Expositio super orationem Dominicam

Alan of Lille (1120–1202)


ColumnsLatin·

Prologus I: Expositio super orationem Dominicam.

Inter cetera sue celestis phylosophie documenta fecit dominus uerbum abbreuiatum super terram1 copiosum quidem mysteriis et rebus necessariis affluentem quatinus et capacitas ingeniosorum amplius in profundidatem mysterii desudaret et ne forte cuiuspiam indiscreti uel idiote uacillaret intelligentie qualiscumque ualitudo: quod fieret si nubilosa litterature superabundaret prolixitas.

Satis ergo compendiose proponit nobis dominus Ihesus formam orandi cui nos imprimamur remouens a nobis nugatorium genus orandi quo utuntur gentiles in inuocationibus demonum frequenter et inutiliter easdem sillabas repetentes.

Igitur nos instruit dominus et informat ad orandum non in clamosa uoce sed in intentione cordis, non in multiloquio sed in puritate cordis, non in angulis platearum sed in interiori thalamo conscientie, ne forte carnalitas animum inquietet et, tanquam uxor litigiosa, foris faciat euagari.

In primis sciendum est orationem multipharie accipi multisque modis2 secundum diuersarum genera facultatum. Aliter enim accipitur apud gramaticos, aliter in theologia. Gramaticus enim sic describit orationem: oratio est congrua dictionum ordinatio. Sed de huiusmodi nichil interest presentis negotii. In theologia uero dicitur oratio affectus animi qui multociens excitatur per uerba dum animus pigritatur.

Cum ergo multe sint et infinite species orationum nulla mihi magis appetenda uidetur quam oratio dominica que de ueritatis ore processit. Distinguitur enim in septem petitiones in quibus omnia bona tam presentis quam future uite continentur. Quarum tres priores ad celestem uitam, tres uero posteriores ad bona presentis milicie respiciunt que tamen non propter se sed propter eterna consequenda sunt necessaria.

Tres ergo posteriores ad actiuam uitam uidentur pertinere que cum corpore deficit quoniam in eterna patria nullus porriget panem esurienti ubi nulla pietatis opera necessaria sunt. Tres uero priores ad contemplatiuam respiciunt que, subtracta presentis seculi luce, perficitur, que sumit initium in presenti uia sed perfecte consummatur in patria.

Cum enim ignis amoris qui hic ardere incipit illum quem amat uiderit, totus ignescet in eius amorem. Omnia iustificationum ergo merita et uniuersa uirtutum studia contemplationi merito postponuntur. Septima uero petitio qua cotidianum panem petimus medium locum tenet utpote confinium quoddam partim ad celestem, partim ad temporalem uitam respiciens. Panis etenim iste cotidianus est illa summa et ineffabilis creatura que cotidie sumitur sub sacramento in altari, quam cotidie uidemus sed per speculum et in enigmate3 quamdiu sumus in hac uia. Postmodum uero non enigmatica uel umbratili uisione sed facie ad faciem4 contemplabimur in patria.

Nota quam competens est cum pane corporis Christi comparatio quia expressam habet similitudinem species panis cum carne Christi. Sicut enim panis pre ceteris cibis corpus reficit et uinum hominem letificat5 et inebriat sic caro Christi nostrum interiorem hominem per ceteris gratiis spiritualiter reficit et saginat quem et sanguis Christi spiritualiter letificat et inebriat.

Habet etiam panis similitudinem cum carne Christi mystica que est unitas fidelium quia sicut ex granis multis conficitur unus panis et ex multis acinis uinum in unum confluit sic ex multis fidelium personis a criminali macula liberis unitas ecclesie consistit in cuius tipo facta est archa domini de lignis cethim que sunt imputribilia et albe spine similia. Septem ergo sunt petitiones in hac oratione propter septem dona spiritus sancti uel propter septem cardinales uirtutes.

Sed attende quomodo per petitiones uenitur ad dona, per dona ad uirtutes, per uirtutes ad eternam beatitudinem. Laborandum est pre omnibus ut dona ex gratia percipiamus. Donis agendum est ut ueniamus ad merita. Pro meritis est beatitudo speranda. Alioquin nec sine precibus ad dona, nec sine meritis ad beatitudinem peruenitur.

Nota differentiam inter dona et uirtutes. Dona sunt primi motus in corde origenesque uirtutum que deus operatur in nobis sine nobis. Virtutes uero sunt effectus donorum et habitus animi iam confirmati quas deus operatur in nobis nobiscum.

Attende quoque triplicem modum orandi. Oramus enim aliquando prostrato corpore super terram in quo notantur tria scilicet infirmitas carnis quia de puluere sumpti sumus, et infirmitas mentis quia per nos non erigimur, et rubor confusionis quia non audemus oculos ad celum leuare. Oramus etiam aliquando flexis genibus sed eleuata facie dicentes cum Salomone: trahe me post te6.

Et nota quod nichil facilius prouocat hominem ad lacrimas quam genuum flexio. Quedam enim naturalis affectio est oculorum et genuum. Dogmatizat enim phisica quod puer in utero matris oculos genibus suppositos habet. Vnde et a genis genua dicuntur. Flexis ergo genibus naturaliter oculi prorumpunt ad lacrimas utpote collactaneis suis affectione naturali respondentes. Oramus etiam aliquando stantes quasi dicamus in domum domini letantes ibimus7. In primo exprimitur conditio nostra, in secundo desiderium, in tertio spes.

Et nota quadripertitum esse speciale genus orandi. Primum est obsecratio, secundum dicitur oratio, tercium postulatio, quartum gratiarum actio. Obsecrationes sunt adiurationes que fiunt pro rebus difficilibus ut est de conuersione impii et remouendis malis. Orationes sunt quando iam conuersis uirtutes et bona orantur. Postulationes uero sunt quando iam iustis celestis gloria oratur. Gratiarum actiones fiunt pro omnibus.

Nec debent sub silentio sepeliri quatuor illa que cor hominis accendunt et inflammant ad deuotam orationem scilicet memoria peccatorum que hominem reddit humilem aput se, recordatio penarum que illum sollicitat ad bene agendum, consideratio peregrinationis que illum hortatur uisibilia contempnere, desiderium uite perhennis que hominem incitans ad perfectum cogit eum a terrenis affectibus uoluntatis mutatione suspendi. Nos igitur tot ac tantis salutaribus instructi monitis et diuina pariter institutione formati audemus dicere:

Caput I: Pater noster qui es in celis.

Pater noster qui es in celis.

Ista congeries uocum de corpore quidem totalis huius orationis est sed non de numero septem petitionum immo quedam captatio beniuolentie. Reddit enim celestis magister auditores suos beniuolos cum dicit pater; dociles cum dicit noster; attentos cum dicit qui es in celis.

Tres sunt patres: primus hominem gingnit, secundus rapit ad penam mortis, tercius requirit ad gaudium eternitatis. Sub primo sumus, sub secundo male sumus, sub tercio beate uiuimus. Sub primo carnaliter uiuimus, sub secundo mortaliter delinquimus, sub tercio feliciter regnamus. Primus pater est homo, secundus est dyabolus, tercius est deus. Primus notatur ibi: crescite et multiplicamini1. Quod quia sine coniunctione uiri et mulieris fieri non potuit certum est quod deus coniugium instituit. In quo confutantur heretici quidam dicentes concubitum sine peccato non posse fieri. Pater secundus notatur ibi: uos ex patre dyabolo estis2, tercius in hoc loco: pater noster etc.

Cum dicitur pater, de adoptione cogitemus ut patri rependamus affectum. Et quoniam communis est omnibus adoptio, nemo debet dicere «meus». Quod proprie filio competit cum pater est per naturam. Locus iste nos ammonet non superbire contra inferiores nostros. Omnes enim fratres sumus et unus est pater noster ex quo omnia3. Omnes ergo sumus ex deo patre tanquam causa efficiente. Filius autem est de substantia patris tanquam patre gingnente.

Nota differentiam inter humanam et diuinam generationem. In humana generatione perpenduntur duo: decisio scilicet et decisi in aliam personam secessio. Verbi gratia de lumbis Adam decisum est aliquid quod secessit in personam Abel. Nec tota substantia gingnentis facta est substantia geniti. Sed longe aliter est in diuina generatione. Cum enim substantia patris prorsus simplex sit, necessario uel ipsa tota uel nichil eius est substantia patris. Humana ergo generatio dicibilis est et defectiua. Diuina uero ineffabilis est et eterna.

Vnde pater dicit filio: ego hodie genui te4 i.e. eternaliter. Ne ergo generatio filii a patre putaretur fuisse et non esse uel esse et non fuisse, ideo preteritum posuit genui et presens hodie. Filius ergo genitus est de substantia patris ut ista prepositio «de» nota sit non decisionis sed plenitudinis. Nos autem filii sumus non per naturam generationis sed per gratiam adoptionis. Solius ergo filii pater est deus specialiter quia illum genuit, nobis autem in commune quia nos creauit.

Prima generatio nostra siue conditio de terra fuit, secunda de latere uiri, tercia de uiro et femina, quarta de femina sine uiro. Prima et secunda corruerunt, in tercia de ruina nascimur, in quarta de ruina suscitamur.

Quatuor modis dicuntur filii pariter et patres in diuina scriptura: imitatione, adoptione, natura, doctrina. Imitatione sunt omnes boni filii Abrahe, mali uero quilibet filii dyaboli. Vnde dictum est: uos ex patre diabolo estis5. Adoptione omnes pacifici filii dei uocabuntur6. Natura sunt patres et filii sicut Iacobus et Iohannes. Doctrina uero sunt patres et filii secundum illud Pauli: in Christo Ihesu per euangelium ego uos genui7.

Similiter dicuntur fratres quatuor modis: natura sicut Iacob et Esau, gente sicut omnes Iudei fratres dicuntur inter se. Vnde dicit Moyses: si emeris fratrem tuum hebreum sex annis seruiet tibi8 etc. Cognatione dicuntur fratres omnes qui de eadem familia sunt. Vnde Iacobus Minor frater domini dictus est quia de Maria Cleophe sorore matris domini natus est. Affectu similiter dicuntur fratres qui duplex est: conmunis scilicet secundum quem omnes homines dicuntur fratres quia ex uno patre nati sunt, et spiritualis secundum quem omnes Christiani dicuntur fratres. Vnde scriptum est: ecce quam bonum et quam iocundum etc.9. Tales ergo fratres quorum unus est spiritus, una fides — una dico non numero sed genere — fiducialiter audent dicere: pater noster qui es in celis.

Attende, prudens lector, ubique est aliquid quod existit a deo — nullus enim locus uacuus est sicut dicit Iohannes Scotus — sed ubicumque effectus cause, presto est causa que rem facit existere. Cum ergo deus sit uniuersalis causa rerum, necessario concluditur deum essentialiter ubique esse. Sicut enim anima per omnes particulas corporis essentialiter tota est nec minor in minoribus nec maior in maioribus sed tamen remissius in aliis, intensius in aliis operatur, sic et deus, cum sit essentialiter in omni re, plenius tamen est in celis hoc est in sanctis in quibus habitat. Ubicumque enim habitat deus ibi est sed non econuerso. Cum ergo deus ubique sit essentialiter potentialiter presentialiter, in Christo tamen est excellenter, in sanctis misericorditer, ubique ineffabiliter. Presumendum est ergo non de meritis nostris sed de Christi gratia et dicendum: Pater noster qui es in celis.

Caput II: Sanctificetur nomen tuum.

Sanctificetur nomen tuum.

Quid est sanctificetur? Nunquid aliquid sanctificationis accedit deo ex nostra predicatione? Nequaquam sed oramus ut sanctificetur in nobis quatinus eius sanctificatio possit ad nos peruenire. Vel aliter: iustus et misericors figulus operatur de lutosa massa iuste dampnationis uasa sua quedam in honorem, quedam in contumeliam, quedam uasa ire, quedam uasa misericordie.

Deus enim quibusdam misericorditer gratiam apponit. Vnde quidam qui prius sunt mali, postea fiunt boni sicut Paulus. Quibusdam uero de iusticia gratiam subtrahit. Vnde quidam qui prius sunt boni postea fiunt et permanent mali sicut Saul et Iudas. Deus enim cui uult miseretur et quem uult indurat1.

Sic ergo legatur littera: sanctificetur hoc est confirmetur in nobis nomen tuum in hac uita quia mobile est nomen patris in filios. Iudas enim quandoque fuit filius, quandoque non. Pro qua possibilitate mouendi dicit Apostolus: ne et ego reprobus inueniar2. In patria tamen omnes erunt filii dei et erit deus omnia in omnibus3. Vnde toto mentis desiderio, toto cordis affectu dicendum est quod sequitur:

Caput III: Adveniat regnum tuum.

Adveniat regnum tuum.

De facili paralogizatur qui significationes uocabulorum ignorat. Sciendum est quod hoc nomen regnum multiplicem habet acceptionem in theologia. Dicitur enim quandoque regnum ista machina mundialis, quandoque supercelestis regio in qua Christus est in carne et beata uirgo, quandoque presens ecclesia, quandoque fidelis anima. Primum igitur regnum est materiale, secundum et tercium spirituale, quartum est morale.

Sic ergo exponamus litteram: adueniat hoc est ad te uidendum ueniat regnum tuum hoc est presens ecclesia uel quelibet fidelis anima inflammata desiderio uidendi quod oculus non uidit nec auris audiuit et in cor hominis non ascendit1. Sequitur:

Caput IV: Fiat voluntas tua sicut in celo et in terra.

Fiat voluntas tua sicut in celo et in terra.

Duobus modis dicitur uoluntas dei: uel illa qua uult. Que in deo deus est. Que est principalis et prima causa rerum. Et dicitur uoluntas essentialis. Siue illud quod uult. Et dicitur uoluntas materialis que sic diuiditur: uoluntas materialis alia disponens alia approbans alia efficiens alia precipiens. De prima dicitur: omnia quecumque uoluit fecit1. De secunda dicitur: deus uult electos suos bene operari. De tercia uero dicitur: deus uoluit mundum saluum fieri2. De quarta dicitur fiat uoluntas tua.

Similiter humana uoluntas dicitur duobus modis: scilicet uoluntas affectionis et uoluntas effectionis. Voluntas affectionis est qua quis affectat quid sed non efficit quantum in se est ut illud habeat. Voluntas effectionis est cum quis efficit ut consequatur quod appetit.

Nota quod diuina uoluntas in Christo fuit in quantum Christus deus fuit. Similiter humana uoluntas in eo fuit in quantum ipse homo fuit. Humana dico non quam facit uitium et culpa sed quam requirit hominis natura. Voluntas ista tripliciter consideratur: secundum rationem, secundum compassionem, secundum carnem.

Igitur in Christo fuit uoluntas diuinitatis, uoluntas rationis, uoluntas compassionis, uoluntas carnis. De potestatiua uoluntate diuinitatis dictum est leproso: uolo mundare3. De uoluntate rationis: spiritus promptus est4. De uoluntate carnis: caro autem infirma5. Voluntatem compassionis ostendit dominus quando super ciuitatem fleuit cuius perditionem non uoluit, uoluntate scilicet compassionis6. Vnaqueque igitur uoluntas quod suum erat in Christo operabatur et quod ad se pertinuit. Sequebatur uoluntas diuinitatis iusticiam, uoluntas rationis obedientiam, uoluntas compassionis misericordiam, uoluntas carnis naturam.

Voluntas diuinitatis iusticiam uolebat, uoluntas rationis obedientiam approbabat, uoluntas compassionis in malo alieno suspirabat, uoluntas carnis passionem et penitentiam recusabat. Dicatur ergo: fiat uoluntas tua sicut in celo et in terra. Quod est dicere sicut uoluntas tua, precipiens scilicet, impletur in celo, hoc est in angelis, sic impleatur in terra, hoc est in hominibus.

Vel sicut fit in celo, hoc est in anima, sic fiat in terra, hoc est in carne. Vel sicut fit in celo, hoc est in iustis, sic fiat in terra, hoc est in peccatoribus. Vel sicut fit in celo, hoc est in Christo, sic fiat in terra, hoc est in ecclesia. Quasi dicat: sicut celestis ecclesia nichil potest uelle nisi quod te scit uelle sic presens ecclesia uoluntati tue penitus addicatur.

Caput V: Panem nostrum cotidianum da nobis hodie, etc.

Panem nostrum cotidianum da nobis hodie, etc.

Sciendum est hanc aduerbialem dictionem hodie scilicet, aliquotiens esse notam eternitatis, quandoque temporalitatis. Eternitatis ut ibi: ego hodie genui te i.e. eternaliter. Temporalitatis ut hoc loco: panem nostrum cotidianum etc. Lucas dicit cotidianum1 quod de uiatico tantum potest exponi. Matheus uero dicit supersubstantialem2 i.e. Christum qui est supersubstantialis i.e. super omnes substantias et est panis noster in altari. Vel potest legi sub distinctione duarum dictionum ut dicatur super substantialem et tunc talis est sensus: da nobis panem i.e. Christum preter-substantialem i.e. necessarium ad sustentationem. Quasi dicatur: da nobis utrumque panem anime et corporis.

Et notandum est quod ubi nos dicimus cotidianum siue supersubstantialem, Grecus dicit epiusion quod idem est, Ebreus uero dicit sogolla quod interpretatur egregius siue particularis. Sed pluralitas uocum non ponit pluralitatem rerum. Sensus enim idem utrobique est. Panis ergo cotidianus dicitur ipse Christus quo nos indigemus cotidie. Hic est panis uiuus qui de celo descendit3 cuius nature sublimitas super omnes substantias est.

Nostrum dicimus quia Christus noster factus est et deus pater cum Christo omnia donauit nobis. Cotidianus dicitur in hac uita. Sed in alia non erit cotidianus ubi dies diei non succedit aliqua uolubilitate temporis. Oramus igitur ut quod nostrum est per donum gratie, detur nobis per effectum cotidie. Panis etiam dicitur corpus Christi quod cotidie sumitur sub specie panis.

Et nota tria que consideranda sunt in sacramento altaris. Primum est sacramentum tantum, secundum sacramentum et res, tercius res et non sacramentum, hoc est species panis, ueritas carnis, uirtus gratie spiritualis. Vsque ad speciem panis uisus attingit exterior, ad ueritatem carnis fides interior, ad uirtutem gratie spiritualis caritas superior. Speciem panis rodit aliquando sorex paruissimus, carnem accipit etiam pessimus, uirtutem gratie spiritualis non percipit nisi predestinatus.

Quod ergo ibi uidetur species est panis et uini. Quod ibi creditur esse corpus est Christi quod pependit in cruce et sanguis quem pro nobis effudit. Vnde dicit Augustinus: Sub specie panis et uini quam uidemus res inuisibiles hoc est carnem et sanguinem honoramus. Quemadmodum enim species ibi uidentur quarum res uel substantie ibi esse non creduntur sic ueraciter et substantialiter Christum ibi presentem esse credimus cuius tamen speciem non uidemus.

Nota: Saluator noster quinquies effudit sanguinem suum pro nobis. Prima sanguinis effusio fuit in circumcisione, secunda in sudore, tercia in flagellatione, quarta in crucifixione, quinta in mortui lanceatione. Prima facta est in exemplum ut circumcidamus membra nostra, secunda in signum ut irrigaret et fecundaret terram sanguine suo, tercia et quarta ad remedium, quinta ad sacramentum. Non ergo tantum manus et pedes et latus dicamus aspersa sanguine sed tota ueste tincta ascendisse de Bosra4. Sequitur:

Caput VI: Et dimitte nobis debita nostra.

Et dimitte nobis debita nostra.

Qui perfectam fidem habet orando uel etiam iubendo potest transferre corporales et etiam spirituales montes1 sicut Paulus de Elima mago quem et oculis et arte nefanda priuauit2 et de Phitonissa in Philippis. Qui autem ad fastigium tante perfectionis ascendere nequeunt petant sibi peccata dimitti quod ad uitam mereantur intrare perpetuam et sine dubio impetrabunt si tamen in se peccantibus primo dimittant. Vnde secure potest dici: dimitte nobis debita nostra etc.

Debita dicimus in hoc loco significare peccata. Sed distinguendum est inter peccatum et peccatum. Est enim peccatum originale et est peccatum actuale. Item actualium aliud criminale, aliud ueniale. Originale peccatum est concupiscentia carnis cum qua nascitur homo, que paruulum habilem ad concupiscendum, adultum uero concupiscentem facit.

Hoc ergo peccatum remittitur in baptismo non ut non sit sed ut non imputetur in peccatum. Transit enim culpa sed remanet pena. Transit reatu sed remanet actu. Remanet enim in membris tirannus carnis nostre qui mouet illicita desideria quorum primus motus dicitur passio, secundus delectatio, tercius consensus. Primus motus non est in nostra potestate quin surgat. Sed potest reprimi per gratiam ne delectetur homo uel consentiat suggestioni nequam et peruerse.

Est igitur in omnibus concupiscentialiter genitis carnalis concupiscentia que non est permittenda regnare que potest cotidie minui sed finiri non potest. Semper enim pugna est in nobis quamdiu sumus in corpore mortis huius3. Actuale uero peccatum dicimus actum malum tam interiorem quam exteriorem i.e. cogitationem locutionem operationem. In hiis tribus peccamus quandoque criminaliter quandoque uenialiter. Criminale peccatum est cui debetur eterna dampnatio. Veniale peccatum uero est cui non debetur eterna dampnatio. Precipue tamen in uoluntate consistit peccatum ex qua tanquam ex arbore mala procedunt opera mala tanquam fructus mali. Voluntas ergo mala furatur anime uim penetratiuam et pungitiuum saporem celestis nuclei.

Attende nucem. Nux quidem tres cortices habet. Primus uiridis est et amarus, secundus durus et testeus, tercius subtilis et medulle contiguus. Primus non potest comedi cum nuce. Secundus nucleum claudit in se. Tercius comeditur cum nuce sed sapor minus est delectabilis. Primus significat originalia peccata cum quibus nascimur. Secundus criminalia cum quibus non potest esse salubris dei noticia. Tercius uenialia cum quibus dei noticia minus est delectabilis. Primus est abiciendus, secundus frangendus, tercius purgandus. Et sic erit de celesti nuce dulcis refectio.

Nota dominus noster Ihesus Christus cum sanaret egrotum4 demissum remisit ante se per tegulas: primo remisit ei peccata que fuerant causa morbi quatinus cessante causa cessaret illud quod factum erat propter causam. Cum igitur constet quod pro peccatis egrotet homo, medicus uisitans egrum debet illum ad humilem et puram confessionem et satisfactionem prouocare ne, peccato tanquam ferro remanente in uulnere, frustra sit apponere malagma. Peccatum criminale trifariam diuiditur: scilicet in flagitium, in scelus, in contemptum. Flagitium est quando quis uiciose se ipsum corrumpit. Scelus est quando fratrem suum maliciose ledit, deum superbe contempnit. Venialia uero peccata sunt leuia quedam pro quibus cotidie dicimus: dimitte nobis debita nostra. Sequitur:

Caput VII: Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.

Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.

Hec aduerbialis dictio sicut est nota diuersorum. Est enim nota ueritatis, nota imitationis, nota solius adiunctionis, nota causalis ypotetice. Nota ueritatis cum dicitur: beatus Petrus sicut iustus homo uixit. Imitationis ut cum dicitur: hypocrita uiuit sicut iustus homo. Solius adiunctionis ut cum dicitur: iste claudicat sicut ille quando uterque claudicat. Causalis ypotetice sicut in hoc loco: sicut et nos etc. quod est dicere

Dimitte nobis quia nos dimittimus aliis uel quomodo nos dimittimus aliis. Vnde dominus in euangelio: si dimiseritis, dimittetur uobis quod si non dimiseritis nec pater uester etc.1. Ecce qua cautione nos astringit magister ueritatis, cuius auctoritas nos compellit non particulariter sed uniuersalem transgressionem ex toto corde dimittere debitoribus nostris. Vnde dictum est Petro: non dico tibi usque septies sed usque septuagies septies, hoc est septuaginta et septem uicibus2.

Per istum numerum debemus uniuersam transgressionem intelligere. Numerus enim iste conficitur ex undenario et septenario. Septies enim undecim uel undecies septem septuaginta et septem faciunt. Vndenarius transgressionem significat quia uno transcendit denarium per quem decalogus intelligitur. Septenarius uero significat uniuersitatem quia complectitur uniuersum tempus sicut dona spiritus sancti dicuntur septem non quia tantum sunt septem sed quia per septem intelliguntur uniuersa dona spiritus sancti.

Quicumque ergo fratribus suis in se peccantibus septuagies septies hoc est uniuersam transgressionem dimittunt ex toto corde, secure possunt dicere: dimitte nobis debita nostra uel penitus relaxando uel saltem puniendo quamdiu sumus in uia ne post mortem puniamur uel in igne purgatorio uel in flamma gehennali. Tripliciter enim flagellat deus hominem: flagellat uirga, flagellat baculo, flagellat malleo, uirga filium, baculo seruum, malleo inimicum. Virga est molestia corporalis, baculus purgatorius ignis, malleus flamma gehennalis.

Nota quinque sunt cause pro quibus flagellamur in hac uita: uel ad augenda merita sicut Iob et Thobias flagellati sunt, uel ad custodiam uirtutum sicut Paulus, uel ad corrigenda peccata sicut Maria soror Moysi et Aaron, uel ad gloriam dei saluantis sicut cecus natus et Lazarus cuius infirmitas non fuit ad mortem, uel ad inchoationem eterne dampnationis sicut Herodes et Antiochus et plerique qui inter flagella presentis uite deteriores fiunt quorum supplicium hic incipit et in eternum perseuerat.

Sed attende: debitores nostri dicuntur qui aliquam nobis debent pecuniam uel aliquam nobis inferunt iniuriam. Si pecuniam tibi debet et perfectus es, debes dimittere, sin autem licite potes repetere. Quilibet tenetur rancorem animi dimittere pro qualicumque iniuria etiam si non petat ueniam qui lesit. Quod si petierit, teneor ei dimittere aut dicere «aue» et subuenire si indiguerit. Quod non teneor si ueniam non petierit nisi sim perfectus.

Et sciendum est quadripertitam esse fidelium perfectionem. Est enim perfectio prelatorum cuius signum est animam ponere pro ouibus3. Et est perfectio contemplatorum cuius signum est relinquere omnia. Et est perfectio non timentium penam qui nichil sibi conscii sunt sed habent mortem in desiderio et uitam in patiencia. Et est perfectio clericorum sacri ordinis cuius signum est continentia. Sequitur:

Caput VIII: Et ne nos inducas in temptationem.

Et ne nos inducas in temptationem.

Legimus in epistola Iacobi: beatus uir qui suffert temptationem etc.1 et alibi: temptatio est uita hominis super terram2. Item: uasa figuli probat fornax et homines iustos probatio temptationis3. Nos ergo non petimus non temptari sed tanquam athlete Christi talem uolumus temptationem quam ferre possit humana conditio.

Duo genera sunt temptationum: unum quod decipit, alterum quod probat. Secundum illud quod decipit deus neminem temptat. Secundum illud quod probat temptauit deus Abraham de quo propheta: proba me deus et tempta me4. Temptat igitur deus, temptat dyabolus, temptat homo: sed aliter deus, aliter dyabolus, aliter homo. Deus ut coronet, dyabolus ut puniat, homo ut decipiat.

Et notandum est sex esse genera temptationum secundum sex dimensiones humani corporis. Est enim temptatio a superiori, temptatio ab inferiori, temptatio ab anteriori, temptatio a posteriori, temptatio a dextris, temptatio a sinistris. Temptatio a superiori est a ratione, ab inferiori a carne, ab anteriori a dyabolo, a posteriori a recordatione peccatorum cum delectatione, a dextris a prosperitate, a sinistris ab aduersitate. Prima est contemptibilis, secunda mirabilis, tercia horribilis, quarta deformis, quinta uolatilis, sexta grauis.

Modo uideamus ordinem temptationum. Primum occurrit suggestio que est exterior a dyabolo aut interior ab ipsa carnis fragilitate quarum neutrum peccatum est sed materia pugnandi et uictorie. Post suggestionem sequitur propassio qui est subitus motus. Culpa quidem est, ut quidam uolunt, sed uenialis sine aliqua deliberatione boni aut mali. Deinde sequitur passio quando non solum habet motum sed etiam deliberat quomodo faciat. Et ista est mors in domo. Et hec passio duplex est.

Alius enim in illa cogitatione delectatur et bonum est ei ibi immorari et tamen nollet perficere etiam si haberet opportunitatem. Alius uero non solum non querit opportunitatem que aliquando deficit nec ut uellet contingit ei. Et hec parum distat ab actu. Prima passio dicitur delectatio, secunda dicitur consensus. Deinde sequitur actus qui est mors in porta. Tandem sequitur consuetudo que est mors quatriduani.

Sed ista triplex mors anime non habuit locum in Christo. Mors enim eius non fuit in anima sed in carne sola. Mors uero nostra non in sola carne sed in anima est. In anima est propter peccatum, in carne propter penam peccati. Christus uero quia peccatum non habuit non est mortuus nisi tantum in carne et propter similitudinem carnis peccati quam traxit ex Adam.

Nota differentiam inter prepositiones, scilicet «ex» et «de». Sumuntur enim in diuersa ratione cause. «De» enim significat materiam, «ex» uero dat auctoritatis et cause efficientis intelligentiam. Si enim dico anulus est de auro significo aurum esse materiam. Si autem dico ex isto patre est iste filius significo efficientem causam.

Inuenitur tamen econtrario ut ibi: natus ex Maria uirgine. «Ex» enim non notat ibi auctoritatem sed ponitur pro «de» et notat decisionem, non plenitudinem. Non enim tota substantia matris est filii. De substantia igitur matris non patris est secundum quod homo. Tamen non matris sed patris auctoritate natus est de matre ab ea sola carnem traducens. Vnde dicitur filius hominis singulariter. Sed quilibet nostrum filius hominum est quoniam a lumbis utriusque parentis carnem traducit. Sequitur:

Caput IX: Sed libera nos a malo.

Sed libera nos a malo.

Malum dicimus in hoc loco miseriam presentis uite. Sed nota triplicem esse libertatem. Est enim libertas a necessitate, libertas a peccato, libertas a miseria. Prima est qua liberum arbitrium semper est liberum quippe cum in uoluntate sit que cogi non potest. Liberum arbitrium est facultas rationis et uoluntatis qua bonum eligitur gratia assistente uel malum eadem desistente.

Et dicitur liberum quantum ad uoluntatem que ad utrumque flecti potest. Arbitrium uero quantum ad rationem cuius est facultas uel uoluntas discernere inter bonum et malum. Et aliquando discretionem habens boni et mali, quod malum est eligit, aliquando uero quod bonum. Sed quod bonum est nisi adiutrice gratia non eligit. Malum uero per se eligit.

Vnde dicit Augustinus: Voluntas in nobis semper libera est sed non semper bona est. Aut enim libera est iusticie quando seruit peccato — et tunc mala est — aut libera est a peccato quando seruit iusticie: et tunc bona est. Secunda est qua nos efficimur serui iusticie. Vnde dicit apostolus: liberati a peccato serui facti estis iusticie1. Tercia est de qua dicitur: et ipsa creatura liberabitur a seruitute corruptionis ueniens in libertatem etc.2. Has tres habuit liberum arbitrium ante peccatum et in primo statu. Per peccatum uero Ade naturalia bona in homine corrupta sunt et gratuita i.e. fides spes caritas detracta.

Hic enim est ille qui a latronibus uulneratus est et spoliatus. Vulneratus quidem in naturalibus bonis quibus non est priuatus. Alioquin non posset fieri reparatio. Spoliatus uero gratuitis que per gratiam naturalibus addita fuerant. Hec sunt dona optima et dona perfecta quorum alia sunt corrupta i.e. naturalia ut ingenium memoria intellectus, alia subtracta i.e. gratuita quamquam et naturalia ex gratia sint. Ad generalem quippe dei gratiam pertinent.

Corrupta est ergo libertas arbitrii per peccatum et ex parte perdita. Inde dicit Augustinus liberum arbitrium hominem perdidisse non quia post peccatum non habuit sed quia libertatem arbitrii amisit non quidem omnem sed libertatem a miseria et peccato. Sicut enim tunc cogi non poterat, ita nec modo. Ideoque uoluntas merito apud deum iudicatur que semper a necessitate libera est et nunquam cogi potest.

Hec libertas arbitrii in omnibus est: tam in bonis quam in malis. Prima libertas arbitrii fuit in qua poterat homo peccare et non peccare. Vltima erit in qua poterit non peccare et non poterit peccare. Media uero in qua potest et non potest non peccare: ante reparationem etiam mortaliter, post reparationem uero saltem uenialiter.

Et sciendum est quadripertitum esse statum humane nature et de singulis Christum aliquid accepisse. Primus status fuit ante peccatum, secundus post peccatum et ante gratiam, tercius sub gratia, quartus in gloria. De primo accepit immunitatem peccati. Vnde dicit Augustinus super illum locum «qui desursum uenit super omnes est»3: Christus, inquit, desursum uenit hoc est de altitudine humane nature ante peccatum.

De secundo sumpsit humanam naturam sine culpa cuius tamen accepit penam et omnes alios defectus humani corporis. De tercio uero accepit plenitudinem gratie. De quarto non posse peccare et perfectam dei contemplationem. Habuit igitur Christus in se bona patrie et mala uie. Vel aliter: Libera nos a malo, hoc est a mundo.

Sed nota mundum multipliciter dici in sacra scriptura. Dicitur enim mundus sensibilis et mundus intelligibilis. Mundus sensibilis dicitur hec machina ex quatuor elementis constructa. Mundus intelligibilis dicitur celum empireum. Ad intelligendum ergo quid dicatur mundus sensibilis uel mundus intelligibilis creatarum rerum dispositionem uideamus. Vide quia in ouo quadripertita est dispositio. Vitellium enim siue meditullium, quod idem est, quasi centrum in medio locatur. Circuit albugo. Deinde mebranula quedam subtilis locatur. Ad ultimum uero testa.

Ad hanc ergo formam theologorum opinio huius mundi sensibilis dispositionem dogmatizat. Terra enim in medio quasi centrum locatur. Aqua uero ipsa quasi albugo meditullium circuit. Aqua enim in primordio super faciem terre erat diffusa. Vnde ait: et tenebre erant super faciem abyssi4. Aer tercium tenet locum, ignis uero quartum. Super ignem uero aque congelate que sunt firmamentum, ut dicit theologus5. Vel, ut quidam dicunt, aquas illas posuit deus super firmamentum ad temperandum clarorem planetarum quia calide et humide nature sunt.

Sed forsitan plus abundat ibi calor quam humor et ex motu continuo augetur calor et accumulatur. Ne ergo desiccarentur et ex nimio calore deficerent posuit deus aquas super firmamentum ad temperandum calorem illorum. Vnde Saturnus frigidus et humidus est naturaliter quia uicinior est firmamento. In supremo autem loco est celum empireum i.e. igneum, non a feruore sed a splendore sic dictum, in quo uidelicet absoluta et perfecta tranquillitas uiget et beatitudo. Ibi enim nullus est uentorum concursus.

In illa ergo regione sunt anime sanctorum et angeli et Christus in carne et beata uirgo. Illa ergo regio mundus appellatur propter suam mundiciam. Dicitur etiam mundus sublunaris regio secundum illud: princeps mundi huius eicietur foras6. Dicitur etiam mundus homo quem Grecus uocat microcosmum i.e. minorem mundum eo quod imaginem tocius mundi in se representet. Vnde dictus est a domino omnis creatura7 quadam similitudine.

Sicut enim hic mundus sensibilis ex quatuor elementis formatus est, similiter homo ex quatuor humoribus constat. Preterea quemadmodum iste mundus sensibilis duplicem habet motum, rationalem scilicet in firmamento et uagum in planetis, similiter duplex est motus in homine: motus scilicet rationis qui comparatur motui firmamenti et motus sensualitatis qui confertur motui planetarum.

Dicitur etiam mundus archetipus diuina sapientia quasi principalis figura. Archos enim dicitur princeps, tipus figura. Et bene principalis figura. Sicut enim iste mundus formas omnium tam animantium quam inanimantium continet, similiter deus per prudentiam suam omnes ideas in mente habuit antequam res in corpora prodirent. Dicitur etiam mundus amor huius mundi a quo nos petimus liberari.

Et nota quod multiplex est amor: amor secularis, amor carnalis, amor rationalis, amor spiritualis. Primus est quo diligitur mundus et ea que in mundo sunt. Secundus quo se carnales carnaliter diligunt. Tercius est quo diliguntur uxores et filii. Amor iste bonus est, sed non est ad uitam. Quartus est in sanctis et religiosis uiris qui deum propter se et proximum propter deum diligunt sine quo cassus et inanis est labor claustralium.

Aliter: libera nos a malo, hoc est ab amore diuiciarum. Diues enim quando lucrum habet in archa damnum seruat in conscientia. Nemo enim potest duobus dominis seruire, deo scilicet et mammone8. Facilius est enim camelum per foramen acus transire quam diuitem in regnum celorum9.

Nota. Facilius significat hic minus positiuo sui contrarii, hoc est, minus est difficile quia minus est impossibile. Potest enim deus facere ut camelus transeat per foramen acus nullo obstante, auarum uero diuitem ponere in gloria si potest de potentia non potest de iusticia sed potest iustificare et sic saluare. Gradus comparationis ne mireris; impossibilius est enim equum conuerti in lapidem quam in asinum cui accommodatior est naturaliter quam lapidi. Aliter: libera nos a malo, hoc est a fomite peccati. Fomes iste manens in nobis operatur desideria carnis contra que dimicant fideles.

Et nota: licet hoc peccatum non imputetur regeneratis, quecumque tamen proles nascitur, obligatur originali licet a mundis contracto parentibus sicut preputium per circumcisionem aufertur, manet tamen in eo quem genuerunt circumcisi. Sicut etiam palea que diligentia separatur, manet in fructu qui de purgato nascitur tritico sic peccatum quod in parentibus per baptismum mundatur manet in filiis quos illi genuerunt.

Fomes autem iste minuitur cotidie in proficientibus et continentibus usque dum perimatur uel forte penitus extinguatur nisi per illicitum consensum reuiuiscat. A quo nos liberet rex noster dux noster preambulus noster Ihesus Christus dominus noster qui est super omnia deus benedictus in secula seculorum10. Amen.

↑ Top of work