Cursus Theologicus, Tomus I: In Primam Partem
Collegii Salmanticensis Cursus Theologicus, tomus I
First published 1870
The Cursus Theologicus of the Discalced Carmelites of Salamanca (the 'Salmanticenses'), tomus I, in the 1870 Paris reprint. Contains the Prooemium and the three great treatises of this volume: De principio individuationis (a digression on the principle of individuation), De Visione Dei (in quaest. 12), and De Scientia Dei (in quaest. 14, including the extended rejection of middle knowledge). The edition prints St Thomas's Prima Pars text alongside; that text is not republished here.
✦ This work is being completed — add a section.
Prooemium, et partitio totius Operis
Num. 1. Quia Prooemium, et divisio totius operis non parum solet ad eius intelligentiam conducere, ideo utrumque primo loco tradimus.
§ I. Cur totum hoc opus Cursus Theologicus inscribatur?.
Merito opus hoc: Cursus Theologicus Summam Theologicam Angelici Doctoris D. Thom. complectens, inscribitur. Nam sicut artium cursus, nuncupatur, Cursus, deducta metaphora ab actu currendi, quo celeriter pergimus, iter brevi tempore conficientes: et appellatur Artium, nomine hoc in latiori significatione accepto, prout quasdam philosophiae partes complectitur, ideoque ut nomenclatura haec non sit dissona rei, quae per eam inscribitur, debent cuncta, quae in eo discutiuntur breviter, et succincte, quantum commode fieri possit, tradi: ita totum hoc opus, Cursus Theologicus inscribitur. Theologicus quidem, quia tractatus de Deo, seu Theologici in eo continentur. Cursus vero, quia praedicti tractatus (licet varii, et diversi, ac alias satis diffusi, in quibus plusquam duodecim tomi consumi merito possent) relictis, tum pluribus adversariorum parvi momenti opinionibus: tum etiam non paucis exigui ponderis pro vera sententia rationibus, quae ex D. Thom. visceribus non desumuntur, breviter, et succincte quantum materia, de qua agitur, et debita eius divisio patitur, in sex tomos sicut cursus ille artium in quatuor, in hoc opere distribuuntur: ut ita omne hoc Theologicum iter alias longissimum, et itinere artium multo longius, latius, et profundius, non longo tempore peragi, et percurri possit: et sic totum hoc opus nomine cursus Theologici, sicut cursus ille artium cursus titulo, merito insigniatur.
Unde sicut in artium cursu illae solum disputationes excitantur, quae in scholis communiter circumferuntur, quamvis dux earum Aristot. plura alia tetigerit: ita cursus iste Theologicus Summam Theologicam Angelici Doctoris complectens, muneri suo satisfaciet, si ex tota Summa Theologica eiusdem D. Thom. omnes illas quaestiones et articulos, quae in scholis communiter agitari, et discipulis dictari solent, explicuerit, et tractatus, ac disputationes ad eorum exactiorem intelligentiam desiderata excitaverit, licet Theologiae Princeps D. Thom. plura alia in sua Summa Theologica adduxerit. Nam quemadmodum in praedicto artium cursu (ut ita in adducto exemplo persistamus) discussis, et explicatis difficilioribus, omittuntur alia, vel quia secundum se facilia, vel quia etsi secundum se difficultatem ingerentia, attamen ex aliis difficilioribus, iam tamen explicatis, et a magistro acceptis, possunt facile, vel adhibito proprio, et modico labore addisci: ita in Theologico cursu, agitatis, et explicatis omnibus difficilioribus quaestionibus D. Tho. quae in scholis communiter circumferuntur, tunc consulto aliae omittentur, vel quia secundum se faciles, vel quia etsi secundum se difficiles, attamen semel discussis, ad examenque vocatis omnibus aliis iam dictis, facili negotio, vel proprio, ac temperato labore, ac sine magistri ope potest in earum intelligentiam deveniri.
§ II. Cursus iste Theologicus, et cursus artium nostri Collegii Complutensis erunt inter se consoni, mutuoque se fovebunt.
2 Caeterum, quia cursus artium, et Theologicus, ita inter se coordinentur, ut ille praeeat, et Theologico cursui viam paret; iste vero subsequatur, et sit veluti complementum, et forma alterius: ille sit quasi lucifer praenuntians istum, iste vero quia Theologicus, non quia noster, sit (ut sic dicamus) Sol post suum luciferum subsecutus: ita tamen ut unus alium, quamvis dispari ratione, foveat, et uterque ad peritum Theologum, veluti formandum, ille quidem adinstar dispositionis, iste vero per modum quasi formae necessarius sit: propterea cursus hic Theologicus, quem cursus artium Collegii Complutensis nostrae Religionis praeivit, cuique iter stravit, ita cum eo nectetur, mutuoque se ad invicem fovebunt, ut inter se omnino consoni, et pacem habentes sint: et quae in artium cursu explicata, et agitata fuerunt, ex quibusque aliae Theologicae difficultates, vel omnino perspicuae manent, vel facillimo negotio deducuntur, iterum in Theologico cursu ad examen non vocabuntur. Sicut etiam quae ad artium cursum spectantia, et ibidem iustas ob causas omissa fuerunt, quaeque ad Theologicos tractatus valde conduxerint, ea in hoc Theologico cursu discutientur.
§ III. Cur in hoc opere non incipitur ab explicatione primae, et secundae quaestionis 1 par. D. Thom., sed a tertia.
3 Hinc ergo plurium sufficiens redditur ratio. Primo quidem, cur in Theologico isto cursu priorem, et prooemialem quaestionem Angelici Doctoris, necnon et secundam ei annexam, intactam, et inexplicatam relinquimus. Nam quod in priori illa quaestione praecipue solet discuti, est, quodnam sit Theologiae obiectum? an ipsa sit scientia? et an una secundum speciem? utrum sit una simplex qualitas? an subalternetur scientiae beatae? et quid ad hanc subalternationem desideretur? et deinde quomodo cum subalternatione ad illam, et in evidentia principiorum, quam habet, stet eam vere esse scientiam? et alia huiusmodi. At ista ex iis, quae nostrum Collegium Complutense in suo Logica, disp. 19, per totum luculenter, et fuse adduxit, et peculiariter Sacrae Theologiae applicuit, explicans, quomodo Deus sit eius obiectum, et habet unitatem atomam, satis perspicue constant. Et propterea Theologicus iste cursus ab his iterum discutiendis abstinebit. Sicut etiam illa, quae D. Thom. in 2 qu. adducit, sunt satis in se facilia, et expositione non indigentia, maxime suppositis iis, quae in praedicta disp. a nostro Collegio Complutensi traduntur, et illis, quae a nobis in hoc 4 tom. dicentur: ideo hic non immorabimur.
4 Secundo vero ex dictis redditur ratio, cur cursum hunc Theologicum ab explicatione quaest. 3 Angelici Doctoris exordium sumit, et hoc quidem propter duo iam tacta. Primo, quia post duas quaest. priores, quas ob rationem dictam intactas reliquimus, recto ordine haec 3 qu. subsequitur. Et ideo semel illis relictis, huic specialem ingerenti difficultatem, peculiaremque tractatum ad sui explicationem exposcenti, primus locus debebatur. Deinde, quia in ea tangitur maxima illa controversia de principio individuationis substantiae materialis, et accidentium illius, ac proinde de principio distinctionis pure individualis cuiusvis entis: quae a nostro Collegio Complutensi ob iustas causas, et ut brevitati consuleret, consulto fuit omissa: quaeque ad plures, et gravissimas difficultates valde conducit, et in scholis agitari solet. Et propterea cursus iste, qui cursum illum artium fovere, et ab eo foveri debuit, non potuit non hanc tertiam D. Thom. quaestionem, quoad hoc fuse explicare.
§ IV. Unde totum hoc opus dividendum, et quid in primo, et secundo eius tomo continebitur?.
5 Tertio deinde ex dictis deducitur, cur, et quomodo Theologicus iste cursus, ex sex tomis integrandus, debeat dividi, et in diversa veluti membra secari. Nam, ut nuper dicebamus, obiectum eius est Deus: et quia participatio scientiae debet esse iuxta partitionem obiecti, vel diversam eius considerationem: idcirco iuxta diversas, quas in Deo possumus excogitare rationes, cursus iste secandus erit. Deus igitur potest considerari, vel secundum se, vel ut dicit ordinem, aut quasi ordinem ad creaturas, ita quidem ut consideratio Dei secundum se praeeat considerationem sui, ut quasi respicit creaturas: et ideo primo loco in nostro Theologico cursu de Deo secundum se agemus. Quia vero ipse secundum se potest bifarie sumi, vel ut est Unus, vel ut Trinus: et ea, quae ad Deum ut Unum spectant, sunt priora iis, quae ad ipsum ut Trinum pertinent: idcirco prius de Deo ut Uno, quam de illo ut Trino sermo instituetur. Et ita hunc primum cursus nostri Theologici tomum Deo, ut Uno dabimus, et in eo quinque tractatus adiiciemus. Et in primo de Principio individuationis substantiae materialis, et distinctionis pure individualis cuiusvis entis, circa tertiam quaestionem huius 1 par. D. Thom. disputabitur, ut ita de divina unitate, simplicitate, ac spiritualitate constet. Nam, ut D. Thom. haec omnia explicet, quasi per antithesin, eam ante oculos proponit, explicando quomodo in hoc distinguitur substantia spiritualis, maxime vero divina, a substantia materiali, quod ista ex materia, ut ex prima radice individuatur; illa vero ex se ipsa: et rationes, quae urgent ad ostendendum modum materialem individuationis ex materia petitum, convincunt opposito, et spiritualiori modo substantiam immaterialem, maxime vero Deum esse individuandum. In secundo vero de visibilitate Dei prout est in se ab intellectu creato, seu de visione Dei, una cum Angelico Doctore, q. 12. In tertio de scientia Dei, circa q. 14 sanctissimi Praeceptoris. In quarto de voluntate Dei explicantes quaestionem 19 eiusdem D. Thom. In quinto tandem de praedestinatione una cum Angelico Doctore quaest. 23 suae 1 part. sermo texetur. Nec de aliis attributis divinis peculiariter in hoc 1 tomo agetur, tum quia in scholis non solet communi usu hoc in speciali discuti, et discipulis dictari: tum etiam, quia quidquid circa alia attributa difficultatem ingeret, totum ex iis, quae circa haec Dei attributa iam insinuata dice-mus, constabit.
6 Quia vero, ut dicebamus, in consideratione Dei secundum se, statim post Deum ut Unum, subsequitur ipse ut Trinus, ea de causa secundus tomus nostri cursus Theologici de Deo ut Trino, una cum D. Tho., a quaest. 27 usque ad quaest. 43 suae 1 par., sermonem instituet. Nec ibi sistet, sed ad tractatum de Angelis, a qu. 50 eiusdem 1 par. usque ad qu. 64, et a qu. 106 usque ad 108, simul cum Sanctissimo Praeceptore progredietur.
Ratio vero, propter quam post tractatum de Deo ut Trino, istum tractatum de Angelis adiiciemus, est, quia, ut supra asserebamus, post conceptum Dei secundum se, ut Unius, et Trini, recto ordine ad ipsum, ut dicit quasi ordinem ad creaturas, devenitur. Et quia iste quasi ordo est duplex, vel causae efficientis, vel finalis, et ordo, aut quasi ordo causae efficientis est prior quoad esse existentiae simpliciter talis, nempe quoad esse existentiae naturalis, et non solum intentionalis: propterea primo de Deo, ut est causa efficiens creaturarum agitur. Et licet Deus possit considerari, vel secundum quod est causa creaturarum, non determinando in particulari, quarumnam fuerit causa, vel secundum quod est causa creaturarum in speciali, earum nimirum, quas de facto produxit: quia tamen illud prius, nec solet in scholis communiter agitari, nec suppositis iis, quae nostri Complutenses in lib. Physic. dixere, et aliis, quae circa Deum, ut est causa creaturarum in particulari asseremus, nova indiget expositione: ideo licet de hoc D. Thom. ante quaestiones de Angelis egerit, nihilominus nos speciales disputationes circa rem istam in nostro 2 tom. non excitabimus: sed solum circa Deum ut est causa efficiens creaturarum in particulari, nempe Angelorum, ac proinde de ipsis Angelis ab eo procedentibus agemus. Et licet etiam de homine, et eius anima plures possent moveri disputationes, et specialis de eo tractatus institui, ut mentem D. Tho. in hac 1 par., a quaest. 75 usque ad quaest. 90, explicaremus; quia tamen circa hoc plura satis luculenter nostrum Collegium Complutense in suo cursu Artium in lib. de Anima tradidit: idcirco nihil de hoc in nostro cursu Theologico ex professo dicetur.
§ V. Quid in tertio, et quarto tomo tradetur.
7 Deinde tomum tertium considerationi Dei, ut est ultimus finis creaturae rationalis, et beatitudo illius: necnon actibus humanis, sive bonis, sive malis, et peccaminosis, in communi tamen consideratis, quibus ad Deum ultimum finem pervenitur, vel ab eo receditur: ac tandem principio supernaturali bonorum actuum, quo vitam aeternam meremur, nempe gratiae, dabimus. Et ita tomus iste complectetur: tum tractatum de ultimo fine, et beatitudine, circa ea, quae Divus Thom., a quaest. 1 suae primae secundae usque ad quaest. 5, discutit, licet in his parum immorabimur: quia plurima ibidem contenta, ex his, quae in hoc 1 tomo tractatu de visione Dei dicemus, constabunt. Tum etiam tractatum de actibus humanis in communi, circa quaestiones aliquas, in quibus Angelicus Doctor de eis in eadem prima secundae agit. Tum deinde tractatum de peccatis, complectentem ea, quae sanctissimus Praeceptor ibidem, a quaest. 73 usque ad 89, disputat. Tum denique tractatum de gratia in communi, de gratia sanctificante, seu de iustificatione, et merito, ac proinde continentem, et explicantem illa, quae Angelicus Doctor, a quaest. 109 usque ad quaest. ultimam suae primae secundae, nempe quaest. 114, adducit.
Quamvis etiam forte ante tractatum de gratia, alium de legibus adiiciemus.
8 Quia vero post considerationem in communi eorum, quibus ad Deum ultimum finem pervenitur, vel ab eo receditur, restat consideratio eorum in particulari, quibus hoc ipsum fit: idcirco quartus tomus nostri cursus Theologici, de hoc ex professo disputabit. Et licet ad id exacte praestandum, necessarium esset de omnibus virtutibus, et vitiis in particulari agere; nihilominus in hoc 4 tomo solum de tribus virtutibus Theologicis, nempe fide, spe, et charitate sermo texetur: quia de his solum solent communiter in scholis tractatus, et disputationes agitari, et discipulis dictari. Maxime quia suppositis iis, quae circa primam secundae D. Thom. in 3 tom. dicentur, et illis, quae in particulari circa has tres Theologicas virtutes in hoc 4 tomo in lucem edentur, facile, et absque magistri ope caeterorum notitia poterit haberi. Et ideo quartus iste nostri cursus Theologici tomus ea, quae circa istas virtutes in D. Tho. in sua secunda secundae tradit, quaeque in scholis communiter edoceri, et dictari solent, complectetur, et explicabit.
§ VI. Quid in quinto, et sexto tomo discutietur.
9 Caeterum, quia viam hanc virtutum, per quam ad coelestem patriam recto tramite itur, et a qua peccando recessimus, Redemptor noster Christus, qui peccatores salvos facere venit, quique datus est in Ducem, et Praeceptorem gentium, nobis in se ipso demonstravit: et per eum omnia beneficia, et dona gratiae a Deo in nos derivantur: propterea ad consummationem totius Summae Theologiae oportuit, ut Angelicus Doctor de hoc Salvatore nostro, et beneficiis peculiaribus eius pertractaret. Et ideo nos cum illo huic tanti nostrae salutis auctori quintum nostri cursus Theologici tomum dabimus, et in eo per diversos tractatus totam materiam Incarnationis, a quaest. 1 tertiae par. D Thomae usque ad 26 explicabimus.
10 Quia vero specialia organa, quibus Christus Dominus suam nobis gratiam communicat, sunt sacramenta, propterea Divus Thom. de his in genere agit, a quaest. 60 usque ad 65 suae tertiae partis, et postea de Baptismo, a quaest. 66 usque ad 71. De Confirmatione vero, quaest 72; de Eu-charistia autem, a quaest. 73 usque ad 83. Quaestiones vero de Poenitentia inchoavit a quaest. 84 et continuavit usque ad quaest. 90, quae est de partibus Poenitentiae, licet morte praeventus illas perficere non potuerit: sed quae defuerunt usque ad consummationem operis, additae sunt ab eius discipulis ex aliis eius scriptis: quae ob hanc causam additiones ad tertiam partem nuncupantur: et in eis, a quaest. 1 usque ad 28, traduntur ea, quae ad completum de Poenitentia tractatum desiderabantur. Deinde a quaest. 29 usque ad 33 de Extrema Unctione, et de Ordine a quaest. 34 usque ad 40. Ac tandem de Matrimonio a quaest. 41 usque ad 68 agitur.
Unde huius nostri cursus Theologici tomus sextus totus erit in explicatione Sacramentorum, per quae tamquam per coelestia quaedam organa, et instrumenta, divina gratia a Christo in nos derivatur. Non tamen ideo in hoc ultimo tomo de omnibus Sacramentis agemus, sed solum de Sacramentis in genere, de Sacramento Eucharistiae, et Poenitentiae: quoniam de Baptismo, de Confirmatione, de Ordine, et Extrema Unctione non solet in scholis communiter discuti, nec tractatus de his Sacramentis a magistris discipulis dictari. Sicut nec de Matrimonio solet communiter apud scholasticos Theologos tractatus institui, licet apud morales Theologos non modicae disputationes circa illud excitentur. Nos autem cursum scholasticae Theologiae potius, quam moralis tradere intendimus: et propterea de Eucharistia, et Poenitentia, in quibus quam plurimae scholasticae quaestiones involvuntur, in hoc nostro Theologico cursu sigillatim agemus. Quare non mirum, quod de Matrimonio, in quo pauca, vel nulla difficultatem novam ingerentia, et ad scholasticam Theologiam spectantia continentur, disputationes non texamus, maxime quia, ut saepe diximus, semel traditis aliis tractatibus iam dictis, quae in toto hoc cursu Theologico continentur, facile cuncta, quae ad Theologiam moralem spectant, addiscentur, et ex Divo Thoma eruentur.
11 Ex quibus etiam fit, ut hoc ultimo tomo a nobis in lucem edito, nullus alius ad ea, quae in 3 par. D. Thom. post quaestiones de Sacramentis traduntur, desideretur. Nam licet Sanctissimus Praeceptor, a quaest. 69 usque ad 99, quae est ultima additionum, in quaque finiuntur omnes quaestiones totius suae summae Theologicae, egerit de pertinentibus ad resurrectionem corporum, et finalem statum, necnon et de morte, quae resurrectionem praecedit, et de iudicio finali, quod subsequitur, de praemiis et poenis resurgentium; nihilominus, quia aliqua ex his, constabunt ex illis, quae in hoc 1 tomo tract. de visione Dei, et 3 tom. trac. de beatitudine dicentur: et alia ad scholasticas scholas non solent vocari: idcirco a sermone de eis faciendo abstinebimus et in hoc 6 tomo totus noster Theologicus cursus finietur.
§ VII. Duces huius nostri cursus assignantur, et simul cur a nostri Complut. Collegii artium cursu non dissideant, amplius explicatur.
12 In eo tamen, ut iam innuimus, duo semper ante oculos habebimus. Primum quidem, ut vox Sanctorum Patrum, praecipue vero August. et D. Thom. semper in ipso sonet, et resonet: semper eorum doctrinam floridam, et uberem eructet: semper de eorum limpidissimo, et dulcissimo fonte bibat, et aquas semel inde bibitas refundat. Non enim profundissimum hoc Theologiae pelagus, nisi ipsis ducibus transfretare aliquis poterit. Secundum vero, ut cuncta, quae in hoc cursu Theologico discutientur, semper sint valde consona ad ea, quae in suo cursu artium Collegium Complutense sacri Ordinis nostri nuper edidit. Cum enim, tam iste, quam ille cursus ex visceribus Divi Thomae haustus sit, et viscera Angelici Doctoris sibi ipsis non contradicant, sed inter se mirabili nexu cohaereant; nec cursus artium, et iste Theologicus sibi contradicent, sed amicabili foedere, et intimae pacis osculo se invicem osculabuntur.
Quaestio I: De simplicitate Dei
Conclusio utriusque articuli est negativa.
Conclusio est affirmativa.
Conclusio est affirmativa.
Conclusio est negativa.
Conclusio est negativa.
Conclusio est affirmativa.
Conclusio est negativa. Notationes circa omnes articulos huius tertiae quaestionis Divi Thomae.
In primis ergo ex iis, quae in Prooemio huius operis diximus, satis constat, cur cursus hic Theologicus a qu. 3 huius 1 par. D. Thomae incipiat: et ideo quoad hoc nihil modo dicendum superest.
Deinde advertendum est, quod circa quaestionem hanc D. Thom. plura possent in dubium vocari. Primum quidem, an Deus sit corpus, et compositus ex materia, et forma? Secundum vero, an sit idem, quod sua essentia, vel natura? necnon, et idem quod sua existentia? Tertium, an sit in genere aliquo? Quartum vero, an sit in se simplex? et an possit in compositionem aliorum venire? Quintum, an in illo sint aliqua accidentia? Sextum, an se ipso individuetur? Septimum denique, an substantiae materiales ex materia tanquam ex primo principio suae individuationis individuentur? Quia ut in Prooemio dicebamus, inde probat D. Thomas, Deum se ipso esse individuum, et non ex materia: quia in hoc distinguuntur substantiae spirituales a materialibus, quod illae ex se, istae vero ex materia, ut ex prima radice individuantur. Caeterum, quia de primo, secundo, quarto, et quinto, ex iis quae in tractatu de Scientia, et Voluntate Dei dicemus, de tertio ex iis, quae nostrum Collegium Complutense in 3 Physic. tradidit constare poterit. propterea, solum de sexto, et septimo aliquid dicendum restat. At vero, quia de sexto nulla est specialis difficultas, sed solum de septimo, et quae circa illud tradenda erant, consulto a nostro Collegio Complutensi ob iustas causas omissum est, idcirco propter illa, quae in Prooemio huius operis numero secundo tradidimus, in explicationem huius quaest. unicum tantum modo tractatum instituemus: in quo de principio individuationis substantiae materialis: et accidentium eius, ac proinde de principio distinctionis pure individualis agemus. Nam sola materia, quae est principium individuationis respectu substantiae materialis, ut ex infra dicendis patebit, potest esse praedictae distinctionis prima radix, et origo: ut inde etiam colligatur, quomodo Deus se ipso individuetur, et nequeat ab alio per distinctionem pure individualem distingui.