Expositio super symbolum Nicenum

Alan of Lille (1120–1202)


ColumnsLatin·

Prologus I: Expositio super symbolum Nicenum.

Omnis scientiae integritas in duobus consistit: in eis quae expediunt proposito et in illis quae impediunt propositum. Verbi causa: logica consistit in scientia locorum differentiarum et locorum maximarum, quorum scientia expedit proposito dialecticorum, et in scientia sophisticorum locorum, quorum scientia impedit propositum. Hoc idem reperitur in aliis facultatibus.

Similiter facultas theologica consistit in scientia articulorum, quae scientia expedit proposito theologi, et in scientia haeresum, quae impedit eiusdem propositum. Horum, id est articulorum, scientia valet ad electionem; illorum vero ad fugam. Non enim fugimus malum nisi cognitum. Hoc praeconsiderantes apostoli, ut fidei articulis fideles instruerent et contra insultus haereticorum armarent, ediderunt symbolum quod dicitur apostolicum.

Videndum est ergo quot modis sumatur hoc nomen symbolum. Secundo, in qua acceptione sumatur hoc nomen cum dicitur apostolicum vel Nicaenum. Tertio, a quibus editum est symbolum apostolicum et a quibus Nicaenum. Quarto, quae differentia est inter hoc et illud. Quinto, quo modo unum reducatur in aliud.

Hoc nomen symbolum aliquando sumitur in designationem signi, ut res aliquid significans dicatur symbolum. Unde apud Dionysium in Hierarchia locutio dicitur symbolica, quae rei occultae est significativa. Et secundum hoc dicitur sym, quod est simul, et olon, quod est totum, quia in tali locutione simul totum comprehenditur, ut et aliud in superficie litterae intelligatur et aliud interiori intelligentia comprehendatur.

Dicitur etiam symbolum diversorum collectio, ut cum diversi diversas portiones ponunt ad constituendum aliquid. Quod proprium est convivarum, qui simul convivantes in una expensa diversas simul ponunt portiones. Unde talis collectio dicitur symbolum a sym, quod est simul, et bolus, quod est portio, quia in tali collectione unusquisque ponit bolum suum, id est portionem suam. Inde est quod translative catalogus articulorum fidei, in quo agitur generaliter de articulis christianae religionis, symbolum nuncupatur, ut Credo in Deum, quia ibi unusquisque apostolorum suam posuit portionem. Una enim clausula ab uno apostolo, ab alio alia est edita.

Apostolicum autem symbolum, scilicet Credo in Deum, quod submissa voce dicitur in ecclesia Dei, ab apostolis est editum in Ierusalem antequam dispersi essent in diversas regiones; cui interfuit beata virgo et Maria Magdalena.

Unde et Nicaenum symbolum, quod aequipollet apostolico, non cantatur in ecclesia Dei nisi in solemnitatibus apostolorum vel beatae virginis et aliorum qui editioni symboli apostolici interfuerunt. Unde et solemnitate beati Michaelis non cantatur, quoniam angelorum non est fides sed scientia.

Nicaenum vero symbolum editum est a sanctis patribus, qui longo tempore post apostolos, sub Constantino imperatore, tempore cuius pax data est ecclesiae, celebraverunt synodum in Nicaea civitate, in qua ediderunt symbolum ad haereticorum confusionem, et ad eorum quae ab apostolis praetermissa sunt suppletionem, et ad eorum quae ab ipsis obscure dicta erant explanationem.

Unde et symbolum apostolicum submissa voce dicitur in ecclesia Dei, ad significandum quod ea quae ibi ponuntur subobscure dicta sunt et minus plene, et ad significandum quod adhuc primitiva ecclesia lactens et latens erat quando apostoli ediderunt symbolum.

Nicaenum vero symbolum elevata voce et celebriter cantatur, ad significandum quod ecclesia iam caput suum erexerat et per universum orbem fere fuerat diffusa, et quia in eo manifestius continentur quae in apostolico obscurius ponuntur.

Differentia autem est inter hoc et illud symbolum, quod in Nicaeno aliqua adduntur ad expositionem et ad minus dictorum suppletionem, ad haereticorum confusionem. In utroque autem duodecim continentur articuli, id est duodecim capitula, quae pertinent ad fidem catholicam et sunt partes fidei christianae. Unde et articuli nuncupantur, quia sicut in corpore hominis membra artus sive articuli dicuntur, ita in universitate fidei christianae partes eiusdem articuli nuncupantur.

Principaliter ergo exponendum est Nicaenum symbolum, ut eo exposito elucescat apostolici interpretatio. Ecclesia ergo fidem profitens christianam ait:

Caput I: Credo in unum Deum.

Credo in unum Deum.

Eleganter autem symbolum a fide initium sumit, quia fides est fundamentum omnium virtutum. Unde dicitur: Prima petit campum dubia sub sorte duelli, pugnatura fides.1 Et in alio symbolo dicitur: Quicumque vult salvus esse, etc.

Est autem aliud credere in Deum, aliud credere Deum, aliud credere Deo. Credere in Deum est fide et caritate tendere in Deum; quod tantummodo est iustorum. Unde ille qui in criminali peccato est mentiri videtur cum dicit Credo in Deum. Sed quia qui profert symbolum in ecclesia non loquitur in propria persona, sed in persona ecclesiae, illa verba non iudicantur esse illius, sed ecclesiae. Vel dicere possumus quod aliquando large sumitur Credo in Deum, et sit sensus: Credo in Deum, id est fidem habeo de Deo, sive sit formata sive informis.

Credere Deum est credere Deum esse. Credere Deo est credere verbis eius. Mali ergo homines et daemones credunt Deum et Deo, sed non credunt in Deum.2 Per hoc quod dicit Credo, eliditur haeresis eorum qui dicunt nihil esse credendum, sed omnia casualiter provenire. Per hoc quod dicit in Deum, eliditur error gentilium qui in creaturam credebant, non in Deum.

Sed ille solus credendus est qui est currens vel videns, qui tanquam omnium efficiens causa efficiendo singula percurrit, et qui in gremio suae providentiae tam praeterita quam futura praesentia esse cognoscit. Unde et Graece dicitur theos, quod interpretatur currens vel videns. Vel theos interpretatur timor. Unde et deus dicitur, quia homo specialiter dicitur timere.

Ideo autem adiungitur terminus solitudinis, scilicet unum, ut pluralitas deorum excludatur contra haereticos, qui plures deos esse asserunt. Potest autem hoc nomen deus ita ibi personaliter teneri ut pro patre fiat suppositio, vel ut deus generaliter supponatur, ut non fiat descensus ad aliquam personarum.

Caput II: Patrem.

Patrem.

Hoc nomen pater aliquando notat generationem filii, ut cum dicitur: Deus pater est pater filii. Aliquando notat creationem, ut cum dicitur: Deus est pater creaturarum. Aliquando recreationem, secundum quod sancti dicuntur filii patris. Hoc etiam contra illos dicitur qui omnia casualiter provenire fabulantur. Hic autem hoc nomen pater aut supponit pro patre, aut notat Deum in genere.

Caput III: Omnipotentem.

Omnipotentem.

Hoc contra illos dicitur qui dicunt Deum multa non posse. Potest autem omnia haec quae decet ipsum posse. Et cum una sit omnipotentia patris et filii et spiritus sancti, tamen hoc nomen omnipotentia, vel hoc nomen omnipotens, appropriatur patri, quia pater auctor est filii et spiritus sancti.

Caput IV: Factorem caeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium.

Factorem caeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium.

Hoc contra haereticos dicitur qui mundum ab aeterno fuisse dicunt. Sed ipse in principio creavit caelum et terram.1 Per terram intellige corporalia, per caelum spiritualia; vel per caelum, caelum empyreum, quod quam cito factum est sanctis repletum est, per terram intellige machinam elementorum; vel per caelum superiores partes mundi sensilis, per terram inferiores.

Et nota quod improprie dicitur Deus factor, proprie autem creator. Creare enim est de nihilo aliquid facere. Unde Deus, qui simul materiam et formam creat, materiam supponendo formae et formam imprimendo materiae, creator dicitur, vel creans quasi concrete creans. Operatio dicitur creatio quasi concreatio. Opus vero creatum quasi concreatum.

Natura dicitur procreare quasi ex alio procul creare, quia ipsa de similibus similia procreat: operatio eius procreatio est, opus vero procreatum. Homo vero dicitur proprie factor, qui a longe imitatur naturam.

Visibilium omnium et invisibilium.

Hoc contra Manichaeos, qui duo constituebant rerum principia: principium lucis et principium tenebrarum, a principio tenebrarum asserentes esse corporalia, a principio lucis spiritualia.

Huc usque protenditur primus articulus symboli, qui vertitur circa omnipotentiam, unitatem, auctoritatem. Eadem sententia continetur in primo articulo apostolici symboli, ubi dicitur: Credo in Deum patrem omnipotentem, creatorem caeli et terrae. Sed quae in hoc articulo implicite dicuntur, in praedicto explicantur. Hunc autem, secundum quosdam, edidit Petrus.

Caput V: Et in unum Dominum.

Et in unum Dominum.

Sicut primus articulus vertitur circa patrem, ita secundus circa filium. Multi tamen articuli vertuntur circa ea quae pertinent ad filium — verbi causa, septem sigilla quibus signatur liber quem vidit Iohannes in Apocalypsi, quae nemo poterat solvere nisi leo de tribu Iuda.1 Quae sunt scilicet: conceptio, nativitas, passio, descensus ad inferos, resurrectio, ascensio, secundus adventus ad iudicium.

Secundus articulus complectitur quatuor. Insinuat enim filium esse verum Deum, a patre in persona esse alium, patri coaeternum, consubstantialem. Ait ergo: et in unum Dominum.

Christus, secundum quod Deus, dicitur Dominus auctoritate dominii. Tamen secundum humanam naturam dicitur Dominus secundum quam patravit nostrae redemptionis sacramenta, et maxime post resurrectionem, in qua glorificata est utraque eius natura. Unde et in evangelio Christus post resurrectionem Dominus vocatur, non ante.

Unde et claustrales in lectione evangelii, cum de eo loquuntur, eum Dominum vocant. Istud tamen specialiter faciendum est in illis evangeliis quae continent ea quae fecit Dominus Iesus post resurrectionem. Ait ergo: et in unum Dominum.

Hoc contra Nestorium dicitur, qui Christum verum Deum esse non asserebat, sed per adoptionem tantum. Unde ipse dicebat: Quid magni est Christum esse Deum? Et ego possum esse deus si volo. Sed ipse Christus solus fuit Dominus, sacramentorum patratione et humani generis redemptione.

Caput VI: Iesum Christum.

Iesum Christum.

Ideo trium linguarum nominibus Christus censetur: Latine, quae dignior est propter eloquentiam; Graece, quae dignior est propter sapientiam; Hebraice, quae dignior est propter eloquiorum traditionem — ut omnium gentium Dominus et salvator esse credatur. Iesus enim Hebraice, sother Graece, salvator Latine interpretatur.

Ideo autem specialiter dicitur salvator, quia non solum auctoritate divina salvavit, sed in humana natura nostram redemptionem patravit. Messias autem Hebraice, Christus Graece, unctus dicitur Latine, quia ipse unctus fuit charismate gratiarum prae consortibus suis. In hoc autem nomine, Christus, duae naturae intelliguntur: ungens divinitas et uncta humanitas.

Caput VII: Filium Dei unigenitum.

Filium Dei unigenitum.

Hoc contra illos qui dicunt eum ex tempore incepisse, et eum tantum esse natum de virgine. Sed quia posset esse filium per gratiam et non per naturam, ut mentitur Arrius, consequenter adiungitur:

Caput VIII: Et ex Patre natum ante omnia saecula.

Et ex Patre natum ante omnia saecula.

In hoc autem nomine tria insinuantur, tria intelliguntur: et nativitatis spiritualitas, quia ineffabili modo natus de patre, et naturae indemptitas, quia pater consubstantialis, et nativitatis singularitas, quia solus natus de patre — et ita ex Patre natum.

Ante omnia saecula.

Hic insinuatur eius coaeternitas, quod est contra illos qui eum aeternum esse inficiantur. Haec enim circumlocutio ante omnia saecula aeternitatem designat. Et nota quod haec praepositio ex in sacra pagina aliquando materiam notat, ut cum dicitur quod omnia creata sunt ex quatuor elementis; aliquando auctoritatem; aliquando causam efficientem, ut cum dicitur omnia habere existentiam ex Deo; aliquando notat quasi causam formalem, ut cum dicitur: Deus ex misericordia salvat; aliquando nativitatis originem, ut hic, et ex Patre natum.

Caput IX: Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero.

Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero.

Contra praetaxatos haereticos qui filium Deum verum negabant.

Lumen de Lumine.

Tam pater quam filius et spiritus sanctus dicitur lumen et lux, quasi illuminans et illuminabilis. Sed tamen proprie Christus dicitur lux secundum divinam naturam, lumen secundum humanam, quia lumen est lux in testa.

Deum verum de Deo vero.

Hoc quod sequitur non est nisi praecedentium explanatio. Dicitur autem Deus verus, quia immutabilis, quia in promisso certus.

Caput X: Genitum, non factum.

Genitum, non factum.

Hoc est quod superius dixit unigenitum.

Caput XI: Consubstantialem Patri.

Consubstantialem Patri.

Nota quod in naturalibus consubstantiale dicitur illud quod est conformis naturae cum alio, ut consubstantialem non notet unitatem, sed unionem. Theologus autem, qui in naturali philosopho mendicat vocabula, ponit consubstantiale pro unisubstantiale. Tamen dicitur filius est consubstantialis Patri, ut non connotet unionem naturae sed unitatem.

[Et ex Patre natum] — hoc tantum dicitur contra haeresim Nestorii et Arrii.

Caput XII: Per quem omnia facta sunt.

Caput XIII: Qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de caelis.

Caput XIV: Et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine, et homo factus est.

Caput XV: Crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato, passus, et sepultus est.

Caput XVI: Et resurrexit tertia die secundum Scripturas.

Caput XVII: Et ascendit in caelum, sedet ad dexteram Patris.

Caput XVIII: Et iterum venturus est cum gloria, iudicare vivos et mortuos.

Caput XIX: Cuius regni non erit finis.

Caput XX: Et in Spiritum Sanctum, Dominum, et vivificantem.

Caput XXI: Qui ex Patre Filioque procedit.

Caput XXII: Qui cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur.

Caput XXIII: Qui locutus est per prophetas.

Caput XXIV: Unam Sanctam Ecclesiam Catholicam et Apostolicam.

Caput XXV: Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum.

Caput XXVI: Et expecto resurrectionem mortuorum.

Caput XXVII: Et vitam venturi saeculi.

Caput XXVIII: Amen.

↑ Top of work