De fide catholica

Alan of Lille (1120–1202)

This work is being completed — add a section.


ColumnsLatin·

Prologus I: Ad principem Montispessulani

Amantissimo domino suo Willelmo, Dei gratia Montispessulani principi, quem non solum generosi generis titulus insignit, verum etiam generosi mentis generositas præinsignit, Magister Alanus in omnibus et per omnia suus, opus suum.

Cum inter universos hujus mundi principes te videam specialiter indutum armis fidei Christianæ, nec naviculam Petri inter tot tumultuantes hujus sæculi procellas deserere; hoc De fide catholica scriptum, tuæ discretioni devoveo consummatum.

Quamvis fides catholica non solum divinarum rationum, verum etiam humanarum fundamentis innixa præfulgeat, et auctoritatibus theologicis velut irrefragabilibus maximis consistat, tamen propter novos hæreticos novis, imo veteribus et novissimis hæresibus debacchantes, philosophicis speculationibus deditos, sed sensuum speculis destinatos; cogor disertis rationibus de fide rationabili reddere rationem, qui in hoc ab antiquis hæreticis differunt, quod illi humanis rationibus fidem nostram expugnare conati sunt; isti vero nulla ratione humana vel divina freti, ad voluntatem et voluptatem suam, monstruosa confingunt. Olim vero diversi hæretici diversis temporibus, diversa dogmata et adversa somniasse leguntur, quæ generalis Ecclesiæ publicis edictis damnata noscuntur: nostris vero temporibus, novi hæretici, imo veteres et inveterati, veterantes dogmata, ex diversis hæresibus, unam generalem hæresim compingunt, et quasi ex diversis idolis unum idolum, ex diversis monstris unum monstrum; et quasi ex diversis venenatis herbis unum toxicum commune conficiunt.

Sed quia antiqua sunt dogmata, non novis elaborandum est inventis, sed rationibus obviandum authenticis, quæ impia dogmata a præclari ingenii viris, et in omni disciplina exercitatis, deleta fuisse traduntur, ut ab Augustino, Hilario, Hieronymo, et cæteris Patribus orthodoxis. Sed quia eadem hæresum semina pullulant rediviva, eisdem antiquorum Patrum sunt objicienda munimenta, et si nova aliqua emerserit hæresis, infirmanda orationibus firmis. Et quia te, princeps strenuissime, specialem fidei filium et defensorem intueor, tibi hoc opus devoveo, et a te hujus operis examen exspecto. Hoc autem opus quatuor voluminum distinctionibus separatur; quorum primum contra hæreticos1; secundum, contra Waldenses; tertium, contra Judæos; quartum, contra paganos2 editum esse cognoscitur.

Liber I: Liber primus.

Contra Albigenses.

Caput I: De collatione gentilium et Christianorum, in materiali et spirituali strenuitate.

Sicut in antiquorum tractatibus legitur, quod proceres et proceres gentium, humanam venantes gloriam, generose diversa monstrorum genera deleverunt; ut Hercules Antheum, Theseus Minotaurum, Jason Taurum ignivorum, Meleagre inæstimabilem Aprum, Chorebus stygiale monstrum, Perseus Marinum portentum; sic generosi sanctæ Ecclesiæ proceres diversorum hæreticorum et hæresum monstra legibus armis spiritualibus expugnasse. Et sicut Antheus resumptis a terra viribus, fortior factus est; hydra damno capitum facta locupletior; sic exstirpatis antiquis et antiquatis hæresibus, cædem in novitate repullulant. Sed in hoc magna est differentia; quod Anthei fortitudo deleta, hydra funditus exstirpata; sed non sunt inter modernos, qui innovatis hæresibus obvient, repullulantes exstirpent. Ego tamen inter filios Jesse minimus de post fetantes assumptus, tentabo Goliam proprio gladio trucidare, et Ægyptium Hebræis insultantom occidere.

Caput II: Quibus auctoritatibus muniti hæretici, dicunt esse duo rerum principia.

Aiunt hæretici temporis nostri quod duo sunt principia rerum, et principium lucis, et principium tenebrarum.

Principium lucis dicunt esse Deum, a quo sunt spiritualia, videlicet animæ et angeli; principium tenebrarum, Luciferum, a quo sunt temporalia. Hoc autem nituntur probare auctoritatibus et rationibus; auctoritatibus sic: Arbor bona non potest facere fructum malum, nec arbor mala fructum bonum (Matth. VII). Ergo cum Deus summe bonus sit, mala ab ipso non sunt; sed cum mala sint, et ab ipso Deo non sint; ergo ab alio sunt quam ab ipso Deo. Ergo cum Deus sit principium bonorum, aliud est principium malorum. Item in principio Geneseos legitur quod tenebræ erant super faciem abyssi (Gen. I), et sic mundus habuit initium a tenebris. Mundi itaque creator fuit principium tenebrarum, et sic malus fuit auctor mundi, qui suæ creationis initium cœpit a tenebris. Item Christus ait in Evangelio: Venit princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam (Joan. XIV). Ibi Luciferum vocat principem mundi potius quam se, et ita potius erat auctor mundi quam Christus. Et alibi dicitur: Nemo potest duobus dominis servire (Matth. VI), scilicet Deo et mammonæ. Ibi Christus vocat se et mammonam, id est diabolum, dominos; sed Christus non dicitur Dominus, nisi ratione creationis; ergo et diabolus dicitur dominus a simili ratione creationis. Item: Vos ex patre diabolo estis (Joan. VIII). Item Apostolus: Non ego operor illud, sed qui habitat in me, id est in carne mea, peccatum (Rom. VII). Si peccatum habitat in carne, et a carne est, et caro sine peccato esse non potest, caro malum est, et ita a Deo non est. Item: Sentio aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meæ, et captivantem me in lege peccati, quæ est in membris meis (ibid.).

Si lex carnis lex peccati est et mortis videtur caro mala esse, et ideo a Deo non esse. Item idem ait: Caro pugnat adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem (Gal. V). Si caro semper rationi contradicit, caro mala est, et sic a malo est.

Caput III: Quibus rationibus muniti hæretici dicunt esse duo rerum principia.

His etiam rationibus opinionem suam probant hæretici: Si Deus ista visibilia suam probant... si Deus ista visibilia fecit, aut ea incorruptibilia facere potuit, aut non; si potuit, impotens fuit; si potuit et noluit, invidus fuit. Item: Si causa immutabilis, effectus immutabilis; sed constat ista corporalia mutabilia esse, ergo causa eorum mutabilis. Item: Cum multa in mundo agantur casu, non videntur agi divina ordinatione. Item: Cum caro hominis in peccato et per peccatum generatur, a bono principio esse non videtur. Item: Quædam creaturæ sunt, quæ in nullam utilitatem cedunt, ut serpentes, muscæ, araneæ, sed in multiplicem perniciem: ergo cum ad malum sint parata, et non ad bonum, a malo sunt, et non a bono.

Caput IV: Solutio catholicorum ad prædictas auctoritates hæreticorum de duobus principiis.

His auctoritatibus respondentes, dicimus, quod illa auctoritas: Arbor bona, etc. (Matth. VII) intelligenda est de intentione bona vel mala, ex bona enim intentione non procedit nisi opus bonum, ex mala intentione non nisi malum. Dicimus etiam, quod hoc nomen, malum, aliquando supponat actionem malam, aliquando ipsius actionis deformitatem; ut cum dicitur: Non est malum in civitate quod Deus non faciat; id est non est actio mala, quam fieri non sinat, ipsam vero malitiam, id est actionis deformitatem, secundum quod dicitur malum, nihil est, nec ipse facit. Ipsa enim deformitatis actionis, quæ actio dicitur mala, nihil est. Prout ergo hoc nomen supponit actionem malam, malum dicitur esse aliquid, et esse a Deo, non in eo quod est malum, sed in eo quod est. Prout vero supponit malitiam, nec esse aliquid, nec esse a Deo dicetur; potius enim notat privationem esse, quam rei positionem. Dicimus etiam quod hoc nomen, tenebræ, potius notat lucis carentiam, quam rei existentiam, et ideo mundus initium non habuit a tenebris. Sed est sensus: Tenebræ erant super faciem abyssi (Gen. I), id est non erat lux. Diabolus etiam non dicitur princeps mundi, quia mundum creavit, sed princeps mundi, id est mundanorum hominum, quia in cordibus eorum principatur, et regnat per appetitum terrenorum. Eadem ratione dicitur dominus mundi. Quod autem mundi dicantur mundi amatores, in Joanne legitur, ubi dicitur: Et mundus eum non cognovit (Joan. I), id est mundi amatores. Et alibi in Evangelio: Regnum meum non est de hoc mundo (Joan. XVIII); id est amatores hujus mundi non sunt regnum meum; id est in eis non regno, diabolus autem dicitur pater hominum, non ratione creationis, sed ratione imitationis, quia per prava opera eum imitantur. Peccatum autem dicitur habitare in carne hominis, id est fomes peccati, seu concupiscentia, quæ in carne habitat non ratione substantiæ, sed ratione circumstantiæ. Ex quo enim Adam peccavit, facta est caro prona ad concupiscendum, id est homo ex infirmitate carnis. Quamvis ergo concupiscentia maneat in carne occasionaliter, non tamen caro est mala, id est vitiosa, sed vitiata, seu infirma, nec ideo minus est a Deo. Sicut homo, quamvis infirmus sit, tamen a Deo existentiam habet.

Simili modo sequens exponitur auctoritas; quamvis enim lex peccati et mortis, id est concupiscentia in membris et a membris fit occasionaliter, id est ex infirmitate membrorum, tamen ipsa membra quamvis vitiata, id quod sunt, a Deo sunt, sed vitiata, id est infirma, a Deo non sunt.

Quod autem caro dicatur pugnare adversus spiritum, non est intelligendum de ipsa carne sed de carnis carnalitate: caro enim, id est carnalitas, semper contradicit spiritui, id est rationi.

Caput V: Refelluntur rationes hæreticorum, de duobus principiis.

Ad rationes sic respondetur: Quamvis Deus mundum potuerit facere immutabilem actu et non fecit, invidus non fuit; bonitatis enim summæ fuit quod mundum fecit, sapientiæ vero, quod mutabilem esse permisit, ut per mutabilem in immutabilem mutaremur. Omne enim mutabile insinuat aliquid esse immutabile; omne mobile insinuat aliquid esse quietum. Ideo dico, immutabile actu, quia non potuit facere aliquid quod esset immutabile natura; quia omnis res creata, ex eo quod creata est, habet principium suæ existentiæ: eadem ratione finem habet actu vel natura, omnis enim res duobus clauditur terminis. Præterea non sequitur, quod si causa sit immutabilis, effectus sit immutabilis. Alia est causa efficiens, alia formalis. Efficiens causa est, quæ movet et operatur ad hoc ut res sit; ut artifex est causa efficiens operis sui, illudque movet, et operatur ad hoc ut sit; nec tamen sequitur, quod si aliquid prædicatur de artifice, quod etiam de ejus opere vel contra. Contingit enim opus esse diuturnum, et non artificem. A simili, cum Deus sit summus artifex omnium rerum, et efficiens causa, ipse immutabilis est, non tamen res ab eo creatæ immutabiles sunt; imo impossibile est res ab eo creatas non esse mutabiles; quia quidquid habet principium, naturaliter habet finem.

Omne quod est genitum, tendit ad interitum.

De formali autem causa, verum est, ut si ipsa sit immutabilis, effectus sit etiam immutabilis, et contra, ut si albedo sit mutabile, album etiam sit mutabile. Sic quia humanitas quæ est natura substantialis hominis, et causa formalis, mutabilis est, mutabilis est et effectus ejus, id est facere hominem. Cum ergo Deus non sit causa formalis, sed efficiens, quamvis ipse sit immutabilis, non ideo res immutabiles sunt.

Et quamvis multa in hoc sæculo casu agi videantur, tamen contra Dei ordinationem non fiunt, qui novit quomodo et qualiter singula fiant. «Nulla» namque «res est,» ut dicit philosophus, «cujus ortum legitima causa et ratio non præcedat.» Unde Christus in Evangelio ait, quod nec unus passer cadit in terram sine Deo (Matth. X).

Sequenti rationi hæc datur responsio: Multa sunt quæ in peccato fiunt, et mediante peccato, et tamen peccata non sunt, et a Deo sunt; ut scientia quam iste acquirit mala intentione, scilicet intuitu favoris humani, vel terreni emolumenti, mediante peccato habetur ab isto, et tamen a Deo est. Similiter, potestas quam iste acquirit Simoniace, in peccato et per peccatum acquiritur, et tamen a Deo est. Similiter pecunia quæ per usuram acquiritur, in peccato et per peccatum habetur.

A simili quamvis caro humana occasionaliter originem habeat ex peccato, id quod est a Deo est.

Caput VI: Quibus auctoritatibus probatur, quod Deus bonus creavit mundum.

Post auctoritatum determinationem et rationum infirmationem, quibus hæretici suum videntur confirmare errorem, ad auctoritates et rationes quæ eis objiciuntur stylum vertamus. Ait enim de Christo Joannes: Omnia per ipsum facta sunt (Joan. I). Hæc universitas, aut colligit simul visibilia aut invisibilia, aut non; si non omnia, aut visibilia tantum, aut invisibilia tantum, aut quædam visibilia, et quædam invisibilia; quod ipsi non concedunt. Si invisibilia tantum, quare potius invisibilia quam visibilia, cum major sit multitudo visibilium quam invisibilium, quæ potius spectant ad universitatem. Unde sequitur: Et sine ipso factum est nihil (Ibid.) Id est nulla res facta est sine ipso.

Fortasse dicent hæretici, quod hoc nomine, nihil, designatur res corporalis quæ corrumpitur, et ad nihilum tendit; sed multa corporalia sunt quæ nec corrumpuntur, nec ad nihilum tendunt, ut sol, et aliæ stellæ; de terra autem dicitur, quod in æternum stat. Si dicant, quod stellæ variantur secundum ortum et occasum, secundum augmentum et detrimentum luminis; eadem ratione animæ variantur, et ad nihilum tendunt; mutantur enim secundum dolorem et gaudium, secundum ignorantiam et scientiam, secundum peccatum et justitiam.

Qua ergo ratione hoc nomine, nihil, designatur omne corporale quia variabile, eadem designabitur omnis spiritus, quia variabilis. Item in eodem Evangelio: In propria venit, et sui eum non receperunt (ibid.). Quæ per propria designantur, nisi ista visibilia et mundana, in quæ venit Christus, per assumptam humanitatem? quæ dicuntur propria Christi, non tam ratione possessionis, quam ratione creationis et auctoritatis. Si dicunt, propria esse Christi ratione possessionis, ergo possessio diaboli possessio etiam est Dei; quia si sint creata a diabolo, potius possidentur ab ipso quam a Deo, et tamen nulla est conjunctio Christi ad Belial (II Cor. VI). Item in eodem Evangelio: In mundo erat, et mundus per ipsum factus est (Joan. I). Item in apostolico Symbolo, legitur: Creatorem cœli et terræ. Item Christus in Evangelio: Nonne duo passeres asse væneunt, et unus ex illis non cadit in terram sine Patre vestro? (Matth. X.) Quid est, passerem non cadere super terram sine Patre vestro, nisi passerem esse sub Dei potestate? Item in Evangelio ait, quod Deus vestit lilia agri (Matth. VI); quid est Deum vestire lilia agri, nisi eis dare elegantem naturam, et ita naturam lilii a Deo esse? Item Apostolus in Epistola ad Colossenses (cap. I), ait de Christo loquens: In quo universa condita sunt, visibilia et invisibilia. Item in Epistola ad Hebræos (cap. I): Multifarie, multisque modis, olim Deus loquens patribus in prophetis, novissime diebus istis locutus est nobis in Filio, quem constituit hæredem universorum, per quem fecit et sæcula. Item in eadem Epistola, auctoritate David, probat Deum creasse cœlum et terram, in hunc modum: Initio tu, Domine, terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt cœli (Psal. CI). Item ait in Actibus apostolorum (cap. XVII), Paulus ait Atheniensibus: Hunc Deum ignotum cui hanc aram fecistis, nuntio vobis: Hic est Deus qui fecit hunc mundum, et omnia quæ in eo sunt, in quo vivimus, movemur et sumus. In Luca (cap. III) etiam ubi texitur Christi genealogia, legitur: Qui fuit Seth, qui fuit Adam, qui fuit Dei. Adam autem dicitur fuisse filius Dei ratione creationis, et ita fuit a Deo, et non a diabolo. Item Christus in Evangelio ait ad Judæos: Vos inhonorastis me, Pater autem meus glorificat me, de quo dicitis, quia Deus vester est (Joan. VIII). Si ergo Judæi dicebant Deum Patrem esse Deum suum, diabolum non credebant esse Deum suum. De iis hæreticis contra quos loquimur, ait Apostolus ad Timotheum: Spiritus dixit, in extremis temporibus recedent quidam a fide, intendentes spiritibus erroris, et doctrinis dæmoniorum, in hypocrisi loquentium mendacium; prohibentium nubere, et abstinere a cibis quos Deus creavit (I Tim. IV). Nonne præfati hæretici in ultimis temporibus recedunt a fide; a fide, inquam, quam tenet generalis Ecclesia? Non enim a fide Judæorum recedunt; a fide, inquam, non habent, nec a fide Saracenorum, quia fide carent; a fide ergo Christianorum recedunt. Illi sunt qui intendunt doctrinis dæmoniorum, et fingentes se justos esse, in hypocrisi loquuntur mendacium. Ipsi prohibent nubere, quia nuptias damnant; ipsi jubent abstinere a cibis quos Deus creavit. Item in Matthæo introducitur Dominus loquens in hunc modum: Qui fecit hominem ab initio, masculum et feminam fecit eos (Matth. XIX); et alibi: Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret (Joan. III). Paulus etiam in Epistola ad Corinth. ait: Posuit Deus membra, unumquodque eorum in corpore sicut voluit (I Cor. XII). Item Petrus: Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob, suscitavit Filium suum Jesum (Act. XXXVI).

Caput VII: Quibus auctoritatibus probatur quod Deus omnipotens mundum creavit.

Auctoritatibus etiam gentilium philosophorum errores prædicti confunduntur; dixit enim Apostolus, quod per ea quæ facta sunt, invisibilia Dei conspiciuntur (Rom. I), a philosophis; quia per rerum magnitudinem intellexerunt philosophi Dei potentiam, per rerum pulchritudinem ejusdem sapientiam, per earumdem ordinem, divinam bonitatem. Unde Plato de Deo loquens ait: Genitorem universitatis tam invenire difficile est, quam inventum digne profari. Boetius etiam in libro Consolationis ait:

O, qui perpetua mundum ratione gubernas, Terrarum cœlique sator.

↑ Top of work