Expositio super symbolum Apostolorum

Alan of Lille (1120–1202)


ColumnsLatin·

Prologus I: Incipit Alanus super symbolum Apostolorum.

Omnis scientie integritas consistit in duobus: in scientia eorum que expediunt proposito et in scientia eorum que inpediunt propositum. Quod in disciplinalibus scientiis satis liquet. Dialetica enim consistit in scientia sophisticorum locorum que officium dyaletici inpediunt et in scientia locorum et maximarum propositionum que officium expediunt.

Similiter duplicis theologie integritas consistit in hiis duobus. Est enim duplex theoloya: superior uel celestis que diuinorum notitiam spondet et inferior siue subcelestis que morum informationem docet. Superior autem habet sua expedimenta hoc est articulos fidei et sua impedimenta i.e. hereses. Hec speculatur ad electionem, illa ad fugam. Non enim fugeremus malum nisi cognitum haberemus. Similiter inferior theoloya quedam speculatur ad fugam ut uitia, quedam ad electionem ut uirtutes.

Predicta ergo considerantes christiane religionis primicerii, apostoli scilicet, quoddam ediderunt christiane fidei conpendium quod nuncupatur symbolum quo christianorum infirmitas roboratur et hereticorum peruersitas infirmatur.

In hoc autem symbolo xii continentur christiane fidei portiones que ideo articuli appellantur quia sicut articuli in corpore corpus conponunt sic iste portiones quasi articuli catholicam fidem constituunt. Ita uero sunt ab apostolis editi ut a singulis singuli. Vnus enim unum, alius alium articulum edidit.

Vnde et in sollempnitatibus eorum symbolum in nycena synodo editum quod apostolico symbolo equipollet et ab ipso quasi a fonte deriuatur cantari solet ad significandum quod apostoli primum symbolum inuenerunt a quo nycenum et alia emanauerunt. Si uero queritur quare illud non canitur in ecclesia sed potius nycenum respondere possumus quod in nyceno multa sunt addita ad suppletionem et expositionem propter emergentem heresym uel eius multitudinem.

Cum ergo in nyceno includatur et in eo plura expedita et exposita sunt ideo celebris habetur in ecclesia. In sollempnitatibus uero martirum et aliorum sanctorum non cantatur. Sollempnitates beate Marie excipiuntur et in quibusdam ecclesiis in sollempnitatibus beate Marie more cantatur quia editioni interfuisse creditur.

De hoc symbolo tractantes uideamus primo quot modis dicatur; secundo in qua acceptatione hic sumatur; tertio unde dicatur; quarto qui sint articuli et que eorum intelligentia; quis a quo apostolo editus sit; quinto etiam quomodo nyceni symboli portiones in istius redigantur articulos ita quod nec plures nec pauciores. Singula que diximus exequamur.

Symbolum aliquando dicitur sacre rei signum. Vnde in Yerarchia locutiones symbolice dicuntur locutiones sacrarum rerum significatiue. Symbolum etiam dicitur collectio portionum quas aliqui portant ad conuiuandum simul quod a uulgo confratria dicitur. Vnde Salomon: Facientes symbola confundatur confratria. Vnde translatiue collectio articulorum fidei symbolum dicitur in qua uelut in symbolo diuerse portiones christiane fidei quas apostoli ediderunt continentur. Primus itaque articulus est.

Credo in Deum usque et in Ihesum Christum.

Ideo autem sumit initium ab illo articulo qui uertitur circa patrem quia pater est omnium creator, auctor filii generatione, spiritus sancti spiratione. Ait ergo Petrus:

Caput I: Credo in Deum Patrem omnipotentem, creatorem celi et terre.

Credo in Deum Patrem omnipotentem.

Vbi notandum est quod alia est fides congnitionis qua credimus deum esse qua etiam demones credunt et contremiscunt.1 Et hoc est credere deum. Alia est fides consensus qua credimus deo et uerbis eius. Hanc habent soli fideles, scilicet credere deo. Alia est fides confidentie scilicet credere in deum quam habent soli iusti. Credere enim in deum est fide et caritate tendere in eum.

Vnde queritur utrum peccator qui est in ecclesia numero non merito, nomine non numine, loco non animo, corpore non mente mentiatur cum dicit Credo in deum. Ad quod sic respondemus: in huiusmodi locutionibus, scilicet in oratione dominica et symbolo loquitur fidelis non in propria persona sed in persona generalis ecclesie et ita non mentitur. Vnde et in Missa sacerdos non dicit singulariter oro sed pluraliter oremus.

Vel possumus dicere si hoc loquitur peccator in propria persona aut est peccans sub deo aut in deum. Ille peccat sub deo qui quamuis teneatur sub peccato iusto praue consuetudinis tamen dolet se esse sub peccato et indulget ieiuniis et elemosinis cum propheta dicens Concupiui desiderare iustificationes tuas2 et cum apostolo Velle michi adiacet, perficere autem bonum non inuenio3, iste quodam modo credit in deum quia naturali quadam pietate tendit in deum et dicere potest: concupisco credere in deum. Qui uero obstinatus est et ita peccat in deum si in propria persona dicit mentitur et peccat. De quo dicitur Qui indeuote orat iudicium sibi postulat.

Per hoc quod sequitur in deum singulariter, et non in deos, eliditur error gentilium et heresis semi-Arrianorum. Gentiles enim tantum speculis sensuum dediti non ductu rationis freti uisibilia tantum considerantes non per ea que facta sunt inuisibilia conprehenderunt interiores causas solas, scilicet potentias rerum deum appellant. Potentiam itaque creandi uinum Bacchum uocauerunt, procreandi segetes Cererem et huiusmodi.

Theologi uero altioris inuestigatione rationis ducti et diuina aspiratione adiuti per ea que facta sunt inuisibilia comprehenderunt considerantes ueram esse causam causalissimam omnium et formam formalissimam a qua omnis causa omnisque forma procedit.

Hoc ergo uerbo cum dicitur Credo in deum confunduntur gentiles et heresis semi-Arrianorum. Illi enim dixerunt tres in tribus personis esse proprietates tres personas dicebant unum deum ratione conformitatis, non unitatis.

Patrem omnipotentem.

In hoc insinuatur triplex paternitas: paternitas creationis, recreationis et generationis. Creationis, inquam, quia deus dicitur esse pater omnium rerum. Per quod error Epycuri eliditur qui nullum esse dicebat omnium rerum patrem sed mundum habuisse initium ex inani et athomo.

Innuitur etiam paternitas recreationis qua deus dicitur esse pater iustorum per recreationem. Per quod heresis confunditur pelagiana que dicit hominem iustificari ex libero arbitrio et non ex gratia dei.

Insinuatur etiam paternitas generationis quia pater est unigeniti filii sui. Per quod eliditur heresis Arrii qui docmatisauit Christum esse adoptiuum filium dei. Sequitur:

Omnipotentem.

Cum tres persone sint una omnipotentia, unus omnipotens, tamen hoc nomine potentia non res nominis appropriatur patri multiplici de causa. Vel quia quidquid est habet esse a patre per creationem ut quelibet creatura uel per spirationem ut spiritus sanctus uel per generationem ut filius uel ideo ut non credatur pater minus potens filio cum audiatur pater esse filii cum in carnali generatione pater confectus senio minus soleat esse potens filio.

Deus dicitur esse omnipotens quia potest omnia que posse potentia est. Quod dicimus ad differentiam peccatorum que posse inpotentia est. Dicitur etiam omnipotens deus quia potest omnia que decet eum posse. Hoc dico contra hereticos qui docmatisauerunt Christum non esse omnipotentem quia cum omnes uellet saluos fieri non omnes saluabat cum longe sint ab eo inuidia relegata. Nec faciebat omnia bona que fieri bonum est. Quod si posset ea facere, ea faceret. Sequitur:

Creatorem celi et terre

id est spiritualium et corporalium. Per quod specialiter error Manichei eliditur qui sola spiritualia a deo esse docmatisauit et corporalia a principe tenebrarum esse facta asseruit. Vel per celum intelliguntur ea luminaria que sunt ab luna superius, per terram que sunt inferius.

Per quod illorum error confunditur qui dixerunt deum non habere curam istorum inferiorum cum uariis motibus agitentur et casualiter agantur et non esse creata a deo. Ea uero que sunt a luna superius quia inmutabilia sunt et summam pacem tamen summo tenent summa et regi a deo et facta esse dixerunt.

Et nota quod dicitur creatorem, non factorem. Aliud est enim creare aliud procreare aliud facere. Triplex enim est artifex: artifex deus, artifex natura, artifex homo. Deus autem qui est summus artifex operatur de nichilo, non mediante causa inferiore sed sola sua auctoritate. Vnde in sua operatione nec materia preuenit formam nec forma materiam, immo in uno tempore et materia supponitur forme et forma inprimitur materie.

Vnde creatio anime opus eius proprie dicitur quia anima non fit ex aliquo sed creatur ex nichilo. Vnde operatio dei proprie dicitur creatio quasi concretio: opera creata quasi concreta: operator creator quasi concrete operans.

Natura secundo loco ponitur quia imitatur operantem sed ex preiacente materia. Natura enim est potentia causis inferioribus indita ex similibus similia procreans. Opus ergo nature dicitur quod fit ex ministerio inferiorum causarum ut caloris humorum et huiusmodi. Operatio ergo nature dicitur procreatio quasi procul creatio de preiacente materia: opus eius procreatum et ipsa procreatrix. Homo uero a longe istorum artificum imitans uestigia in preiacente materia operatur cuius operatio, ut ita loquar, dici potest factio, opus factura, operator factor.

Per hoc ergo quod deus creator dicitur duorum error eliditur, scilicet Platonis et Aristotilis. Plato enim dixit tria esse coeterna rerum principia: supremum rerum principium quod appellauit *** i.e. uniuersalem deum uel *** i.e. primum patrem. Vocauit et primordialem materiam in qua operabatur quam yle nuncupauit et eternarum rerum notiones iuxta quas operabatur ydeas appellauit.

Aristotiles dixit duo esse eterna rerum principia: formam et materiam: tertium uero operatorium materiam uocans ipsum mundum cum forma sua quem ab eterno factum esse credidit. Formam uero appellauit sapientiam summi artificis. Operatorium uero summum artificem quem credidit ab eterno operatum esse in mundo. Horum ergo error eliditur cum dicitur creatorem celi et terre.

Et sciendum quod iste articulus editus est a primicerio apostolorum scilicet Petro et est primus. Ad hunc articulum redigitur primus articulus nyceni symboli in quo dicitur Credo in unum deum. Ille autem articulus editus est ad supplementum et additamentum et ad exponendum et ad hereses infirmandum. Vbi enim dictum est Credo in unum deum suppletio facta est: ubi additur uisibilium expositio addita est et sic hereticorum infirmatio.

Hic autem queritur utrum hec pertineant ad unum articulum uel ad plures. Videtur enim ad alium articulum pertinere credere unum esse deum et credere esse patrem omnipotentem uel creatorem celi et terre. Ad quod respondemus quod omnia illa que sunt in fide catholica ita coherent sibi ut unum intelligatur in alio. Quia ergo idem est credere patrem omnipotentem et creatorem celi et terre hec ad unum articulum dicimus pertinere.

Caput II: Et in Ihesum Christum, Filium eius unicum, Dominum nostrum.

Et in Ihesum Christum, Filium eius unicum, Dominum nostrum.

Sicut primus articulus ad patrem sic secundus ad filium pertinet. Et sicut primus editus est a Petro ita secundus a comite eius Paulo. Ait ergo

Et in Ihesum.

Ihesus hebrayce, sother grece, saluator latine. Congruit enim hoc nomen filio secundum quod deus quia auctoritate diuina mundum saluauit. Innuitur etiam humana natura cuius ministerio misterium nostre redemptionis patrauit. Sequitur:

Christum.

Christus grece, Messyas hebrayce, unctus latine. Hoc appropriatur ei licet alibi hoc nomen christus sit adiectiuum et appellatiuum. Vnde in ueteri testamento reges et sacerdotes christi dicebantur i.e. uncti quia soli inungebantur. Hoc autem nomen Christus datum est ei ab euentu et sic eius agnomen quia unctus est oleo leticie pre participibus suis.1 Vnde non semper Christus sed ex quo secundum humanam naturam fuit unctus sicut Scipio non ex quo natus est factus est Affricanus sed postquam Affricam deuenit.

Cum ergo in hiis duobus nominibus due intelligantur Christi nature, heresis Euticis confunditur qui docmatisauit Christum non fuisse diuersarum naturarum sed unius in qua erant due confuse, diuina et humana, nec diuina diuina nec humana humana sed ex conmixtione duarum una facta. Sicut ydromel est conmixtio aque et mellis nec tamen aqua est ibi aqua nec mel est mel sed ex utroque fit ydromel. Sequitur:

Filium eius unicum,

scilicet patris de quo dictum est Credo in deum patrem. Dicitur autem Christum unicus dei filius contra illorum sententiam qui dixerunt eadem ratione fideles esse filios dei qua et Christus, scilicet per adoptionem, non per nature ueritatem. Vnde et dicebant quam dignitatem asserit sibi Christus super alios homines in hoc quod est dei filius et nos eadem ratione possumus esse filii dei si uolumus.

Sed ipse filius dei est unicus per nature ueritatem, alii per gratie collationem et ideo ipse dominus noster quia ipse est plenus gratie et ueritatis2 et de plenitudine eius omnes nos accepimus.3 Etiam spiritualiter est dominus noster et deus scilicet fidelium quorum non solum per creationem est deus sed etiam per recreationem. Vnde additur:

Dominum nostrum.

In hunc articulum secundus articulus nyceni symboli redigitur quod propter tria, ut dictum est, editum est, scilicet ad supplementum, ad exponendum, ad hereses infirmandum. Vnde dicitur Et in unum Dominum Ihesum Christum, Filium Dei unigenitum, hoc est quod in predicto articulo dicitur Et in Ihesum Christum. Et ut ostendatur a quo sit natus sequitur Et ex Patre natum. Et ne credatur ex patre natus in tempore sicut mentitus est Arrius qui dixit eum habuisse originem temporis in principio ut omnia fierent in ipso, sequitur Ante omnia secula id est eternaliter ut per temporis anticipationem intelligamus eternitatem et ut uera et naturalis eius natiuitas intelligatur in qua solet genitus esse eiusdem nature cum gignente.

Sequitur Deum de Deo, lumen de lumine, Deum uerum de Deo uero. Quod sequitur inculcatum est ad maiorem uere natiuitatis expressionem, maxime contra Arrium qui negabat Christum uerum dei filium cuius heresis maxime uiguit in primitiua ecclesia. Ad quam infirmandam multa inculcando primitiui patres dixerunt. Vnde sequitur Genitum, non factum, consubstantialem Patri. Item hoc contra Arrium dicitur qui docmatisauit filium dei esse factum a patre non genitum et quia genitum a patre ideo patri consubstantialem.

Nota quod hec propositio «con» que conplexiua est non idemptitatem substantie nec conformitatem notat sicut et hoc pronomen «idem» idemptitatem cum dicitur filius est consubstantialis patri i.e. eiusdem nature singularis cum patre conformitatem cum dicitur filius est consubstantialis matri.

Vnde Iohannes Damascenus homousion cum patre dicit Christum esse et homousion cum matre i.e. unius substantie cum patre et cum matre et quia patri consubstantialis est. Quia auctoritate omnia sunt a patre eadem et a filio, ideo sequitur Per quem omnia facta sunt. Item hic confunditur error Manichei qui docmatisauit inuisibilia tantum esse a Christo, non uisibilia. Eliditur etiam error quorundam qui dicunt bonas actiones a Christo esse, non malas etiam inquantum sunt, cum tamen sanctus Augustinus dicat: deus facit ut homines faciant que non conueniunt sed ipsi faciunt ut non conueniant ea que ipsi faciunt.

Item dicit auctoritas super illum locum Canticorum Osculetur me osculo oris sui4: Omnis motus a deo est sed quod eo utitur ab homine. Item ait auctoritas: Omnia inquantum sunt bona sunt. Augustinus ait: Omnis proprietas, omnis conpago a deo est.

Et nota quod ea que continentur ab illo loco Et in unum dominum usque ad hunc locum sub uno clauduntur articulo secundum predictam regulam quia omnia sibi ita coherent quod unum in alio intelligitur. Omnia enim ad unum statum filii i.e. ad eternam eius generationem pertinent.

Caput III: Qui conceptus est de Spiritu Sancto, natus ex Maria Virgine.

Qui conceptus est de Spiritu Sancto, natus ex Maria Virgine.

Que predicta sunt pertinent ad Christi diuinam naturam et eiusdem generationem eternam. Que uero sequuntur pertinent ad humanam naturam. In sequentibus autem articulis explanantur illa septem sigilla siue signacula de quibus loquitur Iohannes in Apocalipsi1 que nemo poterat soluere nisi leo de tribu Iuda per que intelliguntur septem status Christi, scilicet conceptio de spiritu sancto, natiuitas de uirgine, passio uoluntaria, resurrectio, ascensio, spiritus sancti missio, secundus aduentus. Hunc autem articulum edidit Andreas. Ait ergo:

Qui conceptus est de Spiritu Sancto.

Ecce primum sigillum. Nota quod ideo dicitur conceptus de spiritu sancto non quod de operatione spiritus sancti semen partus assumpserit sed quia per amorem et operationem spiritus sancti humana natura diuino partui substantiam ministrauit i.e. auctoritate spiritus sancti quedam portio carnis est a reliqua carne uirginis sumpta et in corpus Christi formata. Et ita denotat causam efficientem, non materialem sicut quidam heretici male intellexerunt qui docmatisauerunt Christum esse conceptum de spiritu sancto i.e. de spiritus sancti semine.

Ad cuius erroris tollendam suspicionem in illo ympno Quem terra pontus ethera subticetur in quibusdam ecclesiis ille uersus: Mirantur ergo secula quod angelus fert semina. Est ergo sensus: Qui conceptus est de spiritu sancto i.e. auctoritate spiritus sancti. Vnde non est dicendum quod sit filius spiritus sancti, ut dicit Augustinus, quia non est de spiritu sancto per causam materialem sed per efficientem. Sequitur:

Natus ex Maria Virgine.

Hec prepositio «ex» notat hic causam materialem quia Christus natus est de uirgine non tantum localiter sed materialiter quia naturam carnis non tantum sumpsit in uirgine sed ex uirgine. Hoc dicitur contra Manicheum qui docmatisauit Christum assumpsisse corpus de celesti materia et sic descendisse in uterum uirginis et ita uirginem esse tantum receptaculum Christi, non matrem. Vnde discipuli Manichei nolunt maledicere sacco, uocantes saccum uirginis uterum. Ad hunc articulum redigitur tertius articulus nyceni symboli ubi dicitur

Qui propter nos homines

Christus enim non propter se sed propter nos carnem assumpsit, passionem sustinuit, et resurrexit. Non enim quia indiguit, incarnatus est sed ut nostram inpleret indigentiam. Vnde in Ysaya legitur: Paruulus natus est nobis, filius datus est nobis.2 Hoc contra Originem dicitur qui asseruit Christum non propter homines sed propter demones redimendos esse incarnatum. Et ut ostendatur propter quod uenerit sequitur

Et propter nostram salutem

Et ut liqueat quod propter nostram salutem, sequitur

Descendit de celis.

Per incarnationem dicitur descendisse de celis. Cum enim prius quodam modo in hoc esset celo quod inuisibile erat — celestia enim non patent nostris aspectibus — in hoc descendit de celo quia qui inuisibilis erat secundum diuinitatem uisibilis secundum humanitatem apparuit. In hoc etiam quod diuine nature humanam uniuit. Tertio ut, qui erat incognitus, a fidelibus cognitus fieret.

Et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine.

Et hoc est quod supra dictum est Qui conceptus est de spiritu sancto natus ex Maria uirgine. Et quia fuerunt qui dixerunt Christum fuisse fantasticum hominem ideo sequitur

Et homo factus est.

Hec etiam pertinent ad unum articulum quia ad temporalem Christi natiuitatem. Et ita sunt articuli connexi quod unus in alio intelligitur.

Caput IV: Passus sub Pontio Pylato, crucifixus, mortuus, et sepultus.

Passus sub Pontio Pylato, crucifixus, mortuus, et sepultus.

Iste articulus editus est a Iacopo Alphei qui et frater domini dictus est qui et primus Yerosolimorum fuit episcopus.

Passus

autem dicitur secundum humanam naturam quia ita passus est in humana natura quod non in diuina. Sicut enim radius solis circumfunditur arbori arbore tamen lesa radius manet illesus sic dei filius immo subtilius in carne passus fuit, deitas tamen illesa permansit.

Hoc est autem dictum contra heresym quorundam qui dixerunt Christum non uere passum quia cum humana natura unita esset diuine sicut peccare non potuit in humana natura ita nec pati.

De qua heresy uidetur fuisse Hylarius qui in libro De Trinitate ait Christum nullum sensisse dolorem in passione. Quidam tamen uerba Hylarii referunt ad effectum pene i.e. ad peccatum affirmantes hoc Hilarium dixisse non quia dolorem non senserit sed quia in se aliquam causam pene i.e. culpam non habuit.

Claudius tamen in libro De anima dicit Hylarium in duobus errasse sic inquiens: Hylarius pictauensis episcopus quamuis inter nobilissima suarum disputationum genera in duobus errasse creditur in hoc scilicet quod asseruit Christum dolorem non sensisse in cruce et animam esse ex traduce qui quamuis in uita sustinuerit reprehensionis stilum tamen post mortem non patitur detrimenta meritorum quia in morte penitentia ductus est. Sequitur:

Sub Pontio Pylato

quia cum Pilatus esset procurator Iudee, inperante Tiberio cesare, passus est Christus. Dictus autem est Pontius a Ponto insula uel a Ponto regione.

Crucifixus.

Hoc est dictum contra heresym Nicholaitarum qui asserunt Christum natum de uirgine non uere mortuum, immo alium hominem loco suo in cruce substitutum. Sequitur:

Mortuus.

Hoc autem est contra Iudeos qui dicunt quod si Christus fuit, mori non potuit. Sed in euangelio dicitur quod exclamans uoce magna emisit spiritum1 dicens Pater in manus tuas commendo spiritum meum.2

Et sepultus,

quia in eodem euangelio legitur quod a Nichodemo et Ioseph positus est in monumento quod Yoseph excidit de petra ubi nondum quis positus fuerat.3 Ad hunc articulum redigitur ille articulus niceni symboli Crucifixus etiam pro nobis. Nobis enim reuera specialiter profuit eius crucifixio.

Caput V: Descendit ad inferna, tertia die resurrexit a mortuis.

Descendit ad inferna, tertia die resurrexit a mortuis.

Hoc totum secundum quosdam pertinet ad unum articulum et est editus a Iohanne euangelista. Sed queritur quomodo ista ad unum articulum pertinent cum non sibi cohereant nec ad unum statum humane Christi nature pertineant sed ad duos. Ad hoc dicimus quod ideo ad unum articulum dicuntur pertinere quia quod sequitur, scilicet tertia die resurrexit a mortuis, adiungitur ad declarandum quod dictum est Descendit ad inferna scilicet ne aliquis crederet Christum ita descendisse ad inferos quod non patuisset ei regressus ad superos.

Quia ergo illud quod sequitur ponitur ad infirmandum errorem qui posset oriri ex hoc quod dictum est Descendit ad inferna cum hoc pertinere dicitur uel potius hoc quod dictum est pertinet ad precedentem articulum ubi dictum est Crucifixus mortuus et sepultus. Omnia enim pertinent ad mortem Christi et ita ad unum statum humane Christi nature.

Et in nyceno symbolo tacetur Descendit ad inferna.

Descendit ad inferna

autem secundum animam que unita erat persone. Ex quo enim filius assumpsit corpus et animam non deposuit corpus et animam. Sicut enim dicitur fuit in sepulchro gratia corporis ita descendit ad inferos gratia anime et consequenter:

Resurrexit a mortuis,

id est a statu mortuorum i.e. a morte uel a mortuis i.e. a numero mortuorum quia ipse fuit inter mortuos liber.1

Tertia die

quia mane die tertia resurrexit. Vnde dicitur Mane prima sabbati surgens dei filius. Et in psalmo Exsurgam diluculo.2 Et alibi Ad uesperam demorabitur fletus et ad matutinum letitia.3 Et hoc est quod in nyceno symbolo dicitur Et resurrexit tertia die secundum scripturas. Hoc quidam male interpretantur et Christi resurrectionem exponentes sic: secundum scripturas i.e. secundum quod prophetatum est in scripturis testamenti ueteris ut in psalmo dicitur Ego dormiui etc.4

Caput VI: Ascendit ad celos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis.

Ascendit ad celos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis.

Hec ad unum articulum pertinent secundum predictam regulam. Editus autem est iste articulus a Thoma apostolo. Et nota quod Christus dicitur acsendisse in celum duplici de causa: et quia de presentia discipulorum baiulantibus nubibus ascendit in celum empyreum in quo est humana natura cum angelis et sanctis omnibus et quia per resurrectionem et ascensionem innotuit eum esse equalem patri.

Et ita quia ab eterno fuit consubstantialis patri dicitur ascendisse in celum ad patrem quando primum omnibus innotuit eum patri consubstantialem esse secundum quod illud exponitur Propter quod datum est illi nomen quod est super omne nomen.1 Nomen quod est natura diuina coequalis filius ad patrem dicitur. Ergo datum est Christo hoc nomen et hoc sedere ad dexteram dei patris i.e. esse coequalem et consubstantialem deo patri. Familiares siquidem et maiores solent sedere ad dexteram principum.

Vnde metaphorice dicitur filius sedere ad dexteram dei patris i.e. dicitur sedere ad dexteram patris i.e. frui potioribus bonis patris. Pater enim non potuit meliora bona secundum humanam naturam conferre filio quam contulit. Iuxta quod illud exponitur Dixit dominus domino meo sede a dextris meis.2

Idem est quod dicitur in nyceno symbolo Ascendit in celum sedet ad dexteram patris. Hic queritur quare in symbolo apostolico dicatur dei patris omnipotentis, hic autem patris tantum. Ad quod dicimus quod ideo in nyceno tacetur quia hoc satis in predictis intelligitur.

Caput VII: Inde venturus est iudicare vivos et mortuos.

Inde venturus est iudicare vivos et mortuos.

Iste articulus inuentus est et editus a Philippo. Hoc autem aduerbium inde uel locale uel temporale est. Locale est sic: inde i.e. de empyreo celo quia sicut ascendit in celum baiulantibus nubibus ita uenit ad iudicium. Temporale est sic: inde i.e. postea.

Vnde in nyceno symbolo dicitur Et iterum uenturus est cum gloria iudicare uiuos et mortuos. Filio attribuit iudicium quia in humana natura non solum iudicabit auctoritate sed etiam sententie promulgatione dicens Venite benedicti patris mei.1 Viuos i.e. qui tunc reperientur uiui et mortuos i.e. qui tunc erunt mortui. Vel uiuos scilicet spirituali uita i.e. saluandos et mortuos spirituali morte i.e. dampnandos.

Et hoc est quod dicitur in nyceno symbolo Et iterum uenturus est etc. Per hoc insinuatur secundus aduentus. Primus enim fuit in humilitate, secundus erit in maiestate. Primus fuit ut Christus iudicaretur a mundo, secundus erit ut mundus iudicetur a Christo.

Caput VIII: Credo in Spiritum Sanctum.

Credo in Spiritum Sanctum.

Videtur enim superfluum quod superius diximus septem sigilla i.e. septem status pertinentes ad humanam Christi naturam contineri in hoc symbolo. Non enim fit mentio de spiritus sancti missione. Vnde quidam dicunt eorum unum dictum esse descensum ad inferos. Querunt etiam utrum sit alius articulus credere in patrem, alius credere in filium, alius in spiritum sanctum. Iuxta enim predictam regulam ad unum articulum pertinere debent quia ita sibi coherent quod unus intelligitur in alio.

Ad hoc dicimus quod diuersi sunt articuli quia alio motu mouemur credere in patrem, alio in filium, alio intellectu comprehendo patrem esse patrem, alio filium esse filium quia sicut sunt diuerse significationes nominum horum et diuerse notiones ex quibus date sunt ita diuersi intellectus et diuersi motus fidei ad comprehendendum illas quia ut dicit Hylarius sicut successive sunt uoces in proferente ita successiui motus intelligendi in intelligente.

Ad hoc redigitur quod in nyceno symbolo continetur ubi dicitur Et in spiritum sanctum dominum.

Sanctum

dicitur contra demonem in quem potius credit ecclesia malignantium quam in spiritum sanctum. Et ut eadem notetur spiritus sancti potentia cum patre et filio. Hoc dicitur contra hereticos qui dixerunt patrem esse summam potentiam, filium minimam, spiritum sanctum nullam. Sequitur:

Et vivificantem.

Ipse enim est donum patris et filii in quo datur iustis gratia in presenti uita gratie, in futuro uita glorie.

Qui ex Patre Filioque procedit.

Vna enim spiratione spirant spiritum sanctum et eque procedit a filio sicut patre. Hoc contra illos hereticos qui negauerunt spiritum sanctum procedere a patre et filio. Quod tamen multis testimoniis probari potest. Greci tamen dicunt spiritum sanctum tantum procedere a patre. Quod ideo dicunt quia Veritas in euangelio dicit Spiritus qui a patre procedit1 et non subiungit et a filio. Et quia in prima symboli editione conmemoratur pater et non filius hiis uerbis Et in spiritum sanctum dominum et uiuificantem et ex patre procedentem cum patre et filio coadorandum et glorificandum in cuius fine symboli subiunctum est Qui aliud docuerit uel predicauerit excommunicatus sit. Ideo nos anathematisatos dicunt quia dicimus spiritum sanctum procedere a filio quod ibi non continetur.

Nos uero hoc determinantes dicimus quod Veritas non negat spiritum sanctum procedere a filio sed ideo dicit procedere a patre ut innuat auctoritatem procedendi esse penes patrem quia quod spiritus sanctus procedit a filio hoc habet a patre. Cum autem dicitur Qui aliud docuerit, aliud sumitur pro aduerso, non pro diuerso ac si dicatur: qui oppositum docuerit.

Sed cum dicitur filioque non dicitur oppositum uel contrarium sed ad exponendum est appositum. Sic autem Greci uidentur contrarii a religione christiane fidei. Possumus tamen eos dicere diuersos, non aduersos. Dicunt enim spiritum sanctum esse spiritum filii esse aliud quam procedere a filio. Quamuis enim a nobis discordent in uerbo, non tamen in sententia. Sequitur:

Qui cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur

i.e. consubstantialis est patri et filio.

Qui locutus est per prophetas.

Hoc dicitur contra Montanum hereticum qui dixit prophetas fantastico spiritu locutos more arrepticiorum per quos tamen locutus est spiritus sanctus. Aliquando enim per aliquem et non in aliquo ut per Balaam et Caypham locutus est quia spiritus sanctus in neutro erat. Cayphas autem et Balaam a spiritu sancto locuti sunt et non in spiritu sancto. Aliquando in aliquo et non per aliquem ut quando in aliquo sancto per internam inspirationem loquitur, non tamen exterius uerbis profertur. Vnde Dauid Audiam quid loquatur.2

Caput IX: Sanctam Ecclesiam catholicam, sanctorum communionem.

Sanctam Ecclesiam catholicam, sanctorum communionem.

Hoc ad predictum pertinet articulum. Sed queritur quomodo ad predictum pertineat articulum cum predictis non cohereat nec ad statum spiritus sancti cum aliquo predictorum pertineat. Ad hoc dicimus quod cum spiritus sanctus sit donum patris et filii in hoc dono habet ecclesia esse sancta et catholica. Quia ergo pertinet ad spiritum sanctum esse ecclesiam sanctam atque catholicam hec omnia pertinent ad unum articulum Credo in spiritum sanctum sanctam ecclesiam catholicam uel quia istud ab uno editum est apostolo scilicet maiore Iacopo pro uno reputatur articulo.

Est ergo sensus: Credo ecclesiam esse sanctam et catholicam, non in eam. In solum enim deum tenemur credere i.e. in eum fide et caritate tanquam in supremum finem tendere. Sed tenemur credere ecclesiam sanctam esse et catholicam et eius uerbis i.e. ecclesie et uerum esse quod predicat sed non in ecclesiam. Hoc enim esset cultum diuinum exhibere creature. Et ita essemus ydolatre.

Et nota quod aliud est ecclesia et aliud synagoga. Ecclesia enim interpretatur conuocatio. Et ita est rationabilium. Synagoga congregatio. Et ista potest esse inanimatorum. Vnde conuocatio fidelium in nouo testamento dicitur ecclesia quia magis rationabiles sunt. Iudeorum uero qui sunt quasi lapidei et irrationabiles congregatio dicitur synagoga.

Tenemur ergo credere ecclesiam esse sanctam que a primo Abel nunquam desiit in aliquibus iustis. Vnde et Helye cum se solum crederet iustum esse relictum dictum est a domino adhuc esse quinque milia uirorum qui non flexerunt genua sua ante Baal.1

Tenemur etiam credere triplicem ecclesiam esse, scilicet ecclesiam triumphantem que iam regnat in celis et est animarum sanctarum et ecclesiam militantem que adhuc peregrinatur in terris et ecclesiam expectantem que adhuc expectat in purgatorio. Sequitur:

Sanctam Ecclesiam.

Triplici de causa ecclesia dicitur sancta quia ab eterno fuit in dei predestinatione sanxita et ordinata et quia in sacramentis inmobilibus conseruata est. Sacramenta etenim ueteris testamenti fuerunt mobilia consignificatiua et non significatiua. Sacramenta uero noui testamenti et inmobilia sunt et sanctificantia. Tertio quia in fide et caritate ceterisque uirtutibus fundata est.

Catholicam,

id est uniuersalem. Ecclesia dicitur uniuersalis quia de omni gente, de omni condicione, de omni sexu, de omni etate collecta est. Hoc dicitur contra synagogam que de uno tantum populo collecta est.

Dicitur etiam uniuersalis propter uniuersalia precepta ei data. Synagoge autem fuerunt data precepta particularia: particularia tempore quia mobilia; particularia gente quia uni genti tantum, particularia condicione quia liberis, particularia sexu ut circumcisio masculis tantum.

Precepta autem que data sunt ecclesie uniuersalia sunt quia inmobilia et omni genti, omni sexui, omni condicioni proposita sunt. Et hoc est quod additur in nyceno symbolo Et unam sanctam catholicam. Vna dicitur esse ecclesia quia non per scismata diuisa, quia unus deus, una fides, unum baptisma.2 Vnde per contrarium de conciliabulis hereticorum dicitur Omne regnum in se ipsum diuisum desolabitur.3 Dicitur etiam una propter hereticos qui dicunt apud se diuersas ecclesias esse. Sanctam catholicam ut expositum est.

Apostolicam.

Apostolica dicitur ecclesia quia per orbem terre diffusa. Vnde dicitur quasi supra-missa. Vel apostolica i.e. ab apostolis fundata uel apostolica precepta retinens. Iste autem articulus est editus a beato Iacopo maiore fratre Iohannis euangeliste.

Sanctorum communionem.

Sanctorum communio est spiritualis sanctorum in ecclesia unio. Hoc autem tenemur credere quia spiritualiter in ecclesia fideles uniuntur fide et caritate. Vnde dictum est Erat illis cor unum et anima una4: cor unum ad idem credendum et anima una ad idem uolendum.

Tria enim sunt que faciunt ad communionem uel unionem fidelium, scilicet fides caritas obedientia. Hec enim sunt uincula quibus fideles uniuntur in ecclesia. De quibus dicitur Funiculus triplex difficile rumpitur.5 Ex ruptione fidei prouenit heresis. Ex ruptione caritatis scisma. Ex diuisione obedientie contumacia. Vnde aliqui sunt heretici uel scismatici uel contumaces excommunicati i.e. extra predictam sanctorum unionem fiunt.

Possumus etiam credere sanctorum communionem spiritualem beatitudinem que est ecclesie militantis ad triumphantem. Merita enim sanctorum qui iam sunt in patria patrocinantur eis qui adhuc sunt in uia. Hanc autem conmunionem tenemur credere. Vnde aliquis in fide et caritate decedens si equa lance non uideantur merita bona malis respondere poterit pro parte sua allegare craticulam Laurentii, eculeum Vincentii et guttulam sanguinis Christi.

Sed queritur cur de hac communione non fiat mentio in nyceno symbolo. Ad hoc respondemus quod ideo ibi tacetur quia per hoc quod ibi dicitur ecclesiam catholicam satis intelligitur.

Item queritur cur de illo articulo non fiat mentio quo credimus transsubstantiationem panis in corpus Christi uerum. Respondemus quod in primitiua ecclesia ita credebatur quod nulli dubium erat cum ipse Christus asseruisset dicens Hoc est corpus meum. Vel dicere possumus quod per communionem non solum intelligitur spiritualis fidelium unio uerum etiam corporis et sanguinis dominici conmunio quam tenemur credere scilicet quod fideles debent conmunicare corpori et sanguini Christi sub specie panis et uini. Quod predictus inplicat articulus. Hunc autem articulum a Matheo dicunt esse editum. Ideo autem in nyceno symbolo pretermissus est quia in apostolico satis editus est.

Caput X: Remissionem peccatorum.

Remissionem peccatorum.

Primo enim debemus credere quod peccata multipliciter remittuntur: per baptismum, per penitentiam, per cetera ecclesie sacramenta scilicet per confirmationis et sacre unctionis oleum et alia in quibus remittuntur peccata. Hoc autem contra quosdam hereticos dictum est qui dicunt homines non posse resurgere post lapsum freti illa auctoritate Si ceciderit uirgo Israel quis adiuuet ut resurgat.1

Hoc est quod dicitur in nyceno symbolo Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum. Eleganter autem dictum Confiteor quia non ualet confessio cordis sine confessione oris iuxta illud Corde creditur ad iustitiam, ore autem fit confessio ad salutem.2 In baptismo etiam specialiter exigitur confessio oris ubi et puero baptisando dicitur Vis baptisari? Respondet patrinus Volo. Consequenter dicitur unum. Fuerunt enim qui dixerant tot baptismata quot baptiste. Contra quod dicitur unum quia quicumque riget, quicumque plantet, solus deus est qui incrementum dat.

Baptisma autem interpretatur unctio quia in baptismate corpus sic tangitur exterius quod spiritus abluitur interius. Iuxta illos duos uersus: Omnis in hoc sacro lauatur culpa lauacro: fons lauat exterius, spiritus interius.

In remissionem peccatorum.

Hoc enim tenemur credere quod in baptismo remittuntur peccata. Per hoc autem quod de uno dicitur datur intelligi de reliquo, scilicet sacramento confirmationis, sacre unctionis et aliis quibus remittuntur peccata. Hunc articulum edidit Symon chananeus frater Iacobi minoris et Iude.

Caput XI: Carnis resurrectionem.

Carnis resurrectionem.

Hoc etiam tenemur credere quod resurgemus in propria carne. Hoc autem est contra Saduceos qui dixerunt animam finiri cum corpore. Vnde Iob ait Quem uisurus sum ego ipse etc.1 Credendum est quod in illa carne quam habuit in uita sua resurget: uel in pena uel in gloria. In illa tamen sola quam habet de ueritate humane nature. De ueritate humane nature uocamus illam ueram naturam quam habuit Adam antequam peccaret. Que transfusa est seminaliter in alios, scilicet posteros. Non tamen quidquid est in corpore est de ueritate humane nature ita tamen uere nature admixta est reliqua quod non est discernere inter ueram et illam.

Vnde etiam macula post peccatum per fomenta quiddam ueritati nature humane admixtum est quod cum ipsa ueritate humane nature in posteros transfusum est. Resurget ergo homo cum ueritate nature humane. Quod si hoc est uidetur quod solus Adam resurget quia aliquid de ueritate sue nature in posteros transfusum est.

Resurget ergo illud in Adam non in posteris et ita solus Adam totus resurget, alii partim. Eadem ratione Eua resurget cum omni ueritate nature humane que exigitur ad primi hominis statum. Verum quia sine eo quod transfusum est in posteros et sine costa perfecta subsistit humana natura Adam plene et perfecte sine hiis poterit resurgere.

Illud ergo quod in capillis et in aliis membris est de ueritate humane nature resurget. Quod uero de incrementis, non. Et hoc est quod in nyceno symbolo dicitur Expecto resurrectionem mortuorum. Editus est autem iste articulus a Iuda Thadeo.

Caput XII: Vitam eternam.

↑ Top of work