De planctu naturae
Alan of Lille (1120–1202)
Chapter I: In lacrymas risus
In lacrymas risus, in fletum gaudia verto: In planctum plausus, in lacrymosa jocos, Cum sua naturam video secreta silere, Cum Veneris monstro naufraga turba perit. Cum Venus in Venerem pugnans, illos facit illas: Cumque suos magica devirat arte viros. Non fraus tristitiam, non fraudes fletus adulter Non dolus, imo dolor parturit, imo parit. Musa rogat, dolor ipse jubet, natura precatur, Ut donem flendo, flebile carmen eis. Heu! quo naturae secessit gratia? morum Forma, pudicitiae norma, pudoris amor! Flet natura, silent mores, proscribitur omnis Orphanus a veteri nobilitate pudor. Activi generis sexus, se turpiter horret Sic in passivum degenerare genus. Femina vir factus, sexus denigrat honorem, Ars magicae Veneris hermaphroditat eum. Praedicat et subjicit, fit duplex terminus idem, Grammaticae leges ampliat ille nimis. Se negat esse virum, naturae factus in arte Barbarus. Ars illi non placet, imo, tropus. Non tamen ista tropus poterit translatio dici; In vitium melius ista figura cadit. Hic modo est logicus, per quem conversio simplex Artis, naturae jura perire facit. Cudit in incude, quae semina nulla monetat Horret et incudem malleus ipse suam. Nullam materiam matricis signat idaea, Sed magis in sterili littore vomer arat. Sic pede dactilico Veneris male iambitur usus, In quo non patitur syllaba longa brevem. Quamvis femineae speciei supplicet omnis Forma viri, semper hujus honore minor; Quamvis Tyndaridi vultus formetur, Adonis Narcissique decor victus adoret eam: Spernitur ipsa tamen, quamvis decor ille peroret Et formae deitas disputet esse deam. Qua Jovis in dextra fulmen langueret, et omnis Phoebi cessaret otia nervus agens: Qua liber fieret servus, propriumque pudorem Venderet Hippolytus, hujus amore fruens. Queis impressa semel, mellirent oscula succo, Queis mellita darent, mellis in ore favum. Spiritus exiret ad basia deditus ori, Totus et in labiis luderet ipse sibi. Ut dum sic moriar, in me defunctus, in illa Felici vita perfruar alter ego. Non modo Tyndaridem Phrygius venatur adulter, Sed Paris in Paridem monstra nefanda parit. Non modo per rimas rimatur basia Thysbes Pyramus, huic Veneris rimula nulla placet. Non modo Pelides mentitur virginis actus, Ut sic virgineum se probet esse virum; Sed male naturae munus pro munere donat, Cum sexum lucri vendit amore suum. A Genii templo tales anathema merentur, Qui Genio decimas, et sua jura negant.
Chapter II: Cum hanc elegiam
Cum hanc elegiam lamentabili modulatione crebrius recenserem, mulier ab impassibilis mundi penitiori dilapsa palatio, ad me maturare videbatur accessum; cujus crinis non mendicata luce, sed propria scintillans, non similitudinarie radiorum repraesentans effigiem, sed eorum claritate nativa naturam praeveniens, in stellare corpus caput effigiabat puellae; quod duplex tricatura diffibulans, superna non deserens, terrae non dedignabatur osculo arridere. Quoddam vero lilioli tramitis spatium, sub obliquitate decussata, crinis dividebat litigium, nec illa unquam obliquitas vultui erat detrimento, sed praeerat decori. Crinale vero aureum in legitimi ordinis choream crinis aurum concilians, vultum mirabatur invenisse conformem. Phantasia enim coloris aurum consequentis, paralogismum visui concludebat. Frons vero in amplam evagata planitiem, lacteo liliata colore, lilio videbatur contendere. Supercilia aureo stellata fulgore, non in silvam evagantia, nec in nimiam demissa pauperiem, inter utrumque medium obtinebant. Oculorum serena placiditas amica blandiens claritate, gemelli praeferebat sideris novitatem. Naris utraque odore imbalsamata mellito, nec citra modum humilis, nec injuste prominens; quoddam repraesentabat insigne. Oris nardus naribus delicatas odoris epulas offerebat. Labia modico tumore surgentia Veneris tyrones invitabant ad oscula. Dentes quadam sui coloris consonantia eboris faciem exemplabant. Genarum ignis purpureus, rosarum succensus murice, dulci flamma faciem amicabat: candore namque grato amicam sentiebat temperiem, purpura vultus sindoni maritata. Menti expolita planities crystallina luce circumspectior, argenteum induebat fulgorem. Colli non injusta proceritas sub gracilitate moderata, cervicem maritari humeris non sinebat. Mamillarum pomula gratiose juventutis maturitatem spondebant. Brachia ad gratiam inspectoris prospicua, postulare videbantur amplexus. Laterum aequata convallatio, justae moderationis impressa sigillo, totius corporis speciem ad cumulum perfectionis eduxit. Caetera vero quae thalamus secretior absentabat, meliora fides esse loquebatur. In corpore etenim latebat vultus gratior, cujus facies ostentabat praeludium. Et quamvis tanta esset pulchritudinis laetitia, hujus tamen risum decoris, fletus inaestimabilis exstinguere conabatur: nam ex oculorum scaturigine derivatus fluxus, doloris praedicabat mentem. Ipsa etiam facies in terram casto pudore demissa, ipsi puellae illatam quodammodo loquebatur injuriam; regalis autem diadematis corona rutilans, gemmarum scintillata choreis, in capite superne fulgurabat; cujus non adulterina auri materies ab ipsius honore degenerans, luce sophistica oculos parallogizans, sed ipsius nobilitas ministrabat essentiam. Miraculoso vero circuitu, aeternaque volatione ipsum diadema ab oriente peregrinans in occidens, reciprocando crebrius referebatur in ortum. Idemque perenniter exercendo, ex nimia ejusdem petitione principii, nugatoria motio videbatur. Praedictarum vero gemmarum aliae ad tempus nova Dei miracula, novo sui luminis sole, visibus offerebant; ad tempus autem, suae coruscationis eclipsi, videbantur a diadematis exsulare palatio. Aliae insertae solio, suae scintillationis vigiliam perennantes, perennes faciebant excubias. Inter has, circulus elucens ad zodiaceae obliquitatis similitudinem pretiosorum lapidum stellatus, monilibus sidereae contiguitatis oscula syncopabat. In quo cohors duodena gemmarum, successivo privilegialique splendore inter alias praerogativam poscere videbatur. In anteriori quoque ipsius diadematis parte, tres pretiosi lapides audaci suae radiationis superbia, reliquis novem antonomastice praefulgebant. Lapis primus, noctis frigus in luminis incendio pati jubeat exsilium, in quo, ut faceta picturae loquebantur mendacia, leonis effigiata fulminabat effigies. Lapis secundus, et priori non secundus in lumine, in praefatae partis audaciori loco praefulgens, quasi ex quadam indignatione, reliquos lapides deorsum aspicere videbatur. In quo, prout veritatis simia, pictura docebat, sub mutatoria conflictione progrediendo retrogradus, incedendo recedens, cancer post se incedere videbatur. Lapis tertius oppositi lapidis splendorem pauperculum abundantibus suae claritatis recompensabat divitiis. In quo, sicut picturae veritas praedicabat, umbratilis Ledea proles sibi mutuo amplexu congratulans incedebat. Ad hunc modum, tres eodem dignitatis honore pollentes, thronum in contradictoria parte locaverunt. Quorum primus sudoris guttulis lacrymas exemplando, quodam imaginario fletu contristabat aspectum. In quo, prout curialis scripturae phantasia imaginando docebat, adolescentis cujusdam urceolus, fluentem excipiebat torrentem. Lapis secundus a suo regno caloris hospitia glaciali torpore repellendo, hiemem sibi hospitem vindicabat: in quo, ex caprinae lanae adulterino vellere, capricorni tunicam pictura texuerat. Lapis tertius, vultum lucis induens crystallinae, hiemis prophetabat adventum. In quo assidua sui arcus inflexione senex Chironius vulnera minabatur, nunquam tamen minis recompensabat effectum. Alteri quoque lateri blandienti lasciviens gemmarum benigna oculis gratiabatur serenitas. Quarum prima rosei coloris flammata murice, rosam visibus praesentabat: in qua taurus suae frontis insignia praeferens, sitire praelium videbatur. Alia, suae lucis privilegiata temperie, bonitatis gratia sororum trahebat collegia, in qua aries frontis honore superbiens, gregis postulabat dominium. Tertia vero, viriditatem praeferens smaragdineam, refocillationis oculorum in se gerebat antidotum, in qua, sub imaginario flumine, pisces suae naturae nando littoris exercitium frequentabant. In contradicenti latere throni, siderum pulchritudo jucundo scintillabat applausu. Horum lapidum primus, suae fulgurationis aureo sole radians indefesse pulchritudinis gratiam efferebat, in qua, sicut sculpturae tropica figura demonstrabat, quadam sui praerogativa fulgoris, astris contendebat Astraea. Secundus, non superfluo splendore luxurians, nec penuriosi splendoris mendicans scintillas, flamma moderata gaudebat: In quo quoque sub aequo examine juxta artis pictoriae normam, libra ponderum spondebat judicia. Tertius, vultus alternando vicarios, nunc serenitatis benevolentiam spondebat, nunc obscuritatis nubes inducebat: in quo resultans facies scorpionis, vultu risum, fletum caudae minabatur aculeo. Sub his autem duodecim lapidum domiciliis, septena gemmarum pluralitas, motum circularem perennans, miraculoso genere ludendi, choream exercebat plausibilem; nec ipsi choreae sua deerat suavitas harmoniae, nunc semi tonis lasciviens, nunc mediocri tonorum sonoritate juvenescens, nunc maturiori tuba melidioma procedens, sua modulatione nostrarum aurium excitabat libidinem, et oculis offerebat dormiendi praeludia. Sed cui audiendi parcitas auris promeretur offensam, prodigalitas educit fastidium; nam ex abundanti copia audiendi fastidita auris elanguet. Hi septem lapides, quamvis nullis juncturarum ligaturis ipsi diademati tenerentur obnoxii, nunquam tamen sui absentatione superiorum lapidum orphana faciebat collegia. Lapis autem superior, adamas erat, qui caeteris motu avarior, prodigalior in desidia, in amplioris sui circuli peragragratione, nimiam temporis moram trahebat. Qui tanti frigoris gelicido segnescebat, ut ipsum ex Saturno sidere genitum genialis naturae probaret conformitas. Secundus Achates erat, qui dum sui cursus vicinia caeteris fiebat familiarior, quorumdam inimicitias transformabat: in quo, dum gratiam etiam quorumdam, et puerilem benevolentiam imperiali suae virtutis potentia reddebat adultam; quoniam propinqua naturae cognatione, Joviali fidei esset familiaris, gratialis disputabat effectus. Tertius astrites erat, in quo, caloris principatu castra metente, quadam proprietatis continuitate, Martii sideris legebatur effectus: qui minaci suae figurationis vultui terribilis, caeteris minabatur perniciem. Quartus erat carbunculus, qui solis gerens imaginem, sub radiationis cereo proscribens umbraculum, fratrum lampades soporabat eclipticas, nunc caeteros regali suae majestatis auctoritate deviare praecipiens, nunc quietam agitationi tribuens potestatem. Cum sapphiro vero hyacinthus ejus insistendo vestigiis, ipsi velut assecla ancillando, praefati luminis nunquam fraudabatur aspectu, brevique in superjecta distantia, ejus orbem currunt pariter aut sequuntur, aut una sequens stella, alteri praeeundi concedit obsequia. Horum duorum lapidum alter suae naturae congruentia, Mercurialis stellae; reliquus vero Dionei sideris redolebat effectum. Lapis ultimus margarita erat, quae rutilantis coronae margini insita, luce lucens aliena, a carbunculo luminis mendicabat suffragia. Quae aliquando lumini vicina praefato, proficiens, sive prolongata deficiens, in crescendo radios sui luminis quasi carbunculum venerata, submittit, ut fraternis ignibus rursus ornata, renovata sui splendoris ornamenta circumferens, nunc supplementis solemninibus attriti orbis nutriens damna, nunc propriis orphanata luminibus, jacturam conquerens propriae majestatis. Quae crystallino inargentata fulgore, lunaris sideris resplendebat effectu. His omnibus lapidum splendoribus praefati diadematis serenata nobilitas, in se firmamenti repraesentabat effigiem. Vestis autem ex serica lana contexta, multifario protecta colore, puellae pelli serviebat in usum, quam discolorando colorans alteritas, multiplici colore faciem alterabat; quae primitus candore lilii dealbata, intuitum offendebat. Secundo, velut penuria ducta, quasi laborans in melius, ruboris sanguine purpurata splendebat. Tertio, ad cumulum perfectionis, virore, quasi smaragdo, oculis applaudebat. Haec autem nimis subtilizata, subterfugiens oculorum indaginem, ad tantam materiae tenuitatem devenerat, ut ejus, aerisque eamdem crederes esse naturam, in qua, prout oculis pictura imaginabatur, animalium celebrabatur concilium. Illic aquila post juvenem secundo senem induens, iterum in Adonidem revertebatur a Nestore. Illic accipiter violentia et tyrannide a subditis redditus exposcebat. Illic venatoris induens personam milvus, veneratione furtiva, larvam gerebat accipitris. Illic falco in ardeam bellum excitabat civile, non tamen aequali lance divisum; non enim pugnae debet appellatione censeri, ubi tu pulsas, ego latito tantum. Illic struthio vita saeculari postposita, vitam solitariam, quasi eremita factus, desertorum solitudines incolebat. Illic olor sui funeris praeco, mellitae citharizationis organo, vitae vaticinabatur apocham. Illic in pavone tantum pulchritudinis compluit natura thesaurum, ut eam postea crederes mendicasse. Illic phoenix in se mortuus, redivivus in alio, quodam naturae miraculo, se sua morte a mortuis suscitabat. Illic ciconia prolem decimando, naturae persolvebat tributum. Illic, passere in atomum pigmeae humilitatis relegato, grus ex opposito in giganteae quantitatis evadebat excessum. Illic phasianus natalis insulae perpessus angustias, principum futurus deliciae, nostros evolabat in orbes. Illic gallus, tanquam vulgaris astrologus, suae vocis horologio, horarum loquebatur discrimina. Illic gallus silvestris, domestici galli deridens desidiam, peregre proficiscens, nemorales peragrabat provincias. Illic bubo profanus miseriae psalmodias funere lamentationis percinebat. Illic noctua tantae deformitatis sterquilinio sordescebat, ut in ejus formatione naturam fuisse crederes somnolentam. Illic cornix ventura prognosticans, nugatorio concitabatur garritu. Illic pica, dubio picturata colore, curam logices perennabat insomnem. Illic monedula laudabili latrocinio recivas thesaurizans, innatae avaritiae argumenta monstrabat. Illic columba dulci malo inebriata Diones Cypridis laborabat in palaestra. Illic corvus zelotypiae abhorrens dedecus, suos fetus non sua esse fatebatur pignora, usque dum, nigri argumento coloris, hoc quasi secum disputando probabat. Illic perdix nunc aeriae potestatis insultus, nunc venatorum sophismata, nunc canum latratus propheticos abhorrebat. Illic anas cum ansere sub eorum jure vivendi, hiemabat in patria fluviali. Illic turtur suo viduata consorte, amorum epilogare dedignans, bigamiae refutabat solatia. Illic psittacus, cum sui gutturis incude, vocis monetam fabricabat humanae. Illic coturnicem figurae draconis ignorantem fallaciam, imaginariae vocis decipiebant sophismata. Illic picus propriae architectus domunculae, sui rostri dolabro clausulam fabricabat in ilice. Illic curruca novercam exuens, materno pietatis ubere, alienam cuculi prolem adoptabat in filium; quae tamen capitali praemiata stipendio, privignum agnoscens, filium ignorabat. Illic hirundo, a sua peregrinatione reversa, sub trabe nidi lutabat hospitium. Illic philomela suae deflorationis querelam reintegrans, armonica tympanizans dulcedine, parvitatis dedecus excusabat. Illic alauda quasi nobilis citharista, non studii artificio, sed naturae magisterio musicae perdocta scientiam, citharam praesentabat in ore, quae tonos in tenues subtilizans particulas, semi tonia in gumphos divisibiles dividebat. Illic vespertilio avis hermaphroditica, cifri locum inter aviculas obtinebat. Haec animalia, quamvis illic allegorice viverent, ibi tamen esse videbantur ad litteram. Sindon, virorem adulterato candore, quam puella inconsutibiliter postea ipsa discrete texuerat, non plebea vilescens materia, artificio subtili lasciviens, pallii gerebat officium; quae multis intricata amplexibus, colorem imaginabatur aquatilem, in qua, supra animalis aquatilis naturam, multifarias particulatam in species, fabula commentabatur picturae. Illic cetus rupibus contendens, suae scopulo quantitatis, turriti corporis incursu, navium arietabat oppidula. Illic canis marinus, cum latrabili sui nominis aequivocatione, nullis indulgendo latratibus, sui generis lepores maris venabatur in saltibus. Illic sturgio sui corporis nobilitatem individuali sui corporis benedictione, mensis offerebat regalibus. Illic halex piscis generalissimus, ampla sui corporis communitate, pauperum solabatur jejunia. Illic plays sui corporis dulcoratis saporibus, in quadragesimali austeritate, carnis redimebat absentiam. Illic mulo dulcibus suae carnis irritamentis, palata seducebat gustantium. Illic tritula sinus marinos ingrediens, in aequore baptizata, salmonis nomine censebatur. Illic delphinus suae apparitionis perennio, maris invectiones futuras praedicebat. Illic in sirenum renibus piscis, homo legebatur in facie. His marinae regionis incolis pallii portio concessa fuerat medialis; reliqua vero chlamidis portio, pisces peregrinos habebat, qui diversis fluctibus evagantes, in dulcioris aquae patria sedes posuerant. Illic lucius exactione tyrannica, non exigentia meriti, subditos, corporis proprii incarcerebat ergastulo. Illic barbulus non minoris sui corporis dignitate famosus, cum plebecula piscium familiarius habitabat. Illic alosa tempus comitata vernalescum, veris deliciis sui saporis delicias offerens, sui corporis adventu, gustus salutabat humanos. Illic muraena multiplici fenestrata foramine, febrium introductiones lectitabat prandentibus. Illic anguilla colubri naturam imaginans quadam proprietatis similitudine, neptis credebatur esse ejusdem. Illic perca, spermatis jaculis loricata, aquatilis lupi minus abhorrebat insultus. Illic capito quod inferioris corporis parvitate perdebat, strumoso recuperabat in capite. Hae sculpturae, tropo picturae, eleganter in pallio figuratae, natare videbantur pro miraculo. Tunica vero polymita opere picturata plumario, infra se corpus claudebat virgineum. Quae multis stellata coloribus, in grossiorem materiam conglobata, in terrestris elementi speciem aspirabat. In hujus vestis parte primaria, homo sensualitatis deponens segnitiem, ducta ratiocinationis aurigatione, coeli penetrabat arcana. In qua parte, tunica suarum partium passa dissidium, suarum injuriarum contumelias demonstrabat. In reliquis tamen locis, partes eleganti continuatione concordes, nullam divisionis in se sustinebant discordiam. In quibus quaedam picturae incantatio, terrestria animalia vivere faciebat. Illic elephas monstruosa corporis quantitate progressus in aera, os sibi a natura conditum multiplici fenore duplicabat. Illic camelus strumoso corpore deformis, quasi servus emptitius, hominum usibus ministrabat. Illic cornua vicem cassidis usurpando, bubali frontem videbantur armare. Illic taurus terram pedibus vexando, mugitibus intonando, sui duelli fulmina praecinebat. Illic boves, taurorum recusantes militiam, quasi rustici, servilibus negotiis inhiabant. Illic equus ferventi provectus audacia, suo assessori commilitans, hastam frangebat cum milite. Illic asinus clamoribus horridis aures fastidiens, quasi per antiphrasim organizans, barbarismum faciebat in musica. Illic unicornis virginali soporatus in gremio, ab hostibus somnum mortis incurrebat. Illic leo, rugitus carmina auribus natorum immurmurans, in illis vitae suscitabat igniculum. Illic ursa, per portas narium fetus enixa deformes, ipsos stylo linguae crebrius delambendo monetans, meliorem ducebat in formam. Illic lupus, latitando, furis usurpabat officium. Illic pardus, apertiori latrocinio neronizans, pecudum vulgus non solum in vestibus, verum etiam in propria praedabatur persona. Illic tigris pecualium civium rempublicam crebra innocentis sanguinis effusione violabat. Illic onager, asini exuens servitutem, naturae manumissus imperio, montium incolebat audaciam. Illic aper dentis armatura fulmineus, mortem propriam canibus multiplici vendebat in vulnere. Illic canis autem phantasticis vexando vulneribus, aera dentium importunitate mordebat. Illic cervus et dama, pedum velocitate volatiles, vitam praeeundo lucrantes, subsequentium canum morsus defraudabant iniquos. Illic caper lana vestitus sophistica, nares fastidire quadriduano videbatur odore. Illic aries tunica nobiliore trabeatus, uxorum pluralitate gavisus, matrimonii defraudabat honorem. Illic vulpecula idiotam bruti exuens animalis, ad meliorem hominis anhelabat astutiam. Illic lepus melancholico arreptus furore, non somno, sed timoris sopore perterritus, canum somniabat adventum. Illic cuniculus pelle nostri frigoris iram temperando, carne propria nostrae famis debellabat insultus. Illic castor, ne ab hostibus totius corporis patiatur dicresim, corporis partes amputabat extremas. Illic lynx, tanta luminis limpiditate vigebat, ut ejus respectu lippire caetera animalia viderentur. Illic martes et sabelo, semi-plenam palliorum pulchritudinem eorum postulantem subsidia, suarum nobilitate pellium, ad plenum deducebant. Has animalium figuras, historialis figurae repraesentatio, quasi jucunditatis convivia, oculis donabat intuentium. Quid vero in caligis camisiaque, in superioribus vestibus consepultis picturae industria somniabat, nulla certitudinis auctoritate probavi; sed tantum, ut quaedam fragilis probabilitatis remedia docuerunt, opinor in herbarum arborumque naturis, ibi picturae lusisse lasciviam. Illic arbores, nunc tunicis vestiri purpureis, nunc foliis criniri virentibus, nunc florum parturire redolentem videro infantiam, nunc fetum senescere potiorem. Sed quoniam solius probabilitatis lubrico, non certitudinis fide hujus seriem picturationis agnovi, hanc sub silenti pace sepultam praetereo Calcei autem, ex allutea pelle traducentes materiam, ita familiariter pedum sequebantur ideas, ut in ipsis pedibus nati, ipsisque mirabiliter viderentur inscripti. In quibus vix a vera degenerantibus essentia, sub picturae ingenio flores amoenabantur umbratiles.
Chapter III: Illic forma rosae
Illic forma rosae, picta fideliter, A vera facie devia paululum, Aequabat proprio murice purpuram, Telluremque suo sanguine tinxerat. Concludens sociis floribus, adfuit Flos illic redolens gratus Adonidis, Argentoque suo nobile lilium, Praedicabat agros, imaque vallium. Illic ore thymus disparere disputans Certabat, reliquis floribus invidens Narcissi sociis flore, jocantia Ridebant tacito murmure flumina. Vultu florigero flos aquileius Florum praenituit lucifer omnium, Vernalisque loquens temporis oti Stellabat violae flosculus arbuta, Picturae facies plena favoribus: Hic florum speciem vivere jusserat Quae regalis erat chartula nominis, Scribentisque tamen nescia pollicis. Hae sunt veris opes, et sua pallia, Telluris species, et sua sidera, Quae pictura suis artibus edidit, Flores effigians arte sophistica. His florum tunicis prata virentibus Veris nobilitat gratia prodigi. Haec byssum tribuunt, illaque purpuram; Quae texit sapiens dextra favonii.
Chapter IV: Haec vestium ornamenta
De curru, auriga et comitatu naturae. Haec vestium ornamenta quamvis plenis suae splendicitatis flammarent ardoribus, earumdem tamen splendor sub puellaris splendoris sidere patiebatur eclipsim. In lateritiis vero tabulis arundinei styli ministerio, virgo varias rerum picturales sociabat imagines; pictura tamen subjacenti materiae familiariter non cohaerens, velociter evanescendo moriens, nulla imaginum post se relinquebat vestigia. Quas cum saepe suscitando puella crebro vivere faciebat, tamen in scripturae proposito, imagines perseverare non poterant. Virgo igitur ut praetaxavimus a coelestis regionis emergens confinio, in mundi passibilis tugurium, curru vitreo ferebatur, qui Junonis alitibus, nullius jugi ministerio disciplinatis, sed sibi spontanea voluntate conjunctis, trahebatur; homo vero virginis capiti supereminens, cujus vultus non terrenitatis, sed potius deitatis redolebat arcanum; impotentiam sexus supplendo feminae, modesto directionis ordine, currus aurigabat incessum. Ad cujus contemplandam pulchritudinem dignitatis, dum tanquam manipulos, oculorum radios conlegarem visibiles, ipsi tantae majestatis non audentes obviare decori, splendoris hebetati verberibus, nimis meticulosi ad palpebrarum contubernia refugerunt. In praefatae autem virginis adventu, quasi suas renovando naturas, omnia solemnizare crederes elementa. Firmamentum quasi suis cereis virgineum iter illuminans, ut solito plenius radiarent, suis imperavit sideribus. Unde et ipsa lux divina tantam eorum admirari videbatur audaciam, quod in ejus conspectu quasi nimis insolenter auderent apparere. Phoebus etiam vultum solito laetiorem in occursum virginis ostendens, totas sui luminis effundebat divitias. Sororem etiam quam sui splendoris depauperaverat ornamentis ei veste jucunditatis reddita reginae venienti jubet occurrere. Aer vultus nubium exuens lacrymosos, sereni vultus benevolentia, virgineis ardebat incessibus: qui primum aquilonaris irae vexatus insania, nunc in Favonii favorabili gremio conquiescebat. Aves, quasi naturae inspiratione, alarum ludo plausibili joculantes, virgini venerationis faciem exhibebant. Juno, quae jampridem joviales tactus fuerat dedignata, tanta fuit inebriata laetitia, ut crebro oculum praeludio, maritum ad venereas incitaret illecebras. Mare, tumultuosis prius fluctibus debacchatum, nunc puellaris adventus feriando solemnia, tranquillitatis pacem spondebat perpetuam. Eolus namque tempestatis ventos ne in conspectu virginis amplius civilia bella moverent in suis vinculavit ergastulis. Pisces in aquarum superciliis enatantes, in quantum sensualitatis patiebatur inertia, quadam festivitatis hilaritate, suae dominae ornabant adventum. Thetis, etiam nuptias agens cum Nereo, Achillem alterum concipere destinabat. Puellae vero aquarum pulchritudo non solum hominibus suam furaretur rationem, verum etiam coelestes suae deitatis cogeret oblivisci, locis fluvialibus emergentes, quasi tributariae reginae venienti, pigmentarii nectaris praesentabant munuscula; quibus favorabiliter susceptis a virgine, jugi complexuum innexione, crebraque repetitione osculi, virgo virginibus suum intimabat amorem. Terra, jampridem hiemis latrocinio suis ornamentis denudata, a veris prodigalitate, spirantem florum tunicam usurpavit, ne vestibus pannosis ingloria, adolescentulae aspectui indecenter compareret. Ver etiam quasi artifex peritus in arte textoria, ut virginis applauderet incessibus, vestimenta texebat arboribus, quae demissione comarum, sub quadam adorationis specie, quasi flectendo genua, virgunculae supplicabant. E quibus egressae virgines, suae pulchritudinis die materialis diei locupletantes divitias, ex antonomasticis herbarum confecta speciebus, in cedrinis vasculis ferebant aromata, quae tanquam suos redditus puellulae persolvendo, ejus favorem suis emebant muneribus. Napae, floribus saturantes regium currum, quandoque roseis floribus sanguinabant; aliquando florum foliis liliabant albentibus. Flora, camisiam byssinam quam marito texuerat, ut ejus mereretur amplexus, prodigaliter virgini praesentavit. Proserpina, toro mariti fastidito tartarei, ad superna repatrians, suae imperatricis noluit defraudari praesentia. Terrestria etiam animalia, nescio qua docente natura, jocis indulgendo lascivius, virginalem didicere praesentiam. Sic rerum universitas ad virginis fluens obsequium, miro certamine laborabat sibi virginis gratiam comparare.
Chapter V: Floriger horrentem Zephyrus
Floriger horrentem Zephyrus laxaverat annum, Exstinguens Boreae praelia pace sui. Grandine perfusus florum, pluit ille ligustrum, Et pratis horum jussit inesse nives. Ver, quasi fullo novus, reparando pallia pratis Horum succendit muricis igne togas. Reddidit arboribus crines quos bruma totondit; Vestitum reparans, quem tulit ipsa prius. Tempus erat quo larga suas expandit in agris, Applausu Dryadum, gratia veris opes. Quo dum major inest virtus infantia florum, Altius emergens, matre recedit humo. Quo violae speculum terrae cunabula lingens, Aeris afflatus postulat ore novo. Tempus erat quo terra caput stellata rosarum, Contendit coelo sidere plena suo. Quo vexilla gerens aetatis amygdalus ortum Praedicat, et veris gaudia flore vocat. Quo vitis gemmata sinus, amplexa maritos Ulmi, de partu cogitat ipsa suo. Proscribit brumae solaris cereus umbram Cogens exsilium frigora cuncta pati Altis cum bruma latuit phantastica silvis, Quam silvae foliis fecerat umbra recens. Jam flori parvo Juno dedit ubera roris, Quo primum partus lactet alumna suos. Tempus erat Phoebi quo mortua gramina virtus Suscitat, et tumulis surgere cuncta jubet. Quo mundum facies vernalis laeta serenat, Et lacrymas hiemis tergit ab ore suo. AÎris ut fidei se flos committere possit, Nec florem primum frigoris urat hiems. Quo mundum Phoebus hiemis torpore gementem Visitat, et laeta luce salutat eum. Proxima quo senium deponit temporis aetas, Et mundus senior incipit esse puer. Quo Phoebus noctem propriis depauperat horis, Pigmaeusque dies incipit esse gigas. Quo parat hospitium Phoebo, solvitque tributum Grex ovium, gaudens hospite sole pecus Quo Philomela sui celebrat solemnia veris, Odam melliti carminis ore canens: In cujus festo sua gutturis organa pulsat, Ut proprio proprium praedicet ore deum. Quo dulci sonitu citharam mentitur alauda, Cum volat ad superos, colloquiturque Jovi. Splendor lascivas argenteus edidit aves, In fluviisque diem jusserat esse suum. Discursus varii fontis garrire videres, Prologus in somnum murmur euntis erat. Splendorisque sui facie fons ille rogabat, Ut sua defessus pocula sumat homo.
Chapter VI: Hac igitur amoenantis
Hac igitur amoenantis temporis juventute, nullis rerum exhilarata favoribus, priorem virgo non potuit temperare tristitiam, sed currum in terra humilians, propriis humum venustando vestigiis, ad me pudico pervenit incessu. Quam postquam mihi quadam loci proximitate perspexi, in faciem decidens, mentem, stupore vulneratus, exui, totusque in exstasis alienatione sepultus, nec vivus, nec mortuus inter utrumque laborabam. Quem virgo amicabiliter erigens, pedes ebrios sustentando, manuum confortabat solatio, meque suis innectendo complexibus, meaque ora pudicis osculis dulcorando, mellifluo sermonis medicamine a stuporis morbo curavit infirmum. Quae postquam mihi me redditum intellexit, in mentali intellectu materialis vocis mihi depinxit imaginem, cum quasi archetypa verba idealiter percontexta, vocaliter produxit in actum. "Heu!" inquit, "quae ignorantiae caecitas, quae alienatio mentis, quae debilitas sensuum, quae infirmatio rationis, tuo intellectui nubem apposuit, animum exsulare coegit, sensus hebetavit potentiam, mentem compulit aegrotare, ut non solum tuae nutricis familiari cognitione tua intelligentia defraudetur, verum etiam tanquam monstruosae imaginis novitate percussa, in meae apparitionis ortu, tua discretio patiatur occasum? Cur a tua memoria mei facis peregrinari notitiam, in quo mea munera me loquuntur, quae te tot beneficiorum praelargis beavi muneribus? quae a tua ineunte aetate, Dei auctoris vicaria, rata dispensatione, legitimum tuae vitae ordinavi curriculum? quae olim tui corporis materiam adulterina primordialis materiae essentia fluctuantem, in verum esse produxi? cujus vultum miserata deformem, quasi ad me crebrius declamantem, humanae speciei signaculo sigillavi, eamque honestis figurarum orphanam ornamentis, melioribus formatis vestibus honestavi? in qua ad corporis clientelam diversas membrorum ordinans officinas, in eadem, sensus quasi corporeae civitatis excubias vigilare praecepi, ut quasi exterorum hostium praevisores, corpus ab exteriori importunitate defenderent, ut sic totius corporis materia nobilioribus naturae purpuramentis ornata, ad nuptias gradiens, marito Spiritui gratius jungeretur; ne maritus suae conjugis deformitatem fastidiens, ejus refutaret conjugium? Tuum etiam spiritum vitalibus insignivi potentiis, ne corpore pauperior, ejus successibus invideret. Cui ingenialis virtutis destinavi potentiam, quae rerum venatrix subtilium, in notitiae indagine easdem intellectas concluderet. Cur etiam rationis impressi signaculum, quae suae discretionis ventilabro, falsitatis inania a seriis veritatis discernat. Per me etiam tibi memorialis ancillatur potentia, quae in suae recordationis armario, nobilem censum scientiae thesaurizat. His ergo utrumque beavi muneribus, ut neuter vel suam gemeret pauperiem, vel de alterius affluentia quereretur. Sicut ergo praefatae nuptiae meo sunt celebratae consensu, sic pro meo arbitrio, eadem cessabit copula maritalis. Nec in te solo particulariter, verum etiam in unoquoque universitatis, meae potentiae largitas elucescit. Ego sum illa, quae ad exemplarem mundanae machinae similitudinem, hominis exemplavi naturam; ut in eo velut in speculo, ipsius mundi scripta natura appareat. Sicut enim quatuor elementorum concors discordia, unica pluralitas, consonantia dissonans, consensus dissentiens, mundialis regiae structuras conciliat, sic quatuor complexionum compar disparitas, inaequalis aequalitas, deformis conformitas, divisa identitas, aedificium corporis humani compaginat. Et quae qualitates inter elementa mediatrices conveniunt, hae eaedem inter quatuor humores pacis sanciunt firmitatem. Et sicut contra ratam firmamenti volutionem, motu contradictorio exercitus militat planetarum, sic in homine sensualitatis rationisque continua reperitur hostilitas. Rationis enim motus ab ortu coelestium oriens, per occasum transiens terrenorum, coelestia considerando regyrat. Econtrario vero sensualitatis motus planetici erratici, contra rationis firmamentum, in terrestrium occidentem aliquando labuntur. Haec mentem humanam in vitiorum occasum deducit, ut occidat, illa in orientem virtutum ut oriatur invitat. Haec hominem in bestiam degenerando transmutat, ista hominem in deum potentialiter transfigurat. Haec concupiscentiae nocte mentis lumen eliminat; illa contemplationis lumine mentis noctem illuminat. Haec hominem debacchari facit cum brutis; ista eumdem disputare facit cum angelis. Haec a patria cogit hominem exsulare; ista in exsilio docet hominem invenire patriam. Nec in hac re hominis natura potest meae dispensationis ordinem accusare: de rationis enim consilio, tale contradictionis duellum inter hos pugiles ordinavi, ut, si in hac disputatione, ad redargutionem ratio possit sensualitatem inclinare, antecedens victoria praemio consequente non careat. Praemia etenim victoriis comparata, caeteris muneribus pulchrius elucescunt; munera etiam empta laboribus, jucundius omnibus elucescunt gratuitis. Majoris enim laudis meretur praeconia, qui laborando munus recipit, quam qui recipit otiando: labor namque antecedens, quamdam consequenti praemio infundens dulcedinem, majori favore praemiat laborantem. In his ergo, amplioribusque naturae muneribus, mundus in homine suas invenit qualitates Dei providentia cuncta gubernat. Attendite qualiter in hoc mundo velut in nobili civitate, quaedam reipublicae majestas moderamine rato sancitur. In coelo enim velut in arce civitatis humanae, imperialiter residet imperator aeternus, a quo aeternaliter exiit edictum, ut singularum rerum notitiae in suae providentiae libro scribantur. In aere vero, velut in urbis medio, coelestis angelorum exercitus ministrans administratione vicaria, suam adhibet homini diligentem custodiam; homo vero velut alienigena habitans in mundi suburbio, angelicae militiae non denegat obedientiam exhibere. In hac ergo republica Deus est imperans; angelus operans, homo obtemperans. Deus operando hominem creat, angelus operando procreat; homo obtemperando se recreat. Deus rem auctoritate disponit; angelus actione componit; homo se operantis voluntati supponit. Deus imperat auctoritatis magisterio; angelus operatur actionis ministerio; homo obtemperat regenerationis mysterio. Jam nimis nostrae ratiocinationis series evagatur, quae ad ineffabile deitatis arcanum, tractatum audet attollere, ad cujus rei intelligentiam, nostrae mentis languescunt suspiria. Hujus ergo ordinatissimae reipublicae in homine resultat simulacrum. In arce enim capitis, imperatrix sapientia conquiescit, cui tanquam deae, caeterae potentiae velut semi deae obsequuntur. Ingenialis namque potentia, potestasque logistica, virtus etiam praeteritorum recordativa, diversis capitis thalamis habitantes, ejus fervescunt obsequio. In corde vero, velut in medio civitatis humanae, magnanimitas suam collocavit mansionem, quae sub prudentiae principatu, suam professa militiam, prout ejusdem imperium deliberat, operatur. Renes autem tanquam suburbia cupidinariis voluptatibus partem corporis largiuntur extremam, quae magnanimitatis imperio obviare non audentes, ejus obtemperant voluntati. In hac ergo republica, sapientia imperantis suscipit vicem; magnanimitas operantis sollicitudinem: voluptas obtemperantis usurpat imaginem. In aliis etiam corporis humani partibus, mundi figuratur effigies. Sicut enim in mundo, solaris caloris beneficium rebus medicatur languentibus, sic in homine, calor a cordis fundamento procedens, humani corporis partes vivificando exhilarat. Sicut etiam luna in machina mundiali, multorum humorum mater existit, sic hepar in hominem, membris humorem impertitur conformem. Et sicut luna solis lumine defraudata languescit; sic virtus hepatis solatio cordis vivificante viduata, torpescit. Et sicut aer, solis absentatione, obscuritate vestitur; sic sine cordis beneficio, vitalis potentia spirat inaniter. Praeter haec vide qualiter mundus variis temporum protheatur successibus. Nunc veris lascivit infantia; nunc aestatis juventute progreditur; nunc virilitate maturescit autumni; nunc hiemis senectute canescit. Compar vicissitudo temporis, eademque varietas hominis immutat aetatem. Cum enim humanae aetatis aurora consurgit, ver homini oritur matutinum; cumque vitae curriculum metas aetatis perficit longiores, homo juventutis meridiatur aestate. Sed, cum vita prolixior quasi nonam aetatis horam complevit, homo in autumnum virilitatis evadit; aetateque in occidens inclinata, jam vitae vesperam senio nuntiante, hiemale gelicidum senectutis, hominem cogit suis albicare pruinis. In his omnibus, ineffabiliter meae potentiae resultat effectus, sed tamen plerisque meae potestatis faciem palliare decrevi figuris, defendens a vilitate secretum, ne si ejus de me familiarem impertirem scientiam, quae apud eos primitus ignota, pretiosa vigebant, postmodum jam nota vilescerent. Ut enim vulgare testatur proverbium: 'Familiaris rei communicatio, contemptus mater existit.' Aristotelicaeque auctoritatis tuba proclamat, quod: 'Ille majestatem minuit secretorum, qui indignis secreta divulgat'. Sed ne in hac meae potestatis praerogativa, Deo videar quasi arrogans derogare, certissime summi magistri me humilem profiteor esse discipulam. Ego enim operans, operantis Dei non valeo expresse inhaerere vestigiis, sed a longe, quasi suspirans, operantem respicio. Ejus operatio simplex, mea multiplex; ejus opus sufficiens, meum deficiens; ejus opus mirabile, meum opus mutabile. Ille innascibilis, ego nata; ille faciens, ego facta; ille mei opifex operis, ego opus opificis; ille operatur ex nihilo, ego mendico opus ex aliquo; ille suo operatur nomine, ego operor illius sub nomine; ille, rem solo nutu jubet existere, mea vero operatio nota est operationis divinae. Et ut, respectu potentiae divinae, meam potentiam impotentem esse cognoscas, meum effectum scias esse defectum, meum vigorem, vilitatem esse perpendas. Auctoritatem consule theologicae facultatis, cujus fidelitati potius quam mearum rationum firmitati, dare debes assensum. Juxta enim ipsius fidele testimonium, homo mea actione nascitur, Dei auctoritate renascitur. Per me, a non esse vocatur ad esse; per ipsum, ad melius esse perducitur. Per me enim homo procreatur ad mortem, per ipsum recreatur ad vitam. Sed ab hoc secundae nativitatis mysterio, meae professionis ministerium ablegatur; nec talis nativitas tali indiget obstetrice; sed potius, ego natura hujus nativitatis ignoro naturam, et ad haec intelligenda mei intellectus habet acumen, meae rationis confunditur lumen: intelligentia vero intellecta mutatur, insensibilibus sensus confunditur. Et cum in his omnibus naturalis ratio langueat, sola fidei firmitate, tantae rei veneramur arcanum. Nec mirum, si in his theologia suam mihi familiaritatem non exhibet, quoniam in plerisque non adversa sed diversa sentimus. Ego ratione fidem, illa fide comparat rationem; ego scio, ut credam, illa credit ut sciat; ego consentio sciens, illa sentit consentiens; ego vix visibilia video, illa incomprehensibilia comprehendit in speculo; ego vix minima metior intellectu, illa immensa ratione metitur; ego quasi bestialiter in terra deambulo, illa vero coeli militat in secreto. Et cum de praedictis tractare non sit mei officii, tamen ad haec sermonem evagari permisi, ut respectu superlativae Dei potentiae, meam potentiam diminutam esse non dubites. Sed quamvis meus effectus divinae potentiae comparatus deficiat, tamen humanae potentiae coaequatus praepollet. Et sic in quodam triclinio comparationis, tres potestatis gradus possumus invenire, ut, Dei potentia superlativa, naturae comparativa, hominis, positiva dicatur. Haec omnia sine omni scrutinio quaestionis, de me tibi familiarem largiuntur notitiam. Et, ut familiarius loquar, ego sum natura, quae meae dignationis munere, te meae praesentiae compotem feci, meoque sum dignata beare consortio."
Quomodo Alanus loquatur naturae. Cum per haec verba, mihi natura suam faciem develaret, suaque admonitione quasi clave praeambula, cognitionis suae mihi januam reseraret, a meae mentis confinio stuporis evaporat nubecula, et per hanc admonitionem velut quodam potionis remedio, omnes phantasiae reliquias quasi nauseans, stomachus mentis evomuit. A meae mentis igitur peregrinatione ad me reversus, ex integro, ad naturae devolutus vestigia, salutationis vice, pedes osculorum multiplici impressione signavi. Tum me explicans erigendo, cum reverenti capitis humiliatione velut majestati divinae, ei voce viva salutis obtuli libamentum. Consequenter vero ad excusationis auxilium confugiens, precibus humilitatis melle conditis, ejus benevolentiam exorabam (ne vel meae tenuitatis assignaretur errori, vel indignationis supercilio deputaret, vel ingratitudinis venenis adscriberet, quod ejus adventui nullam hilaritatis festivitatem persolveram, sed potius ejus apparentia velut monstruosi phantasmatis anomala apparitione percussus, adulterina exstasis morte fueram soporatus), dicens non esse mirandum, si in tantae dignitatis praesentia, meae umbra mortalitatis expalluit, si in tantae majestatis meridie, meae discretionis radiolus in vesperem exorbitationis evanuit; si in tantae felicitatis apparentia, mea parvitas erubuit, cum humanae fragilitatis ignorantiae tenebrosa caligo, admirationis impotens hebetudo, frequensque stuporis concussio, quodam germanitatis foedere socientur, ut ex horum sociabili contubernio, humanae naturae fragilitas sit quasi discipulus a disciplinante convictus suorum mores informante, qui in novorum primitiis, in magnorum stipendiis, etiam ignorantia tenebrari, et stupore percuti, et admiratione saepe solet vulnerari. Dum haec excusatione via reginae aditum mihi pararet favorabilem, ejusque gratiam favorabilius mereretur, insuper majora audiendi mihi compararet fiduciam, cujusdam meae dubitationis ambiguum, quod nimiae inquietationis impulsu meae mentis conturbabat hospitium, ejus exponens examini, in haec verba quaestionis exivi:
Chapter VII: O Dei proles
"O Dei proles, genitrixque rerum, Vinculum mundi, stabilisque nexus, Gemma terrenis, speculum caducis, Lucifer orbis. Pax, amor, virtus, regimen, potestas, Ordo, lex, finis, via, dux, origo, Vita, lux, splendor, species, figura Regula mundi. Quae tuis mundum moderas habenis, Cuncta concordi stabilita nodo Nectis et pacis glutino maritas Coelica terris. Quae noys plures recolens ideas Singulas rerum species monetans, Res togas formis, chlamidemque formae Pollice formas. Cui favet coelum, famulatur aer, Quam colit Tellus, veneratur unda, Cui velut mundi dominae, tributum Singula solvunt. Quae diem nocti vicibus catenans Cereum solis tribuis diei, Lucido lunae speculo soporans Nubila noctis. Quae polum stellis variis inauras, Aetheris nostri solium serenans Siderum gemmis, varioque coelum Milite complens. Quae novis coeli faciem figuris Protheans mutas aridumque vulgus Aeris nostri regione donans, Legeque stringis. Cujus ad nutum juvenescit orbis, Silva crispatur folii capillo, Et tua florum tunicata veste, Terra superbit. Quae minas ponti sepelis, et auges, Syncopans cursum pelagi furori Ne soli tractum tumulare possit Aequoris aestus.
Alani prima quaestio. Tu viae causam resera petenti, Cur petis terras, peregrina coelis? Cur tuae nostris deitatis offers Munera terris?
Quaestio secunda. Ora cur fletus pluvia rigantur? Quid tui vultus lacrymae prophetant? Fletus interni satis est doloris Lingua fidelis.
Chapter VIII: Praefata igitur virgo
Ratio naturae. Praefata igitur virgo hujus quaestionis solutionem in vestibulo excubare demonstrans, ait: "An ignoras, quod terreni orbis exorbitatio, quod mundani ordinis inordinatio, quod mundialis curiae incuria, quod juris injuria, ab internis penetralibus coelestis arcani, in vulgaria terrenorum lupanaria me declinare coegit? Si in affectuoso mentis affectu colligere, et in pectoris armario thesaurizare velles quod dicerem, tuae dubitationis labyrinthum evolverem." Ad haec, ergo sub castigato vocis moderamine, responsionis reddidi talionem: "Nihil," inquam, "o regina coelestis, affectuosiori desiderio, quam hujus quaestionis enodationem esurio."
Solutio primae quaestionis. Tunc illa: "Cum omnia lege suae originis meis legibus teneantur obnoxia, mihique debeant jus statuti vectigalis persolvere, fere omnia tributarii juris exhibitione legitima, meis edictis regulariter obsequuntur; sed ab hujus universitatis regula, solus homo anomala exceptione excluditur, qui pudoris trabea denudatus, impudicitiaeque meretricali prostibulo prostitutus, in suae dominae majestatem, litis audet excitare tumultum, imo etiam in matrem intestini belli rabiem inflammare. Caetera quibus meae gratiae humiliora munera commodavi, per suarum professionum conditionem subjectione voluntaria meorum decretorum sanctionibus alligantur; homo vero qui fere totum divitiarum mearum exhausit aerarium, naturae naturalia denaturare pertentans, in me scelestae Veneris armat injuriam. Attende, quomodo fere quaelibet juxta mei promulgationem edicti, prout ratio nativae conditionis expostulat, mei juris statuta persolvant. Firmamentum quotidiana circuitione circumagens universa, juxta meae disciplinae doctrinam, non nugatoria volutionis identitate, unde procedit, regreditur, et quo vadit progreditur. Stellae ad ipsius firmamenti fulgurantes honorem, ipsum suis ornatibus vestiendo, breves sui itineris dietas explentes, varia gyratione ejusdem spatia metienda, meae militant majestati. Planetae, prout a me dispositionis meae exivit edictum, firmamenti impetum refrenantes, ad ortum nisu contrario, peregrinant, postque ad suam occasus regionem repatriant. Aer meis disciplinatus doctrinis, nunc aura benevola gratulatur, nunc nubium fletibus quasi compatiens lacrymatur; nunc corrixationibus ventorum irascitur; nunc coruscationibus illuminatur; nunc tonitruum minaci mugitu concutitur; nunc clibano caloris decoquitur; nunc austeritate frigoris asperatur. Aves variis sigillata naturis, meae directionis regimine, sub alarum remigio fluctus aeris transfretantes, praecordialiter meis inhiant disciplinis; meae meditationis interventu aequor terrae firmis amicitiae nexibus glutinatum, conjuratae fidei sacramentum sorori violare non audens, ultra diffinitae evagationis terminum, in terrae domicilia evagari formidat. Ad meae tantum voluntatis arbitrium, nunc tempestatis stomachatur in iram, nunc in tranquillitatis pacem revertitur, nunc elatum tumoris superbia, in montis evadit imaginem: nunc in aequatam lineatur planitiem. Pisces meae provisionis voto astricti, reformidant regularum mearum canonibus derogare. Meae etiam edictionis imperio, quodam nuptiali complexu, terris pluviae maritantur; quae prolis laborantes ad fabricam, indefessa parturitione, varias rerum species parentare non desinunt. Terrestria animalia sub meae districtionis examine, diversas suorum obsequiorum meo imperio profitentur militias. Terra enim nunc brumali albescit canitie, nunc florum crinitur caesaria. Silva, nunc frondium crinibus capillatur, nunc acuta hiemis novacula decalvatur. Hiems semina sepulta gremio terrae matris inviscerat, ver inclusa excarcerat, aestas decoquit messes, autumnus suas exhibet ubertates. Et quid per singula meae narrationis curriculum evagari permitto? solus homo meae moderationis citharam aspernatur; et sub delirantis Orphei lyra delirat: humanum namque genus a sua generositate degenerans, in conjunctione generum barbarizans, venereas regulas immutando, nimis irregulari utitur metaplasmo: sicque homo a venere tiresiatus anomala, directam praedicationem in contrapositionem inordinate convertit. A Veneris igitur orthographia homo deviando recedens, sophista falsigraphus invenitur. Consequenter etiam Dioneae artis analogiam devitans, in anastrophem vitiosam degenerat; dumque in tali quaestione me destruit, et in sua phraenesi, mihi themesim machinatur. Poenitet me tot venustatum praerogativis hominum plerumque privilegiasse naturas, qui decoris decus abusione dedecorant: qui formae formositatem venerea deformitate deformant, qui pulchritudinis colorem, fusco adulterini cupidinis colore decolorant: qui Florae florem in vitia efflorando deflorant. Cur decore deifico vultum decoravi Tyndaridis, quae pulchritudinis usum in meretricationis abusum abire coegit, dum regalis tori foedus deserens, foede se Paridi foederavit? Pasiphae etiam hyperbolicae Veneris furiis agitata, sub facie bovis sophistice cum bruto bestiales nuptias celebrans, paralogismo sibi turpiori concludens, stupendo bovis conclusit sophismate. Mirrha etiam cupidinis aculeis stimulata in patris dulcore, a filiae amore degenerans, cum patre matris exemplavit officium. Medea vero proprio filio novercata, ut inglorium Veneris opus quaereret, gloriosum Veneris destruxit opusculum. Narcissus etiam sui umbra alterum mentita Narcissum, umbratiliter occupatus, seipsum credens esse alterum se, de se sibi amoris incurrit periculum. Multi etiam alii juvenes mei gratia pulchritudinis honore vestiti, debriato amore pecuniae, suos Veneris malleos in incudum transtulerunt officia. Talis monstruosorum hominum multitudo, totius orbis amplitudine degrassatur, quorum fascinante contagio, castitas venenatur. Eorum siquidem hominum qui Veneris profitentur grammaticam, alii solummodo masculinum, alii feminum, alii commune, sive promiscuum genus familiariter amplexantur: quidam vero quasi heterocliti genere, per hiemem in feminino, per aestatem in masculino genere irregulariter declinantur. Sunt qui in Veneris logica disputantes, in conclusionibus suis, subjectionis, praedicationisque legem relatione mutua sortiuntur. Sunt, qui vicem gerentes supposito, praedicari non norunt. Sunt, qui solummodo praedicantes, subjecti subjectionem legitimam non attendunt. Alii autem Diones regiam ingredi dedignantes, sub ejusdem vestibulo ludum lacrymabilem comitantur. Contra hos omnes conqueruntur jura, leges armantur, cum ultore gladio suas affectant injurias vindicari. Ne igitur mireris, si in has verborum profanas exeo novitates, cum profani homines profanius audeant debacchari. Talia enim indignanter eructo, ut pudici homines pudoris characterem revereantur; impudici vero ab impudentiae lupanaribus arceantur. Mali enim cognitio, expediens est cautela, quae culpabili nota inverecundiae cauteriatos puniat; et ab ejusmodi immunes praemiet. Jam meae solutionis lima tuae quaestionis scrupulum eliminavit."
Solutio secundae quaestionis Alani. "Ideo enim a supernis coelestis regiae secretariis egrediens, ad hujus caducae terrenitatis occasum deveni, ut de exsecrabilibus hominum excessibus, tecum quasi cum familiari et secretario meo, querimoniale lamentum exponerem, tecumque decernerem, tali criminum oppositioni, qualis poenae debeat dari responsio: ut praedictorum facinorum morsibus coaequata punitio, poenae talionem remordeat." Tunc ego: "O rerum omnium mediatrix, nisi vererer mearum quaestionum copia tuae benevolentiae fastidium provocare, alterius meae dubitationis tenebras luci tuae distinctionis exponerem." Tunc illa: "Imo, omnes tuas quaestiones non solum adolescentes, verum etiam vetustatis rubigine antiquas, audientiae meae communices, ut nostrarum solutionum firmitate, tuarum dubitationum tranquilletur impulsus."
Tertia quaestio Alani. Tunc ego: "Miror cur poetarum commenta pertractans, solummodo in humani generis pestes, praedictarum invectionum armas aculeos, cum et eodem exorbitationis pede, deos claudicasse legamus? Jupiter enim adolescentem Ganymedem transferens ad superna, relativam Venerem transtulit in translatum; et quem in mensa per diem propinandi sibi statuit praepositum, in toro per noctem sibi fecit suppositum. Bacchus etiam et Apollo, paternae cohaeredes lasciviae, non divinae virtutis imperio, sed superstitiosae Veneris praestigio, verterunt in feminas, pueros mentiendo."
Responsio naturae. Tunc illa authenticae serenitatis vultum tumultuose figurans, ait: "An interrogationem, quae dubitationis facie indigna est, usurpando, quaestionis vestis imagine? an umbratilibus poetarum figmentis quae artis poeticae depinxit industria, fidem adhibere conaris? Nonne ea quae in puerilibus cunis poeticae disciplinae discutiuntur, altiori distinctionis lima, senior philosophiae tractatus eliminat? An ignoras, quomodo poetae sine omni palliationis remedio, auditoribus nudam falsitatem prostituunt, ut quadam mellita dulcedine velut incantatas audientium aures inebrient? Quomodo ipsam falsitatem quadam probabilitatis hypocrisi palliant, ut per exemplorum imagines, hominum animos moriginationis incude sigillent? At, in superficiali litterae cortice falsum resonat lyra poetica, sed interius, auditoribus secretum intelligentiae altioris eloquitur, ut exteriore falsitatis abjecto putamine, dulciorem nucleum veritatis secrete intus lector inveniat. Poetae tamen aliquando historiales eventus joculationibus fabulosis quadam eleganti fictura confoederant, ut ex diversorum competenti conjunctura, ipsius narrationis elegantior pictura resultet. Sed tamen, cum a poetis deorum pluralitas somniatur, vel ipsi dii venereis ferulis manus subduxisse dicuntur, in his, falsitatis umbra lucescit, nec in hoc, poeta a suae proprietatis genere degener invenitur. Cum enim Epicuri jam soporentur somnia, Manichaei sanetur insania, Aristotelis arguantur argutiae, Arii fallantur fallaciae, unicam Dei unitatem ratio probat, mundus eloquitur, fides credit, Scriptura testatur; in quo nullo nulla labes invenitur, quem nulla vitii pestis aggreditur, cum quo nullus tentationis motus congreditur. Hic est splendor nunquam deficiens, vita indefessa, non moriens, fons semper scaturiens, seminale vitae seminarium sapiens, principale principium, initiale bonitatis initium. Quamvis ergo, ut poetae testati sunt plerique homines talibus Veneris terminis sint abusi ad litteram, narratio tamen illa vel deos esse, vel ipsos in Veneris gymnasiis latuisse, mentitur, et in nimiae falsitatis vesperascit occasum: ideo, ista nube taciturnitatis obduxi, alia vero in luce verae narrationis explicui." Ad haec ego: "Jam meam quaestionem agnosco redolere nimiae ruditatis favillam, sed si alia quaedam paupercula quaestio dignitatis tuae audientiam comparare auderet, quidpiam quaerendo quaererem." Ad haec illa: "Nonne jam pridem absque omni refrenationis obstaculo, liberas quaerendi habenas exposui?"
Quaestio quarta. Tunc ego: "Miror, cur quaedam tuae tunicae portiones, quae texturae matrimonii deberent esse confines, in ea parte suae conjunctionis patiantur divortia, in qua hominis imaginem picturae repraesentant insomnia?"
Solutio quaestionis. Tunc illa: "Jam ex explicatis potes elicere, quid mysticum figuret scissurae figurata parenthesis: cum enim ut diximus, plerique homines in suam matrem vitiorum armentur injuriis, inde inter se et ipsam maximum chaos dissensionis firmantes, in me violentas manus violenter injiciunt, mea sibi particulatim vestimenta diripiunt, et quam reverentiae deberent honore vestire, me vestibus orphanatam (quantum in ipsis est) cogunt meretricaliter lupari; hoc ergo in tegumento per hanc scissuram depingitur, quod in solius hominis vitiosis insultibus, mea pudoris ornamenta scissionis contumelias patiuntur." Tunc ego: "Jam mearum dubitationum fluctus tuarum solutionum serenitate sedati, meae menti interpellandi largiuntur inducias. Si tuo complaceret affectui, affectuose affectarem cognoscere."
Quinta Alani quaestio. "Quae rationabilis ratio, quae indiscreta indiscretio, quae indirecta dilectio ita in homine dormire coegit rationis scintillam, ut homo lethaeo sensualitatis poculo debriatus, in tuis legibus apostata fieret; imo etiam tuas leges illegitime debellaret?"
Quaestionis solutio. Cui illa: "Si turpissimae pestis originem velis agnoscere, altius mentis accendas igniculum, appetentius intelligendi reperies appetitum: hebetudinem ingenii depellat subtilitas, cogitationum fluctus, attentionis compescat stabilitas. Ab altiori enim sumens initium, excellentiori quaesito meae volo narrationis seriem contexere. Nolo enim ut prius plana verborum planitie explanare proposita, vel profanis verborum novitatibus profanare profana; verum, pudenda aureis pudicorum verborum phaleris inaurare, variisque venustorum verborum coloribus investire. Consequens est enim, praedictorum vitiorum scoriam deauratis lectionibus purpurare, vitiosumque fetorem verborum imbalsamare mellifluo, ne si tanti sterquilinii fetor in nimiae promulgationis aures evaderet, populum ad indignationis stomachum, et nauseantis vomitum invitaret. Sed tamen aliquando, ut superius libavimus, quia rebus, de quibus loquimur, cognatos oportet esse sermones, rerum informitati locutionis debet deformitas conformari. In sequenti vero tractatu, ne locutionis cathephaton lectorum offendat auditum, vel in ore virginali locum collocet turpitudo, praedictis vitiorum monstris euphoniae orationis volo pallium elargiri." Tunc ego: "Jam mei intellectus esuries, ingenii flagrantis acies, mentis inflammatae flagrantia, attentionis stabilitas et constantia, ea postulant quae promittis." Tunc illa: "Cum Deus ab ideali praeconceptionis thalamo mundialis palatii fabricam voluit enotare, etiam mentale verbum quod ab aeterno de mundi constitutione conceperat, reali ejusdem existentia, velut materiali verbo depingere, tanquam mundi elegans architectus, tanquam aureae fabricae faber aurarius, velut stupendi artificii artifex artificiosus, velut admirandi operis opifex, non exterioris instrumenti laborante suffragio, non materiae praejacentis auxilio, non indigentiae stimulantis flagitio, sed solius arbitrariae voluntatis imperio, mundialis regiae admirabilem speciem fabricavit Deus, qui mundiali palatio varias rerum species ascribendo, quas discrepantium generum litigio disparatas, legitimi ordinis congruentia temperavit, leges indidit, sanctionibus alligavit: sicque res generum oppositione contrarias, inter quas, locus ab oppositis locum posuerat, cujusdam reciprocae habitudinis relativis osculis foederando in amicitiae pacem, litem repugnantiae commutavit. Subtilibus igitur invisibilis juncturae catenis concordantibus universis, ad unitatem pluralitas, ad identitatem diversitas, ad consonantiam dissonantia, ad concordiam discordia, unione pacifica remeavit. Sed postquam universalis artifex universa suarum vultibus naturarum investivit, omniaque sibi invicem legitimis proportionum connubiis maritavit, volens ut nascendi, occidendique mutuae relationis circuitu per instabilitatem stabilitas, per finem infinitas, per temporabilitatem aeternitas rebus occiduis donaretur, rerumque series seriata reciprocatione nascendi jugiter texeretur, statuit, ut expressae conformationis monetata sigillo, sub derivandae propagationis calle legitimo, ex similibus similia educerentur. Me igitur tanquam sui vicariam, rerum generibus sigillandis monetariam destinavit, ut ego in propriis incudibus rerum effigies commonetans, ab incudis forma conformatum deviare non sinerem, sed mei operante solertia, ab exemplaris vultu, nullarum naturarum dotibus defraudata exemplati facies nullatenus deviaret. Imperantis igitur imperio ego obtemperans, operando quasi varia rerum sigillans cognata ad exemplaris rei imaginem exempli exemplans effigiem, ex conformibus conformando conformia, singularum rerum reddidi vultus sigillatos. Ita tamen sub divinae potestatis imperio ministerium hujus operationis exercui, ut meae attentionis manum dextera supernae majestatis dirigeret, quia meae scripturae calamus exorbitatione subita deviaret, nisi supremi dispositoris digito regeretur. Sed quia sine subministratorii artificis artificio suffragante, tot rerum species expolire non poteram, mihique in aethereae regionis amoenante palatio placuit commorari, ubi ventorum rixa serenitatis pacem non perimit, ubi accidentalis nox nubium aetheris indefessum non sepelit, ubi nulla tempestatis saevit injuria, ubi nulla debacchantis tonitru minatur insania, Venerem ineffabili scientia peritam, meaeque operationis subvicariam in mundiali suburbio collocavi, ut meae praeceptionis sub arbitrio, hymenaei conjugis, filiique Cupidinis industria suffragante, in terrestrium animalium varia effigiatione desudans, fabriles malleos suis regulariter adaptans incudibus, humani generis seriem indefessa continuatione contexeret, Parcarumque manibus intercisorum injurias repararet. Dum in hoc narrationis contextu sermo de Cupidine nasceretur, praefatae narrationi, meorum verborum parenthesi syncopatae, tenorem hujus quaestionis inserui."
Sexta quaestio Alani. "Ha, ha, nisi injuria tuae locutionis syncopatae, mearumque quaestionum venatione timerem tuae benignitatis offensam incurrere, vellem Cupidinis naturam, de quo aliquantulam mentionem tua praelibavit oratio, pictura tuae descriptionis agnoscere. Quamvis enim plerique auctores sub integumentali involucro aenigmatum, ejus naturam depinxerint, tamen nulla certitudinis nobis reliquerunt vestigia: cujus in humano genere tanta per experientiam legitur potentialis auctoritas, ut nullus vel nobilitatis sigillo signatus, vel, sapientiae privilegiantis venustate vestitus, vel fortitudinis armatura munitus, vel pulchritudinis chlamide trabeatus, vel aliarum gratiarum praeditus honoribus, se valeat a cupidinariae dominationis generalitate excipere."
Quaestionis solutio. Tunc illa, cum temperato capitis motu, verbisque increpationem spondentibus, ait: "Credo te in Cupidinis castris stipendiarie militantem, et quadam interfamiliaritatis germanitate eidem esse connexum: inextricabilem etenim ejusdem labyrinthum affectanter investigare conaris, cum potius meae narrationi sententiarum locupletatae divitiis, mentis attentionem attentius adaptare deberes. Sed tamen antequam ad sequentia meae orationis evadat excursus, quia tuae humanitatis imbecillitati compatior, ignorantiae tuae tenebras, pro meae possibilitatis volo modestia exstirpare. Insuper, tuarum quaestionum solutionibus ex voto promissionis astringor; idcirco sive certa descriptione describens, sive legitima diffinitione diffiniens, rem immonstrabilem demonstrabo, inextricabilem extricabo; quamvis ipsa nullis naturae obnoxialiter alligata complexionibus, intellectus indaginem non exspectans, nullius posset descriptionis signaculo designari. Ergo, circumscriptae rei haec detur descriptio, inexplicabilis naturae haec exeat explicatio; haec de ignoto habeatur notitia, haec de scibili comparetur scientia, styli tamen altitudine castigata:
Chapter IX: Pax odio, fraudique
"Pax odio, fraudique fides, spes juncta timori, Est amor, et mistus cum ratione furor. Naufragium dulce, pondus leve, grata Charybdis, Incolumis languor, et satiata fames. Esuries satiens, sitis ebria, falsa voluptas, Tristities laeta, gaudia plena malis. Dulce malum, mala dulcedo, sibi dulcor amarus, Cujus odor sapidus, insipidusque sapor. Tempestas grata, nox lucida, lux tenebrosa, Mors vivens, moriens vita, suave malum. Peccatum veniae, venialis culpa, jocosa, Poena, pium facinus, imo, suave scelus. Instabilis ludus, stabilis delusio, robur Infirmum, firmum mobile, firma movens. Insipiens ratio, demens prudentia, tristis Prosperitas, risus flebilis, aegra quies. Mulcebris infernus, tristis paradisus, amoenus Carcer, hiems verna, ver hiemale, malum. Mentis atrox tinea, quam regis purpura sentit, Sed nec mendici praeterit illa togam. Nonne per antiphrasim, miracula multa Cupido Efficiens, hominum protheat omne genus. Dum furit iste furor, deponit Scylla furorem, Et pius Aeneas incipit esse Nero. Fulminat ense Paris, Tydeus mollescit amore, Fit Nestor juvenis, fitque Melincta senex. Thersites Paridem forma mendicat, Adonim Davus, et in Davum totus Adonis abit. Dives eget Crassus, Codrus et abundat egendo, Carmina dat Bavius, musa Maronis hebet. Ennius eloquitur, Marcusque silet; fit Ulysses Insipiens, Ajax desipiendo sapit. Qui prius auctorum solvendo sophismata vicit, Vincitur hoc monstro, caetera monstra domans. Quaelibet in facinus mulier decurrit, et ultro, Ejus si mentem morbidet iste furor, Nata patrem, fratremque soror, vel sponsa maritum Fraude necat, fati praeveniendo manum. Sicque per ascensum male syncopat illa mariti Corpus, furtivo dum metit ense caput. Cogitur ipsa parens nomen nescire parentis, In partuque dolos, dum parit ipsa parens. Filius in matre stupet invenisse novercam, Inque fide fraudes, in pietate dolos. Sic in Medea pariter duo nomina pugnant, Dum simul esse parens, atque noverca cupit. Nesciit esse soror, vel se servare sororem, Dum nimium Cauno Byblis amica fuit. Sic quoque Myrrha suo nimium subjecta parenti, In genitore parens, in patre mater erat. Sed quid plura docebo, Cupidinis ire sub hasta Cogitur omnis amans, juraque solvit ei. Militat in cunctis, ullum vix excipit hujus Regula, cuncta ferit fulmen et ira sui. In quem non poterit probitas, prudentia, formae Gratia, fluxus opum, nobilitatis apex. Furta, doli, metus, ira, furor, fraus, impetus, error, Tristities, hujus hospita regna tenent. Hic ratio, rationis egere, modoque carere Est modus, estque fides non habuisse fidem. Dulcia proponens assumit amara, venenum Infert, concludens optima fine malo. Allicit illiciens, ridens deridet, inungens Pungit, et afficiens inficit, odit amans. Ipse tamen poteris ipsum frenare dolorem, Si fugias, potior potio nulla datur. Si vitare velis Venerem, loca, tempora vita, Nam locus et tempus, pabula donat ei. Si tu persequeris, sequitur; fugiendo fugatur; Si cedis, cedit; si fugis, illa fugit."
Chapter X: Heu, quam praecipiti
"Heu, quam praecipiti passu ruinam Virtus sub vitio victa laborat? Virtutis species exsultat omnis, Laxantur vitio frena furoris, Languet justitiae Lucifer, hujus Vix umbrae remanet umbra superstes Exstinctumque sui sidus honoris Deflet, lucis egens, noctis abundans Dum fulgur scelerum fulminat orbem, Nox fraudis fidei nubilat austrum: Virtutumque tamen sidera nulla Istius redimunt noctis abyssum, Incumbit fidei vespera mundo Nocturnumque chaos fraudis abundat. Languet fraude fides, fraus quoque fraudem Fallit fraude, dolo sic dolus instat, Mores moris egent moribus orbi, Leges lege carent, jusque tenoris Perdunt jura sui; jam sine jure Fit jus omne, viget lex sine lege. Mundus degenerat, aurea mundi Jam jam degenerant saecula, mundum Ferri pauperies vestit, eumdem Olim nobilitas vestiit auri, Jam jam hypocrisis pallia quaerunt Fraudes, et scelerum fetor odorus Ut pravo chlamidem donet odori Virtutum sibimet balsama quaerit. Sic urtica rosis, alga hyacinthis, Argento scoria, murice fucus Formae pauperiem palliat, ut sic Interdum redimant crimina vultus. Sed crimen phaleras exuit omnes, Nec se justitiae luce colorat: Nam sese vitium glossat aperte, Fit fraus ipsa sui lingua furoris, Quid tuti superest, cum dolus armat Ipsas in propria viscera matres? Cum fraternus amor fraude laborat, Mentiturque manus dextra sorori? Censetur reprobum jus probitatis, Observare probos, et pietatis Lex, est improbitas, esse pudicum Jam cunctis pudor est. Absque pudor Humanos hominis exuit usus Non humanus homo. Degener ergo Bruti degeneres induit actus, Et sic exhominans exhominandus.
Chapter XI: Jam ex hoc
Jam ex hoc meae doctrinae artificio, cupidinariae artis elucescit theorica, per librum vero experientiae, tibi practicam poteris comparare. Nec mirandum, si in praefata Cupidinis depictione notulas reprehensionis intersero, quamvis ipse mihi quadam germanae consanguinitatis fibula connectatur; non enim vel detractoriae malignitatis caliginosa rubigo, vel incandentis odii fervor foras egrediens, vel invidiae tyrannus extra desaeviens, ad has invectivas accusationis me impulit, sed ne veritatis per se loquentis evidentiam videor silentio strangulare. Non enim originalem Cupidinis naturam in honestate, redarguo, si circumscribatur frenis modestiae, si habenis temperantiae castigetur; si non germen excursionis limites deputatos evadat, vel in nimium tumorem ejus calor ebulliat, sed si ejus scintilla in flammam evaserit vel ipsius fonticulus in torrentem excreverit, excrementi luxuries amputationis falcem expostulat, exuberationis tumor solatium medicamenti desiderat. Quoniam omnis excessus, temperatae mediocritatis incessum disturbat, et abundantiae morbidae inflatio quasi in quaedam apostemata vitiorum exuberat. Praevia igitur theatralis oratio joculatoriis evagata lasciviis, tuae puerilitati pro ferculo propinatur; nunc stylus paululum maturior ad praefinitae narrationis propositum revertatur. Ut supra praelibando docui, terrestrium animalium materiandae propagini Venerem destinavi, ut varias materias in rebus materiandis excudendo substerneret, ego vero in naturarum purificatione multiplici, ut operibus manum supremae expolitionis apponerem, et ut instrumentorum fidelitas pravae operationis fermentum excluderet, ei duos legitimos malleos efformavi, quibus et Parcarum caveret insidias, resque multimodas essentiae praesentaret. Incudum etiam nobiles officinas ejusdem artificio deputavi, praecipiens ut his eosdem malleos adaptando, rerum effigiationi fideliter indulgeret, ne ab incudibus malleos aliqua exorbitatione peregrinare permitteret. Ad officium etiam scripturae, calamum praepotentem eidem fueram elargita, ut in competentibus schedulis ejusdem calami scripturam poscentibus, quarum meae largitionis beneficio fuerat compotita, juxta meae orthographiae normulam, rerum genera figuraret, ne a propriae descriptionis semita in falsigraphiae devio eumdem divagari sustineret. Sed cum ipse genialis concubitus ordinatis complexionibus res diversorum sexuum opponi dissimiles ad exsequendam rerum propaginem, connectere teneretur, ut in suis connexionibus artis grammaticae constructiones canonicas observaret, suique artificis nobilitas nullius artis ignorantia suae ferret gloriae detrimentum, curialibus praeceptis sub magistrali disciplina, eam videlicet disciplinam instruendam docui, quae artis grammaticae regulas in suarum constructionum unionibus artificiosis admitteret; alias vero extra ordinarias nullius figurae excusatione redemptas excluderet. Cum enim attestante grammatica, duo genera specialiter, masculinum et femininum, ratio naturae cognoverit, quamvis dum quidam homines depauperati signaculo, juxta meam opinionem, possent neutri generis designatione censeri, tamen Cypridi sub intimis admonitionibus minarum tonitru ingessi, ut in suis conjunctionibus ratione exigentiae, naturalem constructionem solummodo masculini femininique generis celebraret. Cum enim masculinum genus suum femininum exigentia habitudinis genialis adsciscat, si eorumdem generum constructio anomale celebretur, ut res ejusdem sexus sibi invicem construantur, illa quidem constructio nec evocationis remedio, vel conceptionis suffragio, apud me veniam poterit promereri. Si enim genus masculinum genus consimile quadam irrationabilis rationis deposcat injuria, nulla figurae honestate illa constructionis junctura vitium poterit excusare, sed inexcusabilis soloecismi monstruositate turpabitur. Praeterea, Cypridi mea indixit praeceptio, ut ipsa in suis constructionibus, suppositiones appositionesque ordinarias observando, rem feminini sexus charactere praesignitam, suppositionis destinaret officio; rem vero specificatam masculini generis, sede collocaret appositi, ut nec appositum in vicem suppositi valeat declinare, nec suppositum possit in regionem appositi transmigrare; etiam cum utrumque regatur ab altero, appositum sub adjectiva proprietate, suppositum subjectivae proprietatis proprium retineret, exigentiae legibus invitatum. Praeterea, adjunxi, ne Dyonea conjunctio in transitivae constructionis habitum uniformem, vel reciprocationis curriculum, vel retransitionis anfractum reciperet, solius transitionis recta directione contenta, vel alicujus etiam disgressantis naturae nimia intercisione sufferret, ut genus activum in passivum valeat usurpativa assumptione, vel idem in activum suae proprietatis dispositione redire, vel sub passivi litteratura activi retinendo naturam, sibi legem termini deponentis assumere: Nec mirandum, si pleraeque maximae, titulo grammaticae facultatis adscriptae, a venereae artis domicilio patiantur repulsam, cum ipsa eas quae suae praeceptionis regulis obsequuntur, in sinum suae familiaritatis admittat; eas vero quae eloquentissimae contradictionis insultibus ejus leges expugnare conantur, aeterni anathematis exclusione suspendat, cum philosophicae assertionis auctoritas maximarum plerasque diversis facultatibus fateatur esse communes; quasdam vero ultra suarum disciplinarum domicilia, nullam habere licentiam excursandi. Sed quia tantas Parcarum argutas oppositiones Venerem novi agonistae disputationis ingressuram conflictum, alicujus tergiversatione fallaciae Venus ab Atropos coarctantes conclusionis subtimeret argutias, ipsam disciplinam docendo juxta quae dissertivae disciplinae praecepta suarum argutionum formas excederet. Et quomodo in adversarii argutionibus fraudulentis, fallaciae latibulum inveniret, ut disputationis agoniam contra adversariae partis insidias posset securius celebrare, et per instantiam similia oppositionum argumenta refellere. Injunxi etiam ut syllogistica ejus complexio duorum terminorum contenta compendio, nullis Aristotelicis figuris obnoxia, trium propositionum ordinatione congrua texeretur, in tantum, ut in singulis propositionibus, major extremitas praedicationis fungeretur officio, minor vero subjiciendi legibus teneretur. In prima vero propositione nullo verae inhaerentiae modo, sed sola ratione contractus intrinseci, subjecto inhaereat praedicatum; in assumptione vero relativorum oculorum, reciprocis impressionibus, expressius minori major annectatur extremitas. Sed in conclusione expressissimae inhaerentiae, vinculo veriori subjecti praedicatique carnalis celebretur connexio. Hoc etiam mei fuit consilii, ut nullius conversionis retrogradatione pestifera, venereae complexionis termini analogicae praedicationis jura servantes, suarum vices sedium alternarent. Et ne consequentis fallacia, ex similium conformatione progenita, posset industriam Veneris impedire, terminos specialibus specificavi signaculis, ut familiari liberae agnitionis intuitu, audenter agnosceret quos terminos subjectionis gradus inferior, quos vero praedicationis apex superior ex suae habitudinis jure deposceret, ne si complexio terminorum inconsequens proportionatam habitudinem non teneret in commune, nugationis uniformis deformitas nasceretur. Sicut autem quasdam grammaticae dialecticaeque observantias inimicantissimae hospitalitatis incursu volui a Veneris anathematizare gymnasiis; sic metonymicas rhetorum propositiones, quas in suae amplitudinis gremio rhetorica mater amplectens, multis suas rationes conflat honoribus, Cypridis artificii interdixi, ne si nimis durae translationis excursu a suo reclamante subjecto, praemium alienet in aliud, in facinus facetia, in rusticitatem urbanitas, tropus in vitium, in decolorationem color nimius convertatur. His apparatuum nobilitatisque praesignibus Veneris, terrestris incolatus transivit in patriam. Quae cum suffraganeis instrumentis ad humanae geneseos seriem contexandam, desudando laborans, Parcarumque manibus interfecta subtili resarciens acu, subtilius haec renodat. Sicque stipendiariae administrationis jura, officiosissima curiositate persolvit. Sed quoniam ex maternae satietatis identitate fastiditus animus indignatur, quotidianique laboris ingruentia exsequendi propositum appetitus exstinguitur. Unitas operis toties repetita Cytheream infestat fastidiis, continuataeque laborationis effectus, laborandi excludit affectum. Illa igitur magis appetens otii effeminari sterilibus, quam fructuosis exerceri laboribus, ferialis operationis exercitatione, negotiali praeposita, nimiae otiositatis desideriis coepit infantibiliter juvenisci. Et quoniam apud quem desidiae torpor castrametatur, ab eo omnis virtutis militia relegatur, otiique sterilitas, pravae sobolis, solet fecunditatem efficere. Potus etiam inundans diluvium, in nimias despumat libidines, cibique effrenis ingurgitatio consimiles nauseas superfluitatis eructat. Venus his furiis aculeata lethalibus, in suum conjugem hymenaeum, tori castitatem peste adulterationis incestans, cum Antigamo coepit concubinarie fornicari, suique adulteri suggestionibus irretita lethiferis, liberale opus in mechanicum, regulare in anomalum, civile in rusticum inciviliter immutat, meumque inficiata praeceptum, malleos ab incudis exhaeredans consortio, adulterinis damnat incudibus. Ipsae etiam incudes nativae, suorum malleorum deplorantes absentiam, eosdem lacrymabiliter videntur deposcere. Et, quae gladio Atropos universa demetenti solebat clypeum defensionis opponere, jam eidem stabilitate conciliationis mutuo foedere ligatur, fatique falcem in messem humani generis nimium excursare permittens, damnum nulla novi seminis pensat origine; sed potius se grammaticis constructionibus destruens, dialecticis conversionibus invertens, rhetoricis coloribus decoloratis suam artem in figuram, figuramque in vitium transfert: dumque fornicariis excessibus cum adultero perpetuat concubinatus illecebras, ab eodem suscipiens, pro filio, spurio compotitur. Qui dum nullius delectationis amoenitate gaudet, nullius jocosae jucunditatis vult meridiari deliciis, ut quasi per antiphrasim, jocus a jocasitate dicatur, ei nomen usus impressit. Duo igitur Dionae dati sunt filii, discrepantia generis disparati, nascendi lege dissimiles, mox titulis discrepantes, artificio deformes. Hymenaeus namque uterinae fraternitatis in affinis confinio quem excellentioris dignitatis extollit prosapia, ex Venere sibi Cupidinem propagat in filium; Antigamus vero scurrilis vel ignobilitatis genere derivatus, adulterando, adulterinum filium jocum sibi joculatorie parentat. Illius nativitatem, matrimonii excusat solemnitas; hujus propaginem divulgati concubinatus accusat vulgaritas. In illo, paternae civilitatis elucescit urbanitas; in hoc, paternae inurbanitatis tenebrescit rusticitas. Iste inargentatos nitoribus argenteos fontes inhabitat; hic loca perenni ariditate damnata indefesse concelebrat. Iste in grata planitie fixit tentoria; huic vallium complacent nemorosa. Iste in tabernaculis indeficienter pernoctat, hic sub dio dies noctesque continuat. Iste aureis venabulis vulnerat quem venatur; hic, quem ferit, ferreis jaculis lanceat. Iste suos hospites debriat nectare subamaro, hic suos absynthii potu perimit acetoso. Jam mea oratio chartulae tuae mentis inscripsit, qualiter otii damnosa pernicies Venerem educavit emphaticam, qualiter diluviosi potus inundatio venenosum patrat incendium; qualiter ex cibi ingurgitatione ducens originem, plerosque luxuriae elephantina lepra percussit. Ecce, super hominibus acuta Veneris febre languentibus, aerumnosae lamentationis carmen cecini querulosum; nunc similiter aliis quos aliorum vitiorum morbida turba conturbat, sub cantu elegiaco querimoniosae orationis citharam temperemus. Multi enim dum Charybdis ingluviosae hiatus voraginosos subterfugiendo devitant, in Scyllae malignantis abysso inopinata periclitatione naufragantur. Plerique etiam dum impetuosi torrentis occursus tumidos evadunt, stagni limositate viscantur. Alii dum dependentis montis praecipitia, cautela consulente declinant, in coaequata planitie praecipitatione spontanea colliduntur. Ea igitur quae disseram, tuae menti clavo memoriae tenacis affigas, animique vigilantia somnum torporis excutias, ut mecum maternis excitatus visceribus, periclitantium hominum naufragiis compatiendo condoleas, et praeambulae admonitionis clypeo loricatus, monstruoso exercitui vitiorum occurras, et si quae prava semina in horto tuae mentis audeant pullulare, falce maturae sectionis exstirpes."
Tunc ego: "Jam pridem mea mens exhilarata tuae disciplinationis compendio, tuis correctionibus libentissimam aurem inclinat."
Tunc illa:
Chapter XII: Ad haec ergo
Septima quaestio Alani. Ad haec ergo: "Quoniam in aere generalitatis hujus intellectus oberrat excursor, intelligere vero specialitas amicatur, vellem, quod vitia quae in quodam generalitatis implicas glomicello, speciosissimarum specierum interstitiis discoloribus explicares."
Responsio Naturae. "Quoniam tuae postulationis rationem emeritam indecens est adimpletionis merito defraudari, tibi singula vitia aequum est sigillatim notulis singularibus adnotari. Quia ergo jam dictum est, quomodo totus orbis impurae Veneris fere generali periclitatur incendio, nunc restat dicendum qualiter idem generalissimo gulositatis naufragatur diluvio. Quoniam gulositas est quasi quoddam Venereae exsecutionis prooemium, et quasi quoddam antecedens ad venereum consequens. Nota ergo quasdam filias idololatriae veteris medullitus exstirpatae, in praesenti instanti suae matris imperium reparare conari, et eam quibusdam praesagiosis carminibus redivivam a mortuis excitare; quae meretricali officio, vultu phantasticae dilectionis faciem dealbantes, amasios alliciendo, fraudulenter illiciunt: quae sub tristi laetitia, sub amica saevitia, sub hostili amicitia, tanquam Syrenes usque ad exitium dulces, delectationis melodiam facie tenus praeferentes, suos amatores ad idololatriae perducunt naufragium: harum una, ut ficto loquar vocabulo, congruentia proprietatis, bacchilatria poterit nuncupari."
De superfluo potu. Bacchilatria haec suum amasium rationis privans igniculo, eumdem tenebris brutae sensualitatis exponit, suum etiam, more meretricio, in tantum debriat amatorem, ut idem Bacchum nimis emphatice affectare cogatur, in tantum ut potator Baccho nimiae delectationis vinculo alligatus, eidem divinae majestatis cultum exhibere credatur: Adeo ut homo bacchilatra, Bacchum plerumque locali interstitio a se sejungi non ferens, in alienis vasculorum capsulis suum deum diu perendinare non patiatur, sed ut sibi ejusdem dei familiarius assistat divinitas, illum dolio sui ventris includat. Sed quia plerumque stomachi capsula tanti hospitis divinitatem diu sustinere non potest, idem deus aut per orientalis portae polum arcticum, aut per occiduae regionis antarcticum turpiter evaporat. Multoties etiam Bacchi cultor in scyphis materiae honore pollentibus Baccho architectatur hospitium, ut ejusdem divinitas divinius in aureo vase praefulgeat. Unde idem aethereis nitoribus claritate concertans, et smaragdinis coloribus viriditate contendens, ac plerosque sapores sui saporis majestate praecellens, potationum filios suarum proprietatum dignitatibus irritat sophisticis, ut ipsa Bacchum tanquam ineffabilis divinitatis arcanum ineffabili amore concelebrent. Qui etiam his animati, ne divinitatis illius aliquid remaneat inexhaustum, usque ad faeces Bacchum deglutiunt, sicque suum deum in tartaream abyssum ventris cogunt inhoneste descendere, et dum sic a speciali ad generalissimum genus potationis deveniunt, superlativum gradum ebrietatis ascendunt. Haec pestis non solum plebeae vulgaritatis inimicatur hominibus, verum etiam praelatorum superciliosas sibi facit inclinare cervices, quibus Bacchi gratiae non sufficiunt, quas in eum gratia naturae diffudit, verum etiam arundineam usurpantes attractionem; nunc Bacchum et rosarum connubio gloriantem, nunc floris alterius fragrantiam respirantem, nunc hyssopi consortio sibi quoddam privilegium arrogantem; nunc aliarum rerum dotibus locupletatum extrinsecus, impetuosa gulae Charybdi deglutiunt, in tantum, ut sine mari naufragium, sine tristitia fletum, sine infirmitate lethargium, sine sopore somnum ebrietatis incurrant. Qui dum ebrietatis energia percussi, operam psalmodiis impendunt, versus nimia intercalatione rumpentes crapulae boream importunum interserunt.
De superfluitate ciborum. Nec solum praetaxata potus cupiditas, verum etiam, cibi plerosque canina inescat aviditas, quorum voluptates inordinatae, cogitationes inconcinnae, novos sibi cibi somniant apparatus. Qui dum exactori quotidianum escae debitum nimis abundanter exsolvunt, exactor superabundans suo cogitur reddere debitori. Isti, quidquid possident, in arca stomachi thesaurisant. Et quamvis illud commissum non rubigo corrosionis dente demordeat, nec vel peculantis furis sophisma subripiat, ipsum tamen decoquentis caloris latrocinio turpiori, turpius evanescit. Isti, bursam ad nummorum vomitum, arcam pecuniarum invitant ad nauseam, ut exactori stomacho possint accuratius adulari. Interius ventrem ciborum locupletant divitiis, exterius in nuda et pura positi paupertate. Haec pestilentia etiam non vulgari humilitate contenta, profundius progreditur ad praelatos, qui salmones et lucios, caeterosque pisces aequipollenti generositate praesignes, variis decoctionum cruciatos martyriis, baptizandi adulterantes officium, sacri piperis fonte baptizant, ut ex tali baptismate baptizati, multiformis saporis gratiam consequantur. In eadem mensa terrestre animal piperis inundatione submergitur, piscis natat in pipere, avis ejusdem viscositate ligatur: dumque tot animalium genera uno ventris ergastulantur in carcere, aquatile animal secum terrestre, aeriumque genus in eodem sepulcro tumulari miratur. Quibus si detur licentia exeundi, egressuris vix portae sufficit amplitudo. Hae praefatae pestes pontem faciunt, per quem ad luxuriae lupanaria pervenitur. Hae sunt introductiones per quas quis furandi artem ingreditur. Hae morbos pariunt, seminant paupertates. Hae sunt nutrices discordiae, sorores insaniae, intemperantiae matres, immunditiae venatrices. Per has, humanum genus modestiae limites excedit, temperantiae frena postponit, castitatis sigilla confringit, meae largitionis gratiam non attendit. Cum enim mea largitas tot hominibus fercula procuret, tot fercula copiosa compluat, ipsi tamen gratiae ingrati, nimis illicite licitis abutentes, frena gulae laxantes, dum comedendi mensuras excedunt, lineas potationis in infinitum extendunt; qui palata salsorum seducentes acumine, ut saepe et multum bibant, saepius sitire coguntur.
De avaritia. Est et alia idololatriae filia, quam (si nominis proprietas suam significationis germanitatem in voce retineat) convenienti vocabulo conveniens est nummulatriam nuncupari. Haec est malitia, per quam in animis hominum deificatur pecunia, nummo divinae venerationis exhibetur auctoritas, per quam, ubi nummus loquitur, Tulliani eloquii tuba raucescit; ubi nummus commilitat, Hectoreae militiae fulgura conticescunt; ubi pugnat pecunia, virtus expugnatur Herculea. Si quis enim armatur pecunia, tanquam loricis argenteis torrentis impetus Tulliani, fulgur incursus Hectorei, robur virtutis Herculeae, versipellis Ulyssea calliditas floccipenditur, in tantum enim habendi fames involvit, ut dialecticae muta sit subtilitas, rhetoricae languescat civilitas. Ubi nummorum perorat plenitas, jam Tullius sui monetam vendit eloquii, sui pudoris monilia in aurum commutat Lucretia; Penelope suae vicennariae castitatis pudorem deponit in pretio; Hippolytus etiam si nummi preces audiat susurrantis, suae novercae non vult precibus novercari. Nam si in aure judicis susurret pecunia, Orphei lyra, carmen Amphionis, musa Virgilii voce pecuniae suffocantur. Jam dives, divitiarum naufragus in profundo, hydropicae sitis incendiis sitit opes, et in medio ipsarum positus Tantalizat. Pauper etiam, quamvis materialem avaritiam realiter exercere non valeat, intus tamen archetypam retinet parcitatem. Proh dolor! metallorum onera largiuntur honores, ad metalli pondera ponderatos. Jam non Caesar, sed nummus est omnia, quia ab individualibus usque ad generalissimam, honores singulos tanquam mediator percurrit. Nummus patriarcha noster est, episcopos et archiepiscopos inthronizat. Alios archidiaconalibus adaptat officiis; alios denique aliarum dignitatum et officiorum coaequat negotiis. Quid plura? nummus vincit, nummus mundum regit, nummus imperat universis. Quid prodest cum Ptolomaeo subterfugientis astronomiae fugas consequi subtilitatis curriculo; stellarum prophetias, spontaneos planetarum investigare errores; cum Euclide, geometricorum aenigmatum secreta scrutari; intellectu in profundum maris descendere; coeli altitudinem intelligibilibus mensuris attingere; cum Milesio, musicarum proportionum consonantes amicitias invenire; cum Pythagora pugnas numerorum virtute multiplicationis inspicere; cum Tullio, orationem rhetoricis colorum stellare sideribus; cum Aristotele, ancipiti dialecticae gladio a veris falsa dividere; cum Zenone falsitatem probabilitate tunicare sophistica; cum Donato in accidentium congruentia nectere dictiones, cum sapientia nostris temporibus nullius fructus praemietur stipendiis, nullius famae eam aura favorabilis extollat, ipsa vero pecunia honoris titulos et laudis emat praeconia? Sola tamen sapientia revera super omnem praeeminet possessionem. Generosa possessio, quae sparsa colligitur, erogata revertitur, publicata suscipit incrementum! per quam nobilis scientiae thesaurus secretis penetralibus mentis innascitur, fructus internae delectationis acquiritur. Haec est sol, per quem mens diescit in tenebris, cordis oculus, deliciosus animi paradisus. Haec in coeleste terrenum, in immortale caducum, in deum hominem, deificae mutationis auctoritate convertit. Haec est verum peregrinationis remedium, solum humanae calamitatis solatium, humanae noctis lucifer singularis, tuae miseriae redemptio specialis, cujus aciem nulla aeris caligo confundit, non densitas terrae operam ejus offendit, non altitudo aquae respectum ejus obtundit. Haec igitur, quamvis apud multos qui sensuali mobilitate brutescunt, nimia langueat vilitate, apud illos tamen qui in ignem originalem rationis redegerunt scintillam praeconii, et famae munere non fraudatur. Quamvis enim prudentia phantasticae adulationis plausibiles dedignetur applausus, tamen quia verae famae haec est gloriosa proprietas, ut appetitores sui contemnat, et appetat contemptores; famam fugiendo consequitur, quam perdet insequendo. Igitur etsi videas apud quosdam regnare pecuniam, jacere prudentiam, militare divitias, sapientiam exsulare, ignavia tamen opum pondera animo victori calcata subjicias, et intestino affectionis amore prudentiam consecteris, ut penitus sapientiae matris cubiculum inoffenso intuitu valeas intueri." Tunc ego: "Vellem ut laxatis habenis reprehensionis, praecordialius avaritiae filias impugnares." Tunc illa ad acerrimas invectionis demorsiones gyrans suae narrationis incessum, ait: