claves. Sexta ex affirmato unico ecclesiae capite Christo, negavit Petrum esse caput loco Christi. Et simile invenies inferius quum ex affirmata charitate Petri pastoris negabitur persona pastoris sine charitate: et ex affirmato pascendi opere, negabitur pastoris auctoritas. Aperiantur itaque lectorum oculi, et laqueos deprehendant.

Caput VII: Promissum esse Petro totius ecclesiae pontificatum in antedictis promissionibus

Quatuor promissa esse Petro a Domino Matthaeus evangelista in supra allatis refert verbis: quorum duo ultima, quodcumque ligaveris et quodcumque solveris, communicata quoque a Domino aliis apostolis idem testatur: prima vero duo, super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, et tibi dabo claves regni caelorum, propria Petro perseverarunt. In quibus promitti Petro totius ecclesiae pontificatum declarandum est: postquam ambae promissiones amplius dilucidatae fuerint. Quocirca in prima promissione notanda sunt sex: significantius enim vide primo ecclesiam meam, non ecclesias meas: secundo ecclesiam meam, non aliquam ecclesiam meam: tertio ecclesiam meam, non omnem ecclesiam meam: quarto ecclesiam meam, non indefinite: quinto ecclesiam meam, singulariter seu unica: sexto ecclesiam meam, sine additione aliqua. Attende sigillatim, non dixit ecclesias meas, sed ecclesiam meam: ut una ecclesia significaret: quae quamvis multas comprehendat partiales ecclesias, non propterea scinditur, dividitur, aut multiplicatur ecclesia, sed unitate numerali retenta multas habet partes, sicut unum corpus multa habet membra: iuxta verbum Apostoli ad Coloss. I. Ipse est caput corporis ecclesiae: et Cant. VI. Una est columba mea. Dixit non aliquam ecclesiam meam, sed ecclesiam meam ut non de parte ecclesiae, non de particulari aliqua ecclesia, sed de integra seu tota ecclesia intelligeres: neque enim decebat divinam sapientiam aliquam ecclesiam aedificare super unum Petrum, et aliquam non: Dei siquidem perfecta sunt opera. Non dixit omnem ecclesiam meam: tum quia multitudinem ecclesiarum supponeret distributivum signum: contra Domini sententiam, Ioan. X. Alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere, et fiet unum ovile et unus pastor. Tum quia singulare distribui universaliter implicat contradictoria: nisi universalitas referatur ad partes integrantes ipsum: quod est extra propositum: et inferius nihilominus declarabitur, quo partes ecclesiae aedificatae sunt super hanc petram. Dixit ecclesiam meam: non indefinite, vagum relinquendo intellectum ad quaerendum quae esset ecclesia Christi aedificanda super hanc petram: sicut dubium reliquit intellectum quum in cena dixit, unus vestrum me traditurus est: certificati enim sumus per haec verba quod unica tota Christi ecclesia aedificata est super hanc petram, et non sumus suspensi relicti. Dixit ergo ecclesiam meam: ut singularem, unicam, solamque suam ecclesiam integram (de qua in symbolo dicitur quod est una ecclesia catholica) intelligeres. Unde per solum pronomen meam determinavit illam: ut perciperemus quod de illa una ecclesia loquitur, quae est Christi ecclesia sine additione aliqua (quaelibet namque partialis ecclesia vocatur Christi ecclesia cum aliqua additione:) puta Romana, Antiochena, Constantinopolitana, et cetera. Et hoc non solum secundum modernum usum, sed secundum sacras scripturas: ut patet in principio utriusque epistolae ad Cor. ubi dicit ecclesiae quae est Corinthi: et in principio ad Gal. ecclesiis Galatiae: et ad Thess. ecclesiae Thessalonicensium, et cetera. Habes igitur quod intelligere debeas per ecclesiam meam: idem scilicet quod intelligis per unam ecclesiam catholicam.

Obiectio. Non desunt tamen sophisticae importunitates: ex eo quod quaelibet particularis ecclesia vere est Christi ecclesia arguentes. De illa ecclesia Christus loquitur, de qua verificatur quod est ecclesia mea, id est Christi: sed de qualibet particulari ecclesia verificatur quod est ecclesia mea: ergo de qualibet particulari ecclesia Christus loquitur, quum dixit: Super hanc petram aedificabo ecclesiam meam.

Solutio. Potest siquidem facile detegi fallacia argumenti, ad rem spectando: et dicendo quod quaelibet particularis ecclesia est quidem ecclesia Christi, sed non tota, nec sine additione aliqua: sed talis, puta Mediolanensis: nec ita est ecclesia quin sit pars ecclesiae: Christus autem loquitur de ecclesia integra, quae non est ecclesia talis, nec ecclesia aliqua, sed est absolute ipsius ecclesia. Nihilominus dicendum est quod eo modo quo quaelibet ecclesia est ecclesia mea, id est Christi, illo eodem modo verificatur de ea quod est aedificata super hanc petram.

Quod ut plenius intelligas, perspice differentiam in modo quo ecclesia catholica est Christi, et quo quaelibet particularis ecclesia est Christi: conveniunt siquidem omnes partiales ecclesiae cum ecclesia catholica in hoc quod sunt Christi (nam quaelibet partialis est Christi ecclesia, et ecclesia catholica est Christi ecclesia:) sed differunt in modo: quia ecclesia catholica est Christi ut totum, quaelibet autem ecclesia est Christi ut pars: et propterea ecclesia catholica est aedificata ut totum super hanc petram, quaelibet autem ecclesia partialis est aedificata super hanc petram ut pars. Illo igitur modo quo verificatur de ecclesia particulari quod est ecclesia mea, eodemmet modo verificatur de illa quod est aedificata super hanc petram: et propterea quia est ecclesia mea ut pars, est quoque aedificata ut pars super hanc petram: ecclesia vero catholica, quia est ecclesia mea ut tota, est quoque aedificata ut tota super hanc petram. Et quia totum comprehendit quamlibet partem, et ad partes se habet ut perfectum ad imperfecta, et unitas et integritas ecclesiae pari passu currunt: ideo verbum Christi ad litteram intelligitur de ecclesia una catholica: ratione cuius intelligitur quaelibet particularis ecclesia ut pars unius ecclesiae catholicae aedificata super Petrum: sicut ratione unius ecclesiae catholicae quaelibet partialis ecclesia vocari potest a Christo ecclesia mea, tanquam pars ecclesiae catholicae: nec aliter verificaretur: quoniam si ab unitate ecclesiae divisa esset, non esset ecclesia Christi.

Nec putes adversari haec sacris canonibus aut sanctorum dictis: quae sonare videntur ecclesiam Romanam aedificatam esse a Christo super hanc petram. Appellatione siquidem Romanae ecclesiae (ut multi putant, ex verbis concilii Constantiensis, in condemnatione articulorum Ioannis Wiclef,) intelligitur quandoque ecclesia catholica: et secundum hunc sensum nulla esset in proposito quaestio nisi de nomine. Sed quoniam sensus hic non consonat intentioni scribentium de Romana ecclesia, intelligentium ipsius nomine quandam particularem ecclesiam, distinctam contra alias particulares ecclesias: ideo aliter dicendum est Romanam ecclesiam aedificatam esse a Christo super hanc petram, verificari non per proprietatem, sed per appropriationem. Quod ex convenientia et differentia inter ecclesiam Romanam et alias manifestatur: commune siquidem est cuilibet particulari ecclesiae esse partem. Et hinc fit quod non per proprietatem verificatur de quacumque particulari ecclesia, sed tantummodo de ecclesia catholica quod est aedificata super hanc petram: de ipsa enim sola ad litteram loquitur Christus, dicens: Super hanc petram aedificabo ecclesiam meam: in qua tamen omnes partiales Christi ecclesiae clauduntur ut partes in toto. Differt autem Romana ecclesia ab aliis partialibus ecclesiis propinquitate ad caput ecclesiae catholicae: nam ecclesia Romana in suo proprio capite non solum proxima, sed eadem facta est cum capite ecclesiae catholicae: ex facto enim Petri, unus atque idem factus est pontifex Romanus et pontifex ecclesiae catholicae: secundum seipsam vero immediate haeret pontifici ecclesiae catholicae. Alia autem quaecumque partialis ecclesia nec secundum seipsam immediate iungitur pastori ecclesiae catholicae, nec secundum suum caput coincidit cum capite ecclesiae catholicae. Ob hanc igitur proximitatem et coniunctionem ecclesiae Romanae ad pastorem ecclesiae catholicae, appropriantur verba Christi ad Romanam ecclesiam potius quam ad alias: non quod illi sint propria, sed ecclesiae catholicae: ut dictum est. Promisit igitur Dominus Petro hac prima promissione: Super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, futurum ipsum fundamentum ecclesiae catholicae.

Per secundam autem promissionem (tibi dabo claves regni caelorum) plenitudinem potestatis ecclesiasticae eidem promisit: quod tripliciter manifestatur. Primo ex ipsa re significata per claves regni caelorum: potestate scilicet aperiendi et claudendi caelorum regnum, non his vel illis, sed absolute: ut comprehendantur omnes viatores, quibus claudi vel aperiri regnum caelorum potest. Huiusmodi siquidem potestas, quadruplex potestatis genus sub se comprehendit: hoc est iudiciariam, tam in foro poenitentiae quam in foro ecclesiae: quoniam omnis ecclesiasticus iudex utriusque fori, solvendo vel ligando, aperit vel claudit regnum caelorum illi qui solvitur vel ligatur. Potestatem quoque gubernativam ecclesiae catholicae: nam providendo, gubernando, instituendo, disponendo, et cetera, eiusmodi faciendo, nihil aliud fit quam aperitur vel clauditur regnum caelorum. Potestatem etiam ad purgatorium extensam comprehendit: ubi nota quod licet Christus non dederit Petro iudiciariam potestatem super purgatorium, dedit tamen illi claves regni caelorum, aperiendi etiam vel claudendi his qui sunt in purgatorio. Et propterea de potestate iudiciaria loquens, apposuit locum scilicet super terram, dicens: quodcumque solveris super terram, et quodcumque ligaveris super terram: eximens per hoc eos qui super terram amplius non sunt, a iudiciali potestate Petri. Loquens autem de clavibus regni caelorum, nullum exemit viatorem cui per ecclesiam potest aperiri vel claudi regnum caelorum: sed absolute et illimitate dixit: tibi dabo claves regni caelorum: ut posset Petrus cuicumque viatori regnum caelorum aperire positive, claudere vero saltem negative.

Haec autem dicentes nequaquam Augustinum sacrosque canones potestate Petri ad excommunicandum etiam defunctos tuentes, oppugnamus: immo hinc quod diximus confirmamus. Nam ecclesiastica censura in defunctos, quatenus solvit aut ligat, ad id respicit quod super terram est, hoc est vivos: qui ligantur ne communicent, aut solvuntur ut communicent defuncto: quatenus vero aperit aut claudit regnum caelorum, ad defunctorum animas respicit: quibus vere hinc aperitur aut clauditur regnum caelorum. Terminatur ergo iudiciaria potestas super terram: claves autem regni caelorum ad omnes viatores se extendunt. Potestatem demum imperativam universis ad ecclesiam quomodolibet spectantibus, in ordine tamen ad regnum caelorum: exigit siquidem recta ratio ut potestas quae supremum sortita est finem, reliquis omnibus imperet in ordine ad supremum finem: ut facile manifestatur inducendo tam in artibus quam in rectoribus, ducibus, et principibus. Quilibet nempe artifex, rector, dux, princeps superiorem fortitus finem, ordinat alios artifices, rectores, duces, principes ad suum finem: ac per hoc illis, quatenus ad suum diriguntur finem, praecipit. Constat autem regnum caelorum supremum esse finem, potestatique clavium Petro promissarum respondere: reliqua vero omnia temporalia ad hunc finem quandoque oportere disponi. Sub hac igitur Petri potestate comprehenditur posse imperare regnis et principibus omnibus, in ordine ad regnum caelorum: nec enim huiusmodi imperium aliud est quam aperire et claudere regnum caelorum: ut de se patet. Ex re igitur promissa per claves regni caelorum, patet primo quod plenitudo potestatis ecclesiasticae Petro promissa est a Christo, dicente: tibi dabo claves regni caelorum.

Declaratur deinde idem ex modo loquendi sacrae scripturae: Isa. quidem XXII. de Eliachim summi sacerdotis plena potestate dicitur: et dabo clavem domus David super humerum eius, et aperiet, et non erit qui claudat, et claudet, et non erit qui aperiat. In novo quoque testamento, Apoc. III. de Christi potestate dicitur: qui habet clavem David, aperit, et nemo claudit, et claudit, et nemo aperit.

Exclusio obiectionis. Nec obstat si obiiciatur in textu evangelii non haberi quod, si Petrus aperiat, nemo claudit, et si claudat, nemo aperit: quia etsi non habentur haec verba, habetur tamen idem sensus. Ex eo siquidem quod de minoribus actibus clavium in evangelio habetur: quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelis, et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in caelis: manifeste habetur quod ita Petrus ligat quod nemo solvit, et ita solvit quod nemo ligat: quod enim in terra ligatum, in caelo quoque ligatum est, constat ita esse ligatum quod nemo solvit: et similiter quod in terra solutum, in caelis quoque solutum est, constat ita esse solutum quod nemo ligat. Ex hoc autem sufficienter habetur quod ita Petrus aperit regnum caelorum quod nemo claudit, et ita claudit quod nemo aperit: aequum est enim ut non minus, sed potiori modo, possint claves Petri adaequatos sibi actus quam actus minores exercere.

Primo. Et adverte quod verba illa Isa. XXII. dicta sunt de Eliachim in persona Christi: ut Glo. ibi dicit. In cuius signum Ioannes evangelista eadem repetit de Christo, tanquam monstrans illum esse in Eliachim significatum: et ipsemet Isaias IX. cap. de Christo scripserat: et factus est principatus super humerum eius: ut ostendatur clavis super humerum eius, principatus super humerum eius: ac per hoc undique percipiamus per claves regni caelorum plenitudinem potestatis significatam.

Secundo. Accedit autem ad hoc testimonium a consuetudine: in signum enim summae potestatis claves regni regi offeruntur. Quocirca iungendo ambas promissiones, quum ex prima Petrus futurus sit fundamentum ecclesiae catholicae (ubi in Petro officium sustinendi ecclesiam catholicam in fidei soliditate statuitur, et pariter ecclesiae catholicae necessitas inhaerendi Petro ut fundamento imponitur; aedificationis enim ratio exposcit ut aedificium necessitatem habeat inhaerendi petrae super quam fundatum est) ex altera vero Petro ecclesiae potestatis plenitudo pollicita sit: manifeste liquet promissum huiusmodi verbis Petro ecclesiae catholicae pontificatum esse: haec enim duo praecipua esse in totius christianae ecclesiae pontifice constat. Ex Matthaei evangelistae igitur verbis tu es Petrus et cetera, collatis cum aliis evangeliis ac discussis, manifestatum credimus soli Petro pontificatum ecclesiae catholicae esse promissum a Christo.

Caput VIII: Personae Petri, quis charitate qualificate dictum esse pasce oves meas

Expedito tractatu de promissionibus soli Petro factis a Domino apud Mattheum, tractanda occurrit commissio quam Salvator Petro fecit apud Ioannem, quum toties ei dixit pasce oves meas. Ubi sicut in antedictis, quatuor dilucidanda occurrunt: hoc est, quod personae Petri, quod soli dicta haec intelliguntur ita quod nusquam alias caeteris similia dicta sunt, quod tota ecclesia pascenda commissa est Petro, et quod per haec pontificatus ecclesiae catholicae datus est Petro.

Quoniam autem solvere nescit qui nodum ignorat, quae rem dubiam reddere possunt, in horum singulis afferenda sunt. Ex duobus in primis apparet quod non personae, sed qualificatae personae dictum est pasce oves meas.

Primo ex cognominatione Petri: dum appellatus est Symon Ioannis, hoc est obediens gratiae: neque enim frustra (ut Beda hic dicit) sic eum Dominus appellavit: sed ad hoc mysterium insinuandum.

Deinde ex trina interrogatione diligis me: ubi manifeste amanti dixit pasce oves meas. Ex his enim apparet quod non personae, sed personae qualificatae obedientia divinae gratiae et amore ipsius Christi, dictum est pasce oves meas.

Hoc in loco observandum est ne in extremos declinemus errores, sed media incedamus via: quum enim de qualificatae personae officio agitur, quatuor occurrunt: scilicet persona, qualitas eius, usus officii, et rectitudo eius. Quae omnia licet diversa sint, haeretici tamen nolentes discernere inter potestatis usum et rectitudinem usus, totum qualitati tribuunt: malos Christi ministros cognoscere refutantes, quia qualificati Christi charitate non sunt: tanquam potestas et rectus potestatis usus idem sint, vel saltem utrumque qualitati hoc est charitati commissum sit: unde latius aberrantes cuilibet iusto ecclesiasticam arrogant potestatem. Stulti autem (quorum infinitus est numerus) rectitudinem usus parvipendentes, si personae ecclesiasticam tribuunt potestatem quicquid sit de charitatis qualitate, fecisse putant satis. Recta vero ac catholica ratio mediam amplectitur viam, personae qualificatae datam et dari debere ecclesiasticam potestatem censens: ea tamen ratione ut personae potestas seu potestatis usus, qualitati vero rectitudo usus respondeat. Sic enim uterque vitatur error: dum sapienter qualificatae personae committitur ut recte utatur ecclesiastico ministerio, et si contingit malos esse ministros, ecclesia ambiguitati aut fallaciae periculo non subsit, sed per malos etiam bona suscipiat. Et si sapiens quicquid qualificatae debet personae committere rectum usum officii, hoc maxime decuit sapientiam incarnatam: et propterea tertio a Petro exigit qualitatem charitatis, committendo ei actum optimum: ita quod exacta charitas bonitatem actus respicit, et ipsa rectitudo seu bonitas actus charitati tribuitur, ut omnes communiter doctores sonant. Patet autem actum optimum a Salvatore Petro committi dicendo pasce oves meas, ex singulis trium dictionum: pascere enim est conferre nutrimentum, quo oves nutriuntur, augentur, multiplicantur et vivunt. Oves dixit, non haedos, non boves, non lupos et id genus homines, luxuriosos, superbos, rapaces, invidos, maledicos et cetera. Meas addidit, ut proprio amore subtracto, amor Christi ratio pascendi oves significata explicetur. Ex quibus tribus simul iunctis perspicuum fit quod actum optimum committebat Petro dicens pasce oves meas: et quia (ut dictum est) actus optimus non potest nisi a charitate Christi prodire, ideo personae qualificatae charitate a Domino commissus est. Ex hoc autem non sequitur (ut haeretici fingunt) quod qualitati commissum est pastorale officium: sed charitati quidem commissa intelligitur bonitas seu rectitudo usus officii pastoralis: ipse autem usus personae commissus intelligitur. Unde et Dominus hoc in loco ter exacta charitate non dixit, charitas tua pascat oves meas: sed personam ter alloquitur dicens, pasce tu agnos seu oves meas. Et sicut apud Matth. persona Petri descripta est nomine proprio et nomine proprio patris carnalis quo ad corpus, et internae revelationis gratiam quo ad animam, ut ex his singulariter Petro convenientibus personam eius intelligeremus: ita quoque hoc in loco non semel sed ter eodem nomine proprio et patris carnalis persona Petri secundum carnem describitur Symon Ioannis seu Ionae (ut correctiores codices habent), et secundum animam ex propria humiliatione qua cor Christi scientiae submittit, ter repetens Domine scis quia amo te: et ex propria contristatione, contristatus est Petrus et cetera. Ut ex his sibi propriis Petri personam aperte intelligeremus esse illam cui Christus dixit pasce oves meas: ac proinde non dono charitatis sed personae commissum officium pastorale perciperemus: ex exacta autem charitate intelligeremus charitati committi rectitudinem usus officii pastoralis: nemo enim sine charitate potest officio pastorali recte uti. Et haec secundum literalem evangelii sensum sunt: ad mysticum vero sensum (unde efficax non potest argumentum trahi) spectat quod Symon Ioannis interpretatur obediens gratiae.

Exclusio obiectionum. Unde patet quod Christus non qualitati sed personae Petri qualificatae charitate dixit pasce oves meas: ac proinde si decidisset Petrus a charitate, non amisisset pastorale officium, sed rectum usum illius: quoniam a charitate pendet non officium, sed rectitudo usus: ut planum est apud quemlibet catholicum doctorem, et solos habet haereticos contradictores.

Caput IX: Soli Petro, ita quod non aliis apostolis, dictum esse pasce oves meas

Quod autem soli Petro dictum sit a Christo pasce oves meas, textus ipse clare manifestat: tum ex nomine proprio suo et patris carnalis tertio repetito: tum ex comparatione apposita ad alios, diligis me plus his: comparativum enim diversitatem monstrat ipsius ad alios apostolos praesentes quibus comparatur: tum ex propria Petri passione, qua contristatus describitur ex tertia interrogatione, memor negationis Christi praedictae sibi olim ipso parato mori: ita ut locus dubitationi non relinquatur. Et quoniam haec fuerunt Petro data post resurrectionem Domini, et aliis apostolis nec antea nec postea invenitur simile quid dictum, restat ut omnino soli Petro dictum sit pasce oves meas.

Nec obstat quod ecclesia apostolos omnes vocat pastores dominici gregis in praefatione (quos operis tui vicarios eidem contulisti praeesse pastores) quoniam hoc ad apostolatum manifeste refertur: et propterea eo modo dicuntur pastores dominici gregis, quo ad apostolatum spectat pastoralis cura: ut autem apostoli nomen testatur, pastorale exercitium ad apostolos spectat ut ad legatos Christi: et sic hoc est ut legati Christi dicuntur pastores dominici gregis. Petrus autem (ut ex supra dictis et dicendis patebit) constitutus est ut ordinarius pastor etiam ipsorum apostolorum: et hoc significant Christi verba pasce oves meas.

Caput X: Petro soli universam committi ecclesiam, per haec verba Christi pasce oves meas

Universam autem committi ecclesiam Petro per haec verba pasce oves meas sophistice in dubium vertitur ex sex. Primo quia non dicitur pasce oves meas omnes: si enim tota ecclesia comprehensa esset, dici debuisset omnes oves meas, sicut dictum est docete omnes gentes, Matth. ultimo. Secundo: quia nihil impossibile commissum est a Christo: universam autem per orbem ecclesiam pasci ab uno est impossibile. Et si dicatur quod unus per alios posset pascere totum orbem. Contra: quia Dominus dixit pasce, et non dixit fac pascere oves meas: hoc enim etiam ethnicus posset facere, committere scilicet aliis ut pascerent oves Christi. Tertio: quia peccasset Petrus si non omnes solus pavisset, si omnes soli commissae sunt. Quarto: quia Petrus nullum apostolum misit: et quilibet apostolus ordinavit episcopos absque Petri auctoritate. Quinto: quia confitemur apostolos in diversas mundi partes tanquam suas portiones distributos. Sexto: quia Petrus circumcisionis tantum oves sortitus est: ut patet ad Galat. II. Ubi dicit Paulus: quum vidissent quod creditum est mihi evangelium praeputii, sicut et Petro circumcisionis: qui enim operatus est Petro in apostolatu circumcisionis, operatus est mihi inter gentes.

Quod manifeste autem exorbitent haec a vero evangelii sensu, non est difficile aperire. Dicendo siquidem pasce oves meas, oportet aut omnes, aut istas, aut nullas, vel vage oves committi pascendas. Et quidem quod non has vel illas determinate commiserit, verba ipsa testantur: quod vero nullas, veritati adversatur: quod autem vage reliquerit, et Christi sapientiae derogat, et veritati pronominis adiuncti contrariatur: sapientis enim gubernatoris et potentis definite providere, non est vagam relinquere provisionem suam. Et constat quod ex hoc ipso quod solo pronomine meas demonstrans oves, non vage seu indefinite loquitur: sed ex hoc ipso quod nullas suas eximit, omnes suas comprehendit, dicendo pasce oves meas. Et observa perversitatem exponendi: quando apud Matth. dicitur super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, de omni ecclesia Christi intelligendum putant, ne unam solam ecclesiam super petram aedificatam fateantur: quando vero apud Ioannem Petro dicitur pasce oves meas indefinite, exponunt, ne oves Christi sub uno pastore comprehendant. Ibi rem singularem, unam scilicet ecclesiam catholicam, contra omnem rationem distribuunt universaliter, hic res diversas, multas scilicet oves, distribuere universaliter recusant: ut hinc videas falsos esse eorum sensus: falsum enim etiam a seipso dissonat. Et per oppositum, quia vero omnia consonant: ecclesiasticus sensus, sicut habet quod ibi ita unica intelligitur ecclesia catholica, ut comprehendantur omnes Christi particulares ecclesiae in ea tanquam partes in toto: ita hic oves Christi ita intelliguntur explicate per pronomen meas, ut nulla relinquatur quae sub pronomine meas comprehenditur.

Ad primum. Et propterea non oportuit apponere omnes: quia quaecumque oves ad quas extenditur pronomen meas comprehenduntur, quum dicitur pasce oves meas: sicut Io. X. omnes comprehensae sunt Christi oves, quum dixit Dominus, animam meam pono pro ovibus meis: et rursus oves meae vocem meam audiunt, et cetera. Unde li meas universalis signi supplere effectum, altiori ratione necessario appositum patet: et propterea non esse simile iudicium de hoc textu et illo docete omnes gentes: ibi enim tam suas quam non suas per electionem gentes docendas mandavit; hic vero oves suas pascendas commisit sufficienter, per li meas comprehendens omnes: ut ratione et testimonio scripturae monstratum est clarissime constare ex eodem evangelista.

Et hinc confirmatur sensus catholicus: quoniam quod ibi Christus promisit, hic exhibuit: et propterea quia ibi totam ecclesiam promisit, hic omnes oves commisit. Et confirmatur rursus ex verbis Domini, Io. X.: alias oves habeo quae non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere, et fiet unum ovile et unus pastor: si enim ex ovibus omnibus ovile unum constare debet sub uno pastore, consequens est ut quum unus pastor instituitur et dicit pasce oves meas, illius unius ovilis cura committatur. Dubitandum enim forte fuisset si plura haberet Christus ovilia, de quibus suis ovibus loqueretur: quum autem unum tantum ovile se habere testetur, dubitari non potest quas suas oves committat: nisi quis adeo desipiat ut de parte tantum ovilis curam committat. Et confirmatur rursus hic sensus ex sanctorum expositione: quorum auctoritates latius inferius afferentur. Unde Theophylus hic dicit finito prandio commissionem ovium mundi Petro commendat, non alii.

Ad secundam vero obiectionem dicitur: quod non est impossibile, sed necessarium atque utile omnes Christi oves pasci ab uno ut catholicae ecclesiae capite. In hoc autem pascendi modo, scilicet ut a capite catholicae ecclesiae, clauditur quod Christi oves diversis coadiuvantibus membris pascuntur a capite: sicut totum corpus a capite regitur, coadiuvantibus aliis membris. Unde non est dicendum quod Petrus pascit, id est facit pascere: sed quod ipse ut caput, per alia commembra coadiuvantia pascit omnes Christi oves: quod non posse per principem laicum aut quemcumque alium qui non est caput ecclesiae, fieri constat. Tantoque possibilius est a Petro pasci omnes Christi oves, quanto Petrus vicarius est Christi viventis, regnantis et assistentis, ad dirigendum, inspirandum atque adiuvandum.

Ad tertium. Unde patet solutio tertiae obiectionis: commissum est enim Petro soli, non ut solus omni modo, sed ut solus tanquam caput catholicae ecclesiae pascat omnes Christi oves: et propterea non peccat si per commembra adiuvatur ad pascendum Christi oves, sed peccaret si concaput ecclesiae catholicae sustineret.

Ad quartam dicitur Petrum nullum misisse apostolum: quia praeventus est a Christo Domino: qui misit apostolos, Io. XX.: sicut misit me Pater et ego mitto vos. Et propterea poterant auctoritate apostolatus episcopos ordinare absque habita a Petro facultate.

Ad quintam dicitur quod distributio apostolorum ad apostolatus executionem spectat: et nihil penitus obstat pastorali officio Petri: sicut in nullo eius auctoritas imminuta est ex hoc quod Christus apostolos misit: hoc enim ad legationem, illud vero ad executionem pertinet.

Ad sextum. Et per hoc etiam solvitur sexta obiectio: nam quantum ad executionem apostolatus Paulus loquitur: ut ipsa verba clare testantur, qui operatus est in apostolatu. Cum his enim diversis executionibus evidenter stat unitas pastoralis curae apud Petrum.

Caput XI: Petro per haec verba pasce oves meas, commissum a Christo pontificatum totius ecclesiae esse

Ecclesiae totius pontificatum Petro per haec verba collatum inficiantur aliqui.

Primo: quia pascere non significat principari aut esse primum.

Secundo: quia verbum Christi est vel exhortatorium vel praeceptorium ad pascendum, non ad subiiciendum oves.

Replica. Et si dicatur: pascere non potest nisi superior: quid ad me? Quaere locum ubi verba sunt conferentia Petro potestatem super ecclesiam: hic enim solummodo pascere committitur.

Verum difficile non est pontificatum monstrare sub his verbis datum. Pascere siquidem Christi oves, actus est auctoritatis in pascente, utilitatis in ovibus, finis in Christo. Eo namque ipso quod Christus suos ut oves pascendas Petro commisit, meridiana luce clarius patet quod ipsum praefecit aliis ut pastorem ovibus.

Non oportet ergo alium quaerere locum ubi Petro potestas data est super ecclesiam: quoniam hic locus eam attestatur datam: nisi quis usque adeo desipiat, ut Petro dictum putet pasce oves meas non officio pastoris, sed officio mercenarii. Quae etiam insipientia confutatur ex trina exactione charitatis Christi a Petro: cui enim amore Christi pascendae oves committuntur, procul abest amor mercenarius.

Ad primum. Unde etsi pascere non significat principari, significat tamen actum ecclesiastici principis: et rursus si non significat principari, praesupponit tamen principatum, quia praesupponit pastorem. Unde et bene respondebatur quod pascere non potest nisi superior.

Ad replicam. Et quum dicitur quid ad me? respondetur multum profecto ex ipsa ratione connexorum: habent enim hoc ut altero collato reliquum tributum intelligatur. Quo fit ut si pascere non potest nisi superior, cui datum est pascere, datum quoque est esse superiorem: unde ex hoc etiam capite liquet quod non est alius quaerendus locus scripturae, ubi Petrus factus est super ecclesiam: quoniam hic clare habetur.

Ad secundum. Affirmamus autem Christi verbum praeceptorium esse: nam si apostolo Paulo vae est si non evangelizaverit, multo magis Petro vae est si non paverit oves Christi. Sed non praeceptorium solummodo est Christi verbum, sed institutorium: nam si in conditione primae partis universi verbum Dei instituit creaturas praecipuas, et simul proprium earum opus praecepit (iuxta illud: statuit ea in aeternum et in saeculum saeculi, praeceptum posuit et non praescribit), par est ut in creatione Christianae ecclesiae primum eius membrum eodem verbo perfecerit, praecipiendo summum pontificatus opus, et instituendo ipsum pontificatum. Eo vero ipso quo Petro ut pascat Christi oves committitur, Christianus populus ut oves iubetur se habere ad Petrum: frustra enim committerentur ut oves pascendae a Petro, nisi ut oves exhiberentur eidem a communi Domino. Unde necessitas non solum pastus sed subiectionis in verbis Domini significatur, quum dicitur pasce oves meas. Attestante etiam hoc Augustino, hic exponente pascere non solum docere sed regere, dum dicit: oves ipsas pascendas, hoc est docendas regendasque, committit. Et Chrysostomus: pasce oves meas, fratrum curam suscipe: et Glo. ex Alcuino: pascere oves est credentes in Christo ne a fide deficiant confortare, terrena subsidia si necesse est subditis providere, et exempla virtutis cum verbo praedicationis impendere, adversariis obsistere, errantes subditos corrigere. Quocirca etsi pascere non significat principari, significat tamen Christi oves regere, in quo clauditur principari: etsi non significat principari, trahit tamen secum principari, sicut trahit secum requirere, reducere, alligare, consolidare, custodire et sanare: quorum meminit Dominus Ezech. XXXIIII. Unde et Petrus princeps apostolorum et princeps super plebem Christi constitutus dicitur: et iuxta Gregorii verba ad Mauritium cura ei totius ecclesiae et principatus committitur.

Et si quaeratur quare Dominus commisit pontificatum Petro non sub vocabulo praelationis seu auctoritatis vel dignitatis, sed actus pascendi suas oves? In promptu ratio est: et ex parte rei, quia praelatio seu auctoritas est propter pascere oves Christi, et non e contra. Et ex parte appetitus regulandi: quia non locus superior, non dignitas aut auctoritas ambienda est, sed pastus ovium Christi appetendus in pontificatu: iuxta quod apostolus postea dixit, qui episcopatum desiderat, bonum opus desiderat. Et ex parte scripturae adimplendae: dixerat enim ante passionem Luc. XXII: reges gentium dominantur eorum, et qui potestate exercent in eos benefici vocantur: vos autem non sic, sed qui maior est in vobis fiat sicut minor. Hinc enim a ministeriali actu pascendi Christi oves, significavit pontificatum tacitum, tanquam annexum quid, et non aestimandum nisi propter utilitatem ovium Christi: cuius oppositum contingit in regibus et dominis gentium, qui ad hoc ut regnent et domini sint, omnia ordinant.

Porro commissum inter actus pontificios opus praecipuum Petri monstrat pontificatum: pascere siquidem electos praecipuus est pontificis actus. Nam sicut ad supremam divinae providentiae partem spectat cura electorum (ad quorum felicitatem non solum caeli motum ordinavit: testante Ioanne in Apoc. ca. VI. dictum est illis ut requiescerent adhuc modicum tempus donec impleatur numerus conservorum eorum: sed etiam ipsemet descendit de caelis, et homo factus, crucifixus, mortuus, sepultus et caetera omnia sustinuit propter electos) ita ad summam ecclesiasticam curam, quam pontificatum vocamus, spectare oportet pascere electos. Constat autem solos electos significari, quum dicitur pasce oves meas: testante hoc ipso Domino Io. X. dicente: oves meae vocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me, et ego vitam aeternam do eis, et non peribunt in aeternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea.

Nec propterea Petri pontificatus, quasi ad solos electos se extendat, restrictus est: sed subordinatus electorum pastui, hinc est omnis circa alios pontificatus actus. Sicut enim secundum universi ordinem unicus caeli motus propter implendum numerum est electorum, et idem tamen etiam ad propagandos non electos se extendit: et secundum ordinem gratiae summe bonus pastor Christus animam suam posuit pro ovibus suis, hoc est electis, et tamen eadem mors pro totius mundi vita fuit: ita in sacris mysteriis summus pontificatus propter pascendos est electos, et idem non electos comprehendit. Nec immerito: quoniam eiusdem est cura finis et dispositio eorum quae sunt ad finem: vita autem electorum finis est gubernationis aliorum. Omnia inquit apostolus II ad Thi. II sustineo propter electos: et ad Ro. VIII omnia electis donata testatur: et super omnia bona Domini constituendi affirmantur electi, Matth. XXIII. Nec silentio involutos propterea dixerim praescitos: quoniam sub agnorum nomine comprehendi aliquos praescitorum non inconvenit: sunt enim christiani multi imperfecti semper discentes et nunquam ad perfectionem ovis pervenientes: quos Dominus pascendos simul cum ovibus, hoc est electis, commisit Petro. Unde bis commisit agnos, et tertio oves: non solum quia imperfecti maiore eget cura, sed ut ipso numero diversitatem insinuaret agnorum suorum, hoc est christianorum communem vitam ducentium, dum alii reprobi, alii electi sunt: oves autem semel et ultimo committuntur: quia omnes Christi oves inter electos sunt, et crescens oratio ad summum terminatur. Et quum omnes pastorali Petri curae committantur, soli agni et oves pascendae committuntur: lupi siquidem, leones et ursi commissi intelliguntur cavendi, fugandi aut exterminandi. Unde nullus a Petri pontificatu exemptus relinquitur, etiam si solum fuisset illi commissum pasce oves meas: propter quas fiunt omnia, utpote quibus omnia cooperantur in bonum, ut apostolus ad Ro. VIII testatur.

Fit autem rursum huius excellentiae commissi operis manifestior, discurrendo per pastoralia pontificiaque opera: nam sex illos actus pastorales, Ezech. XXXIIII. positos (scilicet requirere quod perierat, reducere quod abiectum erat, alligare quod confractum fuerat, consolidare quod erat infirmum, sanare quod erat aegrotum, custodire quod pingue et forte) ad pastum ovium ordinari testatur Dominus, arguens de his pastores dicens: vae pastoribus Israel qui pascebant semetipsos! nonne greges a pastoribus pascuntur? lac comedebatis et lanis operiebamini et cetera. Ubi rationem omissionis manifeste reddit, ex eo quod non oves sed semetipsos pastores mali pascunt: tanquam omnium horum operum ratio sit vacare ad pascendum ipsas oves.

Actus quoque iudiciales qui in ecclesia fiunt, tam in foro poenitentiae quam in foro contentioso, ad pascendas Christi oves ordinari non est dubium. Aperire demum et claudere regnum caelorum ad pastum ovium sic spectant, quod aperire regnum caelorum est pascere oves Christi: claudere autem illud ad pastum earundem ordinatur: quandoquidem ad bonum refertur electorum, quibus omnia cooperantur in bonum. Constat igitur, si colligantur cuncta significata per hanc promissionem pasce oves meas, commissum Petro esse totius ecclesiae pontificatum. Nec ut nova haec cudimus: sed a patribus quae didicimus proferimus, eorundem attestatione Petri pontificatum firmantes: ut in ultimo patebit capitulo.

Caput XII: Petrum habere ex Christi institutione successorem in pontificatu ecclesiae catholicae

Caput XIII: Romanum pontificem succedere Petro in pontificatu totius ecclesiae

Caput XIV: Auctoritates sanctorum antiquorum et conciliorum affirmantes in Petro ac Romano pontifice, successore Petri, totius ecclesiae pontificatum institutum

↑ Top of work