Why God Became Man

Anselm of Canterbury (1033–1109)

Cur Deus Homo

First published 1098


ColumnsLatin·

Praefatio I: Preface

Opus subditum propter quosdam, qui antequam perfectum et exquisitum esset, primas partes ejus, me nesciente, sibi transcribebant, festinantius quam mihi opportunum esset, ac ideo brevius quam vellem sum coactus, ut potui, consummare. Nam plura, quae tacui, inseruissem et addidissem, si in quiete et congruo spatio illud mihi edere licuisset. In magna enim cordis tribulatione, quam unde et cur passus sim novit Deus, illud in Anglia rogatus incoepi, et in Capuana provincia peregrinus perfeci. Quod secundum materiam, de qua editum est, Cur Deus homo nominavi, et in duos libellos distinxi. Quorum prior quidem infidelium respuentium Christianam fidem, quia rationi putant illam repugnare, continet objectiones et fidelium responsiones: ac tandem remoto Christo (quasi nunquam aliquid fuerit de illo) probat rationibus necessariis esse impossibile ullum hominem salvari sine illo. In secundo autem libro similiter, quasi nihil sciatur de Christo, monstratur non minus aperta ratione et veritate naturam humanam ad hoc institutam esse, ut aliquando immortalitate beata totus homo, id est in corpore et in anima frueretur: ac necesse esse ut hoc fiat de homine, propter quod factus est; sed nonnisi per hominem Deum, atque ex necessitate omnia, quae de Christo credimus, fieri oportere. Hanc praefatiunculam cum capitulis totius operis, omnes, qui librum hunc transcribere volent, ante ejus principium, ut praefigant, postulo: quatenus in cujuscunque manus venerit, quasi in ejus fronte aspiciat si quid in toto corpore sit quod non despiciat.

Liber I: Book I

Caput I: Chapter I

Saepe et studiosissime a multis rogatus sum et verbis, et litteris, quatenus cujusdam quaestionis de fide nostra rationes, quas soleo respondere quaerentibus, memoriae scribendo commendarem: dicunt enim sibi placere eas, et arbitrantur satisfacere. Quod petunt, non ut per rationem ad fidem accedant, sed ut eorum, quae credunt, intellectu et contemplatione delectentur, et ut sint quantum possunt, parati semper ad satisfactionem omni poscenti se rationem de ea, quae in nobis est, spe. Quam quaestionem solent et infideles nobis, simplicitatem Christianam quasi fatuam deridentes, objicere, et fideles multi in corde versare: qua scilicet ratione vel necessitate Deus homo factus sit, et morte sua, sicut nos credimus et confitemur, mundo vitam reddiderit. Cum hoc aut per aliam personam, sive angelicam, sive humanam, aut sola voluntate facere potuerit, de qua quaestione non solum litterati, sed etiam illitterati multi quaerunt et rationem ejus desiderant, Quoniam ergo multi de hac tractari postulant, et licet in quaerendo valde videatur difficilis, in solvendo tamen omnibus est intelligibilis, et propter utilitatem rationisque pulchritudinem amabilis. Quamvis a sanctis Patribus inde, quod sufficere debeat, dictum sit, tamen de illa curabo, quod mihi Deus dignabitur aperire, petentibus ostendere. Et quoniam ea, quae per interrogationem et responsionem investigantur, multis et maxime tardioribus ingeniis magis patent, et ideo plus placent: unum ex illis qui hoc flagitant, qui inter alios instantius ad hoc me sollicitat, accipiam mecum disputantem: ut Boso quaerat, et Anselmus respondeat hoc modo.

Caput II: Chapter II

BOS. Sicut rectus ordo exigit ut profunda Christianae fidei credamus, priusquam ea praesumamus ratione discutere, ita negligentia mihi videtur, si, postquam confirmati sumus in fide, non studemus quod credimus intelligere. Quapropter quoniam, gratia Dei praeveniente, fidem nostrae redemptionis sic puto me tenere, ut etiam si nulla ratione quod credo possim comprehendere, nihil tamen sit quod me ab ejus firmitate valeat evellere: a te peto mihi aperiri quod, ut scis, plures mecum petunt: qua necessitate scilicet et ratione Deus, cum sit omnipotens, humilitatem et infirmitatem humanae naturae pro ejus restauratione assumpserit.

ANS. Quod quaeris a me, supra me est, et idcirco altiora me tractare timeo ne forte, cum putaverit, aut etiam viderit aliquis me non sibi satisfacere, plus existimet rei veritatem mihi deficere quam intellectum meum ad eam capiendam non sufficere.

BOS. Non hoc tantum timere debes quantum et reminisci, quia saepe contingit in colloquendo de aliqua quaestione ut Deus aperiat quod prius latebat; et sperare de gratia Dei quia, si ea quae gratis accepisti libenter impartiris, altiora, ad quae nondum attigisti, mereberis accipere.

ANS. Est et aliud propter quod video aut vix aut nullatenus posse ad plenum inter nos de hac re nunc tractari; quoniam ad hoc est necessaria notitia potestatis et necessitatis, et voluntatis, et aliarum quarumdam rerum, quae sic se habent ut earum nulla possit plene sine aliis considerari; et ideo tractatus earum suum opus postulat, non multum, ut puto, facile, nec omnino inutile: nam earum ignorantia quaedam facit difficilia, quae per earum notitiam fiunt facilia.

BOS. Sic breviter de his suis locis dicere poteris: ut et quod sufficiat ad praesens opus habeamus, et quod plus dicendum est, in aliud tempus differamus.

ANS. Hoc quoque multum me retrahit a petitione tua, quia materia non solum pretiosa, sed sicut est de specioso forma prae filiis hominum 1, sic etiam est de speciosa ratione super intellectus hominum: unde timeo ne, quemadmodum ego soleo indignari pravis pictoribus, cum ipsum Dominum nostrum informi figura pingi video, ita mihi contingat, si tam decoram materiam incompto et contemptibili dictamine exarare praesumo.

BOS. Nec hoc te debet retrahere; quia sicut tu permittis ut qui potest melius dicat, sic nulli praestituis ut, cui dictamen tuum non placet, pulchrius non scribat: verum, ut omnes excusationes tuas excludam, quod postulo non facies doctis, sed mihi, et hoc ipsum mecum petentibus.

ANS. Quoniam video importunitatem tuam et illorum, qui hoc tecum ex charitate et religioso studio petunt, tentabo pro mea possibilitate (Deo adjuvante et vestris orationibus, quas hoc postulantes saepe mihi petenti ad hoc ipsum promisistis), quod quaeritis non tam ostendere, quam tecum quaerere; sed eo pacto quo omnia, quae dico, accipi volo: videlicet, ut si quid dixero quod major non confirmet auctoritas, quamvis illud ratione probare videar; non alia certitudine accipiatur, nisi quia interim mihi ita videtur, donec mihi Deus melius aliquo modo revelet. Quod si aliquatenus quaestioni tuae satisfacere potero, certum esse debebit quia et sapientior me plenius hoc facere poterit: imo sciendum est quidquid homo inde dicere vel scire possit, altiores tantae rei adhuc latere rationes.

BOS. Patere igitur ut verbis utar infidelium: aequum enim est ut, cum nostrae fidei rationem studemus inquirere, ponamus objectiones eorum, qui nullatenus ad fidem eamdem sine ratione volunt accedere. Quamvis enim illi ideo rationem quaerant, quia non credunt, nos vero, quia credimus, unum idemque tamen est quod quaerimus: et si quid responderis, cui auctoritas sacra obsistere videatur, liceat mihi illam obtendere, quatenus quomodo non obsistat, aperias.

ANS. Dic quod tibi videtur.

Caput III: Chapter III

BOS. Objiciunt nobis deridentes simplicitatem nostram infideles; quia Deo facimus injuriam et contumeliam, cum eum asserimus in uterum mulieris descendisse, natum esse de femina, lacte et alimentis humanis nutritum crevisse, et, ut multa alia taceam, quae Deo non videntur convenire, lassitudinem, famem, sitim, verbera et inter latrones crucem mortemque subiisse.

ANS. Nos non facimus Deo injuriam ullam aut contumeliam; sed toto corde gratias agentes, laudamus et praedicamus ineffabilem altitudinem misericordiae illius; quia quanto nos mirabilius, et praeter opinionem de tantis et tam debitis malis in quibus eramus ad tanta et tam indebita bona quae perdideramus, restituit, tanto majorem dilectionem erga nos et pietatem monstravit. Si enim diligenter considerarent quam convenienter hoc modo procurata sit humana restauratio, non deriderent nostram simplicitatem; sed Dei nobiscum laudarent sapientem benignitatem. Oportebat namque ut sicut per hominis inobedientiam mors in humanum genus intraverat, ita per hominis obedientiam vita restitueretur; et quemadmodum peccatum, quod fuit causa nostrae damnationis, initium habuit a femina, sic nostrae justitiae et salutis auctor nasceretur de femina; et ut diabolus, qui per gustum ligni quem persuasit, hominem vicerat, ita per passionem ligni, quam intulit, ab homine vinceretur. Sunt quoque alia multa quae studiose considerata ineffabilem quamdam nostrae redemptionis, hoc modo procuratae, pulchritudinem ostendunt.

Caput IV: Chapter IV

BOS. Omnia haec pulchra et quasi quaedam picturae suscipienda sunt: sed si non sit aliquid solidum super quod sedeant, non videntur infidelibus sufficere cur Deum ea, quae dicimus, pati voluisse credere debeamus. Nam qui picturam vult facere, aliquid eligit solidum super quod pingat ut maneat quod pingit. Nemo enim pingit in aqua vel in aere; quia ibi nulla manent picturae vestigia. Quapropter cum has convenientias, quas dicis, infidelibus quasi quasdam picturas rei gestae obtendimus, quoniam non rem gestam, sed figmentum arbitrantur esse quod credimus, quasi super nubem pingere nos existimant. Monstranda est ergo prius veritatis rationabilis soliditas, id est necessitas quae probet Deum ad ea, quae praedicamus, debuisse aut potuisse humiliari. Deinde, ut ipsum quasi corpus veritatis plus niteat, istae convenientiae quasi picturae corporis sunt exponendae.

ANS. Nonne satis necessaria ratio videtur cur Deus ea, quae dicimus, facere debuerit; quia genus humanum, tam scilicet pretiosum opus, ejus omnino perierat; nec decebat ut quod Deus de homine proposuerat, penitus annihilaretur: nec idem ejus propositum ad effectum duci poterat, nisi genus humanum ab ipso Creatore suo liberaretur?

Caput V: Chapter V

BOS. Haec ipsa liberatio si per aliam quam per Dei personam (sive per angelum, sive per hominem) esse facta quolibet modo diceretur, mens humana hoc multo tolerabilius acciperet. Potuit enim Deus hominem aliquem facere sine peccato, non de massa peccatrice, nec de aliquo homine, sed sicut fecit Adam per quem hoc ipsum opus fieri potuisse videtur.

ANS. An non intelligis quia quaecunque alia persona hominem a morte aeterna redimeret, ejus servus idem homo recte judicaretur? Quod si esset, nullatenus restauratus esset in illam dignitatem quam habiturus erat, si non peccasset: cum ipse, qui nonnisi Dei servus et aequalis angelis bonis per omnia futurus erat, servus esset ejus, qui Deus non esset, et cujus angeli servi non essent.

Caput VI: Chapter VI

BOS. Hoc est quod valde mirantur, quia liberationem hanc redemptionem vocamus. In qua namque, aiunt nobis, captione, aut in quo carcere, aut in cujus potestate tenebamini, unde vos Deus non potuit liberare nisi vos tot laboribus et ad ultimum suo sanguine redimeret? Quibus cum dicimus: Redemit nos a peccatis, et ab ira sua, et de inferno et de potestate diaboli, quem quia nos non poteramus, ipse pro nobis venit expugnare, et redemit nobis regnum coelorum: et quia haec omnia hoc modo fecit, ostendit quantum nos diligeret. Respondent: Si dicitis quia Deus haec omnia facere non potuit solo jussu, quem cuncta jubendo creasse dicitis, repugnatis vobismetipsis, quia impotentem illum facitis. Aut si fatemini quia potuit, sed non voluit nisi hoc modo, quomodo sapientem illum ostendere potestis quem sine ulla ratione tam indecentia velle pati asseritis? Omnia enim haec quae obtenditis in ejus voluntate consistunt: ira namque Dei non est aliud quam voluntas puniendi. Si ergo non vult punire peccata hominum, liber est homo a peccatis, et ab ira Dei, et ab inferno, et a potestate diaboli, quae omnia propter peccata patitur, et recipit ea quibus propter eadem peccata privatur. Nam in cujus potestate est infernus, aut diabolus, aut cujus est regnum coelorum, nisi ejus qui fecit omnia? Quaecunque itaque timetis aut desideratis, ejus voluntati subjacent cui nihil resistere potest. Quapropter si humanum genus salvare noluit, nisi eo quo dicitis modo, cum sola voluntate potuerit, ut mitius dicam, videte quomodo ejus sapientiae repugnatis. Nam si homo, quod facile posset, id cum gravi labore sine ratione faceret, non utique sapiens ab ullo judicaretur. Quippe quod dicitis Deum taliter ostendisse quantum vos diligeret, nulla ratione defenditur, si nullatenus hominem aliter potuisse salvare non monstratur. Nam si aliter non potuisset, tunc forsitan necesse esset ut hoc modo suam dilectionem ostenderet: nunc vero, cum aliter possit salvare hominem, quae ratio est ut, propter ostendendam dilectionem suam, ea quae dicitis faciat et sustineat? An enim non ostendit angelis bonis quantum eos diligat, pro quibus talia non sustinet? Quod vero eum dicitis venisse expugnare pro vobis diabolum, quo sensu audetis proferre. Nonne Dei omnipotentia regnat ubique? Quomodo ergo indigebat Deus, ut ad vincendum diabolum de coelo descenderet? Haec nobis infideles objicere posse videntur.

Caput VII: Chapter VII

Sed et illud quod dicere solemus, Deum scilicet, debuisse prius per justitiam contra diabolum agere, ut liberaret hominem, quam per fortitudinem; ut, cum diabolus eum, in quo nulla mortis erat causa, et qui Deus erat, occideret, juste potestatem, quam super peccatores habebat, amitteret; alioquin injustam violentiam fecisset illi, quoniam juste possidebat hominem, quem non ipse violenter attraxerat, sed idem homo se sponte ad illum contulerat, non video quam vim habebat. Nam, si diabolus aut homo suus esset aut alterius quam Dei, aut in alia quam in Dei potestate maneret, forsitan hoc recte diceretur: cum autem diabolus aut homo non sit nisi Dei, et extra potestatem Dei neuter consistat, quam causam debuit Deus agere cum suo, de suo, in suo, nisi ut servum suum puniret, qui suo conservo communem Dominum deserere, et ad se persuasisset transire, ac traditor fugitivum, fur furem cum furto Domini sui suscepisset? Uterque namque fur erat; cum alter, altero persuadente, seipsum Domino suo furabatur. Quid enim justius fieri posset, sic hoc Deus faceret? Aut si judex omnium Deus hominem sic possessum, de potestate tam injuste possidentis, vel ad puniendum illum aliter quam per diabolum, vel ad parcendum illi eriperet: quae haec injustitia esset? Quamvis enim homo juste a diabolo torqueretur; ipse tamen illum injuste torquebat. Homo namque meruerat ut puniretur, nec ab ullo convenientius quam ab illo cui consenserat ut peccaret. Diaboli vero meritum nullum erat, ut puniret: imo hoc tanto faciebat injustius, quanto non ad hoc amore justitiae trahebatur; sed instinctu malitiae impellebatur. Nam hoc non faciebat, Deo jubente, sed incomprehensibili sapientia sua, qua mala etiam bene ordinat, permittente. Et puto illos, qui diabolum aliquam opinantur habere in possidendo homine justitiam, ad hoc inde adduci, quia vident hominem diaboli vexationi subjacere juste, et Deum hoc juste permittere: et idcirco putant diabolum illam juste inferre. Contingit enim idem aliquid diversis considerationibus esse justum et injustum; et ob hoc a non diligenter intuentibus totum justum aut injustum judicari. Evenit enim ut aliquis innocentem percutiat injuste, unde ipse juste percuti mereatur; si tamen percussus vindicare se non debet et percutit percutientem se, injuste hoc facit. Haec igitur percussio ex parte repercutientis injusta est, quia non debuit se vindicare; ex parte vero percussi justa, quia injuste percutiens juste percuti meruit. Diverso igitur intuitu justa et injusta est eadem actio, quia contingere potest ab alio judicari justam tantum, ab alio injustam. Hoc itaque modo diabolus dicitur juste vexare hominem; quia Deus hoc juste permittit, et homo hoc juste patitur. Sed et hoc quod homo juste dicitur pati, non sua justitia juste dicitur pati, sed quia punitur justo judicio Dei. At si obtenditur chirographum illud decreti quod adversum nos dicit Apostolus fuisse, et per mortem Christi deletum esse 1, et putat aliquis per illud significari quia diabolus, quasi sub cujusdam pacti chirographo ab homine juste ante passionem Christi peccatum, velut usuram primi peccati quod persuasit homini, et poenam peccati exigeret, ut per hoc justitiam suam super hominem videatur probare, nequaquam ita intelligendum puto. Quippe chirographum illud non est diaboli; quia chirographum dicitur decreti; decretum autem illud non erat diaboli, sed Dei. Justo namque judicio Dei decretum erat, et quasi chirographo confirmatum, ut homo qui sponte peccaverat, nec peccatum nec poenam peccati per se vitare posset: est enim spiritus vadens, et non rediens 2; et qui facit peccatum servus est peccati 3; nec qui peccat, impunitus debet dimitti, nisi misericordia peccatori parcat, et eum liberet ac reducat. Quamobrem per hoc chirographum nullam inveniri posse diaboli justitiam in hominis vexatione credere debemus. Denique sicut in bono angelo nulla omnino est injustitia; ita in malo nulla est penitus justitia. Nihil igitur erat in diabolo, cur Deus contra illum ad liberandum hominem sua uti fortitudine non deberet.

Caput VIII: Chapter VIII

ANS. Sufficere nobis debet ad rationem voluntas Dei, cum aliquid facit, licet non videamus cur ita velit: voluntas namque Dei nunquam est irrationabilis.

BOS. Verum est, si constat Deum id velle unde agitur: nequaquam enim acquiescunt multi Deum aliquid velle, si rationi repugnare videtur.

ANS. Quid tibi videtur repugnare rationi, cum Deum ea voluisse fatemur quae de ejus incarnatione credimus.

BOS. Ut breviter dicam: Altissimum ad tam humilia inclinari, omnipotentem aliquid facere cum tanto labore.

ANS. Qui hoc dicunt non intelligunt quod credimus. Divinam enim naturam absque dubio asserimus impassibilem, nec ullatenus posse a sua celsitudine humiliari, nec in eo quod vult facere, labore. Sed Dominum Jesum Christum dicimus Deum verum, et verum hominem; unam personam in duabus naturis, et duas naturas in una persona. Quapropter, cum dicimus Deum aliquid humile aut infirmum pati, non hoc intelligimus secundum sublimitatem impassibilis naturae; sed secundum infirmitatem humanae substantiae quam gerebat; et sic nostrae fidei nulla ratio obviare cognoscitur. Sic enim nullam divinae substantiae significamus humilitatem; sed unam Dei et hominis monstramus esse personam. Non ergo in incarnatione Dei humilitas ejus ulla intelligitur facta; sed natura hominis creditur exaltata.

BOS. Ita sit: nihil imputetur divinae naturae quod secundum infirmitatem hominis de Christo dicitur; verum quomodo justum aut rationabile probari poterit quia Deus hominem illum, quem Pater Filium suum dilectum, in quo sibi bene complacuit 1, vocavit, et quem Filius seipsum fecit, sic tractavit aut tractari permisit? Quae autem justitia est hominem omnium justissimum morti tradere pro peccatore? Quis homo, si innocentem damnaret ut nocentem liberaret, damnandus non judicaretur? Ad idem enim res deduci videtur inconveniens, quod supra dictum est. Nam si aliter peccatores non potuit salvare quam justum damnando, ubi est ejus omnipotentia? Si vero potuit, sed noluit, quomodo defendemus sapientiam ejus atque justitiam?

ANS. Deus Pater non quemadmodum videris intelligere, hominem illum tractavit, aut innocentem pro nocente morti tradidit. Non enim eum invitum ad mortem ille coegit, aut occidi permisit; sed idem ipse sponte sua mortem sustinuit, ut homines salvaret.

BOS. Etiamsi non invitum, quoniam voluntati Patris consensit, quodammodo tamen illum coegisse videtur praecipiendo. Dicitur enim quia Christus humiliavit semetipsum, factus obediens Patri usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus illum exaltavit 2; et quia didicit obedientiam ex his quae passus est 3, et quia proprio Filio suo non pepercit Pater, sed pro nobis omnibus tradidit illum 4. Et idem Filius dicit: Non veni voluntatem meam facere, sed voluntatem ejus qui misit me 5. Et iturus ad passionem dicit: Sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio 6. Item: Calicem quem dedit mihi Pater, non bibam illum? 7 Et alibi: Pater, si possibile est, transeat a me calix iste; verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu 8. Et iterum: Pater, si non potest hic calix transire, nisi bibam illum, fiat voluntas tua 9. In his omnibus plus videtur Christus obedientia cogente, quam spontanea voluntate disponente mortem sustinuisse.

Caput IX: Chapter IX

ANS. Ut mihi videtur, non bene discernis inter hoc quod fecit exigente obedientia; et quod sibi factum, quia servavit obedientiam, sustinuit non exigente obedientia.

BOS. Necesse habeo ut hoc apertius exponas.

ANS. Cur persecuti sunt eum Judaei usque ad mortem?

BOS. Non ob aliud nisi quia veritatem et justitiam vivendo et loquendo indeclinabiliter tenebat.

ANS. Hoc puto quia Deus ab omni rationali creatura exigit; et hoc illa per obedientiam Deo debet.

BOS. Sic nos fateri oportet.

ANS. Hanc igitur obedientiam debebat homo ille Deo Patri, et humanitas divinitati; et hanc ab illo exigebat Pater.

BOS. Hoc nulli dubium est.

ANS. Ecce habes quid fecit exigente obedientia.

BOS. Verum est; et jam video qui sibi illatum, quia obediendo perseveravit, sustinuit. Nam illata est illi mors, quia perstitit in obedientia et hanc sustinuit; sed quomodo hoc obedientia non exigat non intelligo.

ANS. Si homo nunquam peccasset, deberet pati mortem; aut deberet Deus hoc ab illo exigere?

BOS. Quemadmodum credimus, nec homo moreretur, nec hoc exigeretur ab illo; sed hujus rei a te audire volo rationem.

ANS. Rationalem creaturam justam factam esse, et ad hoc, ut Deo fruendo beata esset, non negas.

BOS. Non.

ANS. Deo autem nequaquam aestimabis convenire ut, quam fecit justam ad beatitudinem, cogat sine culpa esse miseram: hominem enim invitum mori, miserum est.

BOS. Patet quia si non peccasset homo, non deberet Deus ab eo mortem exigere.

ANS. Non ergo coegit Deus Christum mori, in quo nullum fuit peccatum; sed ipse sponte sustinuit mortem, non per obedientiam deserendi vitam, sed propter obedientiam servandi justitiam, in qua tam fortiter perseveravit ut inde mortem incurreret. Potest etiam dici quia praecepit illi mori Pater, cum hoc praecepit unde incurrit mortem. Ita ergo: Sicut mandatum dedit illi Pater, sic 1 fecit; et, calicem quem dedit 2 ei, bibit; et factus est obediens Patri usque ad mortem; et sic didicit ex his quae passus est obedientiam, id est quousque debeat servari obedientia. Verbum autem quod positum est, didicit, duobus modis intelligi potest. Aut enim didicit, dictum est pro, alios fecit discere; aut quia, quod per scientiam non ignorabat, experimento didicit. Quod autem Apostolus, cum dixisset: Humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis, subdidit: Propter quod et Deus illum exaltavit; et donavit illi nomen, quod est super omne nomen 3. Cui simile est quod David dixit: De torrente in via bibet, propterea exaltavit caput 4: non ita dictum est, quasi nullatenus potuisset pervenire ad hanc exaltationem nisi per hanc mortis obedientiam; et haec exaltatio nonnisi in retributionem hujus obedientiae collata sit. Priusquam enim pateretur, ipse dixit omnia sibi esse tradita a Patre 5; et omnia Patris esse sua 6. Sed quoniam ipse cum Patre sanctoque Spiritu disposuerat se non aliter, quam per mortem, celsitudinem omni potentiae suae ostensurum mundo: quippe quod nonnisi per illam mortem fieri dispositum est, cum per illam fit, non incongrue dicitur propter illam fieri. Si enim intendimus aliquid facere, sed proponimus nos prius aliud facturos, per quod illud fiat: cum jam factum est quod volumus praecedere, si fit quod intendimus, recte dicitur propterea fieri quoniam factum est propter quod differebatur; quia nonnisi per illud fieri dispositum erat. Nam si fluvium, quem equo vel navi transire possum, propono me nonnisi navi transiturum; et idcirco differo transmeare, quia navis abest: cum jam praesto est navis, si transeo, recte de me dicitur: Navis parata fuit, propterea transivit. Et non solum ita loquimur quando per illud, quod praecedere volumus, sed etiam quando non per illud, sed tantummodo post illud, facere aliud aliquid statuimus. Si quis enim differt cibum sumere propterea quia nondum ea die missae celebrationi adfuit, peracto quod prius facere volebat, non incongrue dicitur illi: Jam sume cibum, propterea quia jam fecisti propter quod sumere differebas. Multo igitur minus inusitata est locutio, cum Christus dicitur exaltatus propterea quia mortem sustinuit, per quam et post quam illam exaltationem decrevit facere. Potest hoc et eo modo intelligi, quo idem Dominus legitur profecisse sapientia et gratia apud Deum: non quia ita erat, sed quia ille sic se habebat, ac si ita esset. Nam sic post mortem exaltatus est, quasi propter illam hoc fieret. Quod autem ipse ait: Non veni voluntatem meam facere, sed ejus qui misit me 7, tale est, quale est et illud: Mea doctrina non est mea 8: nam quod quis non habet a se, sed a Deo, hoc non tam suum quam Dei dicere debet. Nullus vero homo a se habet veritatem quam docet aut justam voluntatem, sed a Deo. Non ergo venit Christus voluntatem suam facere, sed Patris; quia justa voluntas quam habebat non erat ex humanitate, sed ex divinitate. Proprio autem Filio suo non pepercit Deus, sed pro nobis omnibus tradidit illum 9, non est aliud, quam non liberavit illum. Nam multa in sacra Scriptura hujusmodi inveniuntur. Ubi autem dicit: Pater, si possibile est, transeat a me calix iste; verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu 10; et: Si non potest hic calix transire, nisi bibam illum, fiat voluntas tua 11, naturalem salutis per voluntatem suam significat appetitum, quo humana caro dolorem mortis fugiebat. Voluntatem vero Patris dicit, non quoniam maluerit Pater mortem Filii quam vitam, sed quia humanum genus restaurari nolebat Pater, nisi faceret homo tam magnum aliquid, sicut erat mors illa. Quia non poscebat ratio quod alius facere homo non poterat, idcirco dicit Filius illum velle suam mortem; quoniam ipse maluit illum pati, quam ut genus humanum non salvaretur; ac si diceret: Quoniam non vis aliter reconciliationem mundi fieri, dico te hoc modo velle mortem meam: fiat ergo voluntas tua, id est fiat mors mea, ut mundus tibi reconcilietur. Nam saepe aliquem velle dicimus aliquid, quia non vult aliud quod si vellet, non fieret illud quod dicitur velle: ut, cum dicimus illum lucernam velle exstinguere, qui non vult fenestram claudere per quam ventus intrat, qui lucernam exstinguit. Sic ergo voluit Pater, mortem Filii, quia non aliter voluit mundum salvari, nisi homo tam magnum aliquid faceret, ut jam dixi. Quod Filio volenti salutem hominum tantumdem valuit, quoniam hoc alius facere non valebat, quantum si illi mori praeciperet: unde ille, sicut mandatum illi dedit Pater, sic fecit; et calicem, quem dedit ei Pater, bibit, obediens usque ad mortem.

Caput X: Chapter X

Potest etiam recte intelligi quia per illam piam voluntatem, qua voluit Filius pro salute mundi mori, dedit illi Pater (non tamen cogendo) mandatum et calicem passionis; et non pepercit illi, sed pro nobis tradidit illum, et mortem illius voluit; et quia ipse Filius obediens fuit usque ad mortem, et didicit ex his quae passus est, obedientiam. Quemadmodum enim secundum humanitatem non habebat a se voluntatem juste vivendi, sed a Patre; ita et illam voluntatem qua, ut tantum bonum faceret, mori voluit, non potuit habere nisi a Patre luminum, a quo est omne datum optimum, et omne donum perfectum 1: et sicut Pater trahere, dando voluntatem, dicitur; ita non incongrue fit, si impellere asseritur. Sicut enim dicit Filius de Patre: Nemo venit ad me, nisi Pater traxerit eum 2; ita dicere potuit, nisi impulerit eum. Similiter quoque proferre potuit, nemo currit ad mortem propter nomen meum, nisi Pater impulerit aut traxerit eum. Quoniam namque voluntate quisque ad id quod indeclinabiliter vult, trahitur vel impellitur; non inconvenienter trahere aut impellere dicitur Deus, cum talem dat voluntatem: in quo tractu vel impulsu nulla intelligitur violentiae necessitas, sed acceptae bonae voluntatis spontanea et amata tenacitas. Si ergo hoc modo nequit negari Patrem, voluntatem illam dando, Filium ad mortem traxisse vel impulisse, quis non videat eadem ratione mandatum illi, ut mortem sustineret sponte, et calicem, quem non invitus biberet, dedisse? Et si Filius sibi non pepercisse, sed pro nobis spontanea voluntate seipsum tradidisse, recte dicitur, quis neget recte dici quia Pater, a quo talem habuit voluntatem, illi non pepercit, sed pro nobis tradidit illum et mortem ejus voluit? Hoc etiam modo indeclinabiliter et sponte servando acceptam voluntatem a Patre Filius factus est illi obediens usque ad mortem, et didicit ex his quae passus est, obedientiam, id est quam magna res facienda sit per obedientiam. Nam tunc est vera et simplex obedientia, cum rationalis natura, non necessitate, sed sponte servat voluntatem a Deo acceptam. Aliis quoque modis recte possumus Patrem voluisse Filii mortem intelligere, quamvis isti possint sufficere. Nam, sicut velle dicimus eum, qui facit ut alius velit; ita etiam dicimus eum velle, qui non facit ut alius velit, sed approbat quia vult: ut, cum videmus aliquem fortiter pati velle molestiam ut perficiat quod bene vult, quamvis fateamur nos velle ut illam poenam sustineat, non tamen volumus aut amamus poenam ejus, sed voluntatem. Illum quoque qui prohibere potest, et non prohibet, solemus dicere quia vult quod non prohibet. Quoniam ergo Patri voluntas Filii placuit, nec prohibuit eum velle aut implere quod volebat recte voluisse ut Filius mortem tam pie et tam utiliter sustineret, quamvis poenam ejus non amaret, affirmatur. Non autem potuisse calicem transire nisi biberet illum, dixit. Non quia non posset mortem vitare, si vellet; sed quoniam, sicut dictum est, mundum erat impossibile aliter salvari; et ipse indeclinabiliter volebat potius mortem pati, quam ut mundus non salvaretur. Idcirco autem dixit verba illa ut doceret humanum genus aliter non potuisse salvari, quam per mortem suam; non ut ostenderet se mortem nequaquam valuisse vitare. Nam, quaecunque de illo dicuntur his quae dicta sunt, similia sic sunt exponenda, ut nulla necessitate, sed libera voluntate mortuus credatur. Erat namque omnipotens, et de illo legitur quoniam oblatus est, quia ipse voluit 3. Et ipse dicit: Ego pono animam meam, ut iterum sumam eam: nemo tollit eam a me; sed ego pono eam a meipso. Potestatem habeo ponendi animam meam, et iterum sumendi eam 4. Quod ergo idem ipse sua potestate et sua voluntate facit, nullatenus ad hoc cogi recte dici potest.

BOS. Hoc solum, quia permittit Deus illum sic tractari, quamvis volentem, non videtur tali Patri de tali Filio convenire.

ANS. Imo maxime decet talem Patrem tali Filio consentire, si quid vult laudabiliter ad honorem Dei, et utiliter ad salutem hominum, quae aliter fieri non potuit.

BOS. In hoc adhuc versamur, qualiter mors illa rationabilis et necessaria monstrari possit. Aliter namque nec ipse Filius eam velle, nec Pater cogere aut permittere debuisse videtur. Quaeritur enim cur Deus aliter hominem salvare non potuit; aut si potuit, cur hoc modo voluit. Nam et inconveniens videtur esse Deo hominem hoc modo salvasse; nec apparet quid mors illa valeat ad salvandum hominem. Mirum enim est, si Deus sic delectatur aut eget sanguine innocentis, ut nonnisi interfecto eo parcere velit aut possit nocenti.

ANS. Quoniam accipis in hac quaestione personam eorum qui credere nihil volunt nisi praemonstrata ratione, volo tecum pacisci, ut nullum vel minimum inconveniens in Deo a nobis accipiatur, et nulla vel minima ratio, si major non repugnat, rejiciatur. Sicut enim in Deo quamlibet parvum inconveniens sequitur impossibilitas; ita quamlibet parvam rationem, si majori non vincitur, comitatur necessitas.

BOS. Nihil in hac re libentius accipio quam ut hoc pactum inter nos communiter servetur.

ANS. De incarnatione Dei tantum et de his quae de illo assumpto homine credimus quaestio est.

BOS. Ita est.

ANS. Ponamus ergo Dei incarnationem, et quae de illo dicimus homine, nunquam fuisse: et constet inter nos hominem esse factum ad beatitudinem, quae in hac vita haberi non potest; nec ad illam posse pervenire quemquam, nisi dimissis peccatis; nec ullum hominem hanc vitam transire sine peccato: et alia quorum fides ad salutem aeternam necessaria est.

BOS. Ita fiat; quia nihil in his inconveniens, aut impossibile Deo videtur.

ANS. Necessaria est igitur homini peccatorum remissio, ut ad beatitudinem perveniat.

BOS. Sic omnes tenemus.

Caput XI: Chapter XI

Caput XII: Chapter XII

Caput XIII: Chapter XIII

Caput XIV: Chapter XIV

Caput XV: Chapter XV

Caput XVI: Chapter XVI

Caput XVII: Chapter XVII

Caput XVIII: Chapter XVIII

Caput XIX: Chapter XIX

Caput XX: Chapter XX

Caput XXI: Chapter XXI

Caput XXII: Chapter XXII

Caput XXIII: Chapter XXIII

Caput XXIV: Chapter XXIV

Caput XXV: Chapter XXV

Liber II: Book II

Caput I: Chapter I

Caput II: Chapter II

Caput III: Chapter III

Caput IV: Chapter IV

Caput V: Chapter V

Caput VI: Chapter VI

Caput VII: Chapter VII

Caput VIII: Chapter VIII

Caput IX: Chapter IX

Caput X: Chapter X

Caput XI: Chapter XI

Caput XII: Chapter XII

Caput XIII: Chapter XIII

Caput XIV: Chapter XIV

Caput XV: Chapter XV

Caput XVI: Chapter XVI

Caput XVII: Chapter XVII

Caput XVIII: Chapter XVIII (a)

Caput XIX: Chapter XVIII (b)

Caput XX: Chapter XIX

Caput XXI: Chapter XX

Caput XXII: Chapter XXI

Caput XXIII: Chapter XXII

↑ Top of work