De sacramentis legis naturalis et scriptae
Bl. Hugh of Saint Victor (1096–1141)
First published 1854
Dialogus I: Magistri signandi per M. et discipuli signandi per D.
Loquitur prior discipulus.
Discipulus. Quid fuit priusquam mundus fieret?
Magister. Solus Deus.
Discipulus. Quandiu prius fuit?
Magister. Ab aeterno.
Discipulus. Ubi fuit cum nihil esset praeter ipsum?
Magister. Ubi modo est, ibi fuit et tunc.
Discipulus. Ubi est modo?
Magister. In semetipso est, et omnia in ipso sunt, et ipse est in omnibus.
Discipulus. Quando fecit Deus mundum?
Magister. In principio (Gen. I).
Discipulus. Ubi factus est mundus?
Magister. In Deo.
Discipulus. Unde factus est mundus?
Magister. De nihilo.
Discipulus. Quomodo factus est mundus.
Magister. Prius in materia simul facta sunt omnia: postea vero in hac qua nunc mundus cernitur forma, per sex dies composita sunt et ordinata universa.
Discipulus. Quomodo poterat materia prius esse quam forma?
Magister. Materia illa non omnino sine forma fuit; sed tamen informis prius fuisse dicitur, quia in prima sui conditione tam decentem et tam aptam (sicut nunc habet) adhuc formam non habuit.
Discipulus. Quare voluit Deus prius creare rudem materiam: quasi non potuerit simul cum forma creasse eam?
Magister. Voluit prius ostendere quid esset creatura ex se, et quid ex beneficio Creatoris deinde accepisset; ideoque prius creavit essentiam, postmodum formam indidit.
Discipulus. Cui ostendebat hoc, quando adhuc nemo erat qui hoc videre poterat?
Magister. Erant iam tunc angeli quibus hoc ostenderetur, ut foris in rebus conditis viderent, quod in seipsis intus agnoscerent; ne et ipsi gloriam quam acceperant sibi, sed conditori suo tribuendam putarent. Nobis quoque hoc ostenditur; qui etsi illud quando factum est non vidimus, quod tamen factum sit (sacro eloquio referente) audivimus.
Discipulus. Ubi vel qualis fuit prima illa materia priusquam formaretur?
Magister. Ibidem confusa iacuit, ubi nunc ordinata subsistit. Nam terra in eodem in quo modo est, hoc est: medio loco constituta, tribus reliquis elementis, id est aqua, et aere, et igne, in una adhuc caligine confusis undique involvebatur, quae videlicet confusio circumquaque terram ambiens tantumdem spatii sursum occupabat, quantum nunc universitas creaturarum complectitur. Formam iam tunc terra qualemcunque caeteris potiorem habuit, sed involuta atque obducta necdum apparere potuit quod fuit. Reliqua tria, ut dictum est, omnimodo confusa erant et indigesta, in modum cuiusdam nebulae in hoc quod nunc aer et coelum tenet spatio suspensa. Quam caliginem tenebrosam tenebras Scriptura nominavit: quae in principio super faciem abyssi (quae adhuc nondum impleta erat) collectione aquarum desuper oppansae pendebant.
Discipulus. Quae formatio facta est prima die?
Magister. Lux facta est prima die (Gen. I): quae quidem iam prius inter caetera materialiter creata fuerat; sed nunc primum ut lucere posset et illuminare, ab aliis segregata est atque distincta.
Discipulus. Qualis existimanda est fuisse lux illa?
Magister. Sunt qui asserunt nubem lucidam fuisse, quae (sicut sol modo) circumferebatur ambiens terram; quae dum superiores mundi partes oriens lustrabat diem, occasu autem suo ad infera descendens absentata luce fecit noctem. Inde distinctos et appellatos volunt tres illos primos dies in exordio creaturarum priusquam sol et caetera luminaria conderentur.
Discipulus. Ubi dicendum est modo esse lucem illam?
Magister. Dicunt modo in superioribus aetheris partibus circumquaque dispersam esse, et adhuc videri posse si non maior illam solis claritas absconderet; nocte vero ex illa adhuc luce diligenter considerantibus demonstrari quasi quasdam tenuissimae nebulae lucidas contra firmamentum reliquias dispersas, quas omnino maior diei claritas ab oculis intuentium celat.
Discipulus. Quae formatio facta est secunda die?
Magister. Firmamentum factum est secunda die (ibid.), quod quidem et prius ipsum materialiter creatum fuerat; sed huc usque indiscretum et in illa universali confusione permistum manebat. Nunc autem, id est secunda die, erutum a permistione et in formam redactum positum est, ut inter aquas superiores et aquas inferiores divideret; sic scilicet ut illi confusioni in modum nebulae circa terram pendenti medium veniens quodammodo illam intersecaret, et ambitu suo circumquaque complectens partem infra se clauderet, partem extrinsecus separaret, id est ut ab ipsis aquis quae in divisione extrinsecus sive superius remanserunt, firmamentum medium inter aquas et aquas totum circumquaque ambiretur, aquae autem, quae intrinsecus sive inferius relictae sunt, totae ab ipso firmamento ex omni parte clauderentur. Pars ergo aquarum in divisione super firmamentum remansit; pars alia infra ambitum firmamenti conclusa, totum circumquaque aeris spatium implens occupavit.
Discipulus. Estne credendum adhuc esse aquas super firmamentum?
Magister. Sic putatur; quia et Scriptura sacra diversis in locis hoc manifeste confirmat, sicut est illud Psalmistae testimonium: Aquae quae super coelos sunt laudent nomen Domini (Psal. CXLVIII).
Discipulus. Quomodo possunt aquae super coelum consistere?
Magister. Glacialiter vel (quod magis credibile est) ad similitudinem illius primi chaos firmiter ibi suspenduntur pendulae ad modum nebulae levis, qualis in principio natura omnium aquarum fuisse putatur.
Discipulus. Quae fuit formatio diei tertiae?
Magister. Aquae illae quae sub firmamento pendentes remanserant compactae sunt ad invicem; et pondere tandem deorsum pressae congregatae sunt in locum unum (Gen. I), id est in magnam illam abyssum quam prius desuper obtexerant: unde et nunc ad omnes terrarum partes per thracones et alveos suos derivantur. Congregatis autem aquis, coepit apparere arida (ibid.), hoc est terra, quae prius caligine illa et confusione involuta latuit; quam apparentem Deus germinibus suis vestivit: et sic completum est opus diei tertiae.
Discipulus. Quae formatio facta est die quarta?
Magister. Luminaria condita sunt in coelo, id est sol et luna et stellae; ut lucerent super terram, et illuminarent illam, et tempora cursu suo distinguerent (ibid.).
Discipulus. Quae formatio facta est die quinta?
Magister. Aves et pisces facti sunt de aquis. Aves deinde in aere collocatae sunt; pisces in originali sede permanserunt (ibid.).
Discipulus. Quae formatio facta est die sexta?
Magister. Bestiae et caetera animantia quae vivunt super terram de terra creata sunt. Consummatis autem et praeparatis omnibus, postremo (eadem tamen sexta die) factus est homo, qui universae dominaretur creaturae.
Discipulus. Quare aves, quae in aere collocatae sunt, non sunt factae de ipso aere, sicut pisces de aqua, et bestiae pariter et homo de terra?
Magister. Quia aer talem non habet corpulentiam ut de eo animal fieri possit sicut et de terra.
Discipulus. Quare novissime factus est homo?
Magister. Quia homo universae creaturae praeficiendus fuit, congruum erat ut prius mansio eius praepararetur, postmodum ipse ordinatis omnibus quasi possessor et rector introduceretur in orbem terrarum. Haec igitur sunt opera conditionis quae sex diebus fecit Deus atque complevit, ante omnem diem creans, tribus primis diebus disponens et ordinans, tribus sequentibus exordinans: prima discernens, secunda distinguens, tertia disponens, quarta exornans coelos, quinta aerem et aquam, sexta terram.
Discipulus. Quare sex diebus fecit Deus opera sua, et septima requievit?
Magister. Senarius quia ex partibus suis constat, signum perfectionis est; et idcirco voluit Deus sex diebus complere opera sua, ut ostenderet se in iis quae fecerat, nec superfluum aliquid posuisse nec reliquisse imperfectum. Completis autem sex diebus septima demum die requievit (Gen. II), id est ab opere cessavit; non quod ipse quasi fatigatus requie indigeret, sed ut nobis si secundum modum et mensuram nostram opera bona et perfecta facere studuerimus, requiem futuram promitteret.
Discipulus. Quomodo septima die Deus requievisse dicitur, cum ipse in Evangelio dicat: Pater meus usque modo operatur et ego operor (Ioan. V.)?
Magister. Deus multis modis operari dicitur. Est namque opus creationis, est et opus dispositionis, est opus propagationis, et est opus gubernationis; Opus creationis ante omnem diem fecit; opus dispositionis sex diebus complevit; opus propagationis usque in finem saeculi non deserit; ab opere gubernationis usque in aeternum non cessabit.
Discipulus. Si septima die primum requievit Deus, quid ergo egit ab initio primae diei postquam lucem fecerat usque ad exortum sequentis quando firmamentum faciebat?
Magister. Si propius rem intueri velis, invenies nequaquam Deum prima die post exordium lucis ab omni penitus opere quievisse; quia non solum hoc quod lux facta est ad opus eius pertinuit; sed etiam quod directa est, donec peracto circuitionis suae ambitu cursum consummavit. Primum igitur ut opus suum a perfecto inciperet, lucem orientem fecit; et inde eam dirigens, primum vespere, deinde mane, id est primam diem complevit.
Discipulus. Nunquid ita de operibus reliquorum dierum intelligendum?
Magister. In his ego nihil temere affirmare velim; quia, etsi similiter de opere diei secundae dici possit, quod primum firmamentum inter aquas et aquas fecerit; deinde cursum eius usque ad exortum diei tertiae direxerit tamen quia de motu firmamenti necdum certum experimentum invenimus: huius quaestionis nodum alio si placet modo dissolvamus. Potest namque non inconvenienter dici non ita in illis sex diebus Dominum sui operis seriem continuasse, quasi nullo interim intervallo temporis opus intermiserit; sed quia nullum in operando diem intermisit, septima autem die sic demum ab omni opere quievisse, ut nec alia praeter ea quae iam facta fuerant deinceps crearet, nec aliter quam disposita iam erant (quantum ad ordinem pertinet universitatis) disponeret. Neque enim aliquid postmodum numero universitatis addidit, neque ordinem universitatis in aliquo commutavit.
Discipulus. Et quid quod adhuc quotidie novae creantur animae.
Magister. Nihil tamen novum addici dicitur; quia ipsae animae, licet de nihilo creatae nunc primum esse incipiant, tamen quodammodo etiam tunc in similitudine sua creatae fuerunt. Et ut breviter id quod mihi dicendum inde videtur tibi absolvam, universa tunc facta sunt ut nihil postmodum fieret quod prius vel in materia vel in similitudine creatum non fuisset.
Discipulus. Ultra adhuc in his operibus digna inquisitione video, quae quidem nolens praeterire compellor; ne forte in huiusmodi si te plus iusto detineam, ad alia quae restant magis necessaria non pertingam. Nunc ergo si placet ad hominem revertamur, ut causam creationis eius mihi admodum desideranti aperias. Quia profecto dignum est ut qui omnia propter ipsum facta iam credimus, etiam cur ipse factus sit non ignoremus.
Magister. Deus qui summum et verum perfectumque bonum est ita ab aeterno in se et per se beatus fuit, ut eius gloria et beatitudo, quia aeterna et incommutabilis erat, non posset minui, et quia plena et perfecta fuerat, non posset augeri. Nullo igitur indigens, sed bonum quod ipse erat et quo beatus erat, cum aliis participare et alios in illo et per illud beatificare volens, nulla necessitate, sed sola charitate creavit rationalem creaturam, id est spiritus rationales, iussitque ut ipsi partim in sua puritate persisterent, partim ut carne vestiti corpus humanum ad vitam et ad sensum animarent. Illis ergo spiritibus qui corporibus sociandi erant, locum et habitationem in terra constituit; illis vero qui in sua puritate permansuri fuerant, mansionem in coelo collocavit. Illos quidem per dignationem in summo constituens; istos per dispensationem in imo disponens, ut et istos quandoque per obedientiam ab imo ad summa proveheret, et illos per obedientiam in summo confirmaret.
Discipulus. Quare voluit Deus spiritus sociare corporibus, cum maioris excellentiae fuissent in sua puritate persistentes?
Magister. Voluit in illis ex creatione ostendere quod postmodum facturus ipse in illis fuerat ex dignatione. Quia enim in rebus creatis nihil excellentius est spiritu, nihil terra infimius atque corruptibilius, dum corpori de terra facto et corruptibilem materiam habenti, rationalem spiritum, id est, animam rationalem tribuit, in unum quodammodo consortium et societatem summis ima coniunxit; ostendens quia, quod erat corpus spiritui, hoc quodammodo spiritus erat sibi. Et sicut excellentiam spiritus infirmitati corporalis naturae coniunxerat una creationis conditio, ita humilitatem creaturae spiritualis, excellentiae Creatoris sociare debuerat una pietatis dignatio. Fecit ergo, ut dictum est, corpus hominis de limo terrae et inspiravit ei animam rationalem quam creavit de nihilo (Gen. II), ut in corpore obedienter viventem ad consortium illorum spirituum qui sine corpore vivebant, id est angelorum, quandoque simul cum corpore elevaret; et pariter utrosque ad participationem gloriae suae attolleret, quatenus et in se spiritum et in spiritu corpus glorificaret; et quantum prius summa per dispensationem inclinavit dum conderet, tantum nunc ima per dignationem exaltaret.
Discipulus. Quare non creavit Deus homines simul, sicut angelos creaverat?
Magister. Quia voluit ut unum esset humani generis principium.
Discipulus. Quare hoc voluit?
Magister. Ad retundendam superbiam diaboli. Quia enim diabolus superbe aliud a Deo principium esse appetiit, ut magis confunderetur eius elatio, hoc homo accepit, quatenus etiam in eo dignitatem similitudinis Dei haberet, quod sicut ille rebus omnibus creationis principium exstitit, ita iste esset omnibus hominibus principium generationis; et omnes homines dum se ab uno et unum esse cognoscerent, omnes se quasi unum amarent.
Discipulus. Quare facta est mulier?
Magister. In adiutorium generationis.
Discipulus. Quare de viro facta est?
Magister. Quia si aliunde fieret, unum principium non esset.
Discipulus. Quare de latere facta est?
Magister. Ut ostenderetur quia in consortium creabatur dilectionis; ne si de capite facta fuisset, praeferenda videretur viro ad dominationem, aut si de pedibus, subiicienda ad servitutem. Quia igitur viro nec domina nec ancilla parabatur, sed socia; nec de capite, nec de pedibus, sed de latere fuerat producenda, ut iuxta se ponendam agnosceret, quam de iuxta se sumptam didicisset: Misit igitur Deus soporem in Adam, et tulit unam de costis eius (Gen. II), et exinde mulierem fabricavit.
Discipulus. Quare dormienti potius quam vigilanti voluit costam subtrahere?
Magister. Ne putaretur illi eam poenaliter abstraxisse.
Discipulus. Quomodo de sola costa fieri potuit mulier? Nunquid aliquid aliud Deus illi costae ad augmentum extrinsecus addidit, aut novum aliquid concreavit, aut ipsa in semetipsa costa multiplicari coepit?
Magister. Si ad mulieris corpus perficiendum illi costae Deus extrinsecus augmentum addidit (cum illud quod addebatur multo maius fuit quam ipsa costa cui addebatur), inde potius mulierem factam Scriptura dixisse debuit unde plures substantiae suae partes accepit. Similiter si id quod costae in augmentum venit, de nihilo factum creditur; cur eam de viro factam dicimus et non potius de nihilo, cum illud eius quod de nihilo factum esse multo maius sit quam id quod de viri substantia in corpus illius transivit? Restat ergo ut credamus costam illam in semetipsam multiplicatam nullum extrinsecus augmentum suscepisse.
Discipulus. Quomodo potest fieri ut aliqua res crescat cui nihil aliunde apponitur?
Magister. Plus est de nihilo aliquid facere, quam parvam substantiam in seipsum multiplicare.
Discipulus. Certum est: quapropter ea quae restant prosequere.
Magister. Factos igitur extra paradisum in paradiso posuit, informans praeceptis vitae et disciplinae.
Discipulus. Quare homo, qui in paradiso mansionem habiturus fuerat, extra paradisum factus est?
Magister. Ne beneficium Dei imputaret naturae, sed gratiae.
Discipulus. Quibus praeceptis informavit Deus hominem, cum eum collocaret in paradisum?
Magister. Duobus, id est praecepto naturae, et praecepto disciplinae. Duo namque bona praeparat Deus homini: aliud temporale et aliud aeternum, utrumque plenum et perfectum. Alterum, id est temporale bonum, plenum in eo posuit; et alterum, id est aeternum, plenum ei proposuit. Illi quod dederat, custodiam apposuit praeceptum naturae; ad illud quod proposuerat, viam aperuit praeceptum disciplinae. Praeceptum naturae continet praeceptionem, prohibitionem, concessionem; praeceptio naturalis fuit discretio per quam ei inspiratum est quae essent naturae suae necessaria; prohibitio naturalis fuit discretio per quam naturaliter ei insinuatum est quae essent noxia; concessio discretio fuit eorum quae erant media, id est quibus uti et non uti sine incommodo potuisset. Si igitur homo per naturale praeceptum imbutus negligentiam cavisset, divina providentia nulla eum violentia opprimi permitteret. Poterat namque homo per praeceptum naturae conservare bonum quod habuit; sed per illud non potuit bonum quod necdum habuit adipisci. Neque enim meritum esse poterat homini si vel vitaret noxia vel salubria appeteret, sive ad utrumlibet mediis uteretur; quoniam in his omnibus non tam praecipientis affectum quam commodum obedientis attenderet. Itaque ut homo aliquid promereri posset, necessarium fuit ut praeceptum disciplinae adderetur, sed hoc neque de praeceptione neque de prohibitione sumi poterat, ne si vel eadem Deus praeciperet aut prohiberet, meritum, ut dictum est, obedienti non esset; aut si mutaret mandatum, ipse sibi contrarius fieret. Oportuit ergo ut de concessione sumeretur, sic tamen ut per ipsum praeceptum concessio non mutaretur, id est ut non praeceptum naturam corrumperet, sed inobedientia praevaricatori non natura noceret. Cum autem de concessione naturali praeceptum disciplinae formandum fuisset, congruum fuit magis ut secundum prohibitionem hoc fieret, ne diabolus posset obedientiam calumniari; et in uno tantum non in pluribus, ne inobedientia valeret ab homine excusari. Si igitur homo in hac obedientia perstitisset, post tempus definitum a Deo ad illud summum bonum quod in coelis ei praeparatum fuerat, sine mortis dolore transferri debuerat cum omni prole sua in consortio beatorum angelorum aeternaliter victurus.
Discipulus. Quare Deus indigentiam in homine esse voluit?
Magister. Ut inde occasionem exercitationis sumeret; et ipsa exterior indigentia interiorem ei indigentiam demonstraret.
Discipulus. Ante peccatum fuit mortalis an immortalis homo?
Magister. Utrumque potestate, neutrum necessitate; utrumque postea futurus necessitate, neutrum potestate; alterum prius per culpam, alterum deinde per gratiam.
Discipulus. Ubi est paradisus?
Magister. Cur quaeris quod vides? Ad orientem ingressus tuus, hoc est lignum vitae quod conspicis.
Discipulus. Quare vocatum est lignum vitae?
Magister. Quia talis in eo virtus est ut eius fructus possit vitam hominis a mortis et omnis infirmitatis molestia defendere.
Discipulus. Quod est lignum scientiae boni et mali?
Magister. In quo praevaricatus est Adam.
Discipulus. Quare sic vocatum est?
Magister. Adam antequam peccaret bonum et malum scivit: bonum quidem et per scientiam et per experientiam, malum vero per solam scientiam. Postquam vero lignum vetitum tetigit, malum tum etiam per experientiam cognoscere coepit; non tamen natura ligni, sed inobedientia hominis scientiam contulit, dum per experientiam mali etiam bonum quam stricte fuerat tenendum agnovit. Itaque nomen hoc non ex natura quam habuit, sed ex occasione quam praestitit, ligno inditum esse credendum est.
Discipulus. Quomodo praevaricatus est homo?
Magister. Videns diabolus quod homo per obedientiam illuc ascenderet unde ipse per superbiam ceciderat, invidit ei, et quia per violentiam ei nocere non poterat, ad fraudem se convertit. Ne autem fraus illius si nimis occultaretur caveri omnino non posset, non permissus est per aliud animal tentare nisi per serpentem, ut naturalis astutia serpentis malitiam proderet tentatoris; ut per indumentum quod foris erat homo cognosceret quantum eius qui intus regebatur versutiam cavere debuisset.
Discipulus. Quomodo tentatus est homo?
Magister. Exteriori tentatione tantum.
Discipulus. Quae est exterior tentatio?
Magister. Suasio alicuius facta vel signo vel verbo ut ille cui fit ad consensum peccati inclinetur.
Discipulus. Quae est interior tentatio?
Magister. Motus primae delectationis per quem animus ad peccandum impellitur. Haec autem difficilius vincitur, quia interius oppugnans de nostro contra nos roboratur. Propterea diabolus veniam non meruit, quia nulla tentatione peccavit; homo vero qui exteriori tentatione pulsatus cecidit, tanto gravius plectendus crat, quanto leviori impulsu fuerat prostratus. Et tamen quia aliquam in cadendo, ut ita dicam, violentiam sensit, idcirco hunc tandem Dei gratia ad veniam erexit. Nos vero quanto graviorem in peccando tentationis violentiam patimur, tanto leviori piaculo ad gratiam amissam renovamur.
Discipulus. Quo ordine tentatus est homo?
Magister. Diabolus, quia vidit mulierem utpote infirmiorem et minus ratione vigentem, facilius fraude circumveniri posse, primum eam aggressus est interrogatione, volens animum eius elicere ut ex responsione eius colligeret qualiter eam de caetero alloqui debuisset.
Discipulus. Quare non horruit mulier serpentem loquentem sibi?
Magister. Quia eum noviter creatum officium loquendi a Deo accepisse credebat.
Discipulus. Quomodo allocutus est eam?
Magister. Comedite: et eritis sicut dii scientes bonum et malum (Gen. III). Per tria tentavit, per gulam, per vanam gloriam, per avaritiam. Est autem gula immoderatus appetitus edendi; vana gloria, amor propriae laudis; avaritia immoderatus appetitus habendi. Per gulam tentavit, cum dixit: Comedite. Per vanam gloriam, cum dixit: Eritis sicut dii. Per avaritiam, cum dixit: scientes bonum et malum.
Discipulus. Vellem ut ipsam radicem istius peccati explicares: et sicut demonstrasti mihi quo ordine patratum sit, ita etiam quid sit ostenderes.
Magister. In primo homine Deus duo posuerat, videlicet appetitum iusti et appetitum commodi; unum, id est appetitum iusti, secundum voluntatem; alterum, id est appetitum commodi, secundum necessitatem. Illum autem ideo voluntarium esse constituit, ut in eo homo promereretur, sive bene eum retinendo cum posset deserere, sive male deserendo cum posset retinere. Hunc autem necessarium propterea esse voluit; quatenus in eo remuneraretur homo, sive ad poenam si illum desereret, sive ad gloriam si illum retineret. Et idcirco illi effectum suum, id est iustitiam inseparabiliter adiunxit, isti vero effectum suum, id est commodum separabilem proposuit, quatenus homo vel illo solo amisso huius et illius affectus perderet; vel illo solo retento huius et illius effectum retineret. Sed homo hoc solum quod potuit fecit; et quia appetitum iusti sponte dereliquit, idcirco iuste et iustitiam et commodum perdidit; solum appetitum commodi ad augmentum infelicitatis retinendo; quia sicut augmentum gloriae fuisset in iustitia perseveranti non posse ab amore habito boni tepescere, ita modo cumulus miseriae est ab appetitu boni non posse se (quamvis illud adipisci nequeat) cohibere.
Discipulus. Utrum volens an nolens deseruit homo appetitum iustitiae?
Magister. Si nolens deseruit, violentia potius appellanda est quam culpa; si autem voluntas praecessisse in eo dicitur, iam ipsa desertio iustitiae primum peccatum fuisse negatur; nec poterit inveniri unde talis voluntas ei advenerit ut vellet bonum deserere; quia nec a semetipso velle aliquid potuit, nec a Deo quidquam praeter commodum et iustum velle potestatem accepit.
Discipulus. Tamen cum deseruit voluisse credendus est quod fecit.
Magister. Recte hoc diceres si desinere aliquid esset facere. Quia autem ille non velle coepit quod prius noluit, sed tantummodo quod prius voluit, velle desiit, non necesse est ut hoc aut volens aut nolens fecisse dicatur. Voluit tamen aliquid quod volendo quia cum isto velle non potuit, desiit istud velle quod voluit; nec ideo illud voluit quia velle desiit; sed potius ideo istud velle desiit quia illud voluit.
Discipulus. Quare ergo magis dicitur peccasse in eo quod istud velle desiit quam in eo quod illud velle incoepit?
Magister. Quia si hoc velle non desineret, sive illud sive aliud volendo, nunquam peccare potuisset.
Discipulus. Quid est ergo iustitia?
Magister. Mensura in appetitu commodi.
Discipulus. Quid est appetitus iustitiae?
Magister. Amor mensurae.
Discipulus. Quid ergo voluit ut hoc velle desineret?
Magister. Voluit aliquid extra mensuram.
Discipulus. Nunquid et hoc velle peccatum non fuit?
Magister. Non quod hoc voluit peccatum fuit, sed quod hoc volendo mensurae volendi, id iustitiae appetitum amisit.
Discipulus. Quid voluit extra mensuram?
Magister. Similitudinem Dei appetiit. Peccavit itaque homo in hoc quod deseruit appetitum iusti, et punitus est in retento appetitu commodi.
Discipulus. Quomodo?
Magister. Dupliciter punitus est in appetitu commodi; sive cum ab his quae ordinare appetit restringitur, sive quia ad inordinata commoda appetenda relaxatur. In altero est poena, in altero est poena et culpa.
Discipulus. Unde venit homini ut appetat inordinata?
Magister. A poena peccati.
Discipulus. Modum requiro.
Magister. Deus fecerat primum corpus hominis sanum et integrum. Integrum quidem, quia nihil ei deerat ad perfectionem; sanum, quia nihil inerat ad corruptionem. Sed in utroque talem conditionem posuerat ut nec integritas nec sanitas sine adminiculo posset conservari. Itaque in rebus creatis forinsecus quaedam ordinavit quae ad conservandam atque tuendam incolumitatem sive integritatem eius valere potuissent; horum autem providendorum curam, et officium spiritui qui corpori praesidebat iniunxit. Ne vero in illo exsequendo, si ex sola hoc praeceptione non etiam ex amore impleret, servili conditione premeretur, dedit ei Deus affectum quo corpus suum amaret, ut sicut eius integritatem et sanitatem diligeret, sic etiam omnia quae ad illam conservandam valerent libenter provideret. Rursum ne vel in illis quaerendis labor esset, vel in sumendis periculum, indigentiam simul et appetitum carnalem certa mensura temperavit; quatenus ei ad fomentum et pauca sufficere possent, et ad satietatem modica. Itaque prudentia carnis tam labor quam oblectamentum et exercitatio futura foret si homo iustitiam tenuisset. Sed quia spiritus supra elatus appetitum suum intra mensuram cohibere noluit, idcirco meruit ut iam subtus per infinitos labores dissipatus in appetitu carnis suae mensuram tenere non possit. Fregit enim Deus mortalitate integritatem corporis humani, et ob hoc pluribus iam fomentis indiget quam prius, tam ad reparandam incolumitatem quantum periit quam ad conservandam quantum remansit. Hinc illa dura necessitas gignitur ut extra ordinem natura appetitum extendat; ut non solum naturam custodiat, sed etiam vitium naturae expellat. Spiritus enim sicut ei naturaliter datum est commodum carnis suae diligere; sic naturaliter etiam habet ut eius incommodum non possit amare. Sciendum tamen est quod haec necessitas concupiscendi non ideo culpa non est quia necessitas est; quia ut esset haec necessitas, non necessitas causa fuit, sed voluntas. Hoc tamen de omnibus veraciter dici potest, quod nihil anima appetit quantumlibet inordinatum videatur nisi propter aliquod commodum vel conservandi boni vel mali removendi; sicut verbi gratia dum coitum appetit, exstinguere cupit carnis pruriginem, dum cibum appetit vel potum, gulae ardorem.
Discipulus. Si omnis appetitus commodum appetat, commodum autem suum appetere tam in bono conservando quam in removendo malo naturae datum sit, utquid haec concupiscentia homini in culpam reputatur?
Magister. Non ideo peccat quod commodum suum appetit; sed quod inordinate appetit.
Discipulus. Non potest inordinare non appetere?
Magister. Non potest.
Discipulus. Quare non potest?
Magister. Propter infirmitatem suam.
Discipulus. Quare infirmatus est?
Magister. Quia Deus integritatem naturae passibilitate mortalitatis confregit.
Discipulus. Quare hoc fecit?
Magister. Video quo tendas.
Discipulus. Quae tamen causa fuit?
Magister. Culpa hominis.
Discipulus. Ergo per culpam suam ad hanc necessitatem venit.
Magister. Ita est.
Discipulus. Non igitur eum excusat ista necessitas.
Magister. Non potest excusare.
Discipulus. Sed quid faciet?
Magister. Quaerat adiutorium gratiae et dicat: De necessitatibus meis erue me, Domine (Psal. XXIV); sicut dicit Apostolus: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII).
Discipulus. Ergo homo nisi per gratiam Dei liberari non potest?
Magister. Non potest. Dicimus enim quod homo in appetitu iusti derelicto sponte peccaverit; in appetitu commodi retento dupliciter punitus sit; sive quia ab ordinatis commodis restringitur, sive quia ad inordinata commoda relaxatur. In altero poena, in altero poena et culpa. Quia igitur homo tali poena multatus est per quam culpa non purgaretur sed cresceret, nisi fuisset liberatus per gratiam, per hanc poenam ad poenas damnationis aeternae merito descendisset. Itaque dilatum est iudicium eius ne damnandus inveniretur. Et quia eum Deus ad salutem praeordinaverat, locum et spatium correctionis et poenitentiae concessit, quatenus eum interim per gratiam suam talem efficeret, quem tandem non solum misericorditer sed etiam iuste ad salutem iudicare potuisset.
Discipulus. Quis est locus poenitentiae quem Deus concessit homini?
Magister. Mundus iste.
Discipulus. Et quod est spatium poenitentiae?
Magister. Vita praesens, id est ab initio mundi usque in finem saeculi.
Discipulus. Satis magnae sunt induciae istae: sed velim ut dicas adhuc quare mundum istum voces locum poenitentiae?
Magister. Quatuor sunt loquar: unus in quo est solum bonum et summum bonum, et unus in quo est solum malum et summum malum; unus in quo est solum bonum non tamen summum bonum; et unus in quo est bonum et malum, nec summum bonum nec summum malum.
Discipulus. Vellem ut exempla singulorum proponeres.
Magister. In coelo est solum bonum et summum bonum; in inferno est solum malum et summum malum; in paradiso est solum bonum non tamen summum bonum; in mundo est bonum et malum, nec summum bonum nec summum malum.
Discipulus. Quare distinxisti loca ista?
Magister. Paradisus est locus inchoantium et in melius proficientium, et ideo ibi solum bonum esse debuit; quia creatura a malo initianda non fuit; non tamen summum, ut esset in quo illi qui initiabantur proficere potuissent. Coelum est locus confirmatorum bonorum et per disciplinam ad summum profectum pertingentium. Unde solum summumque bonum in eo collocatum est. Infernus est locus confirmatorum malorum et disciplinam irrecuperabiliter deserentium; et ideo ibi solum et summum malum positum est. Mundus est locus errantium et reparandorum; et ideo simul bonum et malum in eo ordinatum est, ut per bonum quidem consolationem accipiant, per malum vero correctionem. Non tamen summum bonum aut summum malum ibi est, ut sit quo et persistentes in malo deficere, et recedentes a malo proficere possent. Coelum igitur est in summo; infernus est in imo; in medio paradisus; inter imum et medium mundus. Homo igitur qui a medio ceciderat (quia ad reparationem exspectabatur) inter imum et medium collocandus erat.
Discipulus. Ecce diu exspectatur homo: et quid faciet?
Magister. Non poterit invenire consilium evadendi.
Discipulus. Quid ergo prodest iudicium differri si homo non potest liberari?
Magister. Per se non potest.
Discipulus. Per quem igitur?
Magister. Ille qui per gratiam suam differt iudicium, oportet interim ut per eamdem gratiam ostendat evadendi consilium.
Discipulus. Ergo iudex reo consilium dabit?
Magister. Deponet interim personam iudicis, et assumet personam consiliatoris.
Discipulus. Quando veniet?
Magister. In temporibus novissimis.
Discipulus. Quare tandiu differt adventum suum?
Magister. Ut permittat prius homini experiri defectum suum. Venient prius patriarchae et prophetae et legislatores, venient iusti et sapientes, quaerent et non invenient; laborabunt et deficient, promittent multi et nulli ostendent. Cum autem omnes defecerint et multis promissionibus, multis etiam verbis prolatis siluerint, tunc ipse proferet unum verbum et dabit consilium.
Discipulus. Quod consilium dabit?
Magister. Nunquid ego conscius sum secretorum Dei? Secretum est et absconditum hoc consilium a saeculis.
Discipulus. Tamen temporibus novissimis manifestum. Praeterea si nos ad redemptionis sortem pertinere volumus, iustum est ac decens ut eius redemptionis nostrae modum non ignoremus.
Magister. Consilium hoc in eo fuit qualiter homo iuste vel a potestate diaboli eripi, vel Deo posset reconciliari.
Discipulus. Desidero admodum scire qualiter hoc fieri potuerit.
Magister. Causam hominis prius considera; et tunc facile poteris videre qua iustitia sit liberatus.
Discipulus. Et ipsam mihi demonstrari cupio.
Magister. Causa hominis adversus duos consistit, id est adversus Deum et adversus diabolum; quapropter non te pigeat si hanc ipsam causam quasi sub trium personarum conformatione explanem.
Discipulus. Totum me in exspectatione posuisti.
Magister. Tres in causam veniunt, homo, Deus, et diabolus. Diabolus Deo iniuriam fecisse convincitur; quia servum eius, id est hominem, et fraudulenter abduxit, et violenter tenuit. Homo iniuriam fecisse convincitur Deo; quia et praeceptum eius contempsit, et se sub manum alienam ponens suae servitutis damnum illi intulit. Item diabolus homini iniuriam fecisse convincitur; quia illum et prius bona promittendo decepit, et post mala inferendo laesit. Iniuste ergo diabolus tenet hominem, sed homo iuste tenetur; quia diabolus nunquam meruit ut hominem sibi subiectum premeret; sed homo meruit per culpam suam ut ab eo premi permitteretur. Licet enim ignoraret falsum esse quod diabolus promisit, non tamen ignoravit quod illud (etiam si verum esset) contra Creatoris voluntatem concupiscere non debuit. Iuste ergo homo subiectus est diabolo quantum pertinet ad culpam suam; iniuste autem quantum pertinet ab diaboli fraudulentiam. Si ergo homo talem patronum haberet cuius diabolus in causam adduci posset, iuste dominio eius homo contradiceret; quia nullam diabolus causam iustam habuit quare sibi ius in homine vendicare debuerit. Patronus autem nullus talis inveniri poterat nisi Deus. Sed Deus causam hominis suscipere noluit; quia homini adhuc pro culpa sua iratus fuit. Oportuit ergo ut prius homo Deum placaret, et sic deinde fiducialiter Deo patrocinante cum diabolo causam iniret. Sed Deum rationabiliter placare non poterat, nisi damnum quod intulerat restitueret, et de contemptu satisfaceret. Homo vero nihil habuit quod digne Deo pro ablato damno recompensaret, quia si quid de irrationabili creatura redderet, pro rationabili sublata minus esset. Sed nec hominem pro homine reddere potuit; quia iustum et innocentem abstulerat, et neminem nisi peccatorem invenit. Nihil ergo homo invenit unde Deum sibi placare posset; quia sive sua sive seipsum daret, digna recompensatio non esset. Videns ergo Deus hominem sua virtute iugum damnationis iustae evadere non posse, misertus est eius; et primo gratuito praevenit eum per solam misericordiam, ut deinde liberaret per iustitiam: hoc est, quia homo ex se iustitiam evadendi non habuit, Deus homini per misericordiam iustitiam dedit. Neque enim ereptio hominis perfecte rationabilis esset, nisi ex utraque parte iusta fieret, hoc est, sicut Deus iustitiam habuit hominem requirendi, ita et homo iustitiam haberet evadendi. Sed homo hanc iustitiam nunquam habere potuisset, nisi Deus ei per misericordiam eam tribuisset. Ut ergo Deus ab homine placari posset, dedit Deus gratis homini quod homo ex debito Deo redderet. Dedit ergo homini hominem, quem homo pro homine Deo redderet; qui (ut digna recompensatio fieret) priori non solum aequalis sed et maior esset. Ut ergo pro homine redderetur homo maior homine, factus est Deus homo pro homine, et dedit se homo homini ut se acciperet ab homine. Incarnatus est Deus Dei Filius, et datus est hominibus Deus homo Christus, sicut Isaias ait: Puer natus est nobis (Isa. II), etc. Quod ergo homini datus est Christus, Dei fuit misericordia; quod ab homine redditus est Christus, hominis fuit iustitia. In nativitate enim Christi iuste placatus est Deus homini; quia talis homo inventus est pro homine, qui non solum, ut dictum est, par, sed et maior esset homine. Ideo in nativitate Christi angeli pacem munde nuntiant, dicentes: Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II). Sed adhuc supererat homini ut sicut restaurando damnum placaverat iram; ita quoque pro contemptu satisfaciendo dignus fieret evadere poenam. Sed hoc convenientius fieri non poterat, nisi ut poenam quam non debebat sponte et obedienter susciperet, ut de poena quam per inobedientiam meruerat eripi dignus fieret. Hanc autem poenam homo peccator solvere non poterat; qui quamcunque poenam susciperet, non nisi digne et iuste (propter primi contemptus reatum) sustineret. Ut ergo homo iuste poenam debitam evaderet, necesse fuit ut talis homo pro homine poenam susciperet, qui nihil poenae debuisset. Sed talis nullus inveniri poterat nisi Christus. Christus igitur et nascendo debitum hominis Patri solvit, et moriendo reatum hominis expiavit; ut cum ipse mortem pro homine (quam non debebat) sustineret, iuste homo pro ipso mortem quam debebat evaderet, et iam locum calumniandi diabolus non inveniret; quia et ipse homini dominari non debuit, et homo liberari dignus fuit. Idem itaque et iudicium nostrum et causam nostram fecit. Unde Psalmista: Quoniam fecisti iudicium meum et causam meam (Psal. IX). Causam nostram fecit; quia debitum Patri pro nobis solvit, et moriendo reatum expiavit. Iudicium vero; quia descendens ad inferos et portas mortis frangens captivitatem quae ibidem tenebatur liberavit. Iudicium ergo diaboli adversus Deum factum est statim in principio saeculi; iudicium hominis adversus diabolum, in passione Christi. Iudicium hominis adversus Deum differtur usque in finem saeculi. Et ideo homo, si prius per Christum Deo reconciliari voluerit, potest iudicium suum sine timore damnationis praestolari.
Discipulus. Hic congrue debueras modos iudicandi distinguere, quatenus ea quae hic de iudicio dicta sunt ex aliorum collatione valeam et manifestius discernere et verius approbare.
Magister. Quatuor sunt iudicia, videlicet secundum praescientiam, secundum causam, secundum operationem, secundum retributionem. Secundum praescientiam iudicati fuimus antequam essemus; secundum causam iudicamur ex quo esse incipimus, quando boni et mali sumus; secundum operationem iudicamur, quando operibus foris ostendimus quales intus apud nos sumus; secundum retributionem iudicamur, quando in percipienda mercede operum cognoscemus, quales ab aeterno apud Deum praevisi fuimus. Ex his quatuor iudiciis duo sunt occulta, iudicium secundum praescientiam et iudicium secundum causam, et ideo in eis humanum iudicium non recipitur: duo manifesta, id est iudicium secundum operationem, et iudicium secundum retributionem, in quorum altero, hoc est iudicio secundum operationem, hominibus a Deo in praesenti iudicandi potestas datur; alterum vero hoc est iudicium secundum retributionem, non ab hominibus, sed a Deo coram hominibus iudicabitur. Sed iudicium secundum praescientiam occultum est et immutabile; iudicium secundum causam occultum et mutabile; iudicium secundum operationem manifestum et mutabile. Iudicium secundum retributionem manifestum et immutabile. Iudicium secundum operationem imago quodammodo est sacramentum iudicii secundum retributionem; quia illud manifestat causam et praescientiam innuit: hoc vero manifestabit causam et confirmabit praescientiam.
Discipulus. Quid ad nos pertinuit quod Christus diabolum vicit?
Magister. Christus propterea Filius hominis dicitur, quia humana natura quae in primo parente per peccatum senuerat, in Christo renovata quasi ad iuventutis robur refleruit; et iustum fuit etiam secundum legem, ut pro patre decrepito et quasi per defectum aetatis debili, Filius validior robore contra tyrannum congressum faceret, et ut eius victoria non ipsi sed illi praecipue pro quo pugnaverat ad libertatem valeret. Nam et idcirco Filius Dei Filius hominis fieri voluit, ut illud de homine sumeret in quo homo pro homine diabolum superaret.
Discipulus. Nunquid non etiam ante passionem Christi fuerat diabolus a quibusdam hominibus eiectus?
Magister. Fuerat, non tamen nisi per passionem.
Discipulus. Quomodo potest hoc fieri?
Magister. Sicut passio Christi nunc praeterita credentes sanctificat, ita nunc futura credentes sanctificabat.
Discipulus. Qua ratione poteris hoc confirmare?
Magister. Quid Verbum incarnatum dixerim, nisi regem qui hunc mundum intravit per assumptam humanitatem cum diabolo bellaturus, et eum exinde, quasi tyrannum et violenter in alieno dominantem, expulsurus. Et quid omnes priores sanctos qui ante incarnationem ab initio fuerunt electi appellaverim, nisi milites quosdam optimos regem venturum in acie praecedentes, ipsis quibus tunc sanctificabantur sacramentis quasi quibus armis muniti atque praecincti. Quid item eos qui post incarnationem usque ad finem electi subsequuntur, nisi milites alios non tamen alium, sed ipsum regem suum praecedentem unanimiter atque alacriter sequentes, habentes et ipsi novi arma nova, tamen ab eodem armati, et contra diabolum pugnaturi. Sunt igitur sive praecedentes sive subsequentes, unius regis sacramenta portantes, uni regi militantes, et unum tyrannum superantes; illi venturum praecedentes, isti praecedentem subsequentes. Vides ergo quomodo omnes ab initio usque ad finem boni sunt Christi? Neque ulli diabolum vincunt, nisi hi soli qui sunt Christi.
Discipulus. Ergo ab initio Christiani fuerunt?
Magister. Nihil verius.
Discipulus. Sed multi aliter existimant.
Magister. Vis idem tibi evidentius ostendi?
Discipulus. Volo.
Magister. Tria sunt tempora per quae praesentis saeculi spatium decurrit. Primum est tempus naturalis legis; secundum tempus scriptae legis; tertium est tempus gratiae. Primum est ab Adam usque ad Moysen; secundum a Moyse usque ad Christum; tertium a Christo usque ad finem saeculi. Similiter tria sunt genera hominum; id est homines naturalis legis, homines legis scriptae, homines gratiae. Homines naturalis legis dici possunt qui sola naturali ratione vitam suam dirigunt; vel potius homines naturalis legis dicuntur qui secundum concupiscentiam in qua nati sunt ambulant, Homines scriptae legis sunt ii qui exterioribus praeceptis ad bene vivendum informantur. Homines gratiae sunt ii qui per aspirationem Spiritus sancti afflati et illuminantur ut bonum quod faciendum est agnoscant, et inflammantur ut diligant, et corroborantur ut perficiant. Et ut idem manifestiori distinctione significemus, homines naturalis legis sunt aperte mali; homines scriptae legis, ficte boni: homines gratiae, vere boni. In primo genere continentur pagani; in secundo Iudaei; in tertio Christiani. Ista tria genera hominum ab initio nunquam ullo tempore defuerunt, tamen tempus naturalis legis ad aperte malos pertinet; qui illi tunc et numero plures et statu excellentiores fuerunt. Tempus legis scriptae ad ficte bonos; quia tunc homines in timore servientes opus mundabant, non animum. Tempus gratiae ad vere bonos pertinet; qui modo etiamsi numero plures non sint, tamen statu sunt excellentiores, et Dei gratia publice anteferuntur etiam ab iis qui ei moribus contradicunt. Scias ergo quocunque tempore ab initio mundi usque ad finem nullum fuisse vel esse vere bonum nisi iustificatum per gratiam; gratiam autem nunquam adipisci potuisse nisi per Christum, ita ut omnes sive praecedentes sive sequentes uno iustificationis remedio salvatos agnoscas. Aspice ergo castra regis nostri et acies exercitus eius in armis spiritualibus fulgentes, et quanta praecedentium sequentiumque populorum multitudine stipatus incedat.
Discipulus. Vellem ut nunc tanti regis exercitum mihi sigillatim describeres; qui et quales milites eius ab initio fuerint; quae arma, quos hostes habuerint, ubi et quando, et qualia bella gesserint: quomodo vicerint, quae postremo praemia (victoria consummata) perceperint.
Magister. Postquam primus parens generis humani propter inobedientiae culpam a paradiso exsulans in hunc mundum venit, diabolus ius tyrannicum in illo exercens, sicut prius fraudulenter seduxerat, ita postmodum violenter possidebat. Sed Dei providentia quae hunc ad salutem disponebat, sic iustitiae rigorem per misericordiam temperavit, ut eum ad tempus quidem ab illo premi permitteret, et tamen ne ab illo in aeternum premeretur, ex ipsa ei poena remedium praepararet. Itaque iam tunc ex ipso mundi exordio sacramenta salutis suae homini proposuit quibus eum sub exspectatione futurae sanctificationis consignaret: quatenus ea quisquis fide recta et spe firma propter obedientiam institutionis divinae perciperet, etiam sub iugo positus ad consortium libertatis pertineret. Proposuit itaque edictum informans et hominem erudiens, ut quicunque eum salvatorem atque liberatorem exspectare eligeret, eiusdem suae electionis votum in perceptione sacramentorum eius approbare debuisset: « Proposuit et diabolus sacramenta sua quibus suos sibi alligaret, quatenus ab illis qui eius imperium detrectabant quanto eos manifestius discerneret tanto securius detineret. Coepit ergo genus humanum mox in partes contrarias dividi aliis diaboli sacramenta suscipientibus, aliis vero suscipientibus sacramenta Christi: et factae sunt duae familiae: una Christi, altera diaboli. » Diabolus ergo videns quod generis humani propago quam in radice sua vitiaverat, quamvis tota cum corruptione nascendo prodiret, non tamen tota in eadem renascendo innovata persisteret, statuit per eos quos possidebat, illos quos amittebat persequendo premere; tanto tunc amplius ad inferendam violentiam praesumens, quanto se prius meminerat fraudulentia praevaluisse. Verum haec maligni versutia machinatio, divinae misericordiae dispensatio fuit, ut videlicet homo confirmatus per gratiam contra eum iustitiam suam defenderet, quam per eum prius seductus deseruit. In quo nimirum convenienter etiam superbia tyranni confunditur, quod modo hominem mortalem et infirmum per tormenta superare non praevalet quem antea nulla infirmitate circumdatum sola persuasione seduxit. Tam diversa igitur intentione opus unum perficitur, cum diabolus suos milites ad persecutionem et violentiam, Christus vero suos ad patientiam exhortatur. Quia autem diabolus ab initio sive per se sive per suos non ob aliud bonos impugnat nisi ut eis iustitiam tollat, et boni non aliud per hanc pugnam exigunt, nisi ut suam iustitiam non amittant, patet profecto quod ipse cum non valet quod vult ad effectum perducere, semper a bonis vincitur, etiam si foris praevaluisse videatur. Ergo cum milites diaboli exterius violentiam inferunt, milites Christi interius per patientiam vincunt.
Discipulus. Ergo sacramenta Christi arma sunt?
Magister. Non solum arma, sed et medicamenta.
Discipulus. Quomodo?
Magister. Medicamenta sunt, quia sanant infirmos; arma, quia protegunt sanos.
Discipulus. Quid est sacramentum?
Magister. Sacrae rei signum.
Discipulus. Quot modis fiunt sacramenta?
Magister. Tribus; id est rebus, verbis, factis. Rebus, ut in aqua, in pane, in vino, in sale, in cinere, in oleo, in igne et in caeteris huiusmodi; verbis, ut est Trinitatis invocatio et alia quae in benedictionibus sive consecrationibus vel coniurationibus virtutem divinam habentia verba proferuntur; factis, ut est crucis signaculum, incurvatio genuum, expansio manuum, et caetera quaecunque talia sunt.
Discipulus. Quare dicitur sacramentum sacrae rei signum?
Magister. Quia per id quod foris visibile cernitur, aliud interius invisibile significatur. Verbi gratia: Ut per aquam, remissio peccatorum; per ignem, ardor charitatis; per oleum, misericordia; per salem, sapientia, etc.
Discipulus. In talibus ergo salutem quaeret homo cum ipse rationalis sit, et dignior in conditione sua rebus insensatis? Quomodo ista salutem dare possunt et languoribus animarum mederi; cum ipsa sint corporalia, nihil praeter speciem visibilem habentia?
Magister. Est prorsus aliud ibi praeter id quod oculis corporeis cernitur; et ipsum est quod invisibiliter peccatorum maculas mundat, et languoribus animarum medetur.
Discipulus. Illa ergo virtus unde venit?
Magister. Non ex illius natura quod ibi visibile cernitur; sed ex operatione Spiritus sancti qui in illo visibili invisibiliter operatur.
Discipulus. Nonne hanc eamdem virtutem ad reparationem hominis sine exhibitione vel adminiculo rerum corporalium Spiritus sanctus praestare potuisset?
Magister. Posset utique si vellet.
Discipulus. Quae ergo causa fuit ut ista instituerentur, ut homo quasi in istis quae inferiora sunt et indigniora iuberetur salutem quaerere, cum solus Deus sit a quo homo salutem et debeat quaerere et possit sperare?
Magister. In istis, non ab istis iubetur homo salutem quaerere; sic ut eam cum adeptus fuerit, sciat se ab illo qui eam in istis quaerere iussit accepisse.
Discipulus. Dic ergo cur praecepit Deus homini in eiusmodi rebus salutem quaerere?
Magister. Ut humiliaretur homo et erudiretur. Humiliaretur quidem dum cogitur nunc iacens in inferiori bonum suum quaerere; quod prius cum staret, a suo superiori contempsit accipere. Congruum ergo praecedentis superbiae morbo, subsequentis humilitatis medicamentum apponitur, ut videlicet homo qui prius Deum (perniciose elatus in semetipso) despexerat postmodum salubriter humiliatus sponte se etiam in sensibilibus rebus praeter Deum substernat. Ad doctrinam etiam sacramenta proposita sunt homini, ut per ea quae exterius aguntur, quid sibi interius exhibeatur possit agnoscere.
Discipulus. Ergo in ommni sacramento plus esse credendum est, quam id quod solum videri et corporali sensu percipi potest?
Magister. Duo ibi sunt: unum quod exterius sensu corporali percipimus, quod proprie sacramentum, id est sacrae rei signum dicitur; alterum quod non videmus sed credimus, quod recte res sive virtus sacramenti nominatur.
Discipulus. Quid interest inter signum et sacramentum?
Magister. Signum solum ex institutione significat; sacramentum etiam ex similitudine repraesentat. Item signum rem significare potest, non conferre. In sacramento autem non sola significatio est, sed etiam efficacia; ut videlicet simul et ex institutione significat, et ex similitudine repraesentet, et conferat ex sanctificatione.
Discipulus. Utrum potest aliquando sacramentum pro signo accipi?
Magister. Improprie pro sola significatione sacramentum vocatur.
Discipulus. Quid si dixerimus illas Veteris Legis figuras signa tantum fuisse futurorum, non sacramenta, et spiritualem gratiam (quae in illis dabatur) mediantibus iis quae futura erant sacramentis fuisse collatam?
Magister. Si quis sacramenta priore effectum sanctificationis habuisse negaverit, non mihi recte sentire videtur, in hoc tamen dignitatem sequentium indubitanter praeferimus, quod illa et visibilia et signa visibilium fuerunt; ista vero cum sint visibilia, ipsa quidem tantummodo invisibilis gratiae sacramenta sunt. Idcirco sacramenta gratiae primum per invocationem Trinitatis sanctificationem in se suscipiunt, ac deinde sanctificationem conferunt, ut sint ex sanctificatione sanctificantia, atque hoc ex sua sibique coelitus indita sanctificatione conferant quod illa per haec conferre consueverant ex sola horum significatione.
Discipulus. Quae sunt illa sine quibus salus ab initio haberi non potuit?
Magister. Tria sunt, id est, fides, et sacramenta fidei, et opera bona: quae a principio ad obtinendam salutem homini proposita videntur. His milites Christi semper usi sunt: in fide robur in sacramentis fidei arma, in operibus bonis tela accipientes, quibus contra diabolum pugnaverunt. Sane quemadmodum neque robur inermi, neque arma sine viribus, aut tela, contra fortem armatum prodesse possunt dimicanti; ita quidem fides sine operibus et sacramentorum sanctificatione, et rursus sine fide sacramenta, aut opera salutis effectum non habent.
Discipulus. Quid est fides?
Magister. Paulus dicit fidem esse substantiam rerum sperandarum, argumentum non apparentium (Hebr. XI).
Discipulus. Qualiter hoc accipiendum putas? Quaecunque vel futura, nec dum sunt; vel praeterita iam esse desierunt; vel praesentia veritatem sui a sensibus nostris sive cognitione abscondunt: haec omnia quantum attinet ad nos quodammodo non sunt; sed quia per fidem de his omnibus quasi existentibus praesentibus quaedam in nobis certitudo nascitur, non immerito ipsa fides et non existentium substantia, et non apparentium argumentum appellatur. Porro illud considerandum est quod sola fide nemo potest placere Deo nisi charitas illi sociata fuerit, ut sit videlicet fides operans ex dilectione. Attamen fides fundamentum quodammodo est et principium boni in homine, de qua charitas nascitur, de charitate autem spes generatur; quia fides ad cogitationem pertinet, charitas vero amor, spes fiducia est.
Discipulus. Breviter velim ut horum diffinitione proposita, ipsa mihi manifestius distinguantur.
Magister. Fides est voluntaria absentium certitudo supra opinionem et infra scientiam constituta. Charitas est amor Dei propter ipsum, et amor proximi propter Deum. Spes est fiducia futurorum bonorum ex gratia Dei et bona conscientia. In hoc etiam fides et spes differre videntur: quod fides de praesentibus praeteritis simul et futuris esse potest: spes de solis futuris; fides de nostris et alienis; spes solummodo de nostris. Fides de bonis et malis; spes de solis bonis.
Discipulus. Quid est sacramentum fidei?
Magister. Duobus modis intelligi potest sacramentum fidei: sive ipsum sacramentum quod est fides; sive sacramentum fidei, id est fidelium, quo fideles utuntur et sanctificantur.
Discipulus. Qua ratione fides sacramentum dicitur?
Magister. Sicut sacramentum baptismi cum dicitur, non aliud sacramentum quam ipsum quod est baptismus significatur, ita et sacramentum fidei ipsam fidem quae sacramentum est, nonnunquam accipere solemus. Porro caetera omnia ideo sacramenta fidei dicuntur, quod ad eos tantum qui fidem habent sanctificandos instituta sint. Ipsa vero fides, ut dictum est, sacramentum est, propterea quod sicut in baptismo et in aliis sacramentis aliud est quod foris ostenditur, atque aliud spiritualis virtus quae intus exhibetur; sic aliud est fides qua nunc, sicut dicit Apostolus, Deum quasi per speculum in aenigmate cernimus (I Cor. XIII); atque aliud visio manifesta qua eum postea facie ad faciem (ibid.) contemplantes visuri sumus. Fides igitur sacramentum est visionis futurae; et ipsa visio virtus est eius sacramenti quod est fides.
Discipulus. Doceri nunc velim quae res ad fidem pertineant?
Magister. Duo sunt: Creator et creatura. Haec sana fides ita discernere debet, ut nec creaturae divinitatem Creatoris attribuat, nec Creatori infirmitatem creaturae ascribat; id est, nec Deum concludat tempore, nec creaturam tendat aeternitate. Nam quodlibet horum fiat: fides necesse est detrimentum patiatur. Sequitur autem ut fides cum recte inter Creatorem et creaturam diviserit, recte etiam offerre studeat Creatoris honorem suum tribuendo, ut videlicet confiteatur omnia ab ipso et per ipsum facta esse, ipsum vero non aliunde sed a semetipso sine principio et fine subsistere. Deinde sequitur tertium, ut videlicet eum quem Creatorem confitetur omnium, credat etiam et exspectet hominum salvatorem. Et ut breviter perstringamus, haec sunt quibus nihil unquam minus recta fides habere potuit, ut unus Deus credatur, factor omnium et hominum salvator. Nam illi qui creaturam pro Deo colentes gemino errore decepti, vel creaturam aeternam, vel Deum temporalem esse credebant: quid isti aliud fecisse dicendi sunt quam excellentiam factoris operi et infirmitatem facturae tribuisse Creatoris? Rursus philosophi gentilium; quia fidem de Salvatore non habebant, quamvis inter Creatorem et opus suum discernendum minime fallerentur, nequaquam tamen fideles appellandi sunt, quia fidem Salvatoris non habuerunt.
Discipulus. Qualem fidem habuerunt antiqui de Salvatore venturo, maxime ii qui circa primordia saeculi existentes nondum adhuc Scripturas in quibus adventus eius promittebatur acceperant?
Magister. Non necesse est ut dicamus omnibus qui tunc fideles erant adventum eius in carnem, crucem et resurrectionem manifeste revelatum fuisse; cum etiam apostoli qui eum praesentem in carne viderunt (quorum fides et iustitia ab ipso Salvatore praedicatur) hoc ignorasse legantur. Credebant tamen se salvari per eum quomodo et quando ei placuisset; sed quod morte illius redimendi essent (exceptis paucis quibus hoc a Deo revelatum fuerat) eos ignorasse ex hoc patenter ostenditur, quod et Petrus Domino mortem suam praedicenti contraire nititur (Matth. XVI); et caeteri apostoli omnes in morte ipsius desperasse potius leguntur, adeo ut ipsi propter crucem iam desperantes dicerent: Nos autem sperabamus quod ipse esset redempturus Israel (Luc. XXIV). Qui enim ipso vivente redemptionem speraverant, postea autem ipso moriente desperant; patenter ostendunt, quia quod per mortem eius redimendi fuerant nescierunt.
Discipulus. An hoc illis prioribus sufficere poterat ad salutem, ut crederent eum creatorem omnium, et salvatorem exspectarent venturum?
Magister. Poterat hoc eis tunc sufficere cum caeteris sine quibus, ut dictum est, fides placere non poterat, in iis duntaxat qui tempus bene operandi habebant, id est, cum susceptione sacramentorum et exercitatione bonorum operum per charitatem et spem fide roboratam.
Discipulus. Ergo postea crevit fides?
Magister. Duobus modis crescit fides: per constantiam et cognitionem. Alii fidem habent cognitione magnam, et parvam constantia; alii cognitione parvam et constantia magnam. Apud Deum autem pretiosior est magna fidei constantia quam cognitio magna. Antiqui igitur sancti fidem habebant plures cognitione parvam et magnam constantia; sicut econtrario nunc multi fidem habent cognitione magnam et constantia parvam.
Discipulus. Quae sacramenta erant sub lege naturali?
Magister. Oblationes et sacrificia et decimae.
Discipulus. Qua ratione haec sacramenta vocantur?
Magister. Quia sacrae rei signa sunt.
Discipulus. Cuius?
Magister. Remissionis peccatorum.
Discipulus. Quomodo?
Magister. Substantia hominis duplex est: alia interior quae ipse est; alia exterior in rebus quas possidet. Voluit ergo Deus ut homo de exteriori substantia sua sibi oblationem faceret, ut iusta recompensatione dum id quod exterius a Deo acceperat devote redderet, id quod interius de semetipso perdiderat Deo tribuente recuperaret. Per fidem ergo et oblationes sive sacrificia tunc remissionem peccatorum acceperunt quicunque veterem hominem deponentes, hoc est Adam, membra novi, id est Christi facti sunt. Idem namque in illis oblationes et sacrificia fide mediante operabantur, quod postea sub lege scripta circumcisio aut sub gratia baptismus; videlicet ut et ipsi ab omni peccato sive originali sive actuali iustificati, inter membra illius computarentur, cuius fide et sacramentis sanctificabantur. Eamdem quippe passio Salvatoris, praecedentibus sacramentis, id est sive oblationi sub naturali, sive circumcisioni sub lege scripta, virtutem et efficaciam sanctificationis contulit, quam subsequentibus et succedentibus confert: hoc solo excepto quod sacrificia et oblationes non ita sub naturali lege quemadmodum circumcisio sub scripta et baptismus sub gratia ad necessitatem salutis, sed ad cultum devotionis fiebant, sola tunc fide iustificante et purificante credentes. Et rursum hoc etiam in circumcisione excepto quod illi priores patres quamlibet iusti et Deo placentes ante datam hostiam regni coelestis ianuam intrare non poterant; sed tantum in sinu Abrahae, id est in requie tranquilla servabantur, quousque ille veniret qui pro nobis moriens et resurgens per assumptam carnem coelos ascenderet, et omnibus in se credentibus ac se sequentibus viam aperiret.
Discipulus. Si eadem virtus in illis sacramentis fuit quae in istis est, quid causae erat ut illa cessarent et ista succederent?
Magister. Manifestior veritas in istis declaratur; et iustum erat ut sicut paulatim procedente tempore crevit agnitio fidei, ita etiam alia sacramenta instituerentur, quae etsi aliam sanctificationem gratiae spiritualis non conferrent, eamdem tamen manifestius panderent. Erat quippe idem Salvator, eadem fides, eadem gratia: illic venturi, hic exhibiti. Sed, quia ipse per quem salus dabatur adhuc longe erat, eiusdem salutis signa obscura esse debuerunt, ut paulatim eius adventu appropinquante et fides amplius cresceret, et gratia evidentius se manifestaret. Ideo primum per oblationem et postea per circumcisionem, ad ultimum per baptismum, expiationis et iustificationis sacramentum formari institutum est; quia eiusdem mundationis forma et similitudo in oblatione quidem occulte innuitur, circumcisione vero evidentius exprimitur, per baptismum autem manifesta declaratur. Primam namque iustificationem accepit homo, ut pro remediis salutis, exterioris substantiae partem offerret Deo, partem ad usum proprium retineret, quatenus in hoc facto disceret ea quae intrinsecus bona erant Deo tribuere, quae vero mala, sibi imputare. Sed hoc signum de longe sumptum magis docuit hominem quid esset quam quid fieret. Igitur cum tempus advenisset quo veritas declarari debuerat, datum est ei remedium circumcisionis sacramentum, ubi dum ab interiori substantia hominis pars non quidem naturaliter superflua, sed eius quod superfluum est figura, praeciditur; iam manifestius illa peccati circumcisio quam in interiori homine gratia perficit demonstratur. Quia autem circumcisio exteriores sordes et enormitates quae foris sunt resecat, ablutio autem maculas etiam interiores emundat; iam manifesta veritate adveniente Christo circumcisio cessare debuit, ut illud sacramentum succederet, quod perfectam hominis emundationem et interiorem animae candorem (quem in ipso et per ipsum sacramentum adipiscitur) posset declarare. Videntur ergo illa prima sacramenta quasi quaedam umbra gratiae spiritualis; illa vero quae postea secuta sunt quasi quaedam imago, et (si ita dicendum est) lineamenta veritatis habentia. Ista vero non iam umbra vel imago, sed corpus veritatis; in quibus (quia plenarie salutis effectus datur, et evidenter ostenditur) quasi spiritus in corpore viventi exteriori motione se prodit; sic in eis vita gratiae invisibilis clarissime demonstratur.
Discipulus. De operibus restat nunc ut quae dicenda sunt aperias.
Magister. Tria genera factorum sunt: quaedam sunt omnino bona quae nunquam licite praeteriri possunt; quaedam omnino mala sunt quae nunquam licite committi possunt; quaedam sunt media quae sive fiant sive non fiant nec culpa est nec meritum. Quae sic ergo se habent ut nunquam licite fieri possint, illa tantummodo lex naturalis prohibuit; illa vero quae nunquam licite possunt praeteriri sola praecepit, media omnia ad utrumlibet relinquens. De illis autem quae vel praecipienda vel relinquenda erant, unum tantum praeceptum in corde hominis posuit: Quod tibi vis, id aliis feceris; quod tibi non vis, aliis ne feceris (Matth. VII; Tobiae IV), ut ex sui videlicet consideratione homo disceret qualem se erga proximum exhibere deberet. Sed postea, cum lex subintrasset, et disciplinam vivendi arctiorem proponeret coepit ex iis quae media erant quaedam excipere, et ex eis alia per praeceptionem, alia per prohibitionem in alteram partem tantum locare, ut quemadmodum primo homini in paradiso Deus de concessione naturali unam pro praecepto disciplinae exhibitionem exceperat, ita modo filiis eius non ex una veritate stantibus, sed per varios errores dissipatis, non unum de concessione naturali praeceptum disciplinae quasi probandis, sed quasi corrigendis et reparandis multa formaret, ut quanto magis se in mediis temperare discerent, tanto levius inconcessa cavere valerent.
Discipulus. Quae fuerunt illa quae lex naturalis facienda aut vitanda proposuerat?
Magister. Illa septem quae postea lex scripta in secunda tabula de dilectione proximi mandabat. Primum erat: Honora patrem tuum et matrem tuam, ut bene sit tibi, et sis longaevus super terram; secundum: Non occides; tertium: Non maechaberis; quartum: Non furtum facies; quintum: Non falsum testimonium dices; sextum: Non concupisces uxorem proximi tui; septimum: Non concupisces rem proximi tui (Deut. V). Primum secundum praeceptionem factum est; sex alia secundum prohibitionem.
Discipulus. Quare de non faciendis unum tantum praeceptum datum est, et de faciendis plura?
Magister. Primum peccatum hominis fuit inobedientia; et idcirco vita ista quae homini ad poenitentiam conceditur, tota obedientiae deputatur. Quia igitur homo in malis agendis ex propria concupiscentia in diversa distrahitur, in bonis vero agendis sola obedientiae regula gubernatur; ideo in malis cavendis, quae habet ex semetipso et per semetipsum facere potest, singulatim instruendus erat, ad bona vero agenda ad obedientiam solummodo revocandus, ut ibi per sententiam alterius salubrius disceret quid ipse agere debuisset. Cum enim iubetur homo patri et matri honorem deferre, non hoc ad carnales parentes solum referendum est; sed hoc potius ei praecipitur, ut quod in mandatis suis aliquando contempsit, nunc propter Deum homini superiori obedientiam atque honorem exhibere non dedignetur.
Discipulus. Ecce demonstrasti tria, id est fidem, et sacramenta fidei et opera. Nunc superest ut in his qui haec habebant, qualis aut quanta effecta sit reparatio ostendas.
Magister. Si summum bonum hominis contemplatio praesentis Dei esset, maxime quia ad perfruendum hoc homo primus conditus creditur, merito fides, per quam absentem quodammodo videre incipit, initium boni et principium restaurationis eius memoratur. Nam quoniam homo, qui peccando cognitionem Dei perdidit, per fidem iterum illuminatur, ut eum videre atque cognoscere possit; patet quia id per quod ei primum bonum quod perdiderat redditur, iure exordium restaurationis eius vocatur. Quae restauratio scilicet secundum incrementa fidei crescit, dum homo per agnitionem amplius illuminatur et inflammatur per dilectionem. Fides igitur ipsa est per quam reparatur homo et in qua ei bonum amissum redditur, ut per eam paulatim cognitione pariter et amore crescens ad plenam illam visionis felicitatem pervenire mereatur. Sic enim iustus quandiu in hoc corpore existens peregrinatur a Domino vivere habet ex fide, quemadmodum beatus cum eductus de hoc ergastulo fuerit et introductus in gaudium Domini sui, vivere habebit ex contemplatione. Sed mira Dei dispensatione agitur quod nunc interim malitia hostis antiqui ad impugnandos et persequendos fideles relaxatur, quatenus videlicet hoc homini reputetur pro merito, si nunc per fidem ambulans viam veritatis etiam vel impugnatus non deserat, qui prius visione praesentis Dei roboratus sola persuasione prostratus erat. Ut autem in hoc praelio invictus stare possit et bonum suum illaesum custodire, dantur ei, ut dictum est iam, in sacramentis arma quibus se muniat, et in operibus bonis tela quibus hostem prosternat, ut scilicet fidei charitate et spe adiuncta interius pariter roboretur et vincat. Iam (ut existimo) satis demonstratum est tibi qualis fides et quae sacramenta aut quae opera illis sanctis primis ad obtinendam salutem fuerunt necessaria.
Discipulus. Quandiu duravit status iste priorum?
Magister. Usque ad Abraham. Tunc etenim volens Deus populum suum in unum congregare et ab infidelium collegio sequestrare, ut non solum in una fide, sed etiam in una essent societate, vocavit Abraham, ut eum de terra sua educeret, ut per illum unum et in illo uno omnes qui ab illo nascituri aut illum secuturi erant a pristina conversatione educens in unam societatem novae vitae congregaret. Cui etiam praecepit ut circumcideret pellem praeputii sui in signum sibi, posteris in exemplum; tantum ad priorem statum superaddens quatenus per hoc signaculum populus Dei ab infidelibus discerneretur, quousque ille viveret qui non solum de filiis Abrahae, sed de universis etiam gentibus fideles colligeret, ac per hoc non iam per signaculum carnis in genere, sed per signaculum baptismatis secerneret in emundatione.
Discipulus. Nunquid non etiam olim ante diluvium fideles ab infidelibus discreti erant?
Magister. Erant; sed post diluvium rursus humanum genus ad unum populum redactum in Abraham secundo discerni coepit.
Discipulus. Qualiter fiebat circumcisio?
Magister. Praeceptum fuit ut puer masculus octavo die nativitatis suae circumcideretur in carne praeputii sui cultello de petra facto.
Discipulus. Quae fuit ratio ut sic fieri praeciperetur?
Magister. Tres sunt circumcisiones: una in carne tantum exterius, quae sacramentum est; duae aliae quae sunt res et virtus sacramenti. Altera quae fit in praesenti, quando per depositionem iniquitatis mens circumciditur. Altera quae in futuro fiet, quando per depositionem corruptionis corpus circumcidetur. Prima igitur est in carne; secunda in mente; tertia in corpore. Octonarius vero in sacra Scriptura aliquando tempus resurrectionis significat quod post praesentem (quae septem diebus currit) vitam sequitur: aliquando tempus gratiae in quo aeterna bona servientibus Deo promittuntur. Merito igitur illa prima circumcisio quae sacramentum erat aliarum duarum, iussa est fieri die octavo, ut ostenderet quod in tempore gratiae corda circumcidenda erant per emundationem iniquitatis, et in tempore resurrectionis corpora per depositionem corruptionis. Propterea autem solis masculis data est circumcisio carnis, quia sacra Scriptura per masculinum sexum animam, per muliebrem vero carnem significare solet; ut videlicet ostenderetur quod illa exterior circumcisio animabus iustificationem contulit, sed carni non abstulit corruptionem. Cultellus de petra factus Christum significat, de quo dicit Apostolus: Petra autem erat Christus (I Cor. X), qui tollit peccata mundi (Ioan. I). In carne praeputii idcirco iussa est fieri quoniam ad remedium data est contra originale peccatum, quod a parentibus contrahimus per illud membrum propagati.
Discipulus. Quod ergo mulieres remedium habebant quae non circumcidebantur?
Magister. Fidem et oblationes sive sacrificia: ipsam quoque circumcisionem; non tamen suscipiendo sed credendo.
Discipulus. Quid dicendum est de pueris ante octavam diem morientibus, quoniam ad illud remedium pervenire non poterant, salvine fuerant an damnati?
Magister. Hoc Dei iudicio relinquendum mihi videtur.