1. Cum Deus sit obiectum principale et subiectum theologiae, de eo imprimis agendum est secundum ea, quae ipse de se ipso nobis revelavit. Omnia autem, quae de se revelavit, ad tria capita reduci possunt, quod sit secundum exsistentiam, quid sit secundum essentiam, qualis sit secundum attributa. Quae erit divisio huius tractatus. Etsi enim haec tria in Deo sunt unum idemque simplicissimum ens, nos tamen non habemus aeque simplicem conceptum, quo haec omnia repraesententur, sed pro infirmitate nostri intellectus necessario in Deo, ut in creaturis, distinguimus exsistentiam, essentiam, attributa.
2. Exsistentia Dei demonstrata supponitur in philosophia. Neque igitur argumenta discutienda sunt, quibus exsistentia Dei probatur, sed solum ex revelatione discendum est, quid Deus ipse de cognoscibilitate exsistentiae suae docuerit. Unde prima pars huius tractatus recte inscribitur «De cognoscibilitate Dei». Est autem secundum revelationem in hac vita duplex modus cognoscendi Deum, alter naturalis per lumen rationis naturae humanae inditum, alter supernaturalis per lumen fidei. Porro naturalis cognitio aut est communis et obvia, aut est ad praecepta artis exculta seu scientifica. De his igitur singulis ex ordine dicendum est.