Apologeticae sive Theologiae Fundamentalis, Tomus I: Demonstratio Christiana

Hilarin Felder O.M.Cap.

Apologeticae sive Theologiae Fundamentalis, Tomus I: Demonstratio Christiana

Hilarin Felder O.M.Cap. (1867–1951)

Apologeticae sive Theologiae Fundamentalis

First published 1923

This work is being completed — add a section.


Praefatio

Alumnis sacrae theologiae salutem!

Manuale hoc theologiae apologeticae sive fundamentalis vestrum potius est quam meum. Prodiit nimirum e continua vobiscum in scholis conversatione atque docendi munere, quo, Deo favente, per XXV annos iamiam functus sum. Atque id unum tunc docendo et nunc scribendo sollemne habui, dilectissimi alumni, ut vestrae utilitati incumberem, vestro profectui studerem, vestro ingenio apologeticam accommodarem.

Disciplina quidem apologetica ultimis hisce lustris maiores continuo partes obtinuit in studiis theologicis. Etenim quo tenacius portae inferi adversus Christum eiusque ecclesiam praevalere conantur, eo fortius in dies aciem apologeticam oportuit instrui. Imprimis sacerdotes, populi christiani duces, cinctos esse decet non qualicumque scientia apologetica, sed solidiore ea, quae par est altissimo muneri, quo pollent, atque hodierni temporis circumstantiis, quibus medentur. Unde etiam vos, tirones militiae sacrae, fortissimam necesse est induere "armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo et in omnibus perfecti stare" (Eph 6, 13).

Hoc proposito ductus eas omnes quaestiones theologiae fundamentalis, quae scitu necessariae et opportunae videbantur, pertractare studui ea diligentia eaque methodo, ut tam nostrae aetatis difficultatibus et exigentiis quam recentissimo apologeticae statui congruant. Dicendi tamen genere usus sum simplici et, quantum licuit, lucido. Unde neque sprevi locutiones quasdam orationi classicae et eleganti quidem insolitas, longo tamen usu scholastico sancitas atque intelligentiae alumnorum aptas.

Patres et scriptores ecclesiasticos secundum editionem mignianam ita citavi, ut litterae ML vel MG legendae sint: Migne Patres Latini vel Migne Patres Graeci, et prior numerorum sequentium tomum, posterior vero columnam designet. Patres apostolicos adhibui secundum editionem funkianam "novam", Cypriani vero opera secundum editionem hartelianam, additis litteris F et H. Definitiones et declarationes ecclesiae de rebus fidei et morum plerumque reddidi ex "Enchiridio symbolorum" Henrici Denzinger (editione decima tertia, quam paravit Clemens Bannwart S. I.), adiectis numeris marginalibus (v. g. Denz. n. 10).

In allegandis et enumerandis operibus recentioribus tam largus tamque parcus esse studui, quam ferebat ratio libri manualis. Nominibus auctorum acatholicorum assignavi asteriscum, quotiescumque e connexu non apparet eos alienos esse. Ceterum, ad hos auctores eo dumtaxat consilio remisi, ut indicarem eos de aliqua materia scripsisse, necnon consuli posse a lectoribus debita facultate munitis.

Superest, ut Deo Optimo Maximo gratias agam, quod, orbe terrarum teterrimis bellis concusso, hunc librum scribi permiserit in insula pacis helvetica. Et utinam opus vobis, dilectissimi alumni, oblatum non esset indignum Pacificatoris illius, de quo apostolus: "Ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque unum" (Eph 2, 14). "Gratia vobis et pax adimpleatur in cognitione Dei et Christi Iesu Domini nostri" (2 Petr 1, 2). Valete!

Friburgi Helvetiorum, die 20. Aprilis 1920.

Auctor.

Epistola I: SS. D. Benedictus PP. XV (s. m.) opus collaudat

Dal Vaticano, die 9. Novembris 1921.

Admodum Reverende Domine,

Id fecit nuper egregia humanitas tua ut Augusto Pontifici binos libros de re apologetica, abs te quidem confectos, reverenter pio muneri offerres.

Merito sane Beatissimus Pater gratum hoc habuit acceptumque; etenim tua volumina percurrens, libenter admodum didicit te non solum ratione viaque facili usum esse quo pluribus, praesertim iuventuti studiosae prodesses, sed etiam te fusius de iis falsis doctrinis scripsisse, quae, his temporibus, tam insolenter ipsa christianae Fidei principia evertere conantur.

Valde igitur tibi Sanctitas Sua gratulatur de hoc pulcherrimo ingenii industriaeque tuae fructu; siquidem, cum praeclara sint, quae ex variis apologiae scriptoribus sapienter collegisti, tum ea tam apto rerum ordine explicas, ut in hoc, sicuti in ceteris tuis operibus, doctrinae copiam simulque dicendi perspicuitatem peritissimus quisque admiretur.

Ceterum debitas tibi grates de amoris pietatisque officio persolvens, id ex animo precatur, ut quam plurimis haec tua Fidei plena defensio, in tanta iniquitate temporum, opportune proficiat.

Atque in caelestium donorum auspicium, itemque ut paternae benevolentiae pignus, Apostolicam Benedictionem tibi effuso animo impertit.

Ego vero, haec tibi renuntians, libenter occasione utor sensus existimationis maximae erga te meae profitendi, quibus sum et permanere gaudeo

Tibi addictissimus Petr. Card. Gasparri.

Introductio

§ I: Introductio theologica

Antequam singula capita theologiae fundamentalis tractamus, praeponere libet duplicem introductionem in theologiam universam, necnon in theologiam apologeticam singillatim.

Introductio theologica lustrat notionem, divisionem et praestantiam theologiae.

Caput I: Theologiae notio

Est duplex: verbalis et realis.

a) Notio verbalis. Theologia (θεός, λόγος) etymologice est sermo et ratio de Deo. Nam vocabulum graecum λόγος designat cum verbum externum, verbum oris, i. e. sermonem seu locutionem de Deo, tum verbum internum, verbum mentis, i. e. rationem sive cognitionem de Deo.

Usu tamen venit, ut diversa diverso tempore hoc vocabulum significaret.

Apud gentiles theologi vocati sunt ii omnes, qui de diis eorumque ad mundum rationibus disseruerunt sive poetae, sive philosophi, sive sacerdotes idolorum. Unde Varro1 triplex ex more recepto distinguit theologiae genus apud ethnicos: "mythicum (seu fabulosum), quo maxime utuntur poetae; physicum (seu naturale), quo philosophi; civile (religiosum), quo populi."

Christiani priorum saeculorum nomen theologiae sensu stricto tribuerunt doctrinae de Deo uno in essentia et trino in personis. Immo temporibus imprimis arianismi et macedonianismi disquisitio de divinitate Verbi et Spiritus Sancti theologia vocabatur. Unde s. Ioannes evangelista et s. Gregorius nazianzenus, quia luculentius divinitatem Filii docuerant, significanter theologi appellabantur. Doctrinam omnem, quae non stricte de Deo in se spectato, sed de nostra ad Deum relatione (de creatione, de redemptione, de toto salutis ordine) tractabat, sancti patres oeconomiam vocarunt.

Scholastici medii aevi tandem nomen latius extendentes, theologiam vocare coeperunt omnem doctrinam revelatam, tum quae de Deo est, tum etiam quae est de creaturis prout ad Deum referuntur. Qui usus loquendi adhuc viget. His praemissis facile patet:

b) Notio realis. Theologia est scientia eorum, quae de Deo rebusque ad Deum relatis cognoscibilia sunt lumine revelationis, sive: scientia de Deo rebusque divinis ex revelatione.

Quibus verbis exhibetur rei definiendae genus: "Theologia est scientia"; species: "de Deo rebusque divinis", et individuum: "ex revelatione".

Theologia est scientia (habitus intellectivus). Etenim ad naturam scientiae pertinent tria: principia, methodus, systema. Principia nempe seu veritates fundamentales omnino certae, e quibus progreditur et quibus nititur cognitio scientifica; methodus sive logica evolutio et probatio veritatum, quae ex principiis pendent; systema, quo fit, ut veritates deductae et probatae non sint membra avulsa, sed harmonice ita disposita et coniuncta, ut unum corpus, unum organismum scientificum constituant.

Nunc vero nemo negabit theologiam methodo et systemate scientifico praeditam esse; lis tantum est de principiis. Nominalistae, Vasquez, rationalistae moderni theologiae qualitatem scientificam eo detrectant, quod principia ipsius non sunt evidentia; i. e. per se intrinsecus nota. Verumtamen proprium scientiae non est evidentia principiorum, sed eorum certitudo, cum certitudo sit finis scientiae, non autem evidentia. Atqui principia theologica, licet non evidentia, sunt nihilominus certissima. Etenim tota theologia nititur revelatione, cuius exsistentia argumentis rationalibus certa probatur in apologetica, necnon supernaturali et infallibili certitudine pollet ex fide. Ergo theologia maiore iure scientia vocari meretur quam omnes aliae scientiae.

…de Deo rebusque divinis. His verbis enuntiatur obiectum materiale theologiae, i. e. omne id, quod in scientia hac attingitur sive cognoscitur. Est autem duplex: obiectum primarium est ipse Deus seu summa veritatum, quae de Deo uno et trino cognosci valent; secundarium autem obiectum sunt creaturae omnes, non quidem in se consideratae, sed quatenus Deum habent originem et ultimum finem.

Proinde cum res creatae in theologia solummodo tractentur respectu Dei, subiectum theologiae solus Deus est: "Omnia autem pertractantur in sacra doctrina sub ratione Dei, vel quia sunt ipse Deus, vel quia habent ordinem ad Deum, ut ad principium et finem. Unde sequitur, quod Deus sit vere subiectum huius scientiae."2

…ex revelatione. Haec verba indicant obiectum formale theologiae, i. e. rationem specialem, sub qua ista scientia attingit sive cognoscit suum obiectum materiale. Ista formalitas theologiae est revelatio. Theologus omnes et singulas materias theologicas considerat sub luce revelationis. Principium, ex quo cognitiones theologicae hauriuntur, est revelatio obiectiva (veritates, quae in s. Scriptura et Traditione divina continentur et ab ecclesia nobis proponuntur), principium vero, quo cognitiones theologicae acquiruntur, est revelatio subiectivata (ratio fide illustrata).

Hinc theologia differt a theodicea. Theodicea de Deo agit, quatenus mera ratione cognoscibilis est ex ordine naturali mundi; theologia autem, quatenus ratione fide illustrata cognoscibilis est ex revelatione. Licet ergo quoad obiectum materiale primarium conveniant, specie differunt obiecto formali. A fortiore theologia distinguitur ab omnibus aliis scientiis. Omnes enim in solis materiis creatis versantur, easque solo lumine rationis naturalis investigant. Unde et scientiae naturales sive profanae vocantur.

c) Corollaria. 1°. De variis theologiae denominationibus. Ex dictis fere intelligimus, cur theologia saepe appelletur: habitus supernaturalis, doctrina sacra, sacra Scriptura, sacra Pagina, scientia fidei. Habitus supernaturalis nominatur, quia, licet non infundatur supernaturaliter, sed naturali nisu acquiratur, habitus theologiae est tamen radicaliter supernaturalis, cum discatur ratione fide illustrata, necnon nutriatur e fontibus revelationis. Doctrina sacra nominatur, quia divina discit ipso Deo per revelationem docente, "ut sic sacra doctrina sit velut quaedam impressio divinae scientiae."3 Sacra Scriptura sive Pagina vocatur per denominationem a potiore, quia tempore sanctorum patrum et medio aevo in scholis theologicis potissimum textus sacrae Scripturae legebatur et ope sanctorum patrum, theologorum, philosophorum explicabatur.4 Scientia fidei theologia ideo dicitur, quod fidem obiective sumptam (veritates revelatas) excolit et subiective principio fidei (lumine revelationis) regitur. Ceteroquin attendendum est corollarium secundum:

2°. De relatione inter theologiam et fidem: 1°. Theologia cum fide converti nequit. Fides siquidem est habitus divinitus infusus disponens ad assentiendum veritatibus revelatis propter auctoritatem Dei revelantis, ideoque a theologia, quae est habitus studiis humanis acquisitus, quadruplici ex capite differt: α) Materia; nam theologia amplectitur non solas veritates revelatas, ut fides, sed etiam conclusiones ex eis deductas et controversias ex eis natas. β) Motivo; fides enim veritatibus revelatis assentit propter solam auctoritatem Dei revelantis, cum theologia propositiones suas admittat propter bonitatem illationis seu ratiocinii, vi cuius e principiis revelatis eruuntur. γ) Methodo; fides equidem non arguit nec discurrit, sed simplici mentis assensu veritatibus revelatis adhaeret, cum theologia scientifice propositiones suas e revelatione deducat, probet et tueatur. δ) Certitudine; fidei enim certitudo est summa et absoluta, quia fide ea tantum tenemus, quae et quatenus a Deo revelata sunt; theologiae autem certitudo est inferior et relativa, quia theologice multa arguuntur, quae formaliter a Deo revelata non sunt, et omnia statuuntur, quatenus humana ratione intelliguntur.

2°. Theologia a fide separari nequit. Etenim scientia non est, ubi non habetur certitudo rei discussae et stabilitae. Ergo theologus, qui veritates revelatas mente incredula negat vel saltem in dubium vocat, non habet scientiam theologicam. Hinc sacrae doctrinae gnarus labens in haeresim retinet quidem notiones, quas acquisivit studio theologico; potest etiam materialiter de rebus theologicis tractare; attamen ipsius theologia reducitur in habitum mere opinativum. Insuper quilibet fide carens tanta caecitate circa res divinas affici solet, ut ad videndas planissimas conclusiones theologicas ineptus fiat, sicut oculus vitiosus incapax evadit ad colores clarissimos adaequate apprehendendos. Unde merito scholastici dicunt apud haereticos non esse veram theologiam. Huc spectat illa sententia anselmiana: "Credo, ut intelligam": qui adipisci velit theologicam scientiam veritatum revelatarum, incipere debet ab humili fide, et quo humilius credit, eo aptior fit ad veritates revelatas alte investigandas.

Caput II: Theologiae divisio

Theologia una quidem scientia est propter unitatem obiecti formalis.1 Dividitur tamen ratione materiae et methodi.

a) Ratione materiae theologia dividitur in disciplinas principales et subsidiarias. Theologia enim aequiparatur aedificio spirituali, cui exstruendo materiae prius loco suo colliguntur et praeparantur, ut postea a fundamento aedificii usque ad fastigium coaptentur et uniantur. Iamvero: Disciplinae subsidiariae fontes sive locos revelationis quasi exercent et materias ex eis collectas et praeparatas suppeditant domui spirituali aedificandae. Cum autem duo sint loci revelationis (s. Scriptura et divina Traditio), duae etiam sunt disciplinae subsidiariae theologiae, scilicet: studium biblicum, quod dirigitur ad intelligendam s. Scripturam tradendo introductionem in libros inspiratos et expositionem (exegesim) eorundem, atque studium historicum, quod ordinatur ad intelligendam Traditionem divinam, quae in historia ecclesiae evolvitur et maxime in scriptis patrum (unde patrologia) continetur.

Disciplinae principales materias sic suppeditatas collocando et coniungendo aedificium theologicum ab imis ad summa construunt. Et quidem theologia: apologetica (fundamentalis) ponit principia sive fundamenta, quibus innititur tota domus theologica; dogmatica veritates credendas et quae ex eis consequuntur pertractat; moralis (moralis simpliciter, necnon ascetica et mystica) virtutes exercendas et vitam christiano modo instituendam docet;2 hierarchica iura et officia imperii ecclesiastici vindicat ac proinde subdividitur in ius canonicum, quod amplectitur iura et leges ecclesiae, et theologiam pastoralem, quae exponit officia pastorum et munera rite obeunda. Ad pastoralem theologiam proinde accedunt etiam liturgica et homiletica.

b) Ratione methodi theologia dividitur in positivam et speculativam sive scholasticam.

Positiva singulas veritates e fontibus revelationis (s. Scriptura et Traditione) haurit et probat; speculativa (scholastica) veritatum naturam et causas profundius explicat et illustrat, mutuum earum nexum inter se et convenientiam cum ratione ostendit, necnon consectaria et conclusiones ex eis deducit. Illa docet, quod aliquid verum sit; haec, quomodo verum sit.

Positivae scholasticam semper sociandam esse s. Thomas sic monet: "Disputatio ad duplicem finem potest ordinari. Quaedam enim disputatio ordinatur ad removendam dubitationem, an ita sit, et in tali disputatione theologica maxime utendum est auctoritatibus [s. Scripturae et divinae Traditionis], quas recipiunt illi, cum quibus disputatur. Quaedam vero disputatio est magistralis in scholis, non ad removendum errorem, sed ad instruendum auditores, ut inducantur ad intellectum veritatis, quam intendit [magister], et tunc oportet rationibus inniti investigantibus veritatis radicem et facientibus scire, quomodo sit verum, quod dicitur. Alioquin si nudis auctoritatibus magister quaestionem determinet, certificabitur quidem auditor, quod ita est, sed nihil scientiae vel intellectus acquiret, sed vacuus abscedet."3

Quamvis autem utraque iungenda sit, potest tamen alterutra praevalere. Et quidem medio aevo, quo fidei veritas a nemine fere impugnabatur, in scholis catholicis praevalebat theologia speculativa, quae ideo etiam "scholasticae" nomen accepit. Ingravescente vero haeresi, a saeculo XVI theologia positiva diligentius coli coepta est. Nam auctores et propugnatores pseudoreformationis, summo odio contra scholasticam imbuti, sola s. Scriptura utendo primigeniam religionem christianam restituere et ecclesiam subvertere tentabant. Quos ut refellerent catholici, indefessim se dederunt studio theologiae positivae. Quinimmo saeculo XVIII et priore saeculi XIX dimidio multi ex nostris, liberalismo faventes, scholasticam exosam habuerunt, quasi curiositatibus et futilitatibus turgeret. Sed licet scholasticorum quidam, posterioris praecipue temporis, quaestionibus subtilibus et otiosis nimis indulserint, theologia scholastica ipsa optime de fide meruit meretque. Ipsius principes Alexander Alensis, Albertus Magnus, Thomas, Bonaventura, Duns Scotus, alii multi quasi luminaria caeli ecclesiam omnium temporum illuminant. Unde concilia et romani pontifices scholasticam summis saepe laudibus extulerunt eiusque studium enixe commendarunt tam magistris quam discipulis sacrae scientiae.

Nostris diebus aeque necessaria est utraque methodus, positiva scil. et scholastica. Positiva opus est ad confutandum liberalismum et modernismum theologicum, qui dogmata catholica evolutione historica paulatim nata esse deblaterant, necnon ad praeparandos tironum nostrorum animos, ut scholasticam perfecte colere valeant. Scholastica vero necessaria est, tum quia studium s. Scripturae et patrum methodo scholastica destitutum multos in errorem induxit, quippe cum terminos non intelligerent, statum quaestionum ignorarent, sententias falso explicarent, conclusiones insulsas deducerent; tum quia nostra "scientifica" aetate urget plenior et profundior intelligentia sacrae doctrinae. Unde Pius X: "Maior profecto quam antehac positivae theologiae ratio est habenda; id tamen sic fiat, ut nihil scholastica detrimenti capiat, iique reprehendantur, utpote qui modernistarum rem gerunt, quicumque positivam sic extollunt, ut scholasticam theologiam despicere videantur."4

Caput III: Theologiae praestantia

Theologia omnibus aliis scientiis praestat altitudine, quia de Deo agit; certitudine, quia a Deo venit; utilitate, quia ad Deum ducit.

a) Altitudine, quia de Deo agit. Quo altius est alicuius scientiae obiectum, eo altior ipsa scientia. Atqui theologiae obiectum manifesto est omnium altissimum. Philosophiam enim si excipias, omnes aliae scientiae de solis rebus creatis tractant. Immo ea etiam philosophiae altissima pars, quae Deum obiectum habet, eum considerat lumine mere naturali cognoscibilem. Theologia vero omnium scientiarum obiecta et ipsa attingit, sed sub altiore respectu, quatenus nempe ad Deum referuntur et fiunt quasi res divinae.1 Deum autem considerat lumine supernaturali, quo cognoscitur non solum ut Deus unus, sed ut trinus, ut creans, ut incarnatus, ut redimens, ut sanctificans, ut glorificans. Ergo theologia altitudine sive dignitate omnibus scientiis antecellit. Ipsa omnium est summa, scientia scientiarum, scientiarum regina.

Immo ipsa etiam summa sapientia est. Etenim sapientia definitur scientia altissimas rerum causas considerans. Atqui theologia altissimam omnium causam contemplatur, scilicet Deum, eumque modo perfectissimo, scilicet quatenus ope luminis supernaturalis et divini cognosci valet. Ergo summa vocari sapientia meretur.2 "Ipsa sola sapientia est perfecta, quae incipit a causa summa, ut est principium causatorum, ubi terminatur cognitio philosophica, et transit per eam, ut est remedium peccatorum, et reducit ad eam, ut est praemium meritorum et finis desideriorum. Et in hac cognitione est sapor perfectus, vita et salus animarum; et ideo ad eam addiscendam inflammari debet desiderium omnium christianorum."3

b) Certitudine, quia a Deo venit. Iam scimus theologiam non simpliciter praebere absolutam certitudinem fidei, tum quia multas res amplectitur, quae formaliter revelatae non sunt, tum quia omnia obiecta sua apprehendit, quatenus ratione intelliguntur, non quatenus fide creduntur. Tamen theologia omnibus scientiis profanis certior est. Nam eo maior est certitudo cuiusvis scientiae, quo certiora sunt principia, a quibus conclusiones suas derivat, et quo certiora sunt ratiocinia, per quae eas derivat. Atqui principium sive fundamentum, a quo asserta theologica derivantur, est revelatio divina, cuius exsistentia argumentis invictis apologeticae probatur et assensu infallibili fidei tenetur; ratiocinium vero theologicum, per quod asserta theologica ex revelatione derivantur, non procedit a ratione mere naturali, sed a ratione fide illustrata. Ergo certitudo theologica attentis tum principiis tum ratiociniis est media inter certitudinem naturalem et supernaturalem, inter certitudinem scientiarum profanarum et fidei.

Patet autem praestantiorem hanc certitudinem theologiae uno verbo eo provenire, quod scientia sacra a scientia Dei nobis revelata provenit. Theologia "a Deo discit, quid de Deo intelligendum sit, quia nonnisi se auctore cognoscitur"4 "Aliae scientiae certitudinem habent ex naturali lumine rationis humanae, quae potest errare; haec autem certitudinem habet ex lumine divinae scientiae, quae decipi non potest."5

Unde theologus quam artissime revelationi inhaerere debet nitendo, ut asserta sua stricte e revelatione probet, ut conclusiones cum veritatibus revelatis semper conferat, utque cum ecclesia catholica, authentica et infallibili revelationis interprete, in omnibus sentiat. Quamdiu in huius revelationis gremio manet, ab erroris periculo prorsus immunis est; qua longius ab ea recedit, sacris miscens profana, scientiis naturalibus et lumini merae rationis fidens, eo maiori periculo exponitur in divinis errandi.

c) Utilitate, quia ad Deum ducit. Et quidem tripliciter theologia ad Deum ultimum finem nostrum beatitudinemque aeternam perducit: qua medium beatitudinis, qua anticipatio beatitudinis, qua augmentum beatitudinis.

Qua medium beatitudinis. Scientiae naturales per se naturalem solummodo finem prosequuntur. Impertiunt enim naturalem cognitionem creaturarum et creatoris, proindeque praebent medium insufficiens ad finem supernaturalem, qualis est vita aeterna, assequendum. Contra "finis huius doctrinae est beatitudo aeterna".6 Theologia nempe, cum sit scientia de Deo ex revelatione, superno lumine acuit intellectum proindeque perficit fidem. Cumque voluntas sequatur intellectum, theologia officio innato etiam tendit ad excitandum amorem Dei supernaturalem. Lumen enim theologicum et philosophicum comparantur inter se sicut lumen solis et lunae. Lumen theologicum a Deo, sole iustitiae, directe emittitur, lumen philosophicum reflexe tantum. Quare cum pallida huius illuminatio viatorem nocturnum refrigescat, vividum theologiae lumen corda accendit sub die revelationis. "Omnis Scriptura ordinatur ad caritatem."7

Et utinam tum docentes tum discentes theologiam numquam hoc obliviscerentur! Sacrae theologiae "ille solus est verus doctor, qui potest speciem imprimere et lumen infundere et virtutem dare cordi audientis. Et hinc est, quod cathedram habet in caelo, qui intus corda docet"8 Item scientiae theologicae is solus est verus discipulus, qui quanto proficit cognitione Dei, tanto et amore et pietate; nam "scientia theologica est veritatis credibilis notitia pia"9

Qua anticipatio beatitudinis. Qua medium ad beatitudinem theologia sacra insimul est quaedam beatitudinis inchoatio. Beatitudo enim consistit in visione seu contemplatione essentiae divinae. Est autem quaedam proportio viae ad patriam, praeparationis ad coronam. Unde viae contemplatio seu theologia viatorum in terris est praeparatio contemplationis patriae sive theologiae beatorum in caelis. Quare magister seraphicus: "Scriptura non tantum habet altissimam materiam, per quam delectat et per quam in altum levat intelligentiam mentis, verum etiam ipsa est venustissima et miro quodam modo intellectum nostrum delectat, et sic magis ac magis delectando assuefacit ad divinorum spectaculorum contuitus."10 Angelicus autem: "Actus sapientiae [i. e. theologiae] est quaedam inchoatio seu participatio futurae felicitatis."11

Qua augmentum beatitudinis. Quanto magis quis in terris proficit contemplatione divinarum rerum, tanto maius merebitur augmentum claritatis aeternae. Theologia enim virtutes theologicas fidei et caritatis praecipue perficit, uti probatum est, proindeque etiam auget praemium aeternum his virtutibus debitum. Insuper et ipse habitus intellectivus theologiae, cum sit habitus bonus, immo radicaliter supernaturalis, animam glorificatam aeterno decorabit et propria gloria augebit. Denique sacrae doctrinae eximii cultores (magistri, scriptores, praedicatores) privilegiatum praemium illud haereditabunt, quod aureolam vocant.12

Quare tam vere quam pie concludit s. Bonaventura: "Fructus sacrae Scripturae non est quicumque, sed plenitudo aeternae felicitatis ... Hoc igitur fine, hac intentione sacra Scriptura perscrutanda est et docenda et audienda. Et ut ad istum fructum et terminum recto perveniamus progressu per viam recti itineris Scripturae, inchoandum est ab exordio, hoc est, ut cum mera fide ad Patrem luminum accedamus, flectendo genua cordis nostri, ut ipse per Filium suum in Spiritu Sancto det nobis veram notitiam Iesu Christi et cum notitia amorem eius, ut sic ipsum cognoscentes et amantes, et tamquam in fide solidati et in caritate radicati, possimus ipsius sacrae Scripturae noscere latitudinem, longitudinem, altitudinem et profundum, et per hanc notitiam pervenire ad plenissimam notitiam et excessivum amorem beatissimae Trinitatis, quo sanctorum desideria tendunt, in quo est status et complementum omnis boni et veri."13

§ II: Introductio apologetica

De theologia apologetica in specie tractaturos iuvat nos imprimis delineare ipsius definitionem, obiectum, momentum et historiam.

Caput I: Apologeticae definitio

Theologia sacra cognitiones suas haurit ex revelatione omnesque veritates considerat ad lumen revelationis. Id tantum theologice verum est, quod divinitus revelatum est vel e veritatibus divinitus revelatis infertur. Revelatio ergo est summum principium et imum fundamentum totius theologiae.

Revelationem vero exsistere neque per se constat, cum non sit res intrinsecus evidens, neque aliunde adhuc probatum est, cum philosophia tantum commonstret religionem naturalem.1

Inter philosophiam proinde et theologiam media requiritur scientia, cuius est comprobare religionem supernaturalem sive revelatam. Haec autem scientia merito vocatur apologetica vel theologia fundamentalis.

Apologetica (ἀπολογητική, supple ἐπιστήμη, τέχνη) vi vocis simpliciter designat "scientiam defensionis" cuiuslibet. Vi usus tamen ea maxime scientia vocatur apologetica, quae religionem christiano-catholicam defendit tamquam a Deo revelatam.

Theologia fundamentalis haec scientia eo appellatur, quod ponit fundamentum sive principium, quo tota theologia innititur, revelationem nempe supernaturalem a Christo datam et ab ecclesia Christi praedicatam.

Utramque denominationem si coniungimus, patet huius disciplinae definitio realis: Apologetica sive theologia fundamentalis ea est scientia, quae stabilit principia totius theologiae, ostendendo religionem christiano-catholicam a Deo esse revelatam.

Ex hac definitione elucet:

Caput II: Apologeticae obiectum

a) Obiectum materiale. Apologetica secundum definitionem tota in eo est, ut probet religionem christiano-catholicam esse a Deo revelatam. Christus etenim, dum in terris degebat, revelationem Veteris Testamenti absolvens et augens, eam fundavit religionem, quam christianam ab ipso vocamus. Rediens autem in caelum, ad hanc suam religionem omni tempore custodiendam et omnibus hominibus administrandam condidit societatem ecclesiasticam, quam catholicam nominamus. Revelatio a Christo facta est proinde principium constitutivum, ecclesia a Christo fundata vero principium regulativum fidei et theologiae.

Verumtamen nos iure ita sentire de origine et officio religionis christianae catholicaeque ecclesiae non supponendum, sed probandum est duplici demonstratione apologetica.

Demonstratio christiana religionem huius nominis revelatam esse arguit commonstrando Iesum Christum, eius auctorem, esse Dei legatum et Filium.

Demonstratio catholica christianam religionem in sola ecclesia catholica inveniri probat ostendendo hanc ecclesiam a Christo fundatam esse custodem et dispensatricem veritatis revelatae.

b) Obiectum formale. Apertum et manifestum est apologeticam, ne in circulum vitiosum incidat, materias suas non ad lumen revelationis considerare, sed merae rationis ope investigare. Argumenta proinde, quibus utitur, partim ex philosophia, partim ex historia petit. Sacra etiam Scriptura non utitur ut libro inspirato, sed ut mere historico; item Traditionem nondum ut fontem divinum revelationis considerat, sed ut fontem mere humanum veritatis historicae.

Nihilominus pedetentim apologetica quasdam quaestiones solvit utendo etiam veritatibus revelatis. E. g. ubi primum argumentis rationalibus probatum erit infallibilitatem romani pontificis esse veritatem revelatam, hac ipsa auctoritate romanorum pontificum ultra utemur ad alias veritates revelatas statuendas. Hic argumentandi et concludendi modus methodo rationali nullo modo contradicit. Nam ipsa ratio nos docet ex iis, quae scientifice probata sunt, alias conclusiones logice deducere.

Neque obstat huic rationali methodo, quod saepe saepius argumentis philosophico-historicis etiam dogmaticas definitiones et censuras ecclesiae adiicimus, antequam ipsius ecclesiae auctoritas in rebus fidei probata sit. Etenim tales definitiones et censurae ecclesiasticae non adducuntur probationis, sed complementi causa. Et quidem merito. Nam omnia vel omnia fere, quae in apologetica scientifice tractantur, sunt etiam obiecta fidei. Ne ergo bis, prius apologetice, postea dogmatice tractari debeant, statim in apologetica dicetur, quid de his quaestionibus ecclesia sentiat. Hic modus procedendi nos maxime decet apologetas catholicos, quia revelationem fide iam tenemus, quam data opera contra infideles argumentis defendimus rationalibus.

c) Corollaria. Expenso obiecto materiali et formali apologeticae facile intelliguntur haec corollaria:

1°. Apologetica distinguitur ab apologia. Ambae quidem defendunt religionem utendo argumentis rationalibus. Differunt autem obiecto materiali. Apologetica religionem systematice tuetur quoad obiectum totale seu quoad principia et fundamenta totilis religionis vindicando ipsius originem divinam. Apologia vero religionem defendit quoad partialia quaedam obiecta seu quoad singulas quasque veritates dogmaticas, morales, historicas etc. secundum illud s. Petri: "Parati semper ad satisfactionem (πρὸς ἀπολογίαν) omni poscenti vos rationem de ea, quae in vobis est, spe."1

Quae differentia satis iam innuitur verbis "apologiae" et "apologeticae": ἀπολογία enim defensionem simpliciter, ἀπολογητική scientiam defensionis significat. Apologetica ergo est scientia apologiae, sicut catechetica est scientia catechesis.

2°. Apologetica etiam et dogmatica longe differunt. Obiectum materiale apologeticae est factum revelationis (fundamenta et principia fidei et theologiae); obiectum materiale dogmaticae vero est argumentum revelationis (singulae veritates fidei et theologiae). Item obiectum formale apologeticae est ratio naturalis; obiectum formale dogmaticae autem revelatio supernaturalis seu ratio fide illustrata. In apologetica ratio praecedit fidem (per intellectum ad fidem); in dogmatica fides praecedit rationem (per fidem ad intellectum). De illa valet: "Intelligo, ut credam"; de hac: "Credo, ut intelligam".

3°. Apologetica a theodicea seu theologia naturali diversa est. Ambae quidem divina investigant eodem rationis lumine, ita tamen, ut versentur circa obiecta materialia distincta. Theodicea enim demonstrat religionem naturalem, loquendo de exsistentia et natura Dei et de cultu ei exhibendo; apologetica autem supponens religionem naturalem statuit revelationem supernaturalem. Sinistra manu philosophiam apprehendens, dexteram theologiae tendens, ambas harmonice et organice coniungit. Tamen in scholis, in quibus apologeticam non praecedit serium studium philosophiae, apologetae ipsi demonstrationem religionis naturalis coguntur praemittere demonstrationi revelationis christianae et ecclesiae catholicae.

4°. Apologetica est scientia sui generis, distincta ab omnibus disciplinis tam profanis quam theologicis. A philosophia enim aliisque scientiis profanis distinguitur obiecto materiali; a theologia vero obiecto iam materiali tum formali. Cum tamen apologeticae obiecta materialia fere omnia sub diverso respectu etiam sint materiae theologiae; cumque tota theologia in fundamento apologetico exaedificetur, ipsa etiam apologetica communiter annumeratur theologicis disciplinis. Hoc quidem eo fere iure, quo fundamentum dici potest pars aedificii, immo pars principalis, licet aliunde ab aedificio sit longe diversum.

Caput III: Apologeticae momentum

Ex adhuc dictis patet apologeticam obiective magni esse momenti pro vera religione. Inde etiam concluditur apologeticam subiective mirum quiddam valere pro iis, qui veram fidem et religionem vel quaerunt vel colunt.

a) Infidelibus, religionem quaerentibus, viam sternit ad fidem. Credere equidem nemo potest, nisi prius certo cognoverit factum revelationis. Innocentius XI thesim damnavit: "Assensus fidei supernaturalis et utilis ad salutem stat cum notitia solum probabili revelationis, immo cum formidine, qua quis formidet, ne non sit locutus Deus."1

Rationabiliter ergo fidem nemo potest amplecti, nisi persuasus sit revelationem christiano-catholicam esse a Deo datam.

Contra nemo persuasus de hoc fundamento verae religionis, fidem rationabiliter potest repellere. Si enim argumentis invictis constat Deum esse auctorem revelationis, constat etiam hanc revelationem esse rationabiliter credibilem. Proinde apologeta probando factum revelationis infidelem manuducit usque ad portas fidei.

Invitum tamen nequit cogere, ut intret, neque libentem potest introducere in templum fidei. Invitum nequit cogere ad credendum. Nam ratio sola rei evidentia cogitur ad assentiendum. Factum autem revelationis certum quidem, sed non evidens probatur in apologetica. Libentem nequit fide dotare. Nam apologetica sola motiva rationalia proponit, quibus innixus intellectus efformat iudicium naturale credibilitatis fidei. Fides ipsa vero est assensus revelationi praestitus ex motivo supernaturali, i. e. propter auctoritatem Dei revelantis. Inde ad actum fidei gignendum cum ratione humana concurrere debet gratia.

Ratiocinium humanum de credibilitate est condicio sine qua non fidei;2 auxilium autem divinum est causa fidem causans.3

Infidelis ergo studio quidem vacet, sed multo enixius oret, ut donum fidei a Deo obtineat.4

b) Fideles quoque studio apologetico multum proficiunt. Argumenta quidem apologetica directe et intrinsece vim et firmitatem fidei non augent. Eius nempe certitudo supernaturalis infinite excedit omnem certitudinem mera ratione comparatam. Indirecte autem et extrinsece fides magnopere iuvatur motivis apologeticis credibilitatis. Haec motiva removent obstacula fidei ab adversariis congesta; propugnacula exstruunt circa fidei arcem; excellentiam, sublimitatem, pulchritudinem fidei ostendunt indeque mentem fidelium replent reverentia, amore, gratitudine, alacritate ad ea, quae fidei sunt, exercenda.

Hoc subsidio apologetico fideles eo magis indigent, quo magis proficiunt in scientiis profanis. Indocti quidem et qui ignorant versutias scientiae incredulae non requirunt eruditum fidei fundamentum. Testimonio parentum et disciplina religiosa communi plene convincuntur de credibilitate fidei. Quo altior autem eruditio scientifica, eo profundiora etiam motiva credibilitatis ratio requirit, et quo frequentior communio cum doctis incredulis, eo magis urget illud s. Petri: "Simus semper parati ad satisfactionem (πρὸς ἀπολογίαν) omni poscenti rationem de ea, quae in nobis est, spe."5

Maxime autem omnium theologus perfectus esse debet in apologetica. Quod patet cum ex natura theologiae, tum ex adiunctis temporis nostri.

Theologia etenim est scientia de divinis ex revelatione. Revelatio est principium et fons omnis theologicae veritatis. Cum autem sola apologetica probet certitudinem scientificam revelationis, theologia sine apologetica caret fonte, caret principio, caret fundamento, caret ratione verae scientiae.

Adiuncta temporis nostri ultro augent necessitatem studii theologiae fundamentalis. Omnes fere hostes verae religionis hodie non tam oppugnant singula fidei dogmata, quam potius ipsum fidei fundamentum. Non iam singulas veritates, quas Christus praedicavit quasque ecclesia Christi proponit, moderni in dubium vocant; immo negant ipsam ecclesiae auctoritatem et infallibilitatem, negant ipsam Christi divinam legationem et naturam, ipsum factum negant revelationis, ne dicam ipsam religionem naturalem. Proinde etiam nos toti in eo esse debemus, ut haec fundamenta fidei nostrae undique stabiliamus et defendamus.

Caput IV: Apologeticae historia

Apologetica ut disciplina specialis, qualem eam descripsimus, recentioris est aetatis. Initio saeculi XVIII orta, paulatim paulatimque scholas theologicas intravit. Antea vel apologiae tantum vigebant, vel aliquot solummodo quaestiones theologiae fundamentalis tractabantur, prout difficultates temporum et progressus theologiae ferebant.

  1. Primis saeculis christianam religionem impugnaverunt iudaei et gentiles. Iudaei quidem non solum Iesum Christum Messiam esse negabant, sed et calumniis tum ipsum tum ipsius discipulos prosequebantur. Gentiles vero his calumniis alias addentes accusabant christianos esse atheos, generis humani osores, reipublicae adversarios omnisque erroris et flagitii cultores.

Quas obiectiones saeculo secundo ii refutabant patres ecclesiae, qui significanter apologetae nominantur: Quadratus,1 Aristides atheniensis, Iustinus martyr (Apologia prima et secunda; Dialogus cum Tryphone iudaeo), Tatianus (Oratio ad graecos), Athenagoras (Supplicatio pro christianis), Theophilus antiochenus (Ad Autolycum libri tres), auctor ignotus Epistulae ad Diognetem, Minucius Felix (Octavius), Hermias (Irrisio gentium), Tertullianus (Apologeticus; Ad nationes).

  1. Christiana religione late iam divulgata, gentiles non amplius ausi sunt illas calumnias absurdas proferre. Eo magis autem argumentis philosophicis conabantur doctrinam, miracula, libros christianorum impugnare atque institutiones ethnicas fucare, maxime Celsus, Hierocles, Porphyrius et Iulianus apostata.

Itaque a saeculo III ad V plurimi viri eximii calamo rem christianam defenderunt, vel negative redarguentes illa scripta polemica et irridentes superstitiones gentilium, vel positive exponentes religionem revelatam et probantes ipsius originem divinam. Horum apologetarum principes sunt: in oriente tres illi alexandrini Clemens (Cohortatio ad gentes; Paedagogus; Stromata), Origenes (Contra Celsum) et Cyrillus (Contra Iulianum), necnon Eusebius caesareensis (Praeparatio evangelica; Demonstratio evangelica) et Athanasius (Adversus gentes); in occidente Cyprianus (Ad Donatum; De vanitate idolorum), Arnobius (Adversus nationes), Lactantius (Divinae institutiones; De mortibus persecutorum) et Augustinus (De civitate Dei).

  1. Saeculo VII ad XII talmudistae iudaei redivivi et philosophi arabes religionem christianam impugnabant. Iudaei messianitatem, vitam, doctrinam Christi lacessere non cessabant in scholis et scriptis talmudicis; arabes, praecipue Aristotelis expositores et corruptores Avicenna (1037) et Averroës (1198), non solum christianam revelationem aversabantur, sed et graves errores contra religionem naturalem profitebantur.

Iudaeos e Vetere Testamento ac ex ipso Talmude confutabant Isidorus hispalensis († 636), Rabanus maurus († 856), Petrus Damiani († 1072) et Hieronymus a S. Fide, iudaeus ad fidem Christi conversus, postea cognominatus Hebraeomastix.

Arabes muhammedanos refellebant Ioannes damascenus († 754), Petrus venerabilis († 1156), Petrus blosius († 1200), s. Thomas aq. († 1274). Contra utrosque, iudaeos scil. et arabes, pugnabant Raymundus Martinus O. P. (Pugio fidei adversus mauros et iudaeos) et Alphonsus de Spina O. M. (Fortalitium fidei contra iudaeos, saracenos et alios).

Horum operum celeberrimum est s. Thomae Summa contra gentiles, quae non solum arabum, sed et aliorum illius temporis philosophorum errores confundit. Veritates ab eis concessas, fundamentales praecipue, supponit, non concessas vel male intellectas tuetur. Ex quo patet etiam hanc Summam potius apologiam constituere quam apologeticam.

  1. Saeculis XIV et XV, tempore humanismi et renascentiae litterarum et artium liberalium multi amore graecorum et latinorum gentilium incitati christianam religionem erubuerunt; aliqui etiam eam impugnaverunt, e. g. Iordanus Bruno, Pomponatius, Marsilius patavinus, Occam, Wiclif, Hus aliique praecursores pseudoreformationis.2

Alii tamen veritates revelatas fervide defendere studuerunt. Et quidem, ut adversariis arma eriperent, saepissime et ipsi ad philosophiam et litteras auctorum classicorum provocaverunt. Unde interdum propugnatores veritatis divinae eadem via erraverunt, qua et adversarii. Eximiores apologetae huius temporis sunt: S. Bernardinus senensis O. M. († 1444; De religione christiana), Picus mirandulensis († 1494; Heptaplus), Savonarola O. P. († 1498; Triumphus crucis seu de veritate fidei), Marsilius ficinus († 1499; De religione christiana et fidei pietate).

  1. A saeculo XVI haeretici pedetentim omnia fundamenta religionis divinae labefactare conabantur. Pseudoreformatores imprimis auctoritatem summi pontificis, conciliorum, Traditionis sacrae, totam demum doctrinam de ecclesia Christi veritatesque, quae ex ea fluunt, impugnabant. Inde primo nata est ea pars apologeticae, quae vocatur demonstratio catholica. Et quidem, cum protestantes tum argumenta rationalia tum ecclesiastica respuerent, catholici fere unice e libris biblicis et e documentis historicis ecclesiam defendebant.

Exinde periodo reformationis et contrareformationis permulta opera polemico-apologetica prodierunt auctoribus Cochlaeo, Ecchio, Hosio, fratribus Hadriano et Petro Walenburch, aliis. Inter omnes eminent Baronius (Annales ecclesiastici), qui ecclesiam defendit ope historiae, Melchior Canus O. P. qui scripsit celebre opus "De locis theologicis", et Bellarminus S. I. qui edidit "Disputationes de controversiis christianae fidei".

  1. Saeculis XVII et XVIII plurimi theologi protestantes necnon philosophi increduli a negatione ecclesiae processerunt ad negationem revelationis. Naturalismus monisticus, deisticus, rationalisticus (v. infra p. 25) factum revelationis christianae in dubium vocabant (saec. XVII) et demum ipsius cognoscibilitatem, utilitatem et possibilitatem simpliciter reiiciebant (saec. XVIII). Ex quo tum protestantes orthodoxi, tum catholici coacti sunt incumbere etiam ei parti apologeticae, quae inscribitur demonstratio christiana.

Defensioni religionis christianae allaboraverunt inter alios protestantes Hugo Grotius, Leibniz, Mosheim, Haller, Less, Lilienthal, Ierusalem; e catholicis Bossuet (Discours sur l'histoire universelle), Daniel Huetius (Demonstratio evangelica; favet fideismo), Pascal (Les pensées; favet voluntarismo et sentimentalismo apologetico), Bergier (Traité historique et dogmatique de la vraie religion), Chateaubriand (Le génie du christianisme), Paulus Segneri (L'incredulo senza scusa), s. Alph. de Ligorio (Verità della fede).

Tamen etiam, hoc tempore plerumque vel non totum obiectum apologeticum tractabatur, vel non tractabatur systematice. Primum theologiam fundamentalem notione a nobis definita coluerunt Vitus Pichler S. I. (Theologia polemica 1713), Mart. Gerbert O. S. B. (Demonstratio verae religionis veraeque ecclesiae 1760), Sardagna S. I. (1770), Kilber S. I. (1771), Mayer S. I. (1772), Stättler S. I. (1775), Gazzaniga O. P., Wiest O. Cist., Beda Mayr O. S. B.

  1. Saeculis XIX et XX apologetica disciplina et momentum et incrementum maximum obtinuit in scholis theologicis. Veteribus hostibus revelationis christianae et ecclesiae catholicae novi accesserunt, scil. neorationalismus philosophicus et biblicus, positivismus, agnosticismus, socialismus, veterocatholicismus necnon demum modernismus, omnium errorum recentium refugium et receptaculum. Horum conatus apologetica, "philosophiae perenni" et scientiae biblicae intime nexa, cohibuit innumeris fere libris. Plurimos omittentes eos tantum memoremus, qui hodieque vel in usu scholarum sunt vel certe a theologis utiliter consuli possunt.3

Apologeticam systematice tractant: Liebermann (Institutiones theol. 1831); Berlage (Apologetik der Kirche 1834), Drey (Apologetik 1838/47), Perrone S. I. (De vera religione; De locis theologicis 1835/42), Schwetz (Theol. generalis 1850), Albertus (Knoll) a Bulsano O. M. C. (Institutiones theol. dogm. generalis 1852), Murray (De ecclesia 1860/66), Reinerding (Theol. fundamentalis 1864), Jungmann (De vera religione 1874), Hacke (Handbuch der allgemeinen Religionswissenschaft 1875), Hurter S. I. (Theol. generalis 1876), Sprinzl (Fundamentaltheologie 1876), Palmieri (De romano pontifice 1877), Hettinger (Fundamentaltheologie 1879), Mazzella (De religione et ecclesia 1880), Zigliara O. P. (De ordine supernaturali 1884), Bautz (Apologetik 1887), Franzelin S. I. (Theses de ecclesia Christi 1885; De divina Traditione et Scriptura, 3. ed., 1882), Gutberlet (Apologetik 1888), Lambrecht (Theologiae fund. lib. I, 1889; Demonstratio cath. 1890; De locis theologicis 1890), De Groot (De ecclesia 1890), Norbertus (Stock) a Tux O. M. C. (Theol. fund. 1891), Egger (Enchiridion theol. dogm. generalis 1893), Dalponte (Theol. fund. 1894), Chr. Pesch S. I. (Instit. propaedeuticae ad s. theol. 1894), Schill (Theol. Prinzipienlehre 1895), Stöckl (Apologetik 1895), Tanquerey (Synopsis theol. dogm. fund. 1896), Wilmers S. I. (De relig. revelata; De Christi ecclesia 1897/98), Ottiger S. I. (Theol. fund. I/II 1897. 1911), Schmid (Apologetik 1900), Michelitsch (Elementa apologeticae 1901/4), Minges O. M. (Compendium theol. dogm. generalis 1902), Billot S. I. (De ecclesia Christi 1903), Reinhold (Praelectiones de theol. fund. 1905), De San (Tractatus de ecclesia et romano pontifice 1906), Van Noort (De vera rel.; De eccles. Christi; De fontibus revelationis 1907), Weber (Christliche Apologetik 1907), Angelus Stummer O. M. C. (Theol. fund. 1907), Kneib (Apologetik 1912), Specht (Apologetik 1912), Straub (De Ecclesia Christi, 2 vol., 1912), Garrigou-Lagrange (De revelatione per ecclesiam catholicam proposita, 2 vol., 1918), Virgilius Wass O. M. C. (Repetitorium theol. fund. 1921).

Apologiam magis quam apologeticam colunt, praetermissis multis aliis viris et libris eximiis: Anglice: Wiseman, Twelve lectures on the connection between science and revealed religion 1838; Manning, The grounds of faith 1852; Newman, Grammar of assent 1870.

Gallice: Nicolas, Etudes philosophiques sur le christianisme 1842; L'art de croire 1866; Migne, Démonstrations évangeliques, 20 vol., 1843—1853; Dechamps, Entretiens sur la démonstration catholique de la révélation 1857; Bougaud, Le christianisme et les temps présents 1884; Jaugey, Dictionnaire apologétique 1889; A. D'Alès, Dictionnaire apologétique de la foi catholique, 1909 ss.; card. Dechamps, Œuvres, Malines t. I, III, IV, XVI;4 Lacordaire, Conférences;5 Lepin, Jésus Messie et Fils de Dieu 1906; Sertillanges O. P., L'Eglise, 2 vol., 1916.

Germanice: Denzinger, Vier Bücher von der rel. Erkenntnis 1857; Vosen, Das Christentum 1861; Der Katholizismus 1866; Hettinger, Apologie des Christentums, 5 vol., 1863—1867; Weiß O. P., Apologie des Christentums, 5 vol., 1878—1889; Hammerstein S. I., Begründung des Glaubens 1891—1894; Schanz, Apologie des Christentums, 3 vol., 1895—1898; Schell, Apologie des Christentums, 2 vol., 1901/05; Seitz, Das Evangelium vom Gottessohn 1908; Reinhold, Der alte und der neue Glaube 1908; Klug, Gottes Wort und Gottes Sohn 1909; Straubinger, Grundprobleme der christlichen Weltanschauung 1911; Sawicki, Wahrheit des Christentums 1911; Esser-Mausbach, Religion, Christentum und Kirche, 3 vol., 1911—1913; H. Felder O. M. C., Jesus Christus, eine Apologie seiner Messianität und Gottheit, 2 vol., 2. ed. 1920—1921.

Singulae quaestiones apologeticae fere a diversis auctoribus singillatim tractantur in libris monographicis vel in variis periodicis et dictionariis apologeticis. Horum auctorum aliqui suis locis et capitibus in decursu tractationis indicabuntur, rari tamen, prouti character compendii exposcit. Acatholicorum nomina signantur asterisco.

Pars I: Demonstratio Christiana

§ I: Revelationis theoria

Caput I: De revelatione ontologice spectata

Articulus I: De natura revelationis

Subarticulus I: Notio revelationis

Subarticulus II: Divisio revelationis

Articulus II: De possibilitate revelationis

Subarticulus I: Possibilitas revelationis generatim

Subarticulus II: Possibilitas revelationis mysteriorum

Articulus III: De necessitate revelationis

Subarticulus I: Explicatur necessitas revelationis

Subarticulus II: Probatur necessitas revelationis

↑ Top of work