Enarratio In Epistolam Beati Pauli Ad Ephesios

Denis the Carthusian

Enarratio In Epistolam Beati Pauli Ad Ephesios

Denis the Carthusian (1402–1471)


Proemium I: PROEMIUM

OMNIS qui audit verba Dei et facit ea, assimilabitur viro sapienti qui aedificavit domum suam supra petram. Matth. VII, 24.

Merito divina Scriptura multipliciter eos commendat qui in semitis mandatorum coelestium stabiliter atque ardenter persistunt, tentationibus efficaciter resistentes, cunctasque persecutiones pro amore justitiae fortiter sustinentes. Non enim minoris laboris ac laudis est, in bono coepto perseverare, quam illud inchoare. De horum numero fuerunt Ephesii (ab Asia minori Asiani vocati), quibus Apostolus jam nunc declarandam scribit epistolam. Scribit autem ex Roma in carcere positus, per Tychicum diaconum. Porro Ephesii, non a Paulo conversi ad fidem, sed in bonis ab ipso confirmati fuerunt. Et quia in fide et in sanctis operibus permanserunt stabiliter, falsisque doctoribus spretis, evangelicae sapientiae adhaeserunt; ideo non increpatoriam, sed commendatoriam ac consolatoriam eis scribit epistolam, provocans eos ad meliora, et ad gratias Domino referendas eos inducens, praecipue docens omnem virtutem perfectionemque nostram divinae pietati ac gratiae adscribendam. Et in ipso epistolae exordio solito more procedit.

Articulus I: EXPOSITIO PRIMI CAPITULI: PAULUS APOSTOLUS JESU CHRISTI PER VOLUNTATEM DEI

PAULUS apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, id est a divina voluntate ad apostolatum efficienter promotus, scribit sanctis omnibus, id est firmis et dignis Christi fidelibus, qui sunt Ephesi, id est, in urbe sic dicta commorantur, et, pro id est, fidelibus qui sunt in Christo Jesu per fidem et caritatem, sicut membra in capite. Vel, per sanctos intelligit praelatos et perfectiores; per fideles vero, imperfectiores ac subditos. Gratia vobis detur et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.

Salutatione praemissa, a gratiarum actione orditur, et ait : Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi. Omnia haec jam praedicta verba, in praecedentium exordiis epistolarum scripta atque exposita sunt : idcirco pertranseo. Qui Deus et Pater noster, benedixit nos, id est, benedictos et gratiosos nos fecit, dando nobis munera coelestium gratiarum, sicut subjungitur : in omni benedictione spirituali, id est in omni dono gratiae liberaliter dato, nostroque cordi infuso, ita ut benedictio ista sit causa formalis per quam a Deo effective benedicti sumus. Frequenter autem accipitur in Scripturis benedictio pro dono liberali : sicut quum Abigail ait ad David, Accipe benedictionem quam attulit famula tua. Benedixit itaque nos omni benedictione, saltem in genere : et hoc, in coelestibus bonis seu gratiis ; vel ad hoc, ut ad coelestia regna perveniamus ; vel, Omni benedictione habenda perfecte in coelestibus mansionibus ; in Christo Jesu, id est merito Christi, sive per Christum tanquam per mediatorem.

Sicut elegit nos, id est, prae aliis multis seu reprobis ad aeternam beatitudinem praeordinavit, in ipso, id est in Christo, seu per Christum : ita ut Pater et Christus seu Filius, imo et cum eis Spiritus Sanctus, sint unus elector, sicut unus creator. Unde Christus testatur : Ego scio quos elegerim ; et rursus, Non vos me elegistis, sed ego elegi vos. Elegit ergo nos in ipso ante mundi constitutionem, id est ab aeterno : quae electio ex dilectione processit. Potest quoque sic accipi, ut Pater dicatur nos elegisse in Christo ante mundi constitutionem, quoniam ab aeterno disposuit per Christi incarnationem ac passionem impendere nobis suae aeternae electionis effectum, id est veram salutem. Ut essemus sancti, id est puri in anima, et immaculati in opere, in conspectu ejus, id est coram Deo, videlicet vere, seu divino judicio, non tantum humano, in caritate, quae est vita decorque animae, id est per actum caritatis interiorem, sine quo nihil est meritorium. Unde per caritatem efficimur sancti in affectu, et immaculati in effectu.

Qui Pater praedestinavit, id est, ad vitam aeternam in sua dispositione praemisit seu praeordinavit, nos in adoptionem filiorum, id est ad hoc, ut bona gratiae quae filiis adoptivis praestantur, nobis donentur. Quod autem subjungitur, per Jesum Christum, referri potest vel ad verbum, Praedestinavit, vel ad nomen, Filiorum, quia per Filium dicimur praedestinati, sicut electi. Per Filium quoque adoptio filialis nobis confertur : dedit enim nobis potestatem filios Dei fieri. Sic autem praedestinavit nos in ipsum, id est ad imitationem filiationis naturalis quae convenit Christo, cujus similitudo est filiatio adoptiva ; vel, In ipsum, id est, ut veniamus ad gloriam Christi, et ejus efficiamur coheredes. Praedestinavit insuper secundum propositum, id est aeternum decretum, voluntatis suae, qua omnia liberrime agit, id est, secundum voluntatem suam divinam, omnia juste agentem ac proponentem : quae utique est prima causa praedestinationis ; in laudem gloriae gratiae suae, id est, ut laudemus magnificentiam gratiae suae gratum facientis, per quam adoptio filiorum Dei nunc inchoatur, quae in patria per lumen gloriae consummatur ; in qua gratia gratum faciente, id est per quam, formaliter gratificavit, id est, sibi acceptos ac gratos nos fecit, in dilecto Filio suo, id est per Christum mediatorem Dei et hominum, scilicet merito Christi, et per omnia quae Christus pro nostra salute assumpsit, fecit ac pertulit.

In quo Filio Dei dilecto habemus redemptionem a jure et jugo diaboli, per sanguinem ejus, id est merito effusionis sui pretiosissimi sanguinis : juxta illud, Qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo. Ideo subditur : remissionem peccatorum, id est, redemptio ista est vitiorum nostrorum solutio : quae facta est secundum divitias, id est plenitudinem, gratiae ejus, videlicet Christi, qui gratiose et pie nos liberavit. Unde per evangelistam Joannem dicitur : Gratia et veritas per Jesum Christum facta est ; et de plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia. Quae gratia superabundavit in nobis apostolis, id est, copiosissime nobis infusa est, quippe qui primitias Spiritus Sancti accepimus, in omni sapientia, id est divinorum notitia omni, quantum ad sacram spectat Scripturam, quam plene cognoscimus, et prudentia, id est temporalium et humanarum rerum agnitione.

Haec enim nobis per gratiam Spiritus Sancti collata sunt, ut notum faceret nobis sacramentum, id est secretum, voluntatis suae, seu voluntatem suam secretam, aliis occultatam, vel incarnationis Christi mysterium, seu divinae mentis consilium circa humani generis redemptionem, secundum beneplacitum ejus, id est secundum quod sibi pie complacuit, quod proposuit in eo, id est, cujus placiti executionem constituit et implevit in Christo. Quid autem, et quando factum sit hoc, subditur : in dispensatione plenitudinis temporum, id est adveniente tempore divinitus praeordinato et dispensato, videlicet tempore gratiae, de quo alibi dictum est : Ecce jam venit plenitudo temporis ; instaurare omnia in Christo, id est per Christi mysteria reformare, quae in coelis, id est ordines angelorum, supplendo ruinas eorum, et quae in terra sunt, id est genus humanum, in ipso, id est eos qui in Christo electi sunt, qui soli effectum divinae liberationis finaliter sortiuntur.

In quo, id est, per quem Christum, et nos apostoli, sicut et ceteri electi, sorte, id est divina electione, vocati sumus ad fidem et gratiam salutarem. Dicitur autem sors, divina electio, quia utrumque est Dei, non hominis; et sicut electio non accipit personam, ita nec sors. Propter quod ait Scriptura : Sortes mittuntur in sinum, sed a Domino temperantur. Praedestinati, id est ad aeternam beatitudinem praeordinati, secundum propositum ejus, id est secundum aeternam incommutabilis ejus decreti dispositionem, qui omnia operatur per se ipsum vel causas secundas, secundum consilium voluntatis suae, id est secundum certissimam rationem suae voluntati consonam atque placentem. Nil enim operatur ad extra de necessitate aut casu, sed sapienter ac libere universa producit, juxta illud : Omnia in sapientia fecisti; et, Omnia quaecumque voluit Dominus, fecit. Ut simus in laudem gloriae ejus, id est, in nobis Deus glorificetur, qui tantam gratiam nobis sine meritis nostris ineffabili pietate largitus est : ex ejus beneficii consideratione nos ipsi aliique fideles in laudem et gloriam Dei erumpere debemus; nos qui ante speravimus in Christo, id est nos apostoli, qui ante eos qui per nostram praedicationem conversi sunt, Christo per fidem et spem inhaesimus.

In quo Christo, id est cujus ordinatione et adjutorio, et vos, Ephesii, quum audissetis, non solum auribus corporis, sed etiam cordis, verbum veritatis, scilicet Evangelium salutis vestrae, id est doctrinam Christi annuntiantem hominum liberationem, in cujus doctrinae observatione salus vestra consistit. In quo et credentes, id est, cui Evangelio fidem adhibentes, signati estis, id est inter electos computati, et a perversis distincti certis divinae praedestinationis indiciis : quorum unum est illud, Qui ex Deo est, verba Dei audit; et, Beati qui audiunt verbum Dei, et custodiunt illud; Spiritu promissionis Sancto, id est virtute et operatione Spiritus Sancti electis promissi : juxta illud in Luca, Ego mittam promissum Patris mei in vos. Vel, Spiritus Sanctus dicitur Spiritus promissionis, quia promittit vitam aeternam. Qui Spiritus Sanctus est pignus hereditatis nostrae, id est arrha futurae felicitatis : quia per ejus inhabitationem, inspirationem, consolationem ac cetera dona, certificamur de beatitudine subsequente. Ex perceptione quippe praesentium munerum, certa fit expectatio futurorum.

Dicitur ergo Spiritus Sanctus pignus hereditatis quam habituri sumus in patria, quia per modum pignoris interim nobis confertur. Pignus enim est loco rei non habitae, estque ejusdem valoris cum ea. Deus autem est nostra felicitas atque hereditas objectalis, quamvis fruitio Dei sit hereditas nostra felicitasque formalis. Hanc autem hereditatem nondum habemus in re, sed Spiritus Sanctus quem interim habemus per suam gratiosam inhabitationem, est ejusdem valoris cum ea : imo ipse realiter idem cum ea est, sed diverso habetur modo in via et in patria : ideo modo vocatur pignus, in patria autem vocatur hereditas. Verumtamen, ut in glossa quoque Augustini testantur citata verba, convenientius dicitur Spiritus Sanctus arrha quam pignus : quoniam pignus aufertur quum promissum vel debitum solvitur; arrha vero, quum sit pars pretii, non aufertur, sed completur quum solutio agitur. Quoniam ergo in perceptione futurae atque coelestis hereditatis Spiritus Sanctus non aufertur electis, sed plenius datur, idcirco aptius nuncupatur arrha quam pignus. Nihilo minus, quoniam Spiritus Sanctus dicitur nobis dari per dona sua, id est propter hoc quod dona sua nobis praestantur, et aliqua dona sua propter imperfectionem inclusam non manent in patria, ut fides et spes; ideo quantum ad haec dona, Spiritus Sanctus rationem pignoris habet. Sic enim aufertur quantum ad modum, venientibus dotibus quae fidei et spei succedunt; quantum vero ad dona quae manent et perficiuntur in patria, qualia sunt, caritas, sapientia, timor filialis, Spiritus Sanctus proprie dictus est arrha.

In redemptionem acquisitionis, id est in liberationem salvificam, per quam adipiscimur vitam aeternam, videlicet ut a jugo peccati daemonumque per gratiam Spiritus Sancti erepti, salutem acquiramus perpetuam : de qua ait Petrus, Vos genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis ; in laudem gloriae ejus, id est ad praeconium divinae beatitudinis ac majestatis, puta ad hoc ut divinae naturae beatitudinem ac majestatem grata mente laudemus. Omnia enim propter se ipsum operatus est Dominus.

Denique littera ista, quantum ad tenorem verborum, nonnihil truncata est. Unde supplere oportet : ut quum dicitur, In quo et credentes, fiat puncti distinctio ; sicque facile elicitur sensus perfectus.

Et quia bonus praelatus, imo et quilibet proximus, de salute alterius ex vera caritate laetari, et Domino gratias agere debet, subjecit Apostolus : Propterea et ego audiens a narrantibus, vel etiam ab interna locutione Spiritus Sancti, fidem vestram quae est in Christo Jesu, id est puram, sanctam, christianam atque catholicam, et dilectionem habitualem et actualem quam ostenditis in omnes sanctos, id est in universos veraciter christianos, quibus in spiritualibus ac temporalibus benefacitis, prout casus occurrit facultasque suppetit ; non cesso, congruentibus horis, gratias agens Deo pro vobis, id est propter beneficia vobis impensa, memoriam vestri faciens, id est vestri recordans, in orationibus meis, quibus pro vestro profectu oro :

Ut Deus Domini nostri Jesu Christi, id est verus Deus, qui est Deus Christi prout homo. Sic enim quaelibet divina Persona, totaque simul superbeatissima Trinitas, Deus est Christi. Qui Deus est Pater gloriae, id est fons et origo omnis sanctae laetitiae ; vel, Pater gloriae, id est majestatis altissimae ; det vobis spiritum, id est donum, sapientiae, quae est unum ac summum septem donorum Spiritus Sancti ; vel, Spiritum sapientiae, id est Spiritum Sanctum, datorem sapientiae habitualis ; et revelationis actualis, id est illuminationis ex habitu sapientiae et motione Spiritus Sancti procedentis. Non enim sufficit nobis gratia aut sapientia habitualis ; sed requiritur insuper actualis motio Spiritus Sancti, excitantis habitum ipsum in actum : cujus motionis efficitur anima cito capax per habitualia septem dona Spiritus Sancti, quemadmodum capax est motionis propriae rationis per habitus virtutum.

Det itaque vobis spiritum sapientiae in agnitione ejus, id est ad contemplandum Deum : quod est, illuminatos habere oculos cordis vestri, id est habere intellectum speculativum ac practicum divinitus illustratum, ut sciatis, et sciendo juste vivatis : sciatis, inquam, quae sit spes vocationis vestrae, id est bonum speratum, sive felicitas ad quam divinitus invitamur, et quae divitiae, id est spirituales opulentiae seu plenitudines copiosae, gloriae hereditatis ejus, id est gloriosae felicitatis Dei, quam exhibet in Sanctis in patria. Beatitudo enim est status omnium bonorum aggregatione perfectus, juxta Boetium. Unde, quamvis beatitudo Dei in se ipso sit simplicissima, beatitudo quoque quam electis infundit, secundum suam essentiam simplex sit, scilicet visio Dei, quae est tota merces ; dicimus tamen, secundum nostrae intelligentiae modum, quod in Deo sit omnium bonorum copiosissima opulentia atque ditissima plenitudo. Beatitudini autem creatae quae communicatur Beatis, multa junguntur perficientia eam, videlicet dilectio, delectatio, etc., quae dicuntur divitiae gloriosae hereditatis seu beatitudinis nobis promissae. Orat ergo Apostolus ut beatitudinis hujus divitias magis perfecte cognoscant.

Sciatis praeterea et quae sit supereminens magnitudo, id est incomparabilis sublimitas, summaque gratia, virtutis ejus in nos, id est divinae potestatis gratiam tantam cordibus nostris infundentis, qui credidimus in Christum, atque primitias Spiritus Sancti recepimus, secundum operationem potentiae virtutis ejus, id est secundum efficaciam ejus divinae potentiae : quae virtus vocatur, quum sit potestas consummata atque perfecta. Realiter tamen idem sunt, praesertim in Deo, potentia activa et virtus, quamvis potentia, secundum quosdam, dicat potentiam absolute, virtus autem complementum potentiae.

Quam virtutem operatus est, id est, operando monstravit, in Christo mortuo ac sepulto, suscitans illum a mortuis tertio die, et constituens, id est, firmiter ponens eum, ad dexteram suam, id est in potioribus bonis suis, videlicet in summo honore, dignitate et gloria, in coelestibus, id est in coelo empyreo : supra omnem Principatum, id est angelos de summo seu tertio choro infimae hierarchiae, et Potestatem, id est angelos de infimo choro secundae hierarchiae, et Virtutem, id est angelos de medio choro ejusdem hierarchiae, et Dominationem, id est angelos de summo ordine hierarchiae secundae. In hac auctoritate fundat se beatissimus theologorum princeps Dionysius, ponens Principatus in infima hierarchia. Constituit quoque eum in die ascensionis, quoad naturam assumptam, et supra omne nomen, id est ultra omne ens nominatum aut nominabile, quod nominatur, id est, exprimitur, scitur, vel esse perhibetur, non solum in hoc saeculo variabili, sed etiam in futuro, id est, in patria nominabitur aut sciatur : id est, ultra omnem creaturam terrestrem et coelestem, corporealem ac spiritualem, sublimavit Christum quoad humanitatem assumptam ; imo sola humanitas Christi, propter unionem suam personalem cum Verbo, praestantior est toto universo simul accepto.

Et omnia subjecit sub pedibus ejus, id est, universa creata Christi potestati atque imperio, imo et inferiori ejus naturae (quae nomine pedum intelligi potest), Deus Pater plenissime subdidit. Unde ipse ait : Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra. Et ipsum Christum Deus Pater dedit, id est constituit, caput, id est principalem, supra omnem Ecclesiam militantem ac triumphantem, quae est corpus ipsius Christi mysticum, quoniam unitur ei ut capiti per communionem naturae participationemque gratiae. Est quoque Ecclesia plenitudo ejus, videlicet Christi, vel quia ab ipso donis gratiae adimpletur, vel quia facit ad hoc, ut Christus omnia membra sua mystica habere dicatur, qui existens secundum divinitatis naturam, omnia in omnibus, non essentialiter aut formaliter, sed causaliter ac supereminenter, ut dictum est plenius, adimpletur, quantum ad mysticum corpus suum, quamvis in se ipso non perficiatur nec crescat.

Advertendum praeterea, quod Christus dicitur caput Ecclesiae, ad similitudinem capitis naturalis. Sicut enim in capite naturali sunt tria, videlicet : ordo, quoniam caput est prima atque superior pars hominis ; perfectio, quia in capite vigent omnes sensus ; virtus, quoniam motus et gubernatio omnium membrorum dependent a vi sensitiva ac motiva, quae dominatur in capite : sic Christus prior et altior est aliis, propter gratiae suae eminentiam, et in ipso sunt omnes sensus spirituales, ipse quoque omnibus influere potest spiritualem sensum et gratiae motum. Est autem Christus secundum utramque suam naturam caput totius Ecclesiae ; sed secundum divinam naturam, influit auctoritative, estque caput jure creationis atque excellentissimae gubernationis. Secundum humanitatem vero, influit instrumentaliter : secundum quam etiam, Deus est caput Christi. — Nec hominum tantum, sed et angelorum quoque, Christus ut homo, caput censetur. Quemadmodum enim angelorum et hominum unus est ultimus finis atque felicitas, scilicet visio Dei per speciem, sic una est eorum Ecclesia. Multitudo namque electorum actibus officiisque distincta, mysticum Christi corpus vocatur. Quoniam igitur Christus, etiam ut homo, propter propinquitatem suam ad Verbum, influentiam habet in summos ordines angelorum et ceteros universos, eos purgando, illuminando et perficiendo, secundum magni Dionysii documenta : constat quod sit eorum caput Christus. Jam enim inductum est, quod Deus constituit eum super omnem principatum et potestatem, etc. Alibi quoque ab eodem Apostolo de ipso asseritur, quod est caput omnis principatus et potestatis.

Postremo sciendum, quod Christus est caput omnium, non aequaliter, sed ordine quodam. Primo enim et principaliter est caput Beatorum, qui ei uniuntur per gloriam fruitionis ; secundo, eorum qui ei uniuntur per caritatem viae ; tertio autem, illorum qui sola fide ei junguntur ; quarto vero, eorum qui uniuntur ei per potentiam ad actum reducendam ; quinto (et maxime improprie), eorum qui uniuntur ei per potentiam nunquam ad actum reducendam. Damnatorum vero Christus caput non est ; sed exsistentium in purgatorio caput veraciter appellatur.

Articulus II: ELUCIDATIO CAPITULI SECUNDI: ET VOS QUUM ESSETIS MORTUI IN DELICTIS ET PECCATIS

INTENDENS autem Apostolus Ephesios ad gratiarum actionem inducere, et gratiam Dei commendare, commemorat quales, id est quam vitiosi ac miseri, ex semet ipsis fuerunt, et quales per misericordiam et gratiam Christi effecti sint.

Et vos, Ephesii, quum essetis mortui spiritu in delictis omissionis, et peccatis commissionis. De sic mortuis ait in Evangelio Dominus : Dimitte mortuos sepelire mortuos suos. In quibus vitiis aliquando, scilicet, dum nondum credidistis in Christum, ambulastis, injuste vivendo, secundum saeculum, id est conversationem seu vitia, mundi hujus, qui totus in maligno positus est, id est hominum mundanorum : nec solum secundum saeculum, sed et secundum principem potestatis aeris hujus, id est secundum suggestiones diaboli, qui potestatem suam exercet et habitat in aere caliginoso : qui princeps hominum impiorum, est spiritus malignus, qui nunc operatur in filios diffidentiae, id est, desperantes, incredulos et induratos seducit ac possidet. Sequuntur enim pene in omnibus diabolicum instinctum. In quibus delictis atque peccatis, quantum ad genus eorum, et nos omnes Judaei, sicut et gentes, aliquando conversati sumus, antequam gratiam Christi susciperemus, in desideriis carnis nostrae, id est carnalibus concupiscentiis consentiendo, facientes, id est actu implentes, voluntatem carnis et cogitationum, id est inclinationes sensualitatis et cogitationum pravarum, seu ea in quibus caro delectatur, vel cogitatio inaniter occupatur et gloriatur. Et eramus natura, id est naturali propagatione ab Adam traducta, secundum illud : Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum ; filii irae, id est digni vindicta et poena, propter originale peccatum, cui debebatur poena damni, non poena sensus, in posteris ; sicut et ceteri impii sunt.

Deus autem qui dives, id est copiosus, est in misericordia : nam in se ipso immensam habet clementiam ; et effectus divinae pietatis ineffabiles sunt, juxta illud, Miserationes ejus super omnia opera ejus ; propter nimiam caritatem suam, id est vehementem dilectionem, qua dilexit nos. De qua dilectione legitur apud Joannem : Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret. Quum essemus mortui peccato originali ac personali seu actuali, convivificavit nos Christo, id est, simul cum Christo, imo et per Christi incarnationem ac passionem, vivificavit nos, liberando a morte culpae, et influendo vitam gratiae, daturus demum vitam gloriae; cujus gratia, id est gratuita pietate, dono ac merito, estis salvati, non propriis meritis. Et conresuscitavit, id est, cum Christo et per Christi resurrectionem resuscitavit nos a morte, nunc in spe, quod in die judicii fiet in re. Capitis enim praecessio, spes membrorum est. Et consedere fecit in coelestibus, in Christo Jesu, id est, per fidem, gratiam et meritum Christi jam praeparavit nobis locum beatae quietis in coelestibus mansionibus : nunc enim consedere nos fecit in spe. Unde et Christus ait : Ego dispono vobis regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam, et sedetis super thronos. Et rursus alibi : Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo.

Ut ostenderet in saeculis supervenientibus, id est in futuris generationibus, vel in die judicii, abundantes divitias gratiae suae, id est copiosa munera coelestium gratiarum, seu gratiae habitualis, ex qua omnia alia dona gratifica aliquo modo dependent. Hae autem divitiae non sunt nisi sublimia dona Spiritus Sancti nobis collata. In bonitate Dei extenta super nos, id est ex divina pietate nos misericorditer adspiciente, in Christo Jesu, id est per Christum et ejus sacra mysteria.

Gratia enim, id est gratuita Dei pietate, qui omnes homines vult salvos fieri ; vel, Gratia habituali omne meritum vestrum praeveniente ; vel, Gratia, id est gratioso merito Christi ; estis salvati a potestate diaboli et servitute peccati, ceterisque animarum periculis, quantum est ex parte Dei salvantis, per fidem : sine qua impossibile est Deo placere, et sine qua nulla actio meritoria est ; per quam etiam meritum Christi nobis applicatur. Et hoc, non ex vobis, id est, non propria virtute estis salvati ; Dei enim donum est salvatio vestri, seu fides : et hoc, non ex operibus, id est, non vestris meritis salvationem aut fidem meruistis, sed Deus misericorditer vos praevenit, ut ne quis glorietur, id est, ne aliquis se propriis viribus jactet salvatum, sicque in ipso, non in Domino glorietur. Et merito nemo in se gloriari debet. Ipsius enim Dei sumus factura, id est creati a Deo quantum ad esse naturale ; creati, [seu] recreati ac regenerati quantum ad esse gratiae, in Christo Jesu, id est in sacramentis et fide Christi. Sacramenta enim Christi gratiam conferunt, et spiritualiter creant. De qua creatione ait Psalmista : Cor mundum crea in me, Deus. Creati, inquam, in operibus bonis, id est, per opera bona, virtuosa ac meritoria ad perfectam regenerationem et spiritualem existentiam ducti. Quamvis enim per fidem et gratiam renascamur et justificemur, oportet tamen ut tempore opportuno fides per dilectionem operetur, quoniam fides sine operibus mortua est. Quae opera bona praeparavit Deus, id est, in sua praedestinatione nobis dare disposuit : omnia enim opera nostra operatur in nobis ; ut in illis ambulemus, id est conversemur, procedendo de via ad patriam per semitam mandatorum.

Propter quod, id est, quoniam tantam misericordiam consecuti estis, idcirco ut gratiores sitis Domino Deo, memores estote, quod aliquando, antequam converteremini ad Christum, vos gentes eratis, id est gentiliter et infideliter conversantes, in carne, id est in peccatis carnalibus. Sic etiam accipitur caro in epistola ad Romanos, ubi dicitur : Vos autem in carne non estis. Qui dicebamini praeputium, id est, immundi et incircumcisi vocabamini, tanquam habentes praeputium, ab ea quae dicitur circumcisio, id est a populo Judaeorum circumciso ; vel, distincti a populo isto (circumcisio enim est signum distinguens Judaeos a gentibus) ; in carne manu facta, id est, circumcisio ista in membro corporis, ministerio manuum fiebat. Qui eratis in tempore illo sine Christo, id est sine fide, caritate et gratia Christi : quamvis sine Christo, prout Deus est, nihil possit in momento subsistere ; alienati a conversatione Israel, id est a cultu divino, qui tunc in solo Israelitico populo viguit, et hospites testamentorum, id est extranei a veteri Testamento : quod pluraliter testamenta vocatur, propter diversitatem promissorum suorum ; spem promissionis, id est aeternae felicitatis nobis promissae, non habentes, et sine Deo vero, id est sine gratia atque notitia Dei, in hoc mundo.

Nunc autem, id est hoc tempore vestrae conversionis, seu evangelicae legis, in Christo Jesu, id est per Dominum Salvatorem, vos qui aliquando eratis longe a Deo, non loco, sed dissimilitudine quam efficit culpa, juxta illud Prophetae : Iniquitates vestrae diviserunt inter Deum vestrum et vos, et peccata vestra absconderunt faciem ejus a vobis ; facti estis prope, id est, Deo per caritatem uniti estis, in sanguine ejus, id est per pretiosi sanguinis Christi effusionem.

Ipse enim Christus est pax nostra effective, non formaliter, id est pacificator noster. Nam pacem fecit inter Deum et homines. Homines quoque per diversas leges divisos pacificavit : imo homines et angelos optime pacificasse cognoscitur. Qui fecit utraque, id est duos populos, scilicet Judaeos et gentiles, unum in fide ac dilectione. Hinc est quod ait ipse : Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi, ut sint unum sicut et nos. Christus quippe est lapis angularis, in quo duo populi concurrerunt et adunati sunt, ita ut ex Judaeis gentibusque conversis constet una Ecclesia. Propter quod aiebat Propheta : Consilium pacis erit inter duos illos. Et medium parietem maceriae, id est obstaculum accedendi ad Deum, solvens, id est, per suam passionem et gratiam auferens. Abstulit enim a Judaeis observantiam legalium, a gentibus autem idololatriam, et pro omnibus satisfecit. De tali pariete ait Psalmista : In Deo meo transgrediar murum. Dicitur autem hic paries maceriae, propter suam infirmitatem. Maceria namque est congeries lapidum sine caemento. Vocaturque medius, quoniam divisit populos istos ab invicem et a Deo. Non enim sibi concordabant invicem, neque cum Deo, stante pariete isto ; sed erant omnes quasi oves errantes, unusquisque in viam suam declinavit. Gratia vero Dei parietem istum destruxit facile, consumendo peccata, et unitatem caritatis praestando. Inimicitias Judaeorum et gentium in alterutrum, et in Deum, in carne sua, id est per corporis sui mysteria, scilicet passionem et mortem, solvens. Ipse est enim Agnus qui abstulit peccata mundi. Quibus ablatis, amicitia redit, et habitare facit unius moris in domo.

Insuper Christus est legem mandatorum, id est legem Mosaicam, plenam mandatis triplicibus, scilicet moralibus, judicialibus et caerimonialibus, decretis, id est evangelicis praeceptis, evacuans, id est, cessare faciens, quantum ad caerimonialia. De quibus decretis legem evacuantibus, dicit Salvator : In his duobus praeceptis tota lex pendet et Prophetae. Fertur autem Rabbi Moyses dicere, tot esse mandata in lege, quot sunt ossa in humano corpore, hoc est sexcenta et tredecim. Ut duos populos a se olim fide et cultu divisos, puta Judaeos et gentes, condat, id est constituat, in semetipso tanquam in salvatore ac capite, jungens eos sibi per fidem et caritatem, in uno novo homine, id est in semetipso, Deo humanato, novo ordine genito, et omnia innovante, faciens pacem inter populos istos ad invicem, et quoad Deum et angelos ; et reconciliet ambos Deo in uno corpore, id est in proprii corporis passione ; vel, In uno corpore, id est ad hoc ut sint unum mysticum corpus Ecclesiae, quod est ipsa Ecclesia, quae est mysticum corpus Christi ; per crucem, id est crucis passionem, interficiens, id est, penitus tollens seu auferens, quantum in se est, inimicitias, id est peccata quae inimicitiam induxerunt : odio enim sunt Deo impius et impietas ejus ; in semetipso, id est propria morte ac merito, juxta illud Isaïae vaticinium : Pro nobis dolens vulneratus est ; item et illud Petri, Ipse peccata nostra tulit in corpore suo super lignum.

Et veniens Christus, id est, in natura assumpta novus apparens in terris, et cum hominibus conversans ac ambulans, evangelizavit, id est, dandam praedicavit, et per Apostolos datam annuntiavit, pacem praedictam vobis gentilibus, qui longe fuistis, id est multum a Deo aversi. Unde in Evangelio : Alias, inquit, oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere ; et rursus, Multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham et Isaac et Jacob in regno coelorum. Evangelizavit et pacem his qui prope, id est Judaeis unum verum Deum colentibus, de quibus ipse ait : Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel. Hoc verbum Apostoli sumptum videtur ex eo quod per Isaïam Dominus protestatur : Creavi fructum labiorum ejus, pacem ei qui longe, et pacem ei qui prope. Quoniam per ipsum Christum, tanquam per optimum mediatorem, reconciliatorem et advocatum, habemus accessum, id est causam atque fiduciam accedendi corde sincero, ambo, id est nos Judaei et gentes, in uno spiritu, id est instinctu et operatione ejusdem Spiritus Sancti ; vel, In uno spiritu, id est pari affectu seu anima una per caritatem, sicut multitudinis credentium erat cor unum et anima una ; ad Patrem aeternum, eum laudando, orando et operibus venerando. Unde dicit alibi Apostolus : Adeamus cum fiducia ad thronum gratiae ejus, ut misericordiam consequamur.

Ergo, id est, quoniam per Christum reconciliati et prope facti estis, habentes per ipsum accessum ad Patrem, sicut et ipse ait : Nemo venit ad Patrem nisi per me ; jam tempore gratiae et novae legis, quum estis ad Christum conversi, non estis hospites, id est adventicii, et cito abeuntes a Deo et Ecclesia, et advenae, id est a Deo et electis extranei : per fidem enim et caritatem et cetera dona Spiritus Sancti firmiter stabiliti estis in Deo, atque in ecclesiastica unitate. Ideo subditur : sed estis cives Sanctorum, id est de numero electorum, tanquam ejusdem juris ac dignitatis cum illis in domo militantis Ecclesiae, et domestici Dei, id est Deo familiariter copulati, et in domo ejus, scilicet Ecclesia, recepti, semperque mansuri ; superaedificati, id est mente fortiter innixi, radicati atque fundati sive instructi, super fundamentum Apostolorum et Prophetarum, id est super Christum, qui est primum ac summum fundamentum, in quo Apostoli et Prophetae fundati fuerunt per fidem et gratiam singularem. Potest quoque per fundamentum intelligi sacra Scriptura novi ac veteris Testamenti, in qua fidelium corda fideliter constabiliuntur. Ædificati itaque estis hoc modo, ipso summo angulari lapide existente Christo Jesu, id est, ita ut Christus in aedificio isto Ecclesiae spirituali sit lapis summus et angularis : lapis quidem, quoniam firmiter sustinet et conservat credentes in se ; summus, quoniam perficit eos ; angularis, quia in ipso sicut in capite, uniuntur duo populi, Judaei videlicet et gentiles, ad construendam unam Ecclesiam, quemadmodum duo parietes in lapide materiali in angulo posito concurrunt atque cohaerent. De hoc lapide ait Psalmista : Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli. Quod Christus de se praedictum testatur, dicens Judaeis : Nunquam legistis, Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, etc. ?

In quo Christo, id est in cujus doctrina, fide et gratia, omnis aedificatio, id est domus, videlicet fidelis quilibet, seu multitudo fidelium, constructa, id est spiritualiter erecta et confirmata, crescit, id est, proficiendo procedit de bono in melius, in templum sanctum, id est ad hoc ut sit templum purum a vitiis, in quo Deus per gratiam habitare dignetur, juxta illud : Templum Dei sanctum est, quod estis vos ; in Domino, id est adjutorio Dei, vel secundum voluntatem ipsius. In quo Domino, id est cujus subsidio, et vos coaedificamini, id est, simul cum aliis fidelibus aedificamini intus in anima, virtutibus, donis atque scientiis, in habitaculum Dei, id est, ut sitis templum inhabitationis divinae, in Spiritu Sancto, id est virtute Spiritus Sancti, qui hujus aedificationis artifex est, et sine quo nullum acceptum est opus.

Quaeritur circa praedicta, quomodo ei quod dictum est, Jam non estis hospites et advenae, consonet quod de Sanctis scriptum est alibi, Confitentes quia peregrini et hospites sunt super terram ; item quod ait Petrus, Obsecro vos tanquam advenas et peregrinos ; et illud denique Davidicum, Ne sileas, quoniam advena ego sum apud te et peregrinus, sicut omnes patres mei. Et respondendum, quod Sancti sunt peregrini et advenae, quantum ad saeculum istud, in quo peregrinantur a Domino, suspirantes ad patriam supercoelestem. Mundus enim carcer est atque exsilium electorum. Non autem sunt hospites, peregrini aut advenae, quoad regnum et domum seu civitatem militantis Ecclesiae : imo et triumphantis Ecclesiae cives et domestici sunt in spe.

Articulus III: EXPLICATIO CAPITULI TERTII: HUIUS REI GRATIA, EGO PAULUS VINCTUS, ETC

ORANS praeterea sanctus Apostolus pro Ephesiis, ait : Hujus rei gratia, id est pro hac causa mihi grata, et vobis gratiosa, videlicet ut aedificemini in habitaculum Dei in Spiritu Sancto (secundum intellectum jam expressum), ego Paulus vinctus Jesu Christi, id est propter Christum Romae incarceratus et vinculis strictus, pro vobis gentibus, id est ob hoc quod vobis gentibus evangelizo. Et hoc vobis constare potest sic esse, si tamen audistis dispensationem gratiae Dei quae data est mihi, id est gratiam mihi ex divina dispensatione seu dispositione collatam, videlicet apostolatum et cetera dona gratis data atque gratifica mihi impensa, in vobis, id est ad vestram salutem et instructionem. Quoniam secundum revelationem, id est ex supernaturali et clara illuminatione Christi, notum mihi factum est sacramentum, id est humanae redemptionis mysterium seu occultum Dei consilium de salvatione hominum, sicut supra (videlicet in praecedenti capitulo) scripsi in brevi sermone, dicendo de Christo : Ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum ; prout potestis, legentes verba illa, intelligere prudentiam, id est sapientiam, meam in mysterio Christi cognoscendo, id est in descriptione, praedicatione, seu cognitione hujus divini secreti, seu summae mentis consilii, utpote quod gentes per Christum salvandae sint.

Quod mysterium aliis, id est praeteritis, generationibus non est agnitum, id est revelatum, scilicet filiis hominum qui fuerunt, sicut nunc, id est tam plene, tam vulgate, et tam perfecte quam modo. Revelatum autem sanctis Apostolis ejus et Prophetis novi Testamenti : quorum multi nominantur in Actibus Apostolorum. Nam et omnes Apostoli fuerunt prophetae. His ergo revelatum est in spiritu, id est per Spiritum Sanctum ; vel, In spiritu, id est spirituali mentis excessu seu elevatione ad percipiendam revelationem divinam; esse gentes, id est electos gentiles, coheredes quoad felicitatem futuram, et concorporales, id est ad idem mysticum corpus pertinentes, et participes promissionis, id est consortes coelestium promissionum cum nobis Apostolis ceterisque electis Judaeis, ita ut eadem sit beatitudo omnium nostrum in patria, et nunc unum corpus simus Christi. Quod totum factum est in Christo Jesu, id est virtute et gratia, seu per incarnationem, passionem et merita Christi; item per Evangelium, id est evangelicae legis praedicationem, per quam gentes ad fidem conversae sunt, et Christi gratiam susceperunt; cujus Evangelii factus sum ego minister, id est obsequiosus annuntiator, secundum donum gratiae Dei quae data est mihi, id est secundum apostolatum et sapientiam mihi divinitus distributa, secundum operationem virtutis ejus, id est secundum influxum divinae potentiae, ad tantam me gratiam promoventis.

Mihi enim Paulo omnium sanctorum minimo, non simpliciter, sed secundum aliquam considerationem, videlicet quantum ad id quod sum ex me ipso, et quod feci adversus Ecclesiam. Etenim secundum diversas considerationes sui ipsius, potest homo diverso de sese judicare modo sine mendacio, sicque major ac perfectior potest se vere humiliare sub inferioribus. Nunquam enim debet aliquis propter humilitatem a veritate recedere. Data est gratia haec, id est auctoritas et sapientia: in gentibus evangelizare, id est gentibus praedicare, investigabiles divitias, id est imperscrutabilia et copiosissima dona et beneficia Christi hominibus praestita vel promissa; et illuminare instrumentaliter, id est praedicando docere, omnes gentes, id est quasdam de omni genere gentium, quae sit dispensatio, id est executio seu dispensativa adimpletio, sacramenti absconditi a saeculis in Deo, id est humanae redemptionis secreto consilio factae, seu incarnationis Filii Dei. Quod sacramentum, absconditum seu celatum fuit in Deo, id est in divinae mentis notitia, a saeculis, id est ab omnium generationum exordiis, utpote ab origine mundi, ita ut nulli creaturae angelicae vel humanae fuerit plene manifestatum. Qui Deus omnia creavit. Ut innotescat principibus et potestatibus in coelestibus per Ecclesiam multiformis sapientia Dei, secundum praefinitionem saeculorum, quam fecit Deus in Christo Jesu Domino nostro.

In horum expositione verborum maximam difficultatem habentium, S. Hieronymus et Augustinus non nihil dissonare videntur. Secundum Hieronymum enim exponitur sic: Mihi data est gratia evangelizare in gentibus investigabiles divitias Christi, ut innotescat, id est, ita ut notificetur, principibus et potestatibus, id est angelorum ordinibus qui sunt in coelestibus mansionibus, per Ecclesiam, id est per Apostolorum in Ecclesia praedicationem, seu ex praedicatione Apostolorum in Ecclesiis facta, multiformis sapientia Dei, id est divinae mentis sapientialis dispositio de humani generis liberatione. Quae utique cognitio vel sapientia Dei, quamvis in se una et simplicissima sit, tamen propter diversa quae includit, concernit et efficit, multiformis vocatur. Est enim de omnibus mysteriis Christi. — Quod autem subjungitur, Secundum praefinitionem saeculorum, etc., referri potest ad verbum, Innotescat. Eritque sensus: Ut innotescat principibus et potestatibus per Apostolorum praedicationem multiformis sapientia Dei, secundum praefinitionem saeculorum, id est secundum praedicationem dominicam ab exordio temporum praeconceptam: quam praeordinationem fecit, id est effectui mancipavit, in Christo Jesu Domino nostro, id est per Christi praedicationem inchoative, et per missionem ac illuminationem qua ipse Apostolos docuit, et ad praedicationem emisit. — Secundo refertur ad nomen, Multiformis. Tanquam dicat: Multiformis sapientia Dei, non in se multiformis, sed simplex; multiformis vero, secundum praefinitionem saeculorum, id est secundum ordinationem eorum quae in saeculo fiunt, vel secundum haec ipsa ex divina praeordinatione procedentia : quam praefinitionem fecit, id est implevit, vel implere disposuit, Deus Pater in Christo Jesu Domino nostro, id est per unigenitum Filium suum, per quem facta sunt omnia; qui testatur : Pater meus usque modo operatur, et ego operor.

Secundo exponitur, juxta Augustinum, hoc modo : Mihi data est gratia illuminare omnes, quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo, ut innotescat, id est, sic tamen ut innotuerit, principibus et potestatibus, id est angelis universis, per Ecclesiam, id est in Ecclesia, multiformis sapientia Dei.

Ponit ergo Augustinus super Genesim, quod omnes angeli, a principio saeculi praecognoverunt mysterium regni coelestis, id est unigeniti Filii Dei incarnationem. Quod etiam Thomas in prima parte affirmat, rationem adjiciens : Quoniam incarnatio Verbi, est finis ad quem omnia angelorum ministeria ordinantur. Omnes autem sunt aliquo modo administratorii spiritus. Omnes ergo sacramentum hoc cognoverunt quantum ad substantiam ejus in generali, non autem quantum ad singulas circumstantias seu particulares conditiones ipsius. Et quantum ad hoc, profecerunt in cognitione multiformis sapientiae Dei mysteriorumque Christi, tempore ascensionis et praedicationis Apostolorum. Porro, B. Hieronymus videtur sentire oppositum hoc loco, et in Isaia, exponens illud, Quis est iste qui venit de Edom? Dicit itaque, quod angeli mysterium incarnationis passionisque Christi ignoraverunt, donec impleretur, a Christo quoque ascendente illud addiscerent, atque ex praedicatione Apostolorum in ejus agnitione proficerent. Verumtamen si dicta Hieronymi diligenter inspiciantur, non videntur praedictis penitus dissonare. Nam asserit, quod angelicae dignitates non ad purum intellexerunt praememoratum mysterium, donec completa est passio Christi, et Apostolorum praedicatio in gentes promulgata. Certum est autem dici non posse, quod angeli absolute nescierunt mysteria Christi, donec rebus essent expleta. Propheticae autem revelationes, secundum Dionysium, angelorum ministerio fiunt. Quod ergo de Christo praecognoverunt Prophetae, angeli prius certiusque noverunt. — De hac vero materia plenius dixi in Isaia, exponendo capitulum illud, cujus exordium est : Quis est iste qui venit de Edom? Videtur quoque expositio gloriosi Hieronymi hoc loco magis concordare litterae, quam expositio Augustini, ut constat inspicienti.

In quo Christo, id est cujus gratia et merito, habemus fiduciam futurae felicitatis, et accessum ad Deum in confidentia, id est confidendo de bonitate Dei, meritis Christi et actibus propriis, per fidem ejus, quia in fide Christi omnia bona nostra fundantur. Unde et confidentia ista ex fide procedit.

Consequenter admonet Ephesios ad patientiam atque constantiam. Propter quod obsecro, id est, per sacra vos rogo, ne deficiatis, id est, ne frangamini per impatientiam, pusillanimitatem, aut taedium animi, nec a fide bonoque opere desistatis, in tribulationibus meis, id est ex consideratione persecutionum et adversitatum quas patior pro vobis, hoc est ad vestri aedificationem ac probationem; quae constantia, scilicet non deficere, est gloria vestra, id est gloriosum meritum vestrum. Solent autem pusilli scandalizari, frangi, deficere, dum conspiciunt justos ab impiis opprimi aut occidi. In quorum persona scriptum est ab Habacuc : Quare, Domine, non respicis contemptores, et taces conculcante impio justiorem se? Propter hoc lacerata est lex. Exercitati autem in via et lege divina, qui sciunt quod per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum coeleste, et quod poenae justorum in hac vita non sunt nisi medicinae atque remedia, non moventur ex hoc; quin potius dicunt illud Salvatoris : Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum.

Hujus rei gratia, puta, ne deficiatis a bono propter adversa, flecto genua mea, corpus in oratione humiliando, ad insinuandam vel excitandam cordis mei humiliationem, ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, ex quo omnis paternitas in coelis et in terra nominatur, id est, de cujus verissima paternitate derivatur et nomen paternitatis sortitur omnis paternitas angelorum et hominum : ita quod paternitas primo et proprie convenit Deo Patri, qui genuit Filium, non solum in natura similem, sed etiam sibi consubstantialem; ceteris vero convenit paternitas per quamdam imitationem paternitatis divinae. Ut det vobis secundum divitias gloriae suae, id est secundum plenitudinem suae perfectionis increatae et opulentissimae, virtutem, id est cordis constantiam, corroborari, id est, ut confirmemini, per Spiritum ejus, id est per inspirationem et opem Spiritus Sancti, in interiori homine, id est in anima : quod est habitare Christum per fidem formatam in cordibus vestris, id est mansionem quietam ac jugem praesidentiam habere in interioribus vestris. Sitis quoque in caritate Dei ac proximi radicati, id est radicitus fixi, seu firmiter inhaerentes, quemadmodum radix terrae fortiter inest, et fundati, id est per firmas rationes divini amoris stabiliti, videlicet ex consideratione divinae bonitatis in se, et caritatis ejus super nos, ex consideratione etiam beneficiorum promissionumque Christi :

Ut possitis comprehendere, id est sincere cognoscere, cum omnibus sanctis, id est, sicut sancti in via Deo revelante cognoscunt, quae sit latitudo spiritualis caritatis, et longitudo, et sublimitas, et profundum ejus. Hae dimensiones attribuuntur caritati, per similitudinem corporalium dimensionum. Unde latitudo caritatis est, quod ad omnes extenditur, etiam inimicos. Longitudo ejus est, quod tendit in longum atque futurum, videlicet usque in ultimum finem, seu vitam aeternam, nec frangitur propter dilationem. Unde secundum Augustinum, longitudo est perseverandi longanimitas. Sublimitas vero caritatis est, quod immediate unit nos Deo, imo in Deum transformat, eique inseparabiliter colligat : quod maxime in patria adimpletur. Profundum autem caritatis est, condescensus ad proximum, vel humiliationis declivitas ex consideratione terribilium judiciorum Dei. — Possunt quoque haec quatuor metaphorice ad divinam referri naturam : ut latitudo pertineat ad divinae naturae communicabilitatem, qua Deus dat omnibus affluenter, nec aliquid expers est a divinae bonitatis participatione ; longitudo vero pertineat ad aeternitatem, qua attingit a fine usque ad finem, imo universa praecedit et omnia sequitur, vel ad longanimum expectationem qua impiorum praestolatur emendationem ; sublimitas autem ad majestatis divinae incircumscriptibilem excellentiam, vel ad promissorum supernaturalem dignitatem ; profundum quoque ad incomprehensibilia divinae naturae, ejusque judiciorum, de quibus dicit Scriptura : Judicia tua abyssus multa ; item alibi : Excelsior coelo est, et quid facies ? profundior inferno, et unde cognosces ? Longior terra mensura ejus, et latior mari.

Possitis scire etiam scientia practica, id est sciendo imitari et juste agere, supereminentem scientiae caritatem Christi, id est dilectionem illam praecipuam qua Christus secundum suam scientiam nos dilexit. Dilectio enim ex cognitione procedit. Vel sic : Possitis scire caritatem Christi supereminentem scientiae, id est nostram notitiam sua magnitudine excedentem. Ut impleamini, id est, divinarum gratiarum recipiendo influxum, tendatis ac perducamini, in omnem plenitudinem Dei, id est ad omnia dona perfecta quae conferuntur a Deo, quatenus nunc obtineatis plenitudinem meritorum, postmodum vero plenitudinem praemiorum.

Ei autem, scilicet Deo omnipotenti, qui potens est omnia sibi placentia et nobis salubria facere, id est implere, superabundanter quam petimus aut intelligimus, id est copiosius quam orare aut nosse valeamus, qui tamen plus intelligimus quam orare praesumamus, secundum virtutem, id est omnipotentiam suam, quae operatur in nobis ut causa prima ac principalis, nobisque virtutem et gratiam operandi largitur; ipsi sit gloria, id est clara cum laude notitia, in Ecclesia, id est in cordibus fidelium qui Deum glorificant, et in Christo Jesu, id est propter ea quae nobis per Christum donavit : gloria, inquam, duratura in omnes generationes, id est per universa generationum intervalla seu tempora, saeculi, id est praesentis vitae contentivae saeculorum, id est includentis in se saecula universa, id est singulas mundi aetates. Porro, secundum Damascenum, saeculum multa significat : primo, uniuscujusque rei vitam; secundo, tempus mille annorum; tertio, totam vitam, seu durationem (ut ita loquar) praesentem; quarto, vitam futuram in patria post resurrectionem novissimam; quinto, mensuram aeternorum; sexto, mensuram perpetuorum; septimo, singulas septem mundi aetates. Amen.

Articulus IV: DECLARATIO CAPITULI QUARTI: OBSECRO ITAQUE VOS EGO VINCTUS IN DOMINO

DOCUIT sanctus Apostolus omnia bona nostra divinae pietati ac gratiae esse adscribenda; induxit quoque Ephesios ad gratiarum actionem, et fudit pro eis precem devotam. Jam in moralibus instruit eos, dicendo : Obsecro itaque vos ego vinctus, id est Romae incarceratus atque ligatus, in Domino, id est propter Deum et fidei praedicationem, ut digne ambuletis, quotidie in virtutibus proficiendo : digne, inquam, vocatione qua vocati estis ad christianam religionem atque evangelicam legem, me foris per praedicationem meam vocante, Deo autem interiorius operante et per inspirationem internam vocante : hoc est, sic vivite ut convenit Christianis, et sicut lex jubet quam assumpsistis :

Cum omni humilitate interiori et exteriori in verbis et factis, ita ut latentem superbiam et manifestam praesumptionem ac pompam abjiciatis, et mansuetudine, id est mititate iram refrenante. Hoc et Christus admonet : Discite (inquiens) a me, quia mitis sum et humilis corde. Unde et Tobias praecepit filio suo : Superbiam nunquam in tuo sensu aut in verbo tuo dominari permittas; in ipsa enim sumpsit initium omnis perditio. Et in Ecclesiastico scriptum est : Odibilis coram Deo et hominibus est superbia. De commendatione vero mansuetudinis scriptum est : Fili, in mansuetudine opera tua perfice, et super hominum gloriam diligeris. Cum patientia, quae passionem tristitiae aufert, id est cum aequanimi tolerantia adversorum. Supportantes invicem mutuos defectus atque labores, compatiendo peccantibus et laborantibus succurrendo, sicut alibi dictum est : Alter alterius onera portate; in caritate, id est sincero affectu, non simulatione aut pro commodo temporali; solliciti servare, id est studiosi ac diligentes ad conservandum, unitatem spiritus, id est spiritualem unionem et conformitatem animorum, ut sit vobis anima una per caritatis affectum; vel, Unitatem spiritus, id est unitatem Ecclesiae quam facit Spiritus Sanctus; in vinculo pacis, id est in pace seu tranquillitate animi, quae est spirituale vinculum unitatis praefata, quoniam nutrit eam atque conservat.

Unum corpus Christi mysticum estis, et unus spiritus cum Deo, ei fideliter adhaerendo; vel, Unus spiritus cum spiritu Christi per caritatem, eadem volendo ac nolendo cum eo, quemadmodum per Jeremiam Dominus loquitur: Dabo eis cor unum et animam unam; sicut vocati estis in unam spem, id est ad eandem beatitudinem sperandam, vocationis vestrae, id est ad quam vestra vocatio ordinatur.

Merito insuper observanda est unitas ista interna ac spiritualis: nam, Unus Dominus, scilicet Deus Trinitas. De quo in libro Esther legitur: Domine, rex omnipotens, in ditione tua cuncta sunt posita. Una fides in specie ex parte objecti, quod est veritas prima; sed ex parte subjectorum fides numeraliter diversificatur. Quamvis enim multa sint credenda et multi articuli fidei, una tamen est formalis et propria ratio objectalis, propter quam omnibus creditur, et cui fides innititur, scilicet veritas increata. Unum Baptisma in specie, quia materia una est, utpote aqua, et forma Baptismi eadem est. Vel dicitur Baptisma unum, ex parte interioris baptistae, videlicet Christi, qui solus lavat et mundat interius. Vel ideo unum vocatur, quia iterari non potest, estque ejusdem valoris a quocumque ministretur, quoniam non consistit in merito dantis, sed in virtute dominicae passionis. Unus Deus et Pater omnium, id est Deus Trinitas: qui Deus dicitur propter creationem; Pater, propter benignam gubernationem; qui est super omnes, id est incomparabili dignitate cunctis praestantior, et per omnia spiritualiter extentus sive diffusus, cunctaque penetrans et includens: propter quod per Jeremiam contestatur, Numquid non coelum et terram ego impleo? et in omnibus nobis credentibus atque electis est per fidem, caritatem et gratiam.

Sed ne ex hoc quod dixit nos esse unum corpus unumque spiritum, aestimetur in omnibus esse par gratia, subditur: Unicuique autem nostrum data est gratia gratum faciens, vel gratis data, seu utraque simul, secundum mensuram donationis Christi, id est juxta quantitatem mensuratam a Christo, vel secundum quod Christus dator mensurat, qui dat singulis secundum propriam capacitatem sive virtutem.

Propter quod dicit Psalmista: Ascendens Christus in altum, id est in coelum empyreum in die ascensionis, captivam duxit captivitatem, id est, a diabolo captos eripuit, cepit, et secum deduxit, videlicet Sanctos de limbo, omnesque omnino purgatos; dedit dona hominibus, maxime in die sancto Pentecostes, quando discipulis mittens Spiritum Sanctum, implevit corda eorum diversis charismatibus Spiritus Sancti, ut patet in Actibus. Allegat autem Apostolus potius sensum quam verba Psalmistae. Sic enim continet nostra translatio: Ascendisti in altum, cepisti captivitatem, accepisti dona in hominibus. Quod autem Christus ascendit, quid est, id est, quomodo verum est, nisi quia et descendit primum, id est ante, videlicet in die resurrectionis seu mortis suae, in inferiores partes terrae, id est ad limbum patrum, qui est secus infernum situm in medio terrae? Inde enim captivam duxit captivitatem. Porro Christus in puncto mortis suae descendit in limbum, quantum ad animam; in die vero resurrectionis rediit illuc cum corpore et anima, secundum quosdam. Vel sic: Descendit primum in inferiores partes terrae, id est ad hunc mundum inferiorem, humanam naturam assumendo, atque in mundo visibiliter operando. Unde ipse ait: Nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo. Qui descendit modis praefatis, ipse est et qui ascendit in die ascensionis, secundum corpus et animam, super omnes coelos materiales et habitationes eorum. Ascendit autem loco et dignitate, vel potius dignitatis suae manifestatione, super omnes creaturas corporales ac spirituales.

Sunt autem septem coeli planetarum. Octavum coelum, est firmamentum quod appellatur sidereum; estque partim diaphanum, et partim lucidum. Nonum, est coelum crystallinum seu aqueum, omnino diaphanum, quod philosophi nominant nonam sphaeram. Ultra quam aliqui ponunt decimam sphaeram seu decimum coelum, quod nominant primum mobile. Ultra hos coelos est coelum empyreum maxime uniforme ac simplex atque immobile, quod est mansio Beatorum. Denique, praeter hos coelos superiores, et secundum substantiam prorsus incorruptibiles, sunt coeli elementares, videlicet coelum aerium, aethereum, olympium, et igneum.

Sic ergo ascendit, ut impleret omnia quae in lege, Prophetis ac Psalmis de ipso praenuntiata fuerunt. Unde in cruce dicebat : Consummatum est. Vel, Impleret omnia genera hominum, id est quosdam de universis generibus hominum, donis et gratiis Spiritus Sancti : de quibus omnibus dixit apud Joannem, Omnia traham ad me ipsum. Quomodo autem et quibus gradibus hoc fecerit, subditur :

Et ipse Christus dedit, id est, gratis constituit, quosdam quidem Apostolos. De quibus in Luca habetur : Hos duodecim elegit, quos et Apostolos nominavit. Quosdam autem Prophetas, id est futurorum praenuntiatores : ut erant Agabus, et Dionysius, qui Joanni evangelistae prophetavit de sua reductione a Patmos. Secundum Ambrosium, per prophetas potius intelliguntur Scripturarum expositores, quoniam in novo Testamento Scripturarum explanatores appellantur prophetae. Alios vero Evangelistas : vel quia Evangelium conscripserunt, ut Lucas et Marcus, vel quia Evangelium praedicaverunt, ut septem diaconi et successores eorum. Evangelistae namque vocantur, qui quamvis sacerdotes non sint, tamen evangelizare ex officio possunt. Alios autem dedit pastores et doctores, puta episcopos, qui verbo et opere gregem suum pascere habent. De qualibus Dominus loquitur per Jeremiam : Dabo vobis pastores juxta cor meum, et pascent vos scientia et doctrina. Loquitur autem Apostolus de distinctione istorum formaliter. Materialiter namque frequenter coincidunt, eo quod eidem personae diversae gratiae conferantur : nam ipsi Apostoli, utique et prophetae et evangelistae et pastores atque doctores fuerunt.

Hos itaque dedit Deus ad consummationem sanctorum, id est, ut feliciter finiantur seu consummentur qui nunc sancti et perfecti consistunt, qui et a praedictis diriguntur in opus ministerii, id est operosum obsequium, puta ad hoc ut singuli sua officia ordinate et expedite valeant exsequi, in aedificationem corporis Christi, id est propter aedificationem spiritualem Ecclesiae, et ut infideles ei per fidem incorporentur, quae est mysticum corpus Christi.

Porro praelatio ordinationis praedictae durabit, donec occurramus omnes, id est, in die judicii nobis invicem et Christo obviemus : juxta illud in Evangelio, Ecce sponsus venit, surgite obviam ei; et alibi, Simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo; in unitatem fidei, id est, idem credentes, quantum ad electos fideles, qui nondum Deum per speciem videre meruerunt; et agnitionis, id est contemplationis, Filii Dei. Hoc refertur ad Beatos, qui ante futurum judicium Deo perfruuntur. Vel sic : Occurramus omnes, qui jam sumus et vivimus in unitate fidei, id est in una fide catholica, et agnitione fidei Christi Filii Dei. In virum perfectum, id est in statu perfecto, habentes videlicet perfectionem virtutum et fortitudinem animorum, sicque appareat nos esse viros, non ratione sexus, sed perfectionis. Non ergo ideo ait, In virum perfectum, quasi post resurrectionem defecturus sit sexus muliebris, sed quia electi feliciter immutabuntur. In mensuram aetatis plenitudinis Christi, id est, in ea aetate occurremus et resurgemus, qua Christus consummatus atque occisus est, scilicet in anno tricesimo tertio. Non ait, In mensuram corporis vel staturae, quoniam unusquisque proprii corporis mensuram recipiet, quam vel in juventute habuit, licet senuerit, vel fuerat habiturus, nisi prius obiisset. Non autem satis est dicere, secundum Augustinum, quod in resurrectione detur corpori magnitudo quam non habuit, nec naturaliter habuisset, vel quod corpora majora ad dominici corporis quantitatem redigantur : sic enim multum periret de illis, quum tamen ne unus quidem periturus sit capillus eorum.

Haec vero tam praeclara largitus sive daturus est Deus beneficia nobis, ut jam post receptionem Baptismi et conversionem nostram, non simus parvuli, id est discretione ac sensibus minorati seu modici, fluctuantes, id est instabiles, et circumferamur, id est, undique a Deo et rectitudine sanctae conversationis abstrahamur ac evagemur, omni vento doctrinae, id est inani, verbosa et turbulenta instructione hominum perversorum, ne deputemur cum illis, de quibus dicit Psalmista : In circuitu impii ambulant; et : Deus meus, pone illos ut rotam, et sicut stipulam ante faciem venti. Quae circumferentia seu vana instructio fit in nequitia hominum, id est a nequam hominibus, in astutia, id est cum fraude et simulatione, ad circumventionem erroris, id est ad hoc ut alios fallant, mittendo eos in diversos errores sub praetextu justitiae et specie veritatis.

Veritatem autem justitiae, id est opera justa, facientes, vel, Veritatem doctrinae facientes, id est actibus virtuosis exsequentes, in caritate, id est ex caritatis impulsu atque imperio, non ficte, coacte aut formidolose; crescamus in gratia gratificante in illo per omnia virtutum exercitia, qui est caput nostrum, videlicet Christus, id est auxilio Christi secundum ejus consilia ad gloriam ejus; ex quo, id est ejus virtute et operatione, totum corpus mysticum, quod est universa Ecclesia, compactum, id est per fidem et opera fortiter junctum, et connexum coagulo caritatis, per omnem juncturam subministrationis, id est per singula membra sive supposita, mysticum corpus integrantia, et sibi invicem caritative ministrantia, secundum operationem, id est realem et actualem subventionem seu servitutem, in mensuram uniuscujusque membri, id est juxta facultatem, proportionem, seu modum cuilibet personae ecclesiasticae convenientem, videlicet secundum quod gratia Dei in ea major aut minor est. Hoc itaque corpus ita compactum, augmentum corporis facit, id est, se ipsum auget ac perficit numero et merito per Christi virtutem, in aedificationem sui, id est ad hoc ut plures convertantur ad fidem, corrigantur in moribus, vel perficiantur virtutibus, in caritate, in qua tota spiritualis fundatur et consummatur constructio. Sic ergo corpus Ecclesiae junctum est, ut singula membra ejus sibi invicem per dilectionem cohaereant atque ministrent.

Consequenter instruuntur Ephesii in moribus, primoque admonentur declinare a malo. Hoc igitur, id est, quoniam tanta vobis collata est gratia, dico et testificor in Domino, id est Deo testante, vel, sub testimonio Domini jubeo, Deum testem adhibendo, ut jam tempore gratiae, non ambuletis sicut et gentes ambulant, id est, non vivatis sicut gentiles, in vanitate sensus sui, id est diversis erroribus humana vanitate conceptis; tenebris, id est perfidia variisque falsitatibus, obscuratum habentes intellectum, alienati a via Dei, id est a fide et lege divina, per ignorantiam quae est in illis (quae est privatio veritatis, idcirco alienat et separat intellectum a via Dei, quae pulchra est atque pacifica), propter caecitatem, id est hebetudinem et duritiam, cordis ipsorum, per quam praedicationi veritatis claudunt oculos mentis. In malevolam enim animam non introibit sapientia. Qui desperantes, id est, futurae vitae ac divinae remunerationis fiduciam non habentes, semetipsos tradiderunt impudicitiae, id est turpitudini luxuriae, procedentes ex concupiscentia in operationem immunditiae omnis, id est in opera totius foeditatis, nullum genus carnalium voluptatum omittentes, in avaritiam, id est ex peccato luxuriae etiam in avaritiam lapsi, desiderantes temporalia, sine quorum usu libidini vacare non possunt. De talibus scriptum est per Sapientem : Dixerunt impii apud se : Non est qui agnitus sit reversus ab inferis. Quia ex nihilo nati sumus, et post haec erimus tanquam non fuerimus. Venite ergo, et fruamur bonis quae sunt, et utamur creatura tanquam in juventute celeriter; nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra.

Vos autem non ita, scilicet ut impudice vivatis, et vitiis gentilitatis vacetis, didicistis Christum, id est Christi doctrinam, quae docet oppositum; si tamen illum, id est Christi documenta, audistis auribus mentis, id est intellexistis, et in ipso, id est secundum ejus vitam, mores et theoriam, edocti estis a Spiritu Sancto per Christi ministros, sicut est veritas in Jesu : id est, si sic informati estis ut dici possitis edocti in Christo, id est, si vere sapientes estis, vitam et mores conformando scientiae exemplo Christi, qui coepit facere et docere. Unde subjungit, quid sit in Christo edoctum esse. Deponere vos secundum pristinam conversationem, id est per abnegationem praecedentium vitiorum, veterem hominem, id est vos ipsos relinquere, quantum ad id quo primo parenti praevaricatori similes estis per inobedientiae ejus imitationem. Hinc enim dicit Salvator : Qui vult venire post me, abneget semetipsum. Et Salomon loquitur : Verte impios, et non erunt. Qui vetus homo corrumpitur, id est, spiritualiter annihilatur, omne esse gratiae gratificantis perdendo, secundum desideria erroris, id est consentiendo desideriis pravis, vel ea mancipando effectui. Quae dicuntur desideria erroris, quia ex errore seu defectu cognitionis aliquo modo procedunt (omnis enim peccans, est ignorans, secundum Philosophum), et ad errorem peccati actualis deducunt. Per veterem autem hominem designatur quilibet nostrum, per comparationem ad pristina vitia, quibus anima vetusta efficitur.

Deinde Apostolus exhortatur Ephesios ad operationem boni. Renovamini autem spiritu, id est affectu, mentis, id est animae, vestrae; vel, Spiritu mentis vestrae, id est spiritu qui est mens vestra. Quid autem sit taliter renovari, additur : et induite novum hominem, id est, similitudinem Christi, vel cujuscumque hominis spiritualis in Christo renati ac renovati, assumite, ejus sequendo vestigia (sicut superius dictum est : Induimini Dominum Jesum) : hoc est, esse virtutum et gratiae adipisci curate, ut quotidie in caritate et gratia proficientes, indesinenter recentes et vigorosi, imo in dies magis recentiores fiatis. Qui novus homo secundum Deum, id est a Deo seu operatione divina, vel secundum beneplacitum Dei, creatus, id est formatus vel reformatus, est in justitia et sanctitate veritatis, id est puritate vera, non simulata. Has enim virtutes Christus, secundum quod homo, accepit quando in utero Virginis creata est anima ejus, et corpori suo unita. Alii vero in Baptismo et Poenitentia eas recipiunt.

Propter quod deponentes mendacium, quod veritati et per consequens Deo, qui veritas est, adversatur : deponentes, inquam, omne mendacium, scilicet officiosum, jocosum, et maxime perniciosum, de quo in libro Sapientiae habetur : Os quod mentitur, occidit animam; et in Psalmo, Perdes omnes qui loquuntur mendacium; loquimini veritatem, id est verum sermonem, unusquisque cum proximo suo, id est quolibet homine, qui secundum naturam tibi frater et proximus est : nam et Pater unus omnium nostrum, et Deus unus creavit nos; quoniam sumus invicem membra, id est per modum membrorum uniti, ad idem corpus Ecclesiae pertinentes, atque ad mutuam subventionem obligati. Hinc per Prophetam dicitur : Veritatem tantum et pacem diligite.

Irascimini, et nolite peccare. Hoc ex Psalmo acceptum est. Potestque satis multipliciter explanari, prout ira diversis modis accipitur. Si enim sumatur pro motu primum primo, id est pure naturali, sic non est peccatum, et ita permissive dicitur, Irascimini : additur tamen, Et nolite peccare, quoniam ira talis facillime redditur vitiosa. Secundo accipitur ira pro motu subito, ex humana infirmitate et poena peccati prodeunte, qui est veniale peccatum. Procedit enim ex aliqua apprehensione, nec rationis iudicium praestatur. Et ita quod dicitur, Irascimini, non est exhortatio irascendi, sed consilium atque remedium iram vincendi : nam sequitur, Et nolite peccare. Tanquam dicat : Si motio talis orta in vobis fuerit, non ei consentiat ratio, sed reprimat eam. Tertio, sumitur ira pro motu quodam rationem sequente, quo contra propria vel aliena peccata movemur, appetendo vindictam secundum rationis dictamen. Et haec est ira per zelum, quae est laudabilis, faciens actum rationis efficacius fieri, quam virtuosi frequenter sponte assumunt. De qua dicit Gregorius : Tunc robustius ratio contra peccata erigitur, dum ira subita rationi famulatur. De hac itaque ira admonendo jam dicitur : Irascimini, scilicet contra vestra et aliorum peccata. Verumtamen, quoniam ira haec magno moderamine eget, ne excessive accendatur, vel majorem expetat ultionem quam culpa meretur, ideo subditur : Et nolite peccare, id est, ne permittatis irae commotionem sic crescere ut ratio conturbetur, vel justitia omittatur. Propter quod ait Gregorius : Cavendum summopere est ne ira, quae ut instrumentum virtutis assumitur, rationi dominetur ; ne ut domina praeeat, sed velut ancilla ad obsequium parata, a rationis tergo nunquam recedat. Si ergo vindicta quaeratur propter correctionem culpae et observationem justitiae, erit ira per zelum, alias esset ira per vitium. Denique ira dupliciter metas rationis excedit : Primo nimium fervescendo, quando videlicet ipsa commotio in se excessiva consistit, rationis actum impediendo. Secundo, majorem vindictam quam oportet expetendo : quod est gravius primo : est enim contra caritatem atque justitiam. Unde ex suo genere est mortale.

Sol iste visibilis non occidat, ad occasum tendendo, super iracundiam vestram, id est ira vestra durante. Tanquam dicat : Si motus irae exsurgat, non maneat. Vel, Sol justitiae, id est Christus, aut certe sol intelligentiae, id est iudicium rationis, non occidat super iracundiam vestram, id est, a vobis non elongetur, nec separetur propter iracundiae vestrae excessum. — Nolite locum, id est ingressum ad possidendum animam vestram, dare diabolo, admittendo suggestiones ejus nefarias, vel redeundo ad pristinas iniquitates. Unde scriptum est : Resistite diabolo, et fugiet a vobis. Aliter vobis continget quod Christus in Evangelio loquitur : Quum immundus spiritus exierit de homine, perambulat loca inaquosa, quaerens requiem ; et non inveniens, dicit : Revertar in domum meam unde exivi. Et quum venerit, invenit eam scopis mundatam et ornatam. Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum, nequiores se ; et ingressi, habitant ibi ; et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus.

Qui furabatur ante conversionem seu poenitentiam, jam non furetur, aliena tollendo : quod ex suo genere est mortale, quoniam contrarium est justitiae. Interdum tamen est veniale, propter parvitatem nocimenti, vel actus imperfectionem. Magis autem laboret operando manibus suis quod bonum est, id est, licita opera exteriora atque mechanica pro pretio faciat, ut habeat aliquod temporale bonum unde tribuat necessitatem patienti, id est, egenis eleemosynam conferat de labore manuum suarum. Hinc in Actibus idem iste ait Apostolus : Omnia ostendi vobis, quia sic laborantes oportet suscipere infirmos, et meminisse verbi Domini Jesu : Quia beatius est magis dare quam accipere. — Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat, quamvis animo fuerit praeconceptus, sed reprimatur, praesertim quum de omni verbo otioso reddenda sit ratio in die iudicii. Corrumpunt namque mores bonos colloquia prava. Propter quod in Ecclesiastico scribitur : Beatus vir qui non est lapsus in verbo ex ore suo. Sed qui bonus est ad aedificationem fidei, id est, sermo utilis ad aedificandum fidem in alio proferatur a vobis, non qualitercumque, sed cum debitis circumstantiis, scilicet ut det gratiam audientibus, id est, proficiat eorum saluti, sicque per occasionem praestet seu augeat gratiam Dei in eis.

Et nolite contristare Spiritum Sanctum Dei, id est, non ita per inobedientiam vestram offendatis Spiritum Sanctum, ut per modum contristati se habeat, vel alios bonos propter vestram perversitatem ad contristandum seu condolendum inducat. Quamvis enim Spiritus Sanctus sit verus et incommutabilis Deus, ei tamen adscribitur quod ipse in hominibus operatur. Juxta quem sensum fertur pro nobis orare gemitibus inenarrabilibus. Per modum quoque contristati se habet, dum a nostris cordibus per peccata fugatur, juxta illud Sapientiae : Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus quae sunt sine intellectu. Penes hunc sensum et in Isaia scribitur : Afflixerunt spiritum Sancti ejus. Translatio Septuaginta interpretum habet : Afflixerunt spiritum sanctum ejus. In quo signati, id est cujus virtute et gratia a reprobis separati distinctique, estis in die redemptionis, id est conversionis, vel baptismatis vestri ; vel, In die redemptionis, id est dominicae passionis, quia tunc facta est signatio ista quantum ad meritum ejus, ex parte Christi, qui tunc omnibus sufficienter, electis vero efficienter promeruit gratiam verae salutis.

Omnis amaritudo cordis, sermonis et operis, et ira per vitium, et indignatio procedens ex ira atque superbia, et clamor, id est sermo impetuosus, vel irrationabilis elevatio vocis, et blasphemia contra Deum et Sanctos, tollatur a vobis, vel per anticipationem, vel per correctionem, gratia Dei vestris studiis ac precibus auxiliante : non est enim volentis neque currentis, sed Dei miserentis ; cum omni malitia, id est cum ceteris vitiis, ut habeatis cor mundum. Nam si quis totam legem impleverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus. Nempe, ut ait Ambrosius, in servo Dei omnia debent bona videri, ne puritas ejus ex aliqua parte maculetur. Haec ergo vitanda sunt vitia. Unde de amaritudinis evitatione scriptum est : Non sit inter vos radix germinans fel et amaritudinem ; et alibi iterum, Non est sensus ubi abundat amaritudo. De ira vero scriptum est apud Ecclesiasten : Ne sis velox ad irascendum, quoniam ira in sinu stulti requiescit. Cui consonat illud Job : Virum stultum interficit iracundia. Et alibi legitur : Ira non habet misericordiam, nec erumpens furor. Spiritum autem ad irascendum facilem quis poterit sustinere ? De indignatione quoque Salomon ait : Qui ad indignationem facilis est, erit ad peccata proclivior.

Estote autem invicem benigni, mutuo subveniendo, misericordes, cordialiter compatiendo. Beati enim misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Et in Proverbiis scribitur : Per misericordiam et fidem purgantur peccata. Donantes invicem, id est, mutuas offensas penitus remittentes, sicut et Deus Pater vel Trinitas, in Christo, id est merito Christi, donavit nobis, id est, pie indulsit. Propterea ipse ait Salvator : Si non dimiseritis, nec Pater vester qui in coelis est, dimittet vobis peccata vestra.

Articulus V: EXPLICATIO CAPITULI QUINTI: ESTOTE ERGO IMITATORES DEI

PROSEQUITUR demum Apostolus in praecedenti capitulo coeptam instructionem moralem, et ait : Estote ergo, id est, quoniam Deus in Christo nobis donavit, idcirco estote imitatores Dei, id est, divinae pietati conformate vos ipsos, offensoribus vestris parcendo, benefaciendo, omnesque diligendo, sicut filii mei spirituales, vel filii Dei adoptivi, carissimi, id est valde dilecti, pro quibus Pater unigenitum suum misit et dedit, Filius mortem sustinuit, Spiritus Sanctus se ipsum copiosissime infudit. Hoc est quod in Evangelio docet praecipitque Salvator : Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, ut sitis filii Patris vestri qui in coelis est, qui solem suum oriri facit super bonos et malos. Assimilari autem Creatori, est summa perfectio creaturae, si tamen assimilatio fuerit ordinata, non usurpata. Et ambulate in dilectione Dei ac proximi, caritative vivendo, juxta illud : Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem sicut dilexi vos. Unde jam subditur : sicut et Christus dilexit nos, id est taliter, utputa pure ac spiritualiter, quamvis non aequaliter, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem pacificam et hostiam pro peccato in ara crucis, Deo Patri vel Trinitati, id est ad gloriam ejus, et ut ei pro nobis satisfaceret, in odorem suavitatis, id est in suavem odorem, videlicet in holocaustum acceptissimum atque gratissimum Deo. Maxime enim placuit Deo oblatio Christi ex parte patientis, non ex parte inferentis. Nam ex parte patientis, mors illa erat piissima, et ex summa caritate assumpta ; sed ex parte inferentis, crudelissima erat, sacrilega et displicentissima Deo.

Fornicatio autem simplex, et omnis immunditia, id est alia quaelibet luxuriae species, aut avaritia, id est inordinatus temporalium appetitus, nec nominetur, id est, non solum non sit, sed nec exprimatur, in vobis, id est a vobis seu inter vos, sicut decet sanctos esse sine talium nominatione ; aut turpitudo, id est indecentia in osculis et amplexibus, aut stultiloquium, sicut est adulatio, aut scurrilitas, id est jocularitas risum concitans, quae ad rem non pertinet, id est, saluti non proficit. Horum nullum nominetur aut sit in vobis, sed magis gratiarum actio a vobis Domino persolvatur. Per hoc docet Apostolus, quam longe debeant esse magna peccata ab his qui student perfectioni. Hoc enim scitote intelligentes, id est sacram Scripturam sapienter pensantes, quod omnis fornicator, id est cum soluta concumbens, aut immundus, id est aliud aliquod luxuriae genus exercens, ut est stuprum, incestus, adulterium, aut avarus, quod est idolorum servitus, id est, cujus iniquitas idololatriae comparatur : eo quod sicut idololatra idola colit magis quam Deum verum, ita avarus potius adhaeret argento et auro quam Deo, magisque confidit in eis quam in Domino. Propter quod in Ecclesiastico legitur : Avaro nihil est scelestius ; et nihil est iniquius quam amare pecuniam. Non habet hereditatem, id est beatam possessionem seu paratam felicitatem, in regno Christi et Dei, quod est unum regnum : quia nec modo pertinet ad filios Ecclesiae militantis per gratiam gratificantem, nec postmodum pertinebit ad cives Ecclesiae triumphantis per gloriam. Non enim intrabit in illam aliquid coinquinatum, nisi qui scripti fuerint in libro vitae Agni. Et Isaias ait : Tollatur impius, ne videat gloriam Dei.

Nemo vos seducat inanibus verbis, id est coloratis sermonibus, apparentibus argumentis, frivolis promissionibus, providentiam Dei negando, vel impunitatem ex divina misericordia promittendo, seu longam vitam spondendo. Propter haec enim, id est propter horum inanium verborum prolationem, seductionem seu credulitatem, venit ira, id est ultio, Dei in filios diffidentiae, id est in homines desperantes de vita futura seu praemiatione divina. Nolite ergo effici participes eorum sic diffidentium, id est, nec affectu, nec opere, neque auxilio conformemini eis. Digni quippe sunt morte, non solum qui faciunt, sed etiam qui consentiunt. Nam et qui tetigerit picem, inquinabitur ab ea.

Eratis enim aliquando, dum mundo et concupiscentiis inhaesisistis, tenebrae, id est, tanta vitiorum caligine, cordis caecitate, et ignorantiae tenebris involuti, ut non solum tenebrosi, sed etiam tenebrae fuisse dicamini; nunc autem, quando ad Deum conversi estis, facti estis lux, id est spiritualiter illuminati, in Domino, id est in veritate et gratia Dei. Idcirco, Ut filii lucis ambulate, id est, pure, honeste ac religiose conversemini, sicut ad filios lucis pertinet, id est ad filios Dei, qui est lux aeterna et increata, juxta illud Joannis : Erat lux vera. Vel per lucem, intelligitur splendor seu claritas gratiae, cujus filii sunt omnes qui gratiam habent. Unde ait Salvator : Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis. Merito autem sic debetis ambulare : Fructus enim lucis, id est operatio gratiae, vel opus placitum luci aeternae, est vivere in omni bonitate, id est interna virtute ac pietate, quoad se ipsum, et justitia, id est in justa actione, quantum ad proximum, et veritate, quantum ad Deum, ei veraciter ministrando; probantes, id est prudenter investigantes, vel rationabiliter discernentes, quid sit beneplacitum Deo, ut illud semper agatis, et quae displicent Deo vitetis. Unde apud Jeremiam ait Dominus : Si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris.

Et nolite communicare, consentiendo vel cooperando, operibus infructuosis, id est vacuis a fructu spirituali, tenebrarum, id est malorum habituum seu hominum mentibus obscuratorum; magis autem redarguite, id est, iterum atque iterum corripite, si sit spes de emendatione, et maxime, si ad vestram pertineant curam qui peccant. Omnes tamen ad correctionem fraternam jure caritatis aliquo modo tenentur. His ergo duobus modis, secundum Augustinum, non te maculat malus : si non consentis, et si redarguis. Quoniam enim parum est non consentire, jungit Apostolus quod majus est, Magis autem redarguite. Propter quod ait Salvator : Si peccaverit in te frater tuus, id est te sciente, vade et corripe eum inter te et ipsum solum, etc.

Consequenter ostendit, quare non debeamus communicare operibus impiorum. Quae enim in occulto, id est in locis absconditis, fiunt ab ipsis praedictis excaecatis hominibus, humanum potius quam divinum conspectum timentibus, turpe est et dicere : quanto magis facere? Omnia autem quae arguuntur, id est opera quae reprehenduntur, a lumine manifestantur, id est, per veram locutionem, splendidamque doctrinam increpantis, innotescunt esse digna reprobatione, nec ultra valent latere, quemadmodum ad Timotheum ipse ait : Insipientia illorum omnibus manifesta erit. Omne enim quod manifestatur hoc modo, per increpationem vel humilem peccantis confessionem, lumen est, id est clarum, certum ac notum; vel, Lumen est, id est, spirituali luce perfunditur, dum in publicum ducitur. His consonat verbum Christi : Omnis qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur opera ejus; qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur opera ejus, quia in Deo sunt facta. Propter quod, videlicet quoniam lumen est quod manifestatur, dicit Spiritus Sanctus per me : Surge a vitiis per poenitentiam, qui dormis, id est, in ignavia tua quiescis, et exsurge per opera poenitentialia a mortuis, id est de societate impoenitentium spiritualiter mortuorum, et illuminabit te, id est, radium sapientiae et lumen discretionis tribuet tibi, Christus : juxta illud Isaïae : Requiem dabit tibi Dominus semper, et implebit splendoribus animam tuam, si glorificaveris Dominum, dum non facis vias tuas. Unde Michaeas ait : Quum sedero in tenebris, Dominus lux mea est; et deducet me Dominus in lucem, et videbo justitiam ejus.

Videte itaque, fratres, id est, oculo intellectuali pensate, quomodo caute ambulatis, id est, vigilanter et custodite vivatis, occasiones peccati vitando, atque in arcta via quae ducit ad vitam, cum omni circumspectione progrediendo, ut impleatis quod a Sapiente dicitur : Omni custodia custodi cor tuum; et quod rursus idem ait, In timore Domini esto tota die, et habebis spem in novissimo; non quasi insipientes, id est sola temporalia atque praesentia bona seu mala considerantes, sed ut sapientes in cognitione divinorum, id est discreti ac providi, coelestibus bonis semper intenti; redimentes, id est ab infructuosis occupationibus expedientes, tempus vitae praesentis, id est certas horas ad vacandum Deo aptantes. Vel, Redimentes tempus, id est tempora quae infructuose expendistis, reparantes per fructuosissimam occupationem temporis praesentis atque restantis : quatenus priores negligentias et impietates recompensetis per ardentissimam conversationem temporis nondum elapsi quo estis victuri, ne inter impios numeremini, de quibus canit Psalmographus : Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos. Quoniam dies mali sunt, id est adversitatibus, periculis atque malitiis pleni. Non quod dies in se mali sint, sed quia haec mala insunt hominibus in diebus saeculi hujus viventibus. Scriptura enim tempori ea adscribit quae fiunt in tempore, quemadmodum primo Machabaeorum inducitur : Videns Jonathas quia tempus eum juvat. Hinc enim Salvator : Sufficit, inquit, diei malitia sua. Et in Genesi Jacob asseruit : Dies peregrinationis meae parvi et mali. Propterea nolite fieri imprudentes, sola sensibilia et temporalia ponderando; sed intelligentes quae sit voluntas Dei, id est, hoc diligentissime inquiratis, quid placeat Deo, ut illud semper agatis.

Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria causaliter, quia calorem auget atque libidinem concitat. Venter enim vino aestuans, cito spumat in libidinem, juxta Hieronymum. Unde Sapiens dicit : Luxuriosa res vinum, et tumultuosa ebrietas; qui his delectatur, non erit sapiens. Rursusque Scriptura : Quam sufficiens est homini erudito vinum exiguum! Sed implemini Spiritu Sancto, id est, ita vivatis, et corda vestra sic occupetis, ut in gratia Spiritus Sancti proficiatis quotidie : Deus enim unicuique influit, secundum quod se disponit aut capax efficitur. Loquentes vobismetipsi, id est mutuo exhortantes vos ipsos, in psalmis ad bene operandum hortantibus, et hymnis ad Dei laudem spectantibus, et canticis spiritualibus quae de gaudiis futuris commemorant, cantantes et psallentes in cordibus vestris, id est silenter in anima; vel, In cordibus vestris, id est cum cordiali intentione et ex mentali affectu; Domino Deo altissimo, quem decet hymnus, laus, honor et gloria. Gratias agentes semper, id est qualibet hora convenienti ac debita, pro omnibus beneficiis Dei, vel pro omnibus hominibus beneficia divina sortitis, omnium saluti congratulando, in nomine nominato Domini nostri Jesu Christi, id est in ipso Christo, videlicet ad laudem et gloriam ejus, vel certe per eum, Deo et Patri, id est Patri aeterno, qui est Deus ratione creationis, paterque Christi naturalis, et pater noster adoptivus.

Subjecti invicem ex debito obedientiae, vel ex condecentia humilitatis et caritatis, in timore Dei casto ac filiali. Praelati enim per humilitatem et caritatem subdunt se inferioribus; subditi vero ex debito obedientiae subjiciuntur praelatis. Ceteri omnes communiter se invicem honorare praeferreque habent, juxta illud quod alibi dictum est: Honore invicem praevenientes. Propter quod Christus testatur: Qui major est vestrum, sit vester minister; et iterum legitur, Quanto major es, humilia te in omnibus.

Praeterea generalibus exhortationibus positis, descendit Apostolus ad particulares personas, dicendo: Mulieres viris suis subditae sint in licitis et honestis, sicut domino, id est, sicut domino subditur servus; quoniam vir caput, id est superior, est mulieris, id est perfectior atque discretior ea communiter. Et Dominus praetulit virum feminae, dicens ad eam: Sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui. Sicut et Christus caput, id est rector ac princeps, est Ecclesiae: ipse Christus existens salvator corporis ejus, id est Ecclesiae, quae est mysticum corpus Christi. Sed sicut Ecclesia, id est fidelium sancta collectio, subjecta est Christo fide et opere, ita et mulieres viris suis in omnibus bonis sint subditae. Sciendum tamen, quod subjectio mulieris sub viro, non est in omnibus similis subjectioni ancillae aut servi, quum ipsa sit socia viri, et una caro cum eo, facta non de capite aut pedibus, sed de latere viri, quasi similis ei, et juxta latus ejus ponenda.

Viri, diligite uxores vestras, non carnali et faedo, sed ordinato ac spirituali amore, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et se ipsum tradidit in mortem pro ea, id est pro ejus salute, ut illam sanctificaret, id est, virtutibus adornaret, mundans eam primo, id est a vitiis purgans, lavacro aquae, id est intinctione seu lotione in aqua Baptismatis: lavacro, inquam, facto in verbo vitae, id est sub debita forma verborum quibus hoc sacramentum ex Christi institutione perficitur. Accedit quippe verbum ad elementum, et fit sacramentum: in quo verbum est formale ac principale, elementum vero est materiale. Ut exhiberet, id est, repraesentaret vel faceret, ipse Christus sponsus coelestis, sibi, id est ad suum honorem, secundum quod Deus est, in praesenti saeculo inchoative, in futuro autem completive, gloriosam Ecclesiam, id est claritate scientiae atque virtutum splendoribus refulgentem, non habentem maculam, id est peccatum mortale apertum, aut rugam, id est peccatum mortale occultum, sed mundam ac simplicem, aut aliquid hujusmodi criminale habentem; sed ut sit sancta in interioribus, et immaculata in exterioribus. Ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua, quia sunt una caro. Si autem sumatur corpus pro parte hominis materiali, sic viri magis tenentur diligere uxores suas quam corpora propria; si vero sumatur corpus pro toto composito, minus diligendae sunt uxores. Ideo similitudo est quantum ad aliquid, non absolute in omnibus.

Porro de hac Christi gloriosa et illibata Ecclesia scriptum est in Apocalypsi: Vidi sanctam civitatem Jerusalem novam, descendentem de coelo, a Deo paratam quasi sponsam ornatam viro suo; et rursus: Quia venerunt nuptiae Agni, et uxor ejus praeparavit se. Itemque: Signum magnum apparuit in coelo: Mulier amicta sole, et luna sub pedibus ejus, et in capite ejus corona stellarum duodecim. De qua etiam intelligendum est illud Isaïae: Surge, illuminare, Jerusalem, quia venit lumen tuum, et gloria Domini super te orta est.

Qui suam uxorem diligit, se ipsum diligit: tanta est unitas utriusque. Sunt namque duo in carne una. Merito itaque debet homo uxorem suam diligere: Nemo enim, id est nullus rationabiliter et humane se habens, unquam carnem suam odio habuit. Vel simpliciter: Nemo unquam carnem suam odio habuit, quia vel dilectione naturali, vel amore carnali, vel caritate infusa ad eam afficitur. Nam et qui se ipsos occidunt, carnem suam amasse probantur: quam ideo perimunt, ut brevi tormento longa evadant praesentis vitae supplicia. Sed nutrit victu, et fovet eam vestitu, sicut et Christus Ecclesiam nutrit Sacramento altaris, et fovet eam vestimento salutis; quia membra sumus nos Christiani, corporis ejus, id est Ecclesiae, quae est mysticum corpus Christi. Sumus itaque membra de carne ejus et de ossibus ejus, id est ejusdem naturae existentes cum Christo homine. Vel hoc ideo dicitur, quia fidelium qui a Christo instituti sunt, quidam, puta infirmi, dicuntur de carne Christi, quae ante passionem erat infirma, quoniam indigent a fortibus sustentari, quemadmodum caro sustentatur ab ossibus. Alii, scilicet fortes atque perfecti, dicuntur de ossibus Christi, propter constantiam et dominicae passionis ac patientiae imitationem.

Propter hoc, id est ad designandum dilectionem ac unitatem Christi atque Ecclesiae, scriptum est in Genesi, relinquet homo, id est maritus, patrem suum et matrem suam, id est carnales parentes, quantum ad cohabitationem localem, et adhaerebit uxori suae, habitando, convescendo et dormiendo cum ea; et erunt duo supposita, scilicet maritus et conjux, in carne una, id est in uno carnali commercio per seminis propagationem. Vel dicuntur duo in carne una, quoniam nullus eorum propriae carnis habet potestatem, et propter communionem praecipuam una caro reputantur. Unde dicit Salvator: Itaque jam non sunt duo, sed una caro.

Deinde ponit Apostolus mysticum sensum Scripturae de matrimonio allegatae. Sacramentum hoc, id est sacrum signum istud in conjugio pronuntiatum, magnum est, id est magnae rei significativum. Ego autem dico, id est, signum istud expono, impletumque assero, in Christo et in Ecclesia, id est in spirituali desponsatione inter Christum et Ecclesiam facta, quando videlicet Verbum caro factum est, et nostram naturam assumens, ostendit quantum dilexerit nos, cum quibus idem fieri voluit. Matrimonium ergo seu conjugium, magnum est sacramentum, propter significantiam conjunctionis Christi et Ecclesiae: in qua etiam Christus quodammodo Patrem reliquisse videtur, non simpliciter, quum aeternaliter sit in sinu, imo in corde Patris, sed secundum apparentiam quamdam ratione incarnationis. Sic enim de novo apparuit mundo, ad jungendum sibi Ecclesiam tanquam sponsam. Propter quod ait: Exivi a Patre, et veni in mundum. Et Psalmista: Ipse, inquit, tanquam sponsus procedens de thalamo suo; a summo coelo egressio ejus. Matrem quoque suam, id est Synagogam, Christus reliquit, et adhaesit uxori suae, id est gentilitati conversae, quam ipse spiritualiter visitat et fecundat.

Verumtamen, id est, quamvis praedicta de conjugio mystice intelligantur de Christo, nihilo minus et vos singuli, id est unusquisque vestrum conjugem habens, suam uxorem sicut se ipsum diligat. Uxor autem timeat virum suum, id est, in reverentia habeat eum, et casto timore formidet, ne eum offendat.

Articulus VI: ELUCIDATIO CAPITULI SEXTI: FILII, OBEDITE PARENTIBUS VESTRIS

POST informationem conversationis habendae inter virum et conjugem, ponitur informatio conversationis debitae inter parentes et filios. Filii, obedite parentibus vestris carnalibus in Domino, id est secundum voluntatem divinam, videlicet in licitis et honestis, atque ex animo, scilicet prompte, reverenter et amore. Hoc enim justum est, jure naturali, divino et humano : imo magistris, diis et parentibus non potest reddi aequivalens, juxta Philosophum. Honora patrem tuum et matrem tuam. Unde apud Malachiam habetur : Filius honorat patrem suum, et servus timet dominum suum. Honorare ergo debemus parentes, reverentiam impendendo, et necessaria, si indigeant, ministrando. Sunt enim principium nostrum. Propter quod in Ecclesiastico legitur : Quam malae famae est, qui derelinquit patrem! et est maledictus a Deo qui exasperat matrem. Quod est mandatum divinum, in Exodo scriptum, primum in promissione, id est primum cui mercedis additur promissio. Decalogus autem praeceptorum, ad duo praecepta pertinet caritatis. Tria enim in prima tabula scripta, respiciunt praeceptum caritatis Dei ; alia septem in secunda tabula scripta, concernunt praeceptum caritatis proximi : inter quae praeceptum de honoratione parentum praecedit. Cui annectitur merces quae subditur : ut bene sit tibi in spiritualibus ac temporalibus, et sis longaevus super terram, id est, aeternaliter habites in terra viventium. Ad litteram tamen hoc dictum videtur de prolongatione vitae praesentis in terra peregrinationis istius, seu in terra promissionis, quantum ad populum Israel pro tempore illo. Hoc enim meretur praeter praemium spirituale observatio hujus mandati, secundum communem justitiae legem, quamvis interdum ex divinae dispensationis moderamine aliter accidat.

Et vos patres carnales, nolite ad iracundiam provocare filios vestros aut filias, nimis rigorose et aspere procedendo cum illis ; sed educate illos, id est, fovete et necessaria providete, non solum carnaliter, sed in disciplina morali, et correptione Domini, id est justa correctione, quemadmodum scriptum est : Qui parcit virgae, odit filium suum ; qui autem diligit illum, instanter erudit. Rursusque Salomon : Stultitia, inquit, colligata est in corde pueri, et virga disciplinae fugabit eam. Hinc etiam in Ecclesiastico legitur : Qui diligit filium suum, assiduat illi flagella. Certum est autem, haec quoque ad spirituales patres ac filios pertinere. Patet vero ex his, quod parentes tenentur filiis in tribus, quae sunt : necessariorum provisio, instructio et correctio.

Consequenter introducitur exhortatio conversationis inter servum et dominum. Servi, obedite dominis carnalibus, id est temporalibus et sensualitatem sectantibus : et per consequens, multo plus obediendum est dominis spiritualibus et honestis ; cum timore animae, et tremore corporis, in simplicitate cordis vestri, id est sine simulatione, sicut Christo serviendum est, juxta illud in Psalmo : Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore. Servitus enim haec, propter peccatum ex divina ordinatione inflicta est in poenam peccati : idcirco patienter ferenda est, tanquam purgatorium vitiorum exercitiumque virtutum. Non ad oculum servientes, id est solum in praesentia hominum, quasi hominibus placentes, id est humanum favorem dumtaxat optantes ; sed ut servi Christi, facientes voluntatem Dei, id est in divinis mandatis obtemperantes, ex animo, id est prompto affectu. Sic sitis, cum bona voluntate, videlicet conformando vestrum affectum dispositioni divinae, servientes dominis carnalibus sicut Domino Deo altissimo, et non sicut hominibus tantum, id est cum reverentia et tremore ac cordis simplicitate ; scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum, hoc recipiet a Domino, id est, pro illo praemium justum habebit a Deo, qui nullum bonum deserit irremuneratum, sive sit servus, sive liber. Servitutis enim conditio seu libertas, non tollunt praemiationem divinae justitiae.

Et vos, domini, eadem facite illis, id est, tam benigni estote servis vestris, quam fideles fuerint vobis : juxta illud Ecclesiastici, Servus fidelis sit tibi quasi anima tua, et quasi fratrem tracta illum ; remittentes minas, id est poenas comminatas non inferentes, si tamen servi poeniteant, vel raro seu parum offenderint. Unde iterum in Ecclesiastico scribitur : Ne laedas servum in veritate operantem. Porro si servi rebelles aut duri consistant, agendum est quod rursus in Ecclesiastico fertur : Cibaria et virga et onus asino, panis et disciplina et opus servo ; itemque, Servum inclinent operationes assiduae. Scientes vos, domini, quia et illorum servorum et vester Dominus est in coelis; et personarum acceptio non est apud Deum. Idcirco timete, quoniam eadem mensura qua mensi fueritis, remetietur vobis. Qualem ergo vultis vobis esse coelestem Dominum, judicemque aeternum, tales exhibete vos ipsos servis ac subditis vestris.

Post specialia jussa et certarum exhortationem personarum, redit Apostolus ad instructionem communem cunctorum fidelium. De cetero, id est insuper et tempore adhuc restante, fratres, confortamini in Domino, id est, spirituale robur a Deo adipisci studete, et contra impugnationes mundi, carnis atque diaboli, roboretur cor vestrum in Domino, id est gratia ejus, et in certa fiducia divini auxilii, et in potentia virtutis ejus, id est in potenti potestate Dei, innitendo semper divinae potentiae, non propriis viribus ; vel, In potentia virtutis ejus, id est in efficaci fortitudine a Deo infusa, quae animum roborat in adversis. Ad hanc confortationem monet Dominus unumquemque nostrum in libro Josue : Confortare, et esto robustus valde ; noli metuere, quoniam tecum est Dominus Deus tuus. Sic autem confortantur, qui toto corde sperant in Domino, juxta illud Sapientis : Turris fortissima nomen Domini ; ad ipsum currit justus, et exaltabitur. Induite vos armaturam Dei, id est, virtutibus interiora vestra vestite, videlicet intellectum prudentia, voluntatem justitia, sensitivum appetitum ceteris virtutibus moralibus. Haec enim sunt arma spiritualia a Deo fabricata ac data, quibus anima contra omnia nocumenta munitur.

Ut possitis stare, id est fortiter dimicare ac praevalere, adversus insidias, id est occultas machinationes, diaboli, qui se frequenter transfigurat in angelum lucis, sub specie boni multa mala proponens. Denique, ut Leo papa testatur, omnium discutit mores, ventilat curas, scrutatur affectus ; et ibi quaerit causas nocendi, ubi quemquam viderit studiosius occupari.

Quoniam non est nobis colluctatio principalis aut sola adversus carnem et sanguinem, id est homines carnales et fragiles, seu vitia carnis. Unde Dominus in Genesi ait : Non permanebit spiritus meus in homine in aeternum, quia caro est ; et in Evangelio, Caro et sanguis non revelavit tibi. Verumtamen grave bellum habemus contra carnem et sanguinem, id est mundum et concupiscentias carnis. Bellum vero quod contra hostes invisibiles habemus, periculosissimum est atque gravissimum. De quibus subjungitur : sed adversus principes et potestates, id est angelos apostatas seu daemones, qui erant ante lapsum suum de ordinibus Principatum et Potestatum. De omnibus enim angelorum ordinibus quidam cecidisse creduntur, qui omnes jam per principatus et potestates designantur : ita quod nomine principatuum designantur daemones inferiores ; nomine autem potestatum, superiores, quibus inferiores obediunt, homines impugnando. Est enim in daemonibus praelatio quaedam, eo quod omnes concordes sint in desiderio nocendi hominibus. Adversus mundi rectores, id est contra praedictos invisibiles hostes, hominum saecularium directores ac principes. Homines enim iniqui daemonum voluntati obediunt, et ab ipsis captivi tenentur, ac undique circumferuntur sicut servi a dominis. Et ne quis per mundum putaret significari machinam mundialem, quasi diabolus creator et rector esset mundi sensibilis, sicut Manichaei dixerunt, ob id se ipsum exponens Apostolus, subdidit : tenebrarum harum, id est hominum obtenebratorum. Unde paulo ante inductum est : Fuistis aliquando tenebrae. Hoc modo mundus frequenter accipitur in Scripturis : sicut quum dicitur, Mundus eum non cognovit ; et, Mundus in maligno positus est ; et, Non estis de mundo. Contra spiritualia nequitiae, id est agmina daemonum nequitiis plena, habitantia in coelestibus, id est in aere caliginoso, in quo daemones complures usque ad diem iudicii volitant. Aer autem saepius coelum vocatur. Hinc namque dicuntur volucres coeli, qui asseruntur volare in coelo, id est in aere. Unde et daemones significantur per volucres coeli, ubi ait Salvator : Semen cecidit secus viam, et volucres coeli comederunt illud.

Propterea, id est, quia tam arduum praelium imminet vobis, accipite armaturam Dei, id est virtutes et opera virtuosa, quibus daemones repellantur : de quibus armis Job ait, Justitia indutus sum, et vestivi me ea sicut vestimento, et diadema te iudicio meo ; ut possitis resistere diabolo, qui tanquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret, in die malo, id est tempore tentationis et adversitatis, et in omnibus prosperis et adversis perfecti stare, ruinam vitando peccati, ita ut nec prospera vos extollant, neque adversa dejiciant, sed regia semper via incedatis, utentes utraque manu pro dextera, quatenus omnia cooperentur vobis in bonum.

State ergo in virtutibus fixi, succincti cingulo castitatis lumbos vestros, in quibus viget luxuria, id est, carnis concupiscentias refrenate, continenter vivendo, prout monet Salvator : Sint lumbi vestri praecincti. Hos lumbos praecinxit Job : Pepigi, inquit, foedus cum oculis meis, ut ne cogitarem quidem de virgine. Sic autem accingite lumbos in veritate, id est veraciter coram Deo, non simulatorie coram hominibus, sicut hypocritae. Et induti lorica justitiae, id est, virtute justitiae interiora vestra munite, sicut lorica corpus tegitur ac munitur. Unde apud Isaiam dicitur : Indumento justitiae circumdedit me Dominus. Et calceati pedes, id est, pedes corporales, et etiam spirituales, id est animi vestri affectiones, habete munitos et expeditos, in praeparatione Evangelii pacis, id est ad hoc ut sitis parati annuntiare vel adimplere evangelicam doctrinam, in qua pacificatio nostra cum Deo describitur, et per cujus observantiam veram pacem sortimur, juxta illud in Psalmo : Pax multa diligentibus legem tuam.

In omnibus spiritualibus pugnis seu tentamentis sumentes scutum fidei, id est, ipsam fidem pro scuto arripite, virtutem et actum fidei opponentes suggestionibus daemonis, puta futura tormenta inferni, sempiterna gaudia coeli, metuendum iudicium Dei, quae omnia cadunt sub fide : per quorum utique considerationem omnia tentamenta vincuntur. Ideo subditur : in quo scuto possitis omnia tela nequissimi ignea, id est impugnationes acres ac fervidas pessimi tentatoris, exstinguere, id est reprimere. Propter quod Petrus ait : Adversarius vester diabolus circuit, quaerens quem devoret ; cui resistite fortes in fide. Et galeam salutis assumite, id est, spem futurae felicitatis seu caritatem menti vestrae superponite, ut contra praesentium bonorum blandimenta, spe futurorum atque divino amore armemini, et gladium spiritus, id est a Spiritu Sancto datum spiritui vestro, quod est verbum Dei, id est sermo sacrae Scripturae, qui penetrat intima animae, et vitia resecat, atque a mundo animam dividit, sicut materialis gladius penetrat corpus. De hoc gladio spirituali dicit Salvator : Non veni pacem mittere, sed gladium ; et Psalmista, Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime.

Sed quia haec omnia ex divino auxilio manant, atque per gratiam conferuntur devote orantibus, ideo subditur : Per omnem orationem, id est, praedicta implete, Deum invocando per omnem, id est perfectam, orationem. Est autem oratio simplex petitio ; obsecratio vero, est petitio cum adjuratione seu commemoratione rei sacrae, sicut quum dicimus : Per incarnationem tuam libera nos, Domine. De qua nunc sequitur : et obsecrationem, quae etiam proprie est respectu difficilium, orantes omni tempore, id est singulis horis deputatis et debitis vel congruis ad orandum, quemadmodum in Ecclesiastico habetur : Non impediaris orare semper. Unde et Salvator : Oportet, inquit, semper orare et non deficere. In spiritu, id est cum devotionis affectu, seu attentione mentali. Spiritus enim est Deus, et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare. Et in ipso vigilantes, id est solliciti atque ferventes, in omni instantia, id est conamine quo actibus virtuosis insistitur, et obsecratione fusa pro omnibus sanctis viatoribus, ut perseverent proficiantque in bonis ; et pro me, ut detur mihi sermo in apertione oris mei, id est, quatenus Spiritus Sanctus mentem illuminet, ita ut mox dum os meum ad loquendum aperio, infundatur mihi a Deo quid loqui expediat : sicut et Deus promisit in Psalmo, Dilata os tuum, et implebo illud ; et item in Evangelio, Ego dabo vobis os et sapientiam ; cum fiducia, id est secure et libere, notum facere mysterium Evangelii, id est sacrum secretum evangelicae legis, videlicet Christi incarnationem et cetera ejus mysteria. Ponitur enim singulare pro plurali. Pro quo Evangelio praedicando legatione fungor, id est, a Christo destinatus sum, nunc Romae existens in catena, id est in vinculis ; ita legatione fungor et vinculis stringor, ut nihilo minus in ipso, id est per gratiam Christi, audeam fiducialiter, prout oportet me, id est, sicut commissum est mihi, loqui, evangelicae mysteria praedicando.

Consequenter ostendit Apostolus dilectionem suam ad Ephesios, insinuando eis statum suum, quemadmodum pertinet ad familiares amicos. Ut autem et vos sciatis quae circa me sunt, id est quae mihi contingunt, quid agam in tot persecutionibus ; omnia haec nota vobis faciet, id est, ore tenus reserabit, Tychicus diaconus, lator praesentis epistolae, carissimus frater noster spiritualis, et fidelis minister in Domino, id est secundum voluntatem et gratiam Dei ; vel, In Domino, id est in his quae Dei sunt ; quem misi ad vos in hoc ipsum, id est propter hanc causam, ut cognoscatis ex ejus veridica relatione, quae circa nos sunt, id est prospera et adversa quae accidunt nobis, et consoletur corda vestra de mei captione et catenatione dolentia.

Porro ut finis epistolae concordet principio, addit : Pax sit fratribus, id est fidelibus : quo nomine sorores quoque intelliguntur ; et caritas cum fide, id est caritas et fides, detur vobis a Deo Patre nostro, id est a Patre aeterno, et Domino Jesu Christo Filio Patris : quibus expressis, intelligitur Spiritus Sanctus. Gratia Dei gratificans et finalis, sit cum omnibus qui diligunt Dominum nostrum Jesum Christum. Quod vero subjungitur, in incorruptione, referri potest ad nomen, Gratia, eritque sensus, Gratia sit cum eis in incorruptione, id est in vita aeterna ; vel ad verbum, Diligunt, ut sit sensus, Qui diligunt Christum in incorruptione, id est in cordis ac fidei integritate, seu inconcussa mentis constantia. Sic enim amandus est Deus sublimis et benedictus. Amen.

↑ Top of work