De docta ignorantia
Nicholas of Cusa (1401–1464)
De docta ignorantia (On Learned Ignorance, 1440), in three books: the absolute maximum (God), the contracted maximum (universe), and Jesus Christ. Latin text transcribed from the Rotta 1913 Bari edition.
Prologus
NICOLAUS DE CUSA CARDINALIS REVERENDISSIMO PATRI IULIANO CARDINALI PRAECEPTORI SUO METUENDO S.
Admirabitur et recte maximum tuum etiam probatissimum ingenium, quid sibi hoc velit, quod dum meas barbaras ineptias incautius pandere attempto, te arbitrum eligo, quasi tibi pro tuo cardinalatus officio apud Apostolicam Sedem in publicis maximis negotiis occupatissimo aliquid otii supersit, et post omnium latinorum scriptorum, qui hactenus claruerunt, supremam notitiam et nunc graecorum ad meum istum fortassis ineptissimum conceptum tituli novitate trahi possis, qui tibi qualis ingenio sim, iamdudum notissimus existo. Sed haec admiratio, non quod prius incognitum hic insertum putes, sed potius qua audacia ad de docta ignorantia tractandum ductus sim, animum tuum sciendi peravidum spero visendum alliciet. Ferunt enim naturales appetitum quandam tristem sensationem in stomachi orificio anteire, ut sic natura, quae seipsam sanam conservare nititur, stimulata reficiatur. Ita recte puto admirari, propter quod philosophari sciendi desiderium praevenire, ut intellectus, cuius intelligere est esse, studio veritatis perficiatur. Rara quidem, etsi monstra sint, nos movere solent. Quamobrem, praeceptorum unice, pro tua humanitate aliquid digni hic latitare existimes et ex germano in rebus divinis qualemcumque ratiocinandi modum suscipe, quem mihi labor ingens admodum gratissimum fecit.
Capitulum I: Liber primus: Quomodo scire est ignorare.
Divino munere omnibus in rebus naturale quoddam desiderium inesse conspicimus, ut sint meliori quidem modo quo hoc cuiusque naturae patitur conditio, atque ad hunc finem ea operari instrumentaque habere opportuna, quibus iudicium cognatum est conveniens proposito cognoscendi, ne sit frustra appetitus et ut in amato pondere propriae naturae quietem attingere possit. Quod si fortassis secus contingat, hoc ex accidenti venire necesse est, ut infirmitas gustum aut opinio rationem seducit. Quamobrem sanum liberum intellectum verum, quod insatiabiliter indito discursu cuncta perlustrando attingere cupit, apprehensum amoroso amplexu cognoscere dicimus, non dubitantes verissimum illud esse cui omnis sana mens nequit dissentire. Omnes autem investigantes, in comparatione praesuppositi certi proportionabiliter incertum iudicant. Comparativa igitur est omnis inquisitio, medio proportionis utens, ut dum haec quae inquiruntur, propinqua proportionali reductione, praesupposito possint comparari, facile est apprehensionis iudicium, dum multis mediis opus habemus, difficultas et labor exoritur. Uti haec in mathematicis nota sunt, ubi ad prima notissima principia priores propositiones facilius reducuntur et posteriores, quoniam non nisi per medium priorum, difficilius. Omnis igitur inquisitio in comparativa proportione facili vel difficili existit propter quod infinitum ut infinitum, cum omnem proportionem aufugiat, ignotum est. Proportio vero, cum convenientiam in aliquo uno simul et alteritatem dicat, absque numero intelligi nequit. Numerus ergo omnia proportionabilia includit. Non est igitur numerus qui proportionem efficit in quantitate tantum, sed in omnibus quae quovismodo substantialiter aut accidentaliter convenire possunt ac differre. Hinc forte omnia Pythagoras per numerorum vim constitui et intelligi iudicabat. Praecisio vero Praecisio vero combinationum in rebus corporalibus ac adaptatio congrua noti ad ignotum humanam rationem supergreditur, ita ut Socrati visum sit se nihil scire, nisi quod ignoraret, sapientissimo Salomone asserente cunctas res difficiles et sermone inexplicabiles. Et alius quidam divini spiritus vir ait absconditam esse sapientiam et locum intelligentiae ab oculis omnium viventium. Si igitur hoc ita est, ut etiam profundissimus Aristoteles in prima philosophia affirmat in natura manifestissimis talem nobis difficultatem accidere ut nocticoraci solem videre attemptanti, profecto, cum appetitus in nobis frustra non sit, desideramus scire nos ignorare. Hoc si ad plenum assequi poterimus, doctam ignorantiam assequemur. Nihil enim homini etiam studiosissimo in doctrina perfectius adveniet quam in ipsa ignorantia, quae sibi propria est, doctissimum reperiri; et tanto quis doctior erit, quanto se sciverit magis ignorantem. In quem finem de ipsa docta ignorantia pauca quaedam scribendi labores assumpsi.
Capitulum II: Liber primus: Elucidatio praeambularis subsequentium.
Tractaturus de maxima ignorantiae doctrina, ipsius maximitatis naturam aggredi necesse habeo. Maximum autem hoc dico, quo nihil maius esse potest. Habundantia vero uni convenit; coincidit itaque maximitati unitas, quae est et entitas. Quod si ipsa talis unitas ab omni respectu et contractione universaliter est absoluta, nihil sibi opponi manifestum est, cum sit maximitas absoluta. Maximum itaque absolutum unum est, quod est omnia, in quo omnia, quia maximum. Et quoniam nihil sibi opponitur, secum simul coincidit minimum, quare est et in omnibus. Et quia absolutum, tunc est actu omne possibile esse, nihil a rebus contrahens, a quo omnia. Hoc maximum, quod et Deus omnium nationum fide indubie creditur, primo libello supra humanam rationem incomprehensibiliter inquirere, eo duce, qui solus lucem habitat inaccessibilem, laborabo. Secundo loco, sicut absoluta maximitas est entitas absoluta, per quam omnia id sunt quod sunt, ita et universalis unitas essendi ab illa, quae maximum dicitur absolutum, et hinc contracte existens uti universum, cuius quidem unitas in pluralitate contracta est, sine qua esse nequit. Quod quidem maximum, etsi in sua universali unitate omnia complectatur, ut omnia quae sunt ab absoluto sint in eo et ipsum in omnibus, non habet tamen extra pluralitatem, in qua est, subsistentiam, cum sine contractione, a qua absolvi nequit, non existat. De hoc maximo, universo scilicet, in secundo libello quaedam adiciam. Tertio loco maximum tertiae considerationis subsequenter manifestabitur. Nam cum universum non habeat nisi contracte subsistentiam in pluralitate, in ipsis pluribus inquiremus unum maximum, in quo universum maxime et perfectissime subsistit actu ut in fine. Et quoniam tale cum absoluto, quod est terminus universalis, unitur, quia finis perfectissimus supra omnem capacitatem nostram, de illo maximo, quod simul est contractum et absolutum, quod Ihesum semper benedictum nominamus, nonnulla, prout et ipse Ihesus inspiraverit, subiiciam. Oportet autem attingere sensum volentem potius supra verborum vim intellectum efferre quam proprietatibus vocabulorum insistere, quae tantis intellectualibus mysteriis proprie adaptari non possunt. Exemplaribus etiam manuductionibus necesse est transcendenter uti, linquendo sensibilia, ut ad intellectualitatem simplicem expedite lector ascendat, ad quam viam quaerendam studui communibus ingeniis, quanto clarius potui, aperire, omnem stili scabrositatem evitando, radicem doctae ignorantiae, etiam inapprehensibili veritatis praecisione, statim manifestans.
Capitulum III: Liber primus: Quod praecisa veritas sit incomprehensibilis.
Quoniam ex se manifestum est infiniti ad finitum proportionem non esse, est et ex hoc clarissimum quod, ubi est reperire excedens et excessum, non deveniri ad maximum simpliciter, cum excedentia et excessa finita sint, maximum vero tale necessario est infinitum. Dato igitur quocumque, quod non sit ipsum maximum simpliciter, dabile maius esse manifestum est. Et quoniam aequalitatem reperimus gradualem, ut unum aequalius uni sit quam alteri secundum convenientiam et differentiam genericam, specificam, localem, influentialem et temporalem cum similibus: patet non posse aut duo aut plura adeo similia et aequalia reperiri, quin adhuc in infinitum similiora esse possint. Hinc mensura et mensuratum, quantumcumque aequalia, semper differentia remanebunt. Non potest igitur finitus intellectus rerum veritatem per similitudinem praecise intelligere. Veritas enim non est nec plus nec minus in quodam indivisibili consistens, quam omne non ipsum verum existens praecise mensurare non potest; sicut nec circulum, cuius esse in quodam indivisibili consistit, non circulus. Intellectus igitur, qui non est veritas, numquam veritatem adeo praecise comprehendit, quin per infinitum praecisius comprehendi possit, habens se ad veritatem sicut polygonia ad circulum, quae quanto inscripta plurium angulorum fuerit, tanto similior circulo, numquam tamen efficitur aequalis, etiam si angulos usque in infinitum multiplicaverit, nisi in identitatem cum circulo se resolvat. Patet igitur de vero nos non aliud scire quam quod ipsum praecise, uti est, scimus incomprehensibile, veritate se habente ut absolutissima necessitate, quae nec plus aut minus esse potest quam est, et nostro intellectu ut possibilitate. Quidditas ergo rerum, quae est entium veritas, in sua puritate inattingibilis est, et per omnes philosophos investigata, sed per neminem, uti est, reperta; et quanto in hac ignorantia profundius docti fuerimus, tanto magis ad ipsam accedemus veritatem.
Capitulum IV: Liber primus: Maximum absolutum incomprehensibiliter intelligitur, cum quo minimum coincidit.
Maximum, quo maius esse nequit, simpliciter et absolute, cum maius sit quam comprehendi per nos possit, quia est veritas infinita, non aliter quam incomprehensibiliter attingimus. Nam cum non sit de natura eorum, quae excedens admittunt et excessum, super omne id est, quod per nos concipi potest; omnia enim quaecumque sensu, ratione aut intellectu apprehenduntur, intra se et ad invicem taliter differunt, quod nulla est aequalitas praecisa inter illa. Excedit igitur maxima aequalitas, quae a nullo est alia aut diversa, omnem intellectum; quare maximum absolute, cum sit omne id quod est aut esse potest, est penitus in actu, et sicut non potest maius esse, eadem ratione nec minus, cum sit omne id quod esse potest.
Minimum autem est, quo minus esse non potest. Et quoniam maximum est huiusmodi, manifestum est minimum maximo coincidere. Et hoc tibi clarius sit, si ad quantitatem maximum et minimum contrahis. Maxima enim quantitas est maxime magna; minima quantitas est maxime parva.
Absolve igitur a quantitate maximum et minimum subtrahendo intellectualiter magnum et parvum, et clare conspicis maximum et minimum coincidere. Ita enim maximum est superlativus sicut minimum superlativus. Igitur absoluta quantitas non est magis maxima quam minima, quoniam in ipsa minimum et maximum coincidunt.
Oppositiones igitur his tantum excedens admittunt et excessum, et his differenter conveniunt, maximo absoluto nequaquam, quoniam supra omnem oppositionem est.
Quia igitur maximum absolute est omnia absolute actu, quae esse possunt, taliter absque quacumque oppositione, ut in maximo minimum coincidat, tunc super omnem affirmationem est pariter et negationem. Et omne id, quod concipitur esse, non magis est quam non est. Et omne id, quod concipitur non esse, non magis non est quam est.
Sed ita est hoc, quod est omnia, et ita omnia, quod est nullum, et ita maxime hoc, quod est minime ipsum. Non est enim aliud dicere: Deus, qui est ipsa maximitas absoluta, est lux, quam: Deus est maxime lux, qui est minime lux. Aliter enim non esset maximitas absoluta omnia possibilia actu, si non esset infinita et terminus omnium et per nullum omnium terminabilis, prout postea in sequentibus, ipsius Dei pietate, explanabimus.
Hoc autem omnem nostrum intellectum transcendit, qui nequit contradictoria in suo principio combinare via rationis, quoniam per ea, quae nobis ab ipsa natura manifesta sunt, ambulamus, quae longe ab hac infinita virtute cadens ipsa contradictoria per infinitum distantia connectere simul nequit. Supra omnem igitur rationis discursum incomprehensibiliter absolutam maximitatem videmus infinitam esse, cui nihil opponitur, cum qua minimum coincidit.
Maximum autem et minimum, ut in hoc libello sumuntur, transcendentes absolutae significationis termini existunt, ut supra omnem contractionem ad quantitatem molis aut virtutis in sua simplicitate absoluta omnia complectantur.
Capitulum V: Liber primus: Maximum est unum.
Ex his clarissime constat maximum absolute incomprehensibiliter intelligibile et innominabiliter nominabile esse, uti de hoc manifestiorem doctrinam inferius pandemus. Nihil est nominabile, quo non possit maius aut minus dari, cum nomina his attributa sint rationis motu, quae excedens admittunt aut excessum. Et quoniam omnia sunt eo meliori modo quo esse possunt, tunc sine numero pluralitas entium esse nequit; sublato enim numero cessant rerum discretio, ordo, proportio, harmonia atque ipsa entium pluralitas. Quod si numerus ipse esset infinitus, quoniam tunc maximus actu, cum quo coincideret minimum, pariter cessarent omnia praemissa. In idem enim redit numerum infinitum esse et minime esse.
Si igitur ascendendo in numeris devenitur actu ad maximum, quoniam finitus est numerus, non devenitur tamen ad maximum, quo maior esse non possit, quoniam hic infinitus.
Quare manifestum est ascensum numeri esse finitum actu, et illum in potentia fore ad alium, et in descensu pariter se numerus haberet, ut dato quocumque parvo numero actu, quod tunc per subtractionem semper dabilis esset minor, sicut in ascensu per additionem maior, adhuc idem; quoniam nulla rerum discretio, neque ordo, neque pluralitas, neque excedens et excessum in numeris reperiretur, immo non esset numerus.
Quapropter necessarium est in numero ad minimum deveniri, quo minus esse nequit, uti est unitas. Et quoniam unitate minus esse nequit, erit unitas minimum simpliciter, quod cum maximo coincidit per statim ostensa.
Non potest autem unitas numerus esse, quoniam numerus, excedens admittens, nequaquam simpliciter minimum nec maximum esse potest, sed est principium omnis numeri, quia minimum, est finis omnis numeri, quia maximum.
Est igitur unitas absoluta, cui nihil opponitur, ipsa absoluta maximitas, quae est Deus benedictus.
Haec unitas, cum maxima sit, non est multiplicabilis, quoniam est omne id, quod esse potest.
Non potest igitur ipsa numerus fieri. Vide per numerum ad hoc nos deductos, ut intelligamus innominabili Deo unitatem absolutam propius convenire, quodque Deus ita est unus, ut sit actu omne id, quod possibile est. Quapropter non recipit ipsa unitas magis nec minus, nec est multiplicabilis. Deitas itaque est unitas infinita. Qui ergo dixit: 'Audi, Israel, Deus tuus unus est; et unus est magister et pater vester in caelis', nihil verius dicere potuit; qui diceret plures deos esse, hic nec Deum nec quicquam omnium universi esse falsissime affirmaret, uti in sequentibus ostendetur. Nam uti numerus, qui ens rationis est fabricatum per nostram comparativam discretionem, praesupponit necessario unitatem pro tali numeri principio, ut sine eo impossibile sit numerum esse: ita rerum pluralitates, ab hac infinita unitate descendentes ad ipsam se habent, ut sine ipsa esse nequeant; quomodo enim essent sine esse? Unitas autem absoluta est entitas, ut posterius videbimus.
Capitulum VI: Liber primus: Maximum est absoluta necessitas.
Ostensum est in praecedentibus omnia praeter unum maximum simpliciter eius respectu finita et terminata esse. Finitum vero et terminatum habet a quo incipit et ad quod terminatur; et quia non potest dici quod illud sit maius dato finito et finitum, ita semper in infinitum progrediendo, quoniam in excedentibus et excessis progressio in infinitum actu fieri non potest, igitur maximum esset de natura finitorum, igitur necessario est maximum actu omnium finitorum principium et finis. Praeterea nihil esse posset, si maximum simpliciter non esset; nam cum omne non maximum sit finitum, est et principiatum; erit autem necessarium quod ab alio, alioqui, si a seipso fuisset, quando non fuisset, nec in principiis et causis est, ut ex regula patet, possibile ire in infinitum.
Erit igitur maximum simpliciter, sine quo nihil esse potest.
Praeterea contrahamus maximum ad esse et dicamus: maximo esse nihil opponitur, quare nec esse nec minime esse. Quomodo igitur intelligi potest maximum non esse posse, cum minime esse sit maxime esse?
Neque quidquam intelligi potest esse sine esse. Absolutum autem esse non potest aliud quam maximum absolute.
Nihil igitur potest intelligi esse sine maximo.
Praeterea veritas maxima est maximum absolute. Maxime igitur verum est ipsum maximum simpliciter esse vel non esse, vel esse et non esse, vel nec esse nec non esse; et plura nec dici nec cogitari possunt, Qualecumque horum dixeris; maxime verum, habeo propositum. Nam habeo veritatem maximam, quae est maximum simpliciter.
Unde etsi per praemissa manifestum sit quod hoc nomen esse aut aliud, quodcumque nomen, non sit praecisum nomen maximi, quod est supra omne esse nominabile, tamen esse maxime et innominabiliter per nomen maximum super omne esse nominabile, illi convenire necesse est.
Talibus quidem et infinitis consimilibus rationibus ex superioribus docta ignorantia apertissime videt maximum simpliciter necessario esse, ita quod sit absoluta necessitas. Est autem ostensum non posse nisi unum esse maximum simpliciter, quare unum esse maximum est verissimum.
Capitulum VII: Liber primus: De trina et una aeternitate.
Nulla unquam natio fuit, quae Deum non coleret et eum maximum absolute non crederet. Reperimus Minar in libris Antiquitatum annotasse: Sissennios unitatem maxime adorasse. Pythagoras autem, vir suo aevo auctoritate irrefragabili clarissimus, unitatem illam trinam astruebat. Huius veritatem investigantes, altius ingenium elevantes, dicamus iuxta praemissa. Id quod omnem alteritatem praecedit aeternum esse nemo dubitat: alteritas enim idem est quod mutabilitas, sed omne quod mutabilitatem naturaliter praecedit immutabile est, quare aeternum. Alteritas vero constat ex uno et altero, quare alteritas, sicut numerus, posterior est unitate. Unitas ergo natura prior est alteritate, et quoniam eam naturaliter praecedit, est unitas aeterna.
Amplius omnis inaequalitas est ex aequali et excedente. Inaequalitas ergo posterior natura est aequalitate, quod per resolutionem firmissime probari potest. Omnis enim inaequalitas in aequalitatem resolvitur: nam aequale inter maius et minus est. Si igitur demas quod maius est, aequale erit; si vero minus fuerit, deme a reliquo quod maius est, et aequale fiet. Et hoc etiam facere poteris, quousque ad simplicia demendo veneris. Patet igitur quod omnis inaequalitas, demendo, ad aequalitatem redigitur. Aequalitas ergo naturaliter praecedit inaequalitatem, et inaequalitas et alteritas simul sunt natura: ubi enim inaequalitas, ibidem necessario alteritas, et e converso. Inter duo namque ad minus erit alteritas. Illa vero ad unum illorum duplicitatem facient, quare erit inaequalitas. Alteritas ergo et inaequalitas simul erunt natura, praesertim cum binarius sit prima alteritas et prima inaequalitas; sed probatum est aequalitatem praecedere natura inaequalitatem, quare et alteritatem: aequalitas ergo aeterna.
Amplius, si duae fuerint causae, quarum una prior sit altera, erit effectus prioris prior natura et posterioris. Sed unitas vel est connexio, vel est causa connexionis. Inde enim aliqua connexa dicuntur, quia simul unita sunt. Binarius quoque vel divisio est, vel causa divisionis. Binarius enim prima est divisio. Si ergo unitas causa connexionis est, binarius vero causa divisionis; ergo, sicut unitas est prior natura binario, ita etiam connexio prior natura divisione.
Sed divisio et alteritas simul sunt natura, quare et connexio, sicut unitas est aeterna, cum prior sit alteritate.
Probatum est igitur, quoniam unitas ipsa aeterna est et aequalitas aeterna, similiter et connexionem esse aeternam. Sed plura aeterna esse non possunt. Si enim plura essent aeterna, tunc quoniam omnem pluralitatem praecederet unitas, aliquid esset prius natura aeternitate, quod est impossibile. Praeterea, si plura essent aeterna, alterum alteri deesset, ideoque nullum illorum perfectum esset, et ita esset aliquod aeternum, quod non esset aeternum, quia non esset perfectum; quod cum non sit possibile, hinc plura aeterna esse non possunt. Sed quia unitas aeterna est, aequalitas aeterna est, similiter et connexio: hinc unitas, aequalitas, et connexio sunt unum. Et haec est illa trina unitas, quam Pythagoras, omnium philosophorum primus, Italiae et Graeciae decus, docuit adorandam. Sed adhuc aliqua de generatione aequalitatis ab unitate subiungamus expressius.
Capitulum VIII: Liber primus: De generatione aeterna.
Ostendamus nunc brevissime ab unitate gigni unitatis aequalitatem, connexionem vero ab unitate procedere et ab unitatis aequalitate.
Unitas dicitur quasi onitas ab ov Graeco vocabulo, quod latine ens dicitur, et est unitas entitas. Deus namque est ipsa rerum entitas, forma enim essendi est, quare et entitas. Aequalitas vero unitatis quasi aequalitas entitatis, id est aequalitas essendi sive existendi. Aequalitas vero essendi est quod in re neque plus neque minus est, nihil ultra, nihil infra.
Si enim in re magis est, monstrosum est; si minus est, nec est: generatio aequalitatis ab unitate, quod clare conspicitur, quando quid sit generatio attenditur; generatio enim unitatis repetitio est, vel eiusdem naturae multiplicatio a patre procedens in filium.
Et haec quidem generatio in solis rebus caducis invenitur: generatio autem unitatis ab unitate est una unitatis repetitio, id est unitas semel, quod si bis, vel ter, vel deinceps unitatem multiplicaverit, iam unitas ex se alium procreabit ut binarium, vel ternarium, vel alium numerum; unitas vero semel repetita solum gignit unitatis aequalitatem, quod nihil aliud intelligi potest quam quod unitas gignit unitatem, et haec quidem generatio aeterna est.
Capitulum IX: Liber primus: De connexionis aeterna processione.
Quemadmodum generatio unitatis ab unitate est una unitatis repetitio, ita processio ab utroque est repetitio repetitionis illius unitatis, sive mavis dicere unitatis et aequalitatis unitatis ipsius unitio. Dicitur autem processio quasi quaedam ab altero in alterum extensio, quemadmodum, cum duo sunt aequalia, tunc quaedam ab uno in alterum quasi extenditur aequalitas, quae illa coniungat quodammodo et connectat.
Merito ergo dicitur ab unitate et ab aequalitate unitatis connexio procedere: neque enim connexio unius tantum est, sed ab unitate in aequalitatem unitas procedit, et ab unitatis aequalitate in unitatem. Merito igitur ab utroque procedere dicitur, eo quod ab altero in alterum quasi extenditur.
Sed nec ab unitate vel unitatis aequalitate gigni dicimus connexionem, quoniam nec ab unitate per repetitionem fit neque per multiplicationem; et quamvis ab unitate gignatur unitatis aequalitas et ab utroque connexio procedat, unum tamen et idem est unitas et unitatis aequalitas et connexio procedens ab utroque, velut si de eodem dicatur: 'hoc, id, idem'. Hoc ipsum quod dicitur id ad primum refertur; quod vero dicitur idem relatum connectit et coniungit ad primum.
Si igitur ab hoc pronomine, quod est id, formatum esset hoc vocabulum, quod est iditas, ut sic dicere possemus: unitas, iditas, identitas, relationem quidem faceret iditas ad unitatem, identitas vero iditatis et unitatis designaret connexionem, satis propinque trinitati convenirent.
Quod autem sanctissimi nostri doctores unitatem vocarunt Patrem, aequalitatem Filium, connexionem Spiritum sanctum, hoc propter quandam similitudinem ad ista caduca fecerunt.
Nam in patre et filio est quaedam communitas naturae, quae una est, ita quod ipsa natura filius patri est aequalis. "Nihil enim magis vel minus humanitatis est in filio quam in patre, et inter eos quaedam est connexio."
Amor enim naturalis alterum cum altero connectit, et hoc propter similitudinem eiusdem naturae, quae in eis est, quae a patre in filium descendit; et ob hoc ipsum filium plus diligit quam alium secum in humanitate convenientem.
Ex tali quidem, et distantissima, similitudine pater dictus est unitas, filius aequalitas, connexio vero spiritus sanctus, creaturarum respectu tantum, prout infra etiam suo loco ostendemus. Et haec est meo arbitratu, iuxta pythagoricam inquisitionem trinitatis in unitate et unitatis in trinitate semper adorandae, manifestissima inquisitio.
Capitulum X: Liber primus: Quomodo intellectus trinitatis in unitate supergreditur omnia.
Nunc inquiramus quid sibi velit Martianus, quando ait philosophiam ad huius trinitatis notitiam ascendere volentem circulos et sphaeras evomuisse. Ostensum est in prioribus unicum simplicissimum maximum; et quod ipsum tale non sit nec perfectissima figura corporalis, ut est sphaera, aut superficialis, ut est circulus, aut rectilinealis, ut est triangulus, aut simplicis rectitudinis, ut est linea. Sed ipsum super omnia illa est, ita quod illa, quae aut per sensum, aut imaginationem, aut rationem cum naturalibus appendiciis attinguntur, necessario evomere oporteat, ut ad simplicissimam et abstractissimam intelligentiam perveniamus, ubi omnia sint unum, ubi linea sit triangulus, ubi circulus sit sphaera, ubi unitas sit trinitas et e converso, ubi accidens sit substantia, ubi corpus sit spiritus, motus sit quies et cetera huiusmodi, tunc intelligitur, quando quodlibet in ipso uno intelligitur, unum et ipsum unum omnia et per consequens quodlibet in ipso omnia. Et non recte evomuisti sphaeram, circulum et huiusmodi, si non intelligis ipsam unitatem maximam necessario esse trinam; maxima enim nequaquam recte intelligi poterit, si non intelligatur trina, ut exemplis ad hoc utamur convenientibus.
Videmus unitatem intellectus non aliud esse quam intelligens, intelligibile et intelligere.
Si igitur ab eo, quod est intelligens, velis te ad maximum transferre et dicere maximum esse maxime intelligens, et non adicias ipsum etiam esse maxime intelligibile et maximum intelligere, non recte de unitate maxima et perfectissima concipis. Si enim unitas est maxima et perfectissima intellectio, quae sine istis correlationibus tribus nec intellectio nec perfectissima intellectio esse poterit, non recte unitatem concipit, qui ipsius unitatis trinitatem non attingit.
Unitas enim non nisi trinitas est, nam dicit indivisionem, discretionem et connexionem. Indivisio quidem ab unitate est, similiter discretio, similiter et unio sive connexio. Maxima igitur unitas non aliud est quam indivisio, discretio et connexio; et quoniam indivisio est, tunc est aeternitas sive absque principio, sicut aeternum a nullo divisum; quoniam discretio est, ab aeternitate immutabili est; et quoniam connexio sive unio est, ab utroque procedit. Adhuc cum dico: unitas est maxima, trinitatem dico. Nam cum dico: unitas, dico principium sine principio; cum maxima, principium de principio; cum illa per verbum est copulatio et unio, dico processionem ab utroque.
Si igitur ex superioribus manifestissime probatum est unum esse maximum, quoniam minimum, maximum et connexio unum sunt, ita quod ipsa unitas est et minima et maxima et una: hinc constat quomodo evomere omnia imaginabilia et rationabilia necesse est philosophiam, quae unitatem maximam non nisi trinam simplicissima intellectione voluerit comprehendere.
Admiraris autem de his, quae diximus, quomodo volentem maximum simplici intellectione apprehendere necesse sit rerum differentias et diversitates ac omnes mathematicas figuras transilire, quoniam lineam diximus in maximo superficiem et circulum et sphaeram.
Unde, ut acuatur intellectus, ad hoc te facilius indubitata manuductione transferre conabor, ut videas ista necessaria atque verissima, quae te non inepte, si ex signo ad veritatem te elevaveris, verba transsumptive intelligendo, in stupendam suavitatem adducent; quoniam in docta ignorantia proficies in hac via, ut quantum studioso secundum humani ingenii vires elevato conceditur, videre possis ipsum unum maximum incomprehensibile, Deum unum et trinum semper benedictum.
Capitulum XI: Liber primus: Quod mathematica nos iuvet plurimum in diversorum divinorum apprehensione.
Consensere omnes sapientissimi nostri et divinissimi doctores visibilia veraciter invisibilium imagines esse, atque creatorem ita cognoscibiliter a creaturis videri posse quasi in speculo et in aenigmate. Hoc autem, quod spiritualia per se a nobis inattingibilia symbolice investigentur, radicem habet ex his quae superius dicta sunt, quoniam omnia ad se invicem quandam, nobis tamen occultam et incomprehensibilem, habent proportionem, ut ex omnibus unum exsurgat universum, et omnia in uno maximo sint ipsum unum. Et quamvis omnis imago accedere videatur ad similitudinem exemplaris, tamen praeter maximam imaginem, quae est hoc ipsum quod exemplar in unitate naturae, non est imago adeo similis aut adeo aequalis exemplari, quin per infinitum similior atque aequalior esse possit, ut iam ista ex superioribus nota facta sun. Quando autem ex imagine inquisitio fit, necesse est nihil dubii apud imaginem esse, in cuius transsumptiva proportione incognitum investigatur, cum via ad incerta non nisi per praesupposita et certa esse possit. Sunt autem omnia sensibilia in quadam continua instabilitate propter possibilitatem materialem in ipsis abundantem. Abstractiora autem istis, ubi de rebus consideratio habetur, non ut appendicis materialibus, sine quibus imaginari nequeunt, penitus careant, neque penitus possibilitati fluctuanti subsint, firmissima videmus atque nobis certissima, ut sunt ipsa mathematicalia, quare in illis sapientes exempla indagandarum rerum per intellectum solertes quaesiverunt, et nemo antiquorum, qui magnus habitus est, res difficiles alia similitudine quam mathematica aggressus est, ita ut Boethius, ille Romanerum literatissimus, assereret neminem divinorum scientiam, qui penitus in mathematicis exercitio careret, attingere posse. Nonne Pythagoras, primus et nomine et re philosophus, omnem veritatis inquisitionem in numeris posuit? Quem Platonici et nostri etiam primi in tantum secuti sunt, ut Augustinus, noster et post ipsum Boethius, affirmarent indubie numerum creandarum rerum in animo conditoris principale exemplar fuisse. Quomodo Aristoteles, qui singularis videri voluit priores confutando, aliter nobis in mathematicis specierum differentiam tradere potuit quam quod ipsas numeris compararet? Et idem dum de formis naturalibus, quomodo una sit in alia, scientiam tradere vellet, ad formas mathematicas necessario convolavit dicens: sicut trigonus in tetragono, ita inferior in superiori. Taceo de innumeris exemplis eius similibus. Aurelius etiam Augustinus Platonicus, quando de quantitate animae et eiusdem immortalitate et ceteris altissimis investigavit, ad mathematica pro adiutoro convolavit. Ista via Boethio nostro adeo placere visa est ut constanter assereret omnem veritatis doctrinam in multitudine et magnitudine comprehendi. Et si velis ut compendiosius dicam: nonne Epicureorum de atomis et inani sententia, quae et Deum negat et cunctam veritatem collidit, solum a Pythagoricis et Peripateticis mathematica demonstratione periit? non posse scilicet ad atomos indivisibiles et simplices deveniri, quod ut principium Epicurus supposuit. Hac veterum via incedentes, cum ipsis concurrentes dicimus, cum ad divina non nisi per symbola accedendi nobis via pateat, quod tunc mathematicalibus signis propter ipsorum incorruptibilem certitudinem convenientius uti poterimus.