De angelica hierarchia
Alan of Lille (1120–1202)
Tractatus I: Tractatus de angelica hierarchia
Tractaturi de ordinibus angelorum, primo videamus quid sit Ierarchia, secundo, unde dicatur, tertio, quot sint eius species. Ierarchia est legitimum dominice1 nature deiformis ordine, scientia, actione, dominium. Nota hec tria eleganter in hac descriptione posita: ordinem, scientiam, actionem. Quia dominium, nisi fuerit ordinatum, temerarium est, non legitimum; item, si in dominio fuerit ordo, et non scientia, in dominio est fatuitas; item, ordo cum scientia sine actione, ignauia est; actio sine scientia, temeritas est; actio sine ordine, presumptio est; scientia sine ordine pernicies est. Eleganter ergo predicta ponuntur in diffinitione ierarchie.
Quod autem additur: «dominice nature» refertur ad supercelestem ierarchiam que consistit in tribus personis. Quod vero additur: «deiformis», refertur ad celestem ierarchiam que consistit in angelis, que ad imaginem et similitudinem Dei creata est, vel ad subcelestem ierarchiam que in personis ecclesiasticis consistit, que per similitudinem Deo conformatur.
Ierarchia autem dicitur «sacer principatus» vel pontificatus, ab arcos, quod est princeps, et yeros, quod interpretatur sacer. Diuiditur autem ierarchia in tres species: in supercelestem, celestem, subcelestem.
De supercelesti ierarchia sequitur. Supercelestis ierarchia est una, simplex, uniformis potestas, sine gradu, sine differentia, sine comparatione, summa, eterna, perfecta, vera, in cuncta opera sua creanda et recreanda propria virtute omnipotens, nil extraneum admittens, nil suum amittens.
Una dicitur, quia una sola est dominica potestas, simplex, relegato omni genere compositionis, uniformis, quia omnifariam Pater, Filius et Spiritus sanctus similes sunt; unde sequitur: «sine gradu», quia inter tres Personas nil maius nil minus comparatione; hoc precedenter est expositum; «sine differentia», quia in diuinitate perfecta unitas; «sine comparatione», quia nil diuinitati comparabile; «summa», quia est summum bonum; «eterna», quia caret principio et fine; actu et natura «perfecta», quia nil est superfluum, nil est diminutum; «vera», quia perfecte immutabilis; «in cuncta opera sua creanda et recreanda propria virtute omnipotens», quia alterius subsidio non indiget, «nil extraneum admittens, nil suum amittens», quia nil ad eum accedit, nil recedit, apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio.2
Sequitur de celesti ierarchia. Celestis ierarchia est equilibrata celestium spirituum potestas secunda ad similitudinem sublimis, gradum habens, differentiam suscipiens et comparationem admittens, post summam Trinitatem trina diuisione distincta, adoptione, participatione, dignatione, a prima procedens, a prima non recedens, sub prima obediens, ad primam respiciens. — Recte dicitur: «equilibrata», quia angeli habent proportionaliter et dona et officia et potestates. Dicitur autem «secunda» similitudine sublimis, quia prima similitudo est in Trinitate, secunda in angelis; «gradum habens», quia inter angelos gradus sunt et differentie. Unde sequitur: «differentiam suscipiens et comparationem admittens», quia unus angelus maior est alio; «post summam Trinitatem trina distinctione distincta», quia IX ordines angelorum in tres hierarchias reduguntur; «adoptione», quia per gratiam adoptata est angelica natura; «participatione», quia dominice bonitatis particeps est; «dignatione», quia summa dignatio fuit Dei quod tot donis angelicam naturam insigniuit et composuit; «a prima procedens», quia a Deo procedit creatione, recreatione, conseruatione; «a prima non recedens», vel loco, vel dissimilitudine, quia quocumque mittatur, angelus infra dominicam immensitatem clauditur; «sub prima obediens», quia omnes angeli administratorii spiritus sunt3 et in omnibus officiis suis Deo seruiunt, et «ad primam respiciens», quia quicquid faciunt, intuitu Dei faciunt.
Sequitur de subcelesti ierarchia. Subcelestis ierarchia est ordinata humane nature potestas secundam primo et primam secundo loco imitans ymaginem summam et superexcellentem similitudinem per mediam ierarchiam suscipiens, et ad primam referens, ut ab uno totum et ad unum totum et unum totum; ideo dicitur: «secundam primo et primam secundo loco» ierarchiam «imitans», quia imitatione angelice nature peruenit homo ad imitationem dominice. Homo enim considerans bonitatem dominicam ab angelica natura instruitur, ut Deum imitetur, et ita suscipit «summam ymaginem et superexcellentem similitudinem», id est, fit ymago et similitudo summi et superexcellentis Dei, et totum refertur ad ipsum. Unde sequitur: «ad primam referens, ut ab uno totum», tanquam a summo actore, «et ad unum totum», tanquam ad certum finem, «et unum totum», quia omnes sancti cum sanctis angelis sunt quasi unum imitatione Dei.
Nunc videndum est quomodo celestis ierarchia in IX ordines siue IX ierarchias distinguitur. Singuli enim ordines ierarchie possunt dici secundum predictam ierarchie distinctionem; secundum quam expressam ipsorum similitudinem spirituum una ierarchia dicuntur. Iuxta Dionisium tamen IX ordines in tres ierarchias reduguntur.
Hoc autem ordine de ordine angelorum agendum est: primo, videamus quid sit ordo angelicus: secundo, que concurrant ad hoc ut sit ordo angelicus; tertio, secundum que distinguantur ordines angelici; quarto, unde sortiantur vocabula; quinto, quare nouem sunt ordines angelorum, nec plures nec pauciores, et utrum aliquando fuerit decimus ordo.
Ordo angelicus est caractere theophanie simplicis et non imaginarie uniformis celestium spirituum multitudo.
Videamus quid singula operentur in hac descriptione; quia sine plurium collectione ordo non est, in descriptione appellatur multitudo, et quia non solum angelorum, sed etiam hominum multitudo esse potest, ideo adiungitur: «spirituum»; et quia malorum spirituum est multitudo, additur: «celestium»; et quia bonorum angelorum potest esse pluralitas in modo intuendi Deum non conueniens, ideo sequitur: «uniformis caractere theophanie», id est conueniens in unico modo intuendi Deum. Caracter enim idem est quod modus vel figura; «theos» Deus, «phanes» visio interpretatur. In quo sit uniformis ordo angelicus, determinatur cum dicitur: «caractere theophanie», id est modo vel figura diuine visionis.
Multiplex autem est modus vel figura videndi Deum. Aliquando enim per visibilia uniuersarum rerum causam, scilicet Deum, comprehendimus; illa autem theophania, id est, Dei visio, composita est quodam modo, quia ex causa composita habet originem; verbi gratia, visio corporis quodam modo composita est. Cum enim radius visibilis ad comprehendendum corporale dirigitur et ad obstaculum offenditur, et circa obstaculi illius partes diffunditur, obstaculique similitudinem retinens, quadam repercussione ad oculum reuertitur, et sic anima excitatur ad comprehendendum sensibile, et sic talis comprehensio quodam modo composita est. Est et alia comprehensio composita qua et Deum intuemur, visio scilicet rationis. Cum enim ratione dirigimus ad comprehendum Deum, primo naturas creaturarum ratione conspicimus, prout subiectis inherent, et circa compositionem forme et subiecti rationis versatur consideratio; cum ductu rationis consequenter ad Deum considerandum ducimur; et hec theophania quodammodo composita est, quia ei causa composita originem prestat.
Angeli vero non secundum has theophanias sed secundum theophaniam simplicem Deum speculantur, quia Deus omniphariam simplex est; ipsi vero angeli per se sine medio Deum contemplantur. Imaginaria vero visio est quando per unum comprehendimus aliud, ut: quia in Parthenopeo pulcritudo Atalante resultat, in eo matris videmus pulcritudinem; a simili per ea que facta sunt inuisibilia Dei comprehendimus,4 per creaturarum enim essentiam coniectamus Dei potentiam; per ordinem et pulcritudinem earum, eius sapientiam; per hoc vero quod res in suo esse perseuerant eius beniuolentiam.
Sed ne ignotum per ignotius describere videamur, primo videndum est que sit differentia inter theosophiam, theophaniam, theologiam.
Theosophia est Dei sapientia, que et ipse Deus est. Theophania est scientia angelica qua Deum intuetur angelus. Theologia est humana scientia qua Deus ab homine intelligitur, que temperato vocabulo non theosophia vel theophania sed theologia dicitur, ad insinuandum quod ab homine Deus in presenti per speculum in enigmate videtur,5 sicut philosophi scientiam suam non sophiam sed philosophiam vel filologiam nuncupauerunt ad significandum quod ab homine in presenti plena et perfecta non potest haberi notitia. Et quia angeli perfectius contemplantur quam homines, scientia eorum theophania dicitur.
Est autem theophania ex consequentibus signis, non ex substantificis geniis, mentibus ab imaginibus defecatis superessentialis et diffinitiue originis simpla et reciproca manifestatio.
Et notandum quod aliquando per causam notitia comparatur de effectu, aliquando notitia effectus cause prestat notitiam, ut per hoc quod luna obicitur soli, notificatur solis eclipsis, et sic per causam probatur effectus; a simili per hoc quod videmus solem pati eclipsim, scimus lunam obiectam soli; et sic per effectum probatur causa; ergo, probante effectu, notitia habetur de re.
Per substantificos genios, id est per substantiales naturas. Genius enim natura vel Deus nature dicitur. Hec autem manifestatio pertinet ad naturalem philosophiam que de rerum natura pertractat. Scientia autem non habetur de Deo per substantiales naturas, quia cause causalissime nulla est causa, sed per signa consequentia, id est, per effectus supreme cause, qui ex suprema causa consequuntur, de Deo notitia habetur. Hanc manifestationem habet theophania; unde in fronte descriptionis ponitur: «ex consequentibus signis, non ex substantificis geniis». Manifesta est ergo differentia inter philosophiam et theophaniam; et in hoc differunt quod naturalis philosophia ab intellectu incipit, et ad rei experientiam ex sensu descendit. Naturalis enim philosophia unde piper sit calidum naturali percipit intellectu, et post experitur sensu. Theophania vero a sensu incipit et ad intellectum tendit. Cum enim videmus, ut supra dictum est, rerum pulcritudinem, magnitudinem, ordinem, Deum intelligimus non plenarie sed semiplene: quod tamen imperfectum est modo in intelligendo perficietur in futuro. Intelligentia vero de Deo iam consummata est in angelo.
Sequitur: «mentibus ab ymaginibus defecatis», id est ab imaginationibus purgatis. Cum enim contemplamur Deum, ut testatur summus Boecius in libro de Trinitate, non oportet nos ad imaginationes deduci ut metamorphonite deducti sunt, qui Deum corporalibus lineamentis distentum esse crediderunt, angelisque stipatum quasi quodam militari exercitu.
Sequitur: «superessentialis et diffinitiue originis». Deus dicitur origo, quia ab eo singula suum esse sortiuntur; «diffinitiua», quia per eum quelibet res in certo genere rerum suis substantialibus finitur; «superessentialis», quia diuina usia omnem substantiam sui eternitate, sui immutabilitate, sua essendi proprietate excellit.
Additur: «simpla et reciproca manifestatio»; quomodo illa manifestatio que habetur de Deo simplex sit, ex premissis liquet; illa autem visio dicitur «reciproca» que non fit per media, sed immediate; in hominibus autem fit manifestatio de Deo per media, ut iam dictum est; in angelo vero non oportet, quia angelus Deum videt in se, et in Deo se.
Theophania vero dividitur in tres species: in Epiphaniam, Yperphaniam, ypophaniam.
Quid sit Epiphania. Epiphania est illa superexcellens Dei visio secundum quam superiores ordines angelorum, scilicet Seraphin, Cherubin, Throni Deum contemplantur; unde componitur ab «epi», quod est supra, et «phanes», quod est visio; unde Epiphania, quasi superior Dei visio interpretatur, et sic describitur: Epiphania est ministerii incalescentis affectionis altiorisque intellectus iudiciique libra resultatio distributa. Hec descriptio triplex angelorum ministerium insinuat, triplex donum, triplicem potestatem, secundum quod triplicem innuit angelorum statum, scilicet caritatem, scientiam, discretionem. Inter hos tres ordines angelorum Seraphin preeminentiam habent, de quo ordine hoc modo agendum est. Primo videndum est quid sit Seraphin, secundo, unde dicatur, tertio, secundum que consideretur iste ordo.
Seraphin est supereminens celestium spirituum collegium, calidum, mobile, acutum, subtile, a fonte luminum immediate illuminatum, media mediate illuminans, quia spiritus qui hunc ordinem constituunt inter celestes spiritus preeminentiam habent. In diffinitione ponitur: «supereminens», et quia ordo iste magis incalescit amore diuino, dicitur «calidum»; et quia iuxta subtilitatem nature maiorem habet liberi arbitrii ad bonum habilitatem, sequitur: «mobile», et quia eminentius ceteris archana celestia penetrant, additur: «acutum»; et quia subtiliorem ceteris spiritibus habent naturam, sequitur: «subtile». Unde et ordo iste eleganter seraphin dicitur, quod interpretatur: ardens, quia diuino amore magis incalescunt; sequitur: «a fonte luminum», id est, a Deo, qui est Pater luminum,6 immediate illuminatum, quia ab ipso, nullo mediante, irradiatur splendore, scientia; et media mediate illuminans, quia medios ordines, mediantibus thronis, diuina reuelatione illustrat.
Sciendum est autem quod omne nomen <h>ebreum appellatiuum quod terminatur in n vel in m pluralis numeri est, ut seraphin, cherubin; sed quando ista nomina terminantur in n pluralis numeri sunt, et neutri generis, et notant totum ordinem; unde in prefatione <Misse> dicitur: «ac beata Seraphin», et in Ysaia:7 volauit ad me unus de seraphin, id est, unus de illo choro; quando vero terminatur in m, pluralis numeri sunt et masculini generis, et notant aliquos de ordine; unde in Exodo legitur: fecit Moyses duos cherubim productiles;8 hec nomina vero: seraphim, cherubim, notant aliquos de ordine, et sunt masculini generis et pluralis numeri. Illi ergo angeli qui diuino amore incalescunt maxime ad hoc sunt officium deputati specialiter ut homines ad incalescendum amore diuino inuitent; primum ordinem constituunt.
De hoc ordine erunt viri contemplatiui qui diuino amori omnino sunt dediti, ut viri claustrales. Huic oppositus est ordo demonum inordinatus, immo, ut verius loquar, «exordo», qui huic officio sunt deputati, ut homines arceant ab amore Dei et proximi, et inuitent ad amorem mundi. Iste conuentus demonum ficto vocabulo potest dici antiseraphin; de isto conuentu erunt illi qui amorem mundi preponunt amori Dei.
Hic autem ordo qui Seraphin dicitur, primo articulo descriptionis Epiphanie describitur, cum dicitur: «ministerii incalescentis affectionis». Et quia post dilectionem dignior et fructuosior est scientia, secundum locum optinet ille ordo qui post Seraphin pleniorem habet scientiam de diuinis. De hoc ordine, qui secundum locum optinet, hoc modo agendum est. Primo, considerandum quid sit ordo ille qui dicitur Cherubin; secundo, unde dicatur; tertio, secundum que consideretur.
Cherubin est ordo angelicus cum primo plenitudine scientie conueniens, tertium eadem preueniens, prima similitudine tertio dissimilis et prima dissimilitudine eidem consimilis, quod partitur cum primo impertiens tertio; quia ordo iste post Seraphin ceteris ordinibus pleniorem habet scientiam, cum primo ordine dicitur conueniens, tertium vero preueniens. Prima autem similitudo in angelis occurrit in Cherubin, quia imitatur primum ordinem primo loco, et precipue in scientia et caritate, et hac similitudine prima dissimilis est tertio ordini, quia cum illo non conuenit in tanta dilectione et scientia. Prima autem dissimilitudo inuenitur in Cherubin, quia iste ordo primus inuenitur minor primo ordine in bonis nature et gratie, et hac dissimilitudine est similis tertio ordini, quia, sicut medius ordo minor est primo, ita tertius secundo. Ea autem que ei a primo ordine reuelantur, et ipse reuelat tertio. Illi ergo angeli qui post primum ordinem pleniorem habent scientiam et huic deputati sunt officio ut homines moneant ad diuinorum intelligentiam ordinem constituunt qui dicitur Cherubin. Cherubin autem plenitudo scientie interpretatur. Unde ordo ille a plenitudine scientie nuncupatur. Illi autem sancti qui sacre pagine student intuitu Dei in hoc ordine erunt. Ille autem conuentus demonum qui homines arcent a scientia Dei Cherubin est oppositus; unde anticherubin potest dici. De hoc autem conuentu erunt mali qui potius student in prudentia seculi quam in sapientia Dei. Predictus autem ordo qui Cherubin dicitur secundo articulo predicte descriptionis innuitur, cum dicitur: «altioris intellectus».
Sunt alii spiritus qui, cum discernendi vel iudicandi scientiam habeant inter bonum et malum hoc speciale sortiti sunt officium ut homines ad discernendum sive iudicandum inter bonum et malum inuitent. Hii tertium constituunt ordinem qui Throni nuncupantur, non solum autem quia iudicant, sed a ministerio iudicandi dicuntur Throni, id est iudicantes. Thronus enim est sedens iudicium. Hic autem ordo sic describitur: «throni sunt celeste supercelestis iudicis consistorium in quo iudicia examinat, per quos homines ad exequendum iudicia inuitat, et isti etenim ordini iudicia sua Deus reuelat, que executurus est in celo et in terra. Per eum etiam homines ad iudicia sua inuitat, ut iuste iudicent, et a libra iudicii non declinent. De hoc ordine erunt illi qui iuste sententiam ferunt, nec a tramite iusticie recedunt. Huic ordini oppositus est ille conuentus demonum qui ad hoc deputati sunt ut homines seducant, et a libra iudicii declinare faciant. De istorum conuentu erunt prelati et principes terre qui non obseruant ordinem iustitie. Ordinem Thronorum tertius articulus descriptionis demonstrat, cum dicitur: «iudiciique libra»; quod autem sequitur: «distributa resultatio» tribus redditur. Istud resultare dicitur cuius presentia alicui offertur; maxima autem rei dilectio rem dilectam diligenti presentat; sic expressa scientia rem scitam nobis offert; a simili, iudicii discretio rem circa quam nostrum fertur iudicium. Illa ergo manifestatio qua tres superiores ordines Deum contemplantur, sed diuerso modo, competenter resultatio distributa censetur.
Nota quod non ideo Seraphin et Cherubin preponuntur Thronis, quia dilectio dignior sit ratione, sed quia fructuosior est, quia ex ea consequimur fructum beatitudinis; ideo et primo loco et prima Seraphin notantur. Item, quia ex scientia emanat iudicium, propter preambulam eius scientiam iudicamus, secundum Cherubin optinent locum.
Yperphania vero pertinet ad tres medios ordines, scilicet Dominationes, Principatus, Potestates, qui in modo speculandi Deum conueniunt quibus per tres superiores ordines archana celestia reuelantur. Yperphania dicitur ab «yper», quod est post, et «phanes», quod est apparitio, quasi: post primam visionem apparitio secunda. Yperphania est diuina illuminatio sui participem scalari reuerentia insigniens, usum edocens, arcensque contrarium.
De dominationibus. Sunt alii spiritus superioribus obedientes et inferioribus imperantes, qui sicut habent in munere ut inferiores ordines eis obediant, ita habent in ministerio ut homines moneant, ut suis maioribus obediant. Hii quartum ordinem constituunt qui Dominationes dicuntur, quia inferioribus ordinibus dominantur, et quodammodo dominis sit obediendum ab eis edocetur. De hoc ordine erunt illi qui suis prelatis regulariter obediunt, et suis inferioribus rationabiliter imperant. Huic ordini oppositum est ille conuentus demonum qui homines ad inobediendum inuitant. De eorum collegio erunt illi homines qui suis superioribus ex contumacia fuerunt inobedientes, et inferioribus irrationabiliter imperantes. Hunc ordinem insinuat primus articulus descriptionis, cum dicitur: sui participem scalari reuerentia insigniens; in reuerentia enim quidam gradus considerantur; alia enim reuerentia maiori, alia pari, alia minori debetur. Hos gradus reuerentie ordo predictus et diuersis exhibet et diuersis exhibere homines monet.
De principatibus. Sunt alii angeli qui post Dominationes inferioribus ordinibus dominantur, et huic ministerio sunt deputati ut homines inuitent ad usum principandi eosque usum et formam principandi aliis docent. Unde, quia hoc habent in munere quod inferioribus principantur et homines edocent modum principandi inferioribus, Principatus dicuntur. De hoc ordine erunt homines illi qui iuste subditos regunt. Huic ordini oppositus est quidam conuentus demonum qui hominibus suggerunt ut non regimen, sed tyrannidem in subiectos exerceant. De eorum consortio erunt illi qui suis subditis potius preesse quam prodesse volunt. Hunc ordinem insinuat secundum articulum descriptionis cum dicitur: usum edocens.
De Potestatibus. Sunt alii angeli qui hanc potestatem sortiti sunt in munere ut arceant demones ne tantum exerceant maliciam in homine<m> quantam exercere vellent, et ne temptent eum ultra quam ferre potest. Habent enim in ministerio ut doceant homines resistere temptationibus demonum, et hii constituunt ordinem qui dicitur Potestates, unde a munere et ab officio Potestates dicuntur. De hoc ordine erunt illi qui bonos contra malos defendunt et prauis suggestionibus demonum resistunt, et alios ad resistendum instruunt. Huic ordini oppositus est quidam conuentus demonum qui istis in quantum possunt resistunt. De eorum conuentu erunt illi qui hominibus mala suggerunt. Hos duos ordines, id est Principatus et Potestates insinuant duo sequentes articuli descriptionis, cum sequitur: «usum edocens», quantum ad Principatus; «arcensque contrarium», quantum ad Potestates.
Sequitur de Ypophania. Ypophania est diuinum participium nature legibus occurens, archana celestia pro discreta capacitate reuelans. Hoc pertinet ad tres inferiores ordines, scilicet virtutes, archangelos, angelos. Dicitur: «diuinum participium», quia huiusmodi scientia quam isti tres ordines habent de Deo ipsos facit esse Dei participes. Horum trium ordinum primus dicitur Virtutes.
De Virtutibus. Sunt enim quidam angeli qui hoc habent in munere ut eorum ministerio fiant miracula, et eis mediantibus virtutes fiant ab hominibus. Hii adesse creduntur in altari cum panis in Corpus Christi mutatur. Hii constituunt ordinem qui dicitur Virtutes. Illi erunt de istorum consortio quibus specialiter datum est quasi in speciali munere facere mirabilia.
De antivirtutibus. Huic ordini oppositum est quoddam collegium demonum ministerio quorum fiunt prestigia ad homines illudendum. De eorum conuentu erunt illi qui prestigiis et diuinationibus intendunt. Ordinem autem predictum insinuat primus articulus descriptionis, cum dicitur: «nature legibus occurrens». Predicti enim angeli in hoc nature legibus occurrunt quod preter legem nature multa miracula faciunt.
De Archangelis. Sunt alii angeli qui hoc acceperunt in munere quod eis maiora archana celestia reuelantur que circa homines sunt exhibenda et hii in ministerio acceperunt ut ea hominibus nuntient. Hii constituunt ordinem qui dicitur Archangeli, quia maiora et principalia nuntiant, ab «archos», quod est princeps, et angelus, quod est nuntius. Angelus est nomen officii, non nature. De quorum ordine erunt illi qui bona intentione altiora de Deo hominibus predicant.
De antiarchangelis. Huic ordini contrarius est ille conuentus demonum qui hominibus abhominabiles heresum errores suggerunt. De eorum conuentu erunt illi heretici qui abhominabilia documenta de Deo fingunt.
De Angelis. Sunt alii angeli qui hoc acceperunt in munere quod eis a Domino minora reuelantur, et hec eadem hominibus nuntiant, et ad exercenda diuersa officia circa statum hominum mittuntur. Hii creduntur esse deputati hominibus ad custodiam. Hii constituunt ordinem qui dicitur Angeli. Angelus enim nuntius dicitur. De hoc ordine erunt illi qui bene subditos conseruant.
De antiangelis. Huic ordini oppositus est conuentus demonum qui minus abhominabilia, tamen falsa de Deo hominibus suggerunt. De hoc ordine erunt minores heretici qui per maiores decipiuntur; istos duos ordines insinuant duo sequentes articuli predicte descriptionis, cum dicitur: archana celestia pro discreta capacitate reuelans. Hoc enim ad angelos et ad archangelos pertinet. Et de istis ista sufficiant.