Cursus Philosophicus Thomisticus, Secunda Pars Artis Logicae
John of Saint Thomas (1589–1644)
Secunda pars artis Logicae of the Cursus Philosophicus Thomisticus of John of St. Thomas (Joannes a Sancto Thoma), from the Reiser edition (Marietti, Turin, 1930), Reiser tomus I, pars secunda.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio I: Auctoris praefatio in 4. editionem secundae partis artis Logicae
Lectori1
Oppignoratam fidem meam in emittenda secunda Logicae parte, editione hac libero, legentium utilitati felicius obstrictam, avidius vinculatam. Certe quod in me fuit, addiscentium commodo intentus, quibus in longum disputatae quaestiones non parum impedimento sunt et taedio, fateor sic me ista tractasse, ut accuratioribus oculis haud quaquam praeluxisse praesumam, at nec tardioribus offudisse caliginem, illud perpetuo curans, ut quanta brevitate fieri possit, quid tenendum sit, aperiatur, ne variis ambagibus disputationem terendo dum aliorum placita displicent, sententiam propriam suspendamus. Optime enim admonuit Ambrosius praefatione in Psalmos2 «faciliora esse, quae brevius explicantur». Praecipuam autem scriptoris intentionem praesertim in istis prioribus scientiis enucleandis in eo sitam arbitror, ut facilitatem potius exhibeat quam eruditionem et multiplicem doctrinae paraturam.
Quod in prima Logicae parte promisimus de quaestionibus pluribus quae ibi tractari solent, hic expediendis, plane solvimus, excepto quod iustis de causis tractatum de signis, pluribus nec vulgaribus difficultatibus scaturientem, ne hic iniectus aut sparsus gravaret tractatus alio satis per se graves, seorsum edendum duximus loco commentarii in libros Perihermenias simul cum quaestionibus in libros Posteriorum, et pro commodiori libri usu a tractatu Praedicamentorum seiunximus.
Quod reliquum Philosophiae naturalis pro integro artium cursu complendo desideratur, simili stilo ac labore in diem evulgandum eadem fide iterum obligata devovemus. Vale.
Prooemium I: PROOEMIUM
Expeditis in prima parte Logicae his, quae ad formam ratiocinandi et resolutionem prioristicam spectant, restat in hac secunda parte ad complementum totius artis agere de materia illius, quae pertinet ad resolutionem posterioristicam. Quae tractatio longior est et prolixior, quia materia artis plura solet habere tractanda quam ipsa forma.
Notandum est igitur, quod omne iudicium mentis est quaedam resolutio seu assensus, et si sit ultimum, est quasi definitiva quaedam sententia. Tunc autem certo et firmiter traditur, quando per suas probationes resolvitur in sua principia, cum quibus habet connexionem. Ut autem diximus in prima parte Summularum1 ex D. Thoma 1. Poster. lect. 1.2 firmitas iudicii sumitur vel ex parte formae ratiocinandi vel ex parte materiae. Ex parte formae, quatenus innititur conclusio rectae dispositioni et colligationi praemissarum ad inferendum, quae nomine consequentiae seu argumentationis appellari solet; unde requiritur bonitas seu firmitas consequentiae ad rectam resolutionem iudicii. Ex parte materiae, quando per propositiones necessarias et per se connexas fit resolutio usque ad principia per se nota, ex quibus deducitur demonstratio; et de his agimus in hac secunda parte Logicae. Quae enim pertinent ad partem topicam, quae agit de probabilibus, et quae pertinent ad libros Elenchorum, qui agunt de parte sophistica, omittuntur in praesenti, quia non agunt de certa et perfecta resolutione iudicii, et ideo solum libri Priorum et Posteriorum vocantur analytici ab Aristotele, id est resolutorii, quia solum in illis docetur firmitas et certitudo resolutionis, tam prioristica ex parte formae quam posterioristica ex parte materiae.
Quia ergo materia requisita ad demonstrationem seu resolutionem certam sunt propositiones necessariae et per se, illae autem sunt per se, in quibus essentialia praedicata vel propriae passiones praedicantur, quia haec sola habent necessariam connexionem cum subiecto, ut ex 1. Poster. cap. 2. constat,3 illae autem sunt propositiones contingentes, in quibus accidentalia praedicata dicuntur: ideo conveniens modus inveniendi istam materiam necessariam et per se sumitur explicando coordinationes praedicamentorum, in quibus res omnes ad sua capita et genera reducuntur, et in unoquoque illorum ponuntur praedicata superiora et inferiora, inter quae invenitur essentialis connexio; ex his enim definitio rei integratur. Et similiter manifestantur proprietates cuiusque praedicamenti vel saltem ponuntur praedicamenta, in quibus cuiusque naturae proprietates collocantur. Unde saltem in generali possumus colligere materiam propositionum et connexiones necessarias; nam in particulari id cognoscere pertinet ad particulares scientias.
Rursus quia praedicamenta, quae sunt coordinationes generum et specierum, cognosci non possunt, nisi ipsa praedicabilia, quae sunt modi praedicandi essentialiter vel accidentaliter, in quid vel in quale, cognoscantur, ideo tota materia artis Logicae, de qua in hac secunda parte agimus, in his tribus continetur, scilicet:
In praedicabilibus, quae sunt modi praedicandi, in quibus distinguitur modus essentialis et quidditativus a modo accidentali vel qualificativo; deinde in decem praedicamentis, ad quae tamquam ad decem classes et summa genera reducuntur omnes naturae rerum et earum gradus atque essentialia praedicata; et tandem in libris Posteriorum, in quibus docentur formari propositiones necessariae et per se et fieri demonstrationes scientificae.
Et licet plura ex his, quae de praedicamentis tractantur, et de universalibus et praedicabilibus, ad Metaphysicam spectent ideoque breviter et sobrie a logico debeant tractari, plura tamen in his disputandis consumuntur quam in ipsis libris Posteriorum enucleandis. Nec mirum, quia plura solent in praeparationibus rerum consumi quam in ultima perfectione, ad quam ordinantur; sicut in intelligibilibus per plures discursus pervenitur ad ultimam sententiam, quae brevissima est; et in naturalibus substantialis generatio in instanti perficitur, et in multo tempore accidentalis alteratio ad eam disponit.
Prius autem quam ea, quae pertinent ad obiectum Logicae, iuxta ordinem praefatum explicanda aggrediamur, de ipsa scientia Logicae quasi prooemialem quaestionem praemittemus, ut cognita scientia facilius ad obiectum ipsius cognoscendum deveniamus.
Quaestio I: DE LOGICA, QUALIS SIT ET AD QUAE SE EXTENDAT
In hac quaestione ordinem illum sequemur, quem servavit D. Thomas in prooemiali quaestione Theologiae, ut prius incipiamus a necessitate ipsius Logicae, quod pertinet quasi ad quaestionem an est. Deinde de ipsa quidditate scientiae eiusque qualitate et specifico obiecto agemus. Quaestiones autem communes, ut de unitate et diversitate scientiae, et an sit una qualitas, in libro Posteriorum q. 27. inquirentur. Nec opus est maiorem notitiam praemittere de ipsa Logica ante istas quaestiones prooemiales, quam quae habetur ex notatis in initio Summularum et quae in istamet quaestione accipi potest, sicut de Theologia in ipsa quaestione prooemiali, et non ante, traditur eius notitia.
Articulus I: UTRUM ARS LOGICAE SIT NECESSARIA SIMPLICITER AD ALIAS SCIENTIAS ACQUIRENDAS
Fere tota DIFFICULTAS huius articuli pendet ex intelligentia terminorum, qui in titulo ponuntur.
Primo enim loquimur de arte Logicae, id est de Logica artificiosa, non de naturali. Naturalis enim non est aliud quam ipsum lumen naturale utens discursu, quod lumen naturale non est pura potentia intellectus, sed etiam intellectus cum habitu principiorum, quae naturaliter sunt nota. Sed ista principia non sunt ipsa scientia seu ars, sed sunt habitus valde distincti habitus principiorum et habitus artis vel scientiae. Et quando inquirimus de necessitate Logicae, non est difficultas de principiis seu de habitu principiorum Logicae, quod aliqui abusive vocant Logicam praeceptivam seu actualem, cum non sit Logica, sed principium Logicae.
Secundo, nomine scientiae potest intelligi vel scientia solum quoad substantiam in statu imperfecto, sicut in prima demonstratione generatur scientia quantum ad substantiam, quod est convincere intellectum certo et evidenter; vel potest intelligi scientia in statu perfecto scientiae et quae simpliciter denominat scientem, et est illa, qua non solum convincitur intellectus, sed etiam qua per se discurrere potest circa ea, quae ad plenam notitiam obiecti talis scientiae spectant, et ab oppositis erroribus seu impugnationibus se defendere. Et potest utroque modo sumi scientia, quando in praesenti inquiritur de necessitate Logicae ad illam.
Tertio proponimus in titulo, an Logica sit necessaria simpliciter. Et sumitur hic „necessarium simpliciter” non pro „necessario absoluto”, quod sumitur ex parte alicuius causae intrinsecae, materiae sive formae, sicut est necessarium hominem esse rationalem et esse mortalem; sed pro necessario respective seu ad aliud, id est ad finem aliquem consequendum. Et hoc necessarium ad finem dicitur dupliciter, vel quod est necessarium simpliciter vel secundum quid. Simpliciter, quando requiritur ad ipsum esse rei vel acquirendum vel conservandum, sicut cibus et respiratio requiruntur ad vivendum. Secundum quid, quando requiritur ad bene esse, id est vel ad aliquod maius commodum vel maiorem ornatum, non ad ipsum esse secundum se. De quibus distributionibus necessarii absoluti et respectivi, simpliciter et secundum quid, videatur D. Thomas 5. Metaph. lect. 6.1
Quia ergo nemo dubitat Logicam ad minus esse utilem et necessariam secundum quid, id est ad melius et commodius esse ipsarum scientiarum, tota difficultas reducitur ad hoc, ut videamus an sit simpliciter necessaria.
RESOLUTIO.
SIT UNICA CONCLUSIO: Ad scientias speculativas artificialis Logica est simpliciter necessaria quantum ad statum perfectum scientiae et quoad eius conservationem et quasi nutritionem, non quoad imperfectum esse et quasi primam generationem scientiae.
Itaque potest dici necessaria simpliciter sine addito, et non simpliciter omnibus modis, sicut respiratio et cibus dicitur necessarius simpliciter animali, non quia requiratur omnibus modis et pro omni statu. Nam in ventre matris, quando primo generatur animal, nec cibo indiget nec respiratione. Nihilominus tamen dicuntur simpliciter necessaria animali, quia non ad aliquem ornatum vel utilitatem superadditam, sed ad ipsum esse animalis, non primo generandum, sed conservandum vel nutriendum necessaria sunt.
Et dicimus ad scientias speculativas esse necessariam Logicam, non ad practicas, quia practicae solum respiciunt rectitudinem operis sive interni sive externi, non autem ipsam indagationem veritatis. Unde solum indigebunt prudentia vel arte, quae dirigunt ipsam bonitatem seu rectitudinem agibilium et factibilium, non vero Logica, quae solum dirigit rectitudinem discurrendi circa veritatem.
Et per hanc conclusionem componimus oppositas sententias, quae circa necessitatem Logicae versantur, quibusdam existimantibus Logicam solum esse utilem, non simpliciter necessariam, ut Conimbric. q. 6. prooem. art. 2. et alii; aliis2 esse necessariam simpliciter omnibus modis, sicut causa universalis requiritur simpliciter ad omnes actiones causae particularis, ut Araujo 2. Metaph. q. 3. art. 3. et alii.
Nos autem dicimus esse simpliciter necessariam absolute loquendo, sed non omnibus modis et pro omni statu cuiuscumque scientiae. Potest enim aliquid simpliciter dici tale, vel quia absolute et sine addito est tale, vel quia omnibus modis et secundum omnem considerationem dicitur tale, ut bene observat S. Thomas 3. p. q. 50. art. 5. Et quod est simpliciter tale primo modo, aliquam recipit latitudinem et potest dici necessarium vel tale simpliciter, licet non omni modo et sub omni statu necessarium sit. De qua conclusione videatur Cursus Carmel. disp. prooem. q. 7.
PRIMA ERGO PARS conclusionis, scilicet quod Logica non sit simpliciter necessaria, id est omnibus modis, ad alias scientias, ex eo manifeste constat, quia Logica non requiritur ad alias scientias nisi tamquam ars et instrumentum acquirendi illas. Effectus autem artis non ita dependet ab arte, ut non possit aliquo modo, saltem imperfecte, fieri sine illa, sicut dicit Philosophus, quod «addiscens artem operatur actionem artis sine arte».3 Quod explicat ibi D. Thomas lect. 7. in fine,4 «quia potest homo aliqualiter exire in scientiae et virtutis actum, antequam habeat habitum scientiae et virtutis, quo adepto perfecte operatur». Et quidem si ita non esset, non possent ipsae artes et scientiae nostris actibus acquiri; nam saltem illi primi actus, quibus acquiruntur, non possunt ab arte procedere, siquidem generant illam. Ergo similiter aliquae demonstrationes non pendent necessario a Logica, saltem quae generant primam demonstrationem Logicae. Licet enim illae demonstrationes non sint sine Logica generata per illas, non tamen ad illas requiritur Logica, sed ex illis procedit. Et si demonstratio fiat in materia alterius scientiae, potest percipi et convincere intellectum non habentis Logicam, et tunc acquiret quidem habitum scientiae, ad quam pertinet illa demonstratio, sed non habitum Logicae, de cuius praeceptis tunc non edocetur.
Denique pro hac parte videnda est doctrina D. Thomae 7. Metaph. lect. 8.5 et 1. p. q. 117. art. 1. et 2. Contra Gent. cap. 75., ubi duplex genus artium distinguit: «Quaedam sunt, in quarum materia non est aliquod principium agens ad effectum artis producendum, sicut in lignis vel lapidibus non est aliqua vis activa movens ad constitutionem domus, quae est effectus artis domificativae. Aliquando vero est ars, in cuius materia est principium movens ad producendum effectum artis, sicut patet in medicina, quia in corpore infirmo est aliquod principium activum ad sanitatem. Et effectum artis primi generis numquam producit natura, sed semper fit ab arte, effectus autem secundi generis fit ab arte et aliquando a natura sine arte». Ita D. Thomas. Cum ergo Logica versetur circa opera intellectus dirigenda, in quo invenitur principium movens ad scientifice procedendum sicut in corpore ad sanitatem, potest utique sine arte fieri aliquando effectus artis Logicae; et ita non est simpliciter necessaria ad omnem demonstrationem et scientiam, pro quocumque statu et modo.
SECUNDA VERO PARS conclusionis, scilicet quod requiratur simpliciter ad statum perfectum scientiae et ad eius conservationem, sumitur ex D. Thoma, tum in opusc. 70. quaest. ult. art. 1. ad 3.,6 ubi dicit, quod necessitas requirit, ut in addiscendo incipiamus a Logica, licet non sit facilior aliis scientiis, quia aliae scientiae ab ipsa dependent. Tum in 2. Metaph. lect. ult.7 et 1. Poster. lect. 1.,8 ubi dicit Logicam ordinari ad hoc, ut facile et prompte et sine errore procedatur. Constat autem, quod sine errore procedere non solum est utile, sed simpliciter necessarium ad ipsum esse aliarum scientiarum. Et constat manifeste, quod nuda potentia intellectus sine arte adiuta non potest cognoscere omnes defectus consequentiarum et scientifice attingere bonitatem cuiuscumque consequentiae, cum multa non sint notae lumine naturali, sed per discursum colligantur. Multa etiam, quae pertinent ad cognitionem propositionum per se et necessariae connexionis, pendent ex principiis et praeceptis artis Logicae, sicut ex notitia praedicamentorum, in quibus praedicata essentialia disponuntur, et praedicabilium, in quibus traduntur modi praedicandi essentialiter vel accidentaliter, et ex notitia modorum per se et de omni et secundum quod ipsum, et aliis, quae traduntur in libris Priorum et Posteriorum, ex quibus pendet discretio materiae necessariae vel contingentis, consequentiae legitimae vel defectibilis. Ergo non potest intellectus pervenire ad statum perfectum scientiae, in quo omnes errores istos evitet et ad diversas conclusiones suas se extendat, nisi per aliquod principium sibi superadditum, quod talem artificiosum modum procedendi demonstret. Itaque sicut animal in statu perfecto, id est in statu, in quo per se nutritur et augmentatur, indiget cibo tamquam materia nutritionis et digestione et concoctione alimenti, ita ad nutritionem et extensionem scientiarum, quae debet fieri per multas conclusiones et varias consequentias, indiget intellectus cibo, id est speciebus, sed digestis et concoctis et artificiose dispositis ad inferendum, alioquin non scientifice colliget. Et hoc praestat ars Logicae.
DICES: Hoc non est esse necessarium ad simpliciter esse, sed ad melius seu perfectius esse, quia supponitur ipsum esse scientiarum, sicut cibus supponit esse animalis et solum requiritur ad aliud superadditum ipsi esse; ergo non est simpliciter necessarium, id est ad esse.
Respondetur, quod licet supponat esse, non tamen dicitur requiri ad aliquid superadditum ipsi esse et quasi illi extrinsecum, sed ad continuationem ipsius esse et conservationem, ne amittatur. Sufficit autem ad necessarium simpliciter, quod requiratur ad esse rei, et non ad aliquid superadditum, licet non requiratur pro omni statu ipsius esse, sicut cibus non requiritur ad esse hominis pro statu generationis, sed pro statu conservationis.
SOLVUNTUR OBIECTIONES.
Primo arguitur: Multae demonstrationes fieri possunt sine Logica; ergo non requiritur ad esse scientiae etiam pro statu conservationis.
Antecedens probatur, quia possunt multae conclusiones in aliqua scientia demonstrari per quatuor modos primae figurae, qui ipso lumine naturali sunt noti et non per discursum artis Logicae, cum ad illas ut ad principia ceteri reducantur. Et in ipsa arte logica addiscenda manifeste constat, quod per lumen naturale sine alia anteriori Logica acquisita est. Ergo non requiritur ars Logicae ad ipsum esse scientiae, etiam ut extenditur ad plures conclusiones, quod est in esse perfecto.
RESPONDETUR: Negatur antecedens. Nam qui demonstrationes format sine Logica, etiamsi in quatuor primis modis syllogizandi id faciat, semper dicitur habere scientiam in statu imperfecto, quia sine Logica non potest ita perspicue disponere plures materias et conclusiones alicuius scientiae, ut omnes reducat ad primos modos syllogizandi. Imo ad hoc officium oportet esse perfectissime exercitatum in scientia et maxime callere praecepta Logicae. Nec similiter potest ab oppositis se defendere perspiciendo defectus et infirmitatem consequentiarum, quibus impugnatur, aut definitionum et divisionum defectus etc., sine quo quantumvis fiant plures demonstrationes, semper manent in statu infirmo et imperfecto. Ipsa autem Logica quando primo inventa est, imperfecte fuit inventa per lumen naturale, sicut omnes aliae artes, deinde ipsa in statu perfecto, sicut iuvat alias, ita etiam iuvat seipsam et conservat, et ita non est necessaria alia Logica, sed ipsa sibi sufficit.
Secundo arguitur: Nam in ipso lumine naturali est sufficiens virtus ad acquirendam quamcumque demonstrationem seorsum sumptam; nec enim assignari potest aliqua ultima, ultra quam non possit, et illa acquisita non diminuitur virtus naturalis luminis, sed potius augetur, ergo poterit in secundam et in alias omnes sine Logica, licet non ita commode.
RESPONDETUR in his argumentis, quae procedunt a numeratione divisiva eorum, in qua aliqua potentia potest, ad numerationem completam et integram, communiter committi fallaciam accidentis seu defectum appellationis, quia numeratur unaquaeque operatio seorsum et omittitur modus operandi cum continuatione et extensione unius ad aliud et defensione a contrariis etc. Et tamen infertur collectio seu omnium, in qua collectione iste modus continuationis seu extensionis includitur, nec tamen numeratus fuit. Et hoc in potentiis limitatis stare non potest, nisi aliunde adiuvetur. Licet enim non diminuatur virtus intellectus ex una demonstratione facta, tamen propter limitationem suam non potest omnia illa continuare et ab oppositis defendere, nisi adiuvetur ab aliqua arte. Illa ergo numeratio licet videatur fieri copulative per particulam „et” dicendo: Potest hoc et potest illud etc., tamen quoad sensum fit disiunctive, quia posse hoc seorsum et divisive, et aliud seorsum etc., est idem quod posse hoc vel illud disiunctive seu divisive; ex numeratione autem disiunctiva non colligitur distributiva. Nec propter hoc assignamus aliquem terminum in singulari, ultra quem non possit seorsum et divisive, sed in hac numeratione terminus, in quem non potest, est tota collectio sive tota sphaera perfectae potestatis; in hanc non potest, et in imperfectam seu divisivam potest.
Ultimo arguitur: Logica influit in omnes scientias modum artificiosum procedendi, ut constat ex Philosopho 2. Metaph.9 et D. Thoma ibi lect. ult.10 et 4. Metaph. lect. 4.;11 ergo se habet ut causa universalis respectu omnium scientiarum. Sed causa universalis requiritur simpliciter ad omnem operationem causae inferioris, sicut deficiente motu caeli deficerent omnes inferiores motus. Ergo Logica ad omnem artificialem demonstrationem simpliciter, id est omnibus modis requiritur. Si quae vero demonstrationes fiunt sine Logica, artificiose non erunt nec usque ad prima principia resolutae.
RESPONDETUR, quod Logica non est causa universalis per se primo, sed tamquam instrumentum coadiuvans agens principale, quod est intellectus; quod de omni arte docet S. Thomas 1. p. q. 117. art. 1. Causa autem universalis instrumentalis non est ita simpliciter necessaria, quod sine ipsa nullus effectus artis fieri possit, praesertim quando tale instrumentum virtualiter continetur in ipsa causa principali et ex eius principiis deducitur. Unde loco illius causa principalis potest supplere defectum artis et facere effectum artis sine arte. Caelum autem non est causa per modum artis et instrumenti, sed est causa principalis et universalis, licet ab alia superiori mota. Et quod additur de resolutione in prima principia, respondetur aliquam resolutionem in prima principia et aliquam bonitatem consequentiae posse ita esse per se notam, ut sine arte possit attingi, licet sub eo statu imperfecto, qui declaratus est; sicut omnes aliae artes et scientiae, quando primo fuerunt acquisitae, imperfectum statum habuerunt.
Articulus II: UTRUM LOGICA SIT VERA SCIENTIA ET ARS
Non est, quod immoremur in explicando, quid intelligatur nomine scientiae; constat enim intelligi habitum per demonstrationem acquisitum et ad demonstrationem inclinantem. Demonstratio autem certam et evidentem probationem alicuius veritatis importat. Quae certitudo et evidentia licet requirat resolutionem usque ad prima principia, quae forte in paucissimis invenitur et circa paucas materias, hoc tamen non est ex defectu scientiae, sed ex defectu scientium. Plures enim solum sciunt scientia imperfecta et quasi subalternata, quia credunt principia ab alia scientia tradita potius, quam in illa resolvant.
SIT ERGO CONCLUSIO: Logica est vere et proprie scientia, et simul est ars, liberalis tamen.
De hac conclusione vix est qui dubitet, licet aliqui voluerint Logicam non esse dicendam scientiam, sed modum scientiae. Et D. Thomas illam aperte vocat scientiam 4. Metaph. lect. 4.1 et 1. 2. q. 57. art. 3. ad 3. et art. 6. ad 3. Et similiter vocat artem in 1. Poster. lect. 1.2 et 2. 2. q. 47. art. 2. ad 3. Ac denique in opusc. 70. q. 5. art. 1. ad 3.3 inquit «quod illae inter ceteras scientias dicuntur artes, quae non solum habent cognitionem, sed opus aliquod, quod est immediate ipsius rationis, sicut syllogismum et orationem formare, numerare» etc.
PRIMA ERGO PARS conclusionis probatur, quia Logica habet actus demonstrativos; ergo est habitus scientificus.
Consequentia est nota et antecedens est notius, quia Logica reducit conclusiones ad prima principia indemonstrabilia, v. g. cum probat contradictorias non posse esse simul veras ex illo principio: «Quodlibet est vel non est», ostendit duas contrarias non posse esse simul veras, quia sequeretur duas contradictorias esse simul veras; ostendit syllogismum in Darii recte concludere, quia perfecte salvatur in illo „Dici de omni” et sexcenta alia.
SECUNDA PARS eodem modo probatur, quia convenit illi definitio artis, quae dicitur «recta ratio operum faciendorum». Unde duo requiruntur ad artem: Primo ex parte materiae dirigibilis et formabilis, quod non sit omnino determinata, sed habeat aliquam indifferentiam, alioquin non erit capax regulationis et artis, sicut actus videndi et audiendi non sunt arte dirigibiles. Secundo requiritur ex parte formae, quae habet ut regula dirigens, quod regulatio fiat per certas ac determinatas vias, alioquin si non sint certae et determinatae media, sed contingentia, non per artem, sed prudentiam diriguntur, quae consilio dirigit, non arte, eo quod non habet certas et determinatas regulas, sed arbitrarias et prudentiales iuxta circumstantias occurrentes, ut docet S. Thomas 2. 2. q. 47. art. 2. ad 3. Cadunt autem sub regulatione artis non solum opera externa, quae vocantur factibilia, circa quae occupantur artes, quae vocantur mechanicae, eo quod opera externa sunt magis servilia et despotica, sed etiam opera interna, quae sunt magis libera et minus servilia; et ideo artes, quae illa dirigunt, vocantur artes liberales. In utriusque actionibus invenitur materia dirigibilis per certas ac determinatas regulas quia datur indifferentia, ut bene vel male, cum errore vel sine errore fiant.4
Et hinc probatur secunda pars conclusionis posita, quia materia remota seu dirigibilis a Logica sunt cognitiones seu operationes intellectus, quae ut attingunt obiecta, possunt cum errore vel sine errore procedere, et sic habent indifferentiam sufficientem, ut dirigantur et formentur recta dispositione et ordinatione. Ex parte autem formae seu regularum, quibus Logica ordinat, habet certas ac determinatas regulas et immutabiles, ut patet in his, quae tradita sunt in Summulis et trademus in hoc opere, praesertim in libris Posteriorum. Ergo habet, quidquid requiritur ad rationem artis, et simul ut sit scientia, propter immutabilem certitudinem regulationis, licet materia remota sit indifferens.
SOLVUNTUR ARGUMENTA.
Contra primam partem conclusionis arguitur, quia Logica est modus et instrumentum sciendi; ergo non est scientia.
Antecedens est commune proloquium et sumitur ex Aristotele 2. Metaph. circa finem5 et D. Thoma opusc. 70. q. 5. art. 1. ad 2.,6 ubi dicit «Logicam non poni sub Philosophia quasi principalem partem, sed ut quoddam reductum ad eam, prout ministrat speculationi sua instrumenta». Consequens vero probatur, quia instrumentum non est eiusdem principalitatis cum sua causa vel effectu, ut patet in serra et in penicillo et aliis, quae non sunt eiusdem rationis cum re, quam faciunt, et agente, a quo moventur.
RESPONDETUR, quod Logica dicitur modus et instrumentum sciendi quasi obiective, non formaliter. Agit enim tamquam de obiecto de modo sciendi et de instrumentis necessariis ad alias scientias, ut sunt syllogismi, propositiones etc.; et ex parte huius obiecti differt ab aliis scientiis, quia aliae agunt de rebus, ista de modo sciendi. Et quia prius debet cognosci modus sciendi quam res, ideo dixit Aristoteles esse absurdum utrumque simul quaerere. Et eodem modo S. Thomas dixit non contineri Logicam principaliter sub Philosophia, sed ut quoddam reductum ad eam, sed de modo cognoscendi res, quod est aliquod obiectum minus principale. Unde respondetur ad consequentiam argumenti, quod imprimis Logica non est instrumentum aliarum scientiarum, sed ipsius intellectus, qui utitur Logica ut instrumento ad alias scientias dirigendas. Et ita solum sequitur, quod Logica adaequatur intellectui, non vero scientiis. Et deinde non repugnat unum instrumentum esse eiusdem rationis cum re effecta, licet non semper sit necessarium, sicut per unum martellum fit aliud.
Secundo arguitur, quia probabile est Logicam docentem et utentem esse eundem habitum, ut art. ult. dicitur. Ergo habitus Logicae elicit actus opinativos, ut patet in Logica utente, quae topice et probabiliter procedit, ut ex D. Thoma 4. Metaph. lect. 4.7 et opusc. 70.8 constat. Sed habitus, qui elicit actus opinativos, non potest esse scientia. Ergo Logica non est scientia.
Confirmatur, quia ens rationis non potest specificare scientiam realem, cum ens rationis non sit per se cognoscibile et consequenter neque per se scibile, nec habet veras causas, per quas sciatur, aut passiones, quae de illo sciantur. Sed ens rationis est obiectum formale Logicae, ut seq. art. dicemus. Ergo Logica non est vere scientia.
RESPONDETUR de illo argumento esse tractandum infra art. ult. Interim dicimus Logicam prout utentem habere actum opinativum non ratione motivi formalis, quia non innititur principiis fallibilibus et contingentibus, sed ratione effectus subsequuti, quia dirigit modum procedendi opinative in disputatione topica et tentativa, quae non plene resolutiva est; unde habet actum opinativum directive potius quam elicitive, vel si habet elicitive, secundario id habet et non principaliter. Sic autem non repugnat habitui scientifico habere actum opinativum, quasi secundario et consecutive ad regulas topicas et opinativas, quas scientifice tradit.
Ad confirmationem respondebitur etiam art. seq., ubi ostendemus in ente rationis inveniri sufficientem cognoscibilitatem et veritatem obiectivam et cum fundamento in re et cum connexione necessaria, qualis requiritur ad scientiam, non quia subiective et transcendentaliter habeat veritatem ut ens verum, sed quasi obiective ut obiectum scientiae.
Ultimo arguitur: Ratio artis repugnat scientiae; ergo altera illarum non convenit Logicae.
Antecedens probatur: Nam ars agit de singularibus et contingentibus et est in parte animae opinativa, ut dicit S. Thomas 1. 2. q. 57. art. 4. ad 2., scientia vero est de universalibus et necessariis et est in parte demonstrativa. Similiter ars procedit modo compositivo et practico, scientia modo resolutivo et speculativo. Unde S. Thomas 1. Metaph. lect. 1.9 dividit artem contra rationem speculativam illamque ponit in parte practica intellectus.
Et confirmatur, quia artes liberales dicuntur artes secundum quamdam similitudinem, ut inquit D. Thomas 1. 2. q. 57. art. 3. ad 3. Ergo Logica non est simpliciter et proprie ars.
RESPONDETUR, quod ars dicitur esse de singularibus et contingentibus ex parte applicationis ad opus vel ex parte materiae remotae et indifferentiam habentis, non ex parte regularum, quibus dirigit; illae enim sunt certae et determinatae et in universali. Unde et ars numeratur inter virtutes intellectuales 1. 2. q. 57., quae tamen non versantur circa verum contingens, sed circa necessarium, cui non potest subesse falsum, alioquin virtutes non essent, ut docet S. Thomas 6. Ethic. lect. 5.10 Dicitur autem ars esse in parte animae opinativa vel propter artes mechanicas vel propter applicationem ad opus aut indifferentiam materiae remotae dirigibilis, non vero ex parte directionis et regulationis, qua ratione ars est virtus intellectualis, quae non convenit habitui opinativo. Nec denique est de ratione artis, quod procedat modo compositivo et practico, sed quando eius opus est speculatio, dirigit non componendo, sed resolvendo, ut infra11 amplius declarabitur.12 Et quando S. Thomas dividit artem contra rationem speculativam, non loquitur de arte liberali, sed de illa, quae ita est ars, quod non est scientia.
Ad confirmationem dicitur, quod artes liberales dicuntur artes similitudinarie ex parte materiae dirigibilis, non ex parte rationis dirigentis. Cum enim materia artis liberalis sit opus internum et rationis, quod minus est servile, consequenter minus subicitur imperio et directioni artis quam opus artis mechanicae, quod totaliter est opus servile. Ex parte tamen regulae dirigentis univoce conveniunt ars liberalis et mechanica. Et tamen quidquid sit de hoc, cum non dicamus Logicam esse artem quomodocumque, sed liberalem, habet rationem artis solum eo modo, quo convenit liberalibus.
Articulus III: UTRUM OBIECTUM FORMALE ET ADAEQUATUM LOGICAE SIT ENS RATIONIS, QUOD EST SECUNDA INTENTIO
DUO PRAESUPPONENDA SUNT, quae ad alium quidem locum exactius pertinent, sed pro praesenti difficultate breviter oportet libare.
Primum est dari entia rationis, de quo seq. quaest. agendum est. Et intelligimus nomine entis rationis id, quod in se et semota consideratione intellectus non potest existere, potest tamen per intellectum considerari. Multa enim nos considerare, quae non sunt, notius est, quam ut egeat probatione; sed quia omnia considerat intellectus ad modum entis, ideo ea, quae considerantur et non sunt, dicuntur entia rationis «quasi solo rationis beneficio et per considerationem existentia». Et aliquando tale ens rationis est pure fictum, ut quando imaginamur aliquid fingendo illud sine aliquo fundamento in re, ut quando formo chimaeram, montem aureum et similia. Aliquando vero non est pure fictum, sed fundamentum habet in aliquo ente reali, quod tali modo potest cognosci, ut ex ipso modo cognoscendi aliquid illi attribuatur vel consequatur, quod tamen in re non est, ut quando cognosco Deum relative ad creaturas, vel cognosco tenebras ad modum formae afficientis aerem, cum in re non sit forma, sed carentia formae. Et quae primo modo finguntur, vocantur entia rationis ratiocinantis, quae secundo modo, dicuntur rationis ratiocinatae, id est fundata in re cognita.
Secundum, quod praesupponimus est, quid intelligamus nomine obiecti formalis. Et dicitur formale obiectum illa formalitas seu ratio vel determinatio, mediante qua aliquid habet attingi ab aliquo habitu vel potentia. Constat enim in his, quae sunt obiecta alicuius habitus vel potentiae, et dari rem, quae attingitur, et rationem seu determinationem, ratione cuius attingitur. Imo et plures formalitates possunt requiri, ut aliquid attingatur, quarum una determinat aliam, et respectu eius, quod determinat, vocatur formale illius, et ratio ista formalis solet vocari ratio quae attingitur seu ratio attingendi, et si sit ultima, a qua cetera determinantur, dicitur etiam ratio sub qua, quia sub illa reliquae continentur. Videmus enim lapidem tamquam rem visam et obiectum materiale, sed ratione coloris, quae est ratio, ob quam lapis potius pertinet ad visum quam ad tactum vel ad alium sensum. Et rursus color determinatur et formatur a luce, ratione cuius ultimo constituitur obiectum in ratione visibilis. Est autem alia ratio sub qua ex parte potentiae se tenens, quae est ipsa virtus seu lumen determinatum cognoscendi; sed de hoc in praesenti non agimus, sed solum de ratione formali obiectiva. Quare quando inquirimus, an ens rationis sit obiectum formale Logicae, est idem atque inquirere, an omnes res et materiae, quae a Logica tractantur et diriguntur, pertineant ad Logicam ratione alicuius, quod sit ens reale vel rationis. Et si est ens rationis, quodnam illud sit.
His positis duo in hac parte sunt certa et in uno est totum difficultatis pondus.
Primo est certum et extra controversiam Logicam agere saltem de aliquibus entibus rationis, quae inveniuntur et attribuuntur rebus cognitis et vocibus, quibus Logica utitur tamquam instrumentis, v. g. ratio generis et speciei, ratio praedicati et subiecti, et similium aliarum intentionum.
Secundo est certum non agere Logicam de omni ente rationis in tota sua latitudine, sicut de privationibus et negationibus et aliis, quae sunt omnino ficta, sed solum agere de illis relationibus, quae fundantur in rebus, in quantum sunt ordinatae et cognitae per rationem et vocantur intentiones logicae. Unde istae intentiones logicae et respiciunt conceptus obiectivos et conceptus formales et voces, sed diversimode. Nam ad res cognitas pertinent ut ad fundamenta, in quibus fundantur et quae denominant, sicut animal cognitum denominatur genus et homo species. Ad conceptus vero formales et actus intellectus tamquam ad operationes, quibus istae intentiones formantur; et ideo ex talibus intentionibus formatis denominantur etiam operationes rationis recte et ordinate procedere. Ad voces autem pertinent ut ad signa seu instrumenta exterius exprimentia conceptus sic vel sic ordinatos.
Quidam ergo attendentes ad res cognitas, in quibus fundantur illae intentiones rationis, simpliciter dicunt obiectum formale Logicae esse ens rationis, quod est secunda intentio, quia solum ratione illius tales res spectant ad Logicam. Haec communis est apud thomistas. Vide in Cursu Carmel. disp. 1. q. 2. § 3. Alii attendentes ad voces et ad conceptus dicunt Logicam, prout respicit voces significativas, agere de intentionibus secundis, prout vero respicit operationes intellectus, agere de aliquo reali, ut videri potest apud Martinez q. 4. prooem. Alii denique attendentes ad solas operationes intellectus, quas primo et per se dirigit Logica, simpliciter dicunt agere de aliquo reali. Vide Fonseca 2. Metaph. cap. 3. q. 1. sect. 5., Suarez in Metaph. disp. 54., Mag. Cabero tract. 1. disp. 1. dub. 2.
ERGO PUNCTUM DIFFICULTATIS EST, quid formalis ex omnibus istis sit respectu Logicae, an conceptus obiectivi sub ratione intentionum, quas fundant, an conceptus formales vel voces sub directione, quam habent a Logica, et an haec sit aliquid reale.
RESOLUTIO
iuxta mentem S. Thomae.
SIT UNICA CONCLUSIO: Materia dirigibilis a Logica tamquam operatio est aliquid reale. — Materia denominabilis ab artificio logico tamquam obiectum seu res cognita est quodcumque cognoscibile per illas operationes intellectus, sive sit reale sive rationis. — Forma vero tam respectu operationis dirigibilis quam respectu rei cognitae, sub qua pertinent ad Logicam, est aliquid rationis, non pure fictum, sed habens fundamentum in rebus tamquam secunda intentio.
Haec1 conclusio est de mente D. Thomae, et pro ea ponderari possunt inter alia tria loca. Primum est in Prooem. Ethic.,2 ubi inquit, «quod ordo quadrupliciter ad rationem comparatur. Est enim quidam ordo, quem ratio non facit, sed solum considerat, sicut est ordo rerum naturalium. Alius autem est ordo, quem ratio considerando facit in proprio actu, puta cum ordinat conceptus suos ad invicem et signa conceptuum, quae sunt voces significativae. Tertius autem ordo est, quem ratio considerando facit in operationibus voluntatis. Quartus ordo est, quem ratio considerando facit in exterioribus rebus, quarum ipsa est causa, sicut in area et domo. Ordo quem ratio considerat, sed non facit, pertinet ad Philosophiam naturalem; ordo quem ratio considerando facit in proprio actu, pertinet ad rationalem Philosophiam (illa est Logica); ordo autem actionum voluntatis pertinet ad considerationem moralis Philosophiae; ordo autem, quem ratio considerando facit in rebus exterioribus, pertinet ad artes mechanicas». Ecce, ponit D. Thomas pro obiecto rationalis Philosophiae seu Logicae ordinem, quem ratio considerando facit in suo actu, qui utique realis non est, quia ordo realis considerari quidem potest per cognitionem, sed non sola consideratione fieri sine alio actu reali externo, cum in hoc consistat relatio rationis, quod sola consideratione fiat seu attingatur.
Secundus locus est 1. Poster. lect. 20.,3 ubi inquit, «quod quia circa omnia, quae sunt, habet negotiari ratio, Logica autem est de operationibus rationis, Logica etiam erit de his, quae communia sunt omnibus, id est de intentionibus rationis, quae ad omnes res se habent».
Et tertio clarissime in 4. Metaph. lect. 4.:4 «Ens», inquit, «est duplex, scilicet ens rationis et ens naturae. Ens autem rationis proprie dicitur de illis intentionibus, quas ratio adinvenit in rebus consideratis, sicut intentio generis et speciei et similium, quae quidem non inveniuntur in rerum natura, sed considerationem rationis consequuntur. Et huiusmodi, scilicet ens rationis, est proprie subiectum Logicae».
RESPONDENT ALIQUI D. Thomam loqui de obiecto per accidens; vel si loquitur de obiecto per se, sumit ens rationis pro ipso opere rationis, quatenus habet artificium dialecticum. Sed contra: Nam dicit S. Doctor, quod tale ens rationis est proprie subiectum Logicae; ergo non loquitur de obiecto per accidens seu materiali. De hoc enim statim subdit, quod est omne ens naturae, ut subicitur intelligibilibus intentionibus. Item dicit, quod illae intentiones, de quibus agit logicus, non inveniuntur in rerum natura; actus autem intellectus inveniuntur in rerum natura. Ergo vel opus rationis ut habet artificium dialecticum, formaliter est ens rationis non inventum in rerum natura, et sic habemus intentum, quia hoc est obiectum formale Logicae secundum D. Thomam; vel invenitur prout sic in rerum natura, et sic contradicitur D. Thomae, qui dicit non inveniri.
Alii respondent loqui S. Thomam de ente rationis, id est de denominatione extrinseca, quae est obiectum formale Logicae. Sed contra est, quia dicit D. Thomas Logicam agere de intentionibus, quas ratio adinvenit in rebus consideratis et quae non inveniuntur in rerum natura. Illae autem denominationes extrinsecae vel inveniuntur in rerum natura, quatenus extrinsecae sunt, et sic de illis non agit Logica, vel non inveniuntur, sed formantur a ratione, et sic sunt ens rationis, quod nos dicimus.
Denique alii dicunt S. Thomam loqui de vocibus significativis, de quibus tamquam de mediis seu instrumentis agit logicus, et intentiones istarum sunt aliquid rationis. Sed oppositum manifeste docet S. Thomas, quia loquitur de intentionibus, quae sequuntur ipsas operationes intellectus, et quas ratio facit in proprio actu sive adinvenit in rebus consideratis, ut patet in locis Metaph. et Ethic. supra cit. et opusc. 42. cap. 4.5 Ergo non loquitur solum de intentionibus vocum, sed etiam de intentionibus rerum cognitarum, ut sunt genus, species etc., vel quae attribuuntur ipsis operationibus propriis intellectus.
Quare de mente S. Thomae non potest dubitari, quod pro formali obiecto Logicae ponit ens rationis, sicut etiam pro materiali ponit ipsas res cognitas et conceptus ordinatos, ut patet in locis cit. et opusc. 56.6 et opusc. 70. quaest. ul. art. 1. ad 3.7 et 1. Poster. lect. 1.8
Fundamentum conclusionis est, quia omnis realitas, quae inveniri potest in obiecto Logicae, vel est actus intellectus, a quo denominantur res cognitae, vel est res ipsa intellecta et repraesentata, vel aliquid reale superadditum et accrescens conceptibus vel obiectis cognitis ex ordinatione Logicae.
Duo prima secundum suam realitatem solum pertinent ad obiectum materiale Logicae, quia de rebus cognitis, ut res sunt, agunt scientiae reales; et de conceptibus etiam, ut sunt reales perfectiones intellectus, agit Philosophia. Solum ergo de illis quatenus ordinatis artificiose modo formaliter agit Logica; sicut pro Logica per accidens et materialiter se habet, quod intentio generis sit in arbore vel in lapide, nec Logica agit de natura ipsa lapidis vel arboris, sed de illa intentione seu formalitate generis, quae in illis omnibus inveniuntur.
Si dicantur duo ultima, inquiritur: Quid est illud, quod accrescit conceptibus vel obiectis ex ordinatione Logicae? Nam si accrescit ipsis obiectis ut cognitis, est secunda intentio et aliquid rationis; nam id, quod convenit rebus cognitis, non convenit ut sunt in re, et sic non est aliquid reale, sed rationis. Si autem est sola denominatio extrinseca, qua res ipsae denominantur cognitae sic vel sic, non quae rebus iam cognitis superveniat, contra est, tum quia ista denominatio non est aliquid artificiosum, sed naturaliter et sine artificio aut collatione aliqua consecutum, sicut ad visionem sequitur denominatio visi in obiecto. Tum quia multae intentiones logicae non conveniunt nisi per comparationem et collationem unius ad aliud et supponendo rem cognitam et apprehensam, ut ordo superioris ad inferius, subiecti ad praedicatum, compositionis in propositione et syllogismo. Ergo tales non sunt denominationes extrinsecae cogniti, sed aliquid rationibus rebus cognitis conveniens.
Si vero sit aliquid accrescens ipsis conceptibus seu actibus, ut eliciuntur ab intellectu cum aliquo influxu et ordinatione Logicae, contra est, quia ista ordinatio impressa conceptibus vel actibus non est aliquid entitativum in ordine ad se, sed repraesentativum vel ordinem dicens ad obiecta. Nec enim de entitate reali conceptuum curat Logica, nec illi ad sui elicientiam indigent Logicae ordinatione, cum sint aliquid naturale et naturaliter a potentia egrediens, ad quam egressionem posita specie et potentia seu virtute nullo artificio indigent. Ordo ergo ad obiecta artificiose ordinata est quidem aliquid reale in conceptibus seu actibus, id est repraesentatio, qua naturaliter respiciunt obiecta, etiamsi realia non sint, sed tamen iste ordo non est formale obiectum Logicae, sed ad summum effectus, quem in aliis scientiis dirigit, ut ex ostensione Logicae tendant et ordinentur ad obiectum logicali modo dispositum. Impressio autem superioris potentiae vel artis in inferiorem, ut ordinetur ad obiectum seu finem superioris, solum est effectus superioris, non formale obiectum, ut patet in artibus architectonicis dirigentibus inferiores ad suum finem et in angelo superiori illuminante inferiorem; nec enim habent pro obiecto actum inferioris, quem ordinant aut illuminant. Unde obiectum formale talis luminis superioris non est actus inferioris, qui illuminatur, sed ipsum obiectum, quo propositio inferior illuminatur. Et ratio est clara, quia cum virtus vel ars superior imprimit in inferiorem eamque ordinat ad suum finem, iam superior supponitur habere finem et obiectum specificativum sui, ad quod attingendum dirigit et ordinat inferiorem. Ergo specificativum proprium superioris non est impressio et ordinatio inferioris in talem finem, sed ipse finis, qui est obiectum superioris et cuius ordinem effective communicat inferiori. Similiter cum Logica reliquas scientias ordinat et illuminet quantum ad modum artificiosum discurrendi, non habebit pro obiecto formali ipsos actus aliarum scientiarum ut tendentes et ordinatos realiter ad obiecta sua ordinata; sed illud, quod in obiecto cognito speculatur Logica et aliis scientiis proponit sequendum, id erit obiectum formale ipsius, quae utique ordinatio obiectorum secunda intentio est in obiectis.
RESPONDENT ALIQUI Logicam solum respicere per se collocationem et dispositionem conceptuum, ut unum sit praedicatum, aliud subiectum etc.; quod vero ex hac collocatione resultet aliquid rationis, non per se attenditur a Logica. Alii, quod Logica dirigit intellectum, ut eliciat actus, qui actus habent pro obiecto aliquid ordinatum secundum intentiones logicas, et ita obiectum immediatum Logicae sunt isti actus, sed obiecta istorum actuum erit aliquid rationis, in quantum sunt ordinata; sed hoc est obiectum remotum. Alii denique, quod quia operationes intellectus realiter perficiuntur per Logicam, alias non esset perfectior in discurrendo logicus quam rusticus, ideo habet aliquam perfectionem realem pro obiecto.
Sed contra primam solutionem est, quia collocatio et dispositio conceptuum non est collocatio aliqua situalis, sicut lapides in domo, sed est repraesentatio et tendentia ad res recte collocatas et ordinatas inter se; neque enim conceptus dicuntur ordinari quasi entitative, sed quasi repraesentative et respectu obiectorum, circa quae versantur. Ergo principaliter respicit Logica ordinationem obiectorum, formalem autem tendentiam et repraesentationem conceptuum ut medium attingendi ista obiecta ordinata.
Contra secundam autem solutionem est, quod Logica non docet elicere actus quantum ad suam entitatem, sed ut artificiose disponantur. Et quia dispositio artificiosa non aliter invenitur in actibus, nisi in quantum attingunt obiecta ordinata et disposita, idem est dirigere Logicam intellectum, ut eliciat actus suos artificiose, quod obiecta ipsa ordinata proponere, circa quae actus scientiarum eliciantur. Atque adeo primo et per se Logica attingit intentiones secundas obiectorum, ordinem autem actuum ad illas effective actibus suis communicat seu directive aliis.
Tertia denique solutio non est ad rem. Non enim dubitamus, quod attingentia obiecti, in quantum recte ordinatum est, est realis perfectio cognitionis et scientiae; sed non est illa formale obiectum Logicae, sed medium, quo attinguntur obiecta ordinata a Logica. Et haec ordinatio in ipsis obiectis aliquid rationis est et secunda intentio. Attingentia vero et tendentia actuum ad talia obiecta sic ordinata realis tendentia et perfectio est, a Logicae directione solum effective seu directive derivata; cognitio enim et attingentia entium rationis realis perfectio in cognitione est.
SED INQUIRES DUO: Primum, utrum secunda intentio sit formale obiectum Logicae tamquam ratio sub qua vel tamquam ratio quae attingitur. Respondetur esse rationem quae attingitur. Nam de secundis intentionibus demonstrantur multae passiones in Logica, sicut de universali praedicabilitas; ergo est res cognita per scientiam Logicae, et consequenter pertinet ad rationem, quae cognoscitur. Unde D. Thomas appellat istas intentiones subiectum Logicae in 4. Metaph. lect. 4.;9 constat autem, quod subiectum est res, quae cognoscitur. Ratio autem sub qua sicut in aliis scientiis sumitur secundum abstractionem a materia, quae praestat modum intelligibilitatis, sub quo res diversimode potest cognosci, secundum quod diversimode abstrahitur a materia, ut latius in Philosophia tradetur et in ult. quaest. Poster.10 Obiectum autem Logicae, quod est ens rationis, habet abstractionem similem abstractioni Metaphysicae, id est ab omni materia, non per depurationem actualitatis ab illa, sed per negationem omnis materiae.
Secundum est: Inter obiecta, de quibus agit Logica, quodnam est obiectum principalitatis? Respondetur, quod syllogismus, qui fit per tertiam operationem, est principale obiectum Logicae, et inter syllogismos ratione materiae principalior est demonstratio. Ratio est manifesta, quia, ut docet S. Thomas 1. Periherm. lect. 1.11 et 1. Poster. lect. 1.,12 omnes tres operationes intellectus ita se habent, quod prima et secunda ordinantur ad tertiam ut ad principalem, in qua perficitur ratiocinatio et discursus, qui recte disponitur per syllogismum et certo ac firmiter resolvitur per demonstrationem. Cum ergo scientia Logicae proprie et essentialiter sit directiva rationis, illud est principale obiectum, ubi principalis invenitur ratiocinatio et discursus cum certitudine et sine errore. Contingit autem error vel ex defectu formae vel ex contingentia materiae. Ergo principale obiectum ex parte formae est syllogismus recte dispositus, principale autem ex parte materiae est demonstratio, in qua invenitur processus rationis sine errore tam ex parte materiae quam ex parte formae. De his tamen, quae pertinent ad alias duas operationes, etiam per se agit Logica, licet minus principaliter, ut in 1. q. Summul. art. 1. ostendimus.
SOLVUNTUR OBIECTIONES.
Primo arguitur: Ens rationis non potest esse obiectum scientiae primo et per se; ergo falsa est conclusio.
Antecedens probatur, tum quia ens rationis non est per se et formaliter cognoscibile, quia non est per se ens, et ita per se non fundat cognoscibilitatem; ergo neque per se est scibile. Tum quia non habet passiones causatas a se, de quibus agat, cum nihil causet; neque causas, per quas sciatur, cum non causetur. Ergo de tali ente rationis directe et per se non datur scientia.
RESPONDETUR, quod de ente rationis, quod nullum habet fundamentum neque ordinem ad ens reale, nulla datur scientia, sicut de chimaera et aliis similibus. De ente autem rationis, quod habet fundamentum in re vel ordinem ad ens reale, potest dari scientia per se, sicut de privationibus agitur in scientiis, et in Philosophia unum ex principiis naturalibus est privatio, et de relationibus et distinctionibus rationis multa agunt theologi.
Et ad replicam: per se non est ens; ergo per se non est scibile. Distinguitur consequens: Per se, quasi subiective, non est scibile, transeat; per se, quasi obiective, nego, id est, non est entitas, cui tamquam subiecto realiter insit scibilitas, est tamen obiectum aliqua scibilitate attingibile. Ut autem aliquid sit simpliciter et univoce scibile, sufficit, quod per se obiective sit attingibile a potentia, secundum quod obiectum fundat necessariam connexionem. Sicut etiam aliquid potest dici possibile dupliciter, vel intrinsece et per potentialitatem, quam subiective et materialiter habet, ut in se aliquid recipiat seu in se fiat, vel extrinsece, quia ut obiectum extrinsecum se habet ad potentiam effectivam, ut docet S. Thomas 1. p. q. 9. art. 2. Et tamen utrumque est simpliciter et univoce possibile. Sic potest esse aliquid scibile vel ratione intrinsecae entitatis, quae est subiectum cognoscibilitatis, vel quia obiective potest cognosci et perficere intellectum obiective, ut est fundatum in ente reali, licet quasi effective ab intellectu habeat esse, quod sufficit, ut simpliciter sit scibile. Et sic explicat S. Thomas 7. Metaph. lect. 4.13 Philosophum14 dicentem, quod non scibile est scibile secundum quid, id est, inquit D. Thomas, «per posterius, quia de non scibili, hoc scire possumus, quod non scitur, sic et de non ente, quia non est».
Et ad secundam probationem dicitur, quod ens rationis non habet passiones realiter causatas, bene tamen fundatas seu consecutas aut connexas; neque causas reales et efficientes sui, habet tamen fundamentales et formales, quae fundant veram et necessariam connexionem et veritatem, quod est habere quasi causas metaphysice, non physice.
Secundo arguitur: Logica per se respicit operationes intellectus ut dirigendas. Sed in istis operationibus accrescit aliqua perfectio realis ex ordinatione Logicae; ergo aliquid reale habet, quod formaliter respiciat pro obiecto.
Maior manifesta est et a D. Thoma saepius asserta in locis supra cit. Minor vero probatur: Tum quia perfectior intelligentia et discursus est in logico quam in rustico nesciente praecepta Logicae. Tum quia proprium demonstrationis est generare scientiam, in quantum demonstratio est recte disposita; hanc autem dispositionem habet a Logica. Tum denique quia prudentia et reliquae artes dirigunt actiones suas secundum rectam moralitatem et artificium, quod totum est aliquid rationis, et tamen quia actiones directae sunt aliquid reale, dicuntur prudentia et artes habere pro obiecto formali aliquid reale; ergo similiter Logica.
RESPONDETUR: Supponendo id, quod diximus in conclusione, materiam dirigibilem a Logica esse operationes intellectus, quae artificiose disponuntur, non entitative aliquid artificiose factum in se recipiendo, sed repraesentative, non quia repraesentatio ipsa in se artificiosa sit, conceptus enim naturaliter repraesentant, sed quia attingunt obiecta artificiose ordinata logicis intentionibus, et sic ab obiecto denominantur operationes artificiosae.
Unde dicitur ad minorem argumenti, quod licet ordo et tendentia conceptuum ad obiecta recte ordinata sit aliquid reale, non tamen illa tendentia est obiectum formale Logicae, sed est id, quo intellectus attingit obiecta ordinata a Logica.
Et ad primam probationem dicitur, quod perfectior est actus intelligendi in logico quam in rustico in attingendo et repraesentando melius obiecta ordinata, sicut est perfectior actus intelligens et discernens respectus rationis et privationes et alia entia rationis, quam non discernens illa. Inde tamen non sequitur, quod formale obiectum Logicae sit illa repraesentatio et tendentia cognitionis, sed illa ordinatio obiectorum, circa quae versatur ista cognitio.
Ad secundam probationem dicitur, quod effectiva et physica causalitas, qua actus demonstrationis generat scientiam habitualem, non pertinet per se ad Logicam ut dirigentem, sed ad scientiam directam, et haec effectiva generatio convenit illi ratione actuum realium, quibus demonstratio constat. Per se autem pertinet ad Logicam considerare in demonstratione rectam dispositionem syllogisticam et convenientiam materiae, scilicet quod propositiones sint necessariae et per se et recte dispositae, quae sunt conditiones ex parte obiecti requisitae, ut processus scientificus ordinetur, non virtus ipsa effectiva scientiae.
Ad tertiam probationem dicitur imprimis circa artes, quae versantur in exteriori materia, et Logicam esse manifestam differentiam, quod artes illae respiciunt quidem aliquem ordinem ab intellectu efformatum et factum et exterius producibilem per potentiam executivam, v. g. quod ligna disponantur in tali figura et in tali situ et collocatione, quod totum aliquid reale est in se, licet dependens a directione rationis effective. Unde tales effectus artificiosi non dicuntur aliquid rationis obiective, sed effective, id est procedunt quidem a ratione ut ab efficiente et dirigente eorum productionem, non tamen consistit eorum esse in obiectiva formatione seu in ipso cognosci obiective. Logica autem respicit ea, quae sunt in obiecto, non a ratione movente ad executionem, sed a ratione ut pure negotiante circa obiecta cognita.
Similiter est differentia circa prudentiam et Logicam, licet prudentia versetur circa agibilia, quae sunt actus interiores. Nam in prudentia sunt duae partes, alia quae versatur circa iudicium de rebus et consilium, alia quae versatur circa imperium et praeceptum seu applicationem circa res iudicatas et consiliatas. Et quidem actus iudicans vel consilians non est inconveniens, quod versetur circa aliquid rationis formaliter, id est circa ipsa obiecta a regulis legis aut recti arbitrii ordinata. Quae ordinatio nihil reale ponit in rebus ipsis in se, sed denominationem rationis vel relationem, quae tamen non vocatur secunda intentio, quia non convenit rebus ut cognitis, sed ut appetibilibus sub regula moris. Actus vero imperandi et praecipiendi, qui est principalis in prudentia, ut docet S. Thomas 2. 2. q. 47. art. 8., non respicit directe obiecta ordinando illa, id enim ordinat lex et ratio, sed directe respicit applicationem voluntatis ad eliciendum actus circa obiecta ordinata, eo quod in ista applicatione est praecipua difficultas practica. Et ideo prudentia in suo principali actu formalis respicit elicientiam actuum, qui sunt aliquid reale, quam ordinationem obiectorum. At Logica non habet actum imperandi et applicandi voluntatem vel alias potentias, sed tantum ordinandi obiecta in esse cognito per secundas intentiones, qua ordinatione facta vel proposita sine nova difficultate vel applicatione imperii ipse intellectus vel aliae scientiae formant actus suos circa obiecta sic ordinata. Unde formaliter non versatur circa elicientiam actuum sicut imperium practicum, sed circa ordinationem obiectorum cognitorum.
Ultimo arguitur: Logica habet pro obiecto modum sciendi, scilicet definitionem, divisionem etc.; hoc enim aliis scientiis praebet. Ista autem formaliter sunt actus cognitionis ut artificiose dispositi. Ergo illi quatenus sic dispositis sunt obiectum Logicae nec ad aliam scientiam pertinent; sic autem aliquid reale sunt, id est actus intellectus.
Confirmatur, quia etiamsi nulla entia rationis resultent circa obiecta, vel etiam antequam resultent, Logica habet dirigere cognitionem; ergo non versatur formaliter circa ens rationis ut ens rationis.
RESPONDETUR non esse dubium, quod actus rationis, quibus formatur definitio et divisio ceteraque Logicae instrumenta, sunt reales entitates, quae habent ordinem naturalis repraesentationis et tendentiae ad obiecta, super quam tendentiam nihil addit actibus Logica, ut ordinati dicantur, sed tota eius difficultas est circa obiecta cognita, ut ordinata sint, quae ordinatio in obiectis est aliquid rationis. Circa elicientiam vero actus erga haec obiecta non est aliqua difficultas a Logica vincenda, sed tantum naturalis repraesentatio producenda ab intellectu. Itaque sunt actus reales ex parte tendentiae ad obiecta et repraesentationis, concedo; ex parte obiectorum, quae per intentionem rationis ordinantur, nego; et hoc formaliter pertinet ad Logicam, licet id, quo tale obiectum attingitur, conceptus et actus realis esse debeat.
Nec potest dici, quod solum in connotato respicit Logica illud artificium, formaliter vero et directe actus, quia formalis ratio, propter quam illi actus pertinent ad Logicam, est illud artificium, cum ratione illius pertineant isti actus ad artem et non ratione suae entitatis realis, quae subicitur isti artificio, quatenus repraesentative respicit illud in obiecto ordinato, quia sic sunt aliquid naturale et considerantur a scientia naturali Philosophiae.
Ad confirmationem respondetur, quod etiamsi rationes non resultarent entia rationis formaliter et secundum existentiam obiectivam, adhuc daretur Logica, quae illarum rationes consideraret saltem ex parte sui fundamenti. Si autem nec formaliter nec fundamentaliter darentur tales intentiones, non daretur Logica. Sicut etiam in opposita sententia, si non essent denominationes extrinsecae vel dirigibilitas artificiosa et realis ipsorum actuum, non esset Logica, quae solum versatur circa illam. De facto tamen hoc ipso, quod Logica dirigat artificiose actus suos, resultat in obiectis ordinatis secunda intentio, quia, ut seq. quaest. dicemus art. 4. ex D. Thoma, ex ipso modo intelligendi unum in ordine ad aliud resultat relatio rationis.
Quando autem dicit S. Thomas 1. Poster. lect. 1.15 versari Logicam circa actus rationis dirigendos, sicut ars fabrilis circa actiones manus, sensus manifestus est, quod versatur circa actus rationis sicut circa materiam dirigendam, supponendo tamen formam artificiosam tamquam rationem formalem istius directionis, quae, ut dictum est, tenet se ex parte obiecti, circa quod versatur actus rationis, sicut obiectum formale artis fabrilis non sunt actiones manus, sed res factae per manus.
Articulus IV: UTRUM LOGICA SIT SCIENTIA SPECULATIVA VEL PRACTICA
Multa solent in praesenti tradi ab auctoribus circa differentiam practici et speculativi, et quid sit praxis, et utrum inveniatur solum extra intellectum vel etiam in intellectu. Quae omnia huius loci non sunt; sed solum, ut titulus quaestionis intelligatur, sufficit notare communem differentiam inter practicum et speculativum, quae sumitur ex Philosopho in 3. de Anima,1 lect. 15. apud D. Thomam,2 et 2. Metaph. lect. 2.3 et 1. p. q. 79. art. 11. et q. 14. art. 16. Et consistit in hoc, quod speculativum respicit veritatem, ut sciatur, practicum vero, ut fiat et executioni mandetur in opere.
Sed cum ipsa veritatis cognitio sit etiam quoddam opus, et rursus quodlibet opus sit etiam aliqua veritas, oportet valde formaliter inter haec distinguere. Non enim practicum dicitur, quod efficit quomodocumque opus seu elicit operationem, sed quod dirigit ad opus et illud per regulas ordinat et habet pro fine, ita quod non solum sit operatio elicita, sed etiam obiectum seu materia, quae in sui executione et ut efficiatur, regulis directionis ad faciendum indigeat, et non solum regulis ad sciendum; semper enim sciri et fieri distinguuntur in speculativo et practico. Nec speculativum dicitur, quod cognoscit quomodocumque veritatem, sed quod tantum intendit cognoscere, non vero ulterius facere, nec dirigit, ut faciat, sed ut sciat et ut ignorantiam effugiat.
Unde ut sit speculativum, requiritur, quod vel materia eius operabilis non sit, sicut qui considerat Deum et angelum aut caelum etc., vel si sit operabile, non ut operabile, sed ut scibile et tamquam verum quoddam attingatur. Ut autem sit practicum, requiritur, ut materia sit operabilis et ut modo operabili attingatur. Unde Philosophus cum distinguit practicum et speculativum ex fine, non loquitur de fine solum ex parte intelligentis et operantis actualiter, sed ex fine intento ex vi ipsorum principiorum et regularum, quibus utitur aliqua scientia. Si enim sunt principia solum manifestantia veritatem et quasi illuminantia et fugantia ignorantiam, speculative procedunt. Si autem non solum manifestant veritatem, sed dirigunt ad hoc, ut fiat et constituatur in esse, sunt practica et ordinant praxim, intelligendo nomine praxis generaliter obiectum practicae cognitionis. Unde principia speculativa dicuntur resolutiva, quia solum respiciunt veritatem, ut resolvitur cognoscibiliter in sua principia; principia autem practica dicuntur compositiva, quia respiciunt veritatem seu entitatem ut ponendam in esse. De quo videatur S. Thomas 2. Metaph. lect. 2.4
Igitur in praesenti quando inquirimus, an Logica sit practica vel speculativa, punctum difficultatis ad hoc reducitur: An principia formalia, quibus Logica procedit, ita respiciant veritatem, quam tractat, ut pure resolutive procedant in ordine ad sciendum; an modo compositivo ita ultimate ordinentur ad aliquod opus exercendum et faciendum praeter ipsum scire, quod non sit sola speculatio veritatis, sed etiam praxis, vel potius an ipsa ordinatio ad sciendum practica esse possit.
Et in hoc dividuntur auctores in tres praecipuas opiniones.
QUIDAM simpliciter practicam existimant Logicam, quia licet multa speculetur, omnia tamen ordinat ad opus, scilicet ad rectam constructionem syllogismi. Et ita designat haec sententia pro materia practicabili operationes intellectus, pro principiis autem practicis regulas seu praecepta, quibus non solum docet in universali, quae sit natura syllogismi, sed in particulari, quomodo sit construendus. De qua sententia videatur Fonseca 2. Metaph. cap. 3. q. 2. sect. 3. et 4. Conimbric. q. 4. prooem. art. 5.
ALII simpliciter faciunt speculativam e contrario fundamento, vel quia existimant nullum actum intellectus esse praxim, vel quia, etsi fateantur aliquem actum intellectus, ut subditur voluntati, posse esse praxim, non tamen ut pure respicit obiectum sub ratione cognoscibilis. Logica autem non dirigit immediate ipsos conceptus entitative, sed obiecta, quae sic ordinat et disponit, sicut requiritur ad debitam speculationem. Est communis thomistarum. Videatur Mag. Sotus hic q. 4., Sanchez q. 16., Cursus Carmel. disp. 1. (prooemium.) q. 6. § 2.
ALII denique existimant simul esse practicam et speculativam, quia rationem speculativi et practici dicunt esse accidentales differentias in scientiis, vel saltem esse habitum duplicem partialem in Logica, quorum unus sit speculativus, alter practicus. Ita P. Vasquez 1. p. disp. 9. cap. 1., Mag. Cabero disp. 3. dub. 3., Martinez q. 3. et alii.
NIHILOMINUS DICENDUM EST PRIMO: Non posse unicam scientiam naturalis ordinis simul esse practicam et speculativam, et consequenter neque Logicam.
Sumitur haec conclusio ex Divo Thoma 1. p. q. 1. art. 4., ubi fatetur practicum et speculativum in scientiis philosophicis aliam atque aliam scientiam constituere, quod est signum diversitatis essentialis. Et similiter in 6. Ethic. lect. 2. et 3.5 et 1. 2. q. 57. distinguit tamquam virtutes essentialiter diversas scientiam et sapientiam ab arte et prudentia, quia illae sunt speculativae, illae practicae. Et videri etiam potest in opusc. 70. q. 5. art. 1.6
ET RATIO EST, quia distinctio specifica habituum sumitur ex obiecto formali. In scientiis autem formalis diversitas obiectorum reducitur ad diversa principia, ex quibus proceditur circa unum obiectum vel circa aliud, ut ex Philosopho ostendit S. Thomas 1. Poster. lect. 41.:7 «Sicut», inquit, «formalis ratio visibilis sumitur ex lumine, per quod color videtur, ita formalis ratio scibilis sumitur secundum principia, ex quibus aliquid scitur». Practicum autem et speculativum exigunt diversa principia in ipsa formali ratione cognoscendi; siquidem principia speculativa procedunt modo resolutorio et solum tendunt ad manifestandum veritatem secundum connexionem et dependentiam a principiis formalibus talis veritatis, principia autem practica neque resolvunt neque illuminant veritatem quantum ad sua formalia principia, et quidditatem quasi abstrahendo ab existentia, sed applicant et ordinant illam ad ponendum in esse, et ita procedunt modo compositivo. Unde speculativum respicit causas veritatis abstracte et in se, practicum autem concrete et in opere, non abstrahendo ab existentia. Numquam ergo principia sunt speculativa, nisi quia distinguuntur a practicis illisque opponuntur, quia opposito modo procedunt, quia non sunt applicativa ad opus. Et sic magis distant in ratione cognoscendi et illuminandi principia practica et speculativa quam duo speculativa, quae diversas species scientiae constituunt. Quodsi semel diversas species constituunt secundum se, non possunt inadaequate et ut partes concurrere ad aliam tertiam speciem constituendam, quae simul sit practica et speculativa, etiam inadaequate, ut dicunt aliqui; sicut non potest unica scientia duas species scientiae diversas adunare, v. g. quod simul sit Mathematica et Metaphysica aut quid simile, quia repugnat differentias specificas, cum sint oppositae, uniri inadaequate ad unum tertium constituendum, nisi earum oppositio et differentia tollatur in aliqua eminentiori forma, ut statim dicam. Nunc autem solum loquimur de scientiis ordinis inferioris.
Quomodo autem in THEOLOGIA et aliis habitibus supernaturalibus adunetur ratio practici et speculativi, ut docet D. Thomas 1. p. q. 1. art. 4. et 2. 2. q. 8. art. 3. et q. 45. art. 3., alterius negotii est.
Breviter dicimus non uniri in istis habitibus rationem practici et speculativi inferioris ordinis, prout reperitur in ipsis inferioribus, quia haec semper specie distinguuntur, sicut vegetativum prout invenitur in planta et in bruto, numquam uniuntur in aliqua forma. Neque ullae specificae differentiae uniri possunt in illo ordine, in quo sunt differentiae specificae; id enim implicat, cum hoc ipso, quod sunt differentiae specificae, sint oppositae, et si sunt oppositae, repugnat in unum adunari. Sed uniri possunt in aliquo superioris ordinis, in quo forma eminentior unico modo superiori exercet ea, quae plures formae inferiores diverso et opposito modo exercent. Aliud est de gradibus seu praedicatis superioribus et inferioribus, ut sensitivo, vegetativo etc., qui uniuntur in aliqua forma contracta, ut in homine. Sed isti gradus non sunt oppositi sicut species vel differentiae specificae, sed se habent ut superius et inferius praedicatum, quorum unum contrahit aliud et non ei repugnat. Consistit autem ista ratio superior scientiae, in qua practicum et speculativum uniuntur, in eo, quod istae scientiae supernaturales attingunt Deum, secundum quod est in se. In ipso autem Deo idem est principium propriae speculationis et practicae ordinationis, quia ita est veritas necessaria in se, quod etiam est regula contingentium, et ita simplici modo unit principia speculationis et praxis. Quod non contingit in aliis luminibus, quae non possunt unica manifestatione simul manifestare rem secundum principia necessaria et secundum contingentia; secundum resolutionem in principia veritatis et secundum principia factiva et compositiva rei in esse, quia limitatio luminis non potest omnia ista comprehendere, cum fundent oppositas differentias et modos procedendi.
DICO SECUNDO: Logica essentialiter et ex vi suorum principiorum simpliciter est speculativa, licet aliquem modum practici induat, quatenus regulas et directionem praebet speculationi ipsi.
Hanc conclusionem perpetuo docet D. Thomas: Primo, ponendo omnes artes liberales sub genere speculativo, ut in 1. Metaph. lect. 3.8 Secundo, specialiter loquens de Logica 1. 2. q. 57. art. 3. ad 3. docet, quod etiam in ipsis speculabilibus est aliquid per modum cuiusdam operis, puta constructio syllogismi aut orationis congruae etc. Et subdit: «Et quicumque ad huiusmodi opera rationis habitus speculativi ordinantur, dicuntur per quamdam similitudinem artes». Ubi non solum actum Logicae, sed etiam habitum vocat speculativum. Constat autem apud D. Thomam scientiam esse unum habitum tantum, ut docet 1. 2. q. 54. art. 4. Ergo Logica tantum est speculativa. Similiter 1. 2. q. 47. art. 2. ad 3. docet dari artem speculativam, sed non speculativam prudentiam, quia speculativa ratio quaedam facit, puta syllogismum, propositionem etc. Et q. 51. art. 2. ad 3. dicit, «quod in speculativis alia rationalis scientia est dialectica et alia scientia demonstrativa, quae est veritatis demonstrativa».
Eandem sententiam docet Scotus9 et communiter tota eius schola, licet in fundamento a thomistis nonnihil differre quidam putent, sed falso; nam in hoc ultimo loco ex eodem fundamento procedit cum D. Thoma, scilicet quia opus, quod dirigit Logica, est ipsa speculatio.
Nec potest responderi, quod loquitur S. Thomas de speculativo secundum quid, quia dicit, quod speculativa ratio aliquid facit per modum cuiusdam operis, speculativum autem operans aliquid videtur speculativum secundum quid.
Sed hoc non potest stare, quia in his locis inquirit S. Doctor, an prudentia sit speculativa essentialiter et simpliciter, non secundum quid. Inquirit enim de ipso genere cognitionis, in quo ponitur habitus ipse prudentiae; ergo inconveniens resolveret de speculativo secundum quid. Unde etiam procederet omnino insipienter, si quando ex professo inquirit, in quo genere cognitionis ponatur prudentia vel ars liberalis vel Dialectica, omisso genere simpliciter diceret, quod est in genere speculativo secundum quid; sic enim non explicaret, in quo genere esset absolute et simpliciter. Et D. Thomas quando simpliciter affirmat, quod aliquid est tale sine alia restrictione vel explicatione, non procedit in sensu diminuto et secundum quid, sed in sensu formali et simpliciter loquendo, alias nihil certi haberemus in doctrina D. Thomae, praesertim quia de hoc procedebat argumentum. Et urgetur, quia si dicitur speculativa secundum quid, maxime quia est operans, ratio autem operationis ut sic non minuit ipsam operationem, quia in se speculatio ipsa est operatio quaedam, ut iam notatum est.
Fundamentum huius conclusionis a priori et a posteriori sumi potest. A POSTERIORI facio imprimis illam consequentiam Philosophi in 1. Metaph., lect. 3. apud D. Thomam:10 Nulla scientia, in qua quaeritur ipsum scire propter seipsum, est practica; sed qui propter fugiendam ignorantiam philosophatur, causa tantum cognoscendi philosophatur et tendit ad scire propter seipsum; ergo talis non est practicus, sed speculativus. Haec consequentia est, quam facit Philosophus, sed eadem prorsus applicatur Logicae; nam Logica quaerit scire propter seipsum, ergo est speculativa.
Antecedens probatur: Logica solum intendit fugere ignorantiam; ad hoc enim inventa est, ut ratio non procedat ignoranter neque erronee, sed recte sciat. Ergo solum intendit scire et cognoscere; fugere enim ignorantiam et scire idem est. Ergo si Logica quaerit ipsum cognoscere propter fugam ignorantiae, et ut purificet ipsum scire ab errore et modo non sciendi, quaerit cognitionem propter scire, ergo non est practica.
Et confirmatur, quia si Logica dirigit speculationes, ergo vis speculativa est, quae perficitur per Logicam artificialem. Ergo Logica artificialis non potest esse practica, cum perficiat vim speculativam; alioquin ratio practica dirigeret speculativam, et prius perficeretur vis practica quam rectificaretur speculativa, quod repugnat, cum practicum sit posterius speculativo utique rectificato et ab illo derivatur, non e contra.
Fundamentum autem A PRIORI sumitur tum ex parte principiorum, ex quibus Logica procedit, tum ex parte materiae, circa quam versatur. Ex parte quidem principiorum, quia principia Logicae sunt omnino speculativa, nec dabitur aliquod practicum etiam in ipsis syllogismis construendis; ergo ipsa Logica non est practica.
Consequentia est evidens. Antecedens vero probatur: Nam principia, quibus utitur in construendis syllogismis, sunt illa duo: «Quaecumque sunt eadem uni tertio», et: «Quaecumque dicuntur de aliquo universali, dicuntur de omni contento sub illo», quae principia omnino sunt speculativa. Nam multis scientiis speculativis deservire possunt ad alias veritates comprobandas, et sic attingunt veritatem ipsam secundum se. Et idem observari potest in aliis principiis, quibus procedit Logica circa naturam generis et universali, circa rationem oppositionis, circa modum definitionis et divisionis, et similia, quae ita sunt speculativa, quod etiam aliae scientiae speculativae utuntur illis, sicut notavit S. Thomas 1. Poster. lect. 20.,11 et saepe in aliis scientiis speculativis utimur his principiis. Si ergo habet Logica principia deservientia ad conclusiones speculativas, ipsa ergo principia speculativa sunt; ergo non habet principia practica, quia simul practica et speculativa habere non potest, ut dictum est.
Ex parte autem materiae, circa quam versatur Logica, idem proportionabiliter probatur, quia ordinatio Logicae directe et per se versatur circa ipsa obiecta cognita et ordinata, ex qua ordinatione habent dirigi conceptus ipsi formales, quatenus versantur circa obiecta sic ordinata; ergo non habet pro materia aliquid practicabile.
Consequentia patet, quia obiectum sub statu cogniti et secundae intentionis non est practicabile et operabile ab aliqua reali operatione.12 Sed si quae esset materia practicabilis et operabilis ab intellectu realiter, essent ipsi conceptus ut eliciendi et operandi. Ergo si versatur directio Logicae circa ipsa obiecta cognita, ut cognita sunt, non versatur circa operabile ut operabile.
Antecedens autem constat, quia principia, quibus Logica discurrit, per se et directe respiciunt obiecta cognita sub statu cogniti et secundae intentionis, sicut cum dicit: «Quaecumque sunt eadem uni tertio, sunt eadem inter se»; «quidquid dicitur de aliquo universali, dicitur de contento sub illo». Et similiter in regulis amplificationis et restrictionis, suppositionis etc. Et in ipsa coordinatione praedicamentorum et distinctione praedicabilium omnia ista respiciunt et versantur circa obiecta cognita, in quantum cognita sunt. Ergo non respiciunt aliquid operabile ut operabile, quia illud est operabile, quod attingibile reali operatione, ut sit in executione, non ut extrinsece tamquam cognitum attingatur. Etenim, ut supra diximus, hoc ipso, quod obiecta sunt ordinata et ut talia proponuntur, non est necesse aliquid operari circa ipsos conceptus, ut in talia obiecta tendant modo aliquo artificiali, quia naturali repraesentatione et similitudine tendunt ad obiecta sua. Ergo totum artificium logicale circa obiecta ipsa ut cognita versatur, non circa ipsam tendentiam et repraesentationem conceptuum, quae naturalis est et artificiosa esse non potest nisi tantum obiective, quia ordinatur ad obiecta artificiose disposita.
Ex quibus sequitur non repugnare, quod actus intellectus sit praxis ex eo, quod actus intellectus sit praxis, sed ex eo, quod speculatio est et tendit ad veritatem ibique sistit; quod autem sistit in veritate, contemplativum est. Unde sola exterior actio (id est extra cognitionem inventa ut praecise sistentem in veritate) pertinet ad intellectum practicum sive activum, ut docet S. Thomas 2. 2. q. 179. art. 2. Actus autem intellectus ut induunt moralitatem et liberae voluntatis motioni subsistunt, possunt practicis regulis prudentiae regulari, sicut actus aliarum virtutum, quia sic quodammodo actus exteriores sunt respectu cognitionis veritatis, id est extra illam.
SOLVUNTUR ARGUMENTA.
Primo arguitur aliquibus auctoritatibus S. Thomae, quibus videtur Logicae attribuere rationem practici et non speculativi. Nam in 1. Metaph. lect. 1.13 et 3.14 et in opusc. 70. q. 5. art. 1. ad 2.15 dicit Logicam non contineri sub Philosophia speculativa ut principalem partem, sed ut quoddam reductum ad ipsam, quia res, de quibus agit, non quaeruntur propter seipsas. Ergo essentialiter non est speculativa, sed secundum quid et reductive. Et ibidem solutione ad 3.16 subdit, quod aliae scientiae dicuntur artes, quae non habent solam cognitionem, sed etiam opus. Ergo cum Logica sit scientia et ars, non habet solam cognitionem, sed etiam opus, atque adeo aliquod opus habet distinctum contra cognitionem. Item in 6. Metaph. lect. 1.17 et 11. Metaph. lect. 7.18 solum tria genera numerat scientiarum speculativarum ex Philosopho, scilicet Physicam, Mathematicam et Metaphysicam; ad nullum autem istorum pertinet Logica, ut de se patet, ergo non est in genere speculativo. Denique, quod non repugnet aliquam scientiam esse simul practicam et speculativam, constat ex D. Thoma, qui utrumque attribuit Medicinae opusc. 70. q. 5. art. 1. ad 4.19 et 1. p. q. 1. art. 4.
RESPONDETUR ad primum locum: Solum probare, quod Logica non est principalior inter scientias speculativas, sed inferior et ministerialis, eo quod res, de quibus agit Logica, deserviunt aliis scientiis tamquam dantes modum et formam sciendi, non ut obiectum, in quo ultimate sistitur. Sed tamen non tollitur, quod sit essentialiter speculativa, tum ex modo procedendi ex principiis speculativis, quibus utitur, tum quia ipsae res, de quibus agit, ita ordinantur ad alias, quod non ad operationem, sed ad speculationem aliarum scientiarum ordinantur, cum instrumenta speculandi ministrent.
Ad secundum locum dicitur, quod scientiae, quae sunt artes, dicuntur non solum habere cognitionem, sed etiam aliquod opus, non opus, quod sit distinctum ab ipsa speculatione, sed quod speculationem ipsam ordinat et dirigit et ita respicit ipsam speculationem modo quodam operis, quatenus regulabilis et dirigibilis est per certas regulas. Et ideo, ut diximus supra, habet Logica quemdam modum practici, sed quia omnis ista directio ad speculandum ordinatur et ad rectificandum speculationis opus, simpliciter speculativa manet.
Ad tertium locum dicitur sicut ad primum, quod Logica continetur sub speculativa Philosophia reductive, id est minus principaliter, quia res, de quibus agit, minus principales sunt, utpote speculationis instrumenta.
Ad ultimum respondetur, quod Medicina expresse ponitur a Divo Thoma sub scientia practica secundum finem, id est secundum obiectum, in qua quia tota ad operationem ordinatur. Sed secundum quid dicitur theorica, secundum quod aliqua pars Medicinae aliquid a Philosophia mutuatur et non ex propriis, sicut mutuatur chirurgus a Geometria, vel quia pars aliqua Medicinae minus proxime ordinatur ad operationem. Theologia autem est simul practica et speculativa, quia est scientia superioris ordinis, in quantum participat in suis principiis ea, quae sunt luminis divini.
Secundo arguitur: Logica respicit operationes ut practice dirigibiles, ergo est practica.
Antecedens probatur, quia Logica tradit regulas et praecepta, quibus ordinantur opera rationis, ne errent in speculatione, et si quid speculatur, ad hoc speculatur, ut dirigat, non dirigit, ut speculetur. Ergo respicit operationes ut dirigibiles practice circa modum speculandi, ut quando docet construere syllogismum in Barbara secundum talem quantitatem et qualitatem et alias regulas certas et determinatas, quibus syllogismus regulabilis est.
Et confirmatur, quia Logica non solum dirigit syllogismos speculativos, sed etiam practicos. Nam incontinens dicitur male syllogizare, quia syllogizat in quatuor terminis, ut dicit Philosophus 7. Ethic. lect. 3. apud D. Thomam.20 Ergo sicut ex eo, quod dirigit speculationes, est speculativa, ita ex eo, quod dirigit practicos syllogismos, erit practica.
RESPONDETUR: Negatur antecedens. Ad probationem dicitur, quod operationes intellectus sunt dirigibiles et regulabiles regulatione et artificio tenente se ex parte obiecti cogniti ut cogniti, non regulatione et artificio tenente se ex parte ipsius actus ut operabilis aut artificioso vel morali modo eliciendi, sed qui modo resolutivo et naturali repraesentatione et tendentia fertur in obiecta sic ordinata et intentionata. Unde talis directio nullo modo est practica propter rationes dictas. Et ita quando dicitur: „Speculatur, ut dirigat”, distinguitur: Directione tenente se ex parte obiecti cogniti et ad solam fugandam ignorantiam ordinata, conceditur, sed haec directio est speculativa; directione tenente se ex parte operis et ad existentiam rei aut elicientiam ordinata, negatur. Et sic praecepta et regulae construendi syllogismos et alia logicalia instrumenta non introducunt aliquam formam realiter in materiam, sed quae solum versantur circa obiecta cognita penes principia speculativa, ut dictum est.
Ad confirmationem respondetur, quod in syllogismo practico, licet conclusio immediata non sit operatio, sed ratiocinatio seu cognitio, ultima tamen conclusio operatio est, ut late docet D. Thomas in libro de Motu animalium lect. 5.21 et q. 22. de Veritate art. 15. ad 2.22 Unde iste syllogismus non infert conclusionem tantum in ratione veri et cogniti, sed etiam respicit rationem boni per consilium et iudicium. Unde dispositio eius in quantum est syllogismus practicus, id est ut ultimate ordinatur ad operationem, non pertinet ad Logicam, sed ad prudentiam. Quae tamen habet aliquam similitudinem cum dispositione Logicae, quia sicut arguens in quatuor terminis speculative paralogizat, ita imprudens et incontinens quia non recte disponit dictamen universalis et particularis iudicii, fallitur practice. Unde S. Thomas vocat istam dispositionem practicam similitudinarie et secundum quid syllogismum in 2. Sentent. dist. 24. q. 2. art. 4.23
Ultimo arguitur: Nam scientia moralis est practica, ergo et Logica.
Consequentia patet a paritate rationis, quia ideo moralis est practica, quia tradit regulas dirigendi actus voluntatis; ergo similiter Logica, quia tradit regulas dirigendi actus rationis. Antecedens probatur, tum quia scientia moralis procedit per principia practica, ut: «Bonum est faciendum, malum est fugiendum»; nec procedit resolvendo, sed movendo. Tum quia, si ars non est scientia practica, nulla erit scientia practica. Nam artes mechanicae sunt artes et non scientiae, artes vero liberales sunt scientiae, sed non practicae in nostra sententia.
Et confirmatur, quia ars pertinet ad partem practicam; numeratur enim cum prudentia a Philosopho in 6. Ethic.,24 ubi assignat pro materia contingenti artem et prudentiam, pro necessaria scientiam et sapientiam. De quo videri potest Divus Thomas ibi lect. 3.25 et 4.26 Unde et aliae artes liberales, ut Arithmetica, Geometria et Rhetorica non sunt speculativae, sed practicae; ergo etiam Logica.
RESPONDETUR, quod scientia moralis potest dupliciter considerari: Uno modo, ut etiam includit prudentiam, alio modo, ut eam excludit et solum versatur circa cognitionem virtutum speculando. Primo modo habet rationem practici ex parte prudentiae, quam includit, et utitur illo principio practico: «Bonum est faciendum» modo practico. Et tunc est disparitas inter ipsam et Logicam, quia prudentia dirigit opera voluntatis per electionem et imperium, quia opera voluntatis, cum sint libera et non naturaliter tendentia in obiectum, sunt in se capacia realis directionis et moralis motionis. Logica autem, ut dictum est, versatur circa obiecta cognita ex principiis speculativis et solum motione resolutiva procedit, non autem introducit aliquam realem ordinationem in conceptum, quia naturali et non artificiosa similitudine conceptus tendit in obiectum. Si vero scientia moralis secludat prudentiam et solum tractet de materia virtutum definiendo, dividendo etc., est speculativa, sicut fit in Theologia in Prima Secundae. Nec utitur principiis practicis aut modo practico, id est ut moventibus et inclinantibus affective, sed praecise speculativis, quatenus cognoscunt naturam virtutum et prudentiae in ratione veri, ut in Ethicis et in tota Prima Secundae videri potest. Et ita bene potest aliquis esse insignis philosophus ethicus et theologus et imprudens peccator.
Neque est inconveniens, quod non detur scientia practica, si vere et proprie scientia est, quia scientia procedit resolvendo et definiendo, practica movendo et componendo.
Ad confirmationem respondetur ex D. Thoma 2. 2. q. 47. art. 2. ad 3., quod non omnis ars ponitur a Philosopho in eadem parte animae, in qua prudentia, sed aliqua ars ponitur in parte speculativa, sicut ars construens syllogismum, quia sufficit ad artem, quod procedatur per certas et determinatas vias ad aliquid ordinandum, sive materia eius sit speculatio sive aliquid operabile. Artes autem liberales scientificae, ut Arithmetica et Geometria, in speculativis scientiis ponuntur a Divo Thoma 2. Metaph. lect. 2.27 et aliis locis, quae supra citavimus, cum circa numeros et magnitudines procedant pure speculando et ostendendo veritatem. Grammatica autem et Rhetorica non videntur esse scientiae nec tractant de quidditatibus obiectorum et connexionibus necessariis, sed de modo loquendi et elegantia, nec procedunt definiendo et resolvendo aliquid in sua principia.
Nec sufficit ad practicae scientiae, quod habeat vim ad producendos actus suos in singulari, sic enim omnis scientia esset practica, quia omnis scientia producit actus in singulari; sed oportet videre, an tales actus versentur circa veritatem rei contemplando et circa obiecta cognita ut cognita, an ut operabilia, et ex principiis speculativis vel practicis, ut dictum est.
Articulus V: QUOMODO DISTINGUATUR LOGICA DOCENS ET UTENS
Varie et obscure loquuntur auctores de ista distinctione Logicae docentis et utentis. Dicitur autem Logica docens, quatenus scientifice docet regulas dirigendi intellectum, utens vero, quatenus executioni eas tradit in hac vel illa materia. Et sumpta est haec divisio utentis et docentis in Logica, quia sicut ea, quae directiva sunt in practicis, et regulas tradunt et usum habent, ita Logica, quae in speculativis est directiva, haec duo habet.
ET RATIO CONTROVERSIAE ad duo reducitur: Primum ex parte materiae, an usus et doctrina in Logica versentur circa eandem materiam, sive demonstrativam sive opinativam, an solum in topica. Secundum ex parte formae, an pertineat ad eundem habitum et principium formale doctrinae et usus Logicae.1
Ut autem ista obscuritas declaretur, unum tantum oportet advertere ex doctrina D. Thomae, nempe quod TRIPLEX USUS LOGICAE potest attribui. Primus est, quo praebet aliis scientiis modum procedendi artificiose per formam syllogisticam; siquidem ad ipsam pertinet modum procedendi praebere aliis scientiis, ne errent, et opera rationis dirigere instrumenta speculationis praebendo, ut ex Philosopho docet D. Thomas 2. Metaph. lect. ult.2 et opusc. 70. q. 5. art. 1. ad 2.3 et 1. Poster. lect. 1.4 et alibi saepe.
Secundus usus est ipsius Logicae docentis, quando praebet aliis scientiis principia, et non solum formam syllogisticam, ad probationes aliquas deducendas, sicut etiam aliae scientiae ex aliis adiuvantur assumendo illarum principia, praesertim a Metaphysica. Et hunc usum convenire Logicae docet D. Thomas opusc. 70. q. 6. art. 1.,5 ubi inquit, quod aliquando utimur Logica, prout est docens, in aliis scientiis, quia scilicet praebet aliis principia aliqua ad probandum, sicut ex intentionibus generis aut speciei vel oppositi probamus aliquid in aliis scientiis. Et in 1. Poster. lect. 20.6 de hoc ipso ponit exemplum: «Sicut probamus», inquit, «amorem et odium pertinere ad concupiscibilem, quia contraria sunt circa idem, quae probatio sumitur ex principio logico, scilicet ex natura contrarietatis».
Tertius usus Logicae est ipsi specialissimus, quatenus praebet usum in aliis scientiis seu materiis probabiliter disputandi sine hoc, quod procedatur demonstrative et resolutive usque ad prima principia. Et tunc proprie dicitur Logica utens, ut distinguitur a demonstrante et docente, eo quod demonstrans non praecise utitur discursu sistendo in eo, sed pervenit resolvendo usque ad prima principia, quae discursu non probantur, sed sunt terminus discursus. Utens autem discursu, sed non demonstrans, ita utitur et sistit in discursu, quod non pervenit ad terminum discursus, qui est resolutio usque ad prima principia, et hoc pertinet ad processum disputativum seu tentativum, quando inquirendo, non autem resolvendo proceditur. Et ita vocatur probabilis processus, quia non cum certitudine ultimae resolutionis usque ad principia fit. Hic est actus Logicae utentis,7 et sic explicat illum D. Thomas opusc. 70. q. 6. art. 1.8 dicens Logicam utentem esse, quae utitur discursu, sed non termino discursus, qui terminatur in principia per se nota, ubi cessat usus rationis discurrentis.
His positis certum est Logicam utentem, sumpto usu primo vel tertio modo (quia secundus pertinet ad docentem, quia ad doctrinae exercitium spectat commodare aliis sua principia, ut demonstrent), non denominari formaliter scientiam: In tertio quidem modo, quia solum probabiliter seu disputative, non resolutive procedit. In primo autem modo, quia ille usus Logicae non est demonstratio, quae solum denominat scientiam, sed applicatio et concursus disponens syllogisticam formam, sive in materia demonstrativa sive in topica, unde non est determinate usus scientiae et demonstrationis. Circa difficultates vero positas
DICO PRIMO: Logica utens, sumpto usu primo modo, habet dirigere non solum partem topicam, sed etiam demonstrativam, imo hanc maxime.
Et utimur verbo „dirigere”, licet aliqui in hoc sensu appellent illam non utentem, sed dirigentem, ut evitemus quaestionem de nomine, quia usus Logicae in hac parte directio est, sicut scientiae superiores et artes architectonicae pro actu seu usu proprio habent dirigere alias inferiores.
Et ita haec conclusio docetur a D. Thoma tum in 1. Poster. lect. 1.,9 ubi non solum alia opera rationis, sed etiam specialiter partem ipsam iudicativam seu demonstrativam a Logica dirigi affirmat. Tum etiam, quia omnibus scientiis (quae utique demonstrative procedunt) ministrare Logicam instrumenta speculationis docet in opusc. 70. q. 5. art. 1. ad 2.;10 et 2. Metaph. lect. ult.11 docet, quomodo Logica praebeat modum sciendi omnibus scientiis. Ergo in hac parte non est restringendus usus Logicae ad solam partem topicam, sed etiam ad demonstrativam.
ET RATIO EST constans, quia demonstratio non minus exigit structuram syllogismi et bonitatem consequentiae, regulatam secundum regulas et principia Logicae, quam reliqui syllogismi probabiles. Ergo talis dispositio et forma artificiosa in demonstrationibus derivatur a Logica; siquidem ex principiis et regulis Logicae dependet tam ex parte formae, quae regulatur per „Dici de omni” et „Dici de nullo” aliisque principiis disponentibus syllogismum, quam ex parte materiae, quia demonstratio debet uti propositionibus necessariis et per se, quod maxime Logica considerat in posterioristica resolutione.
Nec obstat, quod istae demonstrationes etiam ut recte dispositae effective procedunt a particularibus scientiis disponentibus syllogismum, a Logica autem solum pendent directive. Hoc, inquam, non obstat, quia non determinamus modo Logicam influere in demonstrationes aliarum scientiarum effective eliciendo illas, sed sufficit, quod directive, sicut prudentia influit in virtutes non elicitive, sed imperative. Aut si effective Logica influit, non est influxus causae principalis demonstrantis, sed coadiuvantis et ministrantis, sicut virtutes eliciunt actum moralem a prudentia regulatum, sive ille modus regulationis in actibus virtutum effective sit a prudentia per impressionem realem in virtutes morales, sive solum directive; hoc enim non pertinet ad praesens, sed ad illam quaestionem, an imperium superioris potentiae seu virtutis in inferiora, quae movet, fiat per effectivam impressionem. Sed quidquid sit de hoc, constat, quod etiam respectu syllogismi opinativi et probabilis Logica non magis influit dispositionem syllogisticam effective et elicitive, quam in syllogismum demonstrativum, sed directive; et hanc eandem directionem seu usum dicimus habere Logicam in syllogismo demonstrativo.
DICO SECUNDO: Logica utens tertio modo accepta solum versatur circa partem topicam et sophisticam, id est processu non resolutivo, sed probabili seu probativo et disputativo. Et si talis usus fiat in aliis scientiis ex principiis talium scientiarum, disputando ex illis et non resolvendo, talis usus pertinet ad Logicam solum directive; si autem procedat ex principiis ipsius Logicae talis disputatio non resolutiva, non solum directive, sed elicitive erit a Logica, quasi actus secundarius et imperfectus.
Hanc conclusionem intendit S. Thomas in 4. Metaph. lect. 4.,12 dum inquit, «quod Logica secundum quod est docens, habet considerationem de istis intentionibus, instituens modum, quo per eas procedi possit probabiliter in singulis scientiis, et sic est scientia. Utens vero est, secundum quod modo adiuncto utitur ad concludendum aliquid in singulis scientiis probabiliter, et sic recedit a modo sciendi». Expressius autem hoc tradit D. Thomas opusc. 70. cit. q. 6. art. 1.,13 ubi docet, «quod aliquando dicitur processus rationalis ex termino, in quo sistitur procedendo. Ultimus autem terminus, ad quem rationis inquisitio perducere debet, est intellectus principiorum, in quae resolvendo iudicamus; quod quidem quando fit, dicitur demonstratio. Quando autem inquisitio rationis usque ad ultimum terminum non perducit, sed sistitur in ipsa inquisitione, quando scilicet quaerenti adhuc manet via ad utrumlibet, sic rationalis processus distinguitur contra demonstrativum. Et hoc modo procedi potest rationabiliter in qualibet scientia, ut ex probabilibus paretur via ad necessarias conclusiones. Et hic est alius modus, quo Logica utitur in aliis scientiis, non ut est docens, sed ut utens». Sic D. Thomas.
Et sic accipiendo Logicam utentem clarum est, quod non pertinet ad partem demonstrativam, sed topicam, quia talis usus non est demonstratio, siquidem non est resolutio cum plena determinatione in principia certa et evidentia, sed tantum inquisitive et disputative procedit ad utrumlibet. Et si hoc faciat praebendo principia propria tali discursui et disputationi, elicitive totum illum discursum producet Logica, quia non solum praebet modum disputandi, sed etiam materiam seu principia. Pertinet autem ad aliquem habitum elicitive, quidquid ex propriis principiis et obiecto suo deducit sive resolutive sive tantum disputative. Si autem principiis aliarum scientiarum seu habituum formetur discursus seu disputatio, tunc Logica solum praebet modum disputandi, quod est praebere directionem, non autem elicientiam actus quoad substantiam.
DICO ULTIMO: Idem est habitus Logicae docentis et utentis, sive dirigat sive eliciat sive probabiliter disputet sive demonstrative procedat, et eadem est specifica ratio formalis utriusque.
Non conveniunt omnes in hac conclusione, sed quidam in uno extremo dicunt non solum Logicam utentem et docentem esse eundem habitum, sed eodem actu uti et docere, ut Martinez hic q. 2. Alii in alio extremo non solum distinctos actus, sed etiam distinctos habitus constituunt, quia docentem dicunt esse speculativam, utentem vero practicam, ut Vasquez 1. p. disp. 8. cap. 5. n. 19.; vel quia docentem dicunt esse scientiam, utentem vero opinativum habitum, ut quidam apud Conimbric. q. 4. prooem. art. 2. Alii dicunt Logicam docentem et utentem in materia et obiecto ipsius Logicae esse eundem habitum, in aliis vero scientiis dicunt utentem non esse habitum Logicae, sed ipsum habitum aliarum scientiarum producentem suas illationes ordinate. Ita Mag. Cabero disp. 2. prooem. dubit. 2. A quo in re non recedit P. Merinero hic q. 2. sect. 2., qui distinguit habitum Logicae utentis elicitivum ab habitu Logicae docentis, quando in materia aliarum scientiarum versatur, tunc enim illa elicientia tribuitur habitibus aliarum scientiarum.
Nihilominus proposita conclusio absolute et sine tot distinctionibus est communior inter auctores, et praesertim apud thomistas. De qua videndus est Flandricus 2. Metaph. q. 5. art. 2. ad 2., Mag. Araujo ibi q. 3. art. 2., Mag. Soto, Sanchez, Masius et Cursus Carmel. disp. 1. (prooem.) q. 4. § 2.
RATIO EST, quia aliae scientiae non habent in se principia ordinativa suarum illationum, sed ea mutuantur a Logica, quae illa tradit et explicat. Ergo non eliciunt ordinatas consequentias nisi ex virtute Logicae seu lumine sibi communicato saltem directive et per propositionem obiecti. Et sic D. Thomas perpetuo docet, praesertim opusc. 70., Logicam ministrare aliis instrumenta speculationis. Ipsa autem Logica eodem habitu docet modum speculandi et utitur, quia in quacumque materia eisdem principiis, quibus tradit doctrinam, utitur et applicat ea ad formandum consequentias, nec requirit distinctum dictamen nec specialem difficultatem habet vincendam. Ergo non exigit distinctum habitum, sed extensionem seu applicationem eiusdem.
Antecedens probatur: Nam quod ex eisdem principiis procedat, manifeste constat, quia si alia principia applicaret, quae non pertinerent ad Logicam docentem, iam non esset Logica utens tantum, sed esset docens utpote tradens alia principia, et essent distinctae scientiae utpote ex distinctis principiis procedentes, et sic dicerentur duae docentes, non docens et utens. Necessario ergo usus et directio Logicae convenire debent in principiis doctrinae.
Quod vero non indigeat distincta facilitate et habitu propter applicationem, constat ex dictis praec. art., quia tota difficultas directionis seu ordinationis Logicae consistit in cognoscendis ipsis secundis intentionibus, prout fundantur in primis. Hoc enim cognito applicatio ipsa non habet specialem difficultatem, quia applicatio ipsa fit ad res cognitas per actus naturali repraesentatione et tendentia respicientes obiecta, non morali seu voluntaria motione aut artificiosa deductione tendentes; sed totum artificium et ordinatio tenet se ex parte obiecti ordinati per intentiones secundas, ut dictum est. Non ergo est difficultas in dirigendis actibus ut eliciantur, sed in cognoscendis obiectis, in quibus secundae intentiones applicantur.
Similiter etiam ex parte ipsorum obiectorum, cognitis regulis et praeceptis Logicae, quae demonstrative traduntur a parte docente, non est ulla difficultas in applicatione et usu earum ad talem vel talem materiam, sed solum indiget appositione materiae, ad quam ipsae regulae sine nova difficultate vincenda ex parte sui applicantur et extenduntur. Sicut qui habet artem Musicae vel qui citharizat, ex eisdem praeceptis artis potest digitos applicare ad quodcumque instrumentum, quod sibi offeratur. Quodsi digitos movere non potest aut non ita expedite, ad hanc difficultatem vincendam non indiget nova arte, sed exercitatione corporali aut aliquo, quo tollatur praedictum impedimentum; et ita qui expeditius movet digitos, non generat novam artem, sed impedimentum exercitii eius tollit. Sic intellectus quando exercetur in syllogizando circa diversas materias vel scientias, non acquirit novam artem seu habitum diversum ab ipsa doctrina Logicae, sed expeditiorem usum.
SOLVUNTUR OBIECTIONES.
Primo arguitur ad probandum, quod solum in parte topica, et non in demonstrativa invenitur Logica utens. Nam id videtur expresse dicere S. Thomas in 4. Metaph. lect. 4.,14 quod in parte Logicae, quae dicitur demonstrativa, sola doctrina pertinet ad Logicam, usus vero ad Physicam et ad alias scientias particulares, pars autem Logicae tentativa et sophistica habent doctrinam et usum. Ergo secundum D. Thomam pars demonstrativa non est utens.
Si dicatur D. Thomam loqui de usu, quo ex principiis logicis proceditur probabiliter in aliis scientiis, quod utique parti demonstrativae convenit, ut docet 1. Poster. lect. 20.,15 non autem loqui de usu, quo ipsam formam syllogisticam et modum artificialem praebet aliis scientiis, quod etiam convenit parti demonstrativae.
Contra est, quia aliae scientiae producunt elicitive suas demonstrationes virtute sua et non virtute Logicae, et producunt illas ordinatas, alias non essent demonstrationes. Illa autem secunda intentio formae syllogisticae, cum sit aliquid rationis, non efficitur, sed resultat ex ipsa cognitione demonstrante. Ergo neque ad eliciendam demonstrationem neque ad modum illum seu formam rationis requiritur elicientia et usus Logicae.
RESPONDETUR solutione data inter arguendum. Et ad replicam dicitur, quod demonstratio procedens a particulari scientia, ab illa quidem habet rationem specialis demonstrationis ex speciali ratione talis scientiae. Rationem autem ordinati et artificiosi processus habet ab ipsa scientia non ex propria virtute illius, sed ex directione Logicae, quatenus influit in alias scientias, sive influxu effectivo imprimente aliquam realitatem in actus, sive directivo ex parte obiecti, quod proponit ut ordinatum, ut nunc supponimus. Et ita particularis scientia utrumque facit, et veritatem specialem respicit ex propria virtute et ordinationem obiecti in virtute directionis Logicae. Et licet ille modus seu forma syllogistica sit ens rationis, quod ex cognitione resultat, tamen non resultat ex cognitione ipsius scientiae, ut particularis scientia est, sed ex cognitione directiva Logicae, quae universaliter dirigit omnes scientias et illam particularem afficit.
Secundo arguitur: Actus Logicae utentis non est scientificus nec demonstrativus, ergo non procedit ab habitu Logicae.
Consequens patet, quia habitus Logicae est evidens et certus, cum sit scientia, ergo non potest elicitive producere actum opinativum, qui incertus et inevidens est; ergo procedit ab alio habitu, et sic alius est habitus Logicae docentis et utentis. Item Logica docens procedit modo resolutivo et speculativo, utens vero applicativo et compositivo; ergo sunt diversi habitus.
RESPONDETUR: Distinguitur consequens: Non procedit ab habitu Logicae actus probabilis quasi primario et per se, conceditur; quasi secundario et indirecte vel etiam directive, negatur.
Non est autem inconveniens, quod aliquis habitus evidens et certus eliciat actum probabilem vel etiam dirigat ad illum tamquam actum secundarium et imperfectum. Et in directione quidem minor difficultas est, quia Logica per regulas scientificas et certas docet, quomodo opinativus assensus dirigendus sit; et consequenter, licet ex parte materiae sit aliquid opinativum, ex parte tamen modi dirigendi et regularum, quibus procedit, scientificum est. Quod vero eliciat ipsemet habitus Logicae actum opinativum et non solum dirigat, difficilius est, sed tamen explicari potest ex dictis: Quod in habitu scientifico primarius actus, qui perfecte procedit et resolutive deducendo usque ad prima principia, semper est certus et evidens. Non tamen repugnat aliquando ex eisdem principiis formare aliquem discursum imperfectum et non plene resolutorium, sed solum disputative et tentative procedentem, et talis est discursus probabilis. Sicut generans non solum producit perfectum effectum et perfecte similem, v. g. hominem vel equum, sed etiam aliquando imperfectum, ut embrionem vel etiam monstrosum aut degenerantem a sua perfectione, licet virtus perfecta sit, sed propter aliquod impedimentum vel materiae incapacitatem vel inapplicationem agentis. Sic potest scientia Logica uti discursu et principiis scientificis non plene resolvendo, sed inquirendo et tentando, qui est actus imperfectus. Sicut etiam D. Thomas 2. 2. q. 1. art. 4. docet, quod habitus fidei evidenter cognoscit credibilitatem suam et opinativus probabilitatem, obscure tamen uterque attingit suum obiectum, scilicet rem creditam et opinatam. Unde evidentia et inevidentia non versantur circa idem, sed unus circa rem creditam, alter circa credibilitatem eius.
Et licet videantur esse plures actus specie distincti, sunt tamen specie distincti quasi materialiter, non formaliter seu ex parte rationis formalis, sicut aliqua virtus potest habere diversos actus inadaequatos specie distinctos quasi materialiter et partialiter, ut religio habet orationem, devotionem etc., qui sunt actus diversi inadaequati et partiales.
Ad confirmationem dicitur quod utens non procedit modo compositivo ex parte regularum et principiorum, quibus utitur, haec enim sunt ipsa principia Logicae docentis, sed solum applicat illas regulas determinatae materiae, ut speculatio ipsa recte ordinetur. Quod autem modus ipse speculationis applicetur diversis materiis, non induit rationem practici, ut supra diximus, quia quod applicatur, speculatio est.
Ultimo arguitur: Nam prudentia est distincta virtus et habitus a synesi et eubulia, ut tradit S. Thomas 2. 2. q. 51. art. 2., et tamen solum distinguuntur, quia istae duae bene iudicant et consiliantur, prudentia vero imperat et exequitur. Ergo similiter in Logica habitus docens et iudicans distinguitur ab operante et utente.
Confirmatur, quia actus utentis multiplicati generant aliquem habitum, non Logicae docentis, quia non sunt actus scientifici, et sic non generant neque augent scientiam, ergo alium distinctum a docente.
RESPONDETUR: Negatur consequens. Et disparitas est, quia in prudentia est distincta difficultas ad imperandum et applicandum voluntatem ad opus quam in iudicando et consiliando, in Logica vero non. Cuius radix sumitur ex doctrina D. Thomae 2. 2. q. 47. art. 8., quia perfectio artis consistit in iudicando, non in praecipiendo, perfectio vero prudentiae e converso. Unde reputatur melior artifex, qui volens peccat in arte quam qui ignorans; e contra vero imprudentior est, qui volens peccat. Quod praecipue verificatur in arte Logicae, cuius materia sunt ipsi actus rationis; tota enim difficultas intellectus est in iudicando seu ordinando de aliqua veritate. Quidquid vero restat, ut alii actus dirigantur ex ista veritate sic cognita, non habet specialem difficultatem, quia intellectus naturaliter tendit ad obiecta semel proposita. Unde totum artificium et ordinatio tenet se ex parte obiectorum, quae attinguntur a cognitione naturaliter tendente ad illa. In moralibus autem post iudicatum et cognitum bonum restat praecipua difficultas in applicanda voluntate propter eius libertatem seu indifferentiam vel resistentiam ad bonum regulatum. Unde requirit distinctum habitum, in quo consummatur prudentia.
Ad confirmationem respondetur, quod actus Logicae utentis generant quamdam facilitatem per modum dispositionis et expeditionis in applicatione materiae, non per modum novae artis seu habitus; quia habitus generatur de novo vel crescit non per quoscumque actus, sed per illos, qui ipsam specificam rationem et formale motivum habitus per se attingunt, non qui secundario consequuntur vel dispositive se habent tantum, eo quod habitus non generatur de novo aut crescit, nisi secundum substantialem et formalem rationem suam, aliae vero formalitates accessoriae sunt.
Est exemplum in D. Thoma 2. 2. q. 144. art. 1. ad 5., ubi inquit, quod ex frequentatis actibus verecundiae non generatur habitus distinctus a temperantia, quia verecundia non est habitus virtutis perfectae, sed dispositio ad generandam temperantiam. Non ergo omnes actus frequentati etiam imperfecti et secundarii generant novum habitum perfectum, qualis est scientia, sed aliquid imperfectum in genere habitus, quod est quasi dispositio seu expeditio quaedam in ipso exercitio artis. Et distinctio haec dispositionis seu expeditionis ab habitu intelligitur melius in his, quae pertinent ad intellectum, quia invenimus aliquando habitum sine facilitate exercitii, v. g. habitum scientiae, nondum tamen habet species ordinatas et expeditas de omnibus aliis conclusionibus scientiae. Et e contra invenimus facilitatem exercitii sine habitu in eo, qui coordinatas habet species et frequens exercitium de omnibus conclusionibus, et ex errore in aliquo principio amisit habitum, v. g. ex errore fidei amisit principia verae Theologiae et consequenter ipsum habitum Theologiae, sed non species coordinatas conclusionum.