De visione Dei

Nicholas of Cusa

De visione Dei

Nicholas of Cusa (1401–1464)

De visione Dei sive de icona

De visione Dei, or De icona (On the Vision of God, 1453), addressed to the Benedictines of Tegernsee: seeing God through the icon that gazes on all. Latin transcribed from the 1514 Paris Opera; English translation new.


Epistola ad abbatem et fratres Tegernseos

Reverendissimi in christo patris et domini: domini Nicolai de Cusa tituli sancti Petri ad vincula presbyteri Cardinalis Episcopi Brixinensis ad abbatem et fratres Tegernseos de visione dei sive de icona liber.

Pandam nunc quae vobis dilectissimis fratribus ante promiseram circa facilitatem mysticae theologiae. Arbitror enim vos (quos scio zelo dei ducti) dignos quibus hic thesaurus aperiat, utique pretiosus valde et maxime fecundus: orans imprimis omnipotentem ut mihi det verbum supernum atque sermonem, qui solum seipsum pandere potest. ut pro captu vestro enarrare queam mirabilia, quae supra omnem sensibilem rationalem et intellectualem visum revelantur. Conabor autem simplicissimo atque communissimo modo: vos experimentaliter in sacratissimam obscuritatem manuducere. ubi dum eritis, inaccessibilem lucem adesse sentientes: quisque ex se tentabit, modo quo sibi a deo conceditur, continue propius accedere, et hic praegustare quodam suavissimo libamine cenam illam aeternae felicitatis, ad quam vocati sumus in verbo vitae, per evangelium CHRISTI semper benedicti.

Praefatio

SI vos humaniter ad divina vehere contendo: similitudine quadam hoc fieri oportet. Sed inter humana opera, non repperi imaginem, imagine omnia videntis proposito nostro convenientiorem. Ita quod facies subtili arte pictoria ita se habeat: quasi cuncta circumspiciat. Harum etsi multae reperiantur optime pictae uti illa sagittariae in foro Nurembergensi, et Bruxellis Rogeri, maximi pictoris in pretiosissima tabula, quae in praetorio habetur, et Confluentiae in capella mea veronicae, et Brixinae in castro angeli arma ecclesiae tenentis, et multae aliae undique: ne tamen deficiatis in praxi quae sensibilem talem figuram. quam habere potui: caritati vestrae mitto tabellam, figuram cuncta videntis tenentem: quam iconam dei appello. Hanc aliquo in loco puta in septentrionali muro affigetis: circumstabitisque vos fratres parum distanter ab ipsa, intuebiminique illam: et quisque vestrum experietur ex quocumque loco eandem inspexerit, se quasi solum per eam videri. videbiturque fratri qui in oriente positus fuerit: faciem illam orientaliter respicere. et qui in meridie: meridionaliter. et qui in occidente: occidentaliter. Primum igitur admirabimini: quomodo hoc fieri possit, quod omnes et singulos simul respiciat. Nam imaginatio stantis in oriente: nequaquam capit visum iconae ad aliam plagam versum, scilicet occasum vel meridiem. deinde frater qui fuit in oriente se locet in occasu: et experietur visum in eo figi in occasu, quemadmodum prius in oriente. et quoniam scit iconam fixam et immutatam: admirabitur mutationem immutabilis visus. etsi figendo obtutum in iconam ambulabit de occasu ad orientem: comperiet continue visum iconae secum pergere. etsi de oriente revertetur ad occasum: similiter eum non deseret. et admirabitur quomodo immobiliter movebat: neque poterit imaginatio capere, quod cum aliquo alio sibi contrario motu obviante similiter moveatur. et dum hoc experiri volens, fecerit confratrem intuendo iconam transire de oriente ad occasum quando ipse de occasu pergit ad orientem, et interrogaverit obviantem, si continue secum visus iconae volvatur, et audierit similiter opposito modo moveri: credet ei. et nisi crederet: non caperet hoc possibile. et ita revelatione relatoris perveniet: ut sciat faciem illam, omnes (etiam contrariis motibus) incedentes, non deserere. Experietur igitur immobilem faciem moveri ita orientaliter quod et movetur simul occidentaliter, et ita septentrionaliter quod et meridionaliter, et ita ad unum locum quod etiam ad omnia simul, et ita ad unum respicere motum quod ad omnes simul. Et dum attenderit quomodo visus ille nullum deserit: videt quod ita diligenter curam agit cuiuslibet, quasi de solo eo qui experitur se videri, et nullo alio curet. adeo quod etiam concipi nequeat per unum quem respicit: quod curam alterius agat. Videbit etiam quod ita habet diligentissimam curam minimae creaturae, quasi maximae, et totius universi. Ex hac tali sensibili apparentia vos fratres amantissimos: per quandam praxim devotionis, in mysticam propono elevare theologiam, praemittendo tria ad hoc opportuna.

MARG: mystica theologia

Capitulum I: Perfectio apparentiae verificari de deo perfectissimo

perfectio apparentiae verificari de deo perfectissimo. Primo loco supponendum esse censeo: nihil posse apparere circa visum iconae dei, quin verius sit in vero visu dei. Deus etenim qui est summitas ipsa omnis perfectionis, et maior quod cogitari possit: theos ob hoc dicit, quia omnia intuetur. quare si visus pictus apparere potest in imagine, simul omnia et singula inspicies: cum hoc sit perfectionis visus, non poterit veritati minus convenire veraciter, quod iconae seu apparentiae apparet. Si enim visus unus est acutior alio in nobis, et unus vix propinqua, alius vero distantiora discernit, et alius tarde, alius citius attingit obiectum: nihil haesitationis est absolutum visum a quo omnis visus, videntium excellere omnem acutiem, omnem celeritatem, et virtutem omnem omnium videntium actu, et qui videntes fieri possunt. Si enim inspexero ad abstractum visum quem mente absolvi ab omnibus oculis et organis, atque consideravero quomodo ille visus abstractus in contracto esse suo prout videntes per ipsum visum vident, est ad tempus et plagas mundi, ad obiecta singularia, ceteras et conditiones tales contractus, ac quod abstractus visus, ab iis est conditionibus similiter abstractus et absolutus: optime capio de essentia visus non esse ut plus unum quod aliud respiciat obiectum. licet comitent visum in contracto esse: ut dum respicit unum non possit respicere aliud, aut absolute omnia. Deus autem ut est verus incontractus visus: non est minor quod de abstracto visu per intellectum concipi potest, sed improportionabiliter perfectior. Quare apparentia visus iconae: minus potest accedere ad summitatem excellentiae visus absoluti quod conceptus. Id igitur quod in imagine illa apparet: excellenter in visu esse absoluto, non est haesitandum.

Capitulum II: Visus absolutus complectitur omnes modos

visus absolutus complectitur omnes modos. Advertas post haec: visum variari in videntibus ex varietate contractionis eius. Nam sequitur visus noster: organi et animi affectiones. Unde iam videt aliquis amorose et laete, post dolorose et irascide: iam pueriliter, post viriliter, deinde seriose et seniliter. Visus autem absolutus ab omni contractione, simul et semel omnes et singulos videndi modos complectitur: quasi adaequatissima visuum omnium mensura, et exemplar verissimum. sine enim absoluto visu: non potest esse visus contractus. complectit autem in se omnes videndi modos, et ita omnes quod singulos: et manet ab omni varietate penitus absolutus. Sunt enim in absoluto visu: omnes contractionum modi videndi incontracte. omnis enim contractio est in absoluto: quia absoluta visio est contractio contractionum. contractio enim est incontrahibilis. coincidit igitur simplicissima contractio cum absoluto. sine autem contractione: nihil contrahitur. sic absoluta visio in omni visu est: quia per ipsam est omnis contracta visio, et sine ea penitus esse nequit.

Capitulum III: Quae de deo dicuntur realiter non differunt

quae de deo dicuntur: realiter non differunt. Consequenter attendas omnia quae de deo dicunt: realiter ob summam dei simplicitatem non posse differre. licet nos secundum alias et alias rationes: alia et alia vocabula, deo attribuamus. Deus autem cum sit ratio absoluta: omnium formalium rationum in se omnes rationes complicat. Unde quamvis deo visum, auditum, gustum, odoratum, tactum, sensum, rationem, et intellectum, et talia attribuamus secundum alias et alias cuiuslibet vocabuli significationum rationes: tum in ipso, videre non est aliud ab audire, et gustare, et odorare, et tangere, et sentire, et intelligere. et ita tota theologia in circulo posita dicit: quia unum attributorum affirmat de alio. et habere dei: est esse eius, et movere est stare, et currere est quiescere, et ita de reliquis attributis. Sic licet nos alia ratione attribuamus ei movere, et alia, stare: tum quia ipse est absoluta ratio in qua omnis alteritas est unitas, et omnis diversitas identitas, tunc rationum diversitas quae non est identitas ipsa, prout nos diversitatem concipimus, in deo esse nequit.

Capitulum IV: Visio dei: prouidentia, gratia, et vita dicit aeterna

visio dei: providentia, gratia, et vita dicit aeterna. Accede nunc tu frater contemplator ad dei iconam: et primum te loces ad orientem, deinde ad meridiem, ac ultimo ad occasum. et quia visus iconae te aeque undique respicit et non deserit quocumque pergas: in te excitabit speculatio, provocaberisque et dices. domine nunc in hac tua imagine prudentiam tuam quadam sensibili experientia intueor. nam si me non deseris qui sum vilissimus nullius: nusque cuique deeris. sic quidem ades omnibus et singulis: sicut ipsis omnibus et singulis adest esse, sine quo non possunt esse. Ita enim tu absolutum esse omnium, ades cunctis: quasi non sit tibi cura de quoque alio. Et hoc evenit quia nulla res est quae esse suum non praeferat cunctis: et modum essendi suum omnibus aliorum essendi modis. et ita esse suum tuetur: quod omnium aliorum esse potius sinat in perditione ire quod suum. Ita enim tu domine intueris quodlibet quod est: ut non possit concipi per omne id quod est, te aliam curam habere quod ut id solum sit optimo modo quo potest esse, atque quod omnia alia quae sunt, ad hoc solum sint: ut serviant ad id quod illud sit optime quod tu respicis. nequaquam domine, me concipere sinas quacumque imaginatione: quod tu domine aliud a me plus me diligas, cum me solum visus tuus non deserat. Et quoniam ibi oculus ubi amor: tunc te me diligere experior, quia supra me servulum tuum, oculi tui sunt attentissime. Domine: videre tuum est amare. et sicut visus tuus adeo attente me prospicit, quod numquam se a me avertit: sic et amor tuus. et quoniam amor tuus semper mecum est, et non est aliud amor tuus domine quod tu ipse qui amas me: hinc tu semper mecum es domine. non me deseris domine. undique me custodis: quia curam mei agis diligentissimam. Esse tuum domine: non derelinquit esse meum. In tantum enim sum: in quantum tu mecum es. et cum videre tuum sit esse tuum: ideo ego sum, quia tu me respicis. et si a me vultum tuum subtraxeris: nequaquam subsistam. Sed scio quod visus tuus est bonitas illa maxima: quae seipsam non potest non communicare omni capaci. tu igitur numquam poteris me derelinquere: quamdiu ego tui capax fuero. ad me igitur spectat: ut quantum possum efficiar continue plus capax tui. scio autem quod capacitas quae unionem praestat: non est nisi similitudo. Incapacitas: autem ex dissimilitudine. Si igitur ego me reddidero omni possibili modo bonitati tuae similem: secundum gradus similitudinis ero capax veritatis. Dedisti mihi domine esse, et idipsum tale: quod se potest gratia et bonitatis tuae continue magis capax reddere. et haec vis quam a te habeo in qua virtutis omnipotentiae tuae vivam imaginem teneo, est libera voluntas: per quam possum aut ampliare aut restringere capacitatem gratiae tuae. ampliare quidem: per conformitatem quando nitor esse bonus, quia tu bonus. quando nitor esse iustus: quia tu iustus. quando nitor esse misericors: quia tu misericors. quando omnis conatus meus non est nisi ad te conversus: quia omnis conatus tuus est ad me conversus. quando solum ad te attentissime respicio, et numquam oculos mentis averto: quia tu me continua visione amplecteris. quando amorem meum ad te solum converto: quia tu qui caritas es, ad me solum conversus es. Et quid

MARG: Capacitas Incapacitas

est domine vita mea: nisi amplexus ille quo tua dulcedo dilectionis, me adeo amorose amplectit? diligo summam vitam meam: quia tu es dulcedo vitae meae. Contemplor nunc in speculo, in icona, in aenigmate vitam aeternam: quia non est nisi visio beata, qua quidem visione tu me amorosissime usque ad intima animae meae numquam videre desinis. et non est videre tuum: nisi vivificare, nisi dulcissimum amorem tui continue immittere, me ad tui amorem per immissionem amoris inflammare, et inflammando pascere, et pascendo desideria ignire, et igniendo rore laetitiae potare, et potando fontem vitae immittere, et immittendo augere et perennare, et tuam immortalitatem communicare, caelestis et altissimi ac maximi regni gloriam immarcessibilem condonare, hereditatis illius quae solius filii est participem facere, et aeternae felicitatis possessorem constituere. ubi est ortus delitiarum omnium: quod desiderari poterit. quo nihil melius, non solum per omnem hominem aut angelum excogitari, sed nec omni essendi modo: esse potest. Nam est ipsa absoluta maximitas omnis desiderii rationalis: quae maior esse nequit. visio dei: providentia, gratia, et vita dicitur aeterna.

Capitulum V: O magna multitudo dulcedinis tuae

O magna multitudo dulcedinis tuae quam abscondisti timentibus te. nam est thesaurus inexplicabilis, plenissima gaudio laetitia. gustare enim ipsam dulcedinem tuam: est apprehendere experimentali contactu: suavitatem omnium delectabilium in suo principio. est rationem omnium desiderabilium attingere in tua sapientia. videre igitur rationem absolutam quae est omnium ratio: non est aliud quod mente te deum gustare. quoniam es ipsa suavitas esse, vitae, et intellectus. Quid aliud domine est videre tuum, quando me pietatis oculo respicis: quod te a me videri? videndo me, das te a me videri: qui es deus absconditus. nemo te videre potest: nisi in quantum tu das ut videaris. nec est aliud te videri quam quod tu videas videntem te. Video in hac imagine tua, quod pronus es domine ut faciem tuam ostendas omnibus quaerentibus te. nam numquam claudis oculos: numquam aliorsum vertis. et licet ego me ate avertam quando ad aliud me penitus converto: tu tamen ob hoc non mutas oculos nec visum. si me non respicis oculo gratiae: causa mea est, quia divisus sum a te per aversionem, et conversionem ad aliud quod tibi praefero. non tamen adhuc avertis te penitus: sed misericordia tua sequitur me, an aliquando velim reverti ad te, ut sim capax gratiae. Quod enim me non respicis: est quia te non respicio, sed respuo et contemno. O pietas infinita: quod infelix est omnis peccator qui te veram vitae derelinquit: et quaerit te non in te, sed in eo quod in se nihil est, et nihil mansisset si tu non vocasses ipsum de nihilo: quod insanus est qui te quaerit qui es bonitas: et dum te quaerit a te recedit et oculos avertit? Quaerit igitur omnis quaerens non nisi bonum: et omnis qui quaerit bonum et a te recedit ab eo recedit quod quaerit. Omnis igitur peccator: a te errat et longius abit. quando autem ad te revertit: sine mora tu ei occurris. et antequam te respiciat: tu paterno affectu in eum oculos misericordiae iniicis. nec est aliud tuum misereri: quod tuum videre. subsequitur igitur omnem hominem misericordia tua quamdiu vivit quocumque pergat: sicut nec visus tuus quemque deserit. quamdiu igitur homo vivit: non cessas eum subsequi, et dulci atque interna monitione incitare ut ab errore cesset, et convertat ad te ut feliciter vivat. Tu domine es comes peregrinationis meae. quocumque pergo: oculi tui super me sunt semper. videre autem tuum: est movere tuum. moveris igitur mecum: et non cessas umquam a motu quamdiu moveor. Si quiesco: et tu mecum es. si ascendero: ascendis. si descendero: descendis. quocumque me verto: ades. nec me deseris in tempore tribulationis. quoties te invoco: prope es. nam invocare te: est me convertere ad te. non potes illi deesse: qui se ad te convertit. nec potest quis ad te converti: nisi adsis prius. ades antequam ad te convertar. nisi enim adesses et sollicitaris me: te penitus ignorarem. et ad te quem ignorarem: quo converterer?

Tu igitur es deus meus: qui omnia vides. et videre tuum: est operari. omnia igitur operaris. non nobis igitur domine non nobis: sed nomini tuo magno, quod est THEOS gloriam cano sempiternam. Nihil enim habeo: quod tu non das. nec tenerem id quod dedisti, nisi tu ipse conservares. tu igitur ministras mihi omnia. tu es dominus potens et pius: qui omnia donas. tu es minister qui omnia ministras. tu es provisor et curam habes atque conservator. et haec omnia: uno simplicissimo intuitu tuo operaris, qui es in saecula benedictus.

Capitulum VI: De visione faciali

Quanto ego domine deus meus diutius intueor vultum tuum: tanto mihi apparet quod acutius in me iniicias aciem oculorum tuorum. agit autem intuitus tuus: ut considerem quomodo haec imago faciei tuae: eapropter est sic sensibiliter depicta, quia depingi non potuit facies sine colore, nec color sine quantitate existit. sed video non oculis carneis qui hanc iconam tuam inspiciunt, sed mentalibus et intellectualibus oculis: veritatem faciei tuae invisibilem, quae in umbra hic contracta significatur. quae quidem facies tua vera: est ab omni contractione absoluta. neque enim ipsa est quanta. neque qualis. neque temporalis. neque localis. ipsa enim est absoluta forma: quae est facies facierum. Quando igitur attendo quomodo facies illa, est veritas et mensura adaequatissima omnium facierum: ducor in stuporem. Non est enim facies illa quae est veritas omnium facierum: quanta. quare nec maior nec minor. nec tamen est aequalis cuique: quia non est quanta sed absoluta et superexaltata. est igitur veritas quae est aequalitas: ab omni quantitate absoluta. Sic igitur comprehendo vultum tuum domine antecedere omnem faciem formabilem, et esse exemplar ac veritatem omnium facierum, et omnes facies esse imagines faciei tuae incontrahibilis et imparticipabilis. omnis igitur facies quae in tuam potest intueri faciem: nihil videt aliud, aut diversum a se, quia videt veritatem suam. veritas autem exemplaris non potest esse alia aut diversa: sed illa accidunt imagini, ex eo quia non est ipsum exemplar. Sicut igitur dum hanc faciem pictam, orientaliter inspicio: similiter apparet quod sic ipsa me respiciat. et dum occidentaliter aut meridionaliter: ipsa pariformiter. sic qualitercumque faciem meam muto: videtur facies ad me conversa. Ita est facies tua: ad omnes facies te intuentes conversa. Visus tuus domine: est facies tua. qui igitur amorosa facie te intuetur: non reperiet nisi faciem tuam se amorose intuentem. et quanto studebit te amorosius inspicere: tanto reperiet similiter faciem tuam amorosiorem. Qui te indignanter inspicit: reperiet similiter faciem tuam talem. qui te laete intuetur: sic reperiet laetam tuam faciem, quemadmodum est ipsius te videntis. Sicut enim oculus iste carneus per vitrum rubrum intuens, omnia quae videt rubra iudicat, etsi per vitrum viride, omnia viridia: sic quisque oculus mentis, obvolutus contractione et passione, iudicat te qui es mentis obiectum, secundum naturam contractionis et passionis.

Homo non potest iudicare nisi humaniter. quando enim homo tibi faciem attribuit: extra humanam speciem illam non quaerit. quia iudicium eius est infra humanam naturam contractum. et huius contractionis passionem: in iudicando non exit. Sic si leo faciem tibi attribueret: non nisi leoninam iudicaret. et bos: bovinam. et aquila: aquilinam.

O domine, quod admirabilis est facies tua: quam si iuvenis concipere vellet, iuvenilem fingeret. et vir: virilem. et senex: senilem. Quis hoc unici exemplar verissimum et adaequatissimum omnium facierum, ita omnium quod singulorum, et ita perfectissime cuiuslibet quasi nullius alterius concipere posset? oportet illum omnium formabilium facierum formas transilire, et omnes figuras. Et quomodo conciperet faciem: quando transcenderet omnes facies, et omnes omnium facierum similitudines et figuras, et omnes conceptus qui de facie fieri possunt, et omnem omnium facierum colorem, et ornatum, et pulchritudinem. qui igitur ad videndam faciem tuam pergit: quamdiu aliquid concipit, longe a facie tua abest. omnis enim conceptus de facie: minor est facie tua domine. et omnis pulchritudo quae concipi potest: minor est pulchritudine faciei tuae. omnes facies pulchritudinem habent: et non sunt ipsa pulchritudo. tua autem facies domine habet pulchritudinem: et hoc habere, est esse. est igitur ipsa pulchritudo absoluta: quae est forma dans esse omni formae pulchrae. O facies decora nimis: cuius pulchritudinem admirari non sufficiunt omnia, quibus datur ipsam intueri. In omnibus faciebus: videtur facies facierum velate et in aenigmate. revelate autem: non videt quamdiu supra omnes facies non intratur in quoddam secretum et occultum silentium, ubi nihil est de scientia et conceptu faciei. Haec enim caligo, nebula, tenebrae seu ignorantia in quam faciem tuam quaerens subintrat, quando omnem scientiam et conceptum transit: est infra quam non potest facies tua nisi velate reperiri. ipsa autem caligo reuelat ibi esse faciem supra omnia velamenta. Sicuti dum oculus noster lucem solis quae est facies eius, quaerit videre: primo ipsam velate inspicit in stellis, et coloribus, et omnibus lucem eius participantibus. quando autem revelate ipsam intueri contendit: omne visibile lucem transilit. quia omnis talis minor est illa quam quaerit. Sed quia quaerit videre lucem quam videre non potest: hoc scit quod quamdiu aliquid videt, non esse id quod quaerit. oportet igitur omne visibilem lucem transilire. Qui igitur transilire debet omne lucem: necesse est ut id quod subintrat, careat visibili luce. et ita est oculo, ut sic dicam, tenebrae. et cum est tenebris illis quae sunt caligo: tunc si scit se in caligine esse, scit se ad faciem solis accessisse. orit enim ex excellentia lucis solis: illa caligo in oculo. quanto igitur scit caliginem maiorem: tanto verius attingit in caligine invisibilem lucem. Video domine sic et non aliter inaccessibilem lucem et pulchritudinem et splendorem faciei tuae revelate accedi posse.

Capitulum VII: Quis fructus facialis visionis

Quis fructus facialis visionis: et quomodo habebitur. Tanta est dulcedo illa, qua nunc domine pascis animam meam: ut se qualitercumque iuvet cum iis quae experitur in hoc mundo, et per eas quas tu inspiras similitudines gratissimas. Nam cum sis vis illa domine seu principium ex quo omnia, et facies tua sit vis illa et principium ex quo omnes facies id sunt quod sunt: tunc me converto ad hanc arborem nucum magnam et excelsam, cuius quaero videre principium. et video ipsam oculo sensibili magnam et excelsam, coloratam, oneratam ramis foliis et nucibus. Video inde oculis mentis arborem illam fuisse in semine: non modo quo eam hic inspicio, sed virtualiter. attente adverto illius seminis admirabilem virtutem: in qua arbor tota ista, et omnes nuces, et omnis vis seminis nucum, et omnes arbores in virtute seminum nucum fuerunt. et video quomodo vis illa non est ullo umquam tempore, motu caeli ad plenum explicabilis: sed vis illa seminis quoque inexplicabilis est tamen contracta, quia non nisi in hac specie nucum virtutem habet. quare licet in semine videam arborem: non tamen nisi in contracta virtute. Considero deinde domine, omnium arborum diversarum specierum seminaria virtutem contractam ad cuiusque speciem: et in ipsis seminibus video arbores in virtute. Si igitur omnium virtutum seminum talium, virtute volo videre absolutam, quae sit virtus quae et principium dans virtutem omnibus seminibus: necesse est me transire omne seminalem virtutem quae sciri et concipi potest, et subintrare ignorantiam illam in qua penitus nihil maneat virtutis aut vigoris seminalis: et tunc in caligine repperio stupendissimam virtutem: nulla virtute quae cogitari potest accessibile. quae est principium dans esse omni virtuti seminali et non seminali. quae quidem virtus, absoluta et superexaltata, cum det cuilibet virtuti seminali virtutem talem in qua complicat virtualiter arborem cum omnibus quae ad arborem sensibilem requiruntur, et esse arboris consequuntur: tunc principium illud et causa in se habet complicite et absolute ut causa, quidquid dat effectui. et sic video virtutem illam esse faciem seu exemplar omnis faciei arboreae et cuiuslibet arboris: ubi video arborem illam nucum non ut in contracta virtute sua seminali, sed ut in causa et vi conditrice illius virtutis seminalis. et ideo video arborem illam, quandam explicationem virtutis seminalis: et semen quandam explicationem omnipotentis virtutis. et sic video quod sicut arbor in semine non est arbor sed vis seminis, et vis illa seminis est qua ex explicatur arbor, ita quod nihil est reperibile in arbore quod non procedat ex virtute seminis: ita virtus seminalis in causa sua quae est virtus virtutum, non est virtus seminalis, sed virtus absoluta. et ita est arbor in te deo meo, tu ipse deus meus: et in te est veritas et exemplar sui ipsius. Similiter et semen arboris in te: est veritas et exemplar sui ipsius et arboris et seminis. tu deus es veritas et exemplar. et vis illa seminis quae est contracta: est vis naturae speciei, quae est ad speciem contracta, et ei inest tamquam contractum principium. sed tu deus meus es vis absoluta: et ob hoc natura naturarum omnium. O deus quorsum me perduxisti: ut videam faciem tuam absolutam esse faciem naturalem omnis naturae, esse faciem quae est absoluta entitas omnis esse, esse artem et scientiam omnis scibilis. Qui igitur faciem tuam videre meretur: omnia aperte videt, et nihil manet ei occultum. omnia hic scit. omnia habet domine: qui te habet. omnia habet: qui te videt. nemo enim te videt: nisi qui te habet. nemo potest te accedere: quia inaccessibilis es. nemo igitur te capiet: nisi tu te dones ei. Quo modo habeo te domine: qui non sum dignus ut compaream in conspectu tuo? quo modo ad te pervenit oratio mea: qui es omni modo inaccessibilis? quomodo petam te. nam quid absurdius quod petere ut tu te dones mihi, qui es omnia in omnibus! et quomodo dabis tu te mihi: si non pariter dederis mihi caelum et terram et omnia quae in eis sunt? immo quomodo dabis tu te mihi si etiam meipsum non dederis mihi? et cum sic in silentio contemplationis quiesco: tu domine intra praecordia mea respondes dicens. sis tu tuus: et ego ero tuus. O domine suavitas omnis dulcedinis: posuisti in libertate mea ut sim, si voluero mei ipsius. hinc nisi sim mei ipsius: tu non es meus. necessitares enim libertatem: cum tu non possis esse meus nisi et ego sim mei ipsius. et quia hoc posuisti in libertate mea: non me necessitas, sed exspectas ut ego eligam mei ipsius esse. Per me igitur stat: non per te domine qui non contrahis bonitatem tuam maximam, sed largissime effundis in omnes capaces. tu autem domine es bonitas tua. Quo modo autem ero mei ipsius: nisi tu domine docueris me? hoc autem tu me doces: ut sensus oboediat rationi, et ratio dominet. quando igitur sensus servit rationi sum mei ipsius. sed non habet ratio unde dirigat nisi per te domine: qui es verbum et ratio rationum. Unde nunc video si audiero verbum tuum quod in me loqui non cessat, et continue lucet in ratione: ero mei ipsius, liber, et non servus peccati. et tu eris meus: et dabis videre faciem tuam, et tunc salvus ero. Benedictus sis igitur deus in donis tuis: qui solus potens es consolari animam meam, et erigere ut speret te ipsum adsequi, et te frui, uti suo proprio dono et omnium desiderabilium thesauro infinito.

Capitulum VIII: Quomodo visio dei est amare

Quomodo visio dei: est amare, causare, legere, et in se omnia tenere. Non quiescit cor meum domine. quia amor tuus ipsum inflammavit desiderio tali: quod non nisi in te solo quiescere potest. Incepi orare dominicam orationem: et tu inspirasti mihi ut attenderem, quo modo tu es pater noster. Amare tuum: est videre tuum. paternitas tua: est visio tua, quae nos omnes amplectitur paterne. dicimus enim pater noster. Es enim: universalis pater et singularis. quisque enim dicit: quia tu es pater noster. paternus amor: omnes et singulos filios comprehendit. Ita enim diligit omnes pater: quod singulos. quia ita omnium pater: quod singulorum. Ita unum quemque quod filiorum diligit: quod quisque filiorum se omnibus praeferri concipit. Si igitur tu es pater, et noster pater: nos igitur tui filii. praevenit autem paterna dilectio: filialem. Quamdiu nos tui filii, ut te filii intuemur: tu non cessas nos paterne respicere. Eris igitur provisor noster paternus: curam de nobis habens paternam. Visio tua: providentia est. Quod si nos filii tui abdicamus te patrem: desinimus esse filii. nec sumus tunc liberi filii in nostra potestate: sed imus in regionem longinquam, separantes nos a te. et tunc subimus servitutem gravem sub principe: qui tibi deo adversatur. sed tu pater qui ob concessam nobis libertatem quia filii tui sumus, qui es ipsa libertas, non sinas nos abire et libertatem et substantiam optimam consumere secundum sensuum corrupta desideria: tamen non penitus nos deseris, sed continue sollicitando ades. et in nobis loqueris, et nos revocas ut ad te redeamus: paratus semper respicere nos priori paterno oculo, si reversi, ad te conversi fuerimus. O pie deus respice in me: qui compunctus de misero servitio lubricae feditatis porcorum, ubi fame defeci, nunc revertor, ut in domo tua qualitercumque quod pasci queam. Pasce me visu tuo domine: et doce quomodo visus tuus videt omnem visum videntem, et omne visibile, et omnem actum visionis, et omnem virtutem videntem, et omnem virtutem visibilem, et omne ex ipsis exsurgens, videre. quia videre tuum est causare: omnia vides, qui omnia causas. Doce me domine quomodo unico intuitu simul et singulariter discernas. cum aperio librum ad legendum: video confuse totam chartam. et si volo discernere singulas litteras, syllabas et dictiones: necesse est ut me singulariter ad singula seriatim convertam, et non possum nisi successive unam post aliam litteram legere, et unam dictionem post aliam, et passum post passum. sed tu domine: simul totam chartam respicis et legis sine mora temporis. et si duo nostrum legunt idem, unus citius, alter tardius: cum utrosque legis, et videris in tempore legere. quia legis cum legentibus: et supra tempus omnia vides et legis simul. Videre enim tuum: est legere tuum. Omnes libros scriptos et qui scribi possunt, simul et semel supra moram temporis ab aeterno vidisti et legisti simul: et cum hoc cum omnibus legentibus eosdem legis seriatim. nec aliud legis in aeternitate, et aliud in tempore cum legentibus: sed idem, eodem te modo habens, quia non es mutabilis cum sis fixa aeternitas. aeternitas autem quia non deserit tempus: cum tempore moveri videtur. licet motus in aeternitate: sit quies. domine tu vides et habes oculos. es igitur oculus: quia habere tuum est esse. ob hoc: in te ipso omnia specularis. Nam si in me visus esset oculus, sicut in te deo meo: tunc in me omnia viderem. cum oculus sit specularis, et speculum quantumcumque parvum in se figurative respiciat montem magnum, et cuncta quae in eius montis superficie existunt, et sic omnium species sunt in oculo speculari: tamen quia visus noster non videt per medium oculi specularis, nisi id particulariter ad quod se convertit, quia vis eius non potest nisi particulariter determinari per obiectum, ideo non videt omnia quae in speculo oculi capiuntur. Sed visus tuus cum sit oculus seu speculum vivum: in se omnia videt. immo quia causa omnium visibilium: hinc omnia in causa et ratione omnium, hoc est in seipso complectitur et videt. Oculus tuus domine: sine flexione ad omnia pergit. Quod enim oculus noster se ad obiectum flectit: ex eo est quod visus noster per angulum quantum videt. angulus autem oculi tui deus: non est quantus, sed est infinitus, qui est circulus, immo et sphaera infinita. quia visus tuus: est oculus, sphericitatis et perfectionis infinitae. omnia igitur: in circuitu, et sursum, et deorsum simul videt. O quod admirandus est visus tuus, qui est theos deus: omnibus ipsum perscrutantibus! quod pulcher et amabilis est omnibus te diligentibus! quod terribilis est omnibus qui dereliquerunt te domine deus meus! visu enim vivificas domine omnem spiritum: et laetificas omnem beatum, et fugas omnem maestitiam. respice igitur in me misericorditer: et salva facta est anima mea.

Capitulum IX: Quomodo est uniuersalis pariter et particularis

Quomodo est universalis pariter et particularis: et quae via ad visionem dei. Admiror domine, postquam tu simul omnes et singulos respicis, uti haec etiam picta figurat imago quam intueor: quomodo coincidat in virtute tua visiua, universale cum singulari? Sed attendo quod propterea non capit imaginatio mea quomodo hoc fiat: quia quaero in virtute visiva mea visionem tuam. quae cum non sit ad organum sensibile contracta sicut mea: ideo decipior in iudicio. Visus tuus domine est essentia tua. Si igitur ad humanitatem quae est simplex et una in omnibus hominibus respexero: repperio ipsam in omnibus et singulis hominibus. et quamvis in se non sit nec orientalis nec occidentalis, nec meridionalis, nec septentrionalis. tamen in hominibus orientalibus est in oriente, et in occidentalibus est in occidente. Et sic quamvis de essentia humanitatis non sit motus nec quies: movent tamen cum moventibus hominibus, et quiescit cum quiescentibus, et stat cum stantibus simul et semel pro eodem nunc. quia non deserit homines humanitas: sive moveant, sive non moveantur, sive dormiant, sive quiescant. Unde haec natura humanitatis quae est contracta, et non reperitur extra homines, si illa sic se habet quod non plus uni homini adest quod alteri, et ita perfecte uni quasi nulli alteri: multo altius humanitas incontracta, quae est exemplar et idea istius contractae naturae, et quae est ut forma et veritas istius formae humanitatis contractae. Nam humanitatem contractam in individuis: numquam deserere potest. est enim forma dans esse ipsi naturae formali. non igitur sine ipsa esse potest specifica forma: cum per se non habeat esse. est enim ab illa quae per se est: ante quam, non est alia. forma igitur illa quae dat esse speciei: est absoluta forma. et tu es illa, deus: qui es formator caeli et terrae et omnium. Quando igitur respicio ad humanitatem contractam, et per illam ad absolutam scilicet videndo in contracto absolutum ut in effectu causam, et in imagine veritatem et exemplar: occurris tu mihi deus meus quasi exemplar omnium hominum, et homo per se, hoc est absolutus. quando autem similiter in cunctis speciebus me ad formam formarum converto: in omnibus tu mihi ut idea et exemplar occurris. et quia tu es absolutum exemplar et simplicissimum: non es compositus ex pluribus exemplaribus, sed es unum exemplar simplicissimum, infinitum, ita quod omnium et singulorum quae formari possunt: es verissimum et adaequatissimum exemplar. Es igitur essentia essentiarum: dans contractis essentiis ut id sint quod sunt. extra te igitur domine: nihil esse potest. Si igitur essentia tua penetrat omnia: igitur et visus tuus qui est essentia tua. Sicut igitur nihil omnium quae sunt, potest fugere esse suum proprium: ita nec essentiam tuam quae dat esse essentiae omnibus, quare nec visum tuum. omnia igitur et singula simul, tu domine vides: et cum omnibus quae moventur moveris, et cum stantibus stas. et quia reperiunt qui aliis stantibus moventur: tunc tu domine stas simul et moveris, progrederis simul et quiescis. Si enim moveri reperitur simul tempore cum quiescere in diversis contractum, et nihil extra te esse potest, nec motus extra te est nec quies: omnibus illis simul et semel et cuilibet totus ades domine. nec tamen moveris, nec quiescis: quia es superexaltatus et absolutus ob omnibus illis quae concipi aut nominari possunt. stas igitur et progrederis:, et neque stas, neque progrederis simul. facies haec depicta mihi ostendit idipsum. Nam si moveor apparet visus eius moveri: quia me non deserit. si me movente, alius qui

MARG: Humanitas.

faciem intuetur stat: similiter eum visus non deserit, sed stat cum stante. tamen proprie non potest faciei absolutae ab his respectibus, convenire quod stet aut moveatur: quia est supra omnem stationem et motum in simplicissima et absolutissima infinitate. post quam quidem infinitatem est motus et quies et oppositio, et quidquid dici aut concipi potest. Unde experior quomodo necesse est me intrare caliginem, et admittere coincidentiam oppositorum super omnem capacitatem rationis: et quaerere ibi veritatem ubi occurrit impossibilitas. et supra illam omnem etiam intellectualem altissimum ascensum, quando pervenio ad id quod omni intellectui est incognitum, et quod omnis intellectus iudicat remotissimum a veritate: ibi es tu deus meus qui es absoluta necessitas. et quanto impossibilitas illa caliginosa cognoscit magis obscura et impossibilis: tanto verius necessitas relucet, et minus velate adest et appropinquat. Quapropter tibi gratias ago deus meus, quia patefacis mihi quod non est via alia ad te accedendi: nisi illa quae omnibus hominibus etiam doctissimis philosophis videtur penitus inaccessibilis et impossibilis. quoniam tu mihi ostendisti te non posse alibi videri: quod ubi impossibilitas occurrit et obviat. et animasti me domine qui es cibus grandium: ut vim mihi ipsi faciam. quia impossibilitas coincidit cum necessitate. et repperi locum in quo revelate reperieris: cinctum contradictoriorum coincidentia. et iste est murus paradisi: in quo habitas. cuius portam custodit spiritus altissimus rationis: qui nisi vincatur, non patebit ingressus. Ultra igitur coincidentiam contradictoriorum videri poteris: et nequaquam citra. Si igitur impossibilitas est necessitas in visu tuo domine: nihil est quod visus tuus non videat.

Capitulum X: Quomodo videtur deus ultra coincidentiam contradictoriorum

Quomodo videtur deus ultra coincidentiam contradictoriorum: et quomodo videre est esse. Sto coram imagine faciei tuae deus meus: quam oculis sensibilibus respicio: et nitor oculis interioribus intueri veritatem, quae in pictura signatur: et occurrit mihi domine quod visus tuus loquatur. nam non est aliud loqui tuum, quod videre tuum: cum non differant realiter in te, qui es ipsa simplicitas absoluta. tunc clare experior: quod tu simul omnia vides et singula. quia ego simul et semel dum praedico: ecclesiae loquor congregatae, et singulis in ecclesia existentibus, unum verbum loquor: et in illo unico singulis loquor. id quod mihi est ecclesia: hoc tibi domine est totus hic mundus, et singulae creaturae quae sunt aut esse possunt. Sic igitur singulis loqueris: et ea quibus loqueris vides. Domine qui es summa consolatio in te sperantium: inspiras ut te laudem ex me. nam dedisti mihi faciem unam sicut voluisti: et illa per omnes quibus praedico singulariter et simul videtur. videtur itaque facies mea unica per singulos: et sermo simplex meus integre a singulis auditur. ego autem non possum simul omnes loquentes discrete audire, sed unum post unum: neque omnes simul discrete videre, sed unum post unum. sed si in me esset tanta vis quod audiri cum audire coinciderent, sic et videri et videre, sic et loqui et audire uti in te domine qui es summa virtus: tunc omnes et singulos simul audirem et viderem. et sicut singulis simul loquerer: ita etiam in eodem tunc quando loquerer, omnium et singulorum responsa viderem et audirem. Unde in ostio coincidentiae oppositorum quod angelus custodit in ingressu paradisi constitutus: te domine videre incipio. nam ibi es: ubi loqui, videre, audire, gustare, tangere, ratiocinari scire, et intelligere sunt idem, et ubi videre coincidit cum videri, et audire cum audiri, et gustare cum gustari, et tangere cum tangi, et loqui cum audire et creare cum loqui. Si ego viderem sicut visibilis sum: non essem creatura. et si tu deus non videres sicut visibilis es: non esses deus omnipotens. ab omnibus creaturis es visibilis: et omnes vides. in eo enim quod omnes vides: videris ab omnibus. aliter enim esse non possunt creaturae: quia visione tua sunt. quod si te non viderent videntem: a te non caperent esse. esse creaturae: est videre tuum, pariter et videri. loqueris verbo tuo omnibus quae sunt: et vocas ad esse quae non sunt. vocas igitur ut te audiant: et quando te audiunt, tunc sunt. quando igitur loqueris: omnibus loqueris, et omnia te audiunt, quibus loqueris. loqueris terrae, et vocas eam ad humanam naturam: et audit te terra. et hoc audire eius: est fieri hominem. loqueris nihilo quasi sit aliquid, et vocas nihil ad aliquid: et audit te nihil, quia fit aliquid quod fuit nihil. O vis infinita: concipere tuum est loqui. concipis caelum: et est uti concipis. concipis terram: et est ut concipis. dum concipis: vides, et loqueris, et operaris, et quidquid dici potest. sed admirabilis es deus meus. semel loqueris. semel concipis. quomodo ergo non sunt omnia simul, sed successive multa? quomodo tot sunt diversa ex unico conceptu? tu me in limine ostii constitutum illustras: quia conceptus tuus est ipsa aeternitas simplicissima. nihil est autem possibile fieri post aeternitatem simplicissimam. ambit igitur infinita duratio quae est ipsa aeternitas, omnem successionem. Omne igitur quod nobis in successione apparet: nequaquam est post tuum conceptum qui est aeternitas. Unicus enim conceptus tuus qui est et verbum tuum: omnia et singula complicat. verbum tuum aeternum: non potest esse multiplex, nec diversum, nec variabile, nec mutabile, quia simplex aeternitas. Sic video domine post tuum conceptum nihil esse: sed sunt omnia quia concipis. concipis autem in aeternitate. successio autem in aeternitate: est sine successione ipsa aeternitas, ipsum verbum tuum domine deus. rem aliquam quae nobis temporaliter apparet: non prius concepisti quod est. In aeternitate enim in qua concipis: omnis successio temporalis in eodem nunc aeternitatis coincidit. Nihil igitur praeteritum vel futurum: ubi futurum et praeteritum coincidunt cum praesenti. sed quod res in hoc mundo secundum prius et posterius existunt: est quia tu prius res tales ut essent non concepisti. si prius concepisses: prius fuissent. sed in cuius conceptu potest cadere prius et posterius, ut prius unum concipiat et postea aliud: non est omnipotens. Ita quia tu es deus omnipotens: es intra murum in paradiso. murus autem est coincidentia illa: ubi posterius coincidit cum priore. ubi finis: coincidit cum principio. ubi alpha et ω sunt idem. Semper igitur res sunt: quia tu dicis ut sint. et non sunt prius: quia non dicis prius. et quando ego lego Adam ante tot annos fuisse, et hodie talem natum: videtur impossibile quod Adam tunc fuit, quia tunc voluisti, et similiter hodie natus quia nunc voluisti, et quod tamen non prius voluisti Adam esse quod hodie natum. sed illud quod videtur impossibile: est ipsa necessitas. nam nunc et tunc: sunt post verbum tuum. et ideo accedenti ad te: occurrunt in muro qui circundat locum ubi habitas in coincidentia. Coincidit enim nunc et tunc: in circulo muri paradisi. Tu vero deus meus ultra nunc et tunc exsistis et loqueris: qui es aeternitas absoluta.

Capitulum XI: Quomodo videtur in deo successio sine successione

Capitulum XII: Ubi inuisibilis videtur, increatus creatur

Capitulum XIII: Deus videtur absoluta infinitas

Capitulum XIV: Quomodo deus omnia complicat sine alteritate

Capitulum XV: Quomodo actualis infinitas est unitas

Capitulum XVI: Nisi deus esset infinitus non esset finis desiderii

Capitulum XVII: Deus non nisi unitrinus videri perfecte potest

Capitulum XVIII: Nisi deus trinus esset non esset felicitas

Capitulum XIX: Quomodo IESUS est unio dei et hominis

Capitulum XX: Quomodo intelligitur IESUS copulatio

Capitulum XXI: Sine IESU non sit possibilis felicitas

Capitulum XXII: Quomodo IESUS videat et operatus sit

Capitulum XXIII: Quomodo IESUS mortuus fuit, unione cum vita manente

Capitulum XXIV: Quomodo IESUS sit verbum vitae

Capitulum XXV: Quomodo IESUS sit consummatio

↑ Top of work