De convenientia institutorum Romanae Ecclesiae cum Evangelica libertate

Franciscus de Sylvestris Ferrariensis

De convenientia institutorum Romanae Ecclesiae cum Evangelica libertate

Franciscus de Sylvestris Ferrariensis (1474–1528)

First published 1525

Apologia de convenientia institutorum Romanae Ecclesiae cum evangelica libertate adversus Lutherum, de hoc pessime sentientem is a theological-polemical treatise written in the early years of the Reformation. It defends the compatibility of the institutions, authority, discipline, and ecclesiastical order of the Roman Church with evangelical freedom, directly opposing Martin Luther’s contrary position. The work belongs to the earliest Catholic theological responses to the Lutheran Reformation.


Caput I: QUID LIBERTAS, ET QUIBUS CONVENIAT

1. Quum brevem de Evangelica libertate tractatum edere constituerim, vestiganda mihi in primis est communis ratio, definitioque libertatis, eademque perscribenda. Quippe quod ea ignorata, difficillime hoc possit explicari negotium.

Est igitur, ut ab omnibus est receptum, in hoc absolutae libertatis ratio constituenda, ut: quaedam propriae actionis ad diversa atque etiam ad opposita, facultas sit ac potestas. — Nam cum rem quampiam ita deligimus, ut eligere eam et non eligere, in nostro positum sit arbitrio, eam libera electione decerni nemo est qui non intelligat. Idem quoque in exteriori evenit actione. Eum enim hominem agere libere in confesso est, qui agendi non agendique, faciendi hoc aut aliud, liberam habeat facultatem. Quis enim hunc ipsum, qui et sedere potest et non sedere, si sedeat, sedere libere non fateatur? Pari lege, is libere agere dicendus est, qui ex multis, quibus ad unum pervenire finem potest, quod ipse maluerit, pro sua potest voluntate ad praescriptum finem accomodare. Si enim multis curari aegritudo modis queat, potest is qui saluti consulit, quam curandae aegritudini commodiorem putaverit, eam sibi medicinam adsciscere. Quod si vi aliqua atque oppressione quivis in eius guttur humorem instillet, non proprio arbitratu medicinam sumit, sed violenter, sed necessario, sed repugnante natura.

2. Haec, inquam, propria veraque absolutae libertatis ratio est, utpote quae Deo Opt. Max., quae Angelis, quae hominibus, consensu omnium sit attributa. Nam in peccata atque flagitia labi posse, quod aliqui fortasse attribuunt libertati, ab absoluta libertatis ratione longe est alienum. Sed ei tantummodo libertati accidit, quae in imbecilla caducaque natura reperitur. Quamobrem et in suo Proslogio ait B. Anselmus: «Peccare posse, neque libertatem esse, neque libertatis partem:» Non enim Deum Opt., non Angelos, non beatos homines, quanquam mali quippiam audere non possunt, libertate privamus. Nam quicquid in creatis rebus Deus efficit, idipsum potest non efficere: propterea quod nihil usque adeo sit cum divina bonitate coniunctum, ut illo non producto manifestari non queat. Angeli quoque, atque etiam felices animae, tametsi male velle nequeunt, pleraque tamen bona velle possunt, ac non velle: pleraque etiam agere ac non agere. Possunt enim Angeli, naturali aliqua sua scientia, beatae vero animae ea doctrina, qua, dum mortali tangebantur corpore, sibi studio ac diligentia compararunt, uti et non uti. Possunt de stirpium naturis, de hominum moribus, de caelestium corporum motu considerare. Quare et ipsis libertatis rationem condonemus oportet.

3. Ceterum, hoc nequaquam praetereundum censeo, quum quandam ad opposita facultatem, libertatem esse diximus, nullam oportere in hac libertatis definitione oppositarum actionum alternationem successionemque intelligi. Quod enim rem, prius a me desiderio conquisitam, postea ab omni mea cupiditate reiiciam, ad meam quidem attinet libertatem; propterea quod variabilem inconstantemque voluntatem nactus sim: — Nihil enim humana inconstantius voluntate: — Sed haec mutatio voluntatis communem absolutamque libertatis rationem non ingreditur. Quis enim usqueadeo desipiat, ut immortalis Dei, quem omnis libertatis auctorem esse confitemur, in contrarium mutari posse dicat institutum? Ego enim, inquit, sum Dominus et non mutor. Eius igitur libertatis quae Deo, quae Angelis, quae hominibus, communis est definitio, hanc tantummodo complectitur rationem ut, facultas quaedam sit utrius oppositi, utriusque ad unum finem medii deligendi, aut etiam conficiendi.

4. Sed scrupulus quidam sese mihi offert, qui hanc veram libertatis definitionem labefactare, imo tollere, imo funditus evertere videatur. — Nam quum Deus Max. quicquid in rebus se facturum constituit, aeterna voluntate sanciverit, si a primo suo consilio mutari non potest, periclitari in eo videtur ratio libertatis: quando nullo pacto confirmari queat, divinam in oppositas actiones voluntatem effundi posse. Quum etenim, sempiterna sua lege, quam esset naturam conditurus designavit, nullum a nobis inveniri aut tempus, aut punctum temporis potest, in quo habeat ad opposita facultatem. Neque enim eo momento qua universam creaturarum molem condere instituit, ancipitem eius possumus dicere voluntatem; ut, inquam, universi orbis creationem et decernere suo posset arbitrio, et non decernere. Pugnant enim inter se, quod uno momento condere constituat universum, eodemque ancipitem et quasi dubiam de eo condendo habeat voluntatem. Nam si voluit condere, qui existimare possumus, eum tunc ancipitis dubiaeque voluntatis extitisse? Sed neque momentum aliquod poni potest, in quo de universi creatione aut non cogitarit, aut certe non deliberarit. Quandoquidem nihil sit quod aeternitatem, quae propria divinae voluntatis duratio est, praecedat. Quod si addiderimus divinam, a suo proposito, id quod sacrae nobis tradunt literae, mutari voluntatem non posse; aut Deum ipsum Max., liberae voluntatis non esse, aut eam quam absolutae libertatis rationem esse definivimus, vanam esse fateamur oportet.

5. Difficilis sane haec quaestio est. Sed si quanto interstitio divina voluntas a creata desciscat animadvertimus, facile gordianus hic nodus aut resolvi poterit, aut rescindi. — Non eadem itaque divinae creataeque voluntatis conditio est, sed plane longe diversa. Creatura namque, quae in suis actionibus successionem habet, sic in diversa in oppositaque flecti potest, ut in neutram quandoque feratur partem. Potest enim quispiam, aliquo temporis intervallo, nihil de capessenda aut non capessenda cum hoste pugna cogitare, suique muneris est, quod in ea re commodius iudicaverit, deliberare. Quo fit, ut in humana voluntate sit potentialitas quaedam, cum libertate coniuncta. At hoc a divina voluntate quam maxime abhorret: quippe quod simplicissimus quidam actus Deus sit, omnisque passionis, omnis defectus, omnis indigentiae suapte natura sit expers. Quare non est voluntas divina instar humanae, ullo unquam tempore aut dubia, aut incerta. Sed in hoc libertatis eius ratio est constituta, ut in neutram contradictionis partem, in nullamque creatarum rerum naturam absoluta quavis necessitate feratur. Quemadmodum enim nulla res est, sine qua manifestari divina bonitas nequeat; ita, cum aeterno, Deus optimus, suo instituto quippiam se constituit conditurum, eodem aeternitatis momento potuit, ut non ederetur in lucem, constituere. Est enim non in aliquam aut naturae, aut voluntatis necessitatem, sed in amplissimam Dei liberalitatem, rerum creatio referenda.

Non igitur ea ratione facultatem ad diversa atque ad opposita in communi libertatis definitione locavimus, quasi liberam omnem voluntatem tanquam incertam ancipitemque omni quandoque actione carere censeamus. Sed quoniam, in eorum neutrum ulla absoluta necessitate propellitur, quamvis cum unius electione oppositum pariter electum esse non possit.

Caput II: DE PARTIBUS LIBERTATIS

1. Confirmata constitutaque absolutae libertatis ratione, definiendum nobis est in quas sit libertas partes dividenda.

Igitur, cum quandam a violentia atque a necessitate negationem libertas includat: dum, inquam, in diversa ad unum finem spectantia, atque in utramque ut exposuimus contradictionis partem viam habet; ad eorum numerum, quae vim necessitatemque inferre solent, sunt Libertatis partes collimitandae. Nam cunctis est hoc negationibus commune, ut ad affirmationum numerum, quibus suapte natura repugnant, sint definiendae. Quinque enim sensuum negationes esse, si sensus quandoque posuerimus, nemo est qui nesciat. Nam quemadmodum visivae virtutis una negatio est, quam caecitatem appellamus, ita et suam auditus negationem habet, quae potest surditas appellari. Idemque de ceteris sensibus est dicendum.

At violentia triplex est: itidem et triplex necessitas:

Quaedam enim absoluta est, atque omni ex parte perfecta: ea scilicet, qua ad certum quippiam usqueadeo immobili necessitate impellimur urgemurque, ut nulla inde ratione divertere valeamus; dum enim a quopiam alicubi gentium repugnante voluntate detineor, violentiam patior, Dum et mihi felicis nomen offertur, quaeriturque ex me, num felix esse velim, nequeo felicitatis conditionem renuere, imo tali in ipsam necessitate deducor, ut miseriam velle non queam. — Una itaque libertatis species est, quae omnem hanc violentiam omnemque absolutam necessitatem excludit. Sic enim dicitur is in agendo liber, cui nulla violentia, nullaque agendi necessitas incumbit. — Sed et haec libertatis species, bifariam dividitur: Una enim libertas est, quae et violentiam et absolutam necessitatem eliminat; haecque perfectae libertatis, quam superiori capite definivimus, sibi vindicat rationem. Altera vero est, quae omnem quidem violentiam arcet, veruntamen aliquam naturalis inclinationis necessitatem admittit. In appetitu namque felicitatis, primae libertatis ratio minime invenitur, quando eam naturali quodam desiderio voluntas omnis affectet. Sed alterius libertatis specie felices esse volumus: propterea quod non violentia, sed appetitus inclinatione felices esse cupiamus.

Alia necessitas est, quae imperfectae quidem necessitatis rationem habet, quippe quod impetus potius quidam sit quam necessitas: hac tamen ratione necessitatis definitione participat, quod ad bene frugaliterque vivendum, magno incommodo sit, ac impedimento: ut sunt sacrilegia, furta, adulteria, ceteraque id genus vitia, quae suo pondere in perniciem trahunt. — Hanc necessitatem, sive malueris bene agendae vitae impedimentum appellare, alia species libertatis excludit, quam libertatem dicimus a peccato.

Tertia necessitas est, quae et necessitatis ratione imperfecta participat: quae, inquam, suo pondere in expediundo bono opere difficultatem ingerit: sicut in aegritudine, sicut in fortunae incommodis, sicut in rerum domesticarum molestiis accidit. — Hanc necessitatem, sive hoc liberae actionis impedimentum, tertia species libertatis explodit, quae libertas a miseria nuncupatur. Miserum enim hominem faciunt aegritudo, infortunia, animi molestiae.

2. Triplex igitur libertatis genus est: a necessitate; a peccato; a miseria. — Hisce posset et eaipsa libertas addi quam Paulus Apostolus ad Romanos scribens, libertatem a iustitia vocat. Sed haec, si rem ipsam consideremus, servitus potius dicenda est quam libertas. Nam cum voluntas omnis a natura in bonum prona sit, numquamque in malum, nisi aliqua boni specie decipiatur, se se insinuet; ea quidem libertas quae impedimenta ad bene vivendum tollit, verae libertatis ratione digna esse non potest. At quae ad perditos mores impedimentum excutit, ea non vera libertas est, sed quandam libertatis speciem gerit, dum reiecta iustitia, quae instar freni, humani animi aegritudines moderabatur, quandam male vivendi licentiam adipiscimur.

Alii quoque a Bernardo libertatis afferuntur modi. Est enim apud ipsum, libertas arbitrii, libertas consilii, libertas beneplaciti. — Sed haec libertatis divisio posterior est, atque inter materiales partitiones est collocanda. Ea enim sola formalis est partitio libertatis, quae a necessitate, quam ratio libertatis excludit est desumpta. Bernardus autem non a necessitatis exclusione, sed a diversa comparatione ad bonum species libertatis accepit. — Est enim ea libertas arbitrii, qua bonum illud quod honesti speciem habet, nostra deligimus voluntate. Libertas consilii, qua rebus iis quae ad felicitatem prosunt, utimur. Beneplaciti autem libertas, qua sponte in boni ademptione delectamur. Pulchra sane haec est partitio libertatis, sed quoniam nostro instituto aut nihil, aut parum inservit, ea praetermissa, priori, ut sese opportunitas obtulerit, felicius utemur.

Caput III: QUID SIT EVANGELICA LIBERTAS

1. Evangelicam autem libertatem eandem esse quam et christianam appellamus, satis superque constat, quando christianorum lex, qua eorum mores actionesque instituuntur, nihil aliud sit quam Evangelium. — Sed duo sunt ex quibus evangelica lex constituitur: Spiritus Sancti videlicet gratia; ipsaque Evangeliorum perscriptio. — Primum sibi in hoc genere locum gratia vindicat. Ad Romanos enim Apostolus scribens, Lex, inquit, spiritus vitae in Christo Iesu liberavit me a lege peccati. Augustinus quoque in libro De Spiritu et litera, ait: «Quae sunt leges Dei ab ipso scriptae in cordibus, nisi ipsa praesentia Spiritus Sancti?» — Secundum vero locum sibi Evangelii scriptura consciscit: utpote quae non modo ad acquirendam gratiam nobis auxilia subministret, verum etiam ea quibus Spiritus Sancti gratia pro eius dignitate uti valeamus, copiosissime tradat: hoc ipsum enim mandatum literis Evangelium Christi, tam divinitatem quam humanitatem, de quibus est christiana fides, qua praeparamur ad gratiam, manifestissime explicat. Multis etiam modis ad mundi contemptum, quo gratiae capaces efficimur, nos hortatur: admonet praeterea, ut omnia virtutum opera, in quibus bonus est gratiae usus constitutus, complectamur. Quo fit, ut ea evangelica libertas dicenda sit, quam et Evangelii scriptura, et Spiritus Sancti gratia christianis impertit.

2. Ceterum, haereticorum in hac re cavendae sunt insaniae. — Putant enim, a) nullum evangelicae legis debere interpretem recipi, nihilque ad christianorum legem pertinere, quod in his libris, quae Evangelia nuncupamus, perscriptum non sit: dicuntque b) reiicendum omne quod non in Evangeliis, aut saltem in aliqua epistolarum Pauli sit contentum.

3. Horum primum, quam sit impudenter excogitatum, vel ex hoc intelligi potest, quod innumeros ferme, tam Graecos, quam Latinos sanctissimos Patres temeritatis arguunt, qui sacra Evangelia sunt interpretati: — damnant praeterea, tot seculorum catholicae Ecclesiae observationem quae sacrarum Literarum interpretationem recipit, easque in divinis laudibus decantat: — seipsos denique criminis arguunt, qui cum omnes eiusmodi narrationes reiiciant, se solos Evangeliorum indagatores constituunt. Sicque, dum omnes Scripturarum expositores evertere student, seipsos quoque condemnant, qui fidos se, ut aiunt, Evangeliorum interpretes agunt. At quis usque adeo insanat, ut tot sanctissimis pariter, atque doctissimis Patribus reiectis, sibi soli credi velit et cupiat?

Sunt pleraque in Evangeliis obscura latentiaque: sunt et nonnulla, quae nisi pie fideliterque interpretemur, inter se pugnare videantur. — Quis enim haec Christi verba, Matth., XI: Nemo novit Filium, nisi Pater: neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare; interpretis indigere negarit? — Matth., quoque cap. V, dicitur: Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona: tum, paucis interpositis, subiungitur : Attendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis: Nonne posterior haec sententia, priorem tollere videtur et expungere? Tempus me deficiet si universos Evangelii locos enumerare voluero, qui fidum piumque enarratorem expostulent. Quod si aliquo in sacris Literis opus est interprete, sacros illos doctissimosque Doctores, quos Ecclesia recipit atque veneratur, reiiciam; ut aliorum, qui a christiana simplicitate desciscunt, a christianisque abhorrent moribus, imiter ineptias? Falluntur nimirum haeretici, si in tanta inscitia sapientes, suorum inventorum sectatores se habituros existiment.

4. Alterum quod isti ipsi temeritatis pleni ingerunt; nihil, inquam, quod in nova lege perscriptum non sit, ad doctrinam christianam pertinere; facile ex sacris Literis ex diuturnaque Ecclesiae consuetudine, refelli potest.

Quod enim multa Dominus noster Iesus Christus docuerit, quae non sunt literis commendata, ex Ioannis Apostoli verbis coniici, imo clarissime perspici potest. Ultimo enim sui Evangelii capite inquit: Sunt et alia multa, quae fecit Iesus; quae si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere posse eos, qui scribendi sunt libros. At quemadmodum multa Christi signa atque miracula scriptis mandata non sunt, ita et pleraque in synagogis et civitatibus docuisse, probabile est, quae sunt ab eis, qui eius gesta perscripserunt, praetermissa. — Quot etiam Apostolum Paulum, quum christianam fidem praedicaret, instituisse credimus, quae nullo suarum epistolarum libro sunt perscripta? Ad Thessalonicenses enim, capite secundo scribens, ait: Fratres state: et tenete traditiones, quas didicistis, sive per sermonem, sive per epistolam nostram. — Idem quoque aliis Apostolis contigisse, nemo nisi cervicosus et arrogans, diffitebitur. Ioann. enim, XIV, ad eos Salvator noster Iesus Christus dixit: Alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum, Spiritum veritatis. — Quo fit, ut quamplurima in Catholica servari cernamus Ecclesia, quae per traditionem Apostolorum, haereditaria quasi successione, ad posteros devenerunt, tametsi in eorum libris non inveniuntur scripta.

5. Quamobrem Christus ipse, Apostolorum dictis ac institutis fidem arrogans, Qui vos, inquit, audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit. Qui autem me spernit, spernit eum, qui misit me. Quae sane verba ad omnes etiam qui sunt Apostolis in christiana reipublicae gubernatione suffecti, dicta fuisse, Beatus Cyprianus martyr, definit. — Actuum etiam, XVI, dicitur: Cum autem pertransirent civitates tradebant eis custodire dogmata, quae erant decreta ab Apostolis et senioribus qui erant Hierosolymis. In eandem quoque sententiam dicit Augustinus in quinto, de Baptismo contra Donatistas, libro: «Sunt multa quae universa tenet Ecclesia, et haec ab Apostolis praecepta bene creduntur, quanquam scripta non inveniuntur: » — Vir denique magni nominis et Pontifex Max. Innocentius III, habeturque in Capite: «Cum Martae»; extra: De celebratione missarum: multa et factorum et dictorum a Domino fuisse ab Apostolis praetermissa, eaque ipsos Apostolos aut verbo aut facto supplevisse, asserit: in cuius rei testimonium Apostolum Paulum citat, qui, ut in Apostolorum Actibus legitur, ait: Meminisse verbi Domini Iesu, quoniam ipse dixit: Beati us est magis dare quam accipere. Ad Corinthios etiam scribens: Visus est, inquit, plus quam quingentis fratribus simul: de quibus tamen Evangelistarum nullus mentionem facit.

Evangelicae itaque legis nomine non ea modo quae in Evangeliis Epostolisque, quas Canonicas vocant, scripta sunt, intelligimus; verum etiam ea ab Apostolis facta dictave, quae ad nos quasi per manuum traditionem devenerunt. — Ut autem eo revertamur unde digressi sumus, eam evangelicam libertatem esse dicimus, quae a Christiana ista, quam definivimus, lege proficiscitur. Haec autem, duplex est: una, scilicet, a peccato; altera a legis antiquae onere atque subiectione. Nam per Spiritus Sancti gratiam, quam primum in Evangelica lege tenere locum diximus, a peccati servitute manumittimur; per ipsum vero scriptum Evangelium, ab antiquae legis observantia liberamur; ab eaque tantummodo praeceptis urgemur, sine quibus gratia haberi non potest. In his duobus libertatis modis tota christianorum libertas est constituta.

Caput IV: QUOD CHRISTIANAE LIBERTATI NON DEROGAT ESSE SUPREMUM UNUM PRINCEPTEM A QUO CHRISTIANA REPUBLICA GUBERNETUR

1. Post definitam christianae libertatis rationem, reliquum est ut ostendamus, huic non officere libertati, quod unus in christiana republica supremus Pontifex sit, qui omnia suis legibus moderetur ac gubernet.

Sunt enim quibus placeat, neminem debere in catholica Ecclesia esse, qui supremum inter omnes gerat magistratum; sed quam potestatem Ecclesiae Christus optimus impertivit, eam omnem primum universali Ecclesiae contulisse; tum ex ea in eos, qui gradum aliquem in christiana nostra Ecclesia tenent, defluxisse.

Sed si rerum publicarum modum naturamque spectemus, intelligi facile poterit supremum aliquem in christiana republica principem esse oportere, qui ovium Christi curam gubernationemque suscipiat. Inde autem huiusce confirmandae rei initium sumere possumus, quod Christus ipse Maximus christianae reipublicae institutor, eam condere rempublicam debuit, quae optima esset, omniique ex parte perfecta. Nam cum per ipsum Reges regnent legumque conditores iusta decernant; rationi consentaneum admodum est, ut quam constituere per se rempublicam decreverat, eam sane insignem omniumque excellentissimam efficeret. Quis autem negarit, eam multitudinis gubernationem esse optimam, in qua unus rerum omnium moderator praesideat? Nam ad gubernationis finem, ad pacem, inquam, atque concordiam subditorum, quietius, suavius, felicius per unum omnium principem pervenitur, quam per plures; quorum iudicium diversum facile esse potest et contrarium.

2. Hoc autem ex iis et quae a natura, et quae ab arte proveniunt, possumus coniectare. In humano enim corpore unum quoddam principium est, quod membris omnibus vitam motumque influit, cor, inquam, sive malueris, caput. Grues, teste Avicenna, octavo De animalibus libro, unum habent regem ac principem, qui, ut facilius incidentes exaudire tumultus possit, quum ceteri tecto alis capite dormiant, exerto ipse capite dormit. Apes, ut Hieronymus ad Rusticum monachum scribit, unum sibi constituunt regem, quem nisi praecedere agmen viderint, nunquam ab alveari digrediuntur. In navi unus gubernator sit necesse est. Domus quaelibet suum rectorem suumque dominum habet. Unumquodque coenobium uno praeposito gubernatur.

In omni denique negotio, ut tandem finem faciam, nisi unus sit, cuius studio ac diligentia dirigatur, male res agitur, aegreque perducitur ad finem. Quid? Nonne Graeciae civitates, auctore Iustino, dum singulae imperare cupiunt, omnes imperium amiserunt? Quapropter, bene sapienterque cecinit Lucanus:

«Nulla fides regni sociis, omnisque potestas
impatiens consortis erit.»

Nec minus prudenter ab Homero dictum existimo, cum II Iliados libro ait:

Οὐκ ἀγαθὸν πολυκοιρανίην · εἰς κοίρανός ἔστω,
εἰς βασιλεὺς

Id est: Non est bonum ut dominantur multi, unus dominus sit, unus rex. Ad hoc etiam opinio Pythagorae videtur alludere. Nam cum duos rerum ordines statuisset: unum scilicet bonorum, alterum malorum; in bonorum ordine unitatem, in malorum vero, multitudinem pluralitatemque collocavit.

3. Quod si christiana respublica, quam catholicam, id est universalem Ecclesiam nuncupamus, optima omniumque dignissima est constituta, eam debere ab uno principe gubernari fateamur oportet. Accedit, quod coelesti illi Ecclesiae quam triumphantem dicunt, similior conformiorque nostra haec militans Ecclesia erit, si unus in ea Princeps fuerit constitutus. In illa enim unum est omnium rector, ipse scilicet Deus Opt. Max. Quamobrem dicitur a Ioanne in Apocalypsi : Vidi sanctam civitatem Ierusalem novam, descendentem de coelo. Moysi quoque fuerat praemonstratum, ut tabernaculum, instar eius quod sibi in monte fuerat ostensum, constitueret. Quid? Nonne hanc ecclesiastici principis unitatem Servator ipse, Christus Iesus, declaravit, cum dixit Ioannis X, Fiet unum ovile, et unus pastor?

4. Dices fortasse: — Unum habeat christiana respublica principem, unum caput, unum pastorem; non propterea sequi necesse est, ut unus in ea mortalis homo sit, qui supremum in ea pastorem ducemque agat. Satis enim superque eius dignitati consulitur, si Christus ipse, qui hanc a fundamentis erexit Ecclesiam, illius princeps, caput et rector exsistat.

Ceterum, qui hoc commentum effingit, non videt illud ex humanae conversationis inconsideratione, ne dicam ignoratione, procedere. Ecquid, non humanae nostrae conditioni consentaneum est, ut is princeps qui nostram est rempublicam moderaturus, aliquo a nobis exteriori percipiatur sensu, quando omnis ferme nostra operatio cum sensibilibus rebus sit coniuncta? Nam omnibus quas condidit Deus creaturis, pro earum natura conditioneque providit. Dico autem mihi: tu qui te astute a principis legibus subducere moliris; nonne Christus qui antea visibilis erat hominibus, invisibilem nobis, post ascensionem in coelum, vitam vivit? Petro quidem Romae, Damasci Paule, nonnumquam etiam fortasse aliquibus aliis, posteaquam e nostris sese oculis praeripuit, visus est: at multitudini occultus manet et incognitus. Humanae igitur nostrae conditioni congruum est et accomodatum, ut aliquis huiusce nostrae reipublicae praefecturam gerat, qui aliqua nobiscum sensibili consuetudine conversetur, ipsiusque invisibilis capitis vicariam personam agat. Quod si ita est, imo quia ita esse congruit rationi, non est cur timere debeamus, ne unius hominis in christiano populo principatus, eius aliqua ex parte imminuat libertatem. Non enim quod in alterius commodum utilitatemque est institutum, eius derogat libertati, quando id solum libertati officiat, quod voluntariae actioni eius, praesertim quae recta sit, rationem tollit. Nam ea operatio quae hominem in malum trahit, dicenda potius est ex quodam libertatis abusu, quam ex libera voluntate proficisci. Quid? si me de immensa rupe volentem dare praecipitem, detineat quispiam, atque impediatur, ecquid illi crimini dabitur, quod mea me libertate privarit? Insanit profecto, furitque qui hoc dixerit. Simili ratione, si unus sit in republica princeps cuius solertia caveatur ne a perditis hominibus interturbetur, laceretur, diripiatur, suamque illi omnem suam operam praestet, ut tranquillam vitam vivat, bonisque in ea ac praetextatis moribus studeatur; non imminuit is reipublicae libertatem, sed conservat, sed auget, sed in meliorem statum constituit. Nam cum is liber sit, ut Aristoteles, I suae Metaphysices libro tradit, qui gratia sui, servus autem, contraria ratione, qui alterius gratia est ac operatur; ea multitudo quae uno principe gubernatur, principem potius captivum tenet, quam ipse multitudinem. Quicquid enim is ipse agit, cogitat, somniat, si vere principis nomine dignus existat, in reipublicae suae commodum operatur.

5. Quam maxime ergo aberrant a vero, qui ea ratione unius principatus maiestatem a christiana republica arcere student, quod christianorum videatur officere libertati. Non modo enim, ut ostendimus, non officit, verum etiam magnopere prodest; et ita prodest, ut eo detracto, nostrae reipublicae dignitas, integritas, diuturnitas conservari non possit. Ubi namque plura in republica emerserint capita, discordias summas, ac simultates facile intercidere posse, nemo, nisi rerum humanarum inscius, ignorat. Discordia autem maximae res dilabuntur; omneque regnum, Salvatoris nostri sententia, in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet. Quamobrem et summus ille Peripateticorum facile princeps, Aristoteles, XII suae Metaphysices libro, Dei Opt. Max. unitatem hac ratione conclusit, quod entium multitudo disponi male non debeat: In multitudine autem, pluralitas principatuum mala sit.

Caput V: QUOD PETRUS A CHRISTO ECCLESIAE CAPUT ET PRINCEPS FUERIT INSTITUTUS

1. Iam unum debere christianae Ecclesiae caput ac principem esse, evidenti ratione monstravimus; nunc quod Petrus a Christo Opt. Max. catholicae Ecclesiae princeps sit institutus, est demonstrandum.

Huius autem doctrinae veritas non aliunde quam ex ipsis Christi verbis est accipienda: quippe quod christianam ipse rempublicam et condiderit et instauraverit. At quoniam ab innumeris ferme doctoribus, et illis quidem eruditissimis, est haec quaestio diligenter excussa, sat mihi abundeque erit, si ipsam extremis, ut aiunt, labiis attigero.

2. Primus itaque Evangelii locus, qui sese ad huiusce veritatis confirmationem offert, est Matth. cap. XVI, ubi cum Christus discipulos, quem dicunt homines esse filium hominis, interrogasset, respondissentque: Alii Ioannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Ieremiam, aut unum ex prophetis, subintulit: Vos autem quem me esse dicitis? Ad quem continuo respondit Petrus: Tu es Christus Filius Dei vivi. Tum Christus: Beatus es, inquit, Simon Bar-Iona; quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui in coelis est. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc Petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam: Et tibi dabo claves regni coelorum, et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis, et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in coelis. — Hisce quidem verbis manifesto coniici potest, primatum Ecclesiae Petro fuisse demandatum, utpote super quem Christi Ecclesia aedificanda erat, cuique solvendi in coelis atque ligandi potestas erat tribuenda.

3. Obiiciunt autem perpetui Romanae Ecclesiae hostes, lutherani: — Nihil hoc loco datum esse Petro, sed de futuro tantummodo promissionem factam esse.

Agedum, nihil ex hisce verbis datum fuisse Petro concedamus. Nunquid non potest ex illis ipsis ostendi, fuisse quandoque primatum Ecclesiae Petro datum? Non negabitur, scio, haec promissionis cuiuspiam fuisse verba; at cuius promissionis? Nonne quod Ecclesiae fundamentum constituendus erat Petrus? Eratque illi ligandi atque solvendi potestas conferenda? Id quod sane ad Ecclesiae spectat principatum. Quod si Petro pollicitus est Dominus Iesus, se illum Ecclesiae suae principatum donaturum, instituisse eum aliquando principem, fateamur necesse est. De seipso namque dicit: Ego sum via et veritas et vita: Et alibi: Coelum, et terra transibunt, verba autem mea non praeteribunt. Apocalypsis quoque, cap. XIX, Ioanni visum est coelum apertum, et ecce equus albus, et qui sedebat super eum vocabatur Fidelis et Verax. — Si ergo Christus verax, immo ipsa veritas est, quis ausit dicere: ipsum quippiam esse pollicitum quod optimo non praestaverit exitu?

Audiamus Hieronymum haec Domini verba interpretantem: «Et ego, inquit, dico tibi sermone non casso, et nullum habente opus, sed dico tibi: quod meum dixisse fecisse est.» Qui ergo se christiani populi Petrum facturum caput et principem pollicitus est, is tali eum principatus munere impertivit. Adde, quod ex sanctorum Patrum numero quamplures sunt, qui hisce Domini verbis non solum promissum fuisse Petro Ecclesiae principatum volunt, verum etiam datum. Sacrae enim Scripturae usus habet, ut uno nonnunquam tempore utatur pro alio. Nam quod praeterito, ob eventus certitudinem, pro futuro utatur, in Isaia, ubi de Christi Nativitate ac Passione habetur sermo, clarissime constat. Nil mirum igitur, si quod a Matthaeo tanquam de futuro dictum narratur, propterea quod hunc suum principatum nonnisi post Christi Resurrectionem Petrus exequuturus esset, de praesenti sit intelligendum. Quapropter ea verba Chrysostomus exponens ait: «Filius quod Patris est, et ipsius Filii potestatem Petro universaliter concessit ubique terrarum; et homini mortali, omnium quae in coelo sunt, dedit auctoritatem, dando ei claves ad hoc, ut Ecclesiam ubique amplificet. »

4. Ceterum, calumniam aliam afferunt lutherani: — a) Sit enim, in-quiunt, in his Christi verbis de primatu Ecclesiae mentio habita; cur in solum Petrum sunt retorquenda? Non enim in hunc solum sed in omnes Christi discipulos referenda sunt: quippe quod ut pro omnibus responsum a Petro est: Tu es Christus Filius Dei vivi. — Quam sane ab causam a Chrysostomo, os Apostolorum dictus est. — Ita et ad ipsum, tanquam discipulorum omnium personam referentem, est Christi responsio reflectenda.

b) Quod quidem vel ex hoc possumus coniectare, quod quae eo in loco ad solum Petrum dicta esse videntur, in eodem Matthaei Evangelio, cap. XVIII, ad omnes Apostolos leguntur dicta. Dicit enim Christus ipse discipulis: Amen dico vobis, quaecumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in coelo; et quaecumque solveritis super terram, erunt soluta et in coelo. Ioannis quoque cap. penultimo, omnibus dicitur a Christo discipulis: Accipite Spiritum Sanctum: Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta sunt. Si ergo ea quae soli Petro dicta esse contendis, eadem omnibus discipulis dicta sunt; clarum apertumque admodum est, non soli Petro claves coelorum esse collatas, sed omnibus etiam Apostolis, imo et universali Ecclesiae, cuius iudicium, si is qui in nos peccavit non admiserit correctorem, Domini sententia est requirendum: Si enim, inquit, non audierit eos, dic Ecclesiae.

c) Vis autem, inquiunt, rem hanc luce clarius intueri? Ipsa Domini verba diligentius considerato. Nam cum dixisset: Et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam: continuo subintulit: Et portae inferi non praevalebunt adversus eam. An non adversus fidem et Ecclesiam Petri, inferi portae praevaluerunt? Non solum enim in fide Petrus vacillavit, verum etiam et ad unius ancillulae vocem Christum pertinaciter constantissimeque negavit.

d) Quid praeterea, postquam Petrum de revelatione sibi a coelesti Patre demissa, commendavit, illi Dominus dixit? Vade, inquit, post me satana, scandalum es mihi; quia non sapis ea quae Dei sunt, sed ea, quae hominum. Si de insipientia reprehenditur Petrus, satanasque appellatur a Christo, quo pacto intelligi potest, illum solum clavigerum coeli esse constitutum, propterea quod coelitus de Christi divinitate fuerit instructus? Non ergo Petro ut Petrus erat, sed ut Ecclesiae typum speciemque gerebat, in qua neque macula est, neque ruga, ipsa Domini verba fuisse dicta, intelligamus oportet.

e) Unde et Augustinus super Psalmo CVIII, in hanc sententiam scribens; «quaedam, esse ait, quae ad Apostolum Petrum proprie pertinere videntur. Nec tamen illustrem habent intellectum nisi cum referuntur ad Ecclesiam, cuius noscitur in figura gessisse personam, propter primatum quem in discipulis habuit, sicut est: Tibi dabo claves regni coelorum: et si qua huiusmodi.»

5. Sed si hasce argumentationes quas lutherani solidas constantesque putant, diligenter animadverterimus, nenias, nos, fabulas, ineptiasque esse facile demonstrabimus.

Quod enim primum blaterant, ea Domini verba in omnes Apostolos esse contorquenda, propterea quod pro omnibus responderit Petrus, succi parum habet, et debili innititur fundamento. Quaesierim enim ex eis: quo modo pro omnibus respondisse Petrum intelligant. Aut enim, causa hac antea inter Apostolos pensitata atque discussa, Petro ut pro omnibus responderet demandarunt: Aut ipse sibi pro omnibus respondendi onus sua voluntate desumpsit: Unum, nulla possumus ratione confirmare, quando neque ex Evangelii verbis, neque ex serie narrationis coniici queat, aut inter se Apostolos de quaestione hac disputasse, aut aliquam Petro responsionis materiam delegasse. Alterum fortasse cum divo Hieronymo concedi potest quod, inquam, Petrus qui Christum ardentius ceteris diligebat, interrogatis omnibus, quem esse Filium hominis existimarent, nullo sibi respondendi curam delegante, ipse suo omnibus respondendi vicem praeripuerit, utpote quod sibi persuaderet, alios discipulos ab ea sententia, quam sibi coelestis Pater inspiraverat, haudquaquam descituros. Nam et antea cum discipulos Dominus interrogasset : Numquid et vos vultis abire? Respondit pro omnibus Petrus: Et ad quem sumus ituri? Verbum vitae habes et dimittimus te? Hilario tamen non placet Petrum pro aliis respondisse: quod si verum est, tollitur lutheranorum fundamentum, Petrum scilicet omnium vice respondisse. At illis Hieronymi etiam interpretationem condonemus, concedamusque Petrum Apostolorum omnium tunc induisse personam; nunquid necesse est, ut ea Christi verba aut ad omnes Apostolos, aut ad universalem Ecclesiam contorqueant? Cur non ad solum Petrum, qui, ceteris fortasse quid responsuri essent haerentibus, pro omnibus respondit. Quanquam enim omnium personam, quos eius comprobaturos sententiam putabat, induerat, non ad omnes tamen, sed ad ipsum solum, qui ceteris ferventior erat, fueratque divino lumine illustratus, Christus sermonem convertit; quamobrem ipsum et suo et patris compellat nomine, inquam: Beatus es Simon Bar-Iona: Petri quoque eum nomine, adiecto praenomine, vocat: Tu es Petrus : Tum ad Petri alludens nomen subiungit: Et super hanc Petram aedificabo Ecclesiam meam. Non, inquam, super quamcumque petram, sed super hanc, id est, super te Petrum, qui constans stabilisque in fide manes. — Cavendum autem est, ne huiusce petrae nomine Christum ipsum intelligamus; ut sensus sit: Super me ipsum, qui petra sum, meam Ecclesiam aedificabo. Nam sensus hic neque textui quadrat: Neque etiam aedificabo dicendum fuisset, sed aedifico; quando suam semper Ecclesiam Christus, mortalem vitam vivens, aedificaret.

Quod si pertinacius universali Ecclesiae clavium auctoritatem fuisse datam contenderint, id ego etiam fortasse non inficiabor: Sed sic Ecclesiae datam intelligam, ut primum Petro conveniat, deinde per ipsum impertiatur Ecclesiae: quippe quod Petrus illud fundamentum sit, super quod, post Christum, christiana fundatur Ecclesia. Ex fundamento enim vires augmentumque aedificium capit, non ex aedificio fundamentum.

6. Quod praeterea obiiciunt, ut Petro, ita omnibus Apostolis dixisse Christum: Quodcunque solveritis super terram, etc.; me loco non movet. Non negaverim enim, Apostolis omnibus ligandi atque solvendi concessam facultatem fuisse; hoc enim ipsa Evangelii verba liquido ostendunt, sed addiderim: huic non repugnare, quod in iis, quae saepenumero citavimus verbis, aut datus sit Petro primatus, aut certe promissus. Apostolorum enim nemini, excepto Petro, usquam dictum esse reperimus, super te, aut: super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Nemini in singulari numero: Quodcunque solveris etc. Nemini: Tibi dabo claves regni caelorum. Haec autem omnia, coram Apostolorum collegio, in singulari numero, dicta sunt Petro, ut sane ostenderetur, illi ligandi atque solvendi potestatem, tanquam catholicae Ecclesiae capiti, fuisse concessam, ceteros vero Christi discipulos, in sollicitudinis partem assumendos fore.

Quod si rursus institerint, non solum Petrum fuisse a Domino Ecclesiae fundamentum constitutum, verum etiam reliquos Apostolos; Apoc. enim, XXI, dicitur quod: muris civitatis habebat fundamenta duodecim, et in ipsis erant nomina duodecim Apostolorum; ad Ephes., quoque II, habetur: Superaedificati super fundamentum Apostolorum: — Respondetur, nunquam Apostolorum aliquem, Petrum semper excipio, fuisse a Christo fundamentum Ecclesiae nuncupatum: sed hoc illos nomine Ioannes Paulusque dignati sunt, propterea quod, tanquam Petri coadiutores, doctrina, moribus, miraculis, universum ferme terrarum orbem ad Christi fidem convocarint.

7. Quod deinde ad huius principatus eversionem afferunt, Petri ut personam agebat propriam, fuisse quassatam fidem, atque concisam; quando tamen adversus Ecclesiam, quae super Petrum fundanda erat, portas inferi non praevalituras Christus ipse praedixerit; multis restingui modis peterit:

α) Primum enim dixerim, quod quanquam in fidei confessione non perstitit, imo unius foeminae voce exterritus, Christum negavit; nunquam tamen ab ea interiori, quam animo cogitationeque conceperat, fide descivit. Nam cum aliud sit interior fides, aliudque fidei exterior confessio; — Corde enim, ait Apostolus, creditur ad iustitiam; ore autem confessio fit ad salutem: — cum interioris fidei integritate, exterior fidei negatio copulari coniungique potest. Non igitur adversus fidem Petri, aut adversus Ecclesiam super ipsum fundatam, sed adversus apertam fidei confessionem, portae inferi potuerunt.

β) Alio etiam modo potero respondere: non esse, scilicet, illorum verborum sensum, quod nunquam esset Petrus a fide casurus. Nam praedictum illi a Domino tempore passionis fuit, quod ter ipsum negaturus esset; sed quod nunquam, posteaquam super ipsum fundata esset Ecclesia, a christiana fide decideret. Id quod sane verum fuisse constat. Nam etsi, antequam super ipsum christiana moles constituta esset, aberravit a fide, post ipsam tamen super ipsum Ecclesiae constructionem, post, inquam, Domini Resurrectionem, constantis semper fuisse fidei in confesso est.

γ) Responderi et tertio modo potest: Petrum ad vilis quidem foeminae vocem negasse Christum, nullo tamen pacto de ipsius ruina portas inferi reportasse victoriam. Quemadmodum enim, si quispiam cum hoste congressus, ad terram ipsum saepe deiiciat, praevaluisse non dicitur, si hostis robustior surgat, suumque posternat inimicum; ita quamvis Petrum portae inferi ter a fidei confessione deiecerint, quia tamen alienus a fide non perstitit, sed, egressus foras, flevit amare, mirificeque deinceps de suo hoste triumphavit; adversus eum inferi portae non praevaluerunt, tametsi parvo temporis interstitio deturbarunt a fide. Ecce quam levis, quam frigida, quam nullius momenti contra definitionem nostram affertur instantia.

8. Sed neque illud Salvatoris verbum: Vade retro post me satana, quicquam nobis molestiae affert. Ecquid non legimus in Scripturis Prophetas ipsos, quibus divina coelitus praemonstrabantur mysteria, nonnulla etiam quandoque latuisse? Dicit enim Eliseus, de Sunamites mulieris infortunio loquens, IV Regum libro, cap. 4. : Anima eius in amaritudine est, et Dominus celavit a me, et non indicavit mihi. Samuel quoque, ut I Regum libro, cap. 16 narratur, pro Davide inungere regem voluit Eliab. Quid ergo mirum, si Petrus de Christi divinitate, coelesti instructus numine, eundem cruci suffigendum esse non noverat? Quoniam itaque diabolica fraude deceptus, Christi Maximi passione impedimento esse volebat, merito tanquam Satanas a Christo reiicitur. Vade, enim inquit, retro post me: id est, me in passionis desiderio sequere, atque veluti magistrum, discipulus imitare.

9. Augustini demum non obest auctoritas. Nam cum duplicem sibi sensum sacra Scriptura vindicet, litteralem scilicet, et spiritualem; quae de Petro dicuntur, illustri carere intellectu, putat Augustinus, non quod ad alium quam ad Petrum eorum verborum litteralem sensum referendum existimet; sed quod litteralis ille sensus omnem Scripturae intellectum non explicet, oporteatque et spiritualem adiicere, si plenam omniique ex parte intelligentiam habere cupiamus. Quare ea primum de Petri persona sunt intelligenda; tum de Ecclesia, spirituali quodam sensu, exponenda esse putat Augustinus: propterea quod Petrus Ecclesiae, cuius caput est, typum figuramque gerat. Neque hoc sane a sacrarum litterarum explanatione alienum esse putandum est; nam et Ioseph cum a fratribus venditus in Scriptura narratur, Christi quidem a discipulis venditi figuram agit. Ad historiae tamen integritatem spectat, ut de Ioseph persona ea venditio intelligatur.

10. Secundus Evangelii locus ubi de primatu Petri sermo incidit, est Ioannis, ultimo. Cum enim Christus iam tertio post resurrectionem, a suis discipulis visus esset, principatum Ecclesiae Petro confirmaturus, hisce eum verbis alloquitur: Simon Ioannis diligis me plus his? Dicit ei: Etiam, Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos. Dicit ei iterum: Simon Ioannis, diligis me? Ait illi: Etiam Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei : Pasce agnos meos. Dicit ei tertio: Simon Ioannis amas me? Contristatus est Petrus quia dixit ei tertio, Amas me?, et dixit ei: Domine tu omnia nosti; tu scis quia amo te. Dixit ei: Pasce oves meas. — Quis haec Domini verba, nisi oculis menteque captus, ad Petri personam dicta esse non videat? Nonne eum et proprio nomine, et parentis expressione compellat; deque sua in se benevolentia caritateque interrogat? Quo enim modo cuiuspiam personam melius clariusque possumus explicare, quam sub proprium, sub parentisque nomen? Adde, quod dum an se prae aliis diligat, Christus interrogat, ipsum a ceteris Apostolis, tanquam ardentiorē sui amatorem, secernit. Cum itaque suas oves, suosque agnos Petro depascendos commiserit, aperte constat illi christianae Ecclesiae curam principatumque contulisse. Quid enim per oves atque per agnos Christi, nisi christiani populi multitudo intelligi potest, quae non corporali quidem cibo, sed spirituali doctrina imbuenda, Petro commendatur?

11. Chrysostomus namque, LXXXVII in Ioannem homilia, sic ait: «Quid tandem, aliis omissis, his dumtaxat Petrum affatur? Os erat Apostolorum et princeps, propterea et Paulus praeter alios eum visurus ascendit, simul ut ei ostenderet, iam sibi fiduciam habendam; tanquam enim negationis oblivisceretur, fratrum ei curam committit, neque negationis meminit, neque exprobat, tantum dicit: Si amas me, fratrum curam suscipias; et quomodo dilectionem in omnibus ostendisti, et qua delector, nunc ostende: et animam quam pro me positurum dixisti, hanc pro ovibus meis trade.» Expressius etiam, dum haec verba interpretatur, in hanc loquitur sententiam: «Pasce enim, inquit, oves meas; id est, loco mei praepositus, et caput esto fratrum, ut ipsi te in loco mei assumentes, ubique terrarum te in throno tuo sedentem praedicent et confirmant.»

12. Ceterum, istud diligenter animadvertendum nobis est; non solos agnos, non solas oves, sed et agnos et oves fuisse Petro a Domino commendatas. Nam non solum grandiores in fide, qui ovium nomine significantur, sed etiam infirmiores, qui intelliguntur per agnos, doctrina, moribusque innocenter actis confirmet atque corroboret Petrus necesse est. Non etiam mysterio vacat, quod agnos semel tantum, si textui graeco adhibenda fides est; bis autem oves Petri curae supponit. Nam ii qui in christiano grege iam coaluerunt, aliosque instruere in fide possunt, diligentiori pastoris cura egent, quam recentiores atque neophyti, quibus erudiendis minori cura tenentur qui praesunt. Quemadmodum enim pueri quibus prima litterarum rudimenta sunt tradenda, parvo expediuntur negotio; qui autem adoleverunt, in litteris maiorem exactioremque magistrorum diligentiam exposcunt; ita qui in novam Christi militiam iurant, minoris curae sunt, tametsi nullo sunt tempore relinquendi. Qui autem in hac militia iam obduruerunt, diligentius, ne pereant, sunt tractandi. Nam et Apostolus tenerioribus scribens inquit: Tanquam parvulis in Christo lac, potum dedi vobis, non escam. — Quod si bis agnos, semel autem oves, ut in nonnullis latinis codicibus legitur, recipiamus, hac ratione factum interpretari possumus: ut non exactioris, sed frequentioris curae ordo designetur. Nam omnes quidem qui Christi baptismo diluti sunt, Petri curae demandantur; recentiores tamen, parvulique in fide, quo coalescere queant, sunt frequentius spirituali cibo, christianaque doctrina recreandi.

13. At nenias quasdam anilesque fabellas afferunt lutherani, inquiennes, non totius christiani populi curam Petro Christum Max. tradidisse, sed aliquorum fortasse. Non enim, inquiunt, dictum est Petro: Pasce omnes oves meas; sed absolute, atque absque ullo distributionis signo: Pasce oves meas. Quod si voluisset Christus Iesus totius Ecclesiae curam Petro demandare, dixisset profecto: Pasce omnes oves meas. Sicut cum Apostolos ad praedicandum in orbem terrarum misit, Docete, inquit, omnes gentes. Et alibi: Praedicate Evangelium omni creaturae. — Quapropter, Apostolus Paulus ad Galatas, cap. II scribens, Petrum circumcisionis, se vero gentium Apostolum vocat.

At, qua lege ad universalem omnium curam explicandam, dicendum putant lutherani: Pasce omnes oves meas? An si moriturus quispiam amico dixerit: commendo tibi filios meos; quosdam tantummodo, non autem omnes filios amico commendatos esse cupit? Satis omnes expressit, qui suos filios absque ullo discrimine commendavit. Sic, cum suas oves Christus absque ulla differentiae nota Petri curae commisit, omnes se illius fidei commendare manifestissime declaravit. Quod si non omnes sed aliquas dumtaxat suarum ovium sub Petri imperio collocasset, quaenam essent illae fuisset explicandum. — Quod autem Paulus se gentium, Petrum vero circumcisionis, id est Iudaeorum, Apostolum vocat; id quidem arguit, Petrum Iudaeorum, Paulum vero, gentium saluti diligentius peculiariusque incubuisse operam, non tollit tamen quin Petrus in christianos omnes auctoritatem nactus sit ac principatum. Habuit enim et aliquam curam gentium Petrus, et aliquam Paulus Iudaeorum. Nam, Actuum, X, Petrum ad Cornelium centurionem Caesaream concessisse narratur. De Paulo vero, cap. IX, quod ingressus in Synagogas praedicabat Iesum, quoniam hic est Filius Dei. Non ergo Iudaeorum tantummodo Petrus, Paulus vero gentium procurabat salutem, sed uterque tam gentium quam Iudaeorum Apostolus erat; tametsi uni maior de gentibus sollicitudo erat, alteri vero, de Iudaeis. Quid autem Petri amplissimae potestati peculiaris haec Iudaeorum cura, potest derogare? Quid? nonne et reges quibus plura sunt regna, unum sibi quandoque regnum deligunt, cuius gubernationi per se operam navent, reliqua vero eorum familiaribus impertiunt gubernanda?

14. Ceterum, novum caput hydra profert lutherana: Si enim, inquit, Petrus cum omnium pastor et princeps tua opinione esset, peculiarem quandam sibi Iudaici populi curam desumpsit; Paulo vero, aliisque Apostolis aliarum nationum administrationem permisit; sequi profecto videtur, ut reliqui Apostoli, Petri auctoritate, Ecclesiam catholicam, ut eis in sortem contigit, gubernarint. Hoc autem ex nullo sacrae Scripturae loco possumus confirmare: quin imo, et alios Apostolos, et Paulum instituisse Episcopos, nulla de Petri auctoritate habita mentione, narratur. Huic rei Anacleti verba quae Dist. XXI, can. «In novo» habentur, favore videntur esse. «Ceteri enim, inquit, Apostoli cum beato Petro pari consortio praediti, et honorem et potestatem acceperunt.» In eandem quoque sententiam scribit Cyprianus, habeturque in can. «Loquitur Dominus,» C. XXIV, quaest. 1. Si igitur parem cum Petro ceteri Apostoli nacti sunt potestatem, non est Petrus eorum princeps pastorque constitutus.

At istud in primis considerandum est, particulari quadam Christi Optimi providentia Apostolis omnibus contigisse, ut in constituendis Episcopis Petri auctoritate minime indigerent; nam ab ipso Servatore nostro Christo ad praedicandum missi, ab ipso potestatem hanc, nullo mediante, receperunt. Unde ipse, Ioann. XX, cap., ait: Sicut misit me Pater, et ego mitto vos. Quare nisi a Christo perventa esset auctoritas, absque eius auctoritate constituere Episcopos nequivissent. Fuerunt enim Petro cum ceteris Apostolis pleraque communia, ut praedicare, ut docere, ut baptizare: iuxta illud Matth. ultimo: Euntes docete omnes gentes: baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti; docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis: ipsi tamen soli supremus in christiana republica obtigit principatus, in omnesque Christi oves, de quorum numero Apostoli exstiterunt, est potestas impertita.

15. Obstrepunt rursus lutherani: Soli Petro, ut Christi oves pascat, dictum sit, numquid ut summum in christianos omnes imperium gereret est commissum? Neque enim pascere, principem dominumque esse significat.

Sed nesciunt lutherani, aut se nescire dissimulant, quod pascere, propria quidem huiusce verbi significatione, principem esse non dicit; verumtamen, cui pascendi gregis prima demandatur cura, ei quoque super oves committitur principatus. Nam quum metaphora quadam christianus populus ovium nomine nuncupetur, nil mirum, si et pascendi verbum metaphorice capiatur. Quemadmodum enim pastor sic ovibus pabulum suppeditat ministratque, ut earum rector sit et gubernator; ita et pascere Christi oves iubetur Petrus, et illi earum cura, regimen, gubernatio, non ut mercenario, sed ut vero primarioque pastori, demandatur. — Hoc autem, si verbi graeci vim naturamque spectemus, parvo potest negotio expediri. Duplicem namque graeci codices in ipsis verbis dictionem habent, scilicet: βόσκε et ποίμαινε; quarum utrique idem verbum pasce, latinus reddit interpres; quanquam non parvum inter eas est discrimen: βόσκειν enim apud auctores graecos praebere cibum significat, ποίμαινεν vero, regere et gubernare. Unde et Homerus ab hoc verbo ποιμαίνω, Agamemnona Graecorum imperatorem, ποιμένα λαῶν, id est, rectorem gubernatoremque populorum, vocat. In quamplurimis quoque sacrae paginae locis, ubi verbum rego, latinus ponit interpres, graeci codices ποιμαίνω, verbum habent. Praetereundum tamen non est, quod eodem verbo βόσκε, tam ad agnos quam ad oves, ad solas autem oves, ποιμαίνε, graecum utitur Evangelium. Intelligi enim datur tam parvulos quam adultos in fide, verbi Dei pabulo pascendos a Petro esse, atque nutriendos: adultos autem non tam evangelica doctrina imbuendos esse, quam gubernandos dirigendosque, ut aliorum saluti studeant, suaque bene et innocenter acta vita, ceteros in Christi amorem illiceant. Quid multis morer? Si diligenter ea Apostolorum acta, quae Lucas perscripsit, consideremus, Petrum maiori semper omnibus in rebus auctoritate et reverentia, tanquam omnium patrem et pastorem inter omnes fuisse Apostolos inveniimus.

16. Dices fortasse: a) Si omnium Apostolorum principem Petrus se gerebat, temerarius nimium fuit Paulus qui eum reprehendit. Ad Galatas enim secundo Capite dicit: Cum autem venisset Cephas (Petrus) Antiochiam; in faciem ei restiti, quia reprehensibilis erat. Quem sane locum Hieronymus pertractans: «Petrum, inquit, Paulus reprehendere non auderet, nisi se non imparem sciret.» — Ad haec: b) Si omnibus Apostolis praeerat, qua ratione cum Ioanne, ut Actuum VIII narratur, ab aliis est in Samariam destinatus? Superioris enim est alium ad sua negotia mittere, non inferioris.

Sed attendas velim, non idcirco Paulum in faciem Petro restitisse quod aequalis aut superioris exsisteret potestatis, sed quoniam si superior quippiam quod magno accedat detrimento Ecclesiae commiserit, uti in Petro accidere videbatur, ab inferiori et admoneri, et aliqua verborum moderatione reprehendi potest. Quod vero Paulum fuisse Petro auctoritate parem, Hieronymus putat, id quod et Anacletus et Cyprianus, quos superius citavimus, sentire videntur; non est in iurisdictionem referendum, sed in apostolatum, in fidei defensionem, in sacri ordinis potestatem. Erant quidem omnes in apostolatu, in fidei defensione, in ordine, a Christo pares instituti, sed maior fuit Petro iurisdictionis ratio condonata.

Quod postremo affertur, fuisse Petrum cum Ioanne a ceteris Apostolis in Samariam delegatum; refelli eadem responsione potest, qua et Arii, Filium minorem Patre praedicantis, error a sacris doctoribus est restinctus. Falsum nempe est, mittentem omnem eo qui mittitur digniorem superioremque esse. Nam magos qui Iudaeorum regem perquirebant, misit in Bethlehem rex Herodes, illis tamen non erat Herodes superior dignitate. Nonnunquam etiam princeps a suis consultoribus in bellum consiliis adhortationibusque armatur. Non ergo Petrum in Samariam reliqui miserunt Apostoli, quod eo auctoritate superiores essent, sed ut illo iret consilio et hortatione suaserunt, arbitrati, commodiorem ipsum fructuosoremque ad illa negotia fore, quippe qui et ceteris praestantior haberetur, et ampliori miraculorum gratia praefulgeret.

Caput VI: QUOD ROMANUS PONTIFEX IN CHRISTIANA REPUBLICA PETRI LOCUM TENEAT

1. Petrum a Christo Opt. Max. catholicae nostrae Ecclesiae fuisse principem constitutum, sacris ex litteris ostendimus; restat ut Romanum Pontificem verum Petri successorem esse, id quod haereticorum plerique negant, demonstramus.

Quaesierim ergo primum: Num aliquem Christus successorem Petro constituerit, qui in christiana Ecclesia gubernanda eius locum dignitatemque servaret: Hoc si negetur, rempublicam ab ipso institutam, suoque sanguine consecratam, quampluribus aliis ignobiliorem, infelicioremque fateamur oportet. Qui enim respublicas instituerunt, curarunt ut firmae, ut stabiles, ut perpetuae essent. Sic Romanam Romulus; sic Solon Atheniensem; sic Spartanam Licurgus condiderunt. At qui Christiana respublica stabilis perpetuaque esse poterit, si ei quem Christus eius institutor caput principemque constituit nemo subrogetur? Quod si non ut perpetua esset, sed ut Petri tantummodo duraret aetatem, condita fuit, infelix admodum miseraque est constituta, utpote quae brevissimo tempore esset duratura.

2. Dices fortasse: Quomodo, quave ratione successorem Petro constituemus, quando nullibi a Christo de hac successione mentio sit habita? — Sed quanquam nusquam espresse legimus, quis Petro in Ecclesiae principatu sufficiens esset; ex hoc tamen intelligi potest, Christum Petro successorem instituere voluisse, quod perpetuam rempublicam condidit, in qua unum caput, unumque principem esse voluit. Ceterum, si quispiam est cui debeat Petri principatus demandari, cui alii quam Romano Pontifici honestius, aequius, iustius, debet obtingere? Etsi enim in ipso primo Ecclesiae ortu, ita Petrus universalis Ecclesiae praefecturam gessit, ut nullam sibi propriam sedem adsciverit, deinde aliquot annos sederit Antiochiae, urbem tamen Romam, divino actus numine, pro firma constantique sede delegit, in qua perplures presideret annos, extremumque pro Christo diem ageret; ut eam profecto pro sanguine sedem consecraret, in qua sibi Ecclesiae pastor sufficiens esset. Quanquam ergo nihil in sacris litteris de Romano Pontifice, Petro subrogando, est sancitum, ipse tamen Petrus Romanam sibi adscivit Ecclesiam, in qua diutius praesideret, ultimamque sui praesulatus aetatem ageret, aliis Ecclesiis Apostolis Christique discipulis dispartitis. Quo sane effectum est, ut is qui in Romana sede Petro succedit, etiam in principatu Ecclesiae, Patrum consensu, subrogetur. Dum enim Romano Pontifici praestantur suffragia, catholicae Ecclesiae pastori principique praestantur. Nam eundem, et in Romanum Pontificem, et in universalem Ecclesiae pastorem debere deligi, ab omnibus absque controversia receptum fuit; tametsi successu temporis, ab hac Patrum consensione temere aliqui desciverunt. Quem enim alium, excepto Romano Pontifice, successorem Petri historici perscripserunt? Non enim Ierosolymitanum, non Antiochenum, non Constantinopolitanum; non denique aliorum Episcoporum quempiam, praeter Romanum, pro universali Ecclesiae pastore receptum esse legimus; quanquam pro eiusmodi principatus gloria, nonnullae Orientales Ecclesiae quandoque pertinacissime decertarunt.

3. Quamobrem, non a priscis tantum Patribus, verum etiam ab ipsis Christi discipulis cautum esse crediderim: ut is in christiana republica principatum teneret, verusque Petri successor esset, qui Romanae Ecclesiae Episcopus esset institutus. — Accedit, et sacrosanctae illius Nicaenae Synodi mirifica auctoritas, in qua sapientissime decretum fuit, ut nullum absque Romani Pontificis licentia et auctoritate posset Concilium celebrari; utque ad ipsum, tanquam ad supremum omnium, appellari posset. — In Chalcedonensi quoque Synodo, in qua sexcenti et triginta Patres consederunt, Romanus Pontifex Leo Beatissimus est acclamatus, omniumque caussarum definitio in eius arbitrium cessit. — Exstat et Constantinopolitani Concilii tale decretum: «Veneramur secundum Scripturas et Canonum definitiones Sanctissimum antiquae Romae Episcopum, primum esse et maximum Episcoporum.» Unde et Maximus in ea quam ad Orientales scripsit epistola: «Omnes, inquit, fines orbis, qui Dominum sincere receperunt, et ubique terrarum Catholici veram fidem confitentes, in Ecclesiam Romanorum tanquam in solem respiciunt; et ex ipsa lumen Catholicae et Apostolicae fidei recipiunt. »

4. Obiicent forsitan lutherani: Quum summus tuus iste Romanus Pontifex deligitur, a quo Ecclesiae capit principatum? Affert ne secum ipse supremam potestatem, an recipit aliunde? Si secum affert, antequam eligeretur omnium christianorum pastor erat: Si accipit aliunde, a quo sane, nisi ab ipsa universali Ecclesia, quae perpetuo manet numquamque emoritur, potest accipere? Non itaque Ecclesiae principatus Romano debetur Pontifici, quod Petro in Romana sede succedat, sed omnem quam habet potestatem, si verum est, quod aliquem in Ecclesia principatum gerat, christiani populi tam auctoritate quam consensione nanciscitur. Est igitur apud universalem Ecclesiam summa auctoritas, non apud Romanum Pontificem.

At respondeant mihi lutherani: Si ipso suo iure urbem condit imperator, in eaque perpetuam, successione quadam, constituat monarchiam, hac tamen lege: ut sibi quem voluerint cives principem decernant; a quo principem hunc nisi ab imperatore regiminis gubernationisque potestatem habere dicemus? Ita, cum christiana respublica sit a Christo Opt. Max., hoc ordine constituta, ut unus in ea supremum principem agat; quum Romanus Pontifex Petri successor eligitur, non secum suum ipse defert principatum, sed illum, dum electorum consensu in Petri sede collocatur, a Christo nanciscitur, qui suam hac lege rempublicam condidit, ut in ea Petri successor cum summa potestate praesideret.

Huiusce nostrae sententiae, Beatus Cyrillus Alexandrinus Episcopus esse videtur, cum ait: «Ut membra maneamus in capite nostro, Apostolico throno Romanorum Pontificum, a quo nostrum est quid quaerere, quid credere, et quid tenere debeamus; ipsum venerantes, ipsum rogantes prae omnibus, quoniam ipsius est solius, reprehendere, corrigere, statuere, disponere, solvere et ligare, loco illius qui ipsum aedificavit; et nulli alii quod suum est plenum sed ipsi soli dedit, cui omnes iure divino caput inclinant, et primates mundi, tanquam ipsi Domino Iesu Christo, obediunt.» — Unde et Anacletus martyr, habeturque dist.

XXI: «Sacrosancta, inquit, Romana et Apostolica Ecclesia, non ab Apostolis, sed ab ipso Domino et Salvatore nostro, primatum obtinuit, sicut Beato Petro Apostolo dixit: Tu es Petrus: et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam.»

Est itaque in hoc Romani Pontificis principatu, quod in Christi Optimi legem, est quod in Petri voluntatem, est quod in humanam institutionem referatur; in Christi namque legem amplissima potestas, in Petri voluntatem Romani Pontificis in Petri sede successio, in humanam vero institutionem, huiusce viri, puta Clementis VII, pontificia dignitas est referenda. Sanctorum enim Patrum institutione sancitum est: ut ille ipse Pontificem Romanum agat, qui Cardinalium suffragiis fuerit declaratus.

5. Agedum, rursus obstrepunt lutherani: Receptum sit aliquem in christiana republica Petri successorem constitui, eumque Romanum Pontificem esse. Qui negare ausis, eum qui sit Petro in imperii potestate suffectus, oportere ceteris caritate praestare? Neque enim suarum illi ovium curam Christus voluit demandare, nisi ab eo confessione singularis dilectionis expressa. — Quid praeterea Petro committitur? Nonne ut Christi oves pascat? Qui ergo non amaverit Christum, et ferventius quidem ceteris; quique eius oves doctrina et exemplo non paverit; Petri legitimus successor esse non potest. At numquid non saepenumero in Romana sede, communi Patrum consensu, Pontifex collocatur qui neque Christum Optimum diligit, neque christianum populum fidei doctrina pascere potis sit: utpote qui et perditam vitam vivat, et omnis doctrinae omnisque peritiae sit expers? Non sunt igitur omnes Romani Pontifices Petri, absque discrimine, in imperio successores.

At si diligenti cura rem hanc consideremus, male principatus naturam examinant lutherani. Est enim in principatu initium. Est gubernationis ratio. Est usus potestatis. Initium quandoque bonum, quandoque malum invenitur. Si enim recto quispiam ordine principatum ineat, bonum est initium; si vero quaerat per devia, malum. Ratio formaque principatus, quae sane in quodam gubernantis atque gubernati ordine est constituta, semper suapte natura bona est. Potestatis usus si ad subditorum commodum referatur, laudandus apprime est. At si ad principis tantummodo utilitatem prospectet, vituperio dignus. Si igitur Romanorum Pontifex iustis Patrum suffragiis fuerit designatus, legitimus is Pontificem agit; estque verus ille Petri successor cui Catholici omnes, nisi a christiana fide desciverint, obedire tenentur. Quod si perditam exsecrandamque vitam vivat, si caritatis in Christum atque in eius oves expers exstiterit, dicendus quidem est malorum morum Pontifex, tantoque indignus imperio; nihil tamen ob hanc causam de pontificia imminuitur potestate; quando non aliunde, sed per ostium in ovile ovium penetravit. Quamobrem, etsi eiusmodi Pontifex aliquo christianae reipublicae incommodo est ac detrimento, sibique aedificat ad gehennam, nulla tamen sui iurisdictione privatur, si electione legitima sanctam illam sedem sit adeptus.

Hoc autem et in terreno inspicere possumus principatu. An non dicimus principis filium, si iusto matrimonio genitus sit, ut in paternis opibus, ita in paterno debere imperio succedere? Et tamen plerumque evenit, ut genitor omnibus virtutibus clarus sit, filius vero perditus sit, et sordidam vitam agat. Tempus me deficeret si huiusce rei tam ex gentilium libris, quam ex sacris litteris exempla concire vellem. Nihil ergo male acta vita, de Romani Pontificis detrahit potestate, tametsi a veri christianae Ecclesiae pastoris sanctitate abhorreat. Quamobrem suos Dominus Iesus discipulos admonens, ait: Super cathedram Moysi sederunt Scribae, et Pharisaei..... quaecumque dixerint vobis, servate, et facite; secundum opera vero eorum nolite facere. Petrus quoque Apostolus nos in suis epistolis monet: ut non solum bonis modestisque, sed etiam dyscolis praepositis pareamus.

6. Quod autem Servator noster Christus a Petro, cui christiani populi curam mandare decreverat, amoris caritatisque expressionem perquisivit; hoc in causa fuisse puto, ut et doceret posteros, tales populorum curae praeficere, qui non suis, sed subditorum commodis studeant. Accedit, quod cum eam rempublicam constituere vellet, quae esset optima, par decensque erat, ut is cui primi pastoris et nomen et potestatem dabat, non tantum auctoritate, sed etiam virtute et moribus ceteris praestaret. — De pascendi vero lege dicendum existimaverim, sat summo Pontifici esse, si ineruditus ipse sit, nequeatque christiano populo per se fidei doctrinam ministrare, ut aliorum in eo erudiendo diligenti utatur opera. Nam et terreni principes in rerum publicarum administratione, pluribus consultoribus, pluribusque ministris utuntur. Si ergo quispian christiano baptismate insignitus, Petri successor, aequalique illi auctoritate esse debeat; legitima institutione, legitimisque suffragiis, in Romana sede collocatus sit, necesse est. Si vero, suprema hac potestate, pro eius dignitate uti voluerit, sit catholicis omnibus doctrina, prudentia, caritate praestantior oportet. Ceterum, prae omnibus caveat, ne mercenarius, ne tyrannus, ne ovium Christi dissipator existat. Eiusmodi enim pastoribus Ieremiae vaticinio Dominus ait: Vae pastoribus qui disperdunt et dilacerant gregem pascuae meae, dicit Dominus. Ideo haec dicit Dominus Deus Israel, ad pastores, qui pascunt populum meum: Vos dispersistis gregem meum, et eiecisti eos, et non visitastis eos: ecce ego visitabo super vos malitiam studiorum vestrorum, ait Dominus. Et ego congregabo reliquias gregis mei de omnibus terris, ad quas eiecero eos illuc: et convertam eos ad rura sua; et crescent et multiplicabuntur. Et suscitabo super eos pastores et pascent eos.

7. Quod si nostrae huic sententiae obiecerit quispian, Ierosolymitanae Ecclesiae, dum illi Romanam proponimus, iniuriam irrogari, propterea quod illa et aetate antiquior sit, et dignitate sublimior; nam Apostolorum omnium, aliqua ex parte, alatrix exstitit; eique, ut priori ad Corinth. epistola, cap. XVI, constat, ab aliis ecclesiis subsidia mittebantur.

Dicendum profecto est, non ita nos principatum Romanae Ecclesiae concessisse, ut eam ceteris omnibus aliquo temporis intervallo praecedere teneamus, satis enim ex se constat Ierosolymitanam priori tempore fuisse constitutam, priusque Ierosolymis sedisse Iacobum, quam Petrum Romae. Neque etiam eam eo quod Romana praecise sit, si inquam a suo capite divellatur, omnibus, dignitate, ecclesiis anteponimus. Fortasse enim, hac ratione pensata, omnibus est Ierosolymitana praestantior, quando universae aliae ecclesiae suam ex ipsa duxerint originem; sed quoniam, si pastorum ratio habeatur, Romana omnibus dignior est, sublimior et excellentior. Petro enim, qui supremum in catholica Ecclesia obtinuit principatum, Romanus Pontifex, ut ostendimus, est successor. Unde ad Damasum Papam Hieronymus scribens, habeturque C. XXIV, quaest. 1, can: «Quoniam vetus oriens. » — «Ego, inquit, nullum praemium, praeter Christum, sequens, Beatitudini tuae, idest cathedrae Petri, communione consocior, super illam petram aedificatam Ecclesiam scio.» — Quod autem Ierosolymitanae Ecclesiae subsidia mittebantur, non dignitati eius, sed magnae indigentiae, cuius in actis Apostolorum Lucas meminit, est ascribendum.

8. Si postremo, id quod in suo dialogo Ockam obiicit, adducatur, nusquam in sacra Scriptura inveniri, quod Romam Petrus accesserit, atque idcirco falsum esse quod Romanus Pontifex Petro succedat:

Respondendum censeo, tot sanctorum Patrum testimoniis confirmatum hoc esse, ut nova probatione non egeat. Hoc enim Hieronymus super primo ad Romanos capite; in ecclesiastica historia Eusebius; Bernardus in epistola ad Eugenium Papam; Ambrosius in epistola ad Auxentium, De basilicis tradendis aperte testantur. — Sed et falsum est in nullo sacrae Scripturae loco inveniri. Ipse enim Petrus in prioris epistolae suae cap. V, ait: Salutat vos ecclesia, quae est in Babylone coelected, et Marcus filius meus: ubi, iuxta glossam Venerabilis Bedae, Babylonis nomine Romam ob idolatriae cultum intelligit. Idem quoque Hieronymus, in libro De viris illustribus tenet. Nam: «Petrus, ait, in prima epistola sua sub nomine Babylonis figuraliter Romam significans, salutat vos, inquit, quae est in Babylone Ecclesia.» Cum igitur nullibi Petrum cum Marco fuisse in Babylone legatur, nomine Babylonis ipsam urbem Romam, cum ob magnitudinem, tum ob idolatriae cultum, Petrum significare voluisse a ratione alienum non est. Nam et Ioannes Apostolus in Apocalypsi de Romana urbe sub Babylonis nomine facit mentionem.

Pleraque alia ad confirmationem Romani principatus afferre potuissem; at quoniam, ut a principio diximus, est res haec a multis non minus diligenter, quam erudite tractata, sat sit pauca haec in medium attulisse.

Caput VII: QUOMODO CHRISTIANA ECCLESIA UNA SIT

1. Ex iis quae superius a nobis sunt definita, christianam Ecclesiam unam esse, non est difficile demonstrare: si tamen prius quid christianae Ecclesiae nomine intelligatur, explicaverimus.

Igitur, Ecclesia vocabulum graecum est; cumque plura apud auctores graecos habeat significata, christianorum usu, coetum tantummodo, congregationem, convocationemque significat. Nam consueto apud Iudaeos Synagoges nomine, quo etiam congregatio significari solet, reiecto, Ecclesiae nomen christiani sumpserunt in usum: ut sicuti ritu religioneque a Iudaeis abhorrent, ita et nomine multitudinis distinguantur.

Quo fit, ut christianae Ecclesiae nomine nihil aliud quam hominum multitudinem ad Christum convocata intelligamus. Quare tam varia, tamque diversa, de iis quae ad Christi Ecclesiam pertinent, opinio est, quam vario modo a diversis, christiani nomen est usurpatum.

Sunt enim quibus placeat, eos solos qui ad aeternam salutem sunt electi, ad christianam attinere rempublicam: quippe quod ii tantummodo Christi sanguine sint redempti, dominicaeque crucis beneficium assequantur. Aliis videtur latius esse christiani nomen accipiendum, omnesque eos christianos merito dici posse, qui caritatis munere a Christo impertiti sunt. Ideoque eos omnes in christianam Ecclesiam trahunt, qui communi quodam caritatis vinculo sunt in Christo devincti. At communis sanctorum Patrum usus habet, ut a fide Christi christiani sint appellandi: ut inquam ii omnes christiani dicendi sint, qui fidem Christi tenent, eiusque cultum et sacramenta venerant. Quod quum non ii dumtaxat qui caritatis participes sunt, sed etiam plerique alii qui a Christo vita moribusque desciscunt, Christi fidem cultumque observent; ad christianam Ecclesiam, ad eam, inquam, quam militantem appellant, eos omnes tam bonos quam malos spectare dicunt, qui Christi fidem tenent ac profitentur. Christianae itaque Ecclesiae nomine, multitudinem tam bonorum quam malorum ad Christi fidem convocatam significamus; tametsi in usum quoque venerit, ut et locus ipse in quo ad sacra conveniunt christiani, Ecclesia nuncupetur.

2. Est autem haec Ecclesiae christianae acceptio doctrinae Christi admodum consentanea. Nam Matth. XIII, Ecclesiam sagenae missae in mare, et ex omni genere piscium congreganti similem esse dicit. Quam sane similitudinem Gregorius in Homilia pertractans: «Sancta, inquit, Ecclesia, comparatur sagenae missae in mare, et ex omni genere piscium congreganti, quia nunc bonos et malos communiter, quasi permixtos pisces, fidei sagena continet; sed littus Ecclesia, idest finis, indicat sagena quid trahat.» — In eodem quoque capite, Agro, in quo bono semine sato, inimicus homo superseminavit zizania: — Superiusque cap. III. Areae, in qua grano permiscentur paleae comparavit. Quae, Augustinus de fide ad Petrum, cap. IV, sic interpretatur: «Firmissime tene et nullatenus dubites, aream Dei esse Ecclesiam catholicam, et intra eam usque in finem saeculi frumento mixtas paleas contineri, hoc est, bonis malos Sacramentorum communione misceri.» — Matth. praeterea, XXV cap. Decem virginibus, ex quibus quinque prudentes erant, et quinque fatuae, simile regnum coelorum esse dicitur. Super quo loco Gregorius ait: «Praesens Ecclesia regnum coelorum esse dicitur: et quia ex utroque sexu multipliciter colligitur sancta Ecclesia, decem virginibus similis denuntiatur: in qua quia mali cum bonis, et reprobi cum electis sunt admixti, recte virginibus prudentibus et fatuis similis perhibetur.» Adde quod, et Hieronymus adversus Luciferianos, et in primo contra Iovinianum libro, arcam Noe apud Apostolum Petrum Ecclesiae sanctae typum gerere ait, propterea quod, ut in illa omnium animalium genera morabantur, ita in Ecclesia iusti peccatoresque permixti continentur.

3. Quod si obieceris, Christi Ecclesiam, iuxta Apostoli dictum, sponsam esse, quae neque rugam habeat, neque maculam; hoc secundum Augustini sententiam in libro De nuptiis et concupiscentia, cap. XXXIV, non ad praesentis saeculi statum, sed ad futurae integritatis nitorem esse referendum. — Apud Gregorium, vero, XIII Moralium libro, de praesenti quidem Ecclesia, sed quantum ad bonos et electos intelligi potest. De hac ergo christiana Ecclesia, in qua boni malique absque ullo discrimine permiscentur, quod una sit, ex iis quae superius sunt definita, possumus demonstrare.

4. Sed illud praetereundum non est, quod cum multitudo omnis in quadam pluralitatis ratione sit constituta, unitatis modum formamque habere non potest, nisi ad unum aliquid referatur. Quandam enim congregatam hominum multitudinem, unam esse dicimus civitatem, quod aut eodem principe, aut eisdem legibus gubernentur omnes. Quod si plurium populorum aut diversi principes sint, aut diversae leges, diversarum potius civitatum quam unius habent rationem. At si in unum communem omnium regem plures populi referantur, unusquisque tamen peculiarem suum principem, et plures dici eae multitudines possunt, et una. Nam si particulares earum principes municipalesque leges inspiciantur, plures sane absque controversia dici debent. Si vero, unum illum communem earum regem, communemque quandam omnibus legem consideremus; iam unius sibi multitudinis vindicat rationem. Mediolanense namque dominium Mantuanumque, ex quo duos habent principes, diversisque municipalibus legibus gubernantur, duo dici principatus possunt; sed si ad communem christiani nominis Imperatorem prospiciatur, non duorum omnino principatuum, sed partium unius imperii nomen habent. Ut enim eorum principes sub Imperatore, tanquam partiales quidam duces, collocantur; ita unius imperii ea dominia partes quaedam sunt, quod suis ipse legibus Imperator moderatur.

Quum igitur plures in christiano populo sint antistites constituti, quibus diversorum populorum incumbit cura atque sollicitudo, sitque unus omnium christianorum communis Pater; si particulares tantummodo populorum Episcopos spectemus, plures esse christianorum ecclesias non diffitebimur: at si in communem omnium Patrem atque pastorem oculos intenderimus, esse unam catholicam, hoc est universalem, Ecclesiam, quae ex pluribus partialibus ecclesiis sit constituta, fatebimur: quando videlicet, unus sit communis christiani populi moderator, cuius legibus et institutis christiana nostra respublica gubernatur. Est enim supremus Ecclesiae pastor Christus ipse Iesus qui ait: Ego sum pastor bonus. Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis. — Apostolus quoque Paulus de ipso inquit quod, Deus ipsum dedit caput supra omnem Ecclesiam. Post Christum primus Ecclesiae catholicae pastor ac rector Petrus est, cui dicitur: Rogavi pro te (Petre) ut non deficiat fides tua; et tu aliquando conversus confirma fratres tuos.

5. Hanc unitatis Ecclesiae rationem Beatus Cyprianus, illud Matthaei, XVI: Tu es Petrus etc., pertractans, habeturque C. XXIV, quaest. 1, in can.: Loquitur: «Super unum, inquit, aedificat Ecclesiam. Et quamvis Apostolis omnibus post resurrectionem suam parem potestatem tribuat....., tamen ut unitatem manifestaret, unitatis eiusdem originem ab uno incipientem, sua auctoritate disposuit.» Inferius quoque subiungit: «ab unitate exordium proficiscitur, ut Ecclesia Christi una monstretur.»

Alteram unitatis Ecclesiae rationem Hieronymus ad Evang. Episcopum, habeturque dist. XCIII, can: «Legimus,» inducit. Fidei scilicet unitatem, in qua partiales omnes Ecclesiae communicare, nemini dubium; quando christiani omnes in Christum credant, eademque de ipso, divino illustrati lumine, teneant. «Nec enim altera, inquit Hieronymus, Romanae urbis Ecclesia, altera totius orbis existimanda est; et Galliae, et Britanniae, et Africa, et Persis, et Oriens, et India, et omnes barbarae nationes (intellige quae in Christi militiam dederunt nomen) unum Christum adorant, unam observant regulam veritatis, » Apostolus quoque, priori ad Cor., epistola, cap. I: Idipsum, inquit, dicatis omnes, et non sint in vobis schismata.

Est et tertia ratio unitatis eiusmodi: Sacramentorum unitas quibus universus christianorum populus insignitur. — Uno enim baptismo, quod sacramentorum primum est, omnes in Christo regeneramur, eisdemque sacramentis omnes utimur.

Est et quarta unitatis ratio: Expectati a nobis finis unitas; ipse scilicet Deus Opt. Max. ad cuius sempiternam fruitionem intendunt animum christiani. Hanc autem unitatem Dominus significare sub illam parabolam voluit, in qua omnes qui in culturam vineae missi fuerant, singulos accepisse denarios enarravit. — Tangit et ipsam super Psalm. LXXXV Augustinus, sic inquiens: «Multae gentes et una gens. Quare una gens? Quia una expectatio. Postremo: quare non una gens si una patria Ierusalem est? »

Quid plura? Hasce omnes unitatis Ecclesiae rationes ad Ephesios cap. IV Paulus Apostolus complectens ait: Unus Dominus, una fides, unum baptisma. Unus Deus et Pater omnium qui est super omnes, et per omnia, et in omnibus nobis. — Quamobrem et Cantic. VI, de Ecclesia dicitur: Una est columba mea, perfecta mea.

6. Istud autem consideratione dignum est; quod non modo nostra haec praesens Ecclesia, in christianorum finibus constituta, una est; verum etiam et cum antiquorum Patrum ac Prophetarum Ecclesia, unitatem habet. Illorum enim fides eadem erat quae et nostra. Nam ut nos in Christi incarnati fide salvamur, ita in Christi futuri fide antiqui illi Patres salvabantur, tametsi aliis ipsi sacramentis suam protestabantur fidem, aliis nos nostram declaramus. Quapropter Actuum, IV, de Christo Iesu dicitur: Nec enim aliud nomen est sub coelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri.

Quod si obieceris, antiquos illos Patres, quanquam sanctissimi essent, Christique futuri profiterentur fidem; ad nostram nullo pacto attinere Ecclesiam posse, propterea quod Christi baptismate diluti non essent. Hoc enim solo — ut Augustino in epistola ad Bonifacium, et in libro De Baptismo parvulorum, placet, habeturque De Consecratione, Dist. IV, can.: «Ad hoc» — incorporatur quis Christo, eiusque efficitur membrum.

Duplicem scias unionis ad Christum, modum formamque esse. — Sunt enim qui Christo merito tantummodo animoque iungantur; ut iis evenit qui dum instruuntur in fide, antequam baptismate regenerentur in Christo, cum solo huiusce sacramenti desiderio, emoriuntur. Nam de Valentiniano qui cathecumenus obiit, inquit Ambrosius : «Quem regeneraturus eram amisi: verumtamen ille gratiam quam poposcit non amisit.» — Sunt et qui numero quadamque christiani nominis expressione, Christi membra se gerant; ii scilicet qui christianis sacramentis ornati, christiano nomine nuncupantur. Antiqui ergo Patres, sicut Abraam, sicut Isaac, sicut Iacob, sicut David, quum Christum pro nostra salute humanam sumpturum carnem crederent, occulta quaedam atque latentia Christi membra merito quidem erant et animo. At quoniam extrinsecum insigne Christi, batisma inquam, non gerebant; manifestis publicisque Christi membris, de quibus loquitur Augustinus, non annumerantur; ad Christi tamen spectant Ecclesiam, propterea quod interiori christianorum signo, fide inquam nostra, essent instructi.

Caput VIII: QUOD LEGES A SUMMO PONTIFICE ATQUE A CONCILIIS EDITAE, CHRISTIANAE NON DEROGANT LIBERTATI

1. Qui se christianum populum velle in libertatem adsciscere iactant ac gloriantur, ecclesiasticas omnes leges, humana omnia iura, omnia decreta tollunt; fassi, Christi baptismate insignitum, nullis, excepto Evangelio, debere legibus obstringi. Hoc ipso enim ceteris nationibus christianum praestare populum inquit, quod amplissima fruitur libertate, nullisque potest humanis legibus coerceri.

Sed ii toto, ut aiunt, errant coelo, caecaque ista gloria sua et ambitione, innumeros secum in loca tartarea praecipites trahunt. Si enim unus est totius christianae reipublicae pastor ac gubernator, cui universarum ovium Christi cura est demandata, quid causae est cur pro communi omnium utilitate ac commodo, condi ab ipso leges ac statuta nequeant? Nunquid non principis est, leges, quibus communis reipublicae status cum omnium tranquillitate conservetur, pro temporum hominumque dispositione condere ac promulgare? Si leges a republica sustuleris, quam brevissimo temporis interstitio corruat necesse est. Nam, et qui ad caedes, ad latrocinia, ad depopulationes urbium, societatem ineunt, nisi aliqua legum specie, eorum temeritas compescatur, quae male perditeque excogitarunt, aut exitu praestare non valent, aut quam maximo suo periculo ac detrimento. Constituere enim quod pro republica sit, aut totius populi est, aut eius qui publica fungitur potestate. Nam apud Romanos et a consulibus, et a tribunis plebis, ex Senatus sententia, atque etiam communi tribuum assensu, leges quae in communi consulerent, ferebantur. Idem quoque apud Graeciae populos in usu fuisse, ex multis possumus historiis coniectare. At, ubi omnia in unius hominis potestatem venerunt, suo ipse leges condebat arbitrio, tametsi ob quandam speciem libertatis, ad eas ferendas sibi consultorem Senatum adhibebat. Quid igitur mirum, si summus pro tempore Pontifex, cuius divina institutione interest christiani populi vitam ac mores moderari, leges, statuta, sanctiones condat; quibus in christiana republica tranquillitas conservetur?

2. At dicent lutherani; — a) habeant aliae nationes suos legislatores, qui eos legibus onerent, praemant, suffocent; nobis sub christiana libertate constitutis, sat sit legislatoris ac Servatoris nostri Christi legem, quae in Evangeliorum libris est praescripta, omni studio ac diligentia custodire. Apostolus namque ad Galatas cap. V, sic scribit: Si spiritu ducimini non estis sub lege. Ad Timotheum etiam, priori epistola, cap. I, non esse iusto legem positam, ait. Sed et Cor., posteriori sua epistola, cap. III, cautos reddit, ibi libertatem exstare, ubi spiritus Domini fuerit. Si ergo lex christiana in fidelium cordibus est descripta, estque libertas individuus eius comes; quid est quod magis christianorum prosternat libertatem, quam humanae Pontificum Conciliorumque leges, quibus in perpetuam homines dantur servitutem? — b) Adde et Urbani Papae sententiam, quae C. XIX quaest. 2, perscribitur: «Qui enim, inquit, lege privata ducitur, nulla ratio exigit, ut publica constringatur.» At, christianum hominem Spiritus Sancti gratia, quae privata quaedam lex est, duci est in confesso: Non est ergo publicis Pontificum legibus adstringendus.

3. Sed si Apostoli verba temere, ut faciunt, exponantur, non modo Pontificum, sed etiam Dei Maximi leges abrogandae sunt, atque e christianorum aedibus eliminandae. Si enim nulla est iusto lex posita; si ubi Spiritus Domini ibi libertas; si qui Spiritu ducuntur sub lege non sunt; ut Apostoli verba in cortice praeseferunt; quum non magis de humana quam de divina lege Paulus faciat mentionem, omnem legem a iusto atque etiam a christiano populo arceamus oportet. Quo sane fit, ut neque Evangelio, neque alii divinae legi homini iusto sit obtemperandum. Non sunt itaque Apostoli aliarumque sacrarum literarum verba in cortice tantummodo inspicienda, sed sunt acerrimo ingenio introrsum ad medullam usque examinanda.

Inter veterem quidem legem et novam, hoc maxime interest, quod vetus lex cuncta ferme quae agenda erant, paucis humano permissis arbitrio, definiebat. At nova, ea dumtaxat quae sempiternum cum gratia et caritate nexum habent, praecipit atque decernit. Reliqua vero, quae, inquam, neque ullam cum gratia coniunctionem habent, neque cum ea digladiari solent, eorum quibus christiani populi demandatur cura, potestati permittit. Unde et ab hac constituendarum legum facultate, potest, modo aliquo, lex nova lex libertatis appellari.

Dicant praeterea lutherani: Nonne quae a vicaria principis persona, dum eius auctoritate fungitur, constituuntur, ea omnia in principis voluntatem sunt referenda? Si ergo Romanus Pontifex, Servatoris nostri Christi vicem gerit in terris, princepsque dominici gregis est institutus, qua ratione leges ab eo promulgatae, non sunt pro Christi legibus recipiendae? Qui, enim inquit Dominus, vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit. Apostolus quoque ad Romanos, cap. XIII, scribens ait: Qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit.

4. Respondebunt fortasse, supremi quidem principis esse, idest Christi, in christiana republica leges constituere: at ad eum qui Christi vicarium agat, non spectare ut leges condit: sed ut iis legibus quae a Christo editae sunt, iuste sapienterque utatur. Quare, si quas induxerit sanctiones, dicendae leges non sunt, sed tyrannides, sed latrocinia, sed populorum oppressiones.

Ceterum, meminerint lutherani, non esse quidem cuiusvis hominis qui alterius vicem gerat, perpetuam legem condere; verumtamen eum qui principis sese de nostris oculis proripientis vicariam personam gerat, leges pro temporum locorumque conditione condere non posse, omni prorsus ratione caret. Quo enim modo temporum negotiorumque necessitatibus succurri poterit, si nemo in republica sit constitutus, qui suis possit legibus homines perditos coercere? Ut igitur Romano Pontifici catholicae Ecclesiae demandatur cura, ita condendarum legum, pro rei-publicae christianae utilitate, facultas impertitur; alioquin vana eiusmodi praefectura esset, quando praesertim pauca de hominum actibus, deque civili conversatione sint evangelica lege definita. Quare fateri omnino debemus, Romano Pontifici pro sua potestate licere, ut aliquas pro temporum necessitate Evangelio leges adiiciat, dummodo ab ipsa Evangelii lege non abhorreant. Unde Hieronymus ad Lucinium scribens, praecepta maiorum Apostolicas leges aestimandas esse censet. Admonet etiam Paulus, Rom. cap. XIII, ut omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit, propterea quod potestas omnis a Deo originem ducat. — Ad Thessalonicenses quoque scribit: Qui haec spernit, non hominem spernit, sed Deum, qui etiam dedit Spiritum suum Sanctum in nobis. Hebraeis item praecipit, ut suis praepositis obediant atque subiiciantur. At, qui fieri potest, ut potestatibus sublimioribus subditi simus, nostrisque praepositis pareamus, si eorum mandata pro nostro possumus arbitrio reiicere?

Accedit, quod et in primo Apostolorum concilio, ut Actuum XV, legitur, sancitum fuit, ut qui in Antiochia, in Syria et in Cilicia erant, contaminationibus simulacrorum sanguineque abstinerent et suffocato; pleraeque etiam aliae a Paulo ceterisque Apostolis edebantur leges, quae nusquam in Evangeliis sunt descriptae. Addiderim, quod non modo Pontificum, verum etiam et Conciliorum leges pro numine, ut ita dixerim, sunt habendae, atque summa reverentia et recipiendae et observandae. Nam ad discipulos Dominus ait: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi. Alibi quoque: Ubi, inquit, sunt duo, vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum. Si continue nobiscum moratur Christus, si in medio eorum qui eius nomine congregati sunt, versatur, credendum profecto est, nihil ab illo Patrum consessu posse constitui, quod non Christus ipse suo nomine suggerat.

5. Ad Paulum redeo, qui omnem a iusto legem videtur arcere. Non est putandum leges, decreta, sanctiones, praeiudicium aliquod afferre libertati, nisi fortasse apud eum qui a recto, atque ab eo quod imperatur, animum avertit. Is enim dum paratam sibi, ni pareat, poenam prospectat, praecepta maiorum abominatur, odioque prosequitur. Quo fit, ut quum in diversum trahatur animus, a suoque explendo desiderio deterreatur, adeptam sibi licentiam ac libertatem putet. At is qui a legis imperio non abhorret, sed ad ea quae iubentur propenso est animo, nihil sibi libertatis, ex lege, putat adimi, propterea quod sponte agat quae lege sunt constituta. Quare quod Paulus ait, eos qui spiritu ducuntur, sub lege non esse; non sic intelligendum est, quasi nulla lex sit quae iustorum opera actionesque moderetur; sed quoniam, quum sua voluntate legem observent, ad observantiam legis non arctantur inviti. Quia namque interior lex, quam Spiritus Sancti gratiam esse diximus, scriptae legi affinis est et germana, qui interiori hac lege ad bene agendum inducitur, non vi, non metu, non temporalis praemii spe ulla, sed honesti desiderio, in observationem legis, manibus pergit et pedibus.

Quod vero, iusto non esse legem positam dicit, in hanc sententiam accipiendum non est, ut nullis spirituales viri legibus obstringantur; sed quod contra eos qui a recta frugique vita desciscunt, fertur lex et promulgatur. Iusti enim, quanquam divinae legis, sine qua neque angelica natura constare potest, ad recte vivendum indigent, nulla tamen violentia ad eius observantiam compelluntur.

Quod praeterea ex eodem affertur Apostolo: Ubi Spiritus Domini est, ibi libertatem exstare; sic interpretamur, quod qui Spiritum Sanctum suorum operum rectorem habent et moderatorem, ab omni violenta legis observatione sunt liberi, quippe quod eorum animus in virtutem sit omni ex parte propensus.

6. Nihil demum Urbani verba huic sententiae obsunt. Nam quum christiana lex quae in cordibus fidelium est descripta, omni sit humana lege praestantior, quum ad Spiritus Sancti legem spirituales viri sua facta componunt, nulla publica lege, quae divinae contraria sit, obstringi revincique possunt. Neque tamen eos ab omni aut divina aut humana lege absolutos esse definimus; si enim se a divina lege subducerent, iusti profecto non essent. Si etiam ab ea humana lege, quae iusta ratione sit edita, animum averterent, nequaquam Petro iubenti, ut subiecti simus omni humanae creaturae propter Deum, obtemperarent.

7. Addi forsitan ad huiusce nostrae sententiae eversionem ea Domini verba possent, quibus nonnulli in primo Ecclesiae ortu permoti fideles, nulli se humano subiectos esse imperio existimabant. Dicitur enim Ioannis VIII: Veritas liberabit vos. Et rursus: Si veritas vos liberaverit, vere liberi eritis.

Sed haec, Augustino interprete, de libertate a peccato sunt intelligenda. Huic autem libertati quid obstat nos iustis Pontificum Conciliorumque legibus subiectos esse debere? Nam ut Paulus ad Rom. cap. VI, scribit: Liberati a peccato, servi facti estis iustitiae. Possent quoque et de libertate ab antiquae legis observatione convenienter intelligi, iuxta illud Apostoli ad Rom. cap. VII: Nunc autem soluti sumus a lege mortis, in qua detinebamur, ita ut serviamus in novitate spiritus, et non in vetustate litterae.

Caput IX: QUOD EXCOMMUNICATIO CHRISTIANAM LIBERTATEM NON MINUIT

1. Est et aliud quod haereticos christianam labefactare libertatem videatur; excommunicationis scilicet censura, qua quispiam interdicitur sacris, ab omnique hominum consortio, et in manus satanae relegatur.

Quid enim gravius, durius, servilius homini potest accidere, quam ut a christianorum coetu eiectus, in manus immanissimi tradatur hostis? Atqui et a divo Paulo ne cuiquam maledicamus admonemur. Ceterum, quae maior, quae gravior, quae exsecrabilior maledictio christiano homini evenire potest, quam ut omni hominum conturbenio, omnibus sacris, omnibus suffragiis interdicitur? Quodque omnium miserrimum est, acerrimo hosti captivus dedatur?

2. Sed est hac in re quam diligentissime attendendum, tanto Pontificum iudicium aequum esse, quanto Dei iudicio, cuius ministros se gerunt, fuerit simile ac conforme. — Duobus autem modis solitus est Deus Maximus hominem a vitio ad virtutem revocare. Quandoque enim aliquo damno afficit atque incommodo, ut aegritudine, ut opum iactura, ut imperii detrimento, ut propinquorum atque amicorum morte. Aliquando vero, propria virtute permittit inniti, suaque ope destituit, ut suarum virium debilitate perspecta, ad Deum, a quo superbiendo desciverat, humilior revertatur. Utrumque ergo huiusce nostrae Ecclesiae Pontifex Maximus, dum hominem excommunicationis censura notat, efficit: quo enim verecundia ductus in meliorem tandem redeat frugem, a fidelium coetu turpiter eiicit; at quo se spiritualium rerum indignum noscens, ad divinam supplex opem confugiat, spiritualibus adiumentis, sacris inquam, quibus ad bene vivendum iuvare magnopere poterat, interdicit. Non itaque aliqua evangelicae libertati fit iactura, si is qui maiorum iussis obedire detrectat, quo in meliorem vitae redeat rationem, excommunicationis censura notetur.

3. Nam, et Servator noster Christus fraternae correctionis modum formamque praescribens, eum qui Ecclesiam, hoc est praelatum, audire noluerit, uti ethnicum et publicanum habendum esse decernit. Paulus quoque priori ad Corinthios epistula, cap. V, in incestuosum hominem excommunicationis sententiam ferens, ait: Ego quidem absens corpore, praesens autem spiritu, iam iudicavi ut praesens, eum, qui sic operatus est, in nomine Domini nostri Iesu Christi, congregatis vobis et meo spiritu, cum virtute Domini nostri Iesu, tradere huiusmodi (hominem) satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini nostri Iesu Christi. Ad Thessalonicenses quoque, capite ultimo, in haec verba scribit: Quod si quis non obedit verbo nostro per epistolam, hunc notate, et ne commisceamini cum illo ut confundatur. Significat etiam Timotheo, se Hymenaeum et Alexandrum tradidisse satanae, ut discerent non blasphemare. Si ergo divinus Apostolus, maximus evangelicae libertatis assertor, perditos homines et scelestos a communi aliquando hominum coetu arcendos esse putat; quid caussae est cur absque eiusmodi libertatis detrimento, a Romano, ab aliisque Pontificibus contumax ac rebellis christianae excommunicationis censura damnari non queat? Nam qui maiorum praeceptis obedire contemnit, non Spiritu Sancto ducitur, ut ea gaudeat libertate de qua Apostolus ait: Ubi Spiritus Domini, ibi libertas. Atque idcirco nimirum, si ad meliorem sanctioremque vitam sit hac excommunicationis poena compellendus, durissimum sane est, atque gravissimum ab hominum conversatione secludi; non tamen iniquum est, neque ab evangelica alienum doctrina, ut qui sua pertinacia christianam exuit libertatem, suoque pastori ac principi parere non studet, tali prematur onere, talique revincatur catena, ut cum pudore, tum damno resipiscens, in verae libertatis semitam reducatur.

4. Quod vero satanae tradi dicitur, non ita accipiendum est, quasi tanquam in iudicio condemnatus, in manus daemonum extremo plectendus supplicio datur. Sed quoniam et sacris et suffragiis Ecclesiae, quibus sane se contra satanae molestias tutari poterat, ob suam pervicaciam ac temeritatem destituitur, sicque tanquam inermis daemoni tentandus abiicitur, unde et facilius et infelicius prolabitur in crimina. Ut enim adversus vicariam Christi personam cornu erigit, ita et absque ulla evangelicae libertatis iactura deprimitur, ab omni ecclesiastico deicitur commodo ac beneficio.

Ab ea autem nobis maledictione cavendum esse Apostolus monet, qua homini optamus praecamurque malum, hac tantummodo ratione, ut affligatur, ut doleat, ut excrucietur. At ab ea qua eum hominem, qui a maiorum suorum, imo a Dei Optimi lege, sua temeritate digreditur, aliquo affici volumus nocumento, ut et ipse mentis compos effectus, in virtutis gremium revertatur, et reliqui, eius edocti malo, rectam semitam gradientur, nos nullo pacto deterret. Nam et saepenumero medici si putre aliquod membrum offenderit, illud pro totius corporis salute praecidunt.

Caput X: QUOD TERRENUM ROMANI PONTIFICIS IMPERIUM EVANGELICAE NON DEROGAT LIBERTATI

1. Agedum, ea potestas, dicunt lutherani, qua in spirituali vita christianus dirigendus est populus, evangelicae libertati non obstet; terreno potiri imperio, posseque in Christi oves desevire, ecquid non christianae repugnat libertati? Caecior talpa fuerit qui non viderit ibi esse tyrannidem ubi princeps possit subditis tanquam servis imperare. Unde, eiusmodi regni eiusmodique imperii cupiditatem Servator noster Christus Iesus de discipulorum cordibus excutere volens, Principes, inquit, gentium dominantur eorum: et qui maiores sunt, potestatem exercent in eos. Non ita erit inter vos; sed quicumque voluerit inter vos maior fieri, sit vester minister: et qui voluerit inter vos primus esse, erit vester servus.

Dicitote praeterea, inquiunt, Romani Principatus defensores: Iustumne censeatis, ut maiorem principe, is qui eius vicariam personam agit, habeat potestatem? Non est, Dominus inquit, servus maior domino suo. Si ergo Christus Max. terrenum omne imperium sprevit, neglexit, reiecit, sibique humilem ac pauperem delegit vitam, qui congruit ut Romanus Pontifex, qui se eius in terris Vicarium gerit, principem terrenum, Regem, Imperatorem agat?

Nam neque Petrus ipse praeceptoris sui egregius imitator, ullum terrenum habuisse legitur principatum; sed ovium Christi saluti studuit, voluitque christianum populum ab omni servitutis iugo liberum esse.

2. Ceterum, universa haec, ex quibus lutherani adversus Romanum Pontificem calumniae ansam capiunt, parvo negotio refellemus, si prius varios esse imperandi modos explicaverimus. — Sunt sane quidam ut Aristoteli, octavo ad Nicomachum libro placet, qui omne suum imperium non in subditorum utilitatem, sed in suum tantummodo referant commodum. — Sunt et alii qui ad id potissimum in sua praefectura prospectent, ut populorum saluti, quieti, tranquillitati consulant. — Qui omnia in sua commoda referunt, non veri principes, sed tyranni, sed latrones, sed carnifices sunt; estque eorum imperium libertati omni ex parte repugnans. At qui sua potestate ad populorum utilitatem pacemque utuntur, ii christiani principes sunt, verique ovium Christi et pastores et custodes; nullumque eorum principatus evangelicae libertati praeiudicium affert. Nihil enim cuique potest liberius evenire, quam ut saluti tranquillitatique suae omnibus in rebus consulatur.

Quum igitur ad christianorum commodum terrenum Romani Pontificis imperium omnino prospiciat, LIBERTATIS potius dicendum est IMPERIUM quam servitutis. Estque Romanus Pontifex, cui terrena haec potestas est a Christo Max. impertita, christiani populi ductor, pastor, conservator, merito nuncupandus.

3. Quod si a lutheranis obiiciatur, evenisse nonnumquam, ut terrenum hunc principatum Romanus Pontifex in suum tantummodo atque suorum commodum retulerit, ipsamque christianam rempublicam non modo labefactaverit, verum etiam prope prostraverit; considerent, nihil esse de veri liberique imperii ratione detrahendum, si unus, et item alter, suo abutatur imperio. Est enim hac in re non principis usus, sed principatus natura consideranda. Nam et eleemosynam natura quidem bonam esse diffitebitur nemo, sunt tamen qui eam male agant, ad inanemque trahant gloriam. An igitur, aut tollenda, aut vituperanda est, propterea quod aliquorum abusu depravetur? — Ita terrenus Ecclesiae principatus, sua certe ratione bonus est, omnique ex parte landandus; quippe qui ad christiani populi commodum utilitatemque sit institutus; fuereque quamplurimi Romani Pontifices qui tali imperio non modo iuste civiliterque, verum etiam sanctissime usi sunt; et sub hanc nostram aetatem Beatissimus Clemens VII, Iulius Medices antea vocatus, mo-

destissime sapientissimeque hunc gerit principatum. Quare terreni huiusce imperii naturae rationique haudquaquam detrahendum censeo, quod Pontifices aliqui in populorum caedes, in augendasque suorum opes ac dignitates, omnino converterint.

4. Quid praeterea mirum, si Pontifex noster Maximus, habeat terrenum cum spirituali potestate coniunctum imperium? Nonne et Melchisedech Rex fuit Salem pariter et Sacerdos? Moyses quoque et terreni et spiritualis principatus aliqua ex parte exercuit potestatem. Nonne, ut Iosue XXI capite scribitur, quadraginta et octo civitates sunt Levitis ac Sacerdotibus impertitae?

In utramque certe aurem dormiunt lutherani dum terrenum omne imperium esse dominorum in servos potestatem arbitrantur. Hoc enim non solum philosophorum auctoritate, verum et longa humanarum rerum experientia damnatur. Quis enim est qui nesciat, eum qui servituti sit addictus timore potius quam amore in officio contineri: filium vero, suavi quadam parentum benevolentia ad eorum obedientiam attrahi, quadamque ingenii dexteritate regi ac gubernari? Romani ergo Pontificis in christianos imperium non illius principatus rationem habet, quo servi a dominis in sua coguntur obsequia: sed illius quo filius a patre dulci quadam benevolentia in liberali vita, in praetextatisque moribus continetur. Quare terrenum hoc Romanae Ecclesiae imperium non domini ad servum, sed patris ad filium dicendus est Principatus. Unde et ille antiquus Ecclesiae usus quo se Romanus Pontifex Servum Servorum Dei in suis diplomatibus scribit, optime huic nostrae sententiae quadrat. Ut enim eum liberum hominem esse dicunt, qui pro sui commodo agit ac operatur, ita eum servum appellant qui ad alterius tantummodo utilitatem commodumque laborat. Quod quum pro communi christianorum bono Romanus laboret Episcopus, ipsorum potius dicendus servus quam dominus.

5. Ceterum, hunc a suis discipulis principatum arcere haudquaquam voluit Christus, qui inquam, cum summa imperii potestate principis servitutem coniunctam habet. Sed illum dumtaxat qui in subditos, tanquam in servos, ambitiose, superbe, avare, solet exerceri. Nam et ipse Servator noster Christus Jesus, et Dominum pariter et servum se esse declaravit, quando, ut in Joannis Evangelio legitur, posteaquam discipulorum pedes lavit, quod sane servorum opus est, Vos, inquit, vocatis me Magister, et Domine: et bene dicitis: sum etenim: Noluit ergo ut eum discipuli principatum ambirent, quod tyrannorum est imperium; illam tamen dominationem quae est cum principis servitute coniuncta, non inhibuit. Non est autem timendum, ne si Romanus Pontifex terreno imperio potiatur, Servatorem ipsum nostrum aut dignitate superet, aut potestate. Erat enim et ipse caelestis terrenique imperii moderator, Rex regum, et Dominus dominantium. Sed ut ad Philippenses Apostolus scribit, semetipsum exinanivit formam servi accipiens, et habitu inventus ut homo. Regem namque se esse ostendit, quum super asinam in urbem invectus, voluit, iuxta Zachariae praedictionem, Rex consalutari. At quanquam Princeps, Rex, Imperator, suapte natura erat, terreno tamen principatu, dum mortalem hanc vitam nostram vixit, uti non voluit: imo pauperem et miseriae plenam, quo spirituali hominum saluti, pro qua humanam induerat carnem, suam omnem liberius navare operam posset.

6. Idem et Apostoli, quorum studio, diligentia, industria, gratia, christiana respublica coaluit, auctaque est, observarunt; ne scilicet temporalium rerum curis ac molestiis occupati, a suo instituto absterrentur. At posteaquam catholicae fidei fama splendorque per universum terrarum orbem eluxit, christianaque respublica, divina providentia, sanctorumque Patrum laboribus, sudore, sanguine prope in immensum crevit, ab illo primo paupertatis usu discessum est, cepitque Romana Ecclesia habere opes, terrenique imperii exercere principatum, ut maiestate sua et auctoritate, quae sine divitiis sineque imperio teneri conservarique honeste non poterat, tantam christiani populi molem posset sustinere. — Non est igitur terreno Romani Pontificis detrahendum imperio propterea quod Christus, quod Apostoli, quod primitivae Ecclesiae Pontifices pauperem vitam egerint, nulliusque terreni principatus gloria fuerint ornati; diversa enim temporum, eventuum, negotiorum conditio, alios mores, aliam vitae rationem, alium rerum usum postulat.

Caput XI: QUOD ALIQUA PECUNIARUM COLLECTIO EVANGELICAM LIBERTATEM NON MINUIT

1. At concedamus, inquit lutherani, terrenum aliquem Romano Pontifici principatum; qui est qui tantam vectigalium, decimarum, collectarum importunam exactionem, quantam saepenumero fieri videmus, non improbarit? Adde, quod omnes Romanae urbis praefecturae, quae innumerae ferme sunt, grandi emuntur pecunia; ecclesiarum quoque iura ac dignitates assequi nemo potest nisi pecunia diplomata redimantur; ut illud Iugurthae dictum clamare liceat: «O urbem venalem et cito perituram si emptorem invenerit.»

Nunquid non est haec pecuniarum molesta collectio, in evangelicae libertatis dispendium, iacturam, perniciem? Nam, quum Simonem apud Matthaeum cap. XVII Christus interrogasset: Reges terrae a quibus accipiunt tributum vel census? a filiis suis, an ab alienis? Respondissetque Petrus: Ab alienis: subintulit: Ergo liberi sunt filii. — Alibi etiam dicitur: Gratis accepistis, gratis date: Si ergo filii ab omni tributo, Servatoris nostri sententia, liberi sunt; si gratis accepta gratis sunt impendenda; qua ratione christianorum, qui filii Dei sunt, libertati consentaneum est, ut ab eis solvantur tributa, solvantur decimae, solvantur sacerdotia, solvantur praefecturae? Non est haec libertas, sed turpis, sed infamis, sed dedecorosa servitus.

Haec et iis similia magni adversus Romanam Ecclesiam ponderis esse putant lutherani; sed ea nos parvi esse momenti, esseque fabellas, nenias ac perniciosas malevolorum inventa evidenti ratione monstrabimus.

2. Ut autem a vectigalibus ordiamur: Quis est qui ignoret regibus principibusque vectigalia tributaque deberi, ut communi populorum paci, tranquillitati, saluti consulatur? Quo enim modo ab hostibus, a latronibus, a perditis civibus tuta reddi respublica posset, nisi aliqua principi suppeditaretur impensa, qua militum, iudicum, ceterorumque praefectorum ordines, quibus gubernatur, ali sustentarique possint? Ipsa rerum omnium magistra experientia docet, pecuniam, non modo belli, verum etiam pacis, omniumque earum rerum quibus urbes ac regna conservantur, nervum esse. Quod si ad commune urbium commodum eiusmodi vectigalia conquiruntur, quid caussae est, cur non iuste sancteque a populis exquirantur? Accedit, quod e ipsis principibus, pro conservanda urbium pace, tanquam eorum stipendia, tributa solvuntur. Laborantem enim agricolam, inquit Paulus, oportet primum de fructibus percipere. Et ad Corinthios priori epistola cap. IX. ait: Quis militat suis stipendiis unquam? Quis plantat vineam, et de fructu eius non edit? Quis pascit gregem, et de lacte gregis non manducat? Alibi etiam dicit: Qui altari servit, de altari vivere debet. Dominus quoque noster operarium dignum mercede sua putat. At istud prudenter accipiamus oportet. Si videlicet, populorum urbiumque saluti operam incumbant, si moderata sint tributa, si sint aequa iustitiae ratione distributa. Nam si immoderata sint, si ad populorum utilitatem non referantur, si aequa iustitiae distributione careant; non modo non debentur principi, sed est tyrannidis arguendus, si vi extorqueat, estque ipsis civibus pro iniqua hac expilatione obaeratus. Unde et a Domino eiusmodi principes Ezech., cap. XXXIV, hisce verbis reprehenduntur: Lac comedebatis, et lanis operiebamini, et quod crassum erat occidebatis: gregem autem meum non pascebatis. — Cum ergo terrenum summo Pontifici concesserimus imperium, vectigalium quoque iura illi condonemus necesse est.

3. In ea autem argumentatione qua christianos ab omni tributorum solutione liberos esse volunt, eo quod Dei filii sint, vehementer falluntur lutherani. Non enim de omnibus christianis illud Servatoris dictum est intelligendum, sed de ipso Christo Iesu, deque discipulis eius, quibus res angusta domi erat. Quare eos solos christianos a solvendis vectigalibus absolutos esse censebimus, qui pauperem Christi Apostolorumque vitam imitantur, atque rerum omnium dominio se fecerunt expertes. Aequissimum namque est, ut qui divinis tantummodo rebus se se pro communi populorum salute dediderunt, nullo aut vectigalium aut tributorum premantur onere.

4. Venio ad decimas, quarum etiam occasione plerique adversus Romanam obstrepunt Ecclesiam. Quid? Nonne qui christianam rempublicam administrat, salutisque animarum primariam curam gerit, si eius defendendae ab hostibus necessitas immineat, potest ecclesiasticorum bonorum non modo decimam, sed etiam et quintam, et quartam, et tertiam partem ad bellicos usus postulare, quibus et arcere hostem queat, et pacem ac tranquillitatem in republica conservare? Desipit qui hoc non cernit. Quis enim usqueadeo excors oscitansque, ut nesciat partem pro totius conservatione, in discrimen esse ponendam? Nam, et ictui in caput proruenti, brachium, natura suggerente, obiiicimus, ne ex eiusmodi percussione emoriamur. Si ergo decimas pro christiana republica conservanda Romani Pontifices quandoque exigunt, non est hoc illis crimini dandum; sed laudandi sunt, sed extollendi, sed gloria illustrandi sunt, quod christiani populi saluti, suo studio ac diligentia non desint. Itidem et pro aliis Ecclesiae commodis fieri posse credendum est, quando profecto christianorum salus ex Romanae Ecclesiae salute, haud secus ac corporis integritas ex capitis integritate, dependeat. Quemadmodum enim Numerorum XVIII cap., iubentur Levitae summo Sacerdoti decimas dare; ita naturae legi consentaneum est, ut summo nostro Pontifici, qui communem omnium nostrum curam gerit, a clericis, quum sese aliqua obtulerit necessitas, exhibeantur.

5. Quod deinde in Romanae Ecclesiae contumeliam affertur, omnes curiae praefecturas grandi oportere pecunia comparari; parvi existimamus. Concesserim quidem ego, melius fortasse utiliusve fore, si libere condonarentur; est tamen et in hac praefecturarum venditione quo rem Romanam tutari optime valeamus. Nam quum maximi lucri sint, haud mirum si in Ecclesiae subsidium, quae huiusmodi pinguia amplaue lucra constituit, Romanus Pontifex quippiam ab iis qui praefecturas exposcunt, accipiat.

Sed obiicient forsitan lutherani, hanc praefecturarum venditionem in magnam christiani populi iacturam cedere: propterea quod, qui aliquam sibi praefecturam pecunia conquisierit, suam venditare operam studeat, quo profusam in ea assequenda pecuniam recuperare queat. Quo sane fit, ut ab iis qui eius operae indigent, emungat sanguinem. — Verum enim vero, qui hunc in modum blaterant, nesciunt esse a Romana sede, cuius praefecturae, certam exigendi normam constitutam, et eam quidem moderatam, quam impune praeterire non liceat. Sperandum quoque est, Clementem VII Pontificem Max., ut omnibus in rebus modestissimus est, ita usque adeo universa Urbis negotia moderaturum, ut futurus deinceps nemo sit, nisi plane improbus, qui Romanam curiam de avaritia, deque immoderato lucro taxare queat. Nam tale de se probitatis, modestiae, integritatis, primum adhuc Pontificatus sui annum agens, indicium dedit, ut maxima nobis eius beneficio eventura comoda possimus polliceri.

6. Romanae praeterea Ecclesiae haec inuritur nota, quod sacerdotia diplomataque nonnisi pecunia redimantur.

Sed, dicant mihi lutherani: Nonne omnium Ecclesiae opum atque divitiarum Romanus Pontifex distributor est? Suique pontificatus iure, cuncta catholicae Ecclesiae ecclesiastica bona pro locorum personarumque qualitate potest dispensare? Quid ergo mirum si pro communi Ecclesiae utilitate, proque suorum familiarium sustentatione ab iis quibus ecclesiarum et curam et proventus impertit, aliquam annuorum proventuum partem expetat? Qui enim posset Romanae sedis auctoritas cum dignitate servari, nisi ex eiusmodi rebus sibi, unde pontificium suum ordinem tueretur, conquireret? Si a Romano Pontifice pecuniarum subsidia detrahas, et ecclesiasticam omnem dignitatem calcari pedibus videbis, et nullam Christi vicarii a terrenis principibus rationem haberi. Ex multis enim historiis, quas, ne meo longior instituto sim, praetereo, aperte constat, quum Romanus angusto se loco contineret Principatus, quamplures Romanam Ecclesiam calamitates ac molestias fuisse perpressam, et ita perpressam, ut miraculo sit ascribendum, quod ad hanc quam modo cernimus provecta sit maiestatem.

7. Nihil autem illud Servatoris dictum: Gratis accepistis, gratis date: nostrae sententiae officit. Sensus enim est: neque Spiritus Sancti gratiam neque spiritualium rerum quampiam ullo vendendam pretio esse; sed quemadmodum illam gratis accepimus, ita debere nos liberaliter elargiri.

Quod postremo inclamare videntur lutherani: Romae omnia venalia esse: apertum sane mendacium est; hacque ratione ab ipsis effinctum, ut Romanae sedis dignitatem maiestatemque commaculent. Nam, si eius dignitas meneat atque maiestas (manebit autem maximo fortasse eorum damno ac detrimento) nullum se assequi posse in christianos imperium, id quod quammaxime cupiunt, certo certius norunt. Non deest Romanae Ecclesiae iustitia, non deest clementia, non deest munificentia. Quod si Pontificum aliqui, avaritiae sorde sunt notati, omnis ea labes e Clementis VII aedibus est explosa. Non enim convehendis in urbem pecuniis studet, sed morum reformationi, sed paci, sed tranquillitati.

Caput XII: QUOD IEIUNIORUM INSTITUTIO EVANGELICAM LIBERTATEM NON AUFERT

1. Est et aliud Ecclesiae institutum quod, plerique gulae ventrique dediti, ab evangelica desciscere censent libertate; ieiunii videlicet et abstinentiae praeceptio.

Quo enim pacto, inquiunt, eum hominem liberum esse dicemus, qui ne comedendi quidem, cum libuerit, habeat facultatem? Imo, maiorum legibus, ad certa ieiunia, ad certamque, statis diebus, abstinentiae normam sit obstrictus?

2. Sed si mente retineant, eam, ut superius explicavimus, christianam libertatem esse, quae nos a peccati servitute divellit, iuxta illud Apostoli ad Galatas: Vos enim in libertatem vocati estis fratres: tantum ne libertatem in occasionem detis carnis; manifesto deprehendent quae ad tollendam eradicandamque peccati servitutem iuvant, ea christianae non officere libertati; sed magis amplo illi favore esse ac ornamento. — At quis est qui nesciat, temporariam earum rerum quae libidinem fovent intermissionem, quam maxime ad virtutem, ad animique libertatem aptam esse et utilem? Quis autem, nisi insaniat, carnis cupiditates cibo potuque foveri negaverit? «Sine Cerere, enim, et Baccho (inquit comicus) friget Venus.» Non igitur ieiunium quo ciborum nonnumquam usu interdicimus, adversus evangelicam libertatem pugnat.

3. Accedit quod, et ad aliud negotium, quo maxime ad virtutem sustollimur, nobis est adiumento ieiunium; ad divinorum inquam perceptionem. Daniel enim suae prophetiae cap. X, a Deo se, post trium hebdomadarum ieiunium, revelationem accepisse scribit. — Apud Persas Magi illi, omnium hominum ad studia diligentissimi, animum ad res coelestes vestigandas evecturi, nullo cibi genere, excepta farina et olere, alebantur. — Gymnosophistae, omnium scientiarum experientissimi, carnibus abstinebant. — Adde et aliam, ad confirmandam utilitatem ieiunii, rationem. Posteaquam divinam, nostro malo genio, violavimus legem. ad impetrandam veniam validissimum remedium est ieiunium. Ioelis enim, cap. II, dicit Dominus: Convertimini ad me in toto corde vestro in ieiunio, et in fletu, et in planctu. Ninivitae quoque, ut in prophetae Ionae libro narratur, divinam a se, ieiunio, averterunt iram. Audi praeterea Augustinum omnem ieiunii fructum in quodam sermone complectentem: «Ieiunium, inquit, purgat animam, mentem sublevat, propriam carnem spiritui subiicit, cor facit contritum et humiliatum, concupiscentiae nebulas dispergit, libidinum ardores extinguit, castitatis vero lumen accendit.» Canit quoque in Praefatione Ecclesia: «Qui corporali ieiunio vitia comprimis, mentem elevas, virtutem largiris et praemia.» Si ergo Romani Pontificis legibus, antiquaque Ecclesiae observatione ieiunatur, certis item diebus abstinetur a carnibus, nihil contra christianam agitur libertatem; imo, pro ea conservanda adhibentur antidota.

4. Quid, evangelicae ne obstare libertati dices quod Christus, quod Apostoli, quod sanctissimi patres summo studio observarunt? — Quadraginta diebus et quadraginta noctibus Christum ieiunasse Evangelium tradit. — Apostolus secunda ad Corinthios epistola, cap. XI, plurima se in ieiuniis multis passum fuisse gloriatur. — Priori quoque ad eosdem epistola, cap. IX, ait: castigo corpus meum, et in servitutem redigo; ne forte cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar: — Nos etiam in eadem secunda ad Corinthios epistola, cap. VI, hisce verbis ad ieiunium hortatur: Exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros in multa patientia in laboribus, in vigiliis, in ieiuniis. — De ceteris Apostolis Actuum XIII cap. dicitur: Ministrantibus illis Domino et ieiunantibus, dixit illis Spiritus Sanctus etc. Cap. vero XIV, sic habetur: Cum constituissent illis per singulas ecclesias Presbyteros, et orassent cum ieiunationibus, commendaverunt eos Domino. — De antiquis patribus, de eremitis, de monachis, quod frequenter ieiunaverint, ita manifestum est, ut mea narratione non ageat.

5. Dicent fortasse lutherani: Abstinentionem a carnibus temporariam, spontaneaue ieiunia non damnamus; sed eam damnamus legem, quae nobis ieiunandi necessitatem indicit. Nisi enim pro Romanorum Pontificum sanctionibus ieiunaverimus, aeternae damnationis reos nos esse volunt. At non est hoc Christi Evangelio, non Apostolicae doctrinae, non christianae libertati accomodatum, — Nam, Lucae V, ipse legislator noster Christus Iesus: Non possunt, inquit, filii sponsi ieiunare, quandiu cum illis est sponsus. Qui autem, exceptis christianis, filii sponsi sunt appellandi? Quandiu quoque cum illis est sponsus? Nonne continue, nonne usque ad consummationem saeculi? — Matthaei etiam cap. XV dicitur: Non quod intrat in os coinquinat hominem: unde cum Dominus discipulos ad praedicandum mittit, manducate, ait, quae apponuntur vobis. — Paulus item in eandem sententiam, ad Romanos epistola cap. XIV, inquit: Non est regnum Dei esca et potus, quod sane interpretatur glossa: neque in abstinendo, neque in manducando iustitiam esse. Prima etiam ad Timotheum epistola, cap. IV. Omnis, inquit, creatura Dei bona est: et nihil reiiciendum quod cum gratiarum actione percipitur.

6. Sed quanquam eiusmodi dicta omnem videntur abstinentiae ieiuniorumque legem evertere, non evertunt tamen si exponantur recte, introrsumque inspiciantur. Arenosum enim in primis et instabile iaciunt fundamentum, ideoque haud mirum si rimarum plena eorum sunt aedificia, atque omni ex parte minantur ruinam. Nullam enim nobis abstinentiae necessitatem nisi ab humana lege impositam esse contendunt; id quod sane et falsum est, et extra omnem rationem.

Quaesierim equidem: Nunquid non hominum multitudo, aliquo ad coercendas animi aegritudines remedio eget? Hoc si negetur, Pauli continuo ad Galatas V, praesto est sententia: Caro, enim inquit, concupiscit adversus spiritum: spiritus autem adversus carnem: haec enim sibi invicem adversantur: ut non quaecunque vultis, illa faciatis. Si ergo aliqua contra carnis desideria, ne spiritus integritatem obruat, indigemus medicina, naturalis certe rationis lege, tanta nobis diligenda abstinencia est, quanta ad carnis cupiditates restinguendas, necessarium esse deprehendimus. Non itaque hominum tantummodo institutis, sed naturali etiam lege ad aliquem abstinenciae modum suademur. Nam, si abstinenciae ieiuniique natura communi quadam ratione pensetur, quatenus inquam, ciborum quaedam intermissio est qua coercetur caro, atque tanquam freno, ne contra spiritum rebellis sit et temeraria, cohibetur; non est arbitraria omnino, sed naturae lege ad ieiunandum obstringimur. At si ieiuniorum tempora certusque ac definitus continentiae modus consideretur, non naturae lege, sed maiorum sanctionibus, longaue Ecclesiae consuetudine est receptum. Ut enim saecularium principum legibus naturalis iuris praecepta in temporalibus rebus ad quendam observationis modum, pro temporum hominumque conditione collimitantur, ita spiritualis principis interest, ea iuris naturalis praecepta moderari, quae fidelium commodis in spiritualibus rebus inserviunt. Quo sane fit, ut sicuti aliis christianorum moribus, ita ieiunio abstinenciaeque, modum aliquem pro fidelium salute constituat.

7. Quod autem blaterant, non posse filios sponsi quandiu cum ipsis est sponsus ieiunare, nullum nostrae huic definitioni praeiudicium affert. Illud enim ad Christi tantummodo discipulos, non ad omnes christianos referendum esse, Chrysostomus putat. Nam cum imbecillo adhuc animo essent, ac delicato in rebus spiritualibus stomacho, non erant, ipso sponso praesente, ieiuniorum austeritate absterrendi; sed dulci potius atque suavi quadam benevolentia confirmandi. Hieronymus vero, de veterum observantiarum ieiunio interpretatur. Non enim qui nova Spiritus Sancti gratia illustrandi erant, veteribus ieiuniorum observationibus debebant alligari. At Augustino duplex esse ieiuniorum genus placet: unum scilicet luctus, alterum exsultationis. — Primum, cum amara quadam criminum pensitatione, atque cum praesentis vitae amaritudine tolleratur. Alterum, cum spirituali quadam animi exsultatione coniungitur; dum videlicet, gustato spiritu, desipit omnis caro. Perfectis viris, iis scilicet, qui continua prope divinarum rerum contemplatione fruuntur, exsultationis ieiunium tribuit Augustinus; luctus vero amaritudinisque ieiunium non tribuit; propterea quod continua prope spirituali sponsi praesentia magnopere delectentur. Unde, ubi habetur in Evangelio Lucae: Non possunt filii sponsi ieiunare; in Evangelio Matthaei legitur: Non possunt filii sponsi lugere. At ceteris christianis qui ad tantum perfectionis fastigium provecti non sunt, luctus ieiunium aptum admodum est et accomodatum: quippe quod et praeterita crimina diluendi, et cavendi futura, sollicitam curam gerant. De perfectis ergo viris, de luctusque ieiunio, dictum illud Servatoris intelligit Augustinus. Non itaque evangelicam dedecet libertatem quod aliquae in observandis ieiuniis a maioribus condantur leges. Sed, cum hac ipsa libertate, diversa perfectorum atque imperfectorum virorum de abstinentiae modo conditio manet; illi enim magna cum animi voluptate, isti vero, cum amara suorum criminum conscientia, ieiuniorum leges observant.

8. Quod deinde affertur, eum cibum qui ingreditur in os hominis animum commaculare non posse, verissimum sane est, et alimenti naturae consentaneum. Qui enim cibus, ore captatus, in hominis animum qui spiritualis naturae est, ageret? Sed hoc ieiunii iura non tollit. Etsi enim cibus suapte natura mentem hominis non coinquinat, si quispiam tamen in eius usu modum excesserit, legemque transgrediatur, iam dehonestandi commaculandique hominem vim roburque capit. — Itidem, ad divi Pauli dictum respondetur, quod inquam, neque cibi neque potus abstinentia, si eorum natura spectetur, quicquam ad regni coelestis assecutionem operatur; sed si ad cavenda crimina, ad constitutaeque legis observantiam comparetur, maxime nobis utilitati usuique accedit.

9. Adde, quod, quanquam Christi discipuli qui ad christianam augendam rempublicam, ac confirmandam mittebantur, nullo ciborum genere interdicti erant, nullisque ieiuniorum legibus tenebantur, quippe quod sic eorum ad varias nationes profectio, eorumque labor continuus exposceret, verisimile tamen est, quod saepenumero ieiunarent, atque per eos ad posteros ieiuniorum observatio derivarit.

10. Creaturam, postremo, omnem bonam esse, nihilque debere reiici, quod cum gratiarum actione percipitur, eandem videtur interpretationem exigere. Si enim ciborum natura spectetur, nulli sane reiicendi sunt cibi, quasi aliquam nobis culpa maculam possint inurere. Sed si aliquibus ciborum generibus rationabili ex causa interdiciamus, aut sit aliquod abstinentiae tempus a maioribus praefinitum, reiicenda tunc illa ciborum genera sunt, estque legibus obtemperandum.

11. Ceterum, hanc nostram in ieiuniorum observatione evangelicae libertatis defensionem labefactare posse videtur, quod libertatis rationem in quadam agendi non agendique facultate constitutam esse, superius definivimus. Si enim ita ieiuniorum legibus obstringimur, ut non ieiunare non valeamus impune, quomodo agendi non agendique in nobis sita est facultas? Haec igitur ieiuniorum institutio cum libertate non convenit.

Sed animadvertendum nobis est, eam quam superius assignavimus libertatis rationem, non cuiuscunque libertatis aequam definitionem esse; sed eius tantummodo quae cum naturalis impetus necessitate coniungi non potest, quae inquam completa omni ex parte perfecta libertas est. Sic enim, quod nulla necessitate ducti agimus, libere profecto a nobis fieri dicitur, propterea quod illud ita exitu praestamus, ut nullo nostro periculo non praestare valeamus. At hic libertatis modus non omnibus in rebus convenit christiano. Sunt enim pleraque in evangelica lege perscripta, quae impune praeterire non liceat, ut diligere proximum; ut mutuanti alteri nihil sperare debere; ut non concupiscere mulierem; ceteraque id genus plurima. Sunt et pleraque Pontificum instituta, quae nos ad quarundam rerum observationem urgeant, ut ne festis diebus rei divinae vacare; ut singulo anno peccata confiteri; ut sacram Eucharistiam statuto tempore suscipere. — Sed praeter hanc quam diximus libertatem, alia quaedam libertatis species est, quae non omnem quidem necessitatis modum excludit, sed eum dumtaxat, qui violentia coactioneque perficitur: quo sane libertatis modo, agere dicimur libere, quum quippiam nostra agimus voluntate. Nam omnis voluntatis impetus, sive naturalis sit, sive adventitius, violentiam coactionemque excludit. Est enim violentum quod est a principio extrinseco, nil conferente vim passo; idest passo nullam ad illud, sed magis ad contrarium inclinationem habente. Haec est illa libertas quam sibi suis in rebus agendis veri vindicant christiani. Quanquam enim quamplura christianis legibus sub quadam agendi necessitate sunt constituta, ea tamen, veri christiani non contra voluntatem atque inviti servant; sed tanquam coelitus demissa, quodam voluntatis ardore colunt ac venerantur. A christianorum enim legibus Spiritus Sancti gratia, quam primariam nostram legem esse diximus, non desciscit.

Caput XIII: QUOD CAEREMONIAE QUAS ROMANA ECCLESIA OBSERVAT, EVANGELICAE LIBERTATI NON REPUGNANT

Caput XIV: QUOD CONTINENTIAE PRAECEPTUM SACRIS ADNEXUM ORDINIBUS EVANGELICAE LIBERTATI NON OBSTAT

Caput XV: QUOD NEQUE RELIGIOSORUM CONTINENTIA EVANGELICAE LIBERTATI ADVERSATUR

Caput XVI: QUOD RELIGIOSORUM STATUS EVANGELICAE LIBERTATI NON REPUGNAT

Caput XVII: QUOD PLURIUM SACRAMENTORUM USUS EVANGELICAE NON DEROGAT LIBERTATI

Caput XVIII: QUOD CONFESSIONIS INSTITUTIO CUM EVANGELICA LIBERTATE CONCORDAT

Caput XIX: QUOD MAIORUM QUORUNDAM CASUUM RESERVATIO AD PONTIFICEM, CHRISTIANAE NON DEROGAT LIBERTATI

Caput XX: AN SERVITUS QUA HOMINIS SERVUS ALIQUIS CONSTITUITUR, CUM EVANGELICA LIBERTATE CONVENIAT

Caput XXI: QUAE SINT EVANGELICAE LIBERTATI VERE CONTRARIA

↑ Top of work