The Mystical Theology

Dionysius the Areopagite

The Mystical Theology

Dionysius the Areopagite

Περὶ μυστικῆς θεολογίας

The Mystical Theology (De mystica theologia) is the shortest and densest treatise of the Corpus Dionysiacum, addressed to Timothy. In five brief chapters it teaches the ascent beyond every affirmation and negation to union with God 'in the divine darkness' of unknowing — the theology of negation that Aquinas cites most among Dionysius's works and that anchors the scholastic doctrine of God's incomprehensibility. Moses' ascent of Sinai and the Apache Bartholomew's 'theology of much and least' frame the movement through causes to the Cause itself, Who is beyond every assertion and every removal. Schola presents the Greek text with the Latin translation of Balthasar Corderius (as printed in Migne PG3, 1857) and the English translation of John Parker (1897).


CAPUT I. Quaenam sit divina caligo.

CAPUT II. Quomodo oporteat etiam uniri, ac laudes referre, omnium auctori, qui est supra omnia.

CAPUT III. Quae sint affirmantes de Deo locutiones, quæ negantes.

CAPUT IV. Quod nihil rerum sensibilium sit is, qui omnis rei sensilis secundum excellentiam est auctor.

CAPUT V. Quod nihil rerum intellectilium sit is qui omnis rei intellectilis secundum excellentiam est auctor.

Rursus autem ascendentes dicimus, quod nec anima sit, neque mens, nec imaginationem, vel opinionem, vel rationem, vel intelligentiam habeat; neque sermo est, neque intelligentia; neque dicitur vel intelligitur; neque numerus est, neque ordo, neque magnitudo, neque parvitas, neque aequalitas, neque similitudo, neque dissimilitudo; neque stat, neque movetur, neque quiescit, neque habet potentiam; nec est potentia, neque lumen, neque vivit, neque vita est, neque substantia est, neque saeculum, neque tempus, nec est eius tactio intellectilis, neque scientia, neque veritas est, neque regnum, neque sapientia, nec unum, nec unitas, neque divinitas, neque bonitas, neque spiritus est, ut nos spiritum cognoscimus; nec est filiatio, neque paternitas, nec aliud quidquam eorum, quae nobis, aut ulli eorum qui sunt, cognita sunt; neque aliquid eorum quae non sunt, neque quae sunt; neque quae sunt eam cognoscunt quatenus est, nec ipsa cognoscit quae sunt quatenus sunt; nec est illi ratio, neque nomen, neque cognitio; neque tenebra est, neque lumen, nec error, neque veritas; nec est eius in universum positio, nec ablatio; imo cum eorum, quae post ipsam sunt, positiones et ablationes facimus, ipsam neque ponimus, neque tollimus; quia supra omnem positionem est perfecta; et singularis omnium causa; et supra omnem ablationem exsuperatio omnium simpliciter abstracta, et ultra omnia.

↑ Top of work