De Controversiis, Secunda Controversia Generalis: De Christo

St. Robert Bellarmine, S.J.

De Controversiis, Secunda Controversia Generalis: De Christo

St. Robert Bellarmine, S.J. (1542–1621)

First published 1599

In this five-book theological work, Robert Bellarmine presents a systematic exposition and defense of the principal Catholic doctrines concerning Christ. He examines Christ’s divinity, the Trinity, the Incarnation and hypostatic union, the soul and knowledge of Christ, His descent into hell, and His office as Mediator. Drawing extensively on Scripture, the Fathers, councils, and scholastic theology, Bellarmine also refutes Arian, Socinian, Protestant, and other Christological errors, offering a comprehensive defense of Catholic Trinitarian and Christological doctrine.

This work is being completed — add a section.


Praefatio I: De duplici genere hostium Divinitatis Christi

De Ecclesia Universa, quae in terris, in purgatorio, et in coelis est, disputaturus, a Christo summo Capite ac Principe Ecclesiae totius initium faciendum esse duxi. Id enim ordo rerum tractandarum postulare videtur: tametsi non ignorem, a re omnium gravissima et difficillima principium me ducere. Nam, ut omittam rei ipsius, de qua nunc agendum est, praestantiam et magnitudinem, quae tantum rebus omnibus, quas deinde tractaturi sumus, antecellit, quantum Ecclesiae Catholicae splendor et amplitudo ab immensa divini numinis luce et majestate superatur: genus certe hostium tam varium ac multiplex in hac concertatione nobis occurrit, ut cum eo reliqui adversarii nulla ex parte conferri posse videantur. Siquidem in aliis controversiis, quasi praeliis utrinque indictis et proclamatis, hostes semper habebimus certos, notos, a fronte pugnantes, proprii Ducis insignia praeferentes.

Jam vero in hac summa, quae de Christo ipso instituitur, disceptatione res nobis futura est cum exercitibus duobus, quorum alter ex iis constat, qui se id quod sunt, hostes atque adversarios esse, et signa conferre, atque aperto Marte pugnare profitentur: alter est longe major; ex proditoribus et insidiatoribus comparatus; qui partim symbolis, ac nominibus ementitis in castris nostris contra nos armantur: partim in insidiis absconditi delitescunt, ut in medio ardore praelii nos circumveniant, atque a tergo et lateribus adoriantur.

Et quoniam non parum ad victoriam refert insidias detegere, latebras aperire, ab amicis inimicos secernere, omnium denique hostium copias in conspectu habere, operae pretium esse duxi, antequam ad ipsam dimicationem veniamus, castra hostium lustrare, praecipuorum Ducum nomina recognoscere, atque ad eos, si fieri poterit, eos omnes rejicere, qui castris nobiscum, animo cum adversariis juncti, sic in hostes tela conjicere videntur, ut nos interim feriant, et mira arte, quae pro nobis sumpserant, eadem in nos arma convertant.

Ordiamur igitur, si placet, ab iis, qui Imperatoris nostri Christi Divinitatem et Majestatem oppugnant, et infelicissimo errore non se putant ad unici Patris gloriam, ut eleganter Augustinus ait, nisi per unici Filii contumeliam pervenire. In his castris duo sunt agmina, et quasi cornua praecipua.

Primi agminis Dux atque Imperator est Michael Servetus Hispanus. Is cum esset juvenis ferox atque audax, et in scholis Lutheranorum, quibus operam dabat, identidem repeti audiret, Verbum Dei non esse Patrum aut Ecclesiae explicationi, sed spiritus solius testimonio atque judicio alligatum, coepit et ipse spiritum jactare, et eo spiritu admonente admirari, cur Lutherani cum Papistis de Ecclesia et Sacramentis tantopere contendere, de Christo ipso litem nullam haberent, atque ita cum dissentirent de corpore, de capite convenirent. Majora igitur moliri meditans, ac metuens ne aetas sibi ad faciendam fidem non parum obesset, annorum quippe erat solum quinque et viginti, quod aetati videbatur deesse, prophetici nominis auctoritate et majestate compensavit.

Itaque maxima tetri spiritus ubertate perfusus, summum se orbis terrae Prophetam nominavit, cujus appellationis testem habemus Calvinum in lib. IV. Institut. cap. 16. Hinc vero, prophetica libertate assumpta, libros illos eodem spiritu aspirante effudit, quos inscripsit: De erroribus Trinitatis: quorum librorum summa haec est, nullam esse in Deo distinctionem personalem, et Christum Dei Filium appellari, quod ex ipsa Dei substantia caro ejus in utero Virginis concepta et confirmata sit; ita paucissimis verbis, et personarum Trinitatem destruxit cum Sabellio, et Christi naturas confudit, atque Incarnationem sustulit cum Eutychete.

Exitum vero si quis requirat, talem Servetus invenit, qualem ejus impietas et scelera postulabant. Nam in media Genevensium urbe igni traditus, non constanter atque alacriter, ut sancti olim Martyres solebant, sed tam iniquo atque impatienti animo supplicium pertulit, ut, Calvino ipso teste, qui historiam mortis ejus conscripsit, magnis clamoribus, sive, ut ipse ait, magno boatu gladium flagitaret. Sed cum in judices plane inexorabiles incidisset, tandem aliquando est longissimo illo acerbissimoque dolore consumptus, anno 1555.

Hunc ducem et principem secuti sunt Georgius Blandrata, Paulus Alciatus, Lelius Sozinus, Franciscus David, et omnis illa Ministrorum colluvies, quae nunc in Transylvania erroris sui sedem constituit, et Ecclesiarum consentientium titulum sibi assumit: quae quidem et publicis disputationibus, et libris etiam editis, omnes veteres Patres, omniaque antiqua Concilia, et ipsum orbem terrarum, qui per annos 1580, tres in Deo personas, duas in Christo naturas credidit, Tritheismi damnare, Sophistices accusare, atque ad Antichristum rejicere impudentissime audet.

Alterius agminis princeps est Valentinus Gentilis Italus. Hic primum studio rerum novarum ex patria sua Consentia Genevam ad Calvinum venit, fama Calvinianae eruditionis, ut ipse dicebat, in primis permotus, sed non diu inter discipulos, atque auditores se numerari passus est: cum enim et ipse spiritu abundaret, et aeque ac Servetus moleste ferret, quod Ecclesiae reformatae adhuc in fide Trinitatis cum Papistis convenirent, nec tamen Serveti discipulus dici, aut spiritum suum spiritui ejus subjicere dignaretur, novam excogitavit sententiam, quae et cum Servetiana non consentiret, et tamen penitus a Catholica discreparet.

Itaque asseruit, veram esse in Deo non modo personarum, sed etiam naturarum Trinitatem, sic ut tres sint divini ac sempiterni Spiritus essentiali numero differentes. Quae sententia Philoponi quondam fuisse dicitur, si vera sunt, quae de ejus erroribus Suidas et Nicephorus scripta reliquerunt. Hunc igitur lapidem primum Valentinus offendit, sed cum animadverteret hanc Deorum Trinitatem non posse ex divinis litteris ulla ratione defendi, cum nihil in Scripturis frequentius inculcetur, ac repetatur, quam unum et solum esse Deum, extra quem, praeter quem, ante quem, post quem, cum quo nullus omnino sit alius Deus; mutata sententia, paulatim ad Arianismum delapsus est. Nam, ut ex variis confessionibus et prothesibus ejus, quae in manibus sunt, cognosci potest, Dei patris proprium esse statuit, ut unus et solus appelletur Deus, eumque esse solum illum summum atque altissimum Deum, quem nobis passim sacrae Litterae praedicant. Atque hunc eundem solum Patrem esse ipsam veram essentiam, et naturam Divinitatis. Porro Filium et Spiritum sanctum non esse essentiam divinam, sed essentiae proles, et proles ipsa essentia longe inferiores, atque, ut ipse loquitur, pro modulo generationis, vel propagationis definitas, atque circumscriptas.

Cum igitur ille Genevae ab insano illo spiritu impulsus, in renovando Arianismo occupatus esset, interim ab alio spiritu Calvinus agitur, ut se Valentino opponat, sic inter se daemonibus colludentibus. Valentinus fit reus haereseos apud tribunal haeretici Magistratus, ubi metuens Valentinus Calvini severitatem, et ad memoriam revocans incendium illud formidolosum, quo in eadem Urbe, eodem auctore Calvino, Servetus paulo ante perierat, ut tempori serviret, errorem se suum agnoscere simulavit. Itaque ex sententia Judicum ad poenitentiam publicam damnatus, depositis vestibus, solo excepto indusio, nudis pedibus, detecto capite, facem accensam manu gestans, praeeunte praecone, totam urbem sic obivit: deinde a Magistratu supplex veniam petiit, librum ipse suum in ignem abjecit, ac jurejurando promisit, non abiturum se Gneeva, nisi prius a Magistratu veniam impetraret.

Sed praeclarus iste Apostolus Arianus, postquam tam insigni palinodia et inconstantia renascentem Arianismum decoraverat, voluit etiam eundem ornare perjurio. Quare Geneva clanculum se proripuit, et cum apud Gallos, Helvetios, Polonos, aliasque gentes Arianismum suum propagare conatus esset, et ad primum perjurium, alterum, ac tertium addidisset, tandem anno undecimo a morte Serveti apud Bernam Helvetiorum, a Zwinglianis comprehensus, et capitis damnatus, meritas suae temeritatis poenas dedit, qui tametsi, dum in vinculis et carcere servabatur, se Martyrem primum suae sectae esse jactaret ac diceret, Martyres caeteros pro Christi gloria mortuos, se autem primum omnium pro eminentia Dei Patris mortem oppetere; tamen ubi nuntium mortis accepit, ita expavit, atque expalluit, ut omnes omnino aditus supplicii evadendi quaesierit, paratus etiam doctrinam suam contemnere, si judicum animos inflectere potuisset. Exstant acta publica Genevensium in causa Valentini, necnon integra historia de supplicio ejusdem a Bernensi Pastore conscripta. Ex quibus haec pauca, quae sunt commemorata collegimus.

Neque vero feliciorum exitum sortiti sunt Gentilis Symmistae, atque Collegae Matthaeus Gribaldus, Franciscus Lismaninus, atque alii, de quibus multa Theodorus Beza, praefatione ad librum Calvini adversus Gentilem. Siquidem Gribaldus peste correptus, atque ab omnibus desertus, ut canis interiit. Lismaninus Apostata Franciscanus in puteum semet praecipitem dedit. Franciscus David in vinculis agens, et in amentiam ac furorem versus ex hac vita migravit. Unus est Jacobus Palaeologus, qui singulari Dei benignitate, anno 1585, in urbe Roma, post multas disputationes et colloquia, tandem ad sanitatem rediit, et omnibus erroribus publice revocatis, Ecclesiae Dei reconciliatus est. Reliqui parentis sui Arii probrosam mortem imitati, infelicissime perierunt.

Porro genus hoc hominum tam aperte, tam libere, tam audacter, tam impudenter Arianismum, vel eo pejorem Paulianismum renovat, ut ipse Gentilis trium personarum ejusdem essentiae Trinitatem, novum idolum, turrim Babel, Deum fictitium ac Sophisticum appellare non dubitaverit; Gregorius Paulus unam Dei essentiam, sive unum Deum in tribus personis, Satanae stratagemata esse dixerit: Michael Servetus (quod certe horret animus cogitare) Cerberum tricipitem, et tricorporeum Gerionem sacrosanctam Trinitatem appellaverit; Georgius Niger Symbolum Athanasii Satanasii Symbolum appellandum censuerit: in publico colloquio Petricoviae habito, Poloni Ministri Nicaenum Concilium improbaverint; Athanasium, Augustinum, aliosque Patres Catholicos repudiaverint; Constantinum, Gratianum, Theodosium pios Imperatores vituperaverint, et contra dolere se dixerint propter casum Arii discipulorum in eodem Concilio damnatorum, ac demum amplissime laudaverit tam ipsum Arium discipulosque ejus, quam Constantium Caesarem fautorem Arianorum. Denique Franciscus David (ut ex epistola Blandratae refertur in confutatione judicii Polonicarum Ecclesiarum) eo usque progressus fuerit, ut diceret, sepeliendum esse Evangelium, et revertendum ad Moysem, ad Legem, et ad Circumcisionem: Mosen, et Moysis doctrinam esse lineam rectam: Christum autem Jesum, et ejus doctrinam indirectam. Neque voce solum et scriptis, sed etiam depictis tabellis fidem suam toti orbi terrarum testatam esse voluerunt.

Prodiit enim nuper tabula ex ipsorum officina, in qua Ecclesia Catholica instar magni aedificii depicta cernitur, in cujus tecto Lutherus sedet cum suis, tegulasque et lateres longe projicit. Inde nudato jam tecto, Zwinglius cum cohorte Sacramentariorum parietes magna vi demoliri pergit: sed ad fundamentum eruendum, atque adeo domum totam funditus evertendam ipsi Tritheistae, novique Ariani armati malleis, et lignonibus, omnique genere ferramentorum diligenter incumbunt, obliti videlicet Evangelicam illam, atque fidelissimam Christi vocem: Et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam et portae inferi non praevalebunt adversus eam. Sed de prioribus hostium copiis satis multa, ni fallor, dicta sunt.

Veniamus ad posteriores. Rem magnam, ac pene incredibilem dicturus sum, sed nolo mihi prius fidem haberi, quam rem totam Solis luce clariorem effecero. Consurgent hoc tempore undique Lutherani, Brentiani, Melanchthonici, Zwingliani, Calvinistae, adversus Tritheistas: per omnem Germaniam, Galliam, Poloniam libri volitant contra Servetum, contra Gentilem, contra Blandratam, contra Gregorium Paulum, contra Ministros in Polonia atque Hungaria, vel Arianos, vel Samosatenos; novam hanc doctrinam quasi signum quoddam in medio propositum confodiunt telis librorum suorum. Ex Geneva, Calvinus et Beza; Ex Wittemberga, Philippus Melanchthon; Ex Tiguro, Simlerus ac Bullingerus; Ex Berna, Benedictus Aretius; Ex Lipsia, Alexander Alesius; Ex Marpurgo, Andreas Hyperius; Ex Polonia, Stanislaus Sarnitius; Ex Hungaria, Petrus Melius. Aliis ex locis, Joannes Wigandus, Jacobus Scheckius, Franciscus Stancarus, et quis non? Atque hi omnes cum Papistis de Trinitate sentire, sex prima Concilia venerari, veteres Patres cum honore recipere, Sabellium, Samosatenum, Arium, Nestorium, Eutychetem, omnesque haereticos detestari se dicunt. Quis igitur non mirabitur, si tam istos, quam eos, quos ipsi pro magistris et quasi Prophetis colunt, Erasmum ac Lutherum, vel Arianos, vel Sabellianos, vel Nestorianos, vel Eutychianos fuisse, demonstrare potuero?

Incipiamus ab Erasmo, quem Hungarici Ministri, in eo libro quem anno 1567, Joanni Regi obtulerunt, praecursorem Prophetae sui Serveti non sine causa nominaverunt. Erasmus igitur in scholiis Tomi III. Epistolarum S. Hieronymi, Arianos dicit non tam haeresim docuisse, quam schismata fecisse, cum essent illi nostris numero fere pares, eloquentia, doctrinaque superiores. En patronum egregium Arianorum, qui ab haeresi illos vindicat, et doctiores Catholicis facit: quid restabat aliud, nisi ut Arianos Catholicos, et Catholicos haereticos diceret? Sed pergamus ad alia.

Praefatione in libros Hilarii: «Audemus, inquit Erasmus, Spiritum sanctum appellare Deum, quod Veteres ausi non sunt.» O mendacium incredibile! Nonne Hilarius ipse, in quem praefaris, ad finem librorum de Trinitate Spiritum sanctum rem creatam esse negat? et si res creata non est, quid aliud, quaeso, quam Deus est? Nonne Athanasius in disputatione cum Ario; Basilius libro De Spiritu sancto cap. 16; Nazianzenus Oratione in Heronem; Didymus in primo De Spiritu sancto; Ambrosius lib. III. De Spiritu sancto cap. 2. Augustinus lib. I. Contra Maximinum; Nyssenus in libro Quod Spiritus sanctus sit Deus, et caeteri Patres omnes, et clarissime, et frequentissime Spiritum sanctum Deum nominant? Sed caetera videamus.

Annotatione in illud Roman. IX. Ex quibus est Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Mirum est quid non agat Erasmus, quo se non vertat, quid non moliatur, ut hoc telum de manibus nobis extorqueat. Primum vocem (Deus) supposititiam vult videri. Deinde ait hunc locum non esse efficacem ad revincendos Arianos. Denique sic optime exponi posse docet, ut post illa verba: Ex quibus est Christus secundum carnem interposito puncto, sequatur actio gratiarum super omnia Deus, videlicet Pater, sit benedictus in saecula. An poterat manifestius Arianam causam suscipere defendendam?

Annotatione in illud Ephes. V. In regno Christi et Dei. «Verum, inquit, id alias admonuimus, Patrem ex consuetudine sermonis Apostolici significari, quoties Deus absolute nominatur.» At hoc cum favet Arianis plurimum, tum est falsum apertissime. Certe enim, ut alia interim loca praeteream Actor. XX. cum Paulus ait: Regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo, non Patrem, sed Filium Deum absolute vocat.

Annotatione item ad illud Philipp. II.: Non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo: Primum cum Maximino Ariano exponit: «Non usurpavit sibi cum Deo aequalitatem.» Deinde addit: «Scio magnos auctores, Hilarium, Augustinum, ut caeteros taceam, sic interpretari, Non rapinam arbitratus est, quod esset aequalis Deo: nam quod erat naturae, non potuit esse rapinae, cum esset in forma Dei, hoc est, cum vere esset Deus: atque hanc praecipuam habent clavam, qua conficiantur Ariani, qui solum Patrem vere volunt esse Deum. Atqui si veris agere fas est, quid magni tribuit Paulus Christo, si cum Deus esset natura, intellexit id non esse rapinae, hoc est, novit seipsum? Illud autem compertum est, nusquam majorem vim fieri Scripturis sacris, quam ubi cum haereticis agentes nihil non detorquemus ad victoriam, tametsi non video quid hic locus proprie faciat adversus Arianos.» Quaeso te, Erasme, si mercedem ab Arianis accepisses, poterasne diligentius causam illorum agere? Augustini Catholicam explicationem refellis, Maximini Arianam amplecteris. Hunc locum praecipuam esse clavam nihil valere dicis; quid ergo restat, ut dicas, nisi meliorem esse causam Catholicorum contra Arium non negas, et tamen hanc ipsam clavam nihil valere dicis; quid ergo restat ut dicas, nisi meliorem esse causam Arianorum, quam Catholicorum? Quid si tuam illam Annotationem his addamus, quam fecisti ad postremum caput epistolae primae sancti Joannis? nonne eo loco totis viribus contendis verba Domini: Ego et Pater unum sumus: et illa discipuli: Et hi tres unum sunt, non de unitate naturae, cum omnibus Patribus, sed de vinculo charitatis, cum Arianis intelligi debere? et in operibus sancti Augustini ad marginem libri primi contra Maximinum, ubi una atque eadem asseritur Dei natura, quis notationem illam adjecit, non una numero, nisi Erasmus? et quid manifestius dixerunt unquam Tritheistae?

Sed mittamus Erasmum, atque ad Lutherum veniamus. Martinus igitur Lutherus contra Jacobum Latomum scribens: «Anima mea, inquit, odit hoc verbum ὁμοούσιος.» Quid, quaeso, vel sentiret, vel diceret aliud Arius, si ab inferis nunc existeret? Nam tota illa tragoedia, quae Ecclesiam tot annis misere vexavit, ac vastavit, propter hanc unam vocem excitata est; cum Patres Catholici nihil aliud suis libris et Conciliis conarentur, quam hanc sententiam stabilire, quae Christum homousion Patri esse docet. Haeretici contra nihil aliud decem conciliabulis suis, igne quoque et ferro, armis et exercitibus molirentur, quam vocem hanc eandem abolere.

Sed audiamus inauditam calumniam et mendacium ejusdem Lutheri. In eodem contra Latomum libro affirmat, hanc ipsam vocem S. Hieronymo displicuisse, quod nescio quid veneni latere in syllabo arbitraretur. Neque hoc Luthero per incogitantiam, aut lapsum calami excidisse putemus: id enim rursum repetit in libro De Conciliis in haec verba: «Sanctus Hieronymus vehementer perturbatus lamentabiles litteras scribebat ad Episcopum Romanum Damasum, et cupiebat expungi vocabulum ὁμοούσιος.» Quid faciemus hominibus istis, qui causam non queunt tueri suam, nisi fraudibus et mendaciis? Nam S. Hieronymus eo loco, quem Lutherus adducit, qui est in epistola priore ad Damasum de hypostasibus, in voce hypostasis, non in voce homousios, venenum latere dicit, quod ea vox ambigua sit, et tam personam, quam substantiam significare possit. Tantumque abest, ut S. Hieronymo vox homousios displicuerit, ut potius solo metu, ne ea vox nobis eriperetur ab Arianis, tres hypostases dicere formidaverit. Itaque epistolam totam in haec verba concludit: «Obtestor beatitudinem tuam per crucifixum mundi salutem per homousion Trinitatem, ut mihi epistolis tuis sive tacendarum, sive dicendarum hypostaseon detur auctoritas.»

Quid, quod non solum nomen homousios, sed etiam nomen Trinitatis Luthero displicuit, et ex Germanorum precibus illam precandi formulam submovit: Sancta Trinitas, unus Deus, miserere nobis.

Quid, quod non solum Ario, sed etiam Nestorio et Eutycheti plurimum Lutherus favit? Nam in magnis Postillis, in Concione de Natali Domini, imperitos quosdam, ait, Christum facere hominem omnipotentem. Quid autem est aliud, non esse Christum hominem omnipotentem, quam non esse Christum hominem Deum, sed duas esse in Christo personas, ut quondam impius haeresiarcha Nestorius praedicavit? In libro vero de Conciliis part. 2. «Mihi, inquit, paulo ante negotium fuit cum Nestorianis, qui pertinacissime contra me disputabant, quod Divinitas Christi non possit pati.» Et infra: «Oportet, inquit, dici hic homo Christus, haec caro et sanguis condidit coelum et terram.» Certe nomina divinitatis et carnis nomina sunt naturarum, non personarum; ergo si Luthero divinitas patitur, si caro coelum et terram condidit; quis non videat a Luthero Christi naturas cum Eutychete confundi?

Ac, ut propensionem animi Lutheri in hos summos duos haeresiarchas planius perspiciamus, in illo eodem de Conciliis libro, Nestorium et Eutychetem ex inscitia solum aliqua, et in modo loquendi lapsos dicit: nam alioqui utrique zelum bonum, animum sincerum, et fidem rectam tribuit. Totam vero causam tumultus, et tragoediarum illo tempore excitatarum in Episcopos Catholicos, Leonem videlicet et Cyrillum refert, et eo usque tandem progreditur, ut dicat vereri se, ne in extremo judicio aliqui haeretici sedeant judices; et Episcopi, qui eos in Conciliis damnaverunt, in aeternum pereant; tantum non aperte dicens, Nestorium et Eutychetem cum Christo judices futuros; sanctos vero Cyrillum et Leonem in aeternum perituros. Non vacat mihi haec portenta exagitare, nec est opus, cum ipsa per se satis aperte clamant. Unum tantum addam: si Nestorius zelum tam bonum, et animum tam sincerum habuit, cur, ut Evagrius refert lib. I, cap. 7. historiae suae, viventi Nestorio linguam totam vermes divinitus immissi tam horribiliter corroserunt?

Transeamus ad Melanchthonem. Philippus Melanchthon in Locis communibus anno 59. in lucem editis fol. 8. «Necesse est, inquit, in Filio aliquid esse divinae naturae.» Et rursum fol. 40. «Necesse est in Christo aliquam esse divinam naturam.» Et in locis anni 45. fol. 55. de Spiritu sancto verba faciens: «Testatur, inquit, per Joelem Deus, non mitti creatam agitationem, sed aliquid essentiae Dei. Necesse est autem personam esse distinctam quae est aliquid Dei, et tamen non est Pater.» Philippo igitur aut multae sunt naturae divinae, et habent quod volunt novi Tritheistae, aut certe multae sunt partes divinae naturae, quae est antiqua illa haeresis aliquanto Ariana absurdior, de qua sic olim Augustinus in libro De haeresibus cap. 74. «Est, inquit, alia haeresis quae triformem sic asserit Deum, ut quaedam pars ejus sit Pater, quaedam Filius, quaedam Spiritus sanctus.» Porro in locis ejusdem anni 45, idem Philippus: «Non est quidem, inquit, lacerata, aut mortua divina natura, sed fuit obediens Patri, quievit, cessit irae aeterni Patris.» Quid clarius pro Ariana haeresi dici poterat? Nam si natura divina Filii Patri fuit obediens, certe non est una Patris et Filii natura, nec est Deus Filius Deo Patri aequalis: qua sententia nihil jucundius novi Ariani audire potuerunt.

Sed jam si placet Calvinum inspiciamus. Is igitur in libro adversus Gentilem, in refutatione decimae protheseos, non veretur Valentino concedere nomen Dei κατὰ ὑπεροχὴν, id est, per excellentiam quamdam soli Patri attribui: at si Pater est per excellentiam Deus, quomodo non major est Filio? Rursum ibidem affirmat, non esse veritati contrariam sententiam illam Gentilis, Deum habuisse vim generandi Filium, ac propagandi Spiritum sanctum, quia voluit: ad Deum quidem volentem genuisse Filium, non absurde dicitur: sed genuisse quia voluit, et quod absurdius est, vim habuisse gignendi quia voluit; quis quaeso sanus diceret? Ac si Filium suum Deus propterea genuit, quia voluit; non igitur necessario genuit; non est igitur Filius Patri aequalis. Nam qua ratione fieri potest, ut qui potuit non esse, aequalis sit ei, qui necessario semper est?

Quid, quod in libro eodem idem Calvinus ait, Filium personae respectu non nisi improprie creatorem coeli et terrae nominari, Patrem autem proprie? quod quid est aliud, quam Filium redigere in ordinem rerum creatarum? Estne hoc defendere, an prodere causam Fidei? patrocinari, an praevaricari? haereticum refellere, an cum eo jocari, et ludere? Quid, quod ibidem ait, impropriam ac duram esse locutionem Symboli Nicaeni: Deum de Deo, lumen de lumine? quod jam olim in Ario apud S. Vigilius his verbis Athanasius reprehendit: «Proprie Filius, inquit, proprie est Deus de Deo, lumen de lumine.» Jam vero in lib. Institutionum II. cap. 14. verba illa Apostoli Pauli: Tunc et ipse Filius subjectus erit ei qui subjecit sibi omnia: ad utramque Filii naturam, videlicet, divinam et humanam referenda esse contendit, nec animadvertere potuit, aut voluit, non posse naturam divinam Filii Deo Patri subjectam intelligi, quin a Patris natura distincta, et ea longe inferior, atque adeo res creata esse intelligatur. His accedit, quod per multa Scripturae loca, ac praesertim illum: Ego et Pater unum sumus, ita Calvinus haeretico more exponit, ut novi Samosateni in publica disputatione de sententia hujus loci Calvinum judicem appellaverint. Multa restant dicenda, ego tamen brevitati studere cupio; itaque caeterorum errores indicabo potius, quam explicabo.

Henricum Bullingerum Zwinglii successorem non puduit scribere in libro De Scripturae, et Ecclesiae auctoritate, tres esse in divinitate personas; non statu sed gradu; non subsistentia, sed forma; non potestate, sed specie differentes. Certe personas divinas, gradu, forma, et specie esse differentes, vix Ariani ipsi dicere ausi essent,

Jam vero Petrus Melius, is qui in Transylvania pro Lutheranis adversus Blandratam, et Franciscum Davidem totos decem dies publice disputavit, in actione octava sic ait: «Scriptura distinguit Filium Dei a Filio hominis.» Et rursum: «Distinguitur, inquit, Filius ille aequalis Patri ab eo, qui non est aequalis.»

Quod idem Theodorus Beza confirmasse videtur, tum in libro contra Brentium de omnipotentia carnis Christi, tum in altero contra Andream Jacobi, de hypostatica unione duarum in Christo naturarum: ubi apertissime docet, duas esse in Christo hypostaticas uniones, unam carnis cum anima, alteram Dei cum homine. Quod quid est aliud quam Nestorium jamdudum sepultum ab inferis revocare?

Stanislaus Sarnicius, quem Calvinus in epistolis ad Polonos mirifice laudat, cum in colloquio publico resideret, palam asseruit, et scribi etiam imperavit, solam divinam Christi naturam Pontificem esse, et sacerdotem: humanam vero victimam, et sacrificium: ac propterea ratione officii, minorem esse Patre Filium, etiam in natura divina. Atqui haec ipsa verba legi possunt apud sanctum Augustinum in sermon. Arian. proposit. 35. Ita pulchre nimirum Calvinistae, dum Arianos novos oppugnare se dicunt, Arianorum veterum et verba et sententias imitantur.

Jacobus Scheckius Brentianus in libro contra Tritheistas tam egregie Fidem propugnat, ut tamen dici nolit, tres esse in Deos hypostases, sed unam tantum cum tribus potentiis. At hoc non est vincere Arianos, sed vinci ac debellari a Sabellianis.

Joannes Wigandus in libro contra novos Arianos, Lutheri sententiam approbat, ac defendit, essentiam in divinis generare ac generari: Ex qua tamen sententia, velit nolit Wigandus, efficitur, aliam Patris, aliam Filii esse naturam, cum nihil possit seipsum gignere, nihil a seipso generari possit.

Quid jam de Brentio, Schmidelino, Kemnitio, ac caeteris dicam, qui dum in Christi carnem, omnipotentiam, omnipraesentiam, omniaque divina attributa conferunt, eam sine dubio cum divinitate confundunt? Quid item de Stancaro, ejusque sectatoribus, qui sic ad solum hominem Christum officium Mediatoris referunt, ut duas in Christo personas distinguere, ac ad castra Nestorii transire velle videantur?

Quid denique de Tigurinis, Genevensibusque Ministris, qui tanto ardore in Stancarum invehuntur, ut interim ad scopulum ipsi longe duriorem naviculam suam allidant? Dum enim utrique naturae Christi Mediatoris officia tribuunt, divinam Christi naturam, et a Patris natura distinguunt, et rem creatam cum Arianis faciunt.

Quae cum ita sint, vides, credo, Lector, non minus hoc tempore cum Sabellio, Ario, Nestorio, Eutychete sentire Servetum, Gentilem, Blandratam, et caeteros qui palam se eos sectari ac defendere profitentur, quam Erasmum, Lutherum, Philippum, Calvinum, Bullingerum, Martyrem, Brentium, Bezam, Sarnicium, Scheckium, Wigandum, aliosque omnes qui eosdem se odisse ac detestari vociferantur. Sed si vere, et ex animo eos execrarentur, non possent etiam ipsi se doctrinamque suam non execrari, cum id sane negare non possint, se illis ad progrediendum in castra Arianorum non modo occasionem aliquam dedisse, sed etiam portam latissimam patefecisse.

Quid enim, quaeso, Lutherani et Calvinistae respondeant, si cum eis ita agant Tritheistae. Cur nos filios vestros tanto furore parentes vexatis? Cur ferro et igne persequimini quos genuistis? Cur tam iniquo animo Evangelii vestri fructus colligitis? Nulli certe ex Papistis Ariani fiunt, sed quotquot Ariani sumus, ex vobis Lutherani et Calvinistae, omnes prodivimus. A vobis sane, non a Papistis didicimus, nihil omnino credendum esse, quod expresse in sanctis Litteris non habeatur. Quia vero homousion, Trinitatem, essentiam, personam, relationem, proprietatem in Scripturis expresse non legimus, haec omnia damnare coacti sumus. A vobis didicimus, neque Patrum, neque Conciliorum, neque totius Ecclesiae, sed solius spiritus acquiescendum esse judicio. Nobis autem hoc spiritus dictat, nec possumus salva conscientia aliud credere, vel dicere. A vobis didicimus, Papam Antichristum, Episcopos, Monachos, Papistas denique omnes ad Antichristi membra pertinere. Quis autem credat Antichristum de Christo recte credere? ab Antichristo verum Christum praedicari? ergo si nobis constare vellemus, alium Christum quaerere debuimus. A vobis denique, non a Papistis didicimus, divinitatem Filii Patri obedire, illi sacrificare, et pati, et mori posse, aliaque sexcenta generis ejusdem; ex quibus profecto, nisi stipites essemus, omnia quae nunc docemus, colligere debuimus. Quid ad haec respondere debeant Lutherani, ipsis cogitandum relinquemus. Nos vero quae nostrae partes sunt, Deo bene juvante operam dabimus, ut haec tam blasphema, et horribilia dogmata, quae Fidem Christianam funditus evertunt, quaeque ad Mahumetismum viam sternunt ac muniunt, quam accuratissime, ac luculentissime fieri potest refellamus.

Liber I: Ubi agitur de ejus divinitate

Caput I: Explicatur sententia novorum Samosatenorum

Quod ad primum attinet. Auctor novorum Samosatensium fuit Michael Servetus, qui innotescere caepit anno 1532, teste Surio: Anno vero 1555, Genevae combustus est. Secuti sunt eum qui nunc in Transylvania praecipue sedem habent; quorum principes erant, Georgius Blandrata, qui adhuc vivit, et Franciscus David, qui anno 1580. cum Christum negaret esse invocandum, aut Ecclesiae curam habere, a Principe Transylvaniae ad perpetuos carceres damnatus fuerat, sed paulo post in phrenesim incidit, et post biduum extinctus est.

Sententia Servetianorum tria docet, et composita est ex tribus antiquis haeresibus. Primo asserit, nullam esse in Deo distinctionem personalem. Ita Servet. lib. V. Trinit. pag. 189. Et in respons. ad art. I. Et Ministri Transylvani lib. II. cap. 4. Quod idem olim docuerunt Hermogenes, Praxeas, Noetus, Sabellius. Quorum omnium meminit Augustinus lib. I. De haeres. cap. 41. Ac deinde etiam Paulus Samosatenus, et Photinus, teste Hilario, lib. De Synod. Secundo asserit, Christum ante incarnationem nihil fuisse, nisi in mente Dei per ideam. Ita Servetus lib. III. Trinit. pag. 92. Et Ministri Hungarici lib. II. cap. 3. Quod idem olim docuerunt Ebion, et Cerinthus apud Irenaeum lib. I, cap. 25. et 26. Et deinde Paulus Samosatenus, ac Photinus apud Augustinum haeres. 44. et 45. Tertio asserit, Christo homini communicatam a Deo divinitatem, non per generationem aeternam, sed per unctionem gratiae et habitationem, ac proinde posse Christum dici Deum, sed Deum factum et temporalem, non aeternum. Ita Blandrata disput. 6. Albana, et Ministri lib. II. cap. 7. Quod idem olim docuit Nestorius apud Theodoretum lib. IV, haeret. fabul.

Ac in his quidem omnes novi Samosateni conveniunt. Dissident autem inter se de invocatione Jesu Christi, et in tres quasi sectas divisi sunt. Nam Franciscus David et multi ex Hungaricis Ministris docent, Jesum Christum non esse invocandum, sed solum Patrem, qui solus est verus Deus, et solus hoc tempore curam Ecclesiae gerit. Exstant theses de hac re Francisci Davidis, et responsio ejusdem ad rationes Fausti Socini, qui theses illas confutaverat. Ipse autem Faustus asserit in confutatione jam allegata, Christum in precibus invocari posse, sed tamen addit, majoris esse perfectionis ad Deum Patrem recta accedere.

Denique Georgius Blandrata in thesibus, et Ministri Poloni in judicio quod ediderunt de causa Francisci Davidis, docent, Jesum Christum non modo invocandum esse, sed etiam debere invocari: nec esse imperfectionem ad eum confugere. Accidit autem peropportune haec eorum dissensio, non solum quia, ut ait S. Hilarius, bellum haereticorum pax est Ecclesiae, sed etiam quia utraque pars ad miras angustias redigi coepit. Nam qui Christum invocandum esse docent, proferunt plusquam quinquaginta testimonia Scripturae, quibus adversarios repugnare ostendunt: qui vero non invocandum asserunt, certissima ratione demonstrant, adversarios secum ipsos pugnare, quippe qui nolint invocari Sanctos, quia non sunt Dii veri, et tamen Christum invocari velint, quem iidem palam affirmant non esse Deum verum.

Caput II: Explicatur sententia novorum Arianorum

Quantum ad secundum. Sententia Valentini Gentilis, et aliorum, qui ejus comites, vel discipuli fuerunt, tria docet.

Primo, tres esse spiritus aeternos, Patrem, Filium, Spiritum sanctum, essentiali numero differentes; ita docet ipse Gentilis prothesi 20. et 23. Et refert hoc idem Benedictus Aretius initio historiae de supplicio Valentini Gentilis: quae sententia fuit olim Peratarum apud Theodoretum lib. I, cap. 18. haeret. fabul. Isti enim dicebant, Trinitatem esse tres Deos, tres mentes etc. Fuit etiam Joannis Philoponi, ut referunt Suidas verbo Jo. Grammat. et Nicephorus lib. XVIII, hist. cap. 48. qui etiam cap. 46. dicit, Philoponum tempore Phocae Imperatoris vixisse circa annum Domini 604.

Idem docuit quidam Gallus tempore S. Anselmi circa annum Domini 1090. adversus quem scripsit ipse B. Anselmus lib. De incarn. Verb. Idem etiam circa annum 1190. docuisse videtur Abbas Joachimus: asseruit enim tres personas non esse unam rem, sive unam essentiam numero, sed solum per collectionem, sicut multi Fideles dicuntur una Ecclesia. Id patet ex Concil. Lat. sub Innoc. III, cap. 2. Denique eodem accessit, teste Bernardo Luceburgensi, Raimundus Lullus, circa annum Domini 1260. qui docuit, tres personas tres essentias esse. Secundo, docuerunt Gentilis et socii ejus, has tres personas non esse aequales, sed Patrem longe esse eminentiorem caeteris, ita ut ipse essentialior, caeteri duo essentiati dici debeant. Ita Gentilis lib. Antidot., antid. 3. fol. 26. ubi ait, proprium esse Patris ut appelletur unus, et solus Deus. Similia vide prothesi 8. 10. 22. 24. 38. et 40. Itaque novi Tritheistae jam a Philopono ad Arium declinaverunt. Arius enim primus fuit qui Filium minorem Patre esse docuit, teste Epiphanio haeres, 69. Exortus est autem Arius circa annum Domini 324., teste Theodoreto lib. IV. de haeret. fabul. Tertio, docuerunt, Filium Dei non esse ex nihilo, neque in tempore genitum, sed ab aeterno, et ex Patris substantia. Id habet Gentilis prothesi 11, et 21. quae sententia fuit recentiorum Arianorum: nam ut S. August. docet lib. VI. Trinit, cap. I, posteriores Ariani Filium aeternum esse concesserunt, tametsi contrarium senserat Arius. Unde etiam Maximinus apud August. lib. I. confitetur Filium non ex nihilo, sed ex Patris substantia genitum, juxta sententiam Concilii Ariminensis. Non erit fortasse abs re, si aliquas ex prothesibus Valentini hic subjiciamus, ut Lector novorum Arianorum sententiam ex ipsis eorum verbis certius cognoscat. Prothesis 6. «Pater non est hypostasis, sive persona in uno Deo; sed, teste Apostolo, est unus ille Deus, a quo omnia. 7. Solus Pater est unus Deus, id est, sine ullo principio, aut origine inventus. 8. Solus Pater αὐτόθεος, id est, a nullo superiore numine essentiatus, sed a seipso Deus. 9. Qui unum Deum in tres proprietates, seu personas distinguit, vel sibi praestigias facit, vel necessario unius Dei substantiam dividit, atque discerpit. 10. Deus habuit vim generandi, ac propagandi, quia voluit: ideoque et λόγον ante secula genuit, et spiritum propagavit. 11. AEterna λόγου substantia, principium et originem habet a Deo, quatenus genita ac distincta sit, non quatenus sit: non enim est ex nihilo creata, aut de aliqua non exstante materia facta, sed de immensa substantia illius summi Dei genita. 20. Genitus a genitore substantiali numero differt, non potestate, sententia, aut diversitate naturae. 21. Unus Deus, et λόγος ejus duae sunt ejusdem naturae substantiae intelligentes, id est, duo aeterni spiritus consubstantiales, congruo gradu, ordine, et proprietate distincti. 22. Plures spiritus immensae substantiae esse non possunt. 24. Solus Pater est spiritus ἀγέννητος, universitatis auctor, immensaeque substantiae: Filius vero spiritus est ex Deo ineffabiliter genitus, paternae voluntatis executor, ac pro generationis modulo circumscriptibilis genitus. 33. Confusio trium in unum et eundem numero spiritum, fundamentum et origo omnium errorum fuit.»

Caput III: Deum unum numero esse, ex Scripturis et Patribus demonstratur

Quantum ad tertium, probanda est unitas numerica Dei contra Peratas, Philoponum, Joachimum, et hujus temporis Tritheistas.

Probatur primo Scripturis, in lege Deut. IV. Dominus, inquit Moses, ipse est Deus, et non est alius praeter unum. Et paulo post: Scito ergo hodie, et cogitato in corde tuo, quod Dominus ipse est Deus in coelo sursum, et in terra deorsum, et non sit alius. Cap. IV. Audi Israel, Dominus Deus noster Deus unus est. Et cap. XXXI: Videte quod ego sim solus, et non sit alius praeter me.

Nec possunt haec referri ad unitatem specificam: nam qui loquitur in Scripturis non est Deus universalis, neque ipsa species Dei, sed est Deus quidam singularis, ut patet, cum sola singularia sint in re et loquantur atque agant: at singularis Deus falso dicit se esse unum et solum Deum, et praeter se non esse alium, si inveniuntur alia individua ejusdem speciei. Nec enim vere dicere potuisset Adam postquam filios genuerat: Ego sum solus homo, praeter me nullus est homo, etc.

Idem probatur ex libris historialibus: I. Reg. II. Non est sanctus ut est Dominus, neque enim est alius extra te. III. Reg. VIII. Deus Israel, non est similis tui Deus in coelo desuper, et super terram deorsum. At quare Deus Israel non habet similem, si sunt duae aliae individuae naturae sub eadem specie? Idem probatur ex Psalmis. Ps. XVII. Quis Deus praeter Dominum, aut quis Deus praeter Deum nostrum? Psalm. LXXXII. Tu solus altissimus in omni terra. Psalm. LXXXV. Tu es Deus solus. Idem ex Prophetis. Isa. XLIII. Ante me non est formatus Deus, et post me non erit. Ego sum, Ego sum Dominus, et non est absque me Salvator. Et cap. XLV. Ego Dominus, et non est amplius, extra me non est Deus, Et infra: Numquid non ego Dominus, et non est ultra Deus absque me? Deus justus et salvans non est praeter me.

Similia passim docent omnes Prophetae. Idem ex Sapientialibus. Sap. XII. Non enim est alius Deus quam tu. Eccl. I. Unus est altissimus. Idem patet ex Evangelio, Matt. IV. Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. Marc. XII. Unus est Deus, et non est alius praeter eum. Jo. XVII. Ut cognoscant te solum verum Deum. Est enim sensus, Tu habes Deitatem, quae sola est vera Deitas; non ergo invenitur alia Deitas.

Denique ex Apost. I. Cor. VIII. Scimus quod nullus Deus, nisi unus. Item ibidem: Nobis unus Deus. Gal. III. Mediator unius non est, Deus autem unus est. Ephes. IV. Unus Deus, et Pater omnium. I. Timot. II. Unus Deus, unus et Mediator Dei et hominum. I. Timot. VI. Qui solus potens, Rex Regum, et Dominum dominantium.

Porro ex his omnibus et singulis locis aperte colligi, unum numero esse verum Deum, non unum specie, ex similibus locutionibus potest intelligi: Non enim de uno aliquo homine, recte diceremus, iste est solus homo; aut iste solus est verus homo; aut praeter istum nullus est homo: aut iste homo et nemo alius: cujus rei non potest reddi alia causa, nisi quia natura humana non est in uno solum individuo, sed in multis. Rectissime autem de Sole, cui una tantum natura individua est, dicimus, iste solus est verus Sol, unus est in Mundo Sol, praeter eum non est alius Sol etc.

Secundo, probatur ex Patribus. Ac primum omnes Patres passim dicunt, esse unum Deum, ut Justinus lib. De Rect. Fide, August. lib. I, Cont. Maximin. et alii. Et de hoc non est dubium: sed quia possent respondere, Patres dum dicunt unum esse Deum, loqui de unitate specifica, non numerica; propterea multis modis ex doctrina Patrum demonstrabimus, unum numero esse Deum. Primo, si multa essent individua divina, ut illi volunt, possent quidem illa dici unus Deus, id est, una species divina, sicut Porphir. dicit cap. 2. plures homines sunt unus homo, id est, una species humana, at non posset tamen negari, quin etiam recte dicerentur plures Dii, sicut recte dicimus, Adam, Abel, et Cain sunt tres homines: at Patres perpetuo negant, tres personas esse tres Deos, unum igitur numero Deum esse volunt. Quod negent, patet ex Athanas. in Symb. Deus Pater, Deus Filius, Deus Spiritus sanctus; et tamen non tres Dii, sed unus est Deus. Cyril. lib. IX in Jo. cap. 30: «Eadem», inquit, «substantia Deitatis est, quare non tres, sed unum Deum praedicamus.»

Basilius scripsit Orat. in eos, qui calumniantur nos, quod tres Deos dicamus. Nissenus librum scripsit ad Ablabium, non oportere dicere tres Deos. Augustinus lib. II. Cont. Maximin. cap. 1. «Tene», inquit, «cum catholica fide, Patrem quidem non esse, qui filius est; et Filium non esse, qui Pater est: et Deum esse Patrem, Deum esse Filium: verumtamen ambos simul, non duos Deos esse, sed unum.» Et ibidem dicit, Arianos non ausos esse dicere duos Deos, licet hoc sentirent: «Sed, inquit, duos Deos, a vobis coli, quamvis non negaveris, tamen non ausus es confiteri. Sensisti enim, duos Deos esse colendos, Christianas aures ferre non posse etc.»

At cur non possunt id ferre Christianae aures, si vere sunt duo Dii numero? Ambr. lib. I, De Fide, cap. 3. «Deus in Deo est, sed non duo Dii». Et ibidem saepius repetit, idem omnino esse Patris et Filii Divinitatem: et addit, naturam ipsam clamare unum esse Deum, sicut unus est Mundus. Similia in omnibus Patribus inveniuntur. Secundo, Patres negant, numerum inveniri in Divinitate, et solum in proprietatibus personalibus eum admittunt: at certe non posse Divinitatem numerari falsum esset, si Divinitas non esset una numero. Nazianz. Orat. 3. de Theol. «Tria haec», inquit, «unum, si Divinitatem spectes: et unam tria, si proprietatum rationem habeas.» Fulgentius. De Fid. ad Pet. cap. I. «Trinitas», inquit, ad personas refertur, Unitas ad naturam.» Certe Trinitas ista numerica est, non specifica, etiam secundum adversarios; ergo opponitur unitati numericae. Athanasius in Symb.: Fides autem Catholica haec est, ut Unitatem in Trinitate, et Trinitatem in Unitate veneremur: et statim explicat, Trinitatem esse personarum, Unitatem divinitatis. Basil. epist. 141. ad Caesarium dicit, ab essentia Dei omnem numerum rejiciendum. Ubi tamen nota, quod cum dicit, Deum non esse unum numero, vult dicere, Deum non esse compositum, ita ut contineat in se numerum verum ex multis unitatibus constantem. Nissenus in lib. De Trinit. ad Eustach. «In multitudinem, inquit, extendere numerum Deitatum, eorum dumtaxat est, qui laborant errore multitudinis Deorum.» Ambrosius lib. I. de Fide, cap. 2. «Unitas potestatis excludit numeri quantitatem, quia unitas numerus non est.» Hormisda in epist. ad Justin. cap. 2. «Etsi, inquit, admittit numerum ratio personarum, unitas tamen non admittit essentiae separationem.» Concilium Toletanum II. cap. 1. «In relationibus personarum numerus cernitur, in divinitatis vero substantia, quid enumeratum sit non comprehenditur.» Anastasius Antiochen. lib. I, De rect. dogmat. «Trinitatem», inquit, «dicimus non essentiarum, sed personarum: unum enim Deum glorificamus, non numero personarum, sed natura; quod enim est Dei, hoc prorsus unum numero est.» Et infra: «Itaque sancta Trinitas essentia quidem unus Deus est, numero autem Trinitas.» Vide libros hujus auctoris in Biblioth. sanct. Patr.

Tertio, Patres saepe vocant Deum singularem, aut naturam ejus individua. Justinus in lib. de Monarch. Dei, probaturus unum esse Deum: «Ex poetis Gentilium, inquit, ac primus AEschylus de Deo singulari vocem protulit.» Et ex ipso titulo libri de Monarch. Dei, satis ostendit Justinus, se unum Deum singularem agnoscere. Monarchia enim non potest dici regimen multorum ejusdem speciei, sed unius singularis tantum. Item Athenagoras in Apol. pro Christ. «Sed omnis sermo, inquit, noster, Deum unum celebrat, etc.» Nazianz. Orat. ad Evagr. de Divin. «Individua, inquit, summi Numinis natura est.» August. lib. I cont. Maxim. circa med. sive Collat. cum Maxim. «Pater, Filius et Spiritus sanctus unum propter individuam eamdemque naturam.» Ambros. lib. I de Fide, cap. 2. «Cum igitur, inquit, pluit Dominus a Domino, unitatem divinitatis agnosce: operationis enim unitas non facit pluralem Divinitatem.»

Quarto, Patres non semel negant, Deum esse unum specie. Cyrillus lib. XI in Jo. cap. 20. in fine, postquam dixerat, Apostolos inter se consubstantiales esse, et similiter Patrem et Filium inter se, addit: «Licet consubstantialitas non aequali ratione de nobis, ac de Patre et de Filio dicatur.» At de nobis vere et proprie specificè dicitur consubstantialitas; igitur de divinis personis non specificè, sed numerice dicitur. Augustinus lib. VII Trinit. cap. ult. quaerit: an essentia divina sit genus, an species, et utrumque negat; idque propter duas rationes. Primo, quia tametsi genus, ut animal, dividatur in species, hominem, equum, leonem: et species, ut homo, dividatur in individua, Abraham, Isaac, Jacob, et caeteros homines singulares: tamen unum animal et unus homo singularia sunt, nec possunt dividi in inferiora: at essentia Dei dicitur una essentia, et Deus dicitur unus Deus; igitur Deus in plura individua non dividitur. Secundo, quia tres homines plus valent, quam duo, et duo quam unus: at non plus sunt in Deo tres personae, quam duae, vel una; non igitur tres personae sunt tres Dii ejusdem speciei.

Quinto, Patres dicunt, esse mysterium ineffabile, quomodo tres personae sunt unus Deus: at si essent unus Deus specie, nullum esset mysterium. Nazianz. in Orat. ad Evagr. conatur ostendere multis similitudinibus, quomodo una et simplex natura Dei sit communis tribus: at nulla quaestio esset, si natura divina esset una specie. Idem Orat. in Heron., seu Maximum, secundum alios: «Nunc vero, inquit, satis habeo docere Trinitatem in Unitate, et Unitatem in Trinitate, cujus et divisio et conjunctio plane admirabilis sit.» Augustinus lib. I. in Maximin. ante medium, sive Collat. cum Maxim. «Ipsa, inquit, Trinitatis ineffabilis et excelsa conjunctio unum Deum ostendit, unum Dominum.» Idem lib. VII Trinit. cap. ult. postquam diu disputavit, quomodo tres personae sint una essentia, et removit omnes similitudines, concludit: «Si intellectu capi non potest, fide teneatur.»

Sexto, Patres, ut Basilius Orat. cont. Sabellium et Arium, Nazianzenus Orat. de Nat. Dom. Ambrosius lib. I de Fid. cap. 1 et 2., dicunt, Sabellium ad Judaeos, Arium ad Paganos pertinere; Ecclesiam vero mediam viam tenere, quae nimirum nec unam personam credat cum Judaeis, nec plures naturas cum Gentilibus. At Ecclesia non vere medium tenebit, si naturam divinam multiplicet: sic enim nihil commune habebit cum Judaeis, et plane conveniet cum Gentilibus, quorum plerique Deos ejusdem speciei colebant, ut Jovem, Martem, Mercurium, etc. Adde, quod Patres docent, Gentiles etsi vulgo plures Deos colerent: tamen unum Deum naturaliter cognoscere potuisse, sicut reipsa Philosophi unum Deum cognoverunt, et ea ex parte quasi naturaliter Christiani fuerunt: at si Patres de uno Deo, non numero, sed specie loquerentur, nihil dicerent; nam vulgus Deos coelestes non solum ejusdem speciei, sed etiam consanguineos faciebat. Unde est illud Virgilio tam crebro repetitum, et ex Homero desumptum:

Divum Pater atque hominum Rex.

Patet hoc in primis ex testimoniis plurimis et clarissimis veterum Poetarum, ex quibus Justinus lib. de Monarchia Dei composuit, et in apolog. ad Antonin. dicit: Socratem et Platonem fuisse in hac parte Christianos. Athenagoras idem ostendit, adducens etiam testimonia multa veterum Ethnorum in apolog. pro Christ. Irenaeus lib. II, cap. 5. dicit, ab omnibus posse naturaliter cognosci unum esse Deum. Tertullianus in apolog. cap. 17. dicit, etiam cultores idolorum, cum in angustiis sunt, attollere oculos ad coelum, et oblitos Deorum, unum Deum naturaliter invocare. Idipsum docet Cyprianus tract. IV de vanitate idol. Arnobius lib. II cont. Gent. «Da, inquit, verum judicium, et haec omnia circumspiciens, quae videmus, magis an sint Dii caeteri dubitabit, quam in Deo cunctabitur, quem esse omnes naturaliter scimus, sive cum exclamamus: O Deus! sive cum illum testem Deum constituimus improborum, et quasi nos cernat, faciem sublevamus ad coelum.» Et lib. III cont. Gent. dicit, multos Graecos et Latinos Gentilium confutasse Deorum multitudinem, et in iis Cic. in lib. de nat. Deor. tam efficaciter demonstrasse, non posse esse plures Deos, ut non defuerint qui putarent, ex Senatusconsulto eos libros aboleri debere. Lactantius lib. I, cap. 3. neminem esse dicit, qui si rationem consulat, non unum Deum esse intelligat: et probat toto lib. ex Platone aliisque Philosophis. Similia vide apud Clementem in exhortat. ad Gent., Eusebium lib. XI praepar. cap. 9. et Theod. lib. II de curan. Graec. affect.

Denique Paulus Orosius lib. VI hist. cap. 1. dicit, communem sententiam sapientium esse, unum esse solum et verum Deum, caeteros autem, qui dicuntur Dii, nihil esse, nisi unius illius servos et ministros. Quod idem fere scripsit Prudentius in ἀποθεώσει:

Consule barbati deliramenta Platonis,
Consule et hircosos Cynicos, quos somniat, et quos
Texit Aristoteles torta vertigine nervos:
Hos omnes, quamvis anceps labyrinthus et error
Circumflexus agat, quamvis promittere et ipsi
Gallinam soleant aut gallum, clinicus ut se
Dignetur praestare Deus morientibus aequum,
Cum ventum tamen ad normam rationis et artis,
Turbidulos sensus, et litigiosa fragosis
Argumenta modis concludunt numen in unum.

Tertio probatur rationibus. Prima ratio, Deus est summum ens, ut patet Exod. III: Ego sum qui sum; igitur Deus est summe unus. Nam unum est passio entis, et proinde quo aliquid est magis ens, est etiam magis unum. Item, quo aliquid perfectius habet esse, eo longius abest a non esse, et proinde a divisione, quae est via ad non esse; ergo Deus est unus non specie, sed numero: nam haec est maxima unitas, quae non est ulterius divisibilis.

Secunda, Deus est suum esse, ut patet, tum ex eodem textu Exodi III: Ego sum qui sum; tum etiam, quia Deus omnium consensu caret omni compositione; ergo in Deo idem est esse et essentia; ergo Dei natura non est multiplicabilis, et divisibilis in plura individua: nam esse proprium unius non potest ullo modo dividi, ut conveniat pluribus: sed esse hujus Dei, est ipsa essentia Dei; ergo nec essentia Dei est ullo modo divisibilis in plures.

Dices: argumento hoc tantum probari, non posse essentiam hujus Dei multiplicari: non autem essentiam Dei in communi. Respondeo: probari etiam de essentia Dei in communi. Pro quo nota, esse, sive existentiam, non esse aliquid abstrahibile ab inferioribus ut est natura, nec esse aliquid contrahibile per differentias, aut contrahens instar differentiarum: sed esse ipsam actualitatem omnium quae sunt in re. Ex quo fit, ut in creaturis in quibus non est idem omnino esse et essentia, possit multiplicari unum sine altero: potest enim abstrahi a singularibus natura communis, remanente unicuique singulari sua existentia: at in Deo, ubi est omnino idem esse et essentia, sicut est proprium hujus Dei esse hunc Deum, ita est proprium esse Deum, nec potest abstrahi natura communis.

Tertia, Deus est altissimus, ut Scripturae passim docent, Psal. LXXXII: Tu solus Altissimus. Eccles. I: Unus est Altissimus; ergo unus tantum; nam si plures essent, vel essent aeque alti, et sic nullus qui supra omnes; vel unus altior caeteris, et sic ille solus esset unus Deus verus.

Quarta, Deus est ultimus finis omnium rerum, Prov. XVI: Universa propter semetipsum operatus est Dominus. Et Apoc. I: Ego sum α et ω, principium et finis, unus igitur tantum est Deus: nam si plures essent Dii, vel referrentur omnes ad unum, et ille tantum esset verus Deus: vel non, et tum nullus esset ultimus finis omnium.

Quinta, Deus est infinitus in essentia, potentia, sapientia, etc. ergo unus numero: nam infinitum omnia comprehendit. Psalm. CXLIV: Et magnitudinis ejus non est numerus.

Sexta, Si plures Dii, vel sine principio sunt omnes, vel unus ab alio: primum est impossibile, quia tunc essent multa principia prima disparata, et in varias partes mundum distraherent, saltem quia non necessario convenirent in una eademque voluntate: sed posset unus unum, alius aliud velle; unde etiam Ethnici vocabant Jovem Deorum parentem. Si est unus ab alio, vel creatione, vel generatione. Si primum; ergo secundus est creatura; ergo non est Deus. Atque hinc videlicet Ariani recentiores, et Tritheistae non audent dicere, Filium esse creatum, cum Deum esse velint: quamquam secum ipsi pugnant, cum increatum Deum faciunt, et tamen alium Deum a Deo vero esse volunt. Si secundum, vel dedit totam substantiam, vel partem: si partem; ergo partibilis Deus: si totum; ergo habent eandem Deitatem numero.

Septima, Deus est Rector mundi: Tua autem, Pater, Providentia gubernat. Sap. XIV. at simplex Monarchia est optimum regimen, quando inveniri potest Princeps bonus et sapiens, ut patet consensu omnium; id enim docent ex Christianis, Justinus Orat. paraen. ad Gent. Cyprianus tract. IV. ubi etiam probat, Deum esse unum hoc argumento, quia Monarchia est optimum regimen. Athanasius Orat. cont. Idol. Chrysostomus hom. ult. in epist. ad Hebr. Gregorius lib. IV, epist. 52. Ex Judaeis, Philo lib. de confus. lingu. Ex Gentilibus, Plato in polit., Aristoteles lib. VIII de morib. cap. 10. et in 12. Metaph., Plutarchus in Opusc. de form. Reipub. Homerus in II Iliados. Isocrates in Nicocle. Herodotus libro qui dicitur Thalia. Joannes Stobaeus serm. 45. ubi et alios permultos adducit. Deus igitur Monarcha est, id est, unus et solus summus Princeps omnium rerum creatarum; ac proinde unus et solus verus Deus.

Atque ex his intelligi debent loca quaedam Patrum, quae alioqui paulo duriora esse videntur. Nam Basilius, Nyssenus, et alii interdum comparant tres divinas personas tribus hominibus, aut tribus Angelis. Sed nihil aliud docere volunt, quam esse tria vera supposita, sive personas ejusdem naturae. Porro naturae identitatem longe esse majorem in tribus divinis personis, quam in tribus hominibus, aut in tribus Angelis, etsi Patres illi non ubique dicant, tamen nunquam negant, et alicubi etiam dicunt, ut supra ostendimus. Vide S. Anselmum in lib. de Incarnatione, qui ex professo docet tres personas unum Deum numero.

Caput IV: Divinitas Filii Dei asseritur

Quantum ad quartum, probandum est, Filium Dei esse verum Deum, et proinde unum numero Deum cum Patre. Nam Patrem esse verum Deum nemo negat, et patet ex illo Jo. XVII: Ut cognoscant te solum Deum verum. Est autem hoc diligentissime probandum; nam id negant hoc tempore tam novi Ariani, quam novi Samosateni, et praeterea omnes Judaei, et Mahumetani. Proferemus novem classes argumentorum. Primam, ex Testamento veteri et novo. Secundam, ex veteri. Tertiam, ex novo. Quartam, ex nominibus Dei. Quintam, ex operibus. Sextam, ex attributis. Septimam, ex Patribus. Octavam, ex Sybillis. Nonam, ex miraculis.

Prima Classis ex utroque Testamento

Primo afferemus testimonia, quae habentur in Testamento veteri, de unico et vero Deo Israel, et in Testamento novo exponuntur de Christo, ad quod argumentum nulla fingi potest solutio. Numer. XXI: Locutus, inquit Moses, populus contra Dominum et Moysen, ait: Cur eduxisti nos de AEgypto, etc. Quamobrem Dominus immisit in populum ignitos serpentes, etc. Hic omnium consensu agitur de vero et summo Deo quem soli Judaei noverant: Et Servetiani et Gentilistae habent hoc pro axiomate: Deum Israel esse verum Deum, et eum esse solum Patrem: at I Cor. X Paulus ait, illum ipsum Deum, esse Christum: Neque tentemus, inquit, Christum, sicut quidam eorum tentaverunt, et a serpentibus perierunt; igitur oportet Christum esse Deum verum, et unum omnino Deum cum Patre.

Secundus locus est Exod. XX et Judaei epist. Nam Exod. XX dicitur: Ego sum Dominus Deus tuus, qui te eduxi de terra AEgypti, et Deut. XXXII: Dominus solus dux ejus fuit, et non erat cum eo Deus alienus. At Judas ait: Jesus populum de AEgypto salvans, secundo eos qui non crediderunt, perdidit, Angelos autem, etc. Notavit hoc argumentum etiam Beda in hunc locum.

Tertius locus Psal. LXVII, dicitur de Deo Israel: Currus Dei decem millibus multiplex, millia laetantium: Dominus in eis in Sina in sancto. Ascendisti in altum, cepisti captivitatem, accepisti dona in hominibus. Et hoc idem Paulus tribuit Christo ad Ephes. IV. Unicuique nostrum, inquit, data est gratia secundum mensuram donationis Christi, propter quod dixit: Ascendens in altum, captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus.

Quartus et quintus locus Ps. XCVI. Adorate Deum omnes Angeli ejus. Psal. CI. Tu Domine initio terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt coeli, ipsi peribunt, tu autem permanes etc.. Utrumque locum Paulus applicat Christo, Hebr. I. ubi illum probat majorem esse Angelis, quia juxta Psalm. XCVI, Angeli jubentur adorare Christum, et juxta Psalm. CI, Christus dicitur creator coeli et terrae; quod Angelis nullo modo convenit.

Sextus locus Isai. VI. Vidi Dominum sedentem super solium excelsum, et elevatum, et ea, quae sub ipso erant, replebant templum. Seraphim stabant super illud: sex alae uni, et sex alae alteri; duabus velabant faciem et duabus velabant pedes ejus, et duabus volabant. Et clamabant alter ad alterum: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus, plena est omnis terra gloria ejus. Et infra: Et dixit exercituum vade, et dices populo huic, excaeca oculos ipsorum, et cor eorum aggrava etc. Non potuit clarius describi majestas summi Dei. Et quamvis adversarii soli Patri hoc tribuant, tamen Joannes cap. XII. exponit de Christo. Nam posteaquam posuit verba illa cap. VI. Isaiae: Excaecavit oculos eorum, et induravit cor eorum, ut non videant oculis etc. Subjungit: Haec dixit Isaias quando vidit gloriam ejus, et locutus est de eo. Quare idem Jo. Apoc. IV. dicit, se audivisse clamantes: Sanctus, Sanctus, sanctus Dominus Deus omnipotens, qui erat et qui venturus est: at qui venturus est, nisi Christus?

Ipse est enim, de quo in Symbolo legimus: Qui venturus est judicare vivos, et mortuos; et de quo B. Paulus ad Philipp. III. Salvatorem expectamus Dominum nostrum Jesum Christum. Et II. ad Timoth. IV. Per adventum ipsius, et Regnum ejus; et infra, non solum autem mihi, sed iis qui diligunt adventum ejus; et Act. I. Angeli dicunt: Hic Jesus, qui assumptus est a vobis in coelum sic veniet etc.. Denique nihil frequentius in Scripturis repetitur, quam adventus Christi ad judicandum. Neque hinc colligi debet, sacrum Trisagium soli Christo convenire, cum ad Trinitatem Divinarum personarum sine dubio referatur. Nam verba illa: Qui est, et qui erat, et qui venturus est; tribus modis exponi solent. Aretas Graecus in I. cap. Apocal. refert Qui est ad Patrem; Qui erat ad Filium; Qui venit (sic enim ipse legit) ad Spiritum sanctum: et non dissimili ratione posset, qui vellet, referre Qui est ad Patrem; Qui erat ad Spiritum sanctum; Qui venturus est ad Filium. Beda et Rupertus in I. cap. Apocal. totum hunc locum de Patre exponunt, sed in Patre, propter naturae unitatem intelligunt etiam Filium, et Spiritum sanctum. Optime autem Primasius, Haymo, et S. Thom. in I. et IV. cap. Apocal. exponunt proprie de Filio, Qui est propter immutabilitatem; Qui erat propter aeternitatem; et Qui venturus est, propter aequitatem: ac (ut recte notat Sanctus Thomas) quia Christus propter crucis supplicium a Judaeis credebatur extinctus, opportune Sanctus Joannes de illo dicit, Qui est, vivus nimirum; et Qui erat, etiam antequam nasceretur ex Virgine; et Qui venturus est, ad impios, et infideles meritis poenis afficiendos. Sed tamen in Filio, qui solus visibiliter in judicio apparebit, venient etiam invisibiliter Pater, et Spiritus sanctus. Auctoritas enim judicandi a tota Trinitate erit, quamvis ipsum judicium in forma humana solus Filius exercebit. Pater, enim omne judicium dedit Filio.

Septimus locus Isaiae VIII. Dominus exercituum ipsum sanctificate, ipse pavor vester, et ipse terror vester: et erit vobis in sanctificationem: In lapidem autem offensionis, et petram scandali duabus domibus Israel, in laqueum et in ruinam habitantibus Hierusalem; et offendent plurimi, et cadent et conterentur. Hic apertissime, etiam Judaeis omnibus consentientibus, vocatur summus Deus, et Dominus exercituum, quibusdam sanctificatio, quibusdam lapis offensionis, petra scandali, laqueus, et ruina.

At hoc ipsum tribuunt Christo, Lucas, Petrus, Paulus; nam Luc. II. Simeon de Christo dicit: Positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum. Et Rom. IX. Quid ergo dicemus? quod gentes quae non sectabantur justitiam, apprehenderunt justitiam, justitiam autem quae ex Fide est. Israel vero sectando legem justitiae, in legem justitiae pervenit. Quare? quia non ex Fide, sed quasi ex operibus: offenderunt enim in lapidem offensionis, sicut scriptum est: Ecce pono in Sion lapidem offensionis, et petram scandali. I. Pet. II. Vobis honor credentibus non credentibus autem lapis offensionis, et petra scandali.

Octavus locus Isaiae XL. Vox clamantis in deserto, parate viam Domino, rectas facite in solitudine semitas Dei nostri. Haec de Deo Israel dicuntur ab Isaia. Nec enim Judaei alium Dominum et Deum suum absolute vocabant, quam unum verum Deum, ac praesertim Prophetae, aliique sancti viri: et tamen hanc vocem esse Joannem, qui paravit viam Christo, testantur omnes Evangelistae, Matth. III, Marc. I, Luc. I, Joann. I. Est igitur Christus ille Dominus et Deus Israel, quem solum Patrem adversarii faciunt.

Nonus locus Isaïae XLV. Ego Deus, et non est alius, in memetipso juravi, quia mihi curvabitur omne genu. Rom. XIV. Omnes stabimus ante tribunal Christi. Scriptum est enim: Vivo ego, dicit Dominus, quoniam mihi flectetur omne genu. Vides quemadmodum Apostolo teste, Christus est ille Deus, praeter quem non est alius Deus.

Decimus locus Isaïae XLI, XLIV, XLVIII. Ego sum primus, ego novissimus. Haec dicuntur passim de Deo Israel. Apoc. I. Ego sum α et ω. Et infra: Ego sum primus et novissimus, et vivus, et fui mortuus etc.

Undecimus locus Malach. III. Ecce ego mitto Angelum meum, et praeparabit viam ante faciem meam. Hic etiam loquitur Deus Israel: nam omnes codices, Hebraeus, Graecus, Chaldaeus, Latinus, habent: Ante faciem meam; et tamen Christus ipse Matth. XI. ait, Angelum hunc esse Joannem Baptistam, qui praeparavit viam ante faciem Christi. Et Luc. I. Zacharias ait: Praeibis ante faciem Domini parare vias ejus. Quid clarius? Cui enim Joannes viam paravit, nisi Christo?

Sed operae pretium erit videre, quid adversarii respondeant. Nam etsi non respondent ad omnia, tamen ad aliqua respondere conati sunt. Igitur Transylvani lib. II, c. 20. generatim respondent, posse de Christo exponi, quae de Deo dicuntur, quia Deus Christo suam deitatem communicavit. Deinde in particulari. Ad primum respondent; sensum esse: «Non tentemus nos nostrum Christum, sicut illi tentaverunt Deum suum.» Vel, «Ne tentemus reipsa Christum, sicut illi tentaverunt in figura eumdem Christum.» Nam in eodem loco dicitur, omnia contingebant illis in figura. Ad Secundum non vidi responsionem. Ad Tertium respondent Franciscus David, et Blandrata disp. 5. Alb. illa verba Ascendens in altum esse prophetiam de Christo futuro, non autem hoc dici de Deo Israelis. Ad Quartum respondet Franciscus David disput. 3. et Blandrata disput. 6. Alb. Christum esse adorandum, quia Deus id jussit, non tamen ut altissimum, sed ut altissimi filium.

Ad Quintum respondent Ministri Transylvani lib. II, c. ult. et Franciscus David disp. Alb. tertiae diei, verba illa. Et tu Domine initio terram fundasti de solo Patre debere intelligi, etiam ad Heb. I. voluisse enim Paulum ostendere, Christum esse Filium veri Dei, et ideo apostrophen fecisse ad Patrem dicendo: Et tu Domine etc. Et probant hoc, quia alioqui pugnaret Paulus primo cum Symbolo Apostolorum, ubi Pater solus dicitur creator coeli et terrae. Secundo, pugnaret cum Christo, qui saepissime Patrem suum vocat creatorem coeli et terrae, Matth. XI. Confiteor tibi Pater Domine coeli et terrae etc. Tertio, quia pugnaret secum, quia jam dixit, secula esse facta per Filium; non ergo Filius condidit coelum, sed per Filium Pater. Quarto, quia inepte conferret Filium cum Angelis, si Filius esset creator, cum inter creatorem, et creaturam nulla sit comparatio.

Ad sextum ex Isa. VI. et Joan. XII. respondet quidam Basilius in disputat. 2. Alb. fuisse illam visionem in figura: nam Deum, ut est in se, nemo vidit unquam; et ideo nihil inde probari. Ad nonum, insinuat solutionem Franciscus David disput. Alb. 8. ubi dicit, Christo curvari omne genu, non quia sit ille Deus altissimus, qui loquitur Isaïae XLV. sed quia Deus Christum hominem exaltavit, et dedit illi nomen, quod est super omne nomen. Philip. II. id est, nomen Jehova: et ut in nomine Jesu omne genu flectatur. Ad Decimum ex illis verbis: Ego sum primus et novissimus, respondet Franciscus David disputat. 3. Alban. et 8. illa verba non eodem modo accipi cum dicuntur de Deo Isaïae XLVIII. et cum dicuntur de Christo Apoc. I. Nam in Apocalypsi intelliguntur de Christo homine, quia sequitur, et fui mortuus etc. Dicitur ergo Christus Primus, quia est exaltatus super omnia: Novissimus, quia est complementum operum Dei.

Sed haec omnia facile refelluntur. Ac primum, non ideo possunt exponi de Christo quae dicuntur in Testamento veteri de Deo Israel, quia Deus Israel cum Christo communicavit suam divinitatem. Nam si, ut ipsi dicunt, Christus antequam nasceretur ex Maria, non erat, et proinde Deus in tempore fecit Christum Deum; ergo quae dicuntur de Deo, non poterunt Christo ante illud tempus accommodari: at Paulus dicit I. Cor. X. a Judaeis in deserto, cum redirent illi ab AEgypto, tentatum esse Christum. Praeterea quaero: quomodo donaverit Deus Christo suam divinitatem? Nam non donavit gignendo illum ab aeterno: id enim ipsi negant: sed donavit, ut ipsi dicunt, per inhabitationem et unctionem: at hoc modo etiam Angelis et hominibus sanctis donat Deus suam divinitatem, et tamen non possunt exponi de illis quae dicuntur de Deo in Scripturis. Praeterea inhabitatio Dei in Christo non potest facere Christum Deum, alioqui etiam palatium esset Rex: unctio autem non tribuit ipsam veram divinitatem, sed quamdam participationem creatam, ut notum est; non igitur quae dicuntur de uno et solo vero Deo Israel, tribui possunt ei, qui solum unctione est Deus.

Nec Primi loci solutio aliquid valet, nam Paulus, et illorum tentationem, et nostram refert ad eundem Christum; non ergo possumus distinguere ac dicere, illos tentasse Deum, nos Christum. Quod autem addunt de figura, nihil est. Nam figurae Testamenti veteris sunt historiae verae ad litteram, et secundum verborum proprietatem exponendae, quamvis aliquid aliud praeterea significant, ut patet ex toto isto cap. X. epist. 1. ad Cor. Nam dicuntur filii Israel fornicati, et idola coluisse, ac propterea a Deo variis modis puniri, et in his omnibus figuram gessisse populi Christiani, qui similiter punietur, si similia peccata faciet: ac certe proprie et ad litteram illi fornicati sunt, idola coluere, puniti sunt; ergo etiam proprie, et ad litteram intelligendum est, quod Christum tentaverint. Adde, quod ideo solum Transylvani confugiunt ad figuras, ne cogantur admittere, Christum fuisse antequam nasceretur ex Virgine: at Paulus ibidem clarissime dicit, in deserto cum Mose Christum (ut Deum videlicet, non ut hominem) Judaeis adfuisse: Bibebant, inquit, de spirituali consequente eos petra: petra autem erat Christus, id est, Judaei in deserto biberunt aquam de petra, sed non erat ea petra materialis, quae sua virtute potum praebebat, sed erat alia quaedam petra invisibilis et spiritualis, quae illis perpetuo aderat, eosque comitabatur, et omnia illis procurabat: ea vero petra erat Christus, et sic exponunt omnes, nec facile potest excogitari alius sensus.

Tertii loci solutio nihil valet. Nam etiam David Psal. LXVII. de futura Christi ascensione vaticinatur, et tamen de eodem Christo ibidem dicit, quod descenderit olim ad montem Sina, et pertransierit cum populo per desertum; et alia, quae non possunt convenire ei, qui non fuerit ante incarnationem. Unde recte Hieronymus et Theodoretus exponentes hunc locum dicunt, Davidem significare voluisse, unum atque eundem esse eum, qui descendit in montem Sina coram Judaeis olim, et qui postea in coelum coram Apostolis ascendit.

Quarti loci solutio non est solida, quia nos non argumentamur ex adoratione, sed ex eo quod Paulus dixit scriptum esse de Deo Israel. Hinc enim sequitur, Christum esse Deum Israel. Non enim ita ratiocinamur, Christus jubetur adorari ab Angelis; igitur est Deus verus: (quamquam et hoc est bonum argumentum, et eo utitur sanctus Paulus) sed hoc est argumentum nostrum. David in Psalm. XCVI. dicit, Deum Israel adorari debere ab Angelis: sed Paulus affirmat; Christum esse illum, qui ex sententia Davidis adorari debet ab Angelis; ergo David, Paulo teste, Christum asserit esse Deum Israel.

Quinti loci solutio est mera corruptio Scripturae: nam Paulus non facit apostrophen ad Patrem, sed citat varia loca de Christo, et inter alia istum locum, ut patet ex illa particula conjunctiva et. Ad Angelos, inquit, dicit: Qui facit Angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis: ad Filium autem, thronus tuus Deus in seculum seculi, et tu Domine initio terram fundasti etc..

Ratiunculae autem Transylvanorum levissimae sunt, et mirum est, non fuisse a Petro Melio refutatas. Ad Primam et Secundam dico: Patrem Christi esse creatorem, sed non sine Verbo suo, cum quo sicut est Deus unus, ita et unus creator. Ad Tertiam dico: non pugnare esse creatorem, et esse eum per quem Deus Pater creat. Nam idem Christus dixit Joa. V. Pater meus operatur, et ego operor, et tamen etiam dicit Joann. XIV. Pater in me manens ipse facit opera; itaque uterque vere erat, quia uterque habet in se omnipotentiam, et eandem omnipotentiam: dicitur autem Pater creare per Filium, non Filius per Patrem, quia Deus potentia et sapientia sua Mundum creavit: Filius autem Virtus et Sapientia Dei a Paulo nominantur, I. Cor. I. et Brachium Domini, ab Isaia cap. LIII.

Ad Quartam dico: Paulum conferre Christum cum Angelis, quia dicturus erat, eum paulo minus ab Angelis fuisse minoratum per passionem. Itaque ne putaremus Christum esse omnino Angelis minorem, confert eum cum Angelis, et ostendit, nullam esse inter eos comparationem, cum Christus sit Filius, Angeli autem servi. Vide Athanasium Orat. 2. in Arianos.

Sexti loci solutio nihil valet, quia etsi Isaias non vidit essentiam Dei, tamen species illa, quam vidit, Deum Israelis repraesentabat: et cum Joannes dicat, ea specie demonstratum esse Christum, sequitur Christum esse Deum Israelis.

Noni loci solutio nulla est, quia Paulus Rom. XIV non solum Christo flectenda esse dicit omnia genua, ut dicit Philip. II, sed addit, id scriptum esse, et citat locum Isaïae, ubi Deus Israel loquitur de se. Ex quo clarissime patet, Christum esse ipsum Deum Israel. Neque obstat quod dicitur Philip. II: Dedit illi nomen, quod est super omne nomen: nam juxta Commentarium Ambrosii, Pater dedit filio nomen super omne nomen per aeternam generationem: juxta alios omnes, dedit homini Christo post resurrectionem nomen super omne nomen, id est, nomen veri Dei, non quod antea id non haberet, sed quia non cognoscebatur: Deus autem ita clarificavit eum, ut totus Mundus noverit, hominem illum crucifixum esse verum Deum. Et quod hic locus de manifestatione nominis intelligi debeat, patet, quia Christus id petiit, Jo. XVII: Pater clarifica me claritate quam habui apud te, priusquam Mundus fieret. Praeterea Philip. II id explicatur, cum dicitur: Et omnis lingua confiteatur, etc. Denique etiam ante mortem Christus dicebatur Filius Dei vivi, Matth. XVI et Jo. XI, et passim dicebatur Dominus: Jo. XIII: Vos vocatis me Magister et Domine, et bene dicitis, sum etenim. Non igitur propter mortem acquisivit nomen Filii Dei, aut nomen Domini, sed manifestationem ejus. Vide Cyrillum lib. IV thesau. cap. 2. egregie hunc locum tractantem.

Decimi loci solutio similis est prioribus. Nam non ideo sumi debent haec verba Ego sum primus et novissimus aliter in Apocalypsi, quam apud Isaiam, quia dicitur in Apocalyp. Et fui mortuus: id enim contendimus, eum qui est mortuus secundum formam hominis, esse etiam verum Deum, aeternum, primum, et novissimum secundum formam Dei, ut Isaias dixit: nam ad verba Isaïae Joannes respexit. Praeterea absolute vocatur Christus primus et novissimus, ut sunt absolute prima et ultima litterae, alpha et omega. At si Christus solum sit primus inter creaturas, et complementum operum Dei, non erit simpliciter primus et ultimus, sed secundum quid tantum. Deus enim solus est simpliciter primum principium, et ultimus finis omnium rerum.

Caput V: Secunda Classis ex veteri Testamento

Primus locus Psal. II, qui Psalmus de Christo intelligitur, tum quia Rabbi Salomon, et caeteri Rabbini de Messia exponunt, teste Galatino, lib. III, cap. 7. tum etiam quia de Christo intelligitur Act. IV et XIII, et Hebr. I, et certe Paulus ad Hebr. I. non adduceret ex hoc Psalmo argumentum contra Hebraeos, nisi scivisset, Hebraeos hunc Psalmum de Christo intelligere solitos. In hoc igitur Psalmo dicitur: Filius meus es tu, ego hodie genui te. Ac ne putemus, Messiam esse Filium Dei per adoptionem, quo modo etiam Israel dictus est primogenitus Dei; subjungit: Et nunc Reges intelligite, erudimini qui judicatis terram, apprehendite disciplinam, etc. Ubi nota, in Hebraeo fonte, quem adversarii semper requirunt, esse נשקו בִּד, Osculamini Filium, id est, in signum subjectionis osculamini manum Filii aut pedem. Neque obstat, quod LXX verterint: Apprehendite disciplinam; illi enim ad sensum, non ad verba respexerunt; tunc enim adoramus vere Christum, cum ejus doctrinam accipimus.

Nota praeterea in sequentibus verbis: Ne quando irascatur Dominus, in Hebraeo non esse Dominum, sed referri ad Filium illa verba Ne quando irascatur, nimirum Filius. Ex quo intelligimus vocem Dominum, a LXX additam, ad Filium esse referendam: de quo etiam intelligitur necessario id quod sequitur: Cum exarserit in brevi ira ejus, beati omnes qui confidunt in eo. Hic est jam argumentum, Messias est Filius Dei adorandus ab omnibus Regibus; et quibus ille irascitur, ii omnino peribunt, et qui in illo confidunt, ii beati erunt; ergo Messias est verus Deus. Nam solus verus Deus habet imperium vitae et mortis, I Reg. II. Item in Scripturis passim in solo vero Deo confidendum esse dicitur, ut Hierem. XVII: Maledictus homo, qui confidit in homine. Et infra: Benedictus vir, qui confidit in Domino.

Secundus locus Isaiae XLVIII: Audi me Jacob, et Israel, quem ego voco. Ego ipse, ego primus, et ego novissimus: manus quoque mea fundavit terram, et dextera mea mensa est coelos. Et infra: Accedite ad me, et audite hoc: non a principio in abscondito locutus sum: ex tempore antequam fieret, ibi eram, et nunc Dominus Deus misit me, et Spiritus ejus. Certum est, hunc missum non esse Patrem, tum quia Pater non habet a quo mitti possit, tum etiam quia Filius testatur se missum esse a Patre, Joan. VIII, et a Spiritu sancto, Lucae IV, et tamen videmus hunc ipsum missum esse illum Dominum Deum, qui fecit coelum et terram, et qui est primus et novissimus. Respondit ad hunc locum, quem objecerat quidam Paulus Thurius, Franciscus David, disputat. Alban. V. illa verba. Et nunc Dominus Deus misit me dicta esse ab ipso Propheta de seipso, quam explicationem a Vatablo accepit: Vatablus autem a Rabbinis.

Probat Franciscus David suam sententiam. Primo quia si iste locus intelligeretur de Christo, Christus fuisset ante incarnationem. At I Joan. IV dicitur, spiritus Antichristi esse, qui asserit Christum fuisse extra et ante carnem. Secundo, quia Paulus dicit Heb. I, Deum novissime locutum esse in Filio. Isto igitur loco Isaiae non est Christus qui loquitur, nam dicit, se a principio locutum esse. Tertio, quia illud ibi eram solet exponi a Catholicis ibi id est, in monte Sina. At Galat. III dicitur Lex data in monte Sina per Angelos, non per Christum. At istae rationes nihil probant, et mirum est, illum Paulum Thurium non potuisse eas refellere.

Ad Primum; Joannes non ait, Christum non fuisse ante carnem, sed ait, Antichristum esse, qui negat Christi incarnationem, ut negabant eo tempore Ebion et Cerinthus, et nunc ipsi Transylvani. Haec enim sunt verba Joannis I, cap. IV. Omnis spiritus qui confitetur Jesum Christum in carne venisse, ex Deo est, et omnis spiritus, qui solvit Jesum, ex Deo non est, et hic est Antichristus. Quid est autem solvere Jesum, nisi dividere Verbum a carne, ac dicere, Filium Dei non esse factum vere filium hominis, sed solum in eo tanquam in templo inhabitasse? Quid vero est, Jesum in carne venisse, nisi Verbum Dei veram carnem in unitatem hypostasis suae assumpsisse, atque ita verum hominem factum ad homines venisse?

Ad Secundum; Paulus non negat, Dei Verbum locutum ante incarnationem, sed tantum ait, Deum ultimo tempore locutum esse corporali ore et voce per Filium incarnatum, qui olim loquebatur per ora Prophetarum.

Ad Tertium dico: Legem datam in Sina a Deo Patre, et Filio, et Spiritu sancto, sed ministerio Angelorum. Quod autem Isaias ad litteram loquatur de Christo, patet primo ex Patribus: nos enim habemus consensum Patrum. Nam Origenes lib. I. cont. Celsum ultra medium, Euseb. lib. V demonstrat. cap. 6, Athanasius in serm. de sanctiss. Deip. ultra medium, Chrysostomus de sanct. et ador. Spir. circa finem, Ambrosius lib. II de Fide, cap. 4, Hieronymus et Cyrillus in hunc locum Isaiae, et Augustinus lib. XX de Civit. Dei, cap. ult. ita exposuerunt. Praeterea textus ipse id clamat: Ex tempore antequam fierent, ibi eram et nunc Dominus Deus misit me, in Hebraeo habetur מעת היותה אנו ועתה, a tempore essendi hoc, ibi ego, et nunc Dominus Deus misit me, hoc est, cum fierent, ibi eram, et sic vertunt LXX ἡνίκα ἐγένετο, ἐκεῖ ἤμην; vel ante tempus essendi hoc, id est ut vertit Hieronymus, Antequam fieret, ibi eram. Quid est autem illud Essendi hoc? Aliqui exponunt coelum et terram, ut Hieronymus, et tunc sensus est, Antequam fieret, vel Cum fieret coelum et terra, ego ibi eram. Et hoc certe non potest convenire Prophetae.

Alii intelligunt per illud Hoc Legem datam in Sina, et hoc etiam non convenit Prophetae in persona sua, quippe qui natus est multis saeculis post Legem datam, ne dicam post creationem coeli et terrae. Itaque duae explicationes nobis maxime favent. Alii exponunt de hac prophetia, ut sit sensus: Cum fieret haec prophetia, ego aderam. At ridiculum est: quis enim non est, ubi loquitur? Aliqui exponere possent de eversione Babylonis per Cyrum, nam de hac re paulo ante loquebatur Isaias: sed ibi, id est, in Babylonia non erat Isaias, cum id fieret, imo eversa est Babylon a Cyro ducentis annis post mortem Isaiae, et tamen hic loquitur de re jam facta cum ait Cum hoc fieret, vel Antequam fieret. Restat solum ut dicant, Prophetam de improvviso mutare personam, et cum dixisset in persona Dei Antequam fieret, ibi eram: jam in persona sua dicere Nunc Dominus Deus misit me. Sed obstat copulativa Et, quae habetur in textu Graeco, Hebraeo, et Latino. Cogit enim ea copula, ut de eodem omnia intelligamus. Qui enim dixit Antequam fieret, ibi eram, subjungit Et nunc misit me Dominus. Alioquin si licet sine causa fingere mutationes personarum, nihil unquam certi ex divinis Litteris colligi poterit.

Tertius locus est Isaiae XXXV: Deus ipse veniet et salvabit nos. Tunc aperientur oculi caecorum, et aures surdorum patebunt. Tunc saliet sicut cervus claudus, et aperta erit lingua mutorum. Hunc locum de Christo intelligi patet. Primo, quia Dominus Matth. XI respondit discipulis Joannis: Euntes renuntiate Joanni etc. Caeci vident, surdi audiunt, claudi ambulant etc.

Secundo, quia nunquam Deus per ullum Prophetam haec signa fecit. Qui enim tempore Testamenti veteris miracula fecerunt, sunt Moses, Josue, Elias, Elisaeus, et ipse Isaias. At nulli eorum curarunt caecos, surdos, mutos, claudos, quae signa Isaias nominavit, et Christus passim fecit. Praeterea loquitur Isaias de tempore futuro: Deus, inquit, ipse veniet etc. at omnes illi Prophetae, qui signa aliqua fecerunt, ante tempora Isaiae fuerunt. Unde Dominus Jo. XV: Si opera non fecissem, quae nemo alius fecit etc.

Tertio, quia Patres sic exponunt: Irenaeus lib. III. cap. 22. Cyprianus lib. II cont. Jud. cap. 7. Eusebius lib. VI demonst. cap. 21. Hieronymus et Cyrillus in hunc locum Isaiae. Item Cyrillus lib. IV in Jo. cap. 28. Augustinus lib. de quinq. haeres. cap. 6. Athanasius lib. De humanit. Verbi, ultra medium. Quod autem Dominus Deus, de quo hic est sermo, sit Deus Israel, patet, quia absolute Propheta dicit, Deus ipse veniet; nam Deos falsos et metaphoricos nunquam absolute appellant Deos Prophetae, et praesertim illud pronomen Ipse indicat verum Deum, non autem ministrum aliquem loco ejus venturum.

Quartus locus est Isa. LII: Dicit Dominus: jugiter tota die nomen meum blasphematur, propter hoc sciet populus meus nomen meum in illa die, quia ego ipse, qui loquebar, ecce adsum. Quod is, qui initio loquitur, sit Dominus Deus, certum est, nam utitur nomine ineffabili, et conqueritur, quod blasphemetur nomen suum, et nominat se Deum Israel, et vocat Judaeos populum suum, ac denique dicit se esse qui per Prophetas loquebatur, quae omnia soli Deo vero conveniunt.

Quod autem idem ipse sit Christus, probatur. Nam dicit: Ego qui loquebar, ecce adsum. Quando enim quaeso, qui loquebatur olim per Prophetas adfuit praesens, ut per se loqueretur, nisi cum natus est Christus? Unde recte legitur haec prophetia in nocte natalis Domini, et omnia sequentia mirabiliter coherent. Nam statim Propheta, quasi videret Christum jam perambulantem montes Judaeae, et evangelizantem, subjungit: Quam pulchri super montes pedes praedicantis pacem, annuntiantis bonum? Item: Oculo ad oculum videbunt. Et infra, explicans fructus hujus adventus: Consolatus est Dominus populum suum, redemit Hierusalem. Paravit brachium sanctum suum in oculis omnium gentium, et videbunt omnes fines terrae salutare Dei nostri. Et infra: Praecedet vos Dominus, et congregabit vos Deus Israel. Denique sic exponunt Patres, Tertullianus lib. IV in Marcion. ante medium. Eusebius lib. VI demonstr. cap. 24. Ambrosius lib. II de Fide, cap. 3. Hieronymus et Cyrillus in hunc locum.

Quintus locus est Isaiae XLV: Haec dicit Dominus: Labor AEgypti et negotiatio AEthiopicae et Sabaim, viri sublimes ad te transibunt, et tui erunt: post te ambulabunt, vincti manibus pergent, et te adorabunt, teque deprecabuntur. Tantum in te est Deus, et non absque te Deus. Vere tu es Deus absconditus, Deus Israel Salvator. Haec tam manifeste dicuntur a Domino Deo de Filio suo incarnando, ut Hieronymus in hunc locum scribat, nullum esse effugium a laqueis hujus Testimonii. Nam etsi in superioribus loquatur de Cyro; tamen quia Cyro non convenit illud Non est absque te Deus; oportet vel haec dici de Cyro, ut Christum referebat, vel simpliciter de Christo, nec de Patre possunt intelligi, cum ipse Pater sit, qui dicit de alia persona: Te adorabunt, teque deprecabuntur. Et subjungit verba deprecantium: Tantum in te est Deus, et non est absque te Deus. Adde, quod Patri non recte diceretur, in te est Deus: Christo autem rectissime omnia conveniunt; nam et in ipso est Deus, cum sit ejus humanitas quasi templum divinitatis, et absque ipso non est Deus, quia ipse solus cum Patre et Spiritu sancto est verus Deus.

Sextus locus est Baruch III: Hic est Deus noster, et non aestimabitur alius adversus eum. Hic adinvenit omnem viam disciplinae, et tradidit eam Jacob dilecto suo, post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est. Hic de Deo Israel clarissime agitur, qui solus similem non habet, et qui postquam tradidit disciplinam Israel, id est, Legem in monte Sina, tandem homo factus in terris visus est, et cum hominibus conversatus est. Atque ita exponunt Patres. Cyprianus lib. II. cont. Jud. cap. 5. Eusebius lib. VI demonst. cap. 19. Ambrosius lib. I de Fide, cap. 2. Hilarius lib. V Trin. in fine. Nazianzenus Orat. 4. de Theol. Basilius lib. IV in Eunom. non procul a fine. Chrysostomus in Orat. quod Christus sit Deus. Augustinus lib. XVIII de Civit. Dei cap. 33. Cyrillus lib. X in Julian. Theodoretus in hunc locum. Ad hunc locum nihil respondent, nisi librum esse apocryphum, quia non habetur in Hebraeo. At certe longe major est tot Patrum auctoritas, qui hunc librum ut sacrum et canonicum citant, quam paucorum haereticorum, qui eundem librum rejiciunt.

Septimus locus est Zachariae II. Haec dicit Dominus exercituum: Post gloriam misit me ad Gentes, quae spoliaverunt vos, qui enim tetigerit vos, tangit pupillam oculi mei, quia ecce ego levo manum meam super eos, et erunt praedae his, qui serviebant sibi, et cognoscetis, quia Dominus exercituum misit me. Lauda et laetare filia Sion, quia ego ecce venio, et habitabo in medio tui, ait Dominus, et applicabuntur Gentes multae ad Dominum in die illa, et erunt mihi in populum, et habitabo in medio tui, et scies, quia Dominus exercituum misit me ad te. Hic locus efficacissimus est, ut notavit Eusebius lib. V, demonstrat. cap. 25 et 26. Augustinus lib. XX de Civit. Dei, cap. ult. Item Ambrosius lib. II de Fide, cap. 3. Hieronymus, Theodoretus, Rupertus in Comment. hujus Prophetae. Nam vere Dominus exercituum dicitur missus a Domino exercituum, idque frequenter repetitur.

Respondet tamen Franciscus David disp. 8. hunc locum non esse ad propositum, quia est vaticinium de futuro, licet Propheta loquatur in praeterito: nam loquitur de conversione Gentium, quae facta est post Christi ascensionem; ex quo non potest probari, Christum ante incarnationem fuisse. Praeterea negat Franciscus David scriptum esse, Jehova misit me Jehova.

At contra: nam nos non vim facimus in praeterito aut futuro, sed in eo, quod iste, qui se missum dicit a Domino exercituum, vocat etiam seipsum Dominum exercituum: et cum constet, unum tantum esse Dominum exercituum; sequitur, Christum esse unum et eundem Deum et Dominum exercituum cum Patre suo, licet distinguantur personaliter. Impudenter autem negat Franciscus David scriptum esse, Jehova misit me Jehova, nam etiamsi non sit scriptum his verbis simul positis, scriptum tamen est his verbis, licet quibusdam interpositis, quae non mutant sensum, ut patet.

Octavus locus Zachariae cap. III. Ostendit mihi Dominus Jesum Sacerdotem magnum, stantem coram Angelo Domini, et Satan stabat a dextris ejus, ut adversaretur ei, et dixit Dominus ad Satan: Increpet Dominus in te Satan, Dominus qui elegit Hierusalem. Hic apertissime videmus, Dominum יְהוָה dicere diabolo: Increpet in te Dominus יְהוָה Ex quo sequitur Dominum יְהוָה non esse unam personam, sed plures. Quod autem altera harum sit Christus, docent Eusebius lib. V demonstrat. cap. 27, Hieronymus, Theodoretus, et Rupertus in hunc locum. Et rationem reddit Theodoretus, cur Filius potius sit, quam Spiritus sanctus, qui ait Increpet in te Dominus; quia nimirum Satan adversabatur Jesu Filio Josedech, qui gerebat figuram Christi: unde cum non posset ille Jesus per se Satanae resistere, Filius Dei qui etiam Jesus dicendus erat, increpuit pro illo Satanam, et simul hac increpatione significavit, se, cum carnem acciperet, diabolum increpaturum, quod fecit Matth. IV, cum ait: Vade Satana.

Posset aliquis respondere: hoc loco Angelum coram quo stabat Jesus, Dominum vocari, et eum dixisse Increpet in te Dominus; ita enim exponit Benedictus Arias Montanus in Commentar. hujus loci; et potest confirmari ejus explicatio, tum quia in epistola Judae, Angelo Michaeli tribuitur haec vox ad Satanam Increpet in te Dominus; tum etiam, quia frequenter in Scripturis Angeli appellantur nomine Domini, quia legati ejus erant, et ejus personam gerebant, ut patet Gen. XVIII, Exod. III, Judic. II, et alibi. At contra: nam Judas non loquitur de hac increpatione, sed de alia quae facta est ab Angelo contendente cum diabolo de Moysi corpore. Porro Angeli numquam appellantur nomine יהוה sed is, qui per Angelos loquebatur, qui erat verus Deus: aut certe Angelus dicitur יהוה non ut Angelus, sed ut Dominum repraesentans. Sed sive hoc loco Dominus ipse loquatur, sive Angelus Domini personam gerens; semper tamen colligitur esse duas personas, quae sint unus numero Dominus. Nam si esset tantum una persona Dominus, non diceret Angelus illam personam repraesentans Increpet in te Dominus, sed ipse increparet, ut personam Domini referens.

Nonus locus Zachariae XII. Effundam super Domum David, et super habitatores Hierusalem spiritum gratiae et precum, et aspicient ad me, quem confixerunt. Hic locus intelligitur de Christo confixo in cruce, et tamen loquitur Deus Israel, qui solus potest effundere in homines spiritum gratiae et precum. Nec est opus afferre testimonia Patrum. Nam Joan. XIX dicitur impletum hoc, quando Christus crucifixus, et lancea perforatus fuit: et praeterea res ipsa clamat. Nam quando, quaeso, Deus auctor gratiae confixus fuit, nisi quando Christus verus Deus et Dominus gloriae (ut Paulus loquitur) crucifixus fuit? Vel, si hoc non placet, ostendant adversarii, ubi et quando Deus Pater confixus fuerit, ut possit vere dicere: Aspicient ad me, quem confixerunt.

Caput VI: Tertia classis ex Testamento novo

Primum testimonium sit illa confessio Petri ex revelatione Dei Patris, Matthaei XVI. Tu es Christus Filius Dei vivi. Ubi nota, hic Petrum asserere Christum esse Filium verum, et naturalem Dei; ideo enim addidit Vivi, quia proprium est viventium gignere sibi simile in natura. Et confirmatur ex aliis locis, nam Joan. III dicitur Christus Filius unigenitus. Rom. VIII dicitur Filius proprius. I Joan. V dicitur Filius verus. Coloss. I, et Hebr. I dicitur Naturalis: nam dicitur imago seu character hypostasis paternae, quod non convenit adoptivis. Item ibidem dicitur talis Filius, ut respectu ejus Angeli servi dicantur, qui tamen alioqui filii Dei sunt adoptivi, et quidem praecipui.

Denique Christus accusatus fuit, quod se praedicasset Filium Dei, Joan. XIX: Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit. Et certum est, non fuisse accusatum, quod se fecisset Filium Dei adoptivum, aut metaphoricum: nam etiam Judaei dicebant: Unum Patrem habemus Deum, Joan. VIII. Et tamen Christus non diluit hanc accusationem, sed tanquam veram admisit, et in ea confessione mori voluit. At si verus, proprius, unigenitus, naturalis Filius est; ergo ex substantia Patris genitus, non autem partem substantiae accepit, quia Deus impartibilis est; ergo accepit totam; igitur est unus numero Deus cum Patre.

Respondent Ministri Transylvani lib. II, cap. 7, et Blandrata, disput. 6. Albana, Christum esse Filium verum et proprium Dei, quia de Spiritu sancto conceptus fuit, et probant. Nam Lucae I dicitur: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi, ideoque quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei.

At contra: nam etiam Adam, Eva, Angeli omnes, non geniti sunt ex semine viri, sed immediate opera Dei; quomodo ergo dicitur Filius unigenitus? Secundo, si ideo est Filius Dei Christus, quia conceptus est in utero Virginis opera Spiritus sancti; ergo Filius Spiritus sancti dici poterit: at hoc nusquam habet Scriptura, imo contra, Spiritum a Filio procedere dicit Joan. XV, et alibi. Tertio, hoc non est esse naturalem et verum Filium: non enim Deus ex substantia sua genuit Christum in utero Virginis, sed ex sola substantia Virginis. Unde Hebr. VII, dicitur, Christus sine patre et sine matre, id est, sine patre in terris, sine matre in coelis, ut omnes Graeci et Latini exposuerunt.

Ad locum illum Lucae I dico cum Ambros. ser. 5, in Psal. CXVIII. Gregorio lib. XVIII Moral. cap. 12. Beda et Bernardo in hunc locum, virtutem Altissimi esse Verbum Dei, quod in uterum Virginis descendit, ibique carnem induit; ac ideo filius Mariae Filius Altissimi dicitur. Posset etiam dici, conceptionem de Spiritu sancto signum, non causam esse, cur Christus dicatur Filius Dei. Decuit enim, ut si Dei Filius hominis filius fieri vellet, nonnisi ex Virgine nasceretur: et si Virgo paritura esset, nonnisi Deum pareret, ut recte ait B. Bernardus serm. 2. super Missus est.

Porro Jacobus Paleologus, qui unus cum esset ex praecipuis Doctoribus novorum Samosatenorum, Romae tandem, ut supra diximus, ad veram Fidem conversus est; argumentum nostrum non solum nihili faciebat, sed etiam adversus nos hac ratione retorquebat. Non potest ullus verus Dei Filius esse Deus verus: Christus autem est verus Dei Filius; non igitur est verus Deus. Atque hunc syllogismum (ut ego saepe ex illo audivi) jactabat ut verissimam demonstrationem: et cum ei dicerem, majorem propositionem syllogismi illius adeo esse falsam, ut contraria sit verissima. Ut enim verus filius hominis est verus homo, verus filius leonis est verus leo, et in caeteris omnibus ad eundem modum; ita quoque verum Dei Filium, verum Deum esse necesse est.

Respondebat: secundum Philosophiam quidem, verum Filium ejusdem esse naturae cum Patre suo, non autem secundum Scripturam. Siquidem Scriptura eos veros Dei filios facit, qui a Deo constituuntur haeredes, ut de Christo dicitur Hebr. I, non autem potest esse Deus verus, qui a Deo haeres constituitur.

Non exspectas, credo, prudens Lector, harum ineptiarum refutationem. Quid enim? non erat secundum Scripturam verus filius Adami Seth, et Abrahami Isaac, et Jacobi Ruben? et nonne erant ejusdem naturae cum patribus suis? Deinde Scriptura nonne aperte dicit, hominem esse haeredem, quia filium; non filium, quia haeredem? Rom. VIII. Quod si filii et haeredes; haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi. Et de Christo Heb. I, prius dicit: Locutus est nobis in Filio. Deinde addit: Quem constituit haeredem universorum. Nec intelligas eum constitutum haeredem temporali donatione, sed aeterna generatione.

Secundum testimonium Lucae I. Multos filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum, et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Eliae. Dominus Deus Israel omnium judicio, et maxime haereticorum hujus temporis, est solus verus Deus: at Angelus hoc loco vocat Christum Dominum Deum Israel. Sic enim interpretantur Irenaeus lib. III, c. 11. Ambrosius, Beda, Euthymius, et alii in hunc locum. Nec potest aliter intelligi; nam illud Et ipse praecedet ante illum non potest referri nisi ad Dominum Deum Israel immediate antea nominatum. Constat autem, Joannem praecessisse ante Christum, non ante Deum Patrem: Eduxit, inquit Paulus Actor. XIII. Deus Israel Salvatorem Jesum, praedicante Joanne ante faciem adventus ejus Baptismum paenitentiae. Idem confirmatur ex illis verbis: Multos filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum. Joannes enim non conabatur convertere homines, nisi ad Christum, illum enim assidue praedicabat. Unde Joan. I. Cum vidisset Joannes Jesum ait: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata Mundi. Et continuo ad illa verba, Andreas qui Joannis discipulus erat, conversus est ad Christum, et secutus est eum.

Tertium testimonium Joan. V. Magis quaerebant eum Judaei interficere, quia non solum solvebat Sabbatum, sed et Patrem suum, dicebat Deum aequalem se faciens Deo. Si Christus aequalem se Deo Patri praedicabat; ergo erat verus Deus sempiternus et altissimus etc.

Ad hoc posset aliquis dicere: Christum non se praedicasse aequalem Deo Patri, sed id credidisse Judaeos, ut sensus sit; quaerebant eum Judaei interficere, quia non solum solvebat Sabbatum opinione ipsorum, sed etiam Filium Dei se faciebat, aequalem se faciens Deo, ipsorum opinione.

At parum refert, utrum Evangelista referat sententiam Judaeorum, an exponat id quod erat. Nam, ut Chrysostomus, Cyrillus, Augustinus, et alii omnes in hunc locum dicunt, vera erat opinio Judaeorum, et hoc Evangelista narrat, nimirum illos bene intellexisse, Christum praedicare se aequalem Deo. Nam si falsa fuisset opinio Judaeorum, ut recte notavit Chrysostomus, certe Christus aut Evangelista admonuissent, ne in tanta re erraremus; sicut quando dixerat Dominus Joan. II. Templum triduo se reaedificaturum, exposuit Evangelista, hoc dixisse de templo corporis sui. Et Joan. ult. cum ex verbis Domini discipuli collegissent, Joannem non moriturum, addit ipse Joannes: Non dixit Jesus non moritur etc.. Christus autem non solum non correxit opinionem Judaeorum, sed etiam confirmavit dicens, se operari eadem quae Pater operatur, et sicut Pater excitat quos vult, ita et Filius. Vide Cyrillum in totum hoc c. 5, ubi ostendit, Christum multis modis se aequalem Patri ostendisse.

Quartum testimonium Joan. X. Ego et Pater unum sumus. Hoc testimonio utuntur omnes Patres contra Arianos, ut probent unam esse essentiam Patris et Filii. Respondent Transylvani lib. II, cap. 9 et Franciscus David disp. 2. Albana, hunc locum intelligi de concordia charitatis, qua erant unum Pater et Filius. Et probant primo auctoritate Erasmi et Calvini: poterant etiam addere Arium et Eunomium. Secundo probant ex Joan. XVII, ubi dicitur de Apostolis: Ut sint unum, sicut et nos unum sumus.

At quod de unitate essentiae hic locus intelligatur, probo primo cum Basilio lib. I in Eunom. circa fin. et Chrysostomo in hunc locum ex praecedentibus verbis. Christus enim ut probet non perituras suas oves, facit hoc argumentum: Nemo potest rapere oves de manibus Patris mei, quia ipse major omnibus est; ergo nec de manibus meis potest ullus oves meas rapere: Ego enim et Pater unum sumus. Quod argumentum nihil concludit nisi illud Unum sumus significet unam et eandem esse manum, id est, potentiam Patris et Filii: quod si eadem potentia, certe etiam eadem essentia: nam in Deo non distinguuntur potentia et essentia.

Secundo probo cum Augustino et Chrysostomo in hunc locum. Quia audito hoc verbo Judaei sustulerunt lapides, ut jacerent in eum; ergo intellexerunt per illud Unum sumus Christum se vere Deum unum cum Patre praedicare, non enim lapidare voluissent, si tantum credidissent Christum se dicere unum esse cum Patre concordia voluntatis. Cum autem Judaei sic intellexerint, nec tamen Christus correxerit eorum sententiam, constat eos recte intellexisse.

Tertio, quia Christus exposuit, quid sit Ego et Pater unum sumus; nam cum Judaei propter hoc eum vellent lapidare, dixit: Vos dicitis blasphemias, quia dixi Filius Dei sum; ergo idem est, Ego et Pater unum sumus, et Filius Dei sum. Non ergo sunt unum concordia voluntatis, quae potest esse inter eos, qui non sunt consanguinei; sed unum sunt, quomodo Pater et Filius sunt unum, qui eandem habent naturam.

At objiciunt haeretici, ac in primis Franciscus David disput. 8. Albana, et Ministri Transylvani lib. II, cap. 7. Nam Christus in sequentibus verbis videtur corrigere sententiam Judaeorum, ac declarare, se esse Deum per solam gratiam, sic enim ait: In lege vestra scriptum est, Ego dixi, Dii estis: Si ergo eos dixit Deos, ad quos sermo Dei factus est: quem Pater sanctificavit, et misit in Mundum, vos dicitis, quia blasphemias; quia dixi, Filius Dei sum?

Respondeo cum Hilario lib. VII. de Trinit. Christum voluisse dicere, si illi possunt appellari Dii, qui dono Dei participant Deitatem, quia sermo Dei ad eos factus est, et sunt a Deo principes aliorum constituti, auctoritate ab ipso accepta; quanto magis ego possum dici vere Deus, licet homo sim, cum Pater me singulari dono sanctificaverit, id est, sanctum sanctorum fecerit, in ipsa conceptione uniendo naturae meae humanae hypostasim Verbi sui? Quia enim Judaei dixerunt: De blasphemia lapidamus te, quia tu cum homo sis, facis te ipsum Deum. Dominus ostendere voluit, non solum se esse Deum, sed etiam se hominem verum existentem, esse etiam verum Deum: id autem fecit explicando suam eximiam et singularem sanctificationem, non per creatam gratiam, sed per gratiam unionis hypostaticae: quod autem talis fuerit ipsius sanctificatio, per quam esset verus Deus probat ex operibus soli Deo vero propriis; ait enim: Si non facio opera Patris mei, nolite mihi credere. Et infra: Ut cognoscatis, inquit, quia ego in Patre, et Pater in me est. Ista enim mutua inhabitatio non potest intelligi sine identitate naturae. Posset etiam dici, ut innuit Chrysostomus, Christum dupliciter respondisse Judaeis. Primo sic, etiamsi essem purus homo, non propterea blasphemavi dicens, me esse Filium Dei, cum multo minores me dicantur in Scripturis Dii. Secundo, repulsa jam calumnia, ostendisse ex operibus se esse verum Deum.

Valentinus Gentilis ex hoc ipso loco argumentabatur pro suo errore, ut testatur Calvinus in lib. suo cont. Gentil. Nam Dominus non ait: Ego et Pater unus sumus, sed Unum sumus; ergo sunt ejusdem naturae et Divinitatis, sed non sunt unus numero Deus. Et confirmat ex illo Joann. XVII, ubi dicuntur Apostoli esse 'unum', sicut Pater et Filius unum sunt. Ubi Apostoli dicuntur unum, et tamen differebant numero. Respondet: non potuisse Christum dicere: Ego et Pater unus sumus, quia tunc confudisset personas. Aliud enim est: Ego et Pater unus sumus, vel unus Deus, aut unus Spiritus sumus; aliud autem: Ego et Pater unum sumus. Nam ego et Pater unum sumus, significat eos esse unum ens, sive unam naturam, quod non repugnat personarum pluralitati. Similiter, Unus Deus sumus significat eos esse unum in Deitate, et hoc etiam est verum, nec repugnat personarum distinctioni; at Unus sumus significat eos esse unam hypostasim, et implicat contradictionem.

Quod autem hic locus non sit pro Gentili, sed contra ipsum, patet. Primo, quia licet absolute et universaliter Unum sumus non significet unum numero, sed unum in essentia, sive specie, sive numero illa sint unum: tamen in Deo necessario significat unum numero, quia, ut probatum est supra, una tantum est Divinitas numero. Secundo, idem patet, quia licet Gentilis videatur dicere, Patrem et Filium esse unum in essentia et specie; tamen cogitur fateri, se ponere differentiam essentialem inter Patrem et Filium, quandoquidem dicit prothesi 22. et 24. solum Patrem esse immensum, Filium autem pro modulo generationis circumscriptum etc.

Ad locum Joann. XVII. respondet Augustinus lib. II. cont. Maximin. cap. 12. et lib. III. cap. 22. in Scripturis, nunquam esse dictum de rebus diversarum naturarum Unum sunt. Nam non dictum est, ut Apostoli et Deus unum sint, sed ut ipsi unum sint, sicut Pater et Filius unum sunt. Et rursum, ut in Deo sint unum etc. tamen haec observatio, licet aliquo modo vera sit, non videtur necessaria. Nam licet Apostoli essent ejusdem naturae inter se, tamen cum dictum est a Christo, ut ipsi unum sint, illud Unum non significat unitatem naturae, sed unitatem concordiae. Praeterea, cur non posset orari eodem modo, ut Angeli et homines unum sint? et tamen Angeli differunt specie ab hominibus. Denique sicut dictum est: Qui adhaeret Deo, unus spiritus fit cum illo, I. Corinth. VI, cur non posset dici: Qui adhaeret Deo unum fit cum eo? Nam unus spiritus est una res: una res et unum idem sunt.

Facilius cum Chrysostomo hom. 4. in Joan. et Cyrillo lib. XI. in Joann. cap. 20. dicere possumus, Christum non velle ut Apostoli sint ita unum omnino, ut sunt unum divinae personae, sed velle ut Apostoli per gratiam Dei efficiantur unum ex concordia voluntatis, et eo modo imitentur divinas personas, quae sunt naturaliter unum voluntate et consensu, et proinde etiam essentia. Non enim possunt naturaliter agentia libera idem velle, nisi habeant eandem numero naturam. Praeterea etiamsi absolute ex eo quod Pater et Filius dicuntur unum, non sequeretur esse unum in essentia: tamen Joan. X. id necessario sequeretur, propter rationem, qua illa verba ibi dicuntur, ut jam ostendimus.

Quintum testimonium Joann. XIV. Creditis in Deum et in me credite. Hinc deducit Augustin. lib. I de Trinit. cap. 12. et interpretes ejus loci, Christum esse illum verum Deum, quem Judaei colebant. Nam si non est ipse ille verus Deus, non potest sibi arrogare fidem, quae illi soli debetur. Nec movere debet particula Et, quasi Christus distinguat se a Deo, et faciat se quasi alterum Deum: nam addita est particula Et propter naturam humanam, qua distinguitur Christus a Deo. Sensus igitur est: Si in Deum creditis, debetis etiam in me, quem hic videtis hominem, credere: nam ego non solum sum homo, sed etiam ille Deus, in quem creditis. Ibidem: Si cognovissetis me, et Patrem utique cognovissetis. Item: Philippe, qui videt me videt et Patrem.

Cyrillus lib. IX, cap. 37. in Joann. convincit ex hoc loco, Christum esse unum Deum cum Patre. Non enim potest esse verum, non posse cognosci Christum, quin cognoscatur Pater, nisi sit una utriusque natura. Accedit, quod Apostoli bene noverant, Jesum esse hominem bonum, sapientem, Prophetam, Christum; et tamen audiunt: Si cognovissetis me. Et rursum: Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me. Restabat ergo, ut cognoscerent illum esse Deum verum, et unum cum Patre: Nam caetera jam cognoverant. Denique Philippus dixerat: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. Sciebant enim Apostoli, nihil homini posse sufficere ad beatitudinem sine cognitione veri Dei, quem verum Deum Patrem esse non dubitabant. Christus ergo respondens Philippo: Philippe, qui videt me, videt et Patrem, non satisfecisset quaestioni illius, nisi significare voluisset, se esse verum Deum, et unum cum Patre, atque in cognitione sui beatitudinem consistere, sicut et in cognitione Patris.

Respondet Franciscus David in disput. 2. Albana, Christum hominem fuisse imaginem Dei; et ideo qui Christum videbat, in sua imagine Deum videbat. Contra: nam si admitteret Franciscus, Christum esse imaginem naturalem Patris, et ejusdem essentiae, recte diceret: at ipse putat Christi formam visibilem et creatam esse imaginem Dei: talis autem imago distat longissime ab exemplari: Nihil enim creatum potest esse perfecte et expresse Deo simile, ut dicitur III. Reg. VIII. Non est similis tui Deus. Et Isa. XL. Quam imaginem ponetis ei? Qui autem videt talem imaginem, non potest dicere se vidisse ipsum exemplar, imo cum videmus imagines simillimas rebus, non propterea contenti sumus, sed accendimur ad videndam rem ipsam. Christus autem reprehendit Philippum, qui putabat non satis videri Patrem ab eo qui videt Filium. Ex quo patet, Christum ut Deum esse omnino eamdem formam, et pulchritudinem quae est Pater.

Sextum testimonium Joann. XVI. Omnia quae Pater habet mea sunt; ergo essentiam Patris habet Filius. Ac ne quis dicat hoc intelligi de rebus, quae sunt extra Deum, quomodo dicimus, omnia quae habet vir sunt uxoris, et tamen saepe vir habet sapientiam, quam non habet uxor; verba superiora excludunt hunc sensum, praecedit enim: Ille me clarificabit, quia de meo accipiet. Illud ergo est commune Patri et Filio, quod accipit Spiritus sanctus ab utroque. Quid accepit Spiritus a Filio? scientiam sine dubio, nam dicit: De meo accipiet, et annuntiabit vobis. Et supra: Non loquetur a se, sed quaecumque audiet loquetur. Scientia ergo eadem est Patris et Filii: sed scientia in Deo, et essentia sunt idem, ut etiam Aristoteles cognovit; ergo una est essentia utriusque. Et sic exponunt omnes Catholici, Chrysostomus, Cyrillus, Augustinus, et alii in hunc locum.

Septimum testimonium est illud Joan. XX. Dominus meus, et Deus meus. Quo testimonio, ut efficacissimo utitur Augustin. in ep. 174. ad Pascent. Et quidem certum est, hoc loco Dominum Deum significare verum Deum Israel, tum quia in Graeco habetur articulus, tum etiam quia Thomas homo Israelita non noverat alium Dominum Deum quam illum, de quo scriptum erat: Audi Israel, Dominus Deus tuus, Deus unus est Addit Chrysostomus in homil. de Trinit. Thomam, cum haec dixit, implevisse illud Psalm. LXXVI. Manibus meis Deum quaesivi, et non sum deceptus. Dubium autem esse non potest, quin in eo Psalmi de vero Deo sit sermo.

Nestoriani (ut cognosci potest ex V. Synodo cap. 12.) dicebant, illa verba Dominus meus et Deus meus referri ad Patrem per exclamationem Thomae admirantis Christi resurrectionem. At haec mera corruptio Scripturae est: nam in Graeco non est ὦ signum exclamantis, sed articulus ὁ; praeterea praecedit in Evangelio: Respondit Thomas, et dixit ei: Dominus meus, et Deus meus etc. Quid significat illud dixit ei nonne dixit Christo? nam cum Christo loquebatur Thomas, non cum Patre. Ad haec certum est Thomam illis verbis voluisse confiteri, quod antea non satis crediderat: at Patrem esse Deum semper crediderat; de Filii autem divinitate nonnihil dubitaverat. Denique omnes Commentarii haec ad Christi divinitatem referunt: etiam Erasmi ipsius, quem Transylvani maximi faciunt.

Octavum testimonium ad Roman. IX. Ex quibus est Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Hunc locum Ambrosius, Chrysostomus, Theodoretus, Theophylactus, Origenes, OEcumenius, et omnes alii sic intelligunt, ut Christus dicatur verus Deus, quandoquidem super omnia nihil est, nisi summus Deus.

Erasmus tamen conatur in Annotationib. in hunc locum argumentum infringere, sed levissimis conjecturis. Primo dicit voculam Deus forte non esse de textu, quia Cyprianus lib. II. cont. Judaeos, cap. 6. et Hilarius in Psalm. CXXII. hunc locum citant sine illa voce Deus. At Cyprianus, Aldi et Morelii, habent vocem Deus, nec potest deesse: nam in eo capite probare vult, Christum vocari Deum, et affert loca Scripturae, ubi vocatur Deus. Hilarius non citat locum integrum: nam omittit etiam secundum carnem, qui tamen lib. IV. et VIII. de Trinit. citat hunc locum cum voce Deus. Denique etiam ablato Deus, adhuc remanet argumentum, quia si Christus est super omnia, certe est Deus.

Secundo dicit Erasmus, posse illud Qui est super omnia Deus referri ad Patrem, si nimirum post voces ex quibus Christus secundum carnem ponatur punctum, quomodo dicit se legisse apud Chrysostomum. At in Chrysostomo Graeco, ego non inveni punctum, sed virgulam, qualis est in omnibus codicibus Paulinis Graecis et Latinis. Deinde num propter unum punctum in Commentario Chrysostomi inventum, quod potuit relinqui ab insidente musca, aut irrepere vitio Scriptoris, debent corrigi omnes codices Graeci et Latini? Denique, si non obstante illo puncto, Chrysostomus ipse refert haec verba: Qui est super omnia Deus ad Filium, et idem faciunt omnes auctores, nullo excepto, quae temeritas est, velle jam novum sensum invenire? Nam nullum omnino pro se Erasmus citavit, et nos praeter omnes Commentarios, habemus etiam Irenaeum lib. III. cap. 18. Tertullianum lib. cont. Praxeam. Cyprianum ubi sup. Hilarium l. IV.et VIII.Trinit. Ambrosium lib. I de Spir. S. cap. 3. et lib. I. de Fide, cap. 5. et Augustinum lib. III. cont. Faust. cap. 3. et 6. et lib. VI. Trinit. cap. 13. Cyrillum lib. thes. cap. 5. Gregorium hom. 8. in Ezech. Athanasium Orat. 2. cont. Arian. Victorinum lib. I. cont. Arian. Idacium l. I. cont. Varimadum. Cassianum lib. III. de Incarnat. et alios omnes.

Quod ibidem notat Erasmus, non esse scriptum a Paulo ὃς ὤν, sed ὁ ὤν, nimis frigidum est: quis enim ignorat, articulum praepositivum saepe poni pro postpositivo, et adjectum participio vim relativi habere? Certe Matth. cap. VI. (ut alia loca praeteream) sic legimus: Pater noster ὁ ἐν τοῖς οὐρανοῖς, non autem ὃς ἐν τοῖς οὐρανοῖς.

Nonum testimonium habetur in epist ad Galat. cap. I. Notum vobis facio Evangelium, quod evangelizatum est a me, quia non est secundum hominem, neque enim ego ab homine accepi illud, neque didici, sed per revelationem Jesu Christi. Et init. epist. Paulus Apostolus, non ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum, et Deum Patrem etc. Ubi B. Paulus opponit Christum hominibus, ac proinde docet, Christum non esse purum hominem, ut Transylvani volunt, sed esse etiam Deum, ut est Deus Pater: nec solum opponit hominibus, sed etiam Angelis, ac proinde omnibus creaturis. Addit enim: Licet nos aut Angelus de caelo evangelizaverit vobis praeterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit. Clarissime igitur Paulus hoc loco separat Christum ab omnibus creaturis, et cum Deo Patre quasi ex altera parte conjungit, et Deum creatorem esse docet.

Decimum testimonium: Philipp. II. Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens. Hic videtur clarissime explicari, Christum esse verum Deum, cum habeat formam, id est naturam Dei, et secundum illam non sit rapina, sed natura aequalis Deo Patri.

Sed occurrunt Ariani, Transylvani, et Erasmus: ac ut distincte procedamus, primo explicandum est, quid sit Cum in forma Dei esset. Secundo quid sit Non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo. De primo Erasmus in hunc locum, et Franciscus David disp. 2. Alb. contendunt, formam hoc loco significare opera exteriora, in quibus fulgebat Divinitas: tamen non eodem modo exponunt: Nam Franciscus David vult, Christum dici in forma Dei, quia erat imago quaedam visibilis, in qua Deus invisibilis cernebatur. Et quod forma significet speciem exteriorem probat ex Deuter. IV. Vocem verborum audistis, formam autem penitus nullam vidistis. Erasmus autem vult, Christum fuisse in forma Dei, quia exterius talia opera faciebat, ut plane se Deum esse ostenderet. Quod autem forma hoc loco significet opera exteriora, probat primo, quia opponitur forma Dei formae servi, quam dicitur Christus suscepisse: Christus autem non suscepit substantialiter formam servi; semper enim Filius fuit, non servus, sed suscepit exteriori specie formam servi, quia humiliavit se, et ligari, ac flagellari permisit. Secundo probat ex Commentario Ambrosii.

At expositio communis omnium aliorum Veterum et Recentiorum est, formam Dei significare essentiam Dei. Et prima sententia Francisci Davidis est mera corruptio textus; nam neminem pro se habet, ac ne Erasmum quidem: nam Erasmus ex hoc loco probat Christi Divinitatem. Praeterea Paulus non dicit, Christum esse formam Dei, sed esse in forma Dei. Deinde sententia Erasmi est aperte falsa: nam primo vox Graeca μορφή quae hic habetur, nusquam in Scriptura accipitur pro forma exteriori, seu pro opere, ut patet percurrenti omnia loca. Imo Chrysostomus in hunc locum dicit, etiam apud alios Scriptores Graecos nunquam ita accipi. Accipitur quidem apud Aristotelem μορφή pro forma accidentali aliquando, licet saepius pro substantiali, semper tamen pro forma inhaerente, et intrinseca, numquam pro actione exteriori. Quod allegat ex Deuter. IV. Franciscus, non est ad propositum; nam in Graeco non est μορφήν, sed ὁμοίωμα, id est, similitudinem ut in Hebraeo תְּמוּנָה et alibi, ubicumque in Latino est forma, in Graeco non est μορφή, sed εἶδος, τύπος, aut aliquid aliud.

Secundo, si esse in forma Dei, est facere opera divina, nimirum miracula; ergo Apostoli quoque dici possent fuisse in forma Dei, cum miracula fecerint maxima.

Tertio, forma Dei opponitur formae servi hoc loco: at forma servi est natura humana, non opus aliquod; nam explicans Paulus quid sit formam servi accipiens, subjungit: In similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo; ideo igitur formam servi accepit, quia inter homines ut homo apparuit, similis caeteris etiam exteriori figura. Nec enim habitus hoc loco vestem significat, sed figuram; nam est in Graeco σχῆμα, non ἐσθής.

Nec argumentum Erasmi quidquam valet. Nam Christus licet sit filius, non servus, si hypostasim respiciamus, tamen ratione naturae humanae recte dicitur servus; ut enim quia est Deus et homo, dicitur aequalis Patri, et minor Patre; immortalis et mortalis; creator et creatura: ita etiam dici potest Dominus et servus: et sic appellatur ab Isaia cap. XLIX. Ex quo loco Hieronymus in I, cap. ad Titum docet, Christum recte dici servum ratione humanae naturae. Et illud Isaiae XLII. Ecce servus meus, suscipiam eum; Mathaeus exponit de Christo Matth. XII, et est in Hebraeo עֶבֶד quod proprie servum significat. Imo Christus Jo. XX, nonne ait: Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum.

Ultimo accedat, quod omnes Interpretes hujus loci, excepto Ambrosio, de cujus Commentariis non parum dubitatur an sint ejus, per formam Dei intelligunt essentiam Dei; et praeter Interpretes, ita etiam intelligunt Athanasius serm. 4. contra Arian. Nazianzenus Orat. 5. de Theol., Nissenus lib. de serm. in monte explicans primam beatitudinem. Hilarius in Psalm. CXXXVIII. et lib. VIII. de Trinit. ultra medium. Cyrillus lib. III. thes. cap. 1. et 2. Hieronymus in I cap. ad Titum. Augustinus lib. II. cont. Maximin. cap. 5. Denique Ambrosius epist. 47. «Quid est, inquit, in forma Dei? In natura Dei». Et similiter exponit lib. II, de Fide, cap. 4. Unde magis probabile efficitur, Commentarios in epistolas non esse Ambrosii, quamquam quicumque fuerit auctor, etiamsi minus probabiliter exponit, nihil tamen favet haereticis, cum clarissime dicat, Christum esse verum Deum, et Patri aequalem.

Quantum ad alteram partem hujus sententiae Non rapinam etc. Franciscus David disput. 2. Alb. dicit, Christum esse aequalem Patri, quia Deus evexit illum ad suam aequalitatem. Sed hoc est contra Scripturam Isaiae cap. XLII. Ego dominus, gloriam meam alteri non dabo.. Et deinde est impossibile, creaturam fieri aequalem Creatori, cum necessario sit finita, temporalis etc. Unde in disput. 4. idem Franciscus videns non posse consistere quod antea dixerat, docet, Christum non esse aequalem Patri dignitate, cum ipse adoret Patrem, non contra; sed esse aequalem, quia habet omnipotentiam communicatam a Deo.

Sed quaero ab illo: quomodo habeat omnipotentiam, an intrinsece, ita ut ipse homo Christus sit omnipotens, an extrinsece per inhabitationem, quia habet in se habitantem Deum omnipotentem? Si primo modo, redit prior difficultas, quia si ille homo habet intrinsece infinitam potentiam; ergo et infinitam essentiam; ergo est ille unus Deus, qui etiam est Pater. Si secundo modo, nihil Paulus diceret, nam hoc modo omnes justi essent aequales Deo, quia habent in se Deum habitantem.

Quia igitur ista expositio non quadrat, Transylvani Ministri lib. II, cap. 6. dicunt, Paulum non dicere, Christum esse aequalem Deo Patri, sed contrarium potius, hunc enim esse volunt sensum: non rapinam arbitratus est, nimirum, faciendam, ut esset aequalis Deo: quomodo exponit Erasmus hoc loco, et ante eum Maximinus Arianus apud August. lib. II, cap. 5. Et probant primo, quia particula adversativa Sed id videtur ostendere. Si enim sic legamus: Christus merito se censuit Patri aequalem, sed semetipsum exinanivit; quis erit sensus? At si dicas: Christus non putavit rapiendam aequalitatem, sed e contrario semetipsum exinanivit: optimus erit sensus.

Secundo probant ex Tertulliano, qui lib. de Trin. sic ait: «Quamvis se ex Deo Patre Deum esse meminisset, nunquam se Deo Patri aut comparavit, aut contulit etc.» At contra. Nam primo Patres omnes antea citati dicunt, Christum fuisse aequalem Patri, non ex rapina, quia ex natura. Secundo locus ipse ita sonat, nisi violenter trahatur alio. Tertio, quia si in forma Dei esse, est esse in essentia Dei, ut supra diximus, non poterat Paulus dicere, Filium non esse aequalem, quem jam dixerat esse in forma Dei.

At illud de adversativa respondeo: vocem Sed et Graece ἀλλὰ, habere multiplicem vim: aliquando enim habet vim correctionis, et hoc modo accepit Chrysostomus cum Theodoret, Theophylacto, et Oecumenio: hi enim qui recte intelligebant Graecam linguam, volunt ἀλλὰ, esse notam correctionis. et hunc esse sensum: Cum Christus esset in forma Dei, adeo non putavit rapinam aequare se Deo, ut potius non dubitaverit dissimulare suam divinitatem, et deponere quodammodo insignia hujus aequalitatis, quia certus erat non posse se eam amittere, cum naturalis sibi esset. Ponunt exemplum de Rege et tyranno. Qui enim scit, se verum et legitimum Regem, nec ullo modo timet sibi, ille facile deponit purpuram, et accipit vestem plebeiam, sive ut oblectet se, sive ut tutior sit in praelis, sive alia de causa: non enim timet, ne propter mutationem habitus pereat sibi regnum. At tyrannus qui rapuit regiam potestatem, non audet vel ad modicum tempus comparere sine purpura et sceptro, ne si conspiciatur in veste plebeia, non agnoscatur pro Rege et paulatim amittat regnum, etc.

Latini accipiunt ut sit adversativa, et aequivaleat particulae tamen, sive, sed tamen, Ita Augustin. lib. II cont. Maximin. cap. 5. ubi hunc vult esse sensum: Cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est, esse se aequalem Deo, sed tamen exinanivit se etc. id est, licet esset aequalis Deo, non tamen horruit formam servi. Ita etiam Ambrosii Commentarius: Etiamsi erat aequalis Deo, non tamen sibi defendit aequalitatem, sed exinanivit se, id est, non voluit praetextu aequalitatis cum Deo, quam naturaliter habebat, recusare humilitatem passionis et mortis.

Ad locum Tertulliani dico duo: primo, librum de Trinitate qui Tertulliano tribuitur, non esse ipsius, sed potius Novatiani, ut Hieronymus asserit lib. II in Ruffin. et de Scriptor. Eccles. in Novatiano. Secundo dico: sententiam hujus auctoris non esse contra nos; ille enim dicit, Filium se non comparasse Patri, solum propter originis auctoritatem, non propter aliquam differentiam naturae. Nam ibidem clare asserit, Filium fuisse in forma Dei, quia in natura Dei et super omnia, sicut est Pater: et tamen, quia ipse est a Patre, non e contrario, detulisse eum semper aliquid Patri. Neque est hoc solius Tertulliani, sed Hilarii lib. IX de Trinit., Basili lib. I, in Eunom., Nazianzeni lib. IV Theol., et Cyrilli lib. II thes. cap. 4. qui exponunt de Filio Dei, non solum ut est filius hominis, sed etiam ut est Filius Dei Pater major me est: dicunt enim, Patrem esse majorem ratione principii, et tamen Filium non esse minorem propter naturae identitatem.

Undecimus locus est I. Jo. V. Tres sunt qui testimonium dant in coelo, Pater, Verbum, et Spiritus sanctus, et hi tres unum sunt: et tres sunt, qui testimonium dant in terra, spiritus, aqua, et sanguis. Quo loco S. Joannes vult ostendere, Christum esse verum Deum, et verum hominem; et propterea affert testimonia divina et humana, nec enim cum ait: Tres sunt, qui testimonium dant in coelo, per illam vocem in coelo intelligit locum coelestem, sed testimonii qualitatem; alioqui etiam Angeli sunt in coelo, et testimonium Christo non semel dederunt, et tamen tres tantum testes in coelo Joannes ponit, Patrem, Verbum, et Spiritum sanctum. Itaque per testes qui sunt in coelo, intelliguntur testes divini, ut distinguatur a testibus humanis et creatis; et propterea etiam paulo post ait: Si testimonium hominum accipimus, testimonium Dei majus est. Sicut igitur spiritus, aqua, et sanguis sunt testimonia terrena, et comprobarunt veram Christi humanitatem, quando videlicet in morte Christi ex ore ipsius spiritus, ex latere aqua et sanguis fluxerunt: ita quoque Pater, Verbum, et Spiritus sanctus sunt personae divinae, et testimonium divinum perhibuerunt de vera Christi divinitate, tum alibi saepe, tum etiam in Baptismo et Transfiguratione.

Sed objicit Georgius Blandrata in disput. II. Alb. Primo, illa verba tres sunt qui testimonium dant in coelo a nullo auctore legi, excepto Hieronymo, qui parum prudens fuit. Secundo, non secus dici de spiritu, aqua, et sanguine unum sunt, quam de Patre, Verbo, et Spiritu sancto: ac proinde sicut Spiritus aqua et sanguis non sunt unum numero, imo nec specie, ita nec Patrem, Verbum, et Spiritum sanctum esse unum numero, aut specie, sed sola consensione voluntatis.

Respondeo: Blandratam non esse parum prudentem, sed multum impudentem, cum sanctum Hieronymum parum prudentem, Erasmum videlicet imitatus, appellat: nec solum aio multum impudentem esse Blandratam, sed etiam imperitum, aut mendacem, cum ait, solum Hieronymum ita legisse. Nam ita etiam legerunt Hyginus in epist. I. Cyprianus lib. de unit. Eccl.; Idacius in lib. adver. Varimadum; Athanasius in lib. I, ad Theoph. de unita Deit. Trinit. Auctor disputationis ejusdem Athanasii cum Ario habitae in Concilio Nicaeno; Fulgentius in lib. cont. object. Arian. prope extremo; et Eugenius Carthaginiensis in explicat. Fidei Cath.

Quod autem attinet ad illud et hi tres unum sunt: sciendum est, illa verba in multis Latinis codicibus non haberi, ubi sermo est de spiritu, aqua, et sanguine. Nam in Bibliis Lovaniensibus notantur ad marginem 15. codices manuscripti, quia ea verba non habent. Graeci autem codices habent quidem, sed differenter: nam de Patre, Verbo, et Spiritu sancto dicunt καὶ οὗτοι οἱ τρεῖς ἕν εἰσιν, et hi tres unum sunt: de spiritu, aqua, et sanguine, κὶ οἱ τρεῖς εἰς τὸ ἕν εἰσιν, et hi tres in unum sunt: ubi aperte vides, non esse unum, spiritum, aquam, et sanguinem, sed solum conspirare in unum testimonium.

Duodecimus locus est I. Jo. V. in ult. ver.: Ut simus in vero Filio ejus, hic est verus Deus et vita aeterna. At unus solus est verus Deus. Jo. XVII. Te solum verum Deum: unde Transylvani lib. II, cap 5. dicunt, esse nomen proprium Patris verus Deus; ergo Christus est ille idem Deus qui est Pater. Ad hunc locum respondent Transylvani, novi Samosateni, lib. II, cap. 4 et 7. et Servetus lib. I. de Trin. Christum esse verum Deum, sed temporalem, quia accepit a Deo veram divinitatem: sed hoc jam alias refutavimus; non enim Divinitas potest uniri creaturae, nisi hypostatice, si ea dici debeat verus Deus: nam accidentaliter non potest uniri, ita ut intrinsece inhaereat, ut notum est, quia tunc a subjecto penderet: nec potest uniri essentialiter, ut anima corpori, et forma quaevis substantialis suae materiae, quia tunc esset pars: extrinseca autem unio non sufficit ad denominandum Deum.

Sed objicit Servetus illud Apocal. V. Dignus est Agnus accipere virtutem et Divinitatem. Respondeo: aliqui legunt, non divinitatem sed divitias, ut legit Primasius, nam Graece est, τὸν πλοῦτον: sed vulgata editio habet etiam optimum sensum; nam per divinitatem possumus intelligere manifestationem divinitatis, non ipsam divinitatem. Erasmus Annot. in hunc locum vult, referri illud Hic est verus Deus ad Patrem hoc modo: Ut simus in vero Filio ejus, hic, nimirum, Pater hujus Filii, est verus Deus. At debuisset saltem unum auctorem proferre, qui ita distincte explicaret. Cur enim illud demonstrativum Hic, non demonstrat potius proximam personam, quam remotam? Praesertim cum in Graeco textu ante illud Hic immediate praecedat nomen Jesu Christi: Καὶ ἔσμεν ἐν τῷ ἀληθινῷ, ἐν τῷ υἱῷ αὐτοῦ Ἰησοῦ Χριστῷ, οὗτός ἐστιν ὁ ἀληθινὸς Θεὸς.

Deinde Patres de Filio exponunt. Hilarius lib. IV. de Trinit. ult. med. postquam citaverat hunc locum, addit post 17. lineas; et cum hic verus Dei Filius bis sit et vita aeterna, etc. ubi quod citaverat hic est verus Deus et vita aeterna, exponit de Filio, cum dicit ipsum esse vitam aeternam. Hieronym. in cap. LXV. Isaiae: Jurabit in Deo Amen: dicit, non solum Patrem esse Deum Amen id est, Deum verum, sed etiam Filium, et probat ex hoc loco hic est Deus verus et vita aeterna. Augustinus lib. I, de Trinit. cap. 6. «Et, inquit, Filius non tantum Deus, sed et verus Deus, quod Joannes apertissime in epistola sua dicit: Scimus quia Filius Dei venit, et dedit nobis intellectum etc.» Hic est verus Deus etc. Cyrillus lib XII thes. cap. 13. posteaquam hunc locum adduxerat, sic ait: «Quid dicent haeretici ad haec Beati Joannis verba, quibus apertissime Deus verus Filius appellatur. Nam si Deus verus est substantialiter, non participatione hoc ipsum est, sicut creaturae; qui autem Deus verus est, natura Deus est.» Similiter exponunt Beda et OEcumenius in commentario hujus loci.

Eunomiani olim convicti evidentia hujus testimonii admittebant, ut refert Gregorius Nazianzenus Orat. 3. de Theol., Patrem esse verum Deum, et similiter Filium esse verum Deum, sed aequivoce, sicut canis coelestis et terrestres dicuntur aequivoce canes, uterque tamen proprie et vere. At facile est hanc solutionem refutare. Nam vel loquitur Eunomius de aequivocatione perfecta, vel de analogia quadam. Si de perfecta aequivocatione, qualis est inter nomina rerum ejusdem speciei; tunc non erit Pater magis Deus, nec major Deus, nec prior Deus, quam Filius, sicut Judas Iscariotes non est magis homo, aut major homo, aut prius homo, quam Judas Thaddaeus. Praeterea tunc plures essent veri Dii, sicut Judas Iscariotes et Judas Thaddaeus sunt plures veri homines: at Scriptura unum solum Deum esse docet. Si de analogia quadam, vel Pater, vel Filius non erit vere proprie et simpliciter Deus, sicut homo pictus non est simpliciter et vere ac proprie homo, neque canis coelestis est proprie ac vere canis, sed ita dicitur, quia terrestrem canem repraesentat. At Christus est verus Deus, et similiter Pater; ergo non sola analogia Filius est Deus.

Decimustertius locus Jo. I. In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Item: Omnia per ipsum facta sunt. Ex quo loco tria sumuntur argumenta.

Primum sumitur ex nomine Verbi; Verbum enim seu λόγος est mentis proles, seu notitia et conceptus. Et quamvis conceptus mentis in nobis non dicatur filius, quia est accidens; tamen est valde similis generationi ejus productio: nam mens intelligens vires patris gerit: objectum vero matris: species est quasi materia generationis, quam mater suppeditat; inde ex complexu mentis et objecti mediante specie prodit notitia seu verbum. Est autem notandum, in Deo, ut etiam Aristoteles docet, idem esse intelligentem, intellectum, intellectionem, et speciem intelligibilem, exceptis tamen relationibus mutuis producentis et producti; ex quo sequitur, Verbum Dei necessario esse idem cum Deo, id est, ejusdem numero substantiae et naturae: sed Christus est Verbum Dei, nam Verbum caro factum est; ergo Christus habet eandem numero naturam cum Patre.

Secundum argumentum sumitur ex eo quod Verbum dicitur Deus. Nam hoc loco Verbum Dei, quod est Christus, expresse nominatur Deus, et sine dubio idem Deus, qui est etiam Pater. Nam Joannes in toto illo fere capite semper repetit initio sequentis sententiae id, quod posuerat in fine praecedentis: In principio, inquit, erat Verbum; deinde subjungit: Et Verbum erat apud Deum. Ubi vides, idem nomen poni in fine primae sententiae, et initio secundae; sic etiam quia in secunda dixerat: Et Verbum erat apud Deum; in tertia dicit: Et Deus erat Verbum: ubi idem Deus esse dicitur, et is apud quem erat Verbum; et is qui erat ipsum Verbum. Id ipsum observare licet in sequentibus: In ipso vita erat, et vita erat lux hominum; et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt, etc.

Tertium argumentum est in illis verbis: Omnia per ipsum facta sunt. Hinc enim sequitur, ut colligit Augustinus lib. I de Trinit. cap. 6. Verbum non esse factum, et proinde non esse creaturam, et proinde esse unum Deum cum Patre: nihil enim est nisi Deus, et creaturae ejus.

Sed respondent ad primum Ministri Transylvani lib. II, cap. 3 et 11. Verbum hoc loco significare Christum hominem, dicique Verbum, quia verba Dei nobis annuntiavit; et probant. Nam cum dicitur: Verbum caro factum est, in Graeco est ἐγένετο, quod significat erat, seu fuit, ut patet ex similibus locis. Nam in hoc capite dicitur: Fuit homo missus a Deo. Graece ἐγένετο: similiter Luc. I. Fuit in diebus Herodis Sacerdos. Et Luc. ult. Qui fuit vir Propheta etc. semper est ἐγένετο. Itaque non est sensus, Verbum esse factum hominem per incarnationem, sed Verbum illud, de quo tam multa dicuntur praeclara, nihil esse aliud, quam carnem, id est, hominem quemdam; sicut Joannes dictus est vox, non quod esset vox incarnata, sed quod homo clamans in deserto.

Ad secundum respondent Franciscus David disp. 9. Alb. et Ministri Transylvani lib. II, cap. 11. Christum merito vocari Deum, sed non eundem cum Patre; nam in hoc ipso loco dicitur Verbum apud Deum, nimirum Patrem: cum autem subjungitur, et Deus erat Verbum, si vox Deus acciperetur eodem modo, significaretur Filium esse Patrem.

Ad illud autem Omnia per ipsum facta sunt, respondent: intelligi de reparatione facta per Christum, quae etiam solet dici nova creatio. II. Corinth. V: Si qua ergo in Christo nova creatura, vetera transierunt, ecce facta sunt omnia nova. Ephes. I: Instaurare omnia in Christo, quae in caelis, et quae in terris sunt. Et cap. II: Ipsius enim factura sumus, creati in Christo Jesu in operibus bonis. Et Psal. L: Cor mundum crea in me Deus. Sed errant. Ac primum sententia istorum de Verbo similis est errori Eunomii, quem refellit Cyrillus lib. I in Jo. cap. 4 et 7. dicebat enim ille: Verbum, quod est Christus, non esse aliquid aeternum in Deo, seu subsistens, sed esse quid creatum: sed dici Verbum, quia esset simile, et quasi imago verbi intimi, et quia verba Dei audiens nobis enuntiavit.

Refellitur utrorumque error. Primo ex sequentibus, quia hoc Verbum, quod factum est caro, erat Deus, et Deus creator omnium rerum; non ergo creatum. Secundo, quia hoc Verbum erat in principio apud Deum, antequam Mundus fieret, nec unquam in tota Scriptura dicitur factum. Tertio, quia si Christus est imago Verbi illius aeterni, et interni, quod est in Deo; non debuit dicere Jo. X: Ego et Pater unum sumus; sed Ego et Verbum unum sumus: nec Jo. XIV: Qui videt me, videt et Patrem, sed videt et Verbum. Vide plura apud Cyrillum loco citato.

Ad argumentum autem ex voce ἐγένετο, respondeo: vocem esse ambiguam, et tam esse, quam fieri significare. Unde Jo. II: Nuptiae factae sunt, γάμος ἐγένετο; et cap. I. Mundus per ipsum factus est, ὁ κόσμος δι' αὐτοῦ ἐγένετο. Et infra: Aquam vinum factam, ὕδωρ οἶνον γεγεννημένον: hoc autem loco significat, fieri, non esse. Et patet primo ex dictis: nam si Verbum erat ante Mundi creationem, certe ante carnem erat: nam et caro una est ex creaturis; non igitur Verbum caro erat, sed factum est postea caro, cum carnem assumpsit. Secundo, quia si, esse, non fieri significare voluisset Joannes, non dixisset ἐγένετο, sed ἐγίνετο, vel γίνεται, id est, non dixisset, fuit, sed est, vel erat; fuit enim dicitur solum de eo, quod nunc non est: at Christus est etiam nunc caro. Tertio, quia Patres Graeci, Chrysostomus, Cyrillus, Theophylactus, Euthymius, bene norant potestatem Graeci vocabuli, et tamen omnes exponunt factum est, quomodo etiam habet versio Erasmi, et quae in Bibliis Vatabli exstat, quibus adversarii plurimum tribuere solent.

Quantum ad secundum argumentum, jam diximus, Joannem in isto capite solere frequentissime idem bis repetere in fine unius sententiae, et principio alterius. Ita igitur hic nomen Deus bis ponitur in eadem significatione, et sensus est, Verbum erat apud Deum, id est, apud Patrem qui est Deus, et Deus erat Verbum, id est, et idem Deus erat etiam Verbum; sive, ut alii volunt, qui faciunt Deum praedicatum, et Verbum subjectum; et Verbum erat ille idem Deus. Neque obstat quod ibi apud Deum, est articulus τὸν θεὸν: hic autem, et Deus erat Verbum, non est articulus ante vocem Deus; unde Origenes argumentabatur, Patrem esse majorem Filio. Nam, ut notat Chrysostomus homil. 3 et 5. in Jo. saepe Deus pro Patre sumptus non habet articulum, ut in hoc capite: Fuit homo missus a Deo, et infra: Deum nemo vidit unquam, et aliquando Deus pro Filio habet articulum, ut I. Jo. V: Hic est verus Deus. Et ad Titum II: Adventum gloriae magni Dei.

Ad illud autem Omnia per ipsum facta sunt, dico primo: explicationem adversariorum esse adeo novam, ut nulli Veterum in mentem venerit, ut patet legenti Origenem, Chrysostomum, Cyrillum, Augustinum, Theophylactum, Bedam, Rupertum, Euthymium in Joannem. Dico secundo: non debere Scripturam exponi metaphorice ad libitum, sed tunc solum, cum ipsa Scriptura praebet occasionem, alioqui poterimus pervertere omnes Scripturas, et eadem ratione possemus dicere, in 1. cap. Genes. non describi creationem, sed revocationem rerum. Neque obstant loca in contrarium allata: nam in illis semper est aperta mentio renovationis, ut patet legenti illa loca. Hic autem simpliciter dicitur: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Dico tertio: etiamsi hic locus pateretur utrumque sensum, tamen adversarios probare non posse, debere eum exponi de renovatione potius, quam de prima creatione; rationes enim quas ipsi afferunt, nihil valent.

Primo probant, non agi de creatione, quia Christus non erat natus tunc, cum Mundus creabatur. At negamus, non fuisse tunc Christum natum ex Patre Deo, licet nondum esset natus ex matre: dum autem adversarii assumunt quod probare deberent, nonne principium petunt? Secundo probant, quia Scripturae passim tribuunt Patri opus creationis: at non soli Patri tribuunt, tribuunt etiam Filio. Proverb. VIII: Cum eo eram cuncta componens. Et in hoc I. cap. Joannis: Et Mundus per ipsum factus est. Probant tertio, quia Joannes hoc loco postquam dixerat: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, mox restringit, dicens, quod factum est, quasi diceret, non omnia absolute per Christum facta esse, sed illa dumtaxat omnia, quae ad ipsius officium pertinebant, et quae per ipsum facta sunt. At haec esset ridicula restrictio; esset enim ac si diceretur: Omnia per ipsum facta sunt, quae per ipsum facta sunt: non autem hoc ait Joannes, sed sine ipso factum est nihil, quod factum est, id est, nulla est res quae sit facta, et non sit facta per ipsum; quod addit Joannes propter Spiritum sanctum, ne putaretur inclusus inter omnia illa quae facta sunt per Verbum. Adde, quod lectio illa probabilior est, quam sequitur Augustinus, ut illa verba quod factum est non pertineant ad praecedentem periodum, sed ad sequentem, hoc modo: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Quod factum est, in ipso vita erat, et vita erat lux hominum. Ex qua lectione plane ruit adversarii argumentum. An igitur propter tam leves et falsas ratiunculas relinquenda est Patrum communis explicatio?

Dico quarto: hunc locum explicari paulo infra cum dicitur: In Mundo erat, et Mundus per ipsum factus est, et Mundus eum non cognovit. Hic enim habemus, eum Mundum factum esse per Christum, qui Christum non cognovit: at si effectio Mundi non esset creatio sed renovatio, falsum esset illud Mundus eum non cognovit, cum renovatio fiat per Fidem et cognitionem Christi. Respondent pertinacissime, hunc esse sensum: In Mundo erat, id est, Christus homo inter homines versabatur: et Mundus eum non cognovit, id est, et homines illi initio eum non cognoscebant: et Mundus per ipsum factus est, id est, et tamen ipse homines illustravit, et fecit novas creaturas.

At contra. Nam adversarii mutant ordinem verborum: volunt enim prius Mundum non cognovisse, et deinde factum fuisse. At Evangelista dicit primo Mundus per ipsum factus est; deinde notat ejus ingratitude dicens: Et Mundus eum non cognovit. Praeterea Mundus in Scripturis, aut significat substantiam coeli et terrae, ut Eccles. III: Mundum tradidit disputationi eorum: aut homines impios dilectores Mundi, Jo. XII. Princeps hujus Mundi ejicietur foras. Jo. XVII: Pro his rogo, non pro Mundo; ergo cum dicitur, Mundus per ipsum factus est, vel significatur substantia coeli et terrae, ut exponunt omnes Patres: vel sensus erit, per Christum factos esse homines impios, quae est ingens blasphemia, accipiendo enim Mundum pro impiis, Christus non facit, sed destruit Mundum, ut faciat novam creaturam.

Decimusquartus locus habetur Coloss. I: In ipso condita sunt universa in coelis et in terra, visibilia et invisibilia, sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates, omnia per ipsum, et in ipso creata sunt, et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant. Hic locus est clarior superiore, nam explicantur quae sint illa omnia, quae Christus creavit et conservat; et dicuntur esse omnia omnino terrestria et coelestia usque ad summos Angelos. Ex quo sequitur, Christum non esse creaturam, sed verum Deum.

Respondent tamen Transylvani lib. II, c. 12. et Franciscus David disput. 7. Alb. in toto isto capite vocari creationem reparationem spiritualem, quae facta est per Christum. Probat primo, quia ita exposuit Procopius in cap. 1. Genes. pag. 39. Secundo, quia non ait Paulus, coelum et terram creata per Christum, sed ea quae sunt in coelo et in terra, id est, Angelos et homines, quos creasse dicitur Christus, quia eos pacificavit, et reconciliavit inter se.

At contra. Primo omnes Interpretes hunc locum intelligunt de prima creatione; unde adversarii, cum omnes bibliothecas lustrassent, non potuerunt invenire, nisi unum auctorem Procopium, meliorem Rhetorem quam Theologum, et qui non interpretatur hanc epistolam, sed obiter cum scriberet in Genesim, allegavit ad suum propositum unam sententiam ex hac epistola, non respiciens quid praecederet, et quid sequeretur. Et ne glorientur tamen se invenisse unum socium sui erroris, notandum est, Procopium eundem folio praecedenti, dum exponeret illud: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, acerrime invehi in eos, qui negant tres esse personas ejusdem essentiae, qui etiam paulo post sic ait: «Christus humanam carnem induit, ut hominem, quem creaverat, restitueret et sanaret.» Cum igitur paulo post dicit, per Christum omnia creata secundum Apostolum ad Colossenses, et exponit instaurata, vult dicere, Christum instaurasse quod antea creaverat.

Secundo probo ex praecedentibus: nam dixerat, Christum esse primogenitum omnis creaturae, id est, prius a Patre genitum, quam ulla creatura fieret, ut recte exponit Chrysostomus. Deinde hoc probatur subjunxit: In ipso enim condita sunt universa, etc. at si condere significet instaurare, Paulus nihil probat; non enim sequitur, Instauravit omnes creaturas; ergo fuit ipse ante omnes creaturas. Quam saepe enim architecti instaurant aedificia, quae multis annis antea exstructa fuerant, quam ipsi nascerentur? Ut igitur Paulus recte probet, Christum esse primogenitum ante omnem creaturam, non oportet interpretari, ipse omnia condidit, id est, instauravit, sed simpliciter creavit.

Tertio ex sequentibus: nam postquam Paulus dixerat, per Christum omnia creata, subjungit alia encomia Christi dicens, ipsum etiam esse Caput Ecclesiae, et primogenitum mortuorum, et per ipsum instaurata omnia, et pacificatos per crucem ejus Angelos cum hominibus. Nisi ergo faciamus Paulum inepte loquacem, qui semper eadem repetat; oportet fateri, in prima parte capitis agi de creatione, in secunda de reparatione.

Quarto probo ex ipso contextu: nam dicit omnia creata per Christum, etiam Thronos, et Dominationes: at Angeli non fuerunt renovati per Christum, quippe qui non facti sunt veteres per peccatum; dicuntur quidem pacificati cum hominibus, sed pacificare non est condere et creare, neque ullum exemplum in Scriptura proferre poterit.

Nec obstat locus ad Ephes. I, ubi dicuntur instaurari omnia per Christum, quae in coelis, et quae in terris sunt: nam vox Graeca ἀνακεφαλαιοῦσθαι est recapitulare, et in summam redigere, et sensus est: Deum voluisse Angelos et homines unire sub uno capite Christo. Quod si etiam accipiamus Latinum verbum instaurare in sua propria significatione, tunc sensus erit, Deum voluisse instaurare in coelestibus per Christum, non ipsos Angelos, qui non egebant insturatione, sed numerum Angelorum imminutum per casum Daemonum, ut exponit Augustinus Enchir. cap. 61. et etiam cap. 62. ubi dicit, Christum non esse mortuum pro Angelis: et cap. 108. dicit, non habituros fuisse homines opus Mediatore et sanguine ejus, si Adam non peccasset. At hic ipsi Angeli dicuntur conditi et creati per Christum, ergo de vera creatione agitur, non de reparatione.

Decimusquintus locus est Hebr. I, ubi dicitur de Filio: Per quem fecit et secula. Et infra: Et tu Domine initio terram fundasti et opera manuum tuarum sunt coeli. Hic habemus clarissime quod requirebant adversarii in duobus locis superioribus, nimirum, Christum fecisse coelum et terram, et proinde ipsum non esse creaturam, sed creatorem unum cum Patre. Respondent Ministri Transylvani lib. II, cap. ult. et Franciscus David disput. 3. Alb. per secula intelligi nova secula, id est, reparationem humani generis. Contra. Nam Paulus explicans cap. XI, quid sit facere secula, ait: Fide intelligimus aptata esse secula verbo Dei, ut ex invisibilibus visibilia fierent. Quod certe non potest intelligi, nisi de creatione prima coelorum. Vide supra cap. 4.

Caput VII: Quarta Classis ex nominibus veri Dei

Primum nomen divinum est, Deus, ex quo non leve argumentum sumi potest: nam Scriptura non solet absolute vocare Deum, nisi Deum verum, ut Irenaeus notat lib. III. cap. 6. «Neque Dominus, inquit, neque Spiritus sanctus, neque Apostoli eum, qui non esset Deus, definitive, et absolute Deum nominassent aliquando, nisi esset verus Deus.» Et cap. 8. «Soluta igitur, inquit, et hac illorum calumnia, manifeste ostensum est, quoniam numquam Prophetae, neque Apostoli alium Deum nominaverunt, vel Dominum appellaverunt, praeter verum et solum Deum».

Atque hinc Erasmus in cap. V. ad Ephes. notat, Patrem intelligi quoties absolute Deus nominatur. Quod Erasmi dictum falsum est, ut modo patebit: sed testimonium ejus annotare placuit, ut constaret, etiam adversarii testimonio, vocem Deus absolute positam soli vero Deo convenire. Et sine Irenaei vel Erasmi testimonio res ipsa per se clamat: nam cum Scriptura nihil saepius repetat, quam unum esse Deum; quomodo non pugnaret secum, si non solum Deum verum, sed etiam aliquid aliud Deum absolute vocaret? Jam hoc nomen tribuitur absolute Christo, Isaiae IV. Vocabitur nomen ejus admirabilis, Deus, fortis etc. Jo. XX, ubi Thomas Christo dicit: Dominus meus et Deus meus. Actor. XX. Attendite vobis et universo gregi, in quo vos Spiritus sanctus posuit Episcopos regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo. Rom. IX. Qui est super omnia Deus. Apocal. IV. Domine Deus omnipotens qui erat, qui est, et qui venturus est. I. Jo. III. In hoc cognovimus charitatem Dei, quia ille pro nobis animam suam posuit. Quomodo ergo non est Deus verus, qui tam saepe in Scripturis absolute pronuntiatur Deus? Et quomodo, quaeso, cohaeret hoc, quod tam absolute Christus dicatur Deus, cum illo Exod. XX: Non habebis Deos alienos coram me. Et I. Corinth. VIII: Nobis unus est Deus, si Christus non est unus Deus cum Patre?

Alterum nomen, et quidem maxime proprium veri Dei est יהוה quod Graeci τετραγράμματον vocant; sic legimus Exod. XV: שְׁמוֹ יְהוָה pro quo noster interpres vertit: Omnipotens nomen ejus. Sed in Hebraeo non est proprie omnipotens, sed nomen illud ineffabile. Transylvani quoque ita persuasi sunt, hoc nomen soli vero Deo convenire, ut lib. II, cap. 7. dicant, hoc nomen esse proprium Dei Patris: alia vero nomina, ut Elohim, Sadai, Adonai, et caetera communicari interdum etiam Christo, Angelis, aliisque rebus creatis. Probemus igitur, hoc nomen soli vero Deo proprium Christo convenire. Hierem. cap. XXIII sic loquitur: Et suscitabo David germen justum, et regnabit Rex, et sapiens erit. Et infra: Et hoc est nomen quod vocabunt eum Dominus justus noster, seu justitia nostra וְהוּא צַדְקֵנוּ: hoc de Christo intelligi nemo negat.

Sed Rabbini respondent, non significari hoc loco, nomen Christi fore יהוה, sed tempore Christi, et propter ipsum Christum cognoscituros homines Dominum Deum esse justitiam nostram; sicut Exod, XIII: AEdificavit Moyses altare, et vocavit nomen ejus Dominus exaltatio mea. In Hebraeo illud Dominus est יהוה et Ezech. ult. Et vocabitur nomen Jerusalem וְהוּא שְׁמָהּ Dominus ibi.

Sed hoc facile refellitur. Nam verum quidem est, Christum non fuisse vocandum quasi proprio nomine Dominus justitia nostra: sed tamen ex hoc loco deducitur, ipsum esse vere יהוה, nam de ipso dicitur: Dominus justitia nostra, non de Patre; ipse est enim qui pro nobis divinae justitiae satisfecit. Unde Isaiae LIII dicitur: In scientia sua justificavit ipse justus servus meus multos. Et I. Cor. I: Qui factus est nobis sapientia, et justitia, et redemptio. Praeterea nec ara, nec Hierusalem dicuntur simpliciter יהוה: Christus nuncupatur יהוה. Isaiae XL: Vox clamantis in deserto, parate viam Domini. Siquidem illud Domino in Hebraeo est יהוה et intelligi haec verba de Joanne Baptista qui paravit viam Christo, testantur omnes Evangelistae, Matth. III, Marc I, Luc. I, et Jo. I. et similiter appellatur Christus in tot locis Isaiae, Zachariae, et Psalmorum explicatis in 1. et 2. classe argumentorum.

Praeterea nomen hoc יהוה deductum est ex illo Exod. III. אהיה אשר אהיה Ero qui ero, sive ut noster Interpres vertit: Sum qui sum. Inde enim addita littera nominis proprii formatrice, id est, Jod, factum est nomen יהוה, et significat proprie eum qui est fons essendi, et cum non habeat esse ab alio, dat rebus omnibus ut sint. Quocirca nonnulli recte docent, hoc nomen, si ullo modo efferri debeat, melius efferri per vocem Ihie, id est, erit; sic enim legi potest יהוה quam per vocem Jehovah, quae nuper excogitata est. Videmus autem de Christo dici id, quod hoc nomen significat; igitur et ipsum nomen ei conveniet. De Christo dicitur, Apoc. I, IV et XI. Qui est, qui erat, et qui venturus est. Et Jo. XIII. Amodo dico vobis priusquam fiat, ut cum factum fuerit, credatis quia ego sum. Denique huic nomini semper in versione LXX respondet κύριος, et in versione Hieronymi Dominus. Porro κύριον seu Dominum absolute passim Christum vocant Evangelistae, et ipse seipsum. Matth. XXI. dicite: Quia Dominus his opus habet. Jo. XIII. Vos vocatis me Magister et Domine, et bene dicitis, sum etenim.

Altissimus. Nomen est solius veri Dei. Ps. LXXXII. Tu solus altissimus in omni terra. Et Transylvani lib. II, cap. 5. dicunt, hoc esse nomen quo distinguitur Pater, qui solus est verus Deus, a Filio. Quod idem olim Ariani dicebant; teste Hieronymo in Comm.

Ps. LXXXVI. At hoc ipsum nomen tribuitur Christo a Davide in Ps. LXXXVI. Homo natus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus. De Filio enim intelligunt Hieronymus, Augustinus, et alii Expositores. Idem nomen tribuit Christo Zacharias Luc. I, teste Beda in Comment. et verba ipse satis aperte hoc significant: Tu puer Propheta Altissimi vocaberis; praeibis enim ante faciem Domini parare vias ejus. Ubi Joannes dicitur esse futurus Propheta Altissimi, quia praeibit ante illum parare vias ejus: praeivit autem ante Christum, non ante aliquem alium, ut notum est.

Praeterea: quomodo datum est Christo nomen super omne nomen, ut Paulus ait Phil. II, si non potest ipse vocari Altissimus? Denique idem Paulus cum scribit Rom. IX. Ex quibus est Christus, qui est super omnia Deus, quid aliud significat, quam esse Christum Altissimum Deum? nec enim est super omnia, nisi qui est Altissimus.

Invisibilis. Nomen est fere proprium veri Dei. Nam etsi in Symbolo dicimus, Deum esse factorem visibilium et invisibilium rerum: tamen in Scripturis hoc nomen fere non tribuitur nisi Deo I. Timoth. I. Invisibili, soli Deo honor et gloria. Et cap. VI. Qui lucem habitat inaccessibilem. Unde etiam hoc nomen soli Patri tribuunt Transylvani lib. II, cap. 5. et olim Ariani apud Augustinum lib. III. cont. Maximin. cap. ult. Et vere solus Deus est invisibilis, quia non potest videri, nisi seipsum manifestet: Angeli enim, licet nobis sint invisibiles, tamen aliis Angelis et ipsi Deo se abscondere non possunt. At Filius simpliciter invisibilis est sicut et Pater. Nam Matth. XI dicitur: Nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. Et Coloss. I dicitur: Imago Dei invisibilis: etsi enim illud invisibilis est genitivus, ut ex Graeco patet; tamen ideo dicitur imago Dei invisibilis, quia etiam ipsa imago est invisibilis: est enim simillima exemplari, et proinde talis qualis ipsum. Apocal. XIX. Et nomen habet scriptum, quod nemo novit nisi ipse, et nomen ejus est Verbum Dei. Ergo Verbum Dei est quid invisibile, quandoquidem solus ille, qui est Verbum Dei, novit quid hoc sit, nec tamen excluduntur Pater, et Spiritus sanctus, qui eamdem cum Verbo essentiam et scientiam habent.

Aliud nomen Deo vero proprium est, Deus Gloriae, sive etiam Rex Gloriae: illud enim Act. VII. Deus Gloriae apparuit patri nostro Abrahae, omnes intelligunt de Deo Israel, at I. Corinth. II, de Filio dicitur: Si cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent. At illud Psal. XXXIII: Attollite portas principes vestras, et elevamini portae aeternales, et introibit Rex gloriae. De Messia exponit Justinus in Dialog. cum Triph. Hieronymus in cap. II Zachariae, et Ambrosius lib. IV de Fide, cap. 1. Item Augustinus, et alii in hunc locum Psalmi.

Rex Regum, et Dominus Dominantium tribuitur soli Deo vero, I. Timoth. VI. Qui solus est potens, Rex regum et Dominus dominantium. At de Filio dicitur Apocal. XVII. Agnus vincet illos, quoniam Rex regum est et Dominus Dominorum. Et cap. XIX. In femore scriptum habet: Rex regum et Dominus dominantium. Denique Deo Patri tribuunt Transylvani lib. II. cap. 5. quod dicatur unus, verus, solus, magnus, Pater omnium. Nam Deut. VI, dicitur: Dominus Deus tuus, Dominus unus est. Et Jo. XVII. Ut cognoscant te solum Deum verum. Deut. XXXII. Videte, quod ego sim solus, videlicet, Dominus. Job. XXXVI. Ecce Deus magnus vincens scientiam nostram. Malach. II. Numquid non unus Pater omnium nostrum?

At haec omnia etiam dicuntur de Filio. I. Cor. VIII. Nobis est unus Dominus Jesus Christus. I. Jo. V. Hic est verus Deus. Epist. Judae: Solum Dominatorem et Dominum nostrum Jesum Christum negantes. Hunc tamen locum Transylvani ita exponunt ac depravant, ut illud Solum Dominatorem ad Patrem referant: illud autem et Dominum nostrum Jesum Christum ad Filium. At repugnat ratio linguae Graecae; unus enim articulus est pro duobus nominibus τὸν μόνον δεσπότην Θεὸν καὶ κύριον ἡμῶν Ἰησοῦν: non possunt autem ad duas personas referri, quae uno articulo conjunguntur. Tit. II. Exspectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei, et Salvatoris nostri Jesu Christi.

Transylvani Erasmum secuti, illud Magni Dei ad Patrem referunt. At hic quoque repugnat articulus unus utrique nomini adjunctus, τοῦ μεγάλου Θεοῦ καὶ σωτήρος. Quare Chrysostomus, Hieronymus, et alii de solo Filio exponunt, quippe qui videbant alium sensum non pati sententiam Graecam. Praeterea, non exspectamus Patrem venturum, sed Filium: Paulus autem dicit, nos expectare adventum gloriae, id est, adventum gloriosum (est enim Hebraica phasis) magni Dei; igitur Filius est magnus Deus. Denique Isaiae IX. Parvulus natus est nobis, etc. et vocabitur Admirabilis, Consiliarius, etc. Pater futuri saeculi; est ergo Christus Pater omnium nostrum. Unde Joan. XIV. Non relinquam vos orphanos. Et Matthaei X, ac Jo. XIII, filiolos Apostolos vocat. Cum igitur omnia nomina veri Dei Christo conveniant, est omnino Christus verus Deus.

Caput VIII: Quinta Classis ex attributis

Attributa Dei praecipua sunt, primo AEternitas. Genes. XXI. Invocavit ibi nomen Dei aeterni. Et Roman. XVI. Secundum praeceptum aeterni Dei. Et I. Timoth. VI. Qui solus habet immortalitatem. Secundo Immensitas. Magnus Dominus et laudabilis nimis, et magnitudinis ejus non est finis. Psal. CXLIV. Caelum et terram ego impleo, Hierem. XXIII. Tertio Potentia. Qui solus est potens etc. I. Timoth. VI. Quarto Sapientia. Soli sapienti Deo. Rom. X. Quinto Bonitas. Nemo bonus nisi solus Deus, Luc. XVIII. Denique Sexto Majestas digna summo cultu, Deuter. VI, et Matth. IV. Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. Et fere haec omnia Ministri Transylvani tribuunt soli Patri, lib. II, cap. 5. Si igitur haec Filio convenire ostenderimus, probatum erit, eum verum Deum, et unum cum Patre esse.

Igitur AEternitas Filio tribuitur Proverb. VIII. Ab aeterno ordinata sum. Hic enim sapientia loquitur, non autem sapientia essentialis, quae est omnino idem cum essentia Dei; nam illa non gignitur: haec autem dicit: Ante omnes colles ego parturiebar. Nec est sapientia creata, quae hic loquitur; nam nihil creatum est ab aeterno. Et praeterea, haec sapientia distinguit se a creaturis dicens: Dominus possedit me in initio, antequam quidquam faceret a principio; ergo necessario est sapientia genita, id est, Filius, de qua I. Corinth. I. Christum Dei virtutem et Dei sapientiam .

Ad hunc locum respondet Franciscus David disput. Alb. II. et Blandrata disput. 6. et Ministri Hungarici lib. II. cap. 10. librum Proverbiorum non esse canonicum: at haec est nimis crassa ignorantia. Nam de hoc libro nunquam fuit dubitatum, nec a Judaeis, nec a Christianis, ut patet ex Prologo Galeato Hieronymi: sed decepti sunt adversarii ex eo, quod Sapientia et Ecclesiasticus non recipiuntur a Judaeis, nec a Lutheranis. Existimarunt enim, eandem esse rationem hujus libri, et illorum, cum omnes fere idem argumentum tractent, et eidem Salomonis tribui soleant.

Praeter hunc locum habemus alium Michaeae V: Et tu Bethlehem Ephrata parvulus es in millibus Juda, ex te mihi egredietur, qui sit Dominator in Israel: et egressus ejus ab initio, a diebus aeternitatis. Quem locum de Christo intellexerunt etiam Scribae Judaeorum, Matth. II.

Respondet Franciscus David disp. 3. dies aeternitatis vocari primos illos sex dies Mundi, propter continuam successionem: tunc autem dici egressum Christum, quia tunc facta est promissio de Christo ad Adam. At Hieronymus, Theodoretus, Rupertus, et omnes alii interpretes hunc locum exponunt de aeterna Christi generatione; ipse etiam Vatablus, cui multum tribuere videntur adversarii. Praeterea, sine causa dicunt, dies aeternitatis vocari primos illos dies propter successionem: id enim nec auctoritate, nec exemplo, nec ratione ulla ostendere possunt. Item sicut in illis verbis Ex te egredietur significatur vera nativitas, non autem promissio aliqua: ita etiam in illis Et egressus ejus ab initio, a diebus aeternitatis debet significari vera nativitas; idem enim est vocabulum utrobique tam in textu Latino, quam Hebraico.

Alius locus est Joann. I. In principio erat Verbum. Quid est enim In principio erat Verbum, nisi Verbum non coepit esse, sed fuit semper?

Respondent Transylvani lib. II. cap. 11. illud In principio non significare initium creationis rerum, sed innovationis, quae facta est per Christum. Itaque sensum hujus loci esse volunt In principio renovationis Ecclesiae, Verbum, id est, Christus homo, erat quidem in Mundo, quia jam erat natus ex Maria, sed erat apud Deum, quia erat occultus hominibus, et soli Deo notus, donec a Joanne manifestatus est. At repugnant huic explicationi verba sequentia Omnia per ipsum facta sunt: et illa Et Mundus per ipsum factus est. Sed de hoc loco supra disputatum est.

Alius locus est Joann. VIII, ubi Dominus ait: Antequam Abraham fieret ego sum. Qui locus non valet contra Arianos, sed contra Samosatenos, et Transylvanos, qui volunt Christum non fuisse ante Mariam. Unde respondet Franciscus David disp. 4. Christum fuisse ante Abraham, sed in typo et figura, et variis promissionibus Dei de ipso mittendo. At hoc modo Christus non respondet ad rem; nam Judaei dixerant: Quinquaginta annos nondum habes, et Abraham vidisti? Respondit Dominus: Antequam Abraham fieret, ego sum, id est, vidi Abraham, quia antequam ille nasceretur ego eram. At certe si in figuris latebat, non eum vidit.

Praeter haec loca, sunt alia quaedam, ad quae nihil respondent. Unus est Joan. XVII. Clarifica me tu Pater apud temetipsum, claritate quam habui, priusquam Mundus esset apud te. Solet autem Scriptura describere aeternitatem per illud antequam Mundus fieret, sive ante Mundi constitutionem, ut patet Ephes. I. Elegit nos ante Mundi constitutionem. Et Joan. XVII. Dilexisti me ante Mundi constitutionem. Et I. Pet. I. Praecogniti ante Mundi constitutionem. Alius est Hebr. VII. Neque initium dierum, neque finem vitae habens. Alius est Hebr. XIII. Jesus Christus heri et hodie et in saecula, id est, semper fuit, semper est, et semper erit: quod in Apocalypsi cap. I, IV. et XI. saepissime reperitur, qui erat, qui est, et qui venturus est. Denique in priori epist. Joann. cap. V. Hic est verus Deus, et vita aeterna. Certe si Christus vita aeterna est, non potest non fuisse, atque esse etiam ipse aeternus, ac proinde Deus verus.

Immensitas tribuitur Filio Dei. Baruch. III. Magnus est, et non habens finem, excelsus, et immensus. Et paulo post: Hic est Deus noster, et non aestimabitur alius adversus eum. Et paulo post: In terris visus est, et cum hominibus conversatus est. Ex hoc loco Augustinus lib. III. contra Maximin. cap. ult. probat, Filium esse immensum. Nec obstat, quod videatur Propheta loqui de loco magno Dei, non de ipso Deo quia praecedit: O Israel, quam magna est domus Dei, et ingens locus possessionis ejus. Et statim sequitur: Magnus est, et non habet finem. Nam ut notat Theodoretus in Comment. non loquitur de loco materiali, sed loco spirituali Sanctorum, qui est ipse idem Deus; nec de finita aliqua possessione, sed de infiniti boni possessione, quae ipse Deus est: alioqui falsum esset, Dei possessionem immensam esse, et finem nullum habere.

Alius locus est Joan. III. Nemo ascendit in coelum nisi qui descendit de coelo, Filius hominis qui est in coelo. Si Christus (se enim vocat Filium hominis) in coelo erat, quando loquebatur in terris; igitur simul in coelo, et in terra erat: non autem corpore tunc erat in coelo, cum se diceret ascensurum in coelum: igitur alia in Christo natura erat, praeter humanam illam, quae cernebatur oculis mortalium, videlicet divina, quae immensa est, et coelum simul, ac terram replet.

Alius locus est Matth. XVIII. Ubi fuerint duo, vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum. Quis non hinc colligit immensitatem? nam in coelo, et in terra, et in omnibus provinciis ac regionibus simul necesse est esse eum, qui praesens adsit, ubicumque sunt aliqui congregati in nomine Christi.

Potentia, seu potius Omnipotentia tribuitur Filio Dei in Apocalypsi saepissime, c. I. Ego sum α et ω, principium et finis, dicit Dominus Deus, qui erat, qui est, et qui venturus est, omnipotens. cap. IV. Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus omnipotens, qui erat, et qui est, et qui venturus est. cap. XI. Gratias tibi agimus Domine Deus omnipotens, qui es, et qui eras, et qui venturus es.

Sed objiciunt Ariani illud Joann. V. Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Respondeo cum Nazianzeno orat. 4. de Theol. et Ambrosio lib. IV. De Fide, cap. 3. solum his verbis significari potentiam Filii esse a Patre, et eandem cum potentia Patris: non enim dictum est, non potest Filius facere quidquam, nisi Pater jubeat, aut juvet, sed nisi viderit Patrem facientem. Idcirco subjungit continuo: «Quaecumque Pater facit, haec et Filius similiter facit.» Itaque uterque eadem omnia facit, sed Filius Patrem videre facientem, sive a Patre discere dicitur, quia scientia Filii a Patre est, non tamen per doctrinam, sed per generationem. Nam idem est Deo scire, et esse; et proinde idem est Filio Dei accipere sapientiam, et accipere essentiam.

Transylvani objiciunt illud Matth. ult. Data est mihi omnis potestas in coelo, et in terra. Inde enim sequi videtur, ut non ab aeterno, nec ex natura, sed dono gratiae, et ex tempore Christus omnipotentiam quamdam habeat. Respondeo: ea dici de Christo, qua homo erat, non qua Deus. Cum enim ipse idem et Deus, et homo sit, qua Deus, omnipotentiam ab aeterno, et ex natura sua habet: qua homo, summam potentiam a Deo ex tempore, et dono gratiae accepit. Vel, si mavis de Christo homine, non qua homo, sed absolute loqui; accepit homo Christus omnipotentiam ex tempore, sed dono gratiae increatae, videlicet, hypostaticae unionis, ut propterea non post resurrectionem primum, sed ab ipsa conceptione sua, ille homo Christus omnipotens, et Deus fuit. Quod enim ait Matt. XXVIII. post resurrectionem data est mihi omnis potestas. Dixerat ante passionem Jo. XIII. Sciens, quia omnia dedit ei Pater in manus.

Sapientia tribuitur Filio adeo frequenter, ut a Theologis sapientia vocetur appropriatum ejus. I. Corinth. I. Christum Dei sapientiam. Coloss. II. In Christo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae Dei. Jo. ult. Domine tu omnia nosti.

Sed occurrunt Ariani cum eo loco Matth. XXIV. De die illa nemo scit, neque Angeli, neque Filius, nisi solus Pater. Respondeo: haec dici de Christo, qua homo erat, ut docent Patres. Ambrosius in cap. XVII. Luc. Cyrillus lib. IX, thes. cap. 4. et alii. Quare hic locus nihil Arianis favet. Quomodo autem Christus homo dicatur non scivisse diem illum, exponemus in quaestione de scientia animae Christi.

Dices: hoc loco solus Pater dicitur scire; ergo excluditur Filius etiam ut Deus. Respondeo cum Augustino lib. III. in Maximin. cap. 13. particulam Solus, non excludere eas personas quae sunt ejusdem naturae cum Patre, sed res creatas; nisi sermo sit de actione quae conveniat Patri ratione personae, non ratione essentiae; quoniam igitur scientia convenit Patri, qua Deus est, non qua Pater est: propterea non excluditur Filius aut Spiritus sanctus, cum solus Pater dicitur aliquid scire.

Instant Transylvani; nam Rom. XVI. cum dicitur: Soli sapienti Deo per Jesum Christum cui honor et gloria, illud soli sapienti de Patre tantum dici videtur: nam distinguitur eo loco Pater apertissime a Filio, cum addatur per Jesum Christum. Respondet Augustinus lib. III. cont. Maxim. cap. 13. Soli sapienti de tota Trinitate dici, cui per Christum defertur honor: nam Christus Deus et homo cum sit, ut Deus honorem recepit cum Patre et Spiritu sancto, ut homo illum defert. Detulit autem cum praedicavit in Mundo Trinitatem, et jussit baptizari in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti omnes Gentes.

Bonitas tribuitur Filio Sapien. VII. Omnibus mobilibus mobilior est sapientia: attingit autem ubique propter suam munditiam; vapor est enim virtutis Dei, et emanatio quaedam claritatis omnipotentis sincera, et ideo nihil inquinatum in eam incurrit. Candor est enim lucis aeternae, et speculum sine macula Dei majestatis et imago bonitatis illius, et cum sit una, omnia potest etc. Item Matth. XX. dicit Christus: An oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum.

Quomodo ergo (inquiunt Ariani et Transylvani) Dominus Luc. XVIII. ait: Quid me dicitis bonum? nemo bonus nisi solus Deus. Respondeo cum Basilio lib. IV. in Eunom. Ambrosio lib. II. de Fide, cap. I. Hieronymus et Chrysostomo in cap. XIX. Matth. Christum respondisse ad mentem illius, qui dixerat: Magister bone, quid faciendo, etc. Ille enim non putabat Christum esse Deum, sed unum ex Rabbinis.

Majestas adoranda tribuitur Christo, Hebr. I. Adorent eum omnes Angeli ejus. Ubi notandum, haec verba allegari a Paulo ex Psalm. XCVI. ubi agitur de adoratione latriae soli Deo propria: nam praecessit: Confundantur omnes qui adorant sculptilia et qui gloriantur in simulacris suis. Et statim: Adorate eum omnes Angeli ejus, ubi opponitur idolatria cultui Dei.

Praeterea, Christus habet templum, quod est proprium latriae signum. Malach. III. Tunc veniet ad templum sanctum suum Dominator, quem vos quaeritis, et Angelus Testamenti, quem vos vultis. Item invocatio absentis apud adversarios est adoratio latriae. At Christus invocabitur; nam Joann. XIV. ait ipse: Si quid petieritis in nomine meo hoc faciam. In quem locum Augustinus tr. 73. in Joan. «Sic ergo, inquit, perrexit ad Patrem, ut non desereret indigentes, sed exaudiret petentes.» Et Cyrillus lib. IX. in Joa. cap. 42. «Liquido, inquit, hic Deum se verum esse ostendit. Suscepturum enim orationes suorum se dicit, omniaque concessurum eis, quae petant.» Item Stephanus Act. VII. Domine Jesu, inquit, accipe Spiritum meum. Et Act. IX dicit Ananias Christo: Hic habet potestatem allegandi omnes, qui invocant nomen tuum. Et Paulus II. Cor. XII. Ter Dominum rogavi, et dixit mihi, sufficit tibi gratia mea. Quo loco Dominum appellari Christum, patet ex sequentibus: Libenter igitur, inquit, gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi. Et I. Cor. I. ac in omnibus fere epistolis ita Paulus salutat Christianos: Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. Ubi precatur Fidelibus a Deo Patre, et a Deo Filio simul gratiam, et pacem.

Sed qui adversarii eludunt haec loca propter ambiguitatem textus Graeci, ubi illud: Et Domino Jesu Christo, posset legi, et Domini Jesu Christi, hoc modo: Gratia vobis, et pax a Deo, qui est Pater noster, et qui etiam est Pater Domini Jesu Christi: Ideo notandus est locus in epist. II. Jo. ubi habetur clarissime, εἰρήνη παρὰ θεοῦ, καὶ παρὰ κυρίου Ἰησοῦ χριστοῦ, Pax a Deo, et a Domino Jesu Christo, ex quo loco exponenda sunt loca Pauli obscuriora.

Denique omnes fere Prophetae praedixerunt, post adventum Messiae exterminandam idololatriam: Ecclesia autem semper in toto orbe terrarum Christum coluit templis, aris, invocationibus, festis diebus: ergo vel Christus est verus Deus dignus latriae cultu, vel omnes Prophetae decepti sunt. Nam si Christus non est verus Deus, nunquam fuit tam insigne idolum in Mundo, nec tam floruit idololatria, quam post Christi adventum; et tamen clamat Spiritus sanctus. Isa. II. Elevabitur Dominus solus in die illa, et idola penitus conterentur. Zachar. XIII. In die illa erit fons patens domui David, et habitantibus Hierusalem, in ablutionem peccatoris, et menstruatae, et erit in die illa dicit Dominus exercituum, disperdam nomina idolorum de terra, et non memorabuntur ultra. Vide etiam Is. XXXI. Ezech. VI. et XXX. Oseae X. et Mich. I.

Respondent ad hoc de adoratione Transylvani lib. II, cap. 4. et Franciscus David disput. 3. et Blandrata disput. 4 et 6. Christum esse adorandum, tum quia Deus Pater id jussit, tum quia in se habet adorandam divinitatem. At contra: nam si Christus non est verus Deus, non potuit Deus Pater id jubere, quin ipse sibi contradiceret; nam Deuter. VI jussit scribi: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies; et Isaiae XLII. Gloriam meam alteri non dabo; quomodo ergo juberet, ut creaturae serviremus, et gloriam ejus cum creatura communicemus? Item, si Christus est Deus, sed non summus, et altissimus; ergo non debetur ei cultus latriae, qui soli Altissimo convenit. Quod autem in Christo Deus habitet, non sufficit ut ille possit adorari, alioqui totus Mundus posset adorari, et praecipue sancti Angeli, et homines, in quibus singulariter Deus habitat.

Propter haec argumenta Franciscus David, etsi antea saepe docuerat Christum esse Deum, et adorandum, non quidem ut Altissimum, sed ut Filium Altissimi; tamen postea mutavit sententiam, ac docuit, Christum non esse vocandum Deum, nec esse adorandum, nec invocandum; et respondit ad omnia loca, quae nos supra citavimus pro invocatione Christi, ut patet ex lib. cont. Faust. Sed non est opus, ut tempus conteramus in ejus refutatione; nam argumenta ejus, aut sunt merae nugae, aut si vim habent, efficiunt aliquid contra Blandratam, qui vult Christum non esse verum Deum, et tamen esse adorandum et invocandum: contra nos autem nihil efficiunt; nam ea sunt praecipua argumenta. Si Christus est adorandus cultu divino, et invocandus ut Deus; ergo cum Papistis dicendum erit, Christum esse unum Deum cum Patre, et oportebit restituere Trinitatem, quam hactenus impugnavimus. Item, si Christus non est verus Deus, et tamen invocari potest; ergo etiam Spiritus sanctus, imo et Maria, et Angeli, et Sancti caeteri invocari poterunt; quorsum igitur hactenus Papistas accusavimus idololatriae, quia Sanctos invocabant?

Haec argumenta demonstrationes sunt certissimae contra Blandratam, et Faustum, et caeteros Antitrinitarios; qui tamen, ut manifeste convincuntur a Francisco Davide, et ejus sectatoribus, quod secum ipsi, et cum ratione clarissima pugnent; ita contra convincunt ipsi Franciscum Davidem, et ejus socios, quod incredibili temeritate Scripturarum testimonia pervertant.

Libet autem loco exempli proponere responsiones Francisci Davidis ad illud testimonium Actor. VII. Lapidabant Stephanum invocantem et dicentem: Domine Jesu accipe Spiritum meum. Primum respondit Franciscus David: illud esse exemplum, seu factum Stephani, non testimonium Scripturae. At exemplum est hominis, qui, teste Scriptura, erat plenus Fide, et Spiritu sancto. Act. VI et VII. Secundo respondit, illud Domine Jesu esse invocationem Patris; vult enim vocem Jesu esse genitivi casus, ut sit sensus: Tu Pater, qui es Dominus Filii tui Jesu, accipe Spiritum meum.

At nunquam legimus alibi Domine Jesu in eo sensu, ita ut Jesu sit genitivi casus: legimus autem Apocal. ult. in casu vocandi καὶ ἔρχου κύριε Ἰησοῦ, etiam veni, Domine Jesu. Praeterea Actor. VII Stephanus viderat Jesum stantem a dextris Dei, quando ait: Domine Jesu, accipe Spiritum meum, igitur ipsum Jesum invocavit. Respondet Franciscus David: illa verba Stephani: Ecce video caelos apertos posse facere hunc sensum: Ego tam certo credo Jesum resurrexisse, et esse nunc in coelo, ac si nunc aperto coelo ipsum Jesum viderem. At Lucas dicit: Intendens in coelum vidit gloriam Dei, et Jesum stantem a dextris Dei? igitur vere vidit, et non solum ita credidit ac si vidisset. Respondit tertio: illa verba Domine Jesu dirigi ad Patrem, quia etiam Pater vocari potest Dominus Jesus, cum sit proprium Patris dominari, et salvare. At quae est haec temeritas nomen proprium Filii tribuere Patri? Nonne hoc est confundere Patrem cum Filio more Sabellii?

Caput IX: Sexta Classis ex operibus

Quinque sunt opera Dei solius, Creatio, Conservatio, Salvatio, Praecognitio occultorum, Patratio miraculorum.

Primum opus Dei, proprium est Creatio. Is. XLIV: Ego sum Dominus extendens coelos solus, stabiliens terram, et nullus mecum. Job IX: Qui extendit coelos solus. Unde per hoc opus Deus vult distingui a non veris Diis, Psalm. XCV: Dii Gentium daemonia, Dominus autem coelos fecit. Hierem. X: Dii qui coelum et terram non fecerunt, pereant de terra, et de sub coelo. Si ergo probemus, Christum fecisse coelum et terram, probatum erit, ipsum esse unum verum Deum cum Patre. Habemus autem loca multa supra explicata, nimirum Jo. I: Omnia per ipsum facta sunt. Ibidem: Et Mundus per ipsum factus est. Coloss. I: Omnia per ipsum creata sunt. Heb. I: Et tu Domine initio terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt coeli.

His addamus illud Prov. VIII: Quando appendebat fundamenta terrae, quando certa lege et gyro vallabat abyssos, quando aethera firmabat sursum, etc. cum eo eram cuncta componens. Qui locus non potest intelligi de Sapientia essentiali, ut supra docuimus, quia illa non gignitur; haec autem dicit: Ante omnes colles ego parturiebar: nec de Sapientia creata, quia illa non fuit ante Mundum. Nec potest dici, librum non esse canonicum, ut Transylvani dicunt, quia de hoc libro nec Judaei, nec Christiani unquam dubitaverunt. Item Jo. V: Quaecumque Pater facit, haec et Filius similiter facit, sed Pater creat quotidie animas hominum, qui nascuntur, et creavit quondam coelum et terram; igitur etiam Filius creat nunc animas, et creavit olim universum Mundum.

Ad hoc argumentum diversimode respondent Samosateni et Ariani. Samosateni novi negant Christum esse Creatorem, cum non fuerit ante Virginem Matrem: et quid respondeant ad loca allegata, supra retulimus, et refutavimus. Unum addo contra illos. Si Christus non creavit coelum et terram, aut non esse Deum, aut debere exterminari de Mundo. Nam Hier. X dicitur: Dii qui coelum et terram non fecerunt, pereant de terra, et de his quae sub coelo sunt. At Samosateni non negant Christum esse Deum, nec volunt, eum exterminandum esse; ergo admittere debent, eum esse Creatorem.

Ariani veteres apud Augustinum lib. I cont. Maximin., et in serm. Arian., et Valentinus Gentilis Arianismi renovator prothesi 24. respondent: solum Patrem esse principalem auctorem coeli et terrae, Filium autem ministrum fuisse Patris in creatione. Transylvani quoque lib. II, cap. 6. dicunt: Christum non esse Deum aeternum, nec quidquam egisse in Mundi creatione; tamen si deberet ei concedi aliquid, non posse plus concedi, quam ut instrumentum fuerit Patris.

Argumentum praecipuum ipsorum, quo etiam utuntur Transylvani, est, quia in Scriptura semper dicitur, Pater per Filium fecisse, et Patri tribuitur praepositio Ex; Filio praepositio Per, I. Corinth. VIII: Unus Deus Pater, ex quo omnia. Unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia. Jo. I: Omnia per ipsum facta sunt. Hebr. I: Per quem fecit et saecula. Coloss. I: Omnia per ipsum creata sunt. Addunt etiam Transylvani loco notato Concilium Sirmiense, quod tanquam Orthodoxum ab Hilario recipitur, et explicatur in lib. de Synod.: nam can. 3. et rursum can. postr. Concilium illud asserit, Filium Dei Patri ministrasse in creatione Mundi. Item addunt testimonia Irenaei lib. III, cap. 8. et lib. IV, cap. 13. Tertulliani lib. de Trinit. Eusebii lib. I histor. cap. 1 et 2. et Lutheri, quem Dei nuntium vocant, in I. cap. Genes. ubi Christum instrumentum Dei vocat.

Demonstrandum igitur nobis est, Filium Deum non ut instrumentum, sed ut principalem causam creasse Mundum. Ac primum id patet ex illo Heb. I: Et tu Domine initio terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt caeli. Nam quod hoc non intelligatur ministerialiter, probo ex eo, quod hoc idem dicit David de Deo Israel, quem adversarii volunt esse Patrem, et quem certum est non fuisse instrumentum creationis. Praeterea, Paulus in isto capite confert Christum cum Angelis, et dicit hoc interesse, quod Angeli sint ministri, Christus non sit minister; sic enim ait: Cui dixit aliquando Angelorum: sede a dextris meis? nonne sunt omnes administratorii spiritus in ministerium missi?

Secundo probo ex Isaia cap. XLVIII, nam is qui dicit: Et nunc Dominus misit me, et Spiritus ejus, quem esse Filium ostendimus supra in prima classe argumentorum; iste idem dicit: Propter me faciam, ut non blasphemem, et gloriam meam alteri non dabo, at qui operatur propter se, certe non est instrumentum.

Tertio, ex Apoc. I, ubi Filius vocatur alpha et omega, principium et finis, et Dominus omnipotens. Nam si est principium et finis, ut sunt in alphabeto alpha et omega; certe est principium primum, et ultimus finis omnium rerum, proinde non est instrumentum; neutrum enim horum instrumento convenit. Item, si est omnipotens, potest ut auctor principalis Mundum creare; non ergo debuit alteri ministrare.

Quarto, ratione demonstrativa per resolutionem: si Pater creat per Filium, vel Pater solum jubet, et Filius solum facit, vel uterque facit, sed Pater ut causa prima, Filius vero ut secunda, vel uterque totum ut causa primaria, sed Pater sua voluntate, Filius a Patre jussus; non enim facile est assignare alium modum, quo potuerit Filius concurrere cum Patre ad creationem, et tamen non aeque principaliter ac Pater: sed nullus eorum modorum cum veritate consentit, ut ex iis, quae mox dicemus, planum fiet; igitur Filius creator est rerum aeque principalis ac Pater.

Ariani quidem aiebant: Patrem per se nihil fecisse, sed Filium omnia fecisse jussu Patris, eo quod creaturae non sint capaces immediatae actionis divinae; et quia indignum est, summam illam virtutem ad ista minima descendere, ut Cyrillus refert lib. V thes. cap. 3.

At contra. Nam Proverb. VIII legimus etiam Patrem fecisse: Quando praeparabat caelos aderam. Et Jo. V: Quaecumque Pater fecerit, haec et Filius similiter facit. Item: Pater meus operatur et ego operor. Et de minimis, Matth. X: Unus passer non cadit in terram sine Patre vestro. Praeterea, nusquam legimus, Patrem imperasse Filio; item legimus, Filium imperando fecisse. Baruch. III de illo qui in terris visus est, et cum hominibus conversatus est, dicitur: Qui emittit lumen, et vadit, vocavit illud, et obedit illi cum tremore: stellae autem dederunt lumen in custodiis suis, vocatae sunt, et dixerunt: Adsumus, et luxerunt ei cum jucunditate, qui fecit illas. Et Lucae VIII: Quis putas hic est, quia et ventis, et mari imperat, et obediunt ei?

Nec ratio Arianorum valet: nam ut bene eam refellunt, Athanasius serm. 3. cont. Arian., et Cyrillus lib. V thes. cap. 2 et 3. aut Filius est Deus, aut creatura. Si Deus; non ergo potuit ipsorum opinione creare immediate: si creatura; ergo non potuit creari a Patre immediate, nisi forte velint, Filium esse quid medium inter Deum et creaturam, quod sane esse non potest. Nam vel est productus ex nihilo, vel ex re creata, vel ex ipsa Dei substantia. Si primum aut secundum; ergo est creatura. Si tertium, ergo est Deus; non ergo datur medium. Habemus igitur, tam Patrem, quam Filium reipsa operatum esse in creatione Mundi: ac per hoc refutavimus primum illum modum, quem in argumento posueramus.

Rursum, non potest illud dici, quod uterque fecerit, sed Pater majorem, Filius minorem partem: nam id pugnat cum Scriptura Proverb. VIII: Cum eo eram cuncta componens. Et Jo. I: Omnia per ipsum facta sunt. Et Jo. VI: Quaecumque Pater facit, haec similiter et Filius facit; ergo uterque facit totum. Rursus, non potest illud dici, quod uterque totum fecerit, sed Pater sit agens principale, et Filius sit instrumentum. Nam vel habet Filius vim creandi in se, quomodo Sol habet vim illuminandi, licet sit Dei instrumentum, vel non habet, sed est similis umbrae Petri, aut cingulo Pauli, respectu miraculorum quae per ea fiebant. Si secundum; ergo Filius Dei nihil habet prae aliis creaturis.

Et praeterea, quid est quod ait Paulus I. Cor. I: Christum esse Dei virtutem? Et Heb. I. Qui portat omnia verbo virtutis suae? Habet ergo in se virtutem faciendi quae facit: at virtus creandi est virtus infinita, nec potest esse in instrumento, sed solum in summo et infinito artifice. Quare omnes Patres numerant Basilidem, et alios quosdam inter haereticos, quia dicebant, Mundum creatum per Angelos. Vide Irenaeum lib. I, cap. 22. Athanasium in serm. 3. cont. Arian. Augustinum lib. XII Civit Dei, cap. 24 et 25. Cyrillum 2. in Julian., et Damascenum lib. II, cap. 3. Est ergo Filius principalis Creator.

Dices: habet virtutem creandi, non tamen est principalis, quia Pater suo arbitratu agit; Filius alieno. Contra: nam Jo. V: Sicut Pater suscitat mortuos, et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat. Item Spiritus sanctus libere et sua voluntate agit, I. Cor. XII: Dividit omnibus prout vult: at Spiritus sanctus non est major Filio, imo secundum adversarios est minor; igitur et Filius libere agit, et prout vult. Denique si Filius habet virtutem creandi, vel eamdem numero quam Pater habet, vel diversam. Si eamdem; ergo sunt unus Creator, et unum est opus, una voluntas, una essentia utriusque. Si diversam; ergo falsum est illud I. Reg. II: Non est fortis sicut Deus noster. Et illud Exo. XV: Quis similis tui in fortibus Domine? Nam invenitur alius aeque fortis, nimirum Christus.

Ad argumentum de praepositione Ex et Per, respondeo: praepositionem Ex saepius tribui Patri; Per Filio; In Spiritu sancto, non quia una persona sit instrumentum alterius, sed ad denotandas eorum proprietates. Nam, ut docet Basilius lib. de Spiritu sancto, cap. 4. Patri tribuitur Ex ad denotandum, quod ipse sit principium sine principio. Ex enim est nota causae efficientis. Per tribuitur Filio, quia Per est signum causae mediae, et Filius est principium de principio, habet enim a Patre ut sit principium. Unde dicitur Filius a Patre facere: Cum venerit, inquit, Spiritus quem mittam vobis a Patre. Quamquam posset etiam dici particulam Per tribui Filio, quia sapientia est appropriatum Filii, et Deus per sapientiam et artem suam omnia creavit, ut Damascenus lib. I, cap. 9. docet. Denique In significat continentiam, et tribuitur Spiritui sancto, qui est nexus Patris et Filii. Tamen ne haec diversitas praepositionum Fidei obesset, providit Deus dupliciter.

Primo, indicando haec omnia convenire eidem Deo. Nam dicitur Rom. XI. O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei etc. Quoniam ex ipso, per ipsum, et in ipso sunt omnia Nam haec omnia dicuntur de uno atque eodem Deo, ut patet ex eo quod praecedit: Scientiae Dei, judicia ejus, sensus ejus etc. et ex eo quod sequitur: Ipse gloria in secula. Vel ergo dicuntur de solo Patre, et tunc patet, Per non significare ministerium, quia tribuitur Patri, quem constat nullius esse ministrum: vel de solo Filio, aut solo Spiritu sancto, et tunc Filius et Spiritus sanctus non sunt ministri, quia tribuitur eis Ex, quae convenit principali auctori, ut ipsi quoque fatentur: vel dicuntur de omnibus simul, et tunc omnes simul sunt unus Deus. Ita monet Ambrosius lib. IV. de Fide, cap. 6. Basilius lib. de Spir. sanct. cap. 5. et Augustinus lib. I. de Trinit. cap. 6.

Secundo, providit miscendo has praepositiones; nam interdum Per tribuitur Patri, I, Cor. I. Fidelis Deus, per quem vocati estis in societatem Filii ejus. Gal. IV. Quod si Filius, et haeres per Deum. Interdum Ex et De tribuuntur Filio, ut Jo. I. De plenitudine ejus omnes accepimus. Coloss. II. Ex quo totum corpus per conjunctiones etc. Jo. XVI. Ille de meo accipiet. Monent etiam hoc Ambrosius et Basilius locis notatis.

Ad canonem Concilii Sirmiensis respondeo cum Hilario ibidem: Filium dictum esse ministrum, non quod proprie sit inferior, aut subjectus, sed quia est a Patre. Ministravit enim non ut famulus domino, sed ut filius patri, inter quos licet non sit inaequalitas naturae, aut dignitatis; est tamen in Patre auctoritas principii, quae non est in Filio respectu Patris: est enim Filius a Patre, non contra. Quod autem hoc non faciat propriam servitutem, patet, quia alioqui omnes filii essent servi. Adde, quod nescio quantam auctoritatem habeat Concilium hoc Sirmiense: videtur enim mihi magis toleratum, quam approbatum. Certe apud Gratianum distinct. 16. et 20. ubi Concilia Catholica enumerantur, nulla fit mentio Sirmiensis.

Ad Irenaeum, Tertullianum, Eusebium, et Lutherum idem respondeo; quamquam Tertulliani, et Eusebii in dogmatibus parva sit auctoritas: Lutheri autem nulla; omnes enim manifesti haeretici sunt, sed Tertullianus et Eusebius doctissimi fuerunt: Lutherus plus habet loquacitatis, quam solidae doctrinae.

Alterum opus Deo proprium, est conservatio totius Mundi, quae est quasi quaedam creatio, de quo Actor. XVII. In ipso vivimus, et movemur, et sumus: at hoc idem convenit Filio, Heb. I. Qui portat omnia verbo virtutis suae. Et Coloss. I. Omnia in ipso constant, hoc est, (ut exponit recte Chrysostomus) omnium subsistentia pendet a Filio Dei, ita ut si ab ipso conservetur, consistat: sin minus, continuo intereat; igitur verus Deus est Filius.

Tertium opus est salvatio, Isaiae XLIII. Ego sum Dominus, et non est absque me Salvator. Et cap. XLV. Deus justus et salvans non est praeter me. Oseae XIII. Ego Dominus Deus, et Salvator non est praeter me: at quid magis convenit Christo quam salvare? Matth. I. Vocabis nomen ejus Jesus, ipse enim salvum faciet populum suum. Nam nomen Jesus, a ישוע quod salutem significat, sumptum est. Ac ne dicas, eum salvare ministrando, audi Paulum ad Hebr. cap. 1. Portans omnia verbo virtutis suae, per semetipsum purgationem peccatorum faciens. Etsi enim desit apud Latinos illud Per semetipsum: est tamen in Graeco δι' αὐτὸν, et ibidem confert Paulus Christum cum Angelis, et illos servos, Christum Dominum dicit. Item Isaiae XXXV. Deus ipse, id est, per se, non per Legatos veniet, et salvabit nos. Item Apostoli se Christi ministros, non comministros dicebant, I. Cor. IV. Sic nos existimet homo ut ministros Christi, et in nomine ejus baptizabant, reconciliabant, miracula faciebant etc., ut se ministros Christi demonstrarent.

Quartum opus, praedictio est futurorum, et scrutatio cordium, Isaiae XLI, Annuntiate quae ventura sunt, et sciemus quia Dii estis. III. Reg. VIII. Tu nosti solus cor omnium filiorum hominum. Hierem. XVII. Pravum est cor hominis et inscrutabile, quis cognoscet illud? Ego Dominus scrutans cor, et probans renes: at haec omnia Christo conveniunt, Jo. XIII, Hoc dixi vobis priusquam fiat, ut cum factum fuerit, credatis quia ergo sum. Et I Pet. I. Scrutantes in quod, vel quale tempus significaret in eis Spiritus Christi, praenuntians eas, quae in Christo sunt passiones, et posteriores glorias. Jo. cap. II Ipse sciebat, quid esset in homine. Et Apocal. II. Et scient omnes Ecclesiae, quia ego sum scrutans renes, et corda.

Dices: etiam Prophetas praedixisse futura, et praevidisse cordium cogitationes, ut de Elisaeo patet. At contra: nam Paulus ad Heb. III. confert Christum cum Mose summo Prophetarum, et dicit, Mosen famulum, Christum Dominum esse. Item Christus loquitur eodem modo, quo summus Deus, quomodo nullus Prophetarum loqui audeat; quis enim unquam ait: Ego sum scrutans renes et corda, nisi Deus verus et summus? Denique si Spiritus Christi illustravit omnes Prophetas, I. Pet. I, quomodo Christus non altiori modo, quam Prophetae occulta novit?

Quintum opus est, patratio miraculorum, Psalm. LXXI. Qui facit mirabilia solus. Et Psalm. LXXXV. Faciens mirabilia tu es Deus solus. Et Psal. CXXXV. Qui facit mirabilia magna solus. Quod tamen intelligitur propria auctoritate, alioquin etiam sancti Apostoli et Prophetae miracula fecerunt, sed per invocationem Dei, ut hoc loco notat Hilarius. At Christus miracula propria auctoritate faciebat, ut patet, tum quia imperabat, Marci IV. Dixit mari, mari, tace, obmutesce. Et cap. IX. Surde et mute spiritus, ego praecipio tibi, exi ab eo. Tum quia sola voluntate etiam absens curabat, ut patet de puero Centurionis, Math. VIII. et de filio Reguli, Jo. IV. Tum denique, quia ut verus Dominus totius naturae concessit etiam aliis potestatem faciendi miracula, Matth. X. et ad ejus invocationem Apostoli miracula faciebant, ut patet ex illo Actor. III. In nomine Jesu Christi Nazareni surge et ambula.

Caput X: Septima Classis ex Patribus

Ex Patrum doctrina probanda est veritas Catholica: nam etsi adversarii parum aut nihil tribuant Patribus; tamen Patres, qui ante Concilium Nicaenum fuerunt, suos putant, ut Ignatium, Justinum, Irenaeum, Tertullianum, Cyprianum. Alios etsi contrarios sibi esse fateantur; tamen testimonia Hilarii, Chrysostomi, Ambrosii, Cyrilli, Hieronymi, et Augustini citant contra nos, ut ostendant, Patres varios fuisse, et sibi ipsos contradixisse, coactos evidentia veritatis: ac breviter conantur enervare nostrum argumentum ex consensu Patrum omnium aetatum. Nos ergo producemus testes consentientes omnium aetatum, et maxime ante Nicaenum Concilium.

Primae aetatis, quae extenditur usque ad annum centesimum Domini, habemus Clementem, Ignatium, Dionysium, Martialem. Primus prodeat Clemens, qui lib. VIII. Constit. cap. 16. dicit, Patrem sine medio genuisse Filium ante omnia, quod est dicere, Filium non esse factum, sed naturaliter, et necessario prodiisse ex Patre. Nam, ut docet Basilius lib. IV. in Eunom., nihil factum est immediatum opus artificis, quia mediat operatio, et inter Deum et creaturas mediat voluntas creandi: nec enim posito Deo, immediate ponitur creatura; at posito Deo, immediate ponitur Verbum ejus. Item cap. 17. postquam recitaverat illud, Sanctus, Sanctus, Sanctus, subjungit explicans: «Sanctus Deus Pater, Sanctus Filius etc.» Et cap. 18. in fine dicit Deo: «Tibi omnis gloria, et honor, et adoratio, Filio, et Spiritui sancto, et nunc et semper, et in omnia secula seculorum.» Similem locum huic profert ex isto Clemente Basilius lib. de Spir. sanct. cap. 29.

Jam B. Dionysius Areopagita B. Pauli discipulus in lib. de div. nom. cap. I. «Itaque, inquit, in omni ferme Theologica tractatione summam Divinitatem sancte celebrari videmus; ut singularem quidem atque unicam, propter simplicitatem et unitatem illam impartibilem: ut Trinitatem vero propter superessentialis faecunditatis in suppositis tribus expressionem.» Et infra dicit, hanc summam essentiam in una suarum hypostaseon carnem humanam assumpsisse. Similia habet cap. 3. de myst. Theol.

S. Martialis in epist. I, ad Burdigalen. cap. 10. «Nihil, inquit, discretum in Divinitate Trinitatis sentiatis». Et infra: «Et haec», Pater, Filius, et Spiritus sanctus, in personis tria divisa, in Divinitate unus Deus indivisus est». Hanc epistolam multis de causis suspicor non esse illius Martialis, qui dicitur fuisse discipulus Christi; tamen cujuscumque sit, nihil habet pro adversariis, sed omnia pro nobis.

S. Ignatius, Joannis Apostoli discipulus et martyr, in epist. ad Philippens: «Non in unum trinominem, neque in tres incarnatos, sed in tres ejusdem honoris» credendum esse dicit. Et infra: «Si vero inquit, Deus et homo, cur iniquum vocas Dominum gloriae, qui natura invariabilis est?» Et infra: «Illud, inquit, Si Filius Dei es, ignorantiae argumentum est. Si enim id revera agnovisses, scivisses, quod ex aequo potest rerum Conditor universarum, et facere quod non est, et mutare quod est.» In epist. ad Philadelphien. «Si quis dicat, unum esse Deum, et confiteatur Christum Jesum, sed eumdem nudum esse hominem putet; hujusmodi serpens est, fraudem et errorem praedicans in exitium hominum, et est ejusmodi inops sensu cognomento Ebion.» Nota, hunc locum proprie pugnare adversus novos Ebionitas, qui Christum purum hominem faciunt, quia enim lingua Hebraica אֶבְיוֹן Ebion inopem significat, eleganter Ignatius Ebionitas inopes sensu appellavit.

Rursum idem in epist. ad Antiochen. «Abjicite, inquit, omnem Gentilem, et Judaicum errorem, ut nec multitudinem introducatis Deorum, nec praetextu unius Dei negetis Christum. Moses enim Dei famulus fidelis dicens: Dominus Deus tuus Dominus unus est, et unum, et solum praedicans Deum, continuo confessus est et Dominum nostrum dicens: Dominus pluit super Sodomam et Gomorrham a Domino ignem et sulphur». Et infra: «Omnis,» inquit, «qui annuntiat unum solum Deum, et tollit Christi Divinitatem, is est Diabolus, et hostis omnis justitiae.» In epist. ad Polyc. «Expecta, inquit, Christum Filium Dei in tempore, qui omni tempore caret, palpabilem, omnemque contactum refugientem, utpote incorporeum». Haec omnia sunt expresse contra Transylvanos, qui Christum temporalem et nudum hominem faciunt. Sunt etiam contra novos Tritheistas et Arianos, qui Christum etsi aeternum esse fateantur, tamen verum Deum esse negant. Ex quibus etiam facile colligi potest, quemadmodum sint intelligenda loca, quae citant ex Ignatio Valentinus Gentilis, et Transylvani lib. II. cap. 6.

Primo, proferunt epistolam ad Magnesianos, ubi dicitur: «Unum et solum verum Deum Patrem suum annuntiavit, ergo, inquit haereticus, solus Pater est verus Deus. Respondeo: illud Solum separare Patrem Christi ab iis, qui non sunt ejusdem substantiae cum ipso: est enim sensus, Patrem Christi esse illum Deum, qui est unus et solus verus Deus, quod idem de Filio dici potest, et de Spiritu sancto. Nam cum una sit tantum vera Divinitas; et Pater est ille Deus, qui est unus et solus Deus; et Filius est ille Deus, qui est unus et solus Deus; et Spiritus sanctus est ille Deus, qui est unus et solus Deus. Denique nihil aliud Ignatius dixit, quam quod antea Christus ipse Patri suo dixerat: Ut cognoscant te solum verum Deum.

Secundo, proferunt epistolam ad Tarsenses, ubi Ignatius dicit, Christum esse Filium Creatoris, nec esse illum, qui est super omnia Deus, sed Filium ejus. Respondeo: Christum sic esse Filium Creatoris, ut sit etiam ipse ille idem Creator, ut idem Ignatius dicit epist. ad Philippen. Ratio hujus est, quia Pater gignendo, suam totam essentiam Filio communicavit, ac propterea etiam totam potentiam et sapientiam, qua Mundus creatus est. Porro Pater solus dicitur esse super omnia Deus ab Ignatio, propter principii auctoritatem, non propter naturae diversitatem: alioqui pugnaret cum Paulo Roman. IX, et etiam ipse secum, qui asseruit in epist. ad Philippen. esse ejusdem honoris Patrem, et Filium.

Tertio, proferunt epistolam ad Philippenses, ubi de Patre exponit illud Deuter. VI. Dominus tuus Dominus unus est. Et infra, inducit Christum loquentem ad Satanam: «Novi unum, scio solum, non sum Deo adversus, confiteor excellentiam.» Respondeo: Ignatium ex loco Deut. VI, probare velle, unum esse Patrem, et non plures Patres, ut etiam infra docet, unum esse Filium, et non plures. Probat igitur optime hoc modo: Dominus Deus unus est, Deut. VI, ergo unus est tantum Deus Pater, nam si essent plures Patres, illi non possent esse unus Dominus Deus. Nunc enim Pater et Filius sunt unus Deus, quia unus est ab alio. Porro excellentiam Patris Filius confitetur ratione principii tantum: unde statim subjungit: «Novi generationis meae auctorem Patrem». Posset tamen locus hic intelligi de Christo homine; alloquitur enim Christus homo Diabolum, et tum omnia aptissime quadrant: est enim Christus ut homo vere minor Patre, et Patrem Deum ac Dominum suum appellare potest, sicut ipse dicit Jo. XX. Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum.

Quarto, proferunt ultima verba epist. ad Antioch. «Valete Deo et Christo». Respondeo: hic distingui Christum a Deo ratione humanitatis; nam alioqui in hac epistola Ignatius Diabolum vocat eum, qui praetextu unius Dei negat Christi Divinitatem.

Ultimo, profertur illud ex epist. ad Ephes. «Medicus autem noster est solus verus Deus ingenitus et invisibilis etc.» Respondeo: hunc locum varie legi; nam quaedam antiquiora exemplaria sic habent: «Medicus autem noster unus est solus verus Deus unigenitus, et invisibilis omnium, unigeniti Pater et Genitor». Alia est lectio apud Theodoretum in I. Dialogo, ubi sic citatur: «Medicus noster est genitus ex ingenito etc.» Athanasius in lib. de Synod. Arimin. et Seleuc. celebratis, citat hunc locum hoc modo: «Unus est medicus noster corporalis et spiritualis, genitus et ingenitus, in homine Deus etc». exponit ingenitum, id est, increatum. Tamen etiam prima lectio non pugnat contra sententiam nostram. Nam posteaquam dixerat Ignatius: «Medicus autem noster est solus verus Deus ingenitus»; subjunxit: «Habemus autem etiam Medicum Jesum Christum ante secula unigenitum Verbum.» Ex quo intelligimus, illam exclusivam Solus cum dixit Ignatius, «Medicus est solus verus Deus ingenitus.» non exclusisse Filium Dei, sed res creatas, quae non sunt ejusdem essentiae cum vero Dei ingenito.

Secundae aetatis usque ad annum 200. habemus quatuor alios Patres, Justinum, Athenagoram, Iraenaeum, et Clementem Alexandrinum. Justinus in lib. de rect. Fid. explicat. initio: «Unus, inquit, revera est universitatis hujus Deus, qui in Patre, Filio, et Spiritu sancto agnoscitur: cum namque ex substantia sua Pater Filium genuerit, atque ex eadem Spiritum produxerit; jure optimo, quae unam habent eandemque essentiam, una atque eadem dignantur Divinitate.» Et infra probat, non esse creaturam Filium et Spiritum, sed unum Deum Creatorem cum Patre. In Apol. ad Senat. «Porro Filius ejus, inquit, qui solus proprie dicitur Filius, Verbum simul cum illo ante creaturas, et existens, et nascens, quoniam per eum primitus cuncta condidit et ornavit.» In Apol. ad Antonin. initio: «Profitemur, inquit, nos talium, qui habentur Deorum, esse expertes, et Atheos, sed non verissimi illius Dei Patris justitiae, et castitatis et virtutum aliarum. Verum hunc ipsum, et qui ab eo venit Filium et Spiritum propheticum colimus, et adoramus cum ratione et veritate venerantes etc.» Ubi opponit cultum Trinitatis cultui idolorum, et falsorum Deorum, ac proinde docet, Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum esse verum Deum. Ibidem ultra medium vult, illa verba Exod. III. Ego sum qui sum a Christo dicta esse. «Ego autem, inquit, quod Mosi e rubo est dictum: Ego sum existens ille Deus Abrahae, et Deus Isaac, et Deus Jacob, et Deus Patrum tuorum, significatum est, mortuos quoque illos exstare, et ipsius Christi homines esse.»

Idem repetit prolixe in Dial. cum Triph., ubi etiam non procul a fine docet, Patrem et Filium vere esse duos, et tamen unius essentiae: «Virtutem, inquit, eam a Patre nullo pacto disjungi et secerni posse.» Et infra: «Virtutem istam, quam Deum sermo propheticus vocat, non ita ut Solis lumen nomine tantum numerari, verum numero quoque aliud quiddam esse, supra explicui; Virtutem hanc dicens de Patre genitam, non per recisionem, veluti ab essentia Patris dispartitam, prout omnia alia divisa et secta non eadem sunt, quae antea fuerunt, quam scinderentur.»

Ex quibus solvitur objectio Gentilis ex Justino. Objicit enim, quod in Dialogo cum Triphone dicit, Christum esse alium Deum, praeter Mundi Conditorem: at Justinus non hoc ait, sed tantum docet, esse alium, id est, aliam personam, quae sit, et dicatur Deus et Dominus, praeter Patrem, cui attribuitur Mundi creatio; haec enim sunt verba ejus: ἔστι καὶ λέγεται Θεὸς καὶ κύριος ἕτερος ὑπὲρ τὸν ποιητὸν τῶν ὅλων, ubi illud ἕτερός non conjungitur cum Deus, sed cum verbo ἔστι ut sensus sit: «Alius praeter Mundi conditorem est, et dicitur Deus.» Item, ὁυτος ὁ τῷ Ἀβραάμ καὶ τῷ Ἰακὸβ καὶ τῷ Μωσῆ ὤφθη, λεγεύμενος καὶ γεγραύμενος Θεὸς, ἕτερος ἔστι τοῦ τὰ πάντα ποιήσαντος Θεοῦ, hoc est: «Hic qui apparuit Abrahae, Isaac, et Jacob, quique dictus et scriptus est Deus, alius est ab eo, qui omnia fecit.» Et mox explicans quemadmodum sit alius, subjungit: ἀριθμῷ λέγω οὐ γνώμη, «numero, inquit, non sententia,» id est, persona, non essentia.

Dices: Si distinguitur Christus a Conditore Mundi; ergo non est ipse conditor Mundi. Respondeo: per conditorem Mundi describi Patrem, quia Patri attribui solet potentia et creatio: nam alioqui etiam Filium esse Creatorem Mundi, idem Justinus apertissime docuit in Apol. ad Senat.

Athenagoras in Apol. ad Antonin. «Filius, inquit, Dei est Verbum Patris, idea, et efficacia. Ab ipso enim et per ipsum facta sunt omnia, quum Pater et Filius unum sint, ita ut Filius sit in Patre, et Pater in Filio.» Et infra: «Primigenia hic est Patris progenies, quae non ut facta; a principio enim Deus, qui est mens aeterna, ipse in seipso Verbum, aut Rationem habet.» Et infra: «Quis igitur non miretur, nos qui Deum Patrem praedicamus, et Deum Filium, et Spiritum sanctum, ita ut et unionis eorum vim et ordinis distinctionem exponamus.» Et multo infra: «Ut Deum asserimus, et Filium ipsius Verbum, et Spiritum sanctum: tria quidem secundum potentiam Patrem, Filium, et Spiritum: actu vero et essentia unum.»

S. Irenaeus lib. III, cap. 6. «Neque igitur, inquit, Dominus, neque Spiritus sanctus, neque Apostoli eum, qui non esset Deus, definitive et absolute Deum nominassent aliquando, nisi esset verus Deus: neque Dominum appellassent aliquem ex sua persona, nisi qui dominatur omnium, Deum Patrem et Filium ejus.» Et infra: «Vere igitur cum Pater sit Dominus, et Filius vere sit Dominus, merito Spiritus sanctus Domini appellatione signavit eos.» Lib. III, cap. 8. «Is quidem, qui omnia fecerit cum Verbo suo, juste dicitur Deus et Dominus solus: quae autem facta sunt, non jam ejusdem vocabuli participabilia esse, neque juste id vocabulum sumere debere, quod est Creatoris. Lib. III. cap. 12. Annuntiaverunt Apostoli, «hunc esse Christum Filium Dei aeternum, eorum Regem.» Et cap. 16. «Cum, inquit, declaratum sit manifeste, quoniam neminem alium Deum vocaverunt, vel Dominum nominaverunt, qui veritatis fuerunt praedicatores, et Apostoli libertatis, nisi solum verum Deum Patrem et Verbum ejus, qui in omnibus principatum ejus habet: manifeste erit ostensum, quod Factorem coeli et terrae, et qui locutus sit cum Mose, et Legis dispositionem ei dederit, qui convocaverit Patres, Dominum Deum confiteri eos, et alterum neminem nosse etc.» Et cap. 20. «Exclusa est, inquit, omnis contradictio dicentium, si ergo tunc natus est, non erat ante Christus. Ostendimus enim, quia tunc non coepit Filius Dei, existens semper apud Patrem.» Lib. IV, cap. 11. «Ipse igitur Christus, inquit, cum Patre vivorum est Deus, qui et locutus est Mosi, et qui Patribus manifestatus est.»

Sed objiciunt Gentilis et Transylvani multa ex Irenaeo. Primo illud ex lib. I, cap. 2. «Ecclesia accepit eam Fidem, quae est in unum Deum Patrem omnipotentem, qui fecit coelum et terram, mare et omnia, quae in eis sunt: et in unum Jesum Christum Filium Dei, incarnatum pro nostra salute: et in Spiritum sanctum etc.» Ubi unus Deus omnipotens et creator dicitur Pater, et hujus unius Dei creatoris Filius dicitur Jesus Christus. Ex quo sequi videtur, Christum non esse unum Deum creatorem cum Patre.

Respondeo: hic vocem Unum tenere se ex parte Dei, non ex parte Patris: non est enim sensus, quod unus Pater, id est, solus Pater sit Deus creator, sed quod Pater sit ille Deus, qui est unus et solus creator coeli et terrae. Quod autem non dicatur etiam de Filio, quod sit ille unus Deus creator; id factum est, quia Irenaeus ibi recitat Symbolum Fidei, et Symbolum debet esse brevissimum, et ideo non debent repeti, quae possunt colligi ex dictis. Poterat autem intelligi, Filium esse etiam illum unum Deum creatorem, tum, ut docet Cyrillus in explicat. Symb. Nic., quia in Patre Filius intelligitur; tum etiam, quia dictum erat unum tantum esse Deum; et tamen Fides in Deum dicebatur esse Fides in Patrem, in Filium, et in Spiritum sanctum. Unde idem Irenaeus in locis citatis a nobis, dicit, Christum esse Deum, et Dominum creatorem, et sempiternum, et tamen semper repetit, unum tantum esse Deum.

Secundo, proferunt multa loca ex lib. II, cap. 3. et lib. III, cap. 6. 9. 11. 12. 16. 18. et lib. IV, cap. 1. 2. et 37. et lib. V, ubi repetit saepissime Irenaeus, Deum Israel creatorem coeli et terrae esse Patrem Christi, et quod Christus seductor fuisset, si alium Deum praedicasset praeter Patrem suum etc. Hinc enim deducunt, Christum non esse unum Deum cum Patre, cum Pater et Filius distinguantur, et sint duo, non unus; et alter eorum dicatur Deus Israel creator.

Respondeo: Irenaeum tam saepe illa repetere propter Valentinum et Marcionem haeresiarchas, qui introducebant alium Creatorem et Deum Israelis, praeter Patrem Christi. Caeterum ex eo, quod Pater Christi dicitur Creator et Deus Israelis, non modo non sequitur, Filium non esse illum ipsum Creatorem et Deum Israelis, sed potius sequitur esse. Nam sicut homo hominem generat, et Rex Regem, ita Creator Creatorem, et Deus Deum, cum hoc tamen discrimine, quod quia natura divina est impartibilis, Deus gignit eundem numero Deum, sed distinctum tamen in persona: homo vero gignit hominem eundem tantum in specie.

Tertio objiciunt, quod Irenaeus exponat de solo Patre, non de Trinitate illa verba Deuter. VI. Audi Israel, Dominus Deus tuus, Dominus unus est. Sic enim ait lib. IV, cap. 2. «Christus suum Patrem confitetur, quem et Lex annuntiat, dicens: Audi Israel, Dominus Deus tuus unus est.»

Respondeo: non dicere Irenaeum, de solo Patre eum locum debere intelligi, nec nos ita de Trinitate eum intelligere, ut non intelligatur etiam de qualibet persona seorsim. Nec enim Trinitas est, ut somniant adversarii, a Patre, Filio, et Spiritu sancto distincta: sed quod de qualibet persona dicitur seorsim, dicitur etiam de omnibus simul, et contra, exceptis tantum proprietatibus personalibus. Clemens Alexandrinus lib. I. Paedag. cap. 6. «Sed, inquit, eum Filium, cum Deus esset, nihil didicisse fuit consentaneum. Neque enim quisquam Verbo major fuerit, sed neque magister, ac doctor est ejus, qui solus est magister. An non ergo vel inviti fatebuntur, Verbum perfectum ex perfecto Patre natum?» Lib. III, cap. ult. in fin. sic ait: «Laudemus unum Patrem, et Filium una cum sancto Spiritu, qui unus est omnia, in quo omnia, per quem omnia unum, qui est undequaque bonus, undequaque pulcher, undequaque sapiens, undequaque justus, cui gloria nunc, et in secula seculorum, Amen.» Denique testatur Ruffinus in Apol. pro Orig., Clementem hunc in omnibus suis scriptis celebrare unam gloriam et majestatem trium personarum.

Tertiae aetatis habemus alios sex, ac primum Origenem. Origenes Clementis discipulus, habet quidem in suis scriptis apertissimas blasphemias contra Filium Dei, et Spiritum sanctum, ut patet ex Epiphanio in epist. ad Jo. Hierosolym.; et ex Hieronymo in epist. ad Avitum de errorib. Orig.; tamen valde credibile est, eos insertos ab Arianis postea, ut Ruffinus docet in Apol. pro Orig. Nam inveniuntur etiam in scriptis ejus sententiae omnino Catholicae; et Athanasius in epist. de decret. Nicaen. Synod. citat Origenem contra Arianos, et addit, Arianos nullum ex Veteribus pro suo errore afferre potuisse.

Praeterea, magister Origenis Clemens, et discipulus Origenis Gregorius Thaumaturgus rectissime de Trinitate sentiunt; quomodo igitur probabile est ipsum tam male sensisse? Origenes igitur lib. VII, in epist. ad Rom. exponens cap. 9. sic ait: «Miror, quomodo quidam legentes, quod Apostolus dicit: Unus Deus Pater, ex quo omnia, et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia; negent, Filium Dei Deum debere profiteri, ne duos Deos dicere videantur. Et quid de hoc loco Apostoli facient, in quo aperte Christus super omnia Deus esse perscribitur? Sed non advertunt, qui haec ita sentiunt; quod sicut Dominum Jesum Christum non ita unum esse Deum dixit, ut ex hoc Deus Pater, non Dominus dicatur: ita et Deum Patrem non dixit ita esse unum Deum, ut Deus Filius non credatur. Unus autem uterque est Deus.» Item: «Qui autem super omnes est, supra se neminem habet: non enim post Patrem ipse, sed de Patre.» Item infra: «Evidenter ostenditur natura Trinitatis, et substantia una, quae est super omnia.» Haec Origenes, quae certe clarissima sunt.

S. Gregorius Thaumaturgus Neocaesariensis Episcopus in confessione Fidei, quae exstat apud Eusebium ex versione Ruffini lib. VII, hist. cap. 25. et apud Gregorium Nyssenum Orat. in Gregor. Thaumat., et in tom. Concil. ante V. Synod. dicit, Verbum Dei esse verum Filium veri Patris, Deum ex Deo, invisibilem ex invisibili, aeternum ex aeterno. Et addit: «Trinitas perfecta, majestate, aeternitate, et regno minime dividitur.» Item: «Neque serviens quid, neque factum, neque addititium in Trinitate reperitur.»

S. Dionysius Romanus Episcopus volumina edidit praeclara, de quibus ita Athanasius in epist. de sent. Dionys. Alexandr. «Porro, inquit, ex Dionysii Episcopi Romani voluminibus contra eos, qui Filium Dei opus, aut creaturam asseverant, scriptis, clare ostenditur, haeresim Christi hostium Arianorum non jam primum, sed olim ab omnibus damnatum fuisse.» Item in epist. de decret. Nicaen. Synod. ult. med. idem Athanasius recitat haec verba Dionysii Episcopi Romani: «Audio quosdam apud vos divini verbi magistros, hujus sententiae professores, qui ex diametro, ut sic dicam, pugnant cum placitis Sabellii. Ille enim cum blasphemia dicit, Filium esse Patrem, Patremque Filium: isti autem quodammodo tres Deos constituunt, dum in tres substantias alienigenas sanctam Unitatem dispartiuntur. Unum enim necesse est omnium Deo Dei Verbum, et in eodem haerere, versarique Spiritum sanctum, et sanctam Trinitatem in unum omnium rerum Deum omnipotentemque, veluti in verticem Principemque consummari, et coalescere. Marcionis enim vaniloqui doctrina sectionem, divisionemque Monarchiae in tres principatus instituit, sed diabolica institutio est, non autem verorum Christi discipulorum. Illi enim ut Trinitatem praedicari a sacris litteris plane sciunt, ita tres esse Deos, a veteri, aut novo Testamento induci, nequaquam agnoscunt. Caeterum non minus culpaveris eos, qui Filium Dei opus credunt, et factum Dominum opinantur, cum sacra eloquia generationem ei congruentem, non formationem aut creationem tribuant.» Et infra: «Non igitur dividenda est in tres Deitates admirabilis et divina Unitas, neque sub nomine creationis minuenda est dignitas et immensa majestas.» Et infra: «Ita et divina Trinitas, professioque Monarchiae conservari poterit.» Haec ille, qui ante 1300. annos, non solum Arianos nondum natos, sed etiam nostri temporis Tritheistas, et Samosatenos condemnavit.

S. Dionysius Alexandrinus Episcopus, cum accusatus fuisset apud Romanum Episcopum Dionysium, quod Filium Dei creaturam dixisset, scripsit apologiam, ex qua quaedam citat Basilius lib. de Spir. sanc. cap. 29. multa vero Athanasius in epist. de sent. Dionys. Alexandr. inter alia haec ponit: «Jam, inquit, quia splendor est aeternae lucis, omnibus modis ipse quoque aeternus est.» Et infra: «Hoc pacto Unitatem, quae indivisibilis est, in Trinitatem dilatamus, et Trinitatem, quae diminui non potest, in Unitatem. Deinde cum illum accusarent, quasi diceret, Filium unum esse ex numero rerum factarum, et nequaquam Patri suo consubstantialem.» Et infra: «Ostendo, inquit, falsum esse crimen, quo mihi objiciunt, quod Christum Deo consubstantialem esse negassem.» Haec ille.

Tertullianus lib. IV in Marcion. «Omnia sibi tradita dicit a Patre. Credas, si Creatoris est Christus, cujus omnia, quia non minori se tradidit omnia Filio Creator, quae per eum condidit.» Lib. cont. Prax. cap. 3. «Quoniam, inquit, ipsa regula Fidei a pluribus Diis saeculi ad unicum et verum Deum transfert, non intelligentes unicum quidem, sed cum sua οἰκονομία esse credendum, expavescunt ad οἰκονομίας. Numerum et dispositionem Trinitatis divisionem praesumunt Unitatis, quando Unitas ex semetipsa derivans Trinitatem, non destruatur ab illa, sed administretur, etc.»

Nota, vocari a Tertulliano oeconomiam Dei, ordinem et dispositionem trium personarum. Infra cap. 9. «Ecce, inquit, dico, alium esse Patrem, et alium Filium, et alium Spiritum. Male accepit idiotae quisque aut perversus hoc dictum, quasi diversitatem sonet, et ex diversitate separationem portendat Patris, et Filii, et Spiritus. Necessitate autem hoc dico, cum eundem Patrem, et Filium, et Spiritum contendunt adversus οἰκονομίας Monarchiae adulantes, non tamen diversitate alium Filium a Patre, sed distributionem: nec divisione alium, sed distinctionem, quia non sit idem Pater, et Filius, vel modulo alius ab alio.» Et infra cap. 12. «Alium autem quomodo accipere debeas, jam professus sum, personae non substantiae nomine, ad distinctionem non ad divisionem. Caeterum ubique teneo unam substantiam in tribus coherentibus.» Et infra cap. 13. «Si una persona et Dei et Domini in Scripturis inveniretur, merito Christus non esset admissus ad nomen Dei ac Domini. Nemo enim alius praeterquam unus Deus praedicabatur.» Et paulo infra: «Itaque, inquit, Deos omnino non dicam, nec Dominos, sed Apostolum sequar, ut si pariter nominandi fuerint Pater et Filius, Deum Patrem appellem, et Jesum Christum Dominum nominem. Solum autem Christum potero Deum dicere, sicut idem Apostolus, ex quibus Christus, qui est, inquit, Deus super omnia benedictus in aevum omne.» Et infra cap. 17. «Et nomen Patris, inquit, Deus omnipotens, Altissimus, Dominus virtutum, Rex Israelis, Qui est: haec dicimus et in Filium competisse, et in his Filium venisse, et in his semper egisse, et sic ea in se hominibus manifestasse: omnia, inquit, Patris mea sunt, cur non et nomina?» Et infra cap. 25. «Qui tres unum sunt, non unus, quomodo dictum est: Ego et Pater unum sumus; ad substantiae unitatem, non ad numeri singularitatem.»

Ex his explicari possunt loca in contrarium adducta a Gentili et Transylvanis. Primo objiciunt ex lib. cont. Hermog. non procul ab initio: «Nam, inquit, nec Pater esse potuit ante Filium, nec judex ante delictum. Fuit autem tempus cum et delictum, et Filius non fuit, quod judicem, et qui Patrem Dominum faceret.»

Respondeo: verba ista male sonare, nec usurpanda esse; non tamen apud Tertullianum significare Filium Dei ut Deum non semper fuisse: nam in lib. cont. Prax. cap. 8. sic ait: «Sermo ergo, et in Patre semper, sicut dicit: Ego in Patre; et apud Deum semper, sicut scriptum est: Et Sermo erat apud Deum, et nunquam separatus a Patre: Quia Ego et Pater unum sumus.» Et cap. 5. dixerat: «Ante omnia Deus solus erat. Solus autem, quia nihil aliud extrinsecus praeter illum. Caeterum ne tunc quidem solus, habebat enim secum Rationem suam.» Ille ergo Filius, de quo dicit Tertullianus in lib. cont. Hermog., quod non semper fuit, non est Verbum Dei, sed Filius per adoptionem, id est, quivis alius sanctus homo, vel Angelus; non enim hic de Christo agitur, sed de creatura rationis particeps. quae extrinsecus accessit, et Deum ex tempore Patrem denominavit. Vel si sit Filius ille Verbum Dei; per tempus quo non erat, non intelligitur verum tempus, sed prioritas quaedam originis. Solum enim Tertullianus ibi dicere intendit, Deum non potuisse vocari Patrem, nisi postquam Filium habuit: sed prior explicatio solidior est et facilior.

Secundo, objiciunt ex lib. contr. Prax. «Dum Filium agnosco, secundum a Patre defendo.» Respondeo: secundum vocat Filium, et Spiritum tertium, propter ordinem originis, non propter gradus diversos in essentia. Nam lib. cont. Hermog. longe ante medium sic ait: «Divinitas gradus non habet, utpote unica.» Et in lib. cont. Prax. saepissime repetit, unam esse substantiam Patris et Filii. Unde in eod. lib. circa principium dixit, Filium distingui a Patre, non statu, sed gradu, per gradum intelligit ordinem personarum.

Tertio, objiciunt illud ex eodem loco: «Pater tota substantia est, Filius vero derivatio totius, et portio.» Respondeo: cum Tertullianus dixerit, Divinitatem non habere gradus, et evidens sit, eam esse omnino impartibilem; necessario haec verba intelligi debent de sola distinctione personali, quam in toto libro intendit. Vocat autem Filium portionem, et Patrem totam substantiam, quia Pater est fons et principium aliarum personarum, et in ea ratione quamdam majoritatem habet; et hoc modo seipsum explicat cap. 9. «Filius, inquit, derivatio totius et portio, sicut ipse profitetur, quia Pater major me est. Sic et Pater alius a Filio, dum Filio major; dum alius qui generat, alius qui generatur; dum alius qui mittit, alius qui mittitur, etc.» et tamen antea, dum loqueretur de substantia, dixerat, Filium non esse alium a Patre.

Quarto, objiciunt illud ex eod. lib. cap. 15. «Consequens erit, inquit, ut invisibilem Patrem intelligamus pro plenitudine majestatis, visibilem vero Filium agnoscamus pro modulo derivationis.» Unde ibidem docet, in omnibus apparitionibus Dei in Testamento veteri, semper visum fuisse Filium, Patrem autem mansisse invisibilem.

Respondeo: apud Tertullianum Patrem dici invisibilem, et Filium visibilem, non quod natura Filii visibilis sit, Patris autem invisibilis; sed quia Pater, ut Tertullianus et multi alii putant, nunquam apparuit in forma corporea, Filius autem multoties, tam in Testamento veteri assumens ad tempus formas visibiles, quam in novo assumens carnem. Cum autem dicit, Filium visibilem pro modulo derivationis, non loquitur de derivatione Filii a Patre per aeternam generationem, sed de derivatione ad nos per assumptionem formae visibilis: id vero ita esse, patet. Primo, quia paulo post sic ait Tertullianus: «Dicimus et Filium suo nomine eatenus invisibilem, qua Sermo, et Spiritus Dei ex substantiae conditione jam nunc, et quia Deus, et Sermo, et Spiritus: Visibilem autem fuisse ante carnem eo modo quo dicit ad Aaron et Mariam: Et si fuerit Prophetes in vobis, in visione cognoscar illi.» Secundo, quia paulo infra, de Patre dicit dictum esse illud I. Timoth. I: Regi saeculorum immortali, invisibili soli Deo: de Filio autem contraria dici posse, cum constet eum mortuum et visum, ubi manifeste loquitur de Filio secundum formam humanam.

Est autem hic observandum, Tertullianum undecumque arripere occasionem probandi, Patrem non esse Filium, contra haeresim Praxeae. Et quoniam Scripturae dicunt, Deum esse visum Abrahae, Jacob, Mosi, Isaae: et Christum Deum visum Apostolis; Tertullianus inde facit argumentum, duas esse in Deo personas, unam invisam, alteram visam. Et ut argumentum melius consistat, omnia loca ubi dicitur Deus apparuisse, exponit de Filio, et omnia ubi dicitur Deus non posse videri, exponit de Patre. Et quamquam hoc argumentum ejus non est adeo solidum: nam potest dici eadem persona divina visibilis et invisibilis; visibilis in specie creata, invisibilis in essentia et personalitate sua: tamen ex hoc ejus argumento colligimus, mentem ejus non fuisse, negare Christi divinitatem, sed asserere ejus propriam personalitatem.

Quinto, objiciunt ex lib. de Trin. unum Deum Judaeorum esse Patrem Christi, et Deo Patri nihil comparari posse, et Filium non eripere Patri illud, quod unus est Deus.

Respondeo primo: librum non esse Tertulliani, ut patet, tum quia nominatim refelluntur in hoc libro Sabelliani, qui nondum orti erant tempore Tertulliani, tum etiam quia B. Hieronymus lib. II contra Ruffin. hunc librum tribuit Novatiano. Secundo dico, ea loca non esse contra nos; nam vere unus Deus Judaeorum est Pater Christi, neque Christus eripuit Patri ut sit unus Deus, quia Christus non est aliquis secundus Deus, sed idem Deus cum Patre. Nec tamen Patri quidquam comparari potest, si spectes originem, cum ille sit principium aliarum personarum, non contra; cum quo tamen consistit aequalitas in substantia trium personarum.

S. Cyprianus tract. De idolor. vanit. ult. med. inquit: «Unus omnium Dominus est Deus, neque enim illa sublimitas potest habere consortem, cum sola omnem teneat potestatem.» Et infra: «Hic Deus noster, hic Christus est.» Et lib. II ad Quirin. cap. 6. quod Deus sit Christus, probat ex illis Scripturae locis, quae omnium consensu loquuntur de uno vero Deo Israel: ut ex illo Genes. XXXV: Fac altare Deo, qui apparuit tibi, quando fugiebas Esau. Item ex illo Isaiae XLV: In te est Deus, et non absque te Deus vere, tu es Deus absconditus, Deus Israel Salvator. Item ex illo Rom. IX: Ex quibus Christus, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Ex quibus apparet, Christum Cypriano esse verum Deum Israel.

Ex Cypriano allegant pro se Transylvani lib. II, cap. 6. locum unum in explicatione Symboli, ubi dicitur Creator Deus Pater Christi, et unum esse Deum Patrem, unum Dominum Jesum Christum, unum Spiritum sanctum.

Respondeo primo: Symboli explicationem non esse Cypriani, sed Ruffini; nam ibi refelluntur nominatim Arius, Eunomius, et Photinus, qui tempore Cypriani nondum nati erant. Ex quo habes, quanta sit eruditio historica Transylvanorum, qui nondum didicerunt, quo tempore exstiterint ipsorum praedecessores et parentes. Secundo dico: paulo infra ea verba, quae Transylvani citant, haberi expressam ipsorum refutationem; sic enim ait Auctor: «Concilium vanitatis est, quod ait Paulus Samosatenus, et post eum successor ejus Photinus docuit, qui asseruit, Christum non fuisse ante saecula natum, sed ex homine Deum existimat factum. Concilium vanitatis est, et quod Arius atque Eunomius docuit, qui Filium non ex ipsa Patris substantia natum, sed ex nihilo creatum volunt; et Filium Dei habere initium, et minorem esse Patre, etc.» Sed certe majore ratione dici potest, concilium vanitatis synagoga Transylvanorum, qui non solum idem docent, quod olim Paulus Samosatenus, sed etiam pro se allegant eos libros, quibus ipsi apertissime refelluntur. Dico tertio: Christum esse Filium Creatoris, et ideo ipsum etiam esse Creatorem, et eumdem cum Patre, quia totam Patris essentiam nascendo accepit. Nec officit sententiae nostrae, quod Pater vocetur unus Deus: nam etiam Filius dicitur unus Dominus; et tamen constat, etiam Patrem esse Dominum.

Quartae aetatis habemus in primis generalem Synodum Nicaenam Patrum 318., quae Symbolum edidit, quod recitatur a Ruffino lib. X hist. cap. 6. et rursum repetitur in Symb. Constantinop. cap. 1. et explicatur ab Athanasio, et Cyrillo; et cujus omnes fere Patres cum honore meminerunt. In eo Symbolo haec de Filio dicuntur. Primo, quod sit verus Deus. Secundo, quod sit ὁμοούσιος Patri, id est, ejusdem essentiae cum illo. Tertio, quod sit aeternus. Quarto, quod sit immutabilis, et invertibilis sicut Pater. Quinto, quod sit genitus, non factus. Itaque non potuerunt Patres clarius refellere eos, qui Filium creaturam esse volunt.

De hoc Symbolo Transylvani mirum judicium protulerunt: nam lib. I, cap. 1. dicunt esse Symbolum Antichristi, et illa verba Genitum non factum esse Antichristi deliria, cum tam aperte pugnent cum Paulo qui dicit: Factum esse ex semine David, Rom. I, et Factum esse ex muliere Galat. IV. At lib. II, cap 6. dicunt, in hoc Symbolo suam sententiam contineri, cum dicatur solus Pater unus Deus Creator. Sic enim incipit: Credimus in unum Deum, Patrem omnipotentem, factorem coeli et terrae, et in unum Dominum nostrum Jesum Christum Filium Dei.

At in utroque vere ipsi delirant. Symbolum enim cum ait, Filium genitum, non factum, loquitur de Christo ut Deus est, nam paulo infra dicitur: Et incarnatus est, et homo factus est. Itaque idem Symbolum asserit, Filium factum, et non factum: factum qua homo est; non factum qua Deus est. Quemadmodum etiam B. Paulus factum dicit ex muliere, et ex semine David, quod attinet ad naturam humanam, quam assumpsit in tempore; et alio loco dicit, non factum ex materia creata, sed genitum a Patre ante omnem creaturam.

Porro Pater sic dicitur unus Deus, ut saepe jam diximus, sicut Filius unus Dominus: ut enim hinc non excluditur Pater a nomine Domini, ita nec Filius a nomine Dei, sed utrobique unus tenet se ex parte praedicati, non subjecti, id est, non est sensus, quod unus Pater sit Deus, sed quod Pater sit ille Deus, qui est Deus unus.

Praeter Concilium Nicaenum habemus hoc eodem saeculo Synodum Constantinopolitanam 150 Patrum, quae iterum asseruit, Filium Patri homousion. Praeterea habemus in hac aetate multos Patres Graecos et Latinos. Athanasius enim scripsit quinque sermones longissimos contra Arianos, et omnia praeterea sua opera eodem direxit. Basilius libros quinque contra Eunomium. Gregorius Nazianzenus orationes quinque de Theologia. Gregorius Nissenus libros etiam quinque, id est, librum unum de Trinitate, et quatuor sequentes fere ejusdem argumenti. Cyrillus Hierosolymitanus quinque Catecheses de hac re scripsit, id est, a septima ad undecimam. Epiphanius accurate scripsit, tum contra Paulum Samosatenum haeres. 65, tum contra Arianos, haeres. 69.

Ex Latinis scripsit Hilarius libros duodecim de Trinitate. Lucifer Calaritanus lib. ad Constantium pro Athanasio, et alterum quod sit moriendum pro Dei Filio. Marius Victorinus libros quatuor contra Arium. Gregorius Beticus librum de Fide contra Arianos. Saebadius librum adversus Arianos. Ambrosius libros quinque de Fide. Philastrius in lib. de haeresibus, Samosatenum et Arium breviter confutavit.

Ex Patribus quartae hujus aetatis adversarii solum objiciunt Hilarium et Ambrosium: Nam Hilarius lib. IX de Trinit. dicit, solum Patrem esse unum verum Deum, licet etiam Christus sit Deus. Ambrosius in cap. 1. I. ad Timoth. explicat de solo Patre illa verba: Regi saeculorum immortali, invisibili, soli Deo. Et ibidem de solo Patre dicit, esse dictum a Domino: Nemo bonus nisi solus Deus. Et in cap. VI exponit de solo Patre illud: Qui solus est potens Rex regum, et Dominus dominantium.

Respondeo: Hilarium dicere, solum Patrem esse verum Deum, sic tamen, ut non negetur etiam Filius esse verus Deus, quia in Patre intelligitur Filius, qui ejusdem essentiae est cum Patre. Verba ipsa quae Transylvani citant lib. II, cap. 6. ex Hilarii lib. IX, hoc docent: «Sed solus forte, inquit, Pater Deus verus Christo non relinquit ut Deus sit. Non relinquat sane, si unus Deus Pater Christo, ut unus sit Dominus non relinquit; quod si unus Deus Pater Christo non adimit, ut unus sit Dominus: ita solus Deus Pater verus Christo Jesu non auferat, ut Deus verus sit.» Ubi apertissime B. Hilarius confitetur, Christum esse verum Deum, et unum cum Patre, sicut est unus, et verus Dominus cum eodem Patre.

Ad locum Ambrosii, primo objicio istis Commentariis, quae non certo sunt Ambrosii, lib. II. de Fide cap. 1. et 3. et lib. III. cap. 2. ubi contendit illa nomina: Rex Regum, immortalis, invisibilis, bonus, potens, etiam Filio convenire, et non soli Patri. Secundo dico: in his Commentariis auctorem eorum tribuere soli Patri illa epitheta, non quia solus habeat, sed quia solus habet a se. Nam in cap. 6. ita se explicat: «Haec omnia, inquit, habet Pater, similiter et Filius a Patre.» Solam invisibilitatem tribuit simpliciter soli Patri, quia solus Pater non apparuit in forma visibili: Filius autem apparuit, ut dictum est in locis Tertulliani; Tertullianum enim hic auctor secutus est.

Et quia Transylvani lib. II, cap. 6. audent dicere: Ambrosium ubique defendere Patris aeterni eminentiam, notemus unum, aut alterum locum ejus lib. V. de Fid. c. ult. «Ad te, inquit, nunc omnipotens Pater cum lacrymis verba converto. Ego te quidem inaccessibilem, incomprehensibilem, inaestimabilem prompte dixerim, sed Filium tuum minorem non ausim dicere.» Et infra: «Si majorem Filio dixero, ut Arius asserit, impie judicavi.» Item in cap. II. ad Philippen. «Jure, inquit, exaequavit se Deo. Item Christus sciens in forma Dei se esse aequalem se ostendit Deo.» Quanta igitur est impudentia dicere, ab Ambrosio ubique praedicari eminentiam Patris, cum ipse disertis verbis, nec Patrem majorem, nec Filium minorem pronuntiare audeat, et contra, aequalem ubique asserat? Sed non est hoc primum, nec erit postremum haereticorum mendacium.

Quintae aetatis ab anno 400. usque ad 500. habemus duas Synodos generales, quae iterum approbaverunt Symbolum Nicaenum, nimirum Synodum primam Ephesinam in epist. ad Nestor. et Chalcedonensem, act. 2. Praeterea multos Patres, qui ex professo scripserunt pro vera Christi divinitate: nimirum ex Graecis Chrysostomus multa eloquentissime ac doctissime scripta reliquit in Orat. quod Christus sit Deus. Et in praecedente in dictum Apostoli: Tunc et ipse Filius subjicietur ei etc.. Et in Commentar. suis in I. cap. Joan. et I. ad Coloss. et II. ad Philippens. et alibi. Item Theophilus Alexandrinus in I. Pasch. epist. Cyrillus edidit libros septem de Trinitate contra Arianos, et quatuordecim libros Thesauri. Praeterea in Comment. in Joan. numquam omittit occasionem refellendi Arianos. Theodoret. lib. IV: De haeret. fabul. lib. II. ad Graec. in epitome divinor. decretor. et in epist. B. Pauli, passim disputat contra eos, qui negant Christum esse Deum verum.

Ex Latinis Gaudentius tract. 7 in Exod. et in epist. ad Paulum de dicto Evangelii, Pater major me est, eleganter Arianos refellit. Hieronymus saepe Arianos reprehendit, atque etiam convincit, ac praesertim in lib. cont. Luciferian. in epist. ad Marcellam de errorib. Montani; item in alia ad Avit. de errorib. Origen. et in duabus ad Damas. de nomine hypost. Augustinus scripsit libros quindecim de Trinitate; tres contra Maximinum Arianum; item librum contra sermonem Arianorum; epistolas aliquot, ut 174. et sequentes, in quibus acutissime Arianos confutat. Denique in Comment. Evangelii Joannis passim disputat contra Arianos. Ruffinus in explicatione Symboli, breviter quidem, sed apertissime Samosatenum, et Arium reprehendit. Idacius Clarus librum scripsit ad Varimadum contra Arianos. Cassianus in septem libris de Incarnatione multa inserit adversus eandem haeresim; quod etiam facit Prosper lib. III. De promissionib. et praedictionib. Dei, cap. 2, 3, et 4. S. Leo Pontifex in epist. ad Flavian. celeberrima, et passim in suis epistolis, et Sermonibus, sed praecipue sermon. I. de Pentecoste, Arianorum haeresim destruit. Idem facit denique Cerealis Episcopus in lib. contra Maximin. Arianum.

Ex his Patribus Transylvani lib. II, c. 6. objiciunt primo Chrysostomum, qui in I. cap. I. Timoth. homil. 4. dicit, illa epitheta: Regi saeculorum, immortalis, invisibili etc.. habere Patrem per se, Filium autem a Patre. Ex quo ipsi colligunt, Filium dono gratiae factum esse Deum, Regem immortalem etc. At Chrysostomus repugnat; sic enim ait: «Ipse Pater hanc per naturam habet, nos autem per gratiam; numquid ita et Filius? minime vero. Verum et ipse hanc per naturam habet.» Et infra: «Neque cum audio Patrem Regem saeculorum, a Filio dominatum tollo. Communia enim ista sunt, et Patris, et Filii.»

Secundo, objiciunt Cyrillum qui lib. X. thesauri, cap. 4. exponit de Patre, non de Trinitate illud Isa. XLIV. Ego primus et ego novissimus. Respondeo: dicit eo loco Cyrillus, illa verba convenire Patri, sed non negat convenire Filio. Imo cap. 6. sic ait, hunc locum explicans: «Non ad dejectionem Filii haec a Patre dicuntur, nisi forte, ut apud fabulas Gentium fertur, inter Filium et Patrem bellum esse credatis: sed ad dejectionem falsorum deorum, primum postremumque, hoc est, sempiternum se Pater Deum appellat, secumque Filium necessario intelligit.» Et c. 4. cit. «Nam, inquit, cum ipse Filius natura increatus sit, et omnium Dominus, atque creator etc.»

Tertio, objiciunt Hieronymum, quem dicunt diu reluctantem veritati, tamen claritate Scripturae victum, confessum esse unum Deum esse Patrem: nam in c. IV. ad Ephes. illud: Unus et Pater omnium, dicit, de Deo Patre esse intelligendum. At Hieronymus ibidem istam calumniam refellit: dicit enim, non excludi Filium, cum dicitur Pater unus Deus, sic ut non excluditur, Pater cum dicitur Filius unus Dominus: «Si, inquit, ut existimant Ariani, Deus Pater solus est Deus, eadem consequentia solus erit Dominus Jesus Christus, et nec Pater erit Dominus, nec Filius Deus Sed absit, ut non sit vel in dominatione Deitas, vel in Deitate dominatio. Unus est Dominus, et unus est Deus, quia Patris et Filii dominatio, una divinitas est. Propterea et Fides una dicitur, quia similiter in Patrem et in Filium, et in Spiritum sanctum credimus.»

Ultimo, objiciunt August. lib. VI. Trinit. cap. 9. ubi sic ait: «Quid agimus de illo testimonio Domini? Patri enim dicebat, et Patrem nominaverat, ad quem loquebatur, cum dixit: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te unum verum Deum. Videndum est, an intelligere cogamur, tanquam hoc insinuare voluerit, quia et solus Pater Deus verus est: ne non intelligeremus Deum, nisi ipsa tria simul.» Hic videtur Augustinus dicere, nos cogi ad assentiendum solum Patrem esse Deum verum. Unde Transylvani lib. II, cap. 6. exultantes aiunt, Augustinus contradicendo huic veritati corroborat eam. Item clarissimam lucem non ferens, ipse quoque veritatem vel invitus confessus est.

At miseri Transylvani aequivocatione decepti sunt. Nam ista propositio: «Solus Pater est verus Deus,» potest habere duplicem sensum. Unum ejusmodi: «Solus Pater est verus Deus,» id est, «nulla persona est verus Deus praeter Patrem.» Alterum: «Solus Pater est verus Deus, id est, Pater etiam seorsim, et solus consideratus adhuc est verus Deus.» Prior sensus est Arianus, et eum arripuerunt Transylvani; posterior est Catholicus, et ab Augustino intentus, ut patet ex verbis citatis: dicit enim ideo forte vocari solum Patrem verum Deum, ne putaremus nomen Dei non convenire nisi tribus simul, id est, non posse tribui singulis personis seorsim. Praeterea ibidem Augustinus nominatim excludit Arianos, qui Filium verum Deum esse negabant, et concludens disputationem ait: «Nunc aequalitas Trinitatis, et una eademque substantia, quantum breviter potuimus, demonstrata est.»

Sextae aetatis habemus V Synodum, quae cap. I. asserit, tres personas unius essentiae, et cap. 11. anathema dicit Ario, Eunomio etc. Item habemus Fulgentium lib. de Fide ad Pet. cap. 1 in III lib. ad Monim. in lib. alio ad objectiones Arianor. item in lib. ad Trasimundum. Vigilium Tridentinum lib. IV et V contra Eutychen, et in disput. Athanasii, Sabellii, Arii et Photini. Joannem Maxentium in profess. Fidei. Habemus denique Boetium Severinum, qui librum acutissimum de Trinitate scripsit. Hunc Transylvani l. II, cap. 5. apertissime delirare, et Sabellianissimum docere asserunt, quia dicit repetitionem ejusdem esse, non enumerationem diversam, cum dicitur Pater Deus, Filius Deus, Spiritus sanctus Deus. At ipsi vere delirant a diabolo fascinati. Boetius enim non ait, esse repetitionem ejusdem personae, sed ejusdem divinitatis, quod necessario dicere cogimur, nisi multos Deos cum Paganis introducere velimus.

Septimae aetatis habemus VI Synodum generalem, act. XVII. Item Gregorium Magnum, lib. III. Dial. cap. 29. et sequent. Gregorium Turonicum lib. V. cap. 43. et lib. VI. cap. 4. histor. Isidorum lib. de Trinit.

Octavae aetatis habemus VII Synodum, act. 7. et Bedam, qui praeter alia scripsit Comment. in Boet. de Trinit. Item Joannem Damascen. l. I. de Fide Orthod. c. 2, 6. et 8. et toto fere libro.

Nonae aetatis habemus VIII Synodum, act. ult. Item Photium, et Theophylactum, Haymonem, et Rabanum, in cap. IX. ad Rom. et II. ad Philipp. et alibi.

Decimae aetatis, quae obscurissima omnium fuit, habemus Ambrosium Ansbertum in Commentar. in Apocalyps. praesertim in initio et in fine. Item Radulphum Flaviacensem in Levit. cap. 2.

Undecimae aetatis habemus S. Anselmum in lib. de S. Trinit. Item Giselbertum in lib. de altercat. Eccles. et Synagogae ad Anselmum.

Duodecimae aetatis habemus Richard. de S. Victore, in lib. VI. de Trinit. et S. Bernardum in epist. 190. ad Innocent. cont. Petr. Abailardum.

Decimaetertiae aetatis habemus Concil. Lateranen. c. I. ac simul multos insignes Theologos, ut etiam omnibus sequentibus aetatibus, qui vel ad sententias Petri Lombardi Commentaria addiderunt, vel ipsi proprias summas Theologicas diderunt, ut Alexander Alensis, Albertus Magnus, S. Thomas, S. Bonaventura, et alii.

Decimaequartae aetatis, Concilium Viennense, unde exstat Clementina unica de Sum. Trinit. et Fide Catholica.

Decimaequintae aetatis, Concilium Florentin. sess. ult. in decr. de process. Spir. sancti.

Decimaesextae, Concil. Trident. sess. III. Continuata est igitur Fides S. Trinitatis consubstantialis, quae unus Deus verus est, ab Apostolicis temporibus usque ad nos; quod est argumentum insigne veritatis; nec enim haereses tamdiu duraverunt unquam.

Caput XI: Octava Classis ex Sibyllis

Caput XII: Nona classis ex divinis testimoniis visionum et miraculorum

Caput XIII: Demonstratur Divinitas Spiritus sancti

Caput XIV: Solvitur primum argumentum haereticorum

Caput XV: Solvitur argumentum Secundum

Caput XVI: Solvitur argumentum Tertium

Caput XVII: Solvitur argumentum Quartum

Caput XVIII: Solvitur argumentum Quintum

Caput XIX: Solvitur argumentum Sextum

Caput XX: Solvuntur objectiones contra Divinitatem Spiritus sancti

↑ Top of work