Institutiones in Decalogum
Bl. Hugh of Saint Victor (1096–1141)
First published 1854
Caput I: De tribus praeceptis prioris tabulae
Audi, Israel: Deus tuus, Deus unus est, ipsum adorabis, et ei soli servies (Deut. VI). Non hoc totum de praecepto est quod dicitur, quia ante praeceptum per admonitionem ad obedientiam auditoris animus praeparatur. Audi, Israel. Hic nota obedientiam. Deus tuus, hic nota gratiam. Deus unus est, hic doctrinam; quasi diceretur: Obedientiam exhibe, gratiam intellige, veritatem agnosce. Quod audis, hoc est obedientia, quam exigeris. Quod Deus tuus, est gratia praevenientis. Quod Deus unus, veritas qua illuminaris et perficeris. Deum tuum audi, qui tibi misericordiam iam exhibuit, et necdum tamen a te servitium accepit, ut scias ab ipso esse utrumque, scilicet, et quod a te exigit opus virtutis, et quod tibi promittit praemium retributionis. Audi, Israel, id est, ausculta, acquiesce. Omnis enim virtus ab obedientia incipit, quemadmodum omne vitium ab inobedientia procedit. Frustra namque vel inobedienti gratia, vel contumaci doctrina, vel non intelligenti praeceptum daretur. Idcirco primum audi, Israel, ut sis obediens, Deus tuus, ut devotus existas, Deus unus est, ut veritatem agnoscas. Deinde sequitur praeceptum: Ipsum adorabis, hoc pertinet ad fidem. Et ei soli servies, hoc pertinet ad operationem. Fides enim operans ex dilectione perfectum facit, quia nec opus sine fide, nec fides cui tempus suppetit, accepta est sine opere. Propterea adora recte credendo, servi bene operando. Quaeri autem potest, si id quod dixit, ei soli, ad utrumque referendum est, ut dicatur, Ipsum solum adorabis et ei soli servies? Sed hoc quomodo stare poterit, quia saepe in Veteri Testamento sanctos viros non solum angelos adorasse, sed etiam homines legimus, nec tamen propterea alicubi reprehensos invenimus? Et in Novo Apostolus quidem etiam fideles ad serviendum superioribus et praelatis, summopere exhortatur. Sciendum ergo est quod alio modo homines adorantur, et alio modo Deus adorari praecipitur: usu namque veteri superiores quivis ab inferioribus adorari dicebantur, quando eis sive in curvatione genuum, sive capitis inclinatione ab his reverentia exhibebatur. Deum autem adorare est ei totam mentem per humilitatem ac devotionem substernere, et ipsum principium ac finem omnis boni credere. Quod ei soli nos debere nemo est sanae mentis qui ambigat. Unde ipse quoque per prophetam de se testatur, dicens: Gloriam meam alteri non dabo: et laudem meam sculptilibus (Isa. XLII). De servitute vero idipsum competenter intelligi potest, quia nimirum omnis ille rectissime soli Deo servire dicitur, qui et secundum Deum homini superiori humiliter se subiicit, et ubi causa Dei impugnatur fidenter contradicit, qui cavet sollicite ne in sua servitute, vel pro timore hominis contra Deum quid faciat, vel terrenae retributionis lucrum in intentione coelesti praemio anteponat. Sed in Graeco manifestior sententia expressa est. Graeca namque locutio divinam servitutem ab humana proprio vocabulo distinguit quod Latinitas non habet: ibi enim Dei servitus latria, et humana dulia vocatur. Et ob hoc idololatrae appellati sunt, qui eam servitutem quam Deo debuerunt, idolis exhibebant. Sed Latina lingua utramque sub eodem nomine servitutem comprehendit, et propterea obscurior significatio facta est, cum dicitur: Ei soli servies, quod in Graeco ambiguum non est. Sed cum hoc praeceptum ad Patrem pertineat, quare dictum est: Ei soli servies, quasi etiam Filio et Spiritui sancto serviendum non sit? Verum, quod dictum est, soli, non excludit communionem Filii et Spiritus sancti: sed quidquid Deus non est. Pater autem, et Filius, et Spiritus sanctus unus Deus est, et ipse solus adorandus est, eique soli, et non alteri serviendum est, ea videlicet servitute, quae ei soli debita est. Nam et in Evangelio cum dicitur: Nemo novit Patrem, nisi Filius (Matth. XI), etc., non utique Spiritus sanctus a Patris cognitione excluditur, cum ipse etiam profunda Dei, teste Apostolo (I Cor. II), scrutetur. Sed est eiusmodi loquendi genus, ut dicatur, nemo nisi ille videlicet qui non, hoc est quod ille.
His pro brevitate transcursis, ad sequens mandatum discutiendum transeamus, quod tale est: Ne assumas nomen Dei tui in vanum (Exod. XX). Hoc ad simplicem litterae sensum taliter intelligi debet, ut nomen Dei homo in vanum non assumat, id est, vel ad mendacium confirmandum, vel ad idolum venerandum, scilicet, ut neque idola nomine divino honoret, neque falsitati nomen Dei associet. Mystice autem nomen Dei in vanum assumere, est Filium Dei visibilem per humanitatem factum creaturam existimare. In vanum quippe nomen Dei assumit, qui Filium Dei aeternum ex tempore coepisse credit. Nomen siquidem Patris Filius dicitur, quia in Filio, et per Filium Pater invisibilis manifestatur, non solum quando per ipsum mundus factus est, verum etiam quando per ipsum homo est redemptus. Sane qui Filium Dei hominem factum confitentur, nequaquam in vanum nomen Dei assumunt, quia quem credunt hominem per id quod assumpsit ex tempore, Deum verum agnoscunt per id quod fuit ex aeternitate. Potest adhuc aliter intelligi, quod dictum est: Ne assumas nomen Dei tui in vanum. In vanum namque nomen Dei assumunt, qui Filium Dei ad se missum, et pro sua salute incarnatum contemnunt. Quid est ergo dicere: Ne assumas nomen Dei tui in vanum, nisi, Sicut veneraris, et adoras eum propter hoc, quod ab eo factus es; sic adora eum, et venerare propter hoc, quod ab eo es redemptus, qui non minus tibi contulit cum redemit, quam cum creavit? Ad eumdem spectat sensum, quod ipse Filius in Evangelio discipulis, et per discipulos omnibus in se credentibus dicit: Creditis in Deum, et in me credite (Ioan. XIV): modesta quidem (ut decuit pium) insinuatione nos admonens, ut intelligamus eum non solum adorandum a nobis in sua divinitate qua condidit, sed in humanitate etiam qua redemit.
Tertium praeceptum est: Observa diem Sabbati (Deut. V). Quatuor Sabbata commemorare videtur Scriptura. Primum illud, in quo Deus perfectis operibus suis requievisse dicitur. Secundum illud, quod filiis Israel carnaliter custodiendum mandatur. Tertium illud, quod populo Dei spiritualiter servandum praecipitur. Quartum illud, quod in repromissione Sabbatum pro Sabbato suis Deus dilectoribus pollicetur. Duo igitur sunt Sabbata exterius, unum Dei et unum hominis: et duo interius, unum Dei et unum hominis. Sabbatum Dei illud, quo exterius ab opere cessasse dicitur, sacramentum est illius interioris sabbati eius in quo ipsius aeterna immortalitas, immortalisque aeternitas perpetua et inconcussa beatitudine perfruens nullo unquam labore fatigatur. Sabbatum hominis, quod ei exterius visibiliter servandum praecipitur, sacramentum est interioris Sabbati, ubi mens sancta per bonam conscientiam a servitute peccati quiescens in gaudio Spiritus sancti iucundatur. Hoc Sabbatum quisquis in praesenti vita ita servaverit, ut nullis consentiat malis, perveniet in futura vita ad illud internum et aeternum Dei Sabbatum, ubi nulla sentiet mala, sicut dictum est: Et erit Sabbatum pro Sabbato, mensis pro mense. Istud itaque praeceptum specialiter ad Spiritus sancti personam referri videtur, cum dicitur: Observa Sabbatum, ut videlicet in praesenti suscipiamus eum et custodiamus intra nos in gaudium bonae conscientiae, quatenus eum in futuro suscipere et possidere mereamur in gaudium vitae aeternae. Haec igitur sunt tria praecepta primae tabulae, in quibus praecipue Dei dilectio commendatur, et tota Trinitas unus Deus aequaliter adoranda et colenda praecipitur.
Caput II: De septem mandatis secundae tabulae
Septem alia secunda tabula continebat, quae hominem ad dilectionem proximi instruunt. Et propterea septenario distinguuntur: quia in praesenti vita tantum quae septem diebus volvitur, nostra charitas pietatis operibus exercetur erga proximum: postea, consummatis operibus et finitis laboribus, per contemplationem pariter cum proximo beatificanda est in Deum. Amor ergo proximi et temporalis est, quantum pertinet ad exhibitionem operis; et aeternus, quantum pertinet ad effectum dilectionis. Primum praeceptum secundae tabulae ad patrem pertinet hominem, sicut primum primae ad Patrem Deum, utrobique paternitas praeponitur, utrobique principii dignitas honoratur, quia secundum quemdam modum sic habemus principium nascendi per generationem a patre homine, sicut principium existendi per conditionem accepimus a Deo Patre. Et paternitas hominis sacramentum est et imago divinae paternitatis. Ut discat cor humanum in eo principio quod videt, quid debeat illi principio a quo est et quod non videt. Sic ergo dictum est: Honora patrem tuum et matrem tuam, ut bene sit tibi, et sis longaevus super terram (Deut. V). Sicut superius dictum est in primo praecepto primae tabulae, ita et hic non totum ad praeceptionem pertinet quod positum est. Sed ibi quod praeter praeceptum erat, praemissum est, hic subiunctum est: Audi, Israel, Deus tuus, Deus unus, hoc totum ante praeceptum praemittitur, ipsum praeceptum postea subinfertur: Ipsum adorabis, et ei soli servies. Hic praeceptum praecedit, honora patrem tuum et matrem tuam, deinde subiungitur, ut bene sit tibi, et sis longaevus super terram. Quid est ergo quod ibi ante praeceptum causa praecepti subinfertur, nisi quia Deus diligendus est propter seipsum, et homo propter Deum? Nam et amor parentum si ad solam carnem respicit, spirituale praemium non acquirit. Ex Deo igitur prius in nobis est propter quod postea diligendus est a nobis, quia eius gratia nostra dilectio praevenitur, et nostra dilectio per eius gratiam excitata subsequitur. In patribus autem carnis nostrae, si ad id solum beneficium nostra dilectio tenditur, quo carnaliter ab illis nostrum meritum praevenitur, quia ultra carnis affectum et supra carnis intuitum non proficit, ad perfectionem praemii spiritualis non pertingit. Ergo propter vitam aeternitatis diligendus est auctor vitae temporalis, ut scilicet non ob hoc diligatur quia hanc ab illo, imo per illum vitam accepimus, sed quia per illum vitam intraturi sumus. Bene ergo cum dictum esset: Honora patrem tuum, subiuncta est causa, ut bene sit tibi, et sis longaevus super terram, scilicet viventium, quia hoc diligere debemus in auctore vitae huius, quod ab illo per hanc vitam ad vitam futuram initiati sumus. Et pulchre honoranti principium suum longaevitas promittitur, quia Deo per dilectionem adhaerere, aeternitatem promeretur. Sane quantum spectat ad sensum litterae, duobus modis parentes nostros honorare debemus, et obediendo eis videlicet in omnibus, his exceptis in quibus Dei Patris dilectio non offenditur, et eos (quantum nostra facultas suppetit) adiuvando. Sed et de patribus spiritualibus, id est praelatis nostris, idipsum intelligere nihil impedit, quibus obedientiam debemus quantum nostra habet possibilitas, et auxilium, imo servitium quantum suppetit facultas.
Secundum praeceptum est: Non occides (Deut. V). Convenienter sane cui in praecedenti mandato vitae longaevitas promittitur, hic ne alienam vitam exstinguat prohibetur, ut hoc ex charitate Dei sit, quod principium suum honorans ad vitam quae finem nesciat inhiat: hoc vero ex charitate proximi, quod ad vitae alienae finem nullo crudelitatis odio se relaxat.
Deinde sequitur tertium praeceptum: Non moechaberis (ibid.); et quartum: Non furtum facies (ibid.). Non moechaberis, hoc pertinet ad vitam propriam: Non furtum facies, hoc pertinet ad vitam alienam. Supra enim iussus est et suam et alterius vitam conservare; hic iubetur et suam et alterius vitam non laedere. Iustum est enim ut in via vitae corruptionem caveat, qui in patria vitam incorruptam exspectat, et qui vitam proximi per apertam violentiam non opprimit, etiam per fraudem occultam in iis quae ad usum vivendi data sunt ei non noceat. Et non solum ipse per se non noceat, sed neque nocentibus et nocere volentibus sua auctoritate vel attestatione fiduciam aut firmamentum praestare praesumat. Hoc enim sequenti mandato prohibetur cum dicitur: Non falsum testimonium dices (ibid.). Et quia ab opere laesionis diu se cohibere non potest, qui mentem suam ab intentione et voluntate laedendi non cohibet, sequitur et dicit: Non concupisces uxorem proximi tui: nec concupisces rem proximi tui (ibid.). Ut non moecheris, non concupiscas uxorem proximi tui; ut furtum non facias, non concupiscas rem proximi tui. Haec sunt decem praecepta, quae primae perfectionis viam et semitam pandunt directionis. Prima enim perfectio per bonam operationem hominem in semetipso dirigit. Secunda per charitatem proximi in latum expandit. Tertia per charitatem Dei in altum extollit. Quia denarius primae perfectionis lineam porrigit, centenarius secundae expandit latitudinem: millenarius in altum summam tollit perfectionem.
Caput III: De ordine praeceptorum Dei
Ordinem autem ipsorum praeceptorum Dei sine consideratione transire non oportet. Nam si ordo vivendi est, utique et ordo praecipiendi. Primum ergo attende quod dicatur tibi, ut adores Deum tuum, et servias illi, hoc est primum praeceptum. In adoratione agnosce fidem, in servitute intellige bonam operationem. Post haec secundum praeceptum sequitur: Ut nomen Dei tui in vanum non assumas, quatenus verbum veritatis in ore tuo sit propter veritatem, ut post fidem cordis sequatur confessio oris. Primum devotio ad bonam conscientiam, postea exemplum operis ad bonam famam, novissime verbum praedicationis ad doctrinam. Deinde sequitur tertium praeceptum, et dicitur tibi, ut Sabbatum observes, hoc est mentis quietem custodias, ut non perturberis ex adversis foris occurrentibus pro veritate. Sed discas esse pacificus etiam inter illos qui pacem oderunt, praedices veritatem, et non omittas charitatem. Haec sunt tria praecepta primae tabulae, de iis quae pertinent ad Deum. Postquam sequitur secunda tabula de iis quae spectant ad proximum. Primum ergo praeceptum secundae tabulae est, in quo tibi praecipitur, ut honores principium tuum, ut vitam longaevam habere possis, quoniam qui non honorat eum a quo est, dignus est ut retinere non possit id quod est. Secundum: Non occides, debito subsequitur ordine, quia si observando primum huius tabulae praeceptum, vis esse longaevus super terram, rationi et dictamini naturae consonum est ut occidas neminem, nec videlicet alii cuiquam quod tibi factum nolis, facias. Cui etiam tertium, quartum et quintum concordant, nam sicut tibi non solum vitam vis esse salvam, sed et coniugem, et rem, et famam, vis habere inviolatam, ita decet ut non moecheris, non furtum facias, non falsum testimonium dicas, quo postremo proximo in tribus nocere possis, in vita, re et fama. Porro quia ad iustificationem non satis est formidine poenae cohibere ab illicitis manum, sed necesse est ut Dei et virtutis amore cohibeamus et mentem, bene subduntur duo reliqua, ut neque uxorem neque rem concupiscas proximi.
Caput IV: De substantia dilectionis, et de charitate ordinata
1Quotidianum de dilectione sermonem serimus, ne forte non animadvertentibus nobis scintillet in cordibus nostris et exardescat ignis flammam faciens, aut totum consumens aut purgans totum. Ex eo namque totum est quod bonum est, et totum quod malum est ex eo est. Unus fons dilectionis intus saliens duos rivos effundit. Alter est amor mundi, cupiditas: alter est amor Dei, charitas. Medium quippe est cor hominis unde fons amoris erumpit, et cum per appetitum ad exteriora ducitur, cupiditas dicitur: cum vero desiderium suum ad interiora dirigit, charitas nominatur. Ergo duo sunt rivi qui de fonte dilectionis emanant, cupiditas et charitas. Et omnium malorum radix cupiditas, et omnium bonorum radix charitas. Ex eo igitur totum est quod bonum est, et totum quod malum, ex eo est. Quidquid ergo illud est, magnum est quod in nobis est, et ex eo totum est, quod inest nobis, ex hoc autem amor est. Quid est amor, et quantum? quid est amor, aut unde est amor? Et sermo Dei de amore loquitur. Nunquid hoc negotium non potius illorum est qui amorem, qui pudicitiam profiteri consueverunt? Ecce quam multi qui eius mysteria volentes suscipiunt, quam pauci qui eius verba in medium proferre non erubescunt. Quid igitur nos facimus? Forsitan multa improbitate frontem fractam habemus, qui non verecundemur amorem dictatum formare, quem et impudici aliquando non possunt sine verecundia in verbis exprimere. Sed aliud est investigare vitium ut eradicetur, aliud exhortari ad vitium, ut virtus et veritas non ametur. Nos igitur investigamus et quaerimus ut sciamus, et scientes caveamus: quod illi investigant ut sciant, sed sciant ut faciant, quid illud in nobis sit quod desideria nostra sic multifariam dividit, et cor nostrum in diversa deducit. Invenimus autem hoc aliud non esse praeter amorem, qui, cum sit motus cordis, secundum naturam singularis et unicus, secundum actionem autem divisus cum se inordinate movet, id est, ad ea quae non debet, cupiditas dicitur, cum vero ordinatus est, charitas appellatur. Ipsum ergo hunc cordis motum quem amorem appellamus, qua definitione signare poterimus? Expedit nobis propius intueri eum, ne lateat aliquatenus, et non sciatur, proptereaque nec caveatur cum malus est, nec appetatur aut inveniatur cum bonus, de quo et cum malus est tanta mala veniunt, et cum bonus est tanta bona procedunt. Ipsum igitur quomodo diffinimus, investigemus, consideremus, quia occultum est quod quaeritur, quantoque interius collocatum est, tanto magis in utraque parte cordi dominatur. Igitur videtur amor, et amor est dilectio cordis alicuius ad aliquid propter aliquid: desiderium in appetendo, et in perfruendo gaudium: per desiderium currens, requiescens per gaudium.
Hic bonum est, et hic malum est tuum, cor humanum, quia nec aliunde bonum es si bonum es, nec aliunde malum es si malum es: nisi quod, vel male, vel bene amas, quod bonum est. Nam omne quod est, bonum est; sed cum id, quod bonum est, male amatur, illud bonum est, et hoc malum est. Igitur nec qui amat malum est: nec quod amat malum est: nec amor quo amat malum est, sed quod male amat, et hoc omne malum est. Ordinate ergo charitatem, et iam malum nullum est. Magnam rem commendare volumus, si tamen valemus, quod volumus. Omnipotens Deus, qui nullo indiget, quia ipse summum et verum bonum est, qui nec de alieno accipere potest quo crescat, quoniam ex ipso sunt omnia, nec de suo amittere, quo decidat, quoniam in ipso immutabiliter consistunt universa: ipse rationalem spiritum creavit sola charitate, nulla necessitate, ut eum suae beatitudinis participem faceret. Porro ut idem esset aptus tanta beatitudine perfrui, fecit in eo dilectionem, spirituale palatum, quoddam significans ad gustum dulcedinis internae: quatenus per ipsam videlicet dilectionem suae felicitatis iucunditatem saperet, eique infatigabili desiderio cohaereret. Per dilectionem ergo copulavit sibi Deus creaturam rationalem, ut ei semper inhaerendo, ipsum quo beatificanda erat bonum, et ex ipso quodammodo per affectum sugeret, et de ipso per desiderium biberet, et in ipso per gaudium possideret. Suge, o apicula, suge. Suge et bibe dulcoris tui inenarrabilem suavitatem. Immergere, et replere, quia ille deficere nescit, si tu non incipias fastidire, adhaere ergo et inhaere, sume et fruere. Si sempiternus gustus fuerit, sempiterna quoque beatitudo erit. Non iam pudeat nos neque poeniteat de amore fecisse verbum. Non poeniteat ubi tanta utilitas: non pudeat ubi talis honestas. Igitur per amorem sociata est Factori suo creatura rationalis: solumque est dilectionis vinculum quod ligat utrosque in idipsum, et tanto felicius quanto fortius. Propter quod etiam, ut indivisa societas, et concordia perfecta utrobique haberetur, germinatus est nexus in charitatem Dei, et proximi, ut per charitatem Dei omnes uni cohaererent, per charitatem proximi omnes ad invicem unum fierent, ut quod de illo uno cui omnes inhaerebant, quisque in semetipso non caperet, plenius atque perfectius per charitatem proximi in altero possideret, et bonum omnium fieret totum singulorum. Ordinate ergo charitatem. Quid est ordinate charitatem? Si desiderium est amor, bene currat: si gaudium est, bene quiescat. Est enim amor (sicut dictum est) dilectio cordis alicuius ad aliquid propter aliquid: desiderium in appetendo, et in perfruendo gaudium: per desiderium currens, et requiescens per gaudium: currens ad illud, requiescens in illo. Ad quid, aut in quo? Audite, si forte explicare possimus, quo currere debeat amor noster: aut in quo requiescere. Tria quaedam sunt, quae amari bene aut male possunt, id est Deus, proximus, et mundus. Deus supra nos est: proximus iuxta nos est: mundus subtus nos est. Ordinate ergo charitatem. Si currit, bene currat: si requiescit, bene requiescat. Desiderium currit: gaudium requiescit. Propter quod gaudium uniforme est, quia semper in uno est: nec vicissitudine variari potest. Desiderium autem mutabilitatem suscipit, et idcirco non se continet in uno, sed varias species repraesentat. Omnis namque cursus aut de illo est, aut cum illo, aut in illo ad quod est. Quomodo ergo currere debet desiderium nostrum? Tria sunt: Deus, proximus, et mundus. Tria Deus, duo proximus, et unum mundus habeat in cursu desiderii nostri. Et est in desiderio ordinata charitas. Amor namque per desiderium, et de Deo, et cum Deo, et in Deum ordinate currere potest. De Deo currit quando de ipso accipit unde eum diligit. Cum Deo currit, quando eius voluntati in nullo contradicit. In Deum currit, quando in ipso requiescere appetit. Haec sunt tria, quae ad Deum pertinent.
Duo sunt proximi. Potest enim desiderium de proximo currere, sed in proximum non potest. De proximo, ut de eius salute, et profectu gaudeat. Cum proximo, ut eum in via Dei et comitem itineris, et socium perventionis habere concupiscat. Sed in proximum non potest, ut in homine spem et fiduciam suam constituat. Haec sunt duo, quae ad proximum pertinent, id est, de ipso, cum ipso, non in ipsum. Unum est mundi, de ipso currere: non cum ipso, aut in ipsum. De mundo desiderium currit, quando inspecto foris Dei opere per admirationem et laudem, ardentius intus ad ipsum se convertit. Cum mundo curreret, si se pro mutabilitate temporalium, sive deiiciendo in adversis, sive elevando in prosperis, huic saeculo se conformaret. In mundum curreret, si in eius delectationibus semper requiescere vellet. Ordinate ergo charitatem: ut desiderium currat de Deo, cum Deo, in Deum; de proximo, cum proximo, non in proximum; de mundo, nec cum mundo, nec in mundum. Et in solo Deo requiescat per gaudium, quia, si gaudium est, amor bene quiescat; si desiderium est, amor bene currat. Est enim amor, sicut dictum est, dilectio cordis alicuius ad aliquid propter aliquid: desiderium in appetendo, et in perfruendo gaudium, currens ad aliud, requiescens in illo. Haec est ordinata charitas, et praeter ipsam omne quod agitur non ordinata charitas est, sed inordinata cupiditas.