In theologicis quidem informationibus ea quae affirmantis theologiae maxime propria sunt, celebravimus; quomodo divina bonaque natura unica dicatur, quomodo trina; quaenam secundum illam paternitas dicatur, et quaenam filiatio, quidve velit sibi illa divina Spiritus denominatio: quomodo ex immateriali et individuo bono, cordialia ista bonitatis lumina pullularint, et in ipso, et in seipsis, et in se mutuo coaeterna propagationi mansione nusquam digrediendo permanserint: quomodo Iesus, supersubstantialis, humanae naturae veritatibus substantiatus sit, et quaecumque alia a Scripturis exposita in theologicis informationibus celebravimus. In libro autem De divinis nominibus, quomodo bonus nominetur, quomodo ens, quomodo vita et sapientia et virtus, et quaecumque alia spiritalem Dei concernunt appellationem; in Symbolica vero theologia, quaenam nomina divina e rebus sensibilibus translata sint, quaeque divinae formae, quae figurae, quae membra, quae instrumenta, quae divina loca, qui ornatus, qui furores, quae tristitiae et irae, quaenam ebrietates et crapulae, quae iuramenta, quae maledictiones, qui somni, quae evigilationes; et quotquot aliae sunt symbolicae effigiationis Dei sacrae formationes ac figurationes. Arbitror etiam te deprehendisse, quomodo extrema sint prolixiora prioribus; decebat enim informationes theologicas, et divinorum nominum explanationem minus verbosa esse Symbolica theologia. Quanto enim ad altiora contendimus, tanto magis sermones nostri rerum intellectilium aspectibus contrahuntur; sicut etiam modo, dum caliginem illam, quae intellectum superat, ingrediemur, non in breviloquentiam duntaxat, verum etiam in silentium perfectum, et intelligentiae defectionem incidemus. Atque in illis quidem a supremo ad infima derivans oratio, pro mensura descensus ad proportionatam latitudinem extendebatur; nunc vero ab inferioribus ad id quod supremum eminet, ascendens iuxta modum ascensionis contrahitur, et post omnem ascensum penitus obmutescet, atque ineffabili (Deo) tota coniungetur. Sed quorsum (inquies) a primo positiones divinas statuentes, divinam illam ablationem ab extremis auspicamur? Quia nimirum, cum id, quod supra omnem positionem est, statuebamus ab eo quod ipsi magis cognatum est, fundamentum affirmandi ponendum erat; verum cum id tollimus quod supra omnem est ablationem, ab iis quoque quae maxime distant removeri debet; nonne Deus magis est vita et bonitas, quam aer aut lapis? magisque non crapulatur aut irascitur, quam non dicatur aut intelligatur?