Scotus Academicus, Tomus septimus: De Incarnatione Verbi Divini
Claudius Frassen (1620–1711)
Tractatus I: De Incarnatione Verbi Divini
Tam altum tamque abditum ac ineffabile est Incarnati Verbi divini mysterium, ut merito dixerit Apostolus, illud esse absconditum a saeculis, et a generationibus; nam, ait sanctus Cyrillus Alexandrinus, Est revera sapientia, nec humana quidem ullo modo, sed divina potius atque in reconditis quibusdam difficultatibus posita, illud Christi mysterium: igitur beatus David in Psalmo cecinit: Et posuit tenebras latibulum suum, etc. ex quo ibidem colligit: Non sublimibus inquisitionibus, aut eiusmodi curiosa indagatione, quae ingenii humani captum superet, opus esse illi Christi mysterio, sed fide potius, quae, simplici, nec ullo fuco adulterata traditione constet. Quae verba postrema non sic accipienda sunt, quasi vir ille summus in aperiendo divinae Incarnationis mysterio, nihil praeter nudam, ac simplicem fidei professionem adhiberi velit: verum contendit tantum ut in illo scrutando mysterio potiores partes sibi fides christiana vindicet, eiusque ductu ac praevio lumine humana ratio gubernetur; quippe ait S. Fulgentius: Magnum bonum infert inquisitio veritatis, quae tamen tunc desiderato non frustratur effectu, si rectis ad eius cognitionem lineis animus innitatur.
Hinc est quod celebres Ecclesiae Patres ac Doctores quotquot ineffabile hoc mysterium propugnandum aut explicandum susceperunt, illud ita commendarunt, ut obscuritatis et periculi simul moneant, nisi rationem in his mysteriis caecam fides ducat. Ea namque ratione S. Dionysius, ineffabilem Iesu in carne apparitionem appellat; Cyrillus Alexandrinus, aenigma sacratissimum, quod summa potius veneratione suscipiendum est, quam humani iudicii trutinae subiiciendum: Damascenus, novum novorum, et solum sub sole novorum: Augustinus, mirabilem mixturam: Gregorius, cardinem et verticem omnium miraculorum: denique S. Bernardus, mixturam singulariter mirabilem, et mirabiliter singularem; nam, ut subdit, Tria opera, et tres mixturas fecit omnipotens illa Maiestas in assumptione carnis nostrae, ita singulariter mirabilia, et mirabiliter singularia, ut talia nec facta sint, nec facienda sint amplius super terram; coniuncta quippe fuerunt invicem Deus et homo, Mater et Virgo, fides et cor humanum: admirabiles istae mixturae, et omni miraculo mirabilius, quomodo tam diversa, tamque divisa ab invicem, invicem potuerunt coniungi?
Hinc recte monebat S. Leo: Cum ad intelligendum sacramentum Incarnationis Christi, quae de Matre Virgine est ortus, accedimus, abigatur procul terrenarum caligo rationum et ab illuminatae fidei oculo mundanae sapientiae fumus abscedat.
Caeterum ut praelucente methodo, praeviaque iusta materia tam amplissimae ac obscurissimae distributione, aliquid lucis affulgeat, praesentem Tractatum, iuxta servatum a nobis ordinem, tres in Disputationes totidem Articulis et Sectionibus divisas, distribuemus: quarum Prima referet existentiam, naturam, et causas Incarnationis: Secunda Christi Domini entitatem divinam et humanam, eiusque praecellentias, et operationes aperiet: Tertia denique supremam illius dignitatem, et debitum tam illi, quam Deiparae Virgini, aliisque Sanctis cultum et honorem edocebit.
Verum quoniam certum est, inquit Sanct. Fulgentius, pene omnes haereticae pravitatis errores hinc multipliciter subrepsisse, cum magnum pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, iustificatum est in Spiritu, apparuit Angelis, praedicatum est Gentibus, creditum est in hoc mundo, assumptum est in gloria, nonnulli aut non sicut est credunt, aut omnino non credunt: nullum enim fuit totius Religionis mysterium, quod Diabolus variis haereticorum erroribus acrius vel infuscare, vel penitus extinguere tentaverit: ideo non ingratum fore arbitror studioso nostro Lectori, si in huius operis limine, Incarnati Verbi mysterio inimica dogmata, et in ipsum pugnantia haeresum varia monstra sigillatim exponam: nam, ut belle annotat S. Augustinus, Multa ad Fidem Catholicam pertinentia, dum haereticorum callida inquietudine agitantur, ut adversus eos defendi possint, et considerantur diligentius, et intelliguntur clarius, et instantius praedicantur, et ab adversario mota quaestio discendi existit occasio. Vel ut eleganter addit S. Gregorius, cum graviora hostium prodiere certamina, tunc sunt profecto subtiliora sensuum spicula requisita, tunc argumentorum obstacula, tunc perplexior indago verborum.
Quaestio I: Quot, et quae fuerint haereticorum erronea dogmata circa incarnati Verbi mysterium
Cum Incarnati Verbi mysterium inter caetera divina opera maxime humanam rationem transcendat, nihil enim mirabilius cogitari potest, quam quod, ut Ecclesia profitetur in Symbolo sancti Athanasii, Dominus noster Iesus Christus Dei Filius, Deus et homo est: Deus ex substantia Patris ante saecula genitus, et homo ex substantia Matris in saeculo natus: perfectus Deus, perfectus homo ex anima rationali et humana carne subsistens; aequalis Patri secundum divinitatem; minor Patri secundum humanitatem; quare nihil mirum si circa tam ineffabile, tamque humanae menti impervium mysterium, pluribus longe modis erratum fuerit, quam circa quemlibet alterum ex nostrae fidei Articulis. Nam, ut missos faciam Gentiles, qui impossibile iudicarunt Deum hominem fieri, necnon et perditos Iudaeos, qui Christum merum esse hominem crediderunt; imo etiam, ut hominem infimum ac deterrimum, ignominiosa nece sustulerunt, vix numerari ac recenseri possunt varia haereticorum impia dogmata circa Incarnati Verbi assertionem. Nihilominus, ut eos errores ad certum ordinem perstringamus, triplicem in classem distribuemus: quarum Prima aperiet principes Haeresiarchas qui Christi Domini divinitatem impugnarunt: Secunda referet eos omnes, qui circa eius humanitatem erraverunt. Tertia denique varios ac multiplices referet errores eorum omnium qui utriusque, divinitatis et humanitatis unionem negaverunt, vel adulterare, et obscurare tentaverunt. Quidam enim, ut scribit sanctus Leo Papa Sermone decimo De Nativitate, cap. 2, ex documentis Nativitatis Domini nostri Iesu Christi, quae eum verum hominis filium demonstrabant, nihil ipsum amplius, quam hominis filium crediderunt, non putantes illi adscribendam esse divinitatem, quem, et primordia infantiae, et incrementa corporea, et passionum usque ad crucem, mortemque conditio, non dissimilem caeteris mortalibus approbassent.
Caeterum hac in texenda Haeresum ac Haeresiarcharum in Incarnationem divini Verbi militantium serie, ne quid ex proprio cerebro confictum proferre videar, Lectorem monitum volui, omnia quae narraturus sum, ex SS. Patribus illorum errorum expugnatoribus, et antiquioribus Ecclesiasticae Historiae Scriptoribus esse deprompta, ac testimonio roborata: quamquam, ut cuique meritas ac debitas grates et laudes rependam, non denegem me plurima debere Baronio, Petavio, aliisque modernis Annalistis, et Theologiae Professoribus, qui suis doctissimis studiis et scriptis, nobis in hac texenda Haeresum Enciclopaediam, imo et in difficillimo hoc Tractatu elucubrando in suppetias venere.
PRIMA CLASSIS HAERETICORUM — Qui Christi Domini Divinitatem impugnaverunt.
Tredecim circiter apud Antiquos celebrantur nefandi illius erroris Assertores et Artifices: quorum impium agmen duxit Carpocrates, qui ipsis Apostolorum temporibus, ut recenset Irenaeus lib. 1. cap. 1. praecipuus fuit Gnosticorum auctor, perinde, ac Simon ille Samarites magus et fornicarius, qui affirmabat, inter caetera, Iesum ex Iosephi et Mariae coniugio caeterorum more progenitum esse, in quem post Baptismum Christus illapsus est; ac talem animam accepisse dicebat, qua sciret ea, quae superna essent, atque nuntiaret: ut docent Tertullianus lib. De Anima cap. 25. Epiphanius, lib. 1. De Haeresibus cap. 5. et Augustinus ibidem cap. 7.
Cerinthus Carpocratis discipulus, nihil ab impio praeceptore dissentiebat; cum eo siquidem affirmabat descendisse Christum, hoc est Spiritum sanctum, in Iesum ad Iordanem in columbae specie, ac postquam passus est Iesus, Christum revolasse sursum, Iesum autem resurrexisse. Ita referunt Irenaeus, lib. 2. cap. 3. Epiphanius, haer. 28. At Augustinus, lib. De Haer. cap. 8. ait Cerinthum asseverasse non resurrexisse Iesum, sed resurrecturum esse. Porro iidem auctores testantur ipsum Cerinthum unum fuisse ex illis, qui commoverunt multitudinem credentium adversus Petrum, eo quod ad baptizandum Cornelium ingressus esset ad viros praeputium habentes: huncque praeterea esse, qui sub Apostolis quaestionem illam movit de Circumcisione ac caeteris Iudaeorum adhibendis caeremoniis; ad quam disceptandam primum Hierosolymis Concilium habitum est, ut legimus Act. 15. Quae si vera sint, oportet ipsum antiquiorem esse Carpocrate, quem sub Adriano collocat Theodoretus, qui in Aegypto Cerinthum diu versatum esse refert, ibique Philosophiae operam dedisse, atque in Asiam transisse postea; unde illud memorabile narrat Irenaeus lib. 3. cap. quod cum sanctus Ioannes Evangelista ad balneum venisset, animadvertens ibi accessisse Cerinthum statim inde exiit; ne balneum, inquit, subito cadens nos cum Cerintho opprimat.
Ebion, a quo Ebionitae, Cerinthi discipulus, cum secta Samaritanus esset, Iudaeus haberi maluit, idcirco Legem Mosaycam, ac ritus Iudaicos cum Christiana professione coniunxit, et Evangeliis caeteris abiectis, solum illud suscipiunt Ebionitae, quod est secundum Matthaeum: Apostolum vero Paulum recusant, apostatam eum legis dicentes, ut referunt Irenaeus cap. 26. et Epiphanius haer. 30. qui pariter probant Ebionem putasse Christum de Iosephi ac Mariae consortio esse genitum; quamquam Origenes lib. 2. Contra Celsum, cap. 3. dicat duo esse Ebionitarum genera; quorum aliqui Christum ex Virgine natum fatentur; alii vero ipsum communi cum caeteris statu procreatum. Hoc autem pessimum dogma sancto Ioanne Evangelista adhuc vivo emersisse, testis est S. Hieronymus, lib. De Scriptoribus Ecclesiasticis, cap. 19. ubi scribit de S. Ioanne: Novissimus omnium scripsit Evangelium adversus Cerinthum, aliosque haereticos, et maxime tunc Ebionitarum dogma consurgens, qui asserunt Christum ante Mariam non fuisse. Quod antea dixerat Tertullianus lib. De Carne Christi cap. 14. Poterit, inquit, haec opinio Ebioni convenire, qui nudum hominem, et tantum ex semine David natum, non item Dei filium constituit Iesum. Hinc apprime notat Eusebius lib. 3. Historiae Ecclesiasticae, cap. 21. eius sectatores merito dictos Ebioneos, hoc est mentis et intelligentiae impotes; Ebion enim lingua Hebraica pauperem et egentem significat; quippe qui de Christo, eiusque doctrina tenuiter et abiecte statuerent ac opinarentur.
Elxai, Iudaeus quidam impostor et Pseudo-propheta, sectam mediam Iudaeos inter, et Christianos instituit ad annum 249. Scripsit autem librum, quem tamquam propheticum mire sectatores eius venerati sunt; quem e coelo delapsum esse finxerunt: quo in libro Christum magnum esse regem praedicabat, sed eum nihilominus esse puram creaturam dicebat; ab initio quidem creatam, sed quae ut diversis temporibus varie appareret, varias induerat formas. Erat enim virtus quaedam coelestis, cuius soror est Spiritus sanctus, qui cum ipso Christo illapsus est in Iesum ex Maria et Iosepho genitum. Ita Epiphanius haer. 19.
His affinis fuit Helcesceorum haeresis: cuius parentem agnoscit Theodoretus lib. 2. cap. 4. Alcibiadem Apamoeensem. Narrat autem cap. 1. hanc haeresim ab origine statim repressam et extinctam, restauratam fuisse per Artemonem, sive Artemam, qui Iesum Christum merum esse hominem asseruit, ex Virgine procreatum, et Prophetis excellentiorem; idque Apostolos docuisse quidem, sed eorum successores, eundem pro Deo veneratos esse.
Circa finem secundi saeculi erupit impium Theodotianorum dogma, auctore Theodoto, patria Bisantino, arte coriario, litteris apprime erudito, qui in persecutione comprehensus cum fidem eiurasset, pudore affectus Romam se contulit, ubi cum nec latere potuisset, nec ferre ignominiam et reprehensionem suae perfidiae, quo eam elevaret, praedicare instituit Christum non esse Deum, sed nudum hominem, ac caeterorum more genitum. Ita Tertullianus lib. De praescr. et August. haer. 33. ubi eum Theodotionem appellat, forte ut perfectius eum distinguat a Theodoto argentario, vel trapezita, qui et ipse, inquit Tertullianus haeresi 8. introduxit alteram Sectam, et ipsum hominem Christum tantummodo dicit, ex Spiritu sancto, et Virgine Maria conceptum pariter, et natum, sed hunc inferiorem esse, quam Melchisedech.
Paulus Samosatenus Antiochenus Episcopus ad annum 265. Iudaeorum, et Ebionitarum haeresim instauravit; qui cum unicam in Deo personam esse diceret, duplexque Verbum distingueret: aliud aeternum, quod eadem esset cum Patre persona; et aliud prolativum, quod quasi aerem quemdam asseverabat; hinc docebat Christum hominem iustum, non Deum verum esse, quem nihilominus Deum appellabat. Sic enim de eo scribit S. Athanasius in libro De salutari adventu, Paulus, inquit, Deum ex Virgine confitetur, Deum Nazarethi in lucem editum, et inde existendi primordium, Regnique consecutum. Verbum tamen efficax e coelo, et sapientiam in eodem agnoscit, ac praedestinatione quidem ante saecula fuisse putat, sed Nazarethi primum extare coepisse, ut unus, inquit, sit Deus Pater. Non tamen existimabat Christum fuisse Deum simul atque est editus, sed ex profectu virtutis Deum esse factum, ut idem refert Athanasius, Oratione quarta contra Arianos. Adversus illius impium dogma celebratae sunt duae Synodi Antiochiae. Prima quidem circa annum 265. cui interfuit Firmilianus Episcopus Caesareae, Gregorius Neocaesareae, et plures alii sanctissimi Patres: non potuit autem adesse Dionysius Alexandrinus aetatem et valetudinem excusans, at vice sua Epistolam misit, qua fidem suam de Christi divinitate exposuit. Idem antea Paulum ipsum alia epistola redarguerat; cui vicissim haereticus iste rescripsit, ac decem pro nefaria opinione sua capita proposuit adversus Christi divinitatem; quibus Dionysius exiguo libello respondit, qui extat Tomo secundo Bibliothecae Patrum. Interim coram Episcopis Antiochiae congregatis comparere coactus Paulus, eorum sedulitatem frustratus est, pollicendo se priorem sententiam revocaturum, ac subdole Catholicum dogma prae se ferens, lusit Patrum existimationem, qui eum revera conversum existimantes Antiochia discesserunt. Sed cum postea haeresis patrocinium maiore fiducia resumpsisset, iterum Antiochiam conveniunt Episcopi n. 70. ut affirmat S. Athanasius in libro De Synodis; vel 180. ut refertur in libello supplici, quem Basilius Diaconus in Concilio Ephesino contra Nestorium obtulit: a quibus ipse Paulus citatus, et haeresis convictus industria Malchionis Presbyteri, viri eruditi, et acerrimi disputatoris, de sede sua deiectus est. Sed cum cedere nollet, interpellatus a Christianis Praesulibus Imperator Aurelianus, vi illum expelli iussit.
Eodem ferme tempore erupit impium Sabellianorum dogma auctore Sabellio: qui cum unicam in Deitate personam agnosceret, etiam negabat Verbum divinum incarnatum fuisse, sed volebat unicam in Deo personam homini fuisse intime coniunctam; seu, ut narrat Ferrandus Diaconus in Epistola ad Severum, quae extat Tomo 3. Bibliothecae Patrum dicens: Illos veritas confutavit haereticos, qui sic unum Deum Trinitatem dicere voluerunt, ut quem Patrem fatebantur, ipsum sibi Filium, ipsum fingerent Spiritum sanctum, Deum scilicet, qui manens in coelestibus, creaturae totius Pater fuit, ut protensus in Virginem etiam nascendo inter homines Filius fieret; rursusque dispensationis humanae consummato mysterio, super Apostolos in linguis igneis veniens Spiritus sanctus vocaretur. Hoc errore compulsi non solum Filium Dei Patris, sed Patrem credere Crucifixum. Unde etiam Patripsessianos appellari vetustas ostendit. Hinc Epiphanius haeresi 62. refert illos haereticos hac similitudine suum impium dogma declarasse, dicendo Deum esse velut solem, cuius una est hypostasis, in qua tria discernuntur: illuminandi vis, nec non calefaciendi, et orbis, seu globus: sic in una, et singulari persona Dei dicebant Patrem appellari formam totius hypostasis: Filium vero vim esse quamdam illuminandi, Spiritum vero sanctum velut ardorem, et fovendi ac calefaciendi insitam facultatem: unde de Christo pronuntiaverunt, ipsum esse emissum Filium; hoc est radium divinitatis, qui omnia illa perfecit, quae ad illustrandas hominum mentes lumine, ac veritate Evangelica spectabant.
Sabellii fautor imitatorque fuit Marcellus Ancyranus: qui dum Arianos vehementius insectatur, et unitatem divinae substantiae adversus eos acerrime propugnat, in contrarium est lapsus errorem, et eandem unitatem, ad hypostases ipsas, personasque transtulit. Hinc, ut refert Eusebius Caesariensis, qui quinque libris eum impugnavit, dicebat Verbum esse expers propriae subsistentiae, ac nonnisi imperantem Sermonem in carnem subiisse, in eaque operatum esse: tuncque Christum extitisse, ac Iesum, et Regem, et imaginem Dei. Quod confirmat Theodoretus lib. 2. cap. 10. dicens, excogitatam esse extensionem quamdam ab illo Paterno Deitatis, talemque Sermonem esse, qui in Christum illapsus est: quique peracta omni functione ad Deum reductus et contractus est, a quo extensus fuerat. Addebatque post occasum mundi, ac Iudicium Sermonem a carne discessurum, et ad Patrem rediturum esse; ita ut sola Verbo destituta caro relinquatur.
Marcelli discipulus fuit Photinus Sirmii Episcopus, qui disertus, ac disputandi facultate peritus, circa annum 337. Pauli Samosateni, ut Marcellus, dogma instauravit; ita ut Paulianistae demum appellati fuerint Photiniani. In Concilio Sardicensi damnatus fuit, sed latae sententiae non acquiescens, Constantium Imperatorem adiit, petiitque Iudices, a quibus denuo audiretur: cui cum annuisset Imperator, delegavit ipsi Episcopos Semiarianos, qui Sirmii convenientes ipsum denuo damnaverunt, et sede sua deiecerunt; ut ea ratione Iudices illi Catholici apparerent, quatenus damnarent hominem, qui negabat Filium Dei ante Mariam extitisse. At illorum dolum brevi detexit Lucifer Calaritanus lib. De non parcendo delinquentibus in Deum, ubi Constantium Semiarianum Photini Iudicem et damnatorem sic interpellat: Ecce Photinus hominem tantum profitetur Dei Filium: dicit illum non fuisse ante beatissimam Mariam: tua quoque haec est professio, quod nimirum ante omnia quidem, hoc est ante caelum, terram, mare, et omnia quae in eis sunt, Filius Dei; sed quod extiterit ex nihilo, sed quod sit creatura, quid interesse arbitraris inter te, et Paulum Samosatenum, rectorem tuum, eius discipulum tuum Photinum, nisi quia tu ante omnia dicis, ille vero post omnia? Caeterum una vobis credulitatis, et incredulitatis mens est, ut dicatis non habere Deum verum Filium.
SECUNDA CLASSIS HAERETICORUM — Eorum scilicet, qui circa Christi Domini humanitatem erraverunt. —
Cum in homine duo sint, quibus constat et ex integro constituitur; corpus videlicet humanum et anirationalis, quae invicem communi quodam vinculo sociantur, ex quorum unione sequitur hominem varias habere facultates, tum ex anima, tum ex corpore promanantes, inde circa humanitatem Christi Domini varie erratum est ab haereticis; quorum errores, ut clarius et distinctius appareant, proferemus primum eos, qui nefaria quaedam dogmata circa Christi Domini corpus venditarunt.
Errores circa Corpus Christi Domini.
Hic non refero eos omnes errores, qui Iudaicam, et fictam, ac specie tenus adumbratam fuisse Incarnationem defendebant. Inter quos praecipuus, et omnium antesignanus videtur Simon Magus; qui, ut refert S. Irenaeus lib. 7. cap. 20. a multis quasi Deus glorificatus, docuit semetipsum esse, qui inter Iudaeos quidem quasi Filius apparuerit; in Samaria autem quasi Pater descenderit; in reliquis vero Gentibus quasi Spiritus sanctus adventaverit. Unde consequens erat, ut Incarnationem negaret, et carnem non revera, sed sola specie a Deo susceptam assereret. Sed his praetermissis, eorum dumtaxat mentionem facio, qui veram Christi carnem negabant; quorum primus prodit
Saturnilus, vel ut volunt aliqui, Saturninus, eiusdem Simonis discipulus, qui Simonis propagavit haeresim, atque inter caetera docuit Christum revera natum non fuisse, sed putative tantum hominem, ut ait Irenaeus lib. 1. cap. 22. vel in phantasmate tantum venisse, ut docet Tertull. De praescriptionibus, cap. 46. cuius condiscipulus Basilides ei in omnibus adhaesit, docens Christum fuisse phantasma, ac revera neutiquam passum, sed pro eo Simonem illum Cyreneum, cui cum Iudaei Christi crucem imposuissent, hunc Iesus in suam commutavit figuram, et eius vicissim propriam induit, atque ita Iudaeorum lusit, irrisitque conatum. Hinc negabat pro Christo martyrium subeundum esse, eo quod non ille mortem perpessus esset, ut referunt, praeter Irenaeum, Clemens Alexandrinus lib. 4. Stromatum, et alii plurimi.
Sub idem tempus idem nefarium dogma docuit Valentinus: qui, ut observat Eusebius lib. 4. Historiae, cap. 10. viguit sub Pio, hoc est anno Christi 158. et permansit usque ad Anicetum, nempe ad annum 167; qui inter caetera deliria docuit, Christum a Patre ad totius mundi salutem demissum, habuisse corpus, non terrenum, sed caeleste, ac per Mariam Virginem velut aquam per canalem transiisse, nec ex eius utero quicquam sumpsisse, ut scribit Epiphanius haeresi 31. Addit quoque Tertullianus contra Valentinianos c. 15. ipsum Christo spirituale dedisse corpus, idque veluti aquam per fistulam, sic per Mariam Virginem transmeasse, nihil inde vel accipientem, vel mutuantem.
Valentino annumerandi sunt plures alii, qui non minus insane, quam inepte de Christi Domini vero corpore senserunt. Prae caeteris vero eminent Cerdoniani a Cerdone, qui primus duos dixisse Deos fertur; unum bonum, alterum malum. Hic, inquit Tertull. lib. De Praescriptionibus, cap. 51. introducit initia duo, idest duos Deos; unum bonum, alterum saevum: bonum superiorem, saevum hunc mundi Creatorem. Hic Prophetias, et Legem repudiat, Deo creatori renunciat, superioris Filium Christum venisse tractat: hunc in substantia carnis negat, in phantasmate solo fuisse pronunciat, nec omnino passum, sed quasi passum; nec ex Virgine natum, sed omnino nec natum.
Cerdonis discipulus, et pessimi dogmatis imitator ac disseminator fuit Marcion, qui, inquit Tertull. lib. De Carne Christi, Christi negarit nativitatem, et ut nativitatem negaret, negavit et carnem. Et ut addit lib. contra Marcionem, cap. 5. duos Christos constituit: alterum qui Tiberianis temporibus a Deo quodam ignoto revelatus sit in salutem omnium Gentium: alterum qui Deo Creatore (hoc est malo) in restitutionem Iudaici status sit destinatus quandoque venturus. Inter hos diversitatem, et magnam differentiam scindit, quantum inter iustum et bonum; quantum inter legem et Evangelium, quantum inter Iudaismum et Christianismum.
Sequitur omnium pessimus ac pestilentissimus Manes, sive Manichaeus; Magister falsitatis diabolicae, et conditor superstitionis obscurae, inquit sanctus Leo serm. 2. De Pentecoste: cuius discipuli, ait S. Aug. De haeresibus, c. 46. Christum affirmabant fuisse, quem dicit nostra Scriptura serpentem, a quo illuminatos primos parentes asserunt, ut cognitionis oculos aperirent, et bonum malunque dignoscerent, cumque Christum novissimis temporibus venisse ad animas, non ad corpora liberandas; nec fuisse in carne vera, sed simulatam speciem carnis ludificandis humanis sensibus praebuisse: ubi non solum mortem, verum etiam resurrectionem similiter mentiretur. Huic, ut ait Tertull. De Praescriptionibus, cap. 51. adscribendus est Appelles eius discipulus, qui Christum neque in phantasmate dicit fuisse sicut Marcion, neque in substantia veri corporis, ut Evangelium docet: sed in eo, quod e superioribus partibus descenderet, ipso descensu sideream sibi carnem, et aeream contexuisse: hunc in resurrectione singulis quibusque elementis, quae in descensu suo mutuata fuissent, in ascensu reddidisse; et sic dispersis quibusque corporis sui partibus in caelo spiritum tantum constituisse. Non refero omnes alios haereticos; puta Priscillianistas, et alios similes, qui, inquit S. Leo epist. 93. Christum Dominum in vera hominis natura natum esse non credunt, sed per quamdam illusionem ostentata videri volunt, quae vera non fuerint; sequentes dogma Cerdonis, atque Marcionis, et cognatis suis Manichaeis per omnia concordantes. Nec Phanaticos illos Arianos, qui Patripassionorum dogma renovantes, inquit sanctus Fulgentius lib. contra Sermonem Fastidiosi, cap. 11. Eos sua perversitas consequens ad hanc absurditatem praecipitat, ut nativitatem quidem divinam nullatenus credant; naturam vero secundum carnem, nihilominus passionem ac mortem, resurrectionem quoque ab inferis, et Ascensionem in caelum, et omnia illa, quae in Sacramento Incarnationis ad personam unius Filii pertinent, Patri consequenter adsignent. Nec denique Gaianitas, qui, ut scribit Leontius Scholasticus actione 10. lib. De Sectis, confitentur Deum Verbum e Virgine naturam humanam sumpsisse perfecte et vere, sed post unionem esse corpus incorruptibile dicunt.
Errores circa Animam Christi.
Prodeunt imprimis Ariani: Arius namque, ut observat Manuel Caleca, assumptam cum carne animam a Christo, ante Incarnationem existere, atque e caelo venisse credidit: siquidem animarum et ipse corporibus anteriorem extantiam ponebat; vel ut observat S. August. de quibusdam Arianis, Christum sine anima solam carnem suscepisse arbitrantur: quod verum esset Epiphanius non tacuit. Et ego, inquit, ex eorum quibusdam scriptis, et collocutionibus certissime comperi.
Quibus in errore successerunt Apollinaristae, affirmantes Deum Christum carnem sine anima suscepisse; docente ac dicente Apollinari haeresiarca, qui vir erat insignis doctrina, et antequam in haeresim laberetur, pietate ac virtute illustris, ipsique Epiphanio et Athanasio ac Catholicis omnibus longe charissimus: Non enim, inquit de eo Epiphanius haeresi 77. mediocrem litterarum scientiam fuerat vir ille consecutus: cum et humanioribus, Graecisque disciplinis esset excultus, et Dialecticam ac sophisticam omnem imprimis calleret: esset idem porro praecipua gravitate praeditus: et cum fidei Catholicae propugnatoribus summa charitate coniunctus, antequam in illud dogma laberetur: quin etiam exilium perpessus est idem, quod cum Arianis convenire nollet. Tanta erat eius eruditio, ut de eo scribat S. Hier. lib. De Scriptoribus Ecclesiasticis, cap. 14. Innumerabilia scripsit volumina, et eius adversus Porphyrium triginta Libri inter caetera eius Opera maxime probantur.
Erroris illius, haeresisque capita varia ac multiplicia afferuntur; sed quantum spectat ad Incarnationis mysterium tripliciter aberravit. Primo namque censuit naturam hominis in Christo esse semi-plenam, hoc est anima carentem, cuius vicem supplebat corpori Verbum ipsum caro factum. Nam, inquit Socrates, lib. 2. cap. ultimo, Apollinares omnino animam a Deo Verbo in dispensatione Incarnationis non assumptam: deinde quasi poenitentia ducti, corrigentes semetipsos adiecerunt, animam quidem assumptam, quae tamen non haberet mentem, sed Deum Verbum esse pro mente in hominem assumptum. Quae sententia fuit secundus illius error; ita quod sentiret animam quidem a Verbo assumptam esse ea parte, qua vegetamur ac sentimus et communia caeteris animantibus officia praestamus; non autem ea parte, qua rationalis est. Unde Augustinus Tractatu 47. in Ioannem sic in eos declamat: Videte absurditatem, et insaniam non ferendam. Animam irrationalem eum habere voluerunt, rationalem negaverunt: dederunt ei animam pecoris, substraxerunt animam hominis. Tertius denique error eius fuit, quod carnem Christi dissimilem, nec de Beatae Virginis carne sumptam arbitratus est; sed partem ipsius substantiae Dei in carnem esse conversam, e caeloque delapsam. Hinc Athanasius in Epistola ad Epictetum sic adversus nefarium illud dogma exclamat: Undenam, inquit, ista prodierunt? quinam porro inferi illud eructarunt, consubstantiale Deitati corpus esse, quod ex Maria genitum est, aut Verbum ipsum in carnem, ossa, capillos, totamque adeo corpus esse conversum, et suapte natura mutatum? etc. Magis vero ad stuporem insanum fuit, quod, ut refert Nazianzenus, Oratione 16. affirmavit Apollinaris, neutiquam adventitiam esse carnem, quam ad instaurandam naturam nostram unigenitus Filius secundum dispensationem assumpsit: verum iam tum a principio carnalem illam naturam esse in Filio. Quod quidem impium commentum probabat ex illo Ioann. 3. Nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo Filius hominis.
Ex illis nefandis erroribus alius ex consequenti ab eis haereticis asserebatur; nempe Divinitatem Christi passam fuisse et mortuam, ut tacito Apollinistarum nomine refert S. Ambrosius in lib. De Incarnatione Christi, cap. 6. Sunt qui in tantum impietatis prodierint, inquit, ut putent, quia Divinitas Domini circumcisa est, et imperfecta de perfecta facta est, et in ligno non caro, sed illa operatrix omnium substantia divina in carnis specie coagulata pendebat. Quis autem non horrescat? quis audiat, quia non ex Maria Virgine, sed ex divina substantia passibilem sibi carnem fecerit Verbum? Quod asserendo eo prolabuntur, ut non ex tempore corpus Domini esse susceptum, sed coaeternum Dei Verbo semper fuisse contendant. Horum omnium auctores sunt, qui Divinitatem, et carnem Domini unius naturae fuisse dixerunt.
Errores circa facultates Animae Christi.
Certum est Apollinaristas, de quibus mox dictum est, errasse circa intellectum humanum Christi Domini; utpote qui affirmarent Animam in Christo propria caruisse mente ac intelligendi virtute; cuius vicem supplebat Divinitas Verbi, qua mens longe est potior, quam humanus intellectus. Quam utique opinionem expresserat Apollinaris ex Platonica Philosophia, ut testis est Nemesius, initio libri, quem de Natura hominis inscripsit. Quidam enim, ait, e quibus est Plotinus, aliud esse animam, et aliud mentem statuentes, ex tribus constare volunt hominem, e corpore, anima, et mente. Hos secutus est Apollinaris Laodiceae Episcopus: hoc enim iacto fundamento sententiae suae, reliqua dogmati suo consentanea superstruxit.
Errarunt etiam Agnoetae circa annum Christi 535. sic dicti ab ignoratione, eo quod ignorantiam Christi Domini intellectui attribuerint. De quibus Leontius Scholasticus lib. De Sectis, Actione 5. haec refert: Cum privatus Byzantii Theodosius degeret, Agnoitarum, sic ab ignoratione dictorum, dogma motum fuit. Nam quia Dominus ait neminem horam Iudicii scire, ne Filium quidem, extra solum Patrem, quaesitum est, an Christus eam ignoraret, ut homo: Theodosius Christum ignorare negabat, et adversus Agnoitas scripsit. Alii vero horam Christum ignorare tradebant, quemadmodum ipsum sensisse dolorem diximus. Inde divulsi sunt a Theodosio, qui Agnoetae vocantur, cumque sibi peculiarem fecissent Ecclesiam, seorsum communicabant: et rursus: Aiunt per omnia nobis Christo assimilari: quod si nos ignoremus, et ipsum ignorasse. Eorum etiam meminit sanctus Ioannes Damascenus lib. De haeresibus, qui observat eos etiam dictos fuisse Themistianos a Themistio, qui ex secta Theodosianorum fuerat. Quem pridem sepultum errorem denuo excitavit Lutherus: multa namque ignorasse Christum ut hominem, docuit in Concione de Natali Domini, explicans illum locum Marci 13. De die autem illa, etc. Et Homil. 1. Dominicae post Epiph. ad haec verba, Proficiebat sapientia, et aetate.
Errores circa Voluntatem Christi.
Missos facio Apollinaristas, qui eo ipso quod in Christo Domino negabant animam rationalem, etiam voluntatem humanam ei adimebant; necnon et Arianos eodem principio nixos; ac Eutychianos, de quibus infra. Nam ex eo quod unicam in Christo Domino naturam stabilirent, in quam volebant humanam esse conversam, consequenter unicam voluntatem in ipso agnoscebant. Profero tantum eos, qui bene sentientes de duplici natura, divina scilicet et humana Christi Domini, in hypostasi Verbi divini coniunctis: unicam tamen voluntatem divinam in illo esse, humanam autem nullam sustinuerunt.
Prodeunt imprimis Monothelitae: cuius haeresis hac occasione initium datum esse circa annum Christi 633. Theophanes, Cedrenus, aliique passim Annales Graeci perhibent; ut narrant Baronius et Petavius. Nam eum Heraclius Imperator, confecto bello Persico, Orientem peragrans, Hierapolim venisset, eum adiit Athanasius quidam Patriarcha Iacobitarum, quorum Secta erat Eutychiana; cui cum Imperator dixisset illum instituturum Patriarcham Antiochenum, si Concilium Chalcedonense approbaret, duasque in Christo naturas confiteretur, Eutychianum dogma eiuraret; hac spe illectus Athanasius duas in Christo naturas profiteri coepit: tum quaestionem non ita pridem a Theodoro Pharanita agitatam vicissim Imperatori proposuit de voluntate et actione Christi duplicemne esse oporteret, an unicam. Ad quam interrogationem haesitans Imperator, Sergium Patriarcham Constantinopolitanum per litteras consuluit; qui cum et ipse Syrus, a Iacobitis ortus parentibus, atque eiusdem clanculum defensor haeresis, quae unam in Christo naturam, adeoque voluntatem et actionem unam agnoscebat, consentaneum errori suo responsum dedit: quod cum accepisset Imperator, eamque Cyro Phasidis Episcopo, et paulo post Patriarcha Alexandrino communicasset, cum Cyrus ipse simili labe ac haeresi esset infectus, ex tunc communicatis consiliis duo illi Patriarchae, nempe Sergius Constantinopolitanus, et Cyrus Alexandrinus, una cum Macharin Patriarcha Antiocheno, robur et vires dederunt huic haeresi; maxime vero Cyrus, qui initio suae ad Patriarchatum Alexandrinum promotionis, praetexitu reducendorum ad Ecclesiam Theodosianorum haereticorum, et Acephalorum, quorum ingens erat in illa urbe numerus, Synodum congregavit: in qua novem Capita cum anathematismis palam exposuit: quorum septimum erat, unam in Christo Theandricam, seu Deivirilem esse operationem. Extant autem illa Capita in actione 13. sextae Synodi.
Florebat tunc Alexandriae Sophronius Monachus, vir singularis pietatis ac doctrinae, qui cum probe cognosceret dolos ac fallacias pacis involucro tectas, apud Cyrum vehementer institit, ut septimum illud Capitulum rescinderet, quod utique obtinere non potuit. Quapropter Constantinopolim ad Sergium Patriarcham profectus est, ut illius opem adversus suborientem haeresim imploraret; verum cum eadem labe infectus esset Sergius, nec tamen, ut erat vir astutus, adhuc suum errorem propalare vellet, cum ipso Sophronio convenit, supprimendam esse mentionem unius, aut duarum voluntatum, ut videre est in Epistola ipsius Sergii ad Honorium Summum Pontificem: ubi inter caetera haec habet: Ad ultimum stetit, et placuit, quatenus praedictus Sophronius venerabilis, nullum sermonem de coetero, de una sive duabus operationibus movere debeat, sed ei sufficiat profecta, cautaque, ac trita sanctorum Patrum traditio, atque doctrina, &c. — Verum cum ipse Sophronius paulo post Hierosolymorum factus esset Episcopus, celebrata Synodo, duas in Christo operationes ac voluntates admittendas esse decrevit, ut constat ex illa Epistola, quam scripsit ad Sergium, quae lecta est et approbata in sexta Synodo Ecumenica; quin etiam Romam ad Honorium Summum Pontificem litteras misit per Stephanum Dorensem Episcopum, quibus de nova Monothelitarum haeresi eum certiorem facit, et paulo post obiit. — Scripsit ad eundem Honorium Sergius eodem anno, de controversia inter Cyrum, et Sophronium, non sine maligna interpretatione mentis corum, et sententia, qui duas operationes asserebant; tamquam inde consequens esset duas esse voluntates contrarias et confligentes invicem: quare consultius videri sibi ut nec una, nec duae operationes in Christo nominarentur, sed unus dumtaxat operans. Ad quae respondens Honorius, illud Sergii consilium probavit, retinendae concordiae gratia, alioqui non duas esse voluntates professus in Christo contrarias inter se, sed unam tantummodo, ut pugnam illam ac discordiam voluntatum eluderet. — Moritur post haec Honorius Papa, cui successit Severinus, cuius ordinatio dilata est, quod nondum ab Imperatore, uti mos erat, rata esset habita illius electio; sicque Romana sedes diu vacavit. Interim cum Monothelitarum factio in dies vires acciperet, ac suum virus effunderet, Heraclius Imperator, auctore Sergio, fidei Ecthesim, sive expositionem promulgarit; qua unicam in Christo voluntatem asseveravit quidem, sed quasi aliud agendo; cum diserte ac palam constitueret, ne quis tam unam, quam duas operationes et voluntates in Christo nominaret. Quam utique Ecthesim habita Synodo Constantinopoli probavit Sergius, ac publice proposuit, eodemque anno mortuus est, inque illius locum subrogatus est Pyrrhus, eiusdem cum Sergio particeps haeresis; apud quem Ioannes Quartus, qui Severino Pontifici mortuo successerat, institit, ut Ecthesis illa publicis in locis affixa detraheretur ac damnaretur; quod cum obtinere non potuisset, enacto Rome Concilio, Imperator Heraclius, Epistola ad Ioannem Pontificem professus est non se auctorem fuisse illius Ecthesis, sed Sergium, qui illam composuerat, rogaveratque, ut illi subseriberet, suoque nomine promulgari iuberet. — Biennio post promulgatam Ecthesim obiit Heraclius, cui successit Constantinus eius Filius Princeps Catholicus: at ipso post menses quatuor mortuo, non sine veneni suspicione ab noverca Martina dati, cuius consilii particeps Pyrrhus ferebatur, imperavit alter Heraclius, sive Heracleonas cum Martina matre, sed illis exilio damnatis, et naribus Heracleonae, Martinae lingua Senatus decreto resectis, eorum in locum suffectus est Imperator Heraclius alter Constantini filius, qui ideirco Constantinus, ac Constans a populo nominatus est, et potius avum, quam Patrem, aemulatus, Monothelitarum haeresim acerrime propugnavit. Interim Pyrrhus seditione populari ob Constantini necem exagitatus, Constantinopoli profugit, et in Africam sese recepit, ubi celebrem collationem habuit cum sancto Maximo Abbate viro religiosissimo et doctissimo in conventu Episcoporum, ac virorum nobilium; coque res deducta est, ut Pyrrhus convictus erroris, veritati Catholicae manus daret: quapropter Romam profectus, Theodoro Papae, qui Ioanni Quarto successerat, libellum obtulit, quo damnata haeresi sua Catholicae fidei subseripsit, atque ita in communionem receptus est. Verum postea Constantis Imperatoris iussu Olympius Exarchus Ravennam exercitu Pyrrhum ad resumendam professionem suam haereticam adduxit; qua de causa Theodorus Pontifex Pyrrhum deposuit et anathemate damnavit, eamdemque sententiam tulit in Paulum, qui suffectus fuerat in locum Pyrrhi. Suadente autem ipso Paulo, Constans Imperator Edictum promulgavit, quem Typum vocant, in quo ad sanciendam concordiam prohibuit, ne quis tam unam, quam duas in Christo voluntates usurparet. — Post obitum Theodori, Martinus primus eius successor Romae Lateranensem coegit Synodum Episcoporum 105. in qua Heraclii sive Sergii Ecthesis, et Typus Constantis, ac propterea Monothelitarum fautores, et dogmata damnantur. Quibus commotus Imperator Constans Martinum varie exagitavit, ut damnationem revocaret: at perseverans mittitur in exilium, ubi varias aerumnas passus martyrii coronam promeretur. Demum Constante Imperatore Syracusis in Sicilia per insidias occiso, Constantinus eius filius cognomento Pogonatus, idest Barbarus, in Imperialem dignitatem successit, qui cum esset pius et Catholicus princeps, egit primum cum Dono, deinde cum eius successore Agathone de pace Ecclesiae componenda; quapropter Concilium Generale celebratum est Constantinopoli; cui praefuerunt Legati sedis Apostolicae, praesens adfuit Imperator, in quo auditis denuo Monothelitis, quorum signifer erat Macarius Antiochenus, decretum est duas in Christo voluntates, totidemque naturales actiones inesse. Inchoatum autem fuit Concilium anno 680, sequenti vero perfectum. — Controvertitur autem, an revera Monothelitae assererent unicam esse in Christo voluntatem; an vero dumtaxat negaverint voluntatis humanae operationem; ita quod duplex esset quidem in Christo voluntas; sola tamen divina suam operationem exerceret: tamen probabilius est illos unicam dumtaxat voluntatem, seu volitivam facultatem admisisse: nam imprimis supradicta Ecthesis, licet prima fronte expresse nec unius dumtaxat, nec duarum voluntatum et operationum videatur meminisse, sed dumtaxat constituisset ne pacis impertiendae causa quis tam unam, quam duas operationes et voluntates nominaret in Christo; tamen exclusa operatione duplici, unicam voluntatem asserendam esse pronuntiat; quod ut appareat, quaedam ex ea profero. Nam post longam, et Catholicam explanationem Trinitatis et Incarnationis, nullo modo concedit alicui ex omnibus unam, vel duas dicere sive docere operationes in divina Domini Incarnatione: sed magis sicut sanctae et universales tradiderunt Synodi, unum eumdemque Filium unigenitum Dominum nostrum Iesum Christum verum Deum confiteri, operari divina et humana. Addit subinde rationem, ob quam nec unam, nec duas patiatur operationes; Eo quod, inquit, unius quidem operationis vox, licet ab aliquibus Patribus dicta est, tamen turbat, et extraneat quorumdam aures, arbitrantium interitum eandem prolatam esse duarum naturarum, quae in una subsistentia unitae sunt in Christo Deo nostro. Similiter autem, et duarum operationum vocem multos scandalizare, utpote a nemine dictam Sanctorum ac praecipuorum Patrum: sed et sequi in eo, ut duas confiteamur voluntates contrarie ad invicem renientes: Deo quidem verbo colente saluberrimam Passionem explere, Incarnationem autem in eo factam obviam euntem ipsius voluntati, et oppugnantem, et exinde duo contraria volentes introduci: quod impium est, et extraneum Christianici dogmatis. Postquam autem de operatione sic statuit, ut neutri parti praeiudicare, sed utraque suppressa paci et concordiae cavere videretur, mox de voluntate manifeste virus haereticum exprimit, unam in Christo confitens; Inde sanctos Patres, inquit, in omnibus, et in hoc sequentes, unam voluntatem Domini nostri Iesu Christi verissimi Dei confitemur. Igitur Ecthesis hoc habet proprium, ut operationem dici unam, duasve prohibeat: voluntatem vero unam aperte confiteatur. — Probatur insuper ex illa celebri disputatione sancti Maximi cum Pirrho; in qua praesertim immoratur sanctissimus ille vir, ut probet quod, quia duae naturae sunt in Christo, convenienter unicuique apta est ut velit et operetur: item quod Christus habet voluntatem humanam, quia habet naturam humanam perfectam, natura autem sine suis proprietatibus perfectae dici non possunt. Item quod Christus habuit voluntatem, quia habuit vim insitam ad tuendam suam humanitatem, unde subiungit: Quid igitur boni fecit Ecclesia Dei, si cum humanitate eius, et natura creata, ea etiam quae ab ipso in creaturam eidem animae indita sunt, sine quibus natura esse non potest, plane confitetur? Denique idipsum testatur Martinus primus in allocutione, quam habuit ad Patres Synodi Lateranensis, his verbis:
Et Cyrus quidem ante hos decem et octo annos unam operationem in Christo in eadem Alexandria urbe definiens, divinitatis eius, et humanitatis ad similitudinem Acephalorum haereticorum ordinando, capitula numero novem in alio tomo praedicans, cum anathemate, qui sic non sentiret, impie promulgavit. Sergius autem per Epistolam propriam ad denominatum Cyrum scriptam, eamdem similiter unam operationem suscipiens, cum eo irrationabili praesumptione ausus est confirmare. Et non solum hoc, sed etiam post aliquot annos eiusdem Cyri novam adinventionem, hoc est per nuper duodecimam indictionem delapsam, haereticum et ipse conscribens Ecthesim fidei, sub nomine tunc imperantis Heraclii, unum in eadem Salvatoris nostri, secundum impium Apollinarem, voluntatem et operationem instituit, ex hoc quod dicit imprudenter, sequi operationem voluntatem.
TERTIA CLASSIS HERETICORUM. — Circa unionem naturae Divinae cum humana in Christo.
Inter omnes haereticos, qui Divinae naturae cum humana in unitate personae unionem impugnarunt, omnium nequissimi fuerunt Nestoriani, et Eutychiani; at diversa, et omnino opposita ratione; siquidem Eutychiani humanam naturam per Incarnationem in divinam traductam, et veluti transubstantiatam esse contendebant: Nestoriani vero e contra duas naturas simul, et personas in Christo distinctas asseverabant: haec autem haeresis cum alteram tempore praecesserit, ideirco ab ea auspicandum esse duximus.
NESTORIANI, dicti sunt a Nestorio, impio illo ac nefando architecto illius erroris, quem Suidas nepotem ac filium, hoc est, discipulum Pauli Samosateni, idest, illius damnati erroris instauratorem profert. Natus est Germaniciae in Syria: at variis peragratis provinciis, ut scribit Theodoretus lib. 1. De haereticis, c. 12. Antiochiae tandem resedit, ubi Sacerdotum numero adscriptus, liberalibus artibus mediocriter eruditus, exercenda voci, quae natura suavis et sonora illi inerat, primum maxime operam dabat: deinde quod cum sermone promptus ac disertus esset, docendique populi munus iniunctum ei obtinuisset, non ingenuum, inquit Theodoretus, Epistola ad Coradium, et fructuosum dicendi characterem imitatus est, qui hominum animos pascere possit, sed ad popularem auram declinando, et vanum populi applausum, ut quivis alius aucupando, instabile et abiectum vulgus ad sui desiderium concitavit. Accedebat affectata quaedam sanctitatis species, quam et pulla vestis ostentabat, et vultus ad tristitiam, gravitatemque compositus, et index interea nec mortificationis pallor: insuper populi frequentiam devitans domo se continebat, ubi inter libros nihil rerum mundanalium curare visus, tranquillam quietamque vitam degebat; quibus artibus, plerosque in sui admirationem et affectum concitabat: in quo vivendi instituto, cum maximam vitae partem insumpsisset, summamque sibi hac vivendi ratione apud omnes venerationem conciliasset, tandem contigit circa annum Christi 428. quod mortuo Sisinnio Constantinopolitano Episcopo in eius locum selectus fuerit; cum enim visum fuisset Imperatori externum potius, quam indigenam ad illam dignitatem promovere, iudicavit ab ea urbe praesulem esse petendum, quae tam felici successu Ioannem antea dederat cognomento Chrysostomum. Venit ergo Constantinopolim an. 428. ordinatusque est Episcopus Aprilis die 10. summa omnium Catholicorum gratulatione, quod eum fidei defensorem acerrimum existimarent. Hinc S. Cyrillus statim atque renuntiatum illum Episcopum audivit, officii plenas ad eum litteras rescripsit, ut colligitur ex Epistola illius ad Theodosium Imperatorem.
Quam de se existimationem, ut tueretur Nestorius, vehemens in Catholicam religionem studium suum, et in haereticos odium praese tulit: quod utique maxime demonstravit in prima concione, quam habuit coram Imperatore Theodosio, in qua memorabilem hanc vocem, ut narrat Socrates, edidit: Da mihi Imperator puram ab haereticis terram, et ego tibi caelum vicissim dabo, evelle mecum haereticos, et ego tecum Persas opprimam. Huius itaque persuasionis Theodosius Imperator sanctionem adversus haereticos edidit: sed dum praeclarum videbatur Catholicum facinus moliri, non solum clam favebat Pelagianis suis amicis; nulla siquidem in ea sanctione fit Pelagianorum mentio; sed etiam eo progressus fuit postmodum audaciae, ut ipse nova haeresis artifex appareret, Filium Dei negans revera incarnatum hominem factum, sive ex Maria Virgine secundum carnem genitum; quapropter Virginem sacram non θεοτόκον, hoc est, Deiparam appellandam esse impurus homo negabat: proque nomine isto Χριστότοκον, hoc est, Christiparam usurpare volebat: ac propterea totus illius furor in eradendam voculam istam Deiparam exarsit, ut refert Theodoretus.
Statuebat igitur Nestorius aliam esse Personam Filii Dei, et aliam filii Virginis Mariae, atque ex eo negabat genuisse Deum et esse Matrem Dei, sed affirmabat genuisse purum hominem, qui Filius Dei progressu temporis dictus fuerat propter unionem aliquam accidentalem cum Verbo: quam quidem unionem primo explicabat ratione inhabitationis, quia Verbum Divinum in persona filii Mariae tamquam in templo sua habitabat, iuxta illud Ioan. 2. Solvite templum hoc, etc. et illud 1. ad Colossenses, in ipso complacuit omnem plenitudinem divinitatis habitare corporaliter; quam quidem expositionem sic impugnat S. Cyrillus in defensione primi anathematismi:
Christum, inquit, tamquam unum Sanctorum inhabitantem habuisse Deum praedicare conantur, et hoc sentiendum suadent, non considerantes, quod et in nobis est per Spiritum sicut in sanctis Templis omnium Deus; scriptum est enim: Nescitis quia Templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? Si quis ergo templum Dei corruperit, corrumpet illum Deus: templum enim Dei sanctum est, quod estis vos. Sed licet nominemur templa Dei, cum Deum habeamus inhabitantem > per Spiritum: attamen alterum norimus modum Sacramenti secundum Christum.
Deducebat insuper ex hac unione inhabitationis secutam esse ulterius aliquam aliam unionem affectus inter Filium Dei, et filium Mariae Virginis. Iuxta illud Ioan. 8. Qui misit me mecum est, et non reliquit me solum: quia quae placita sunt ei facio semper: ut sic intelligatur talis unio hominis ad Deum, qualis est illa, de qua inquit Apostolus primae Corinth. 6. Qui adhaeret Deo unus Spiritus est. Tertio ex hac unione affectus deducebat esse aliquam aliam unionem, quae est operationis, per quam videlicet Verbum Dei utitur filio Mariae tamquam instrumento quodam ad opera miraculosa patranda. Hine in suo nono anathematismo damnabat eos, qui secus sentirent. Quarto ex hac triplici unione inhabitationis, affectus, et operationis, alteram affirmabat oriri unionem, quam participationis et communicationis eiusdem excellentiae ac dignitatis appellabat; sicut enim ex unione affectus inter duos homines contingit interdum, ut nomina, quae proprie Deo conveniunt, ad homines transferantur, unde dicuntur dii, Filii Dei, sancti, et Christi: ita etiam nomina divina propter eminentem sanctitatem filio Virginis singulari quodam privilegio deferuntur. Ita sensit Nestorius anathematismo 8. Quinto denique docebat, quod etsi Filius Dei, et Filius Mariae sint duae personae, aliquando tamen duo illae personae dici possunt una persona, sicut dicitur de viro et muliere, quod iam non sunt duo, sed una caro, idque ratione unionis istius per affectum et consensum voluntatis, quapropter Theodorus Mopsuestenus, ut refertur in 5. Synodo Collatione s. Canone 12. dicebat talem factam esse unitionem Dei Verbi ad Christum, qualem dixit Apostolus de viro, et muliere, Erunt duo in carne unum.
His in erroneis assertionibus consentiebat haeresi Pauli Samosateni, Marcelli, et Photini, de quibus supra; ut probarunt Clerici Constantinopolitani adversus eumdem Nestorium, comparatis inter se praecipuis utriusque Dogmatum capitibus, sicut videre est actione prima Concilii. Christum simplicem ex Maria natum esse dixit: idem hoc iste docuit: Paulus Christum asseruit gratiam omnem ex Spiritu Sancto assecutum esse, ex qua adoptionis dumtaxat dignitatem obtinuit: Nestorius vero docuit Christum qualemcumque divinitatis communionem habuisse, quando post Baptismum Spiritus sanctus columbae specie in eum delapsus est. Ambo denique non aliter in Christo sapientiam, vel Deum habitasse, quam in Prophetis, arbitrati sunt, nisi quod uberior in illum, quam in istos caelestis gratiae copia effusa est. Huius autem haeresis promulgatae primordium hoc refert Socrates lib. 7. cap. 32. Nestorius duxerat secum Antiochia Constantinopolim Anastasium quemdam presbyterum arcanorum omnium consiliorumque socium ac participem: hic cum aliquando concionem ad populum haberet praesente Nestorio, audacter hanc sceleratam vocem protulit, Deiparam Mariam nullus nominet: nam Maria homo erat, impossibile est autem, ut homo Deum pariat: quae cum magnos tumultus apud Clerum et populum excitasset, tantum abest ut Nestorius hunc sceleratum hominem emendaverit, quinimo eius sacrilegum dictum probavit. Quod et praestitit quidam Episcopus nomine Dorotheus, spe sordidi quaestus, adulationi impense deditus, qui cum Nestorio assentari vellet, in Ecclesiae synaxi praesente ipso Nestorio verba faciens ad populum, inclamare ausus est: Si quis Mariam Deiparam dixerit, anathema sit: quod impium facinus probavit Nestorius, nam illum Dorotheum statim ad communionem admisit, ut constat ex Epistola sexta S. Cyrilli. Hinc factum est, ut narrat idem Cyrillus Epistol. 9. ad Caelestinum Summum Pontificem, quod Constantinopolitanus populus universus praeter paucos, leves, ac vanos homines, et Nestorii assentatores, a communione eius abstinuerint, neenon Monasteria omnia, eorumque Archimandritae: quin etiam, ut refert Socrates cap. 28. Proclus Cysici Episcopus illo tempore Constantinopoli degens, cum Dominica quadam die concionem haberet ad populum, eam dixit Homiliam de laudibus Virginis, quae initio Concilii Ephesini praefixa legitur, in qua Mariam Deiparam appellat.
Refert etiam S. Cyrillus lib. 1. Contra Nestorium, quod cum ipse Nestorius sermonem ad populum habens quaedam execranda contra Christi divinitatem efferret, Laicus quidam e media turba exclamarit, quanta potuit vocis contentione, Verbum divinum ante saecula genitum a Patre, alteram suscepisse generationem secundum Carnem, et ex muliere; quod audiens Nestorius acri bile percitus, plurima in ipsum monitorem convitia evomuit, gravesque minas intentavit, quibus auditis, varium in concione murmur exortum est, plurimis in Nestorium trementibus clamantibusque: Regulum habemus, Episcopus non habemus. — Interea Nestorius varias pro tuendo suo errore dixit, et scripsit Homilias, quae per Orientem vulgatae sunt. Quibus auditis Cyrillus Alexandriae praesul Epistolam scripsit ad Aegyptios Monachos, qua illos contra pestilentem haeresim praemunire conatus est, nulla tamen authoris facta mentione. Cuius Epistolae exemplar Constantinopolim delatum, cum accepisset et legisset Nestorius, adversus Cyrillum frendens, primum blanditiis cum eo egit, ut Virginem Deiparam non esse assereret: at cum Cyrillus ad ipsum rescripsisset varias litteras, quibus illius haeresim impugnabat et damnabat, Nestorius per se suosque inaudita contra Cyrillum crimina, calumniasque confingens illius apud fideles, et Catholicos auctoritatem elevare nisus est, ac disseminatis ubique libellis eum refellere, suoque erroneo dogmati robur addere non desiit. Quin etiam ad Caelestinum Papam prior ipse scripsit, et expositionum suarum libellos ad eum direxit; quo audito scripsit, et ipse Cyrillus ad Caelestinum, qui utrique respondens mandat Nestorio, ut haeresim eiuret, et Cyrillo suas vices committit, ac praecipit, ut nisi intra decem dies postquam fuerit admonitus, Nestorius Catholicam fidem profiteatur, renunciet, ipsum a Romanae Sedis et omnium Episcoporum communione esse reiectum. Cyrillus Caelestini Papae auctoritate fretus, cum videret Nestorium in haeresi firmatum, congregata Synodo scripsit ad Nestorium Epistolam cum duodecim capitulis, qua totidem anathematismis illius feriebant haeresim, denuncians ei, nisi damnato errore capitulis istis subscriberet, latam in ipsum ab Caelestino ratam fore sententiam. Dedit et ad Constantinopolitanos litteras, Clerum videlicet, ac populum, neenon ad Monachos, quibus eadem significavit: at Nestorius in furorem actus, duodecim, et ipse capitula, sive anathematismos Cyrilli totidem opposuit; quibus contra Catholicum dogma haeresim suam affirmavit. Nec verbis solum adversus fideles insanire, sed etiam eos insidiari aggressus est: nam Constantinopolitanos, qui pene omnes ab eius communione discesserant, variis modis exagitavit. Praefectorum abusus potentia, praesertim adversus Monachos, quos intensissimos sui erroris oppugnatores agnoscebat. Imperatorem quoque Theodosium adversus Cyrillum calumniis suis commotiorem reddidit, quasi in Ecclesia turbas excitaret: verum precibus Iuvenalis Hierosolymitani Episcopi, et Archimandritarum, Monachorumque, ad id sollicitatorum a Cyrillo, scripsit ipsemet Imperator Cyrillo, aliisque Episcopis, se permittere, ut Synodus congregaretur Ephesi post Pascha anni sequentis Christi 131. ipso die sacro Pentecostes. Misit et qui interesset Candidianum domesticorum comitem, ut constat ex sacra, quae habetur cap. 35. sed ea lege et conditione, ut cum quaestionibus et controversiis, quae circa fidei dogmata incidunt, nihil quisquam commune habeat: Ne fas esse, subiunxit, qui sanctissimorum Episcoporum Catalogo ascriptus non est, illum Ecclesiasticis negotiis et consultationibus sese immiscere: verum tum ut modis omnibus ab illa civitate amoveret Monachos, Laicos, caeterosque qui Synodi videnda causa eo confluentes, tumultu suo obstaculum Patribus afferrent: tum ad impediendas graviores contentiones, quae ex mutuo repugnandi studio in ipsa Synodo possent suboriri: tum ut curaret omnia proponi, quae ad fidem spectarent, omnibus responderi: tum ne quis e Synodo discederet etiam ad Imperatorem reditum affectans ante causam finitam: tum ne ullum negotium Ecclesiasticum ullave controversia ante moveretur, quam quaestio a Nestorio inchoata, conclusa fuisset: tum denique ut nulla omnino ibidem pecuniaria, vel criminalis causa adversus aliquem agitaretur.
Cogitur itaque Concilium statuto tempore Ephesi. Adfuit in urbe longe antea, hoc est paulo post Pascha Nestorius. Interfuit ad diem datum Iuvenalis Hierosolymitanus cum Episcopis Palaestinae: abfuit Capreolus Carthaginensis, et cum eo abfuerunt quoque Africani Praesules: rationem absentiae suae dederunt Concilio per litteras, quod nimirum sibi ob Wandalorum feritatem libera non essent itinera. Augustinum addiderunt vita functum fuisse ante ipsas Litteras Imperatoris acceptas, quibus Litteris in Concilium specialiter venire iubebatur. Expectabatur Ioannes Antiochenus, qui post elapsas duas hebdomadas significavit non esse, quod ipsum diutius expectarent Patres. Mora haec erat, ut morem gereret Nestorio. Ita esse asserunt Ephesini Patres Epistola ad Caelestinum aliquando post medium actionis tertiae.
Inchoatur Concilium praeside Cyrillo Alexandrino, qui Caelestini locum obtinebat, elapsis sexdecim diebus, ut testatus est Memnon Episcopus Ephesinus, ab adventu Patrum, qui erant numero ducenti. Ante omnia lectae sunt Imperiales Litterae, quibus Concilium indiciebatur. Habentur 1. part. c. 32. quibus lectis retulit Hermogenes Rhinoculorum Episcopus, et cum eo tres alii se ex ordinatione Patrum convenisse Nestorium, quem monuerunt ne vellet a Synodo ipsa abesse die praesenti dicta: qui respondit, se deliberaturum, et si necessarium iudicaverit adfuturum. Addideruntque etiam se sex vel septem alios Episcopos, qui erant in comitatu Nestorii, significavisse, quorum haud absimilis fuit responsio. Iubet Concilium, ut denuo per Episcopos aliquot adesse moneatur. Illi in eiusdem domum veniunt, reperiunt multitudinem militum cum fustibus, qui impediunt ne eorum adventus Nestorio significetur, iussosque se dicunt ne quempiam intromitterent conveniendi illius causa. Eadem quorumdam Clericorum, quos allocuti sunt Antistites isti, responsio. Tandem ad eos accedit Tribunus quidam, qui cum expectare iussisset, responsum allaturus, rediens post aliquod tempus cum clerico quodam, dixit sibi non licuisse videre Nestorium, qui tamen per alios ipsi significavit, cum omnes Episcopi simul convenerint, tum se quoque adventurum. Quo relato ad Synodum, decernitur, ut per nonnullos Episcopos tertia citatione accersatur. Parent: intra vestibulum armatos milites reperiunt, qui aiunt se in mandatis habere ne ullum omnino, qui a Synodo missus esset, ad ipsum ingredi permitterent. Sed tanta est eorum insolentia, ut ne quidem venerandos Praesules sub umbra consistere permittant, neque illos huc, illuc propellentes tantillum loci concedant, ubi pedem figere possint. Redeunt cum multas horas expectassent absque alio responso.
Post trinam citationem Doctrina Nestorii expenditur. Legitur Symbolum Nicaenum. Legitur Epistola Cyrilli ad Nestorium, quae extat 1. part. cap. 8. et definitur, quod sit Nicaeno Symbolo consona: legitur Epistola Vestorii ad Cyrillum, quae extat ibidem cap. 9. et iudicatur contraria Symbolo Nicaeno: quare omnes anathema, ea audita, dixerunt Nestorio. Postea lecta est Epistola Caelestini ad Nestorium, quae habetur cap. 18. et iudicata est consona Epistolae Cyrilli. Lecta Epistola Synodi Alexandrinae ad Nestorium, quae extat cap. 26. audiuntur Episcopi per quos Litterae istae datae fuerunt isti Nestorio, qui referunt quod nec responsum illis fecit, nec per eas mutatus est in melius, sed e contra multo peiora doceret ad hunc usque diem. Auditi sunt et Praesules, qui etiamnum in errore suo persistere Nestorium testificati sunt. Lectae sunt postea sanctorum Patrum, Episcoporum, et Martyrum ea de re sententiae, quibus constare posset de traditione. Lecti sunt, et istius Vestorii Commentarii, in quibus aperte affirmabat, neminem ex Doctoribus, qui ante se extiterant, ea populis locutum, quae ipse locutus est. Lecta denique est Capreoli Carthaginensis Epistola, de qua supra, ubi expresse sentit, se antiquis fidei dogmatibus stare, quae etiam fuit vox omnium Episcoporum; tandem processum est ad condemnationem Vestorii ab Episcopis, lacrimis subinde profusis, qua propter blasphemas in Christum Dominum voces Episcopali dignitate privatus est, et ab universo Sacerdotum consortio et caetu alienus esse definitum est. Habes ista Actione 1. Quod ut auditum est, populus universus civitatis, qui a primo mane usque ad vesperam iudicium Synodi expertaverat, Deum coepit glorificare, et Synodum laudare, quoniam fidei hostis concidisset, quin, et tantis acclamationibus discedentes Episcopos, ac cum taedis, et facibus ad diversorium usque prosecutus est. Quos et Matronae thuribula gestantes antecedebant. Tum per totam urbem appensa lumina, in laetitiae signum.
Postridie depositionis sententia missa est ad Nestorium ab Synodo, quae et Constantinopolitanum Clerum certiorem de ea fecit. Interim Candidianus comes Nestorio addictus, antequam Synodalia acta conficerentur, et ad Imperatorem mitterentur, relationem ad eum scripsit mendaciis, et in Synodum calumniis plenam; idem et Nestorius cum decem Episcopis fecit, de vi, et iniuria a Memnone Ephesino sibi illata conquerens: maxime quod Ioannis, et
Orientalium adventum expectare noluissent. Definitionem hanc Concilii approbaverunt Legati Caelestini, qui ea facta in Synodum venerunt, postquam Epistolam Caelestini, quam detulerunt iuxta Ecclesiae veterem consuetudinem primo Latino sermone, deinde Graeco legi curassent, qua unanimiter a Synodo recepta est, ut constat ex Actione 2.
Sed Ioannes Antiochenus, qui post factam condemnationem, et ante Legatorum adventum accesserat ad Synodum, favens Nestorio et Candidiano, indigneque ferens damnatum, se absente atque inconsulto, Nestorium, coegit Conciliabulum ex triginta Episcopis fautoribus Nestorii, vel discipulis Pelagii, vel rei alicuius criminis, in quo refutari iussit Theodoretus anathematismos Cyrilli: Episcopalis honor, et nomen ablatus Cyrillo et Memnoni, quasi idem cum Apollinari sentirent; et quicunque Concilio interfuerant, excommunicati. Huic pseudo-Concilio nomen dant Concilii Ephesini. Scribunt ad Imperatorem deiectos Cyrillum et Memnonem, qui falsa schismaticorum relatione delusus, ad Ephesinam Synodum per Palladium Magistrianum scripsit, iubens irrita esse, quae hactenus facta fuerant, ac de integro legitimum iudicium institui. Interim Orientales schismatici cum Nestorianis, nihil non machinabantur ad opprimendam Catholicam Synodum, et acta eius obliteranda. Quippe fictis adversus illam calumniis ac mendaciis, aures Imperatorum ac Principum impleverunt: strenuam ad hoc operam navantibus Candidiano et Irenaeo Comitibus, qui vias omnes ac portus, et navigia in potestate habentes, sedulo id egerunt, ne quid litterarum ab Ecumenica Synodo ad Imperatorem perveniret, quo rem, ut gesta erat, certo cognosceret: cum interim soli Orientalium commentarii, et Epistolae Constantinopolim perferrentur.
Patres Concilii accepta Imperatoris Epistola ad ipsum per eumdem Palladium rescribunt, rei gestae ordinem ex veritate narrantes, ac de comitibus Candidiano et Irenaeo, a quibus multa et indigna patiebantur, querimoniam formant. Verum Palladius acceptam Synodi Epistolam Imperatori non dedit; quocirca Patres Concilii alias litteras commiserunt mendico homini ad Episcopos, et Monachos scriptas, quibus veritatem rei exponebant. Iis acceptis litteris Monachi strenue operam suam dederunt, ac praeceteris Dalmatius Archimandrita, vir sanctissimus, qui annos totos quadraginta et octo pedem Monasterio non extulerat, quamvis de eo saepe rogatus ab Imperatore fuisset. Verum ut tunc exiret missa de caelo voce compulsus est, et cum aliis Archimandritis, ac plurimis Monachis Imperatorem adiens rem omnem, ut erat, aperuit.
Imperator ab utraque parte legatos mitti ad se postulat. Mittitur pro Orientalibus Irenaeus comes, qui Constantinopolim profectus Catholicae Synodi legatos ibi reperit, ac fraudibus et mendaciis adeo profecit, ut Imperator circumventus iterum, quod valde mirum sit, eo duce se pateretur, uti ratam iuberet trium esse depositionem, Nestorii, Cyrilli, et Memnonis, quos ab legitima Synodo damnatos omnes arbitrabatur, de qua sacra, ut appellare mos erat, scripsit ad Ephesinos Patres per Ioannem Comitem sacrarum largitionum: qui cum Ephesim pervenisset, tres illos in privatam custodiam dedit, ac litteras Imperatoris illis, quibus Patribus abeundi potestas fiebat. Tandem ab utraque parte delecti septem Episcopi ad Imperatorem mittuntur, qui veritate comperta Cyrillum et Memnonem liberos suis Ecclesiis restituit, Nestorium damnat eumque exulare iubet, et alium in sede Constantinopolitana eius loco sufficit. Nestorius Antiochiam reversus, in Monasterio sancti Euprepii ubi aliquando versatus fuerat, quatuor annis habitavit; sed cum ibi plures suis colloquiis ac litteris corrumperet, Ioannis Antiocheni monitu, Theodosius illum in Oasim relegari iussit; ubi multis calamitatibus agitatus lingua eadem qua sacrilegas in Dei Matrem voces emiserat, a vermibus depasta cum adhuc viveret, paulo post, vel ad terram elisus, quod vult Evagrius lib. 1. cap. 7. ex amentia ac furore; vel ut habet Theodoretus lib. 4. haereticarum fabularum, absortus terrae delitescentis voragine miserrime obiit. At eo licet tam infeliciter extincto, non omnino sepulta iacuit illius haeresis: cum enim illius libri Ecclesiastica et Imperiali constitutione fuissent prohibiti, illius defensores tres libros emiserunt, quorum primus erat Theodori Mopsuesteni Nestorii Magistri, quem in varia idiomata transtulerunt; secundus Theodoreti; tertius fuit ille liber, seu Epistola Idae Edessenae civitatis Episcopi ad Marin Persam; de quibus tribus libris, seu capitulis in quinta Synodo actum est.
EUTYCHIANI. — Haeresis Eutychiana coepit circa annum Christi 448.1 Auctore Eutyche, qui erat Constantinopoli Presbyter, et Monachorum in celeberrimo Monasterio, ut ait Liberatus, praesidens, et archimandrita. Pietate eximia clarus, sed longe clarior ob navatam strenue operam in haeresi Nestoriana, tam crescente, quam repullulante post condemnationem revincenda, qui cum infensissime in Nestorianos duas in Christo personas admittentes inveheretur, in alium non minus exitiosum errorem extreme declinavit, affirmans duas quidem in Christo fuisse naturas ante unitionem, sed in unitione humanam a divina absorptam esse, et subinde unicam subsistere. Cuius quidem erroris initium dedit ignorantia magis, quam affectata malitia, ut testatur Leo Magnus in Epistola 13. quam scripsit ad Pulcheriam Augustam:
Ille error, ait, qui, ut arbitror, de imperitia magis, quam de versutia natus est, auferatur, priusquam ullas sibi vires de consensu imprudentium pertinacia pravitatis acquirat: quia etiam ignorantia in graves nonnumquam incidit lapsus, et plerumque in diaboli ruit foveas incauta simplicitas, per quam in supradicto subrepsisse intelligo Spiritum falsitatis.
— Triplex autem fuit Eutychianae haeresis capitale dogma. Primum quidem, quod carnem Christi ex Virgine negabat esse sumptam. Sic testatur Vigilius initio lib. 3. Contra Eutychen;
Eutychiana, inquit, haeresis in tantum impietatis prolapsa est errorem, ut non solum Verbi, et carnis unam credat esse naturam: verum etiam hanc eamdem carnem non de sacro Virginis corpore assumptam, sed de caelo dicat, iuxta infandum Valentini et Marcionis errorem, fuisse deductum, ita pertinaciter Verbum asserens factum, ut per Virginem, veluti si aqua per fistulam transisse videatur, non tamen, ut de Virgine aliquid, quod nostri sit generis, assumpsisse videatur.
Hoc idem ipsemet Eutyches contestatus fuerat in Concilio Constantinopolitano, ut refert Flavianus in Epist. ad Leonem, quae est in actis Chalcedonensis Concilii. Theodoretus similiter affirmat lib. 4. Haereticarum fabularum, cap. 13. Eutychen negasse assumptum esse corpus a Deo, Nihil enim, inquit, hominis proprium e Virgine accepisse Deum Verbum, sed ipsum sine ulla mutatione conversum, et carnem tantum, transisse tantummodo per carnem. — Secundum Eutychiani erroris caput fuit, quod ante unitionem naturae extitissent duae; ut indicat Leo Pontifex Epist. 10. ad Flavianum: ubi miratur, quod tam absurda, tumque perversa eius professio nulla iudicantium increpatione reprehensa fuerit: et quod sermo nimis insipiens, nimisque blasphemus, ita missus, quasi nihil quo offineret esset auditus. Subditque in Epist. ad Iulianum Coacensem se suspicari talia proloquentem hoc habere persuasum, quod anima, quam Salvator assumpsit, prius in caelis sit commorata, quam de Maria Virgine nasceretur, eamque sibi Verbum in utero copularit. Quibus constat Eutychen sensisse prioritatem illam, qua Christi humanitatem attinebat extitisse antequam assumeretur a Verbo, non esse duntaxat prioritatem naturae, sed temporis; cum enim et Deum hominem esse factum ex communi Christianorum professione didicisset, et unam nihilominus naturam in Christo assereret; non aliter conciliare ista, et extricare se potuit, quam ut ex duabus unam factam esse naturam diceret: adeoque duas antequam inter se sociarentur naturas extitisse.
— Tertium denique, et quidem praecipuum Eutychianae haeresis caput fuit, quod unam tantum agnosceret in Christo naturam post unionem: quod ipsemet professus est coram Flaviano et Patribus Synodi Constantinopolitanae, de qua mox dicemus: rogatus enim utrum consubstantialem, et ex naturis duabus constantem post incarnationem esse sentiret Dominum nostrum, qui ex Virgine natus est, mentem suam sic aperuit: Confiteor ex duabus naturis fuisse Dominum nostrum ante unionem: post unionem vero unam naturam profiteor. Idem testatur Flavianus Epistol. ad Leonem, ubi Eutychetis dogma referens, ait: Ante inhumanationem quidem Salvatoris nostri Iesu Christi duas naturas esse, divinitatis, et humanitatis: post unitionem vero unam naturam factam. Quod utique erroneum dogma varie explicabant illius Assertores, sicut et ipsemet Eutyches, (ut haereticorum moris est) nusquam sibi constans: nam nunc asserebat supermanentem illam naturam esse humanam, in quam conversa, et veluti absorpta videretur Divinitas, unde Theodoretus refert, quod Eutyches assereret Deum sine conversione conversum, et carnem esse factum: unde docebat clavis suffixum, et cruci affixum fuisse incircumscriptum, indeterminatum, et incomprehensum Unigeniti Divinitatem, utpote quae in humanam naturam descenderat. At ipsemet Theodoretus dialogo secundo Eranistem, seu Patronum Eutychiani erroris, qui cum Orthodoxo disputat, ita pronuntiantem introducit, ut Divinitate sola manente humanam dicat absorptam esse naturam: nam Catholico sciscitanti quomodo post unitionem unicam naturam agnosceret, utrum ex ambabus unam esse conflatam; an altera manente, extinctam putaret alteram: respondet Eranistes, Ego Divinitatem aio mansisse; ab hac vero absorptam esse humanitatem.
In quo potissimum dogmate Eutyches maxime Apollinari ac Valentino consentiebat, qui unam dicebat Christi esse naturam. Hic Eutychianus error hac ratione in publicum traductus est, et damnatus anno 448. Cum esset Constantinopoli collecta Synodus Episcoporum 40. ad disceptandam controversiam inter Florentium Sardium Episcopum, Lydiae Metropolitanum, et duos eiusdem Provinciae Episcopos Ioannem, et Cossinium. Hac lite decisa, cum inter Iudices sederet Eusebius Dorylaei Episcopus Eutychem familiaris et amicissimus, qui ipsum privatis colloquiis erroris arguerat, et ne talia loqueretur saepius monuerat, libellum supplicem detulit Synodo, quo continebatur Eutychianus error, postulans accersiri Eutychen ad causam dicendam; at ille tertio vocatus cum semel et iterum respondisset delegatis a Synodo, sibi fas non esse e septis Monasterii egredi, in quo tamquam in sepulcro clausus iacebat, tandem tertio citatus, valetudinem excusans tempus sibi prorogari petiit ad septimum usque diem: quo impetrato, tandem venit, non tamquam ad Concilium, sed tamquam ad bellum; stipatus videlicet, non solum ingenti Monachorum, sed etiam numerosa militum corona, sibi commodata a Florentino Patricio favore Chrysaphii Eunuchi, quem e baptismo susceperat. Ibi ab Episcopis, et ab ipso Florentio interrogatus, haereticum suum dogma coram omnibus professus, nec adduci potuit, ut illud eiuraret: itaque de Concilii sententia damnatur, ac Sacerdotali dignitate, et omni praefectura Monasterii spoliatur, ab omni communione Ecclesiastica submovetur, ut videre est actione prima Concilii Chalcedonensis.
Verum eiusdem Chrysaphii auxilio fretus, nihil non molitur adversus Flavianum illius Synodi principem, conqueritur maxime de eo, ac de caeteris Synodi Patribus apud Leonem summum Pontificem; ad eum pariter scripsit Flavianus, et acta Synodalia transmisit; quibus acceptis Eutychetis damnationem ratam habuit Leo, et inter alias celeberrimam illam Epistolam scripsit ad Flavianum, qua Incarnationis dominicae dogma Catholicum uberrime, eruditissimeque declaravit. Interim Chrysaphius nihil non in Eutychetis gratiam, et ad Flavianum opprimendum moliebatur apud Theodosium, fictis criminationibus et calumniis in suspicionem Flavianum vocare nitens; quo illum ab Episcopali sede deiceret, quocirca Imperator iubet congregari Synodum generalem Ephesi anno 449. cui iubet praesse Dioscorum Alexandrinum, et adesse Iuvenalem Hierosolymitanum, Domnum Antiochenum, Flavianum Constantinopolitanum, rogans pariter Leonem Pontificem Romanum, ut Synodo adesse dignaretur, quod eum praestare non posset. Legatos misit Iulianum, Velgibum Episcopum Puteolanum, Renatum Presbyterum, et Hilarium Diaconum cum litteris ipsius Leonis: altera ad Savianum, altera ad Synodum, continentibus rectam ac Catholicam fidem. Barsumam quoque Syrum Archimandritam, at verius dicam immanem sicarium, Concilio adesse voluit Imperator, qui ageret pro Eutyche contra Episcopos, qui illum damnaverant, quos pariter adesse voluit Concilio non ut iudices, sed ut actores.
Cogitur itaque Concilium, petuntque Legati Romani Pontificis, ut illius Epistolae iuxta veterem Ecclesiae consuetudinem primum legantur. Obstat Dioscorus procurante Eutyche, qui ante omnia examinari faciunt acta Constantinopolitana, quocirca Legati recedunt a Concilio tum ob litteras non lectas, tum etiam ob non delatum ipsis primum locum. Deinde Dioscorus lectis Constantinopolitanae Synodi actis, mox decretum Ephesinae Synodi contra Nestorium legi voluit, quo prohibitum erat ne quis praeter ea, quae ibi constituta erant de fide amplius quaereret aut retractaret, alioquin si Episcopus aut Clericus esset, deponeretur; post haec Dioscorus contra Flavianum, et Eusebium Dorilei Episcopum tamquam Decreti illius violatores, quod novi aliquid de fide constituissent, depositionis sententiam tulit, et Eutychen in integrum restituit, suae sententiae subscribere cogens caeteros Episcopos per vim intentatam a trecentis Monachis, et plurimis militibus, qui armata manu audita Dioscori sententia in Synodum irrumpunt, extorquent iudicia Episcoporum adversus Flavianum, illosque adigunt, ut suscribant in albis membranis, in quibus quidquid voluerint postea adiicerent, ut testatum est actione prima Concilii Chalcedonensis. Reclamant Legati summi Pontificis, sed et ipsi salutem suam in fuga ponere coguntur, Flavianus Romanum Pontificem appellat; at illico coniicitur in vincula a Dioscoro, calcibus appetitur, ut refert Evagrius lib. 2. cap. 2. plurimis plagis etiam, et iniuriis a militibus lacessitur, ait Liberatus; et ut acta Chalcedonensis Synodi referunt, occiditur a Barsama cum suis Monachis vociferante, Occide, Occide. Interim gemit Leo Pontifex, qui coacta Romae Synodo rescindit quidquid Ephesi gestum fuerat.
Tandem Theodosius Imperator acceptis a Leone summo Pontifice Epistolis, damnatam ac proscriptam audiens Eutychianam haeresim, et flagitiosa acta Synodi Ephesinae, quae postmodum dicta est latrocinium Ephesinum, rei veritate comperta, in eos a quibus circumventus erat animadvertit: Chrysaphium malorum omnium auctorem relegavit, ac paulo post moritur: cui succedens Marcianus Pulcheriam Augustam uxorem duxit; qui Leonis Pontificis hortatu animadvertit primum in Clericos et Monachos, qui relicto vero orthodoxae Religionis cultu, Apollinaris vel Eutychetis haeresim et dogmata abominanda secuti fuissent. Deinde Synodum generalem cogere decrevit.
Cogitur itaque Concilium generale anno 451. Chalcedonense ex 630. Episcopis; praesunt Legati Leonis, videlicet Paschasinus, et Ascelanus Episcopi, neenon Basilius, et Bonifacius Presbyteri. Interest etiam Dioscorus, ac lectis quae in Constantinopolitana Synodo, et pseudo-Ephesina ab Eutyche et Dioscoro acta fuerant, discedere iubetur; ac postmodum omnibus rite ponderatis, Episcopali honore, omnibusque Sacerdotum functionibus a Synodo privatur. Post haec plurimi ex Episcopis, qui Ephesi sederant, veniam petunt, crimenque fatentur: leguntur Epistolae Leonis ad Flavianum, cui in hunc modum acclamarunt Patres: Petrus in Leone locutus est. Eusebius Dorilei Episcopus vere Catholicus pronuntiatur: Flavianus martyr declaratur, qui pro fidei Orthodoxae detensione occubuit, et actione undecima legitur haec vox: Flavianus post mortem vivit martyr; pro nobis oret.
Interea Chrysaphius Pulcheriae nutu, ut ait Marcellinus, interemptus est, et Eutyches iussu Marciani in exilium mittitur; quid autem deinceps de eo factum sit, quem in locum deportatus sit, et quem vitae exitum habuerit, altum silentium est apud auctores: sic felicem exitum habuit celeberrima illa Synodus, in qua Ephesinae latrocinalis acta rescisa sunt, et certa rataque fidei forma conscripta. Verum diabolus, qui semper superseminat zizania, maximis haereticorum conatibus Synodum Chalcedonensem impugnavit. Scribit enim Eulogius Alexandrinus Patriarcha post Marciani obitum, cum ei successisset Leo, Aegyptios a Synodo reversos per totum orbem maximos excitasse tumultus; ubique disseminantes Cyrillum in illa Synodo damnatum, et Nestorium pro Catholico receptum fuisse. Inde plurimi eruperunt illius Chalcedonensis Synodi detractores, maxime vero Alexandriae, qui Acephali dicti sunt; quod a Petro Mongo Patriarcha suo, et ipso
Eutychiano succedentes, seorsim, et sine suo capite communicarent: neque enim ille manifeste impugnabat Chalcedonense Concilium, sed tantum latenter eiusdem auctoritatem elevare nitebatur. Severiani tamen postea dicti sunt a Severo Eutychiano Monacho, deinde Antiocheno Episcopo constituto, ac deinde in plura alia capita pullulantes, nunc Gaianitae a Gaiano, Theodosiani a Theodosio, Iacobitae a Iacobo nuncupati sunt. Conquerebantur omnes, quod Concilium Chalcedonense conventus fuit Nestorianorum: sic enim familiare est haereticis Catholicos haeresis ex adverso veritati Catholicae oppositae accusare.
Errores circa filiationem Christi. — Commune est Ecclesiae Catholicae dogma, Christum Dominum, etiam ut hominem, Filium Dei esse naturalem. Nihilominus duo Episcopi Felix Urgelitanus, et Elipandus Toletanus, regnante in Galliis Carolo Magno, Romae vero sedente Adriano I. circa annum Domini 790. Nestorii extinctam et compressam haeresim ex parte restaurantes, Christum Deum hominemque contessi, totidem, quot naturae sunt in eo, filios inesse docuerunt; alterum naturalem, qui est Deus, et Verbum: alterum adoptivum, qui est homo; de quibus ita scribit Eginhardus in Annalibus:
Orgellis (hanc Urgellanam alii nominant) est civitas in Pyrenaei montis iugo sita: cuius Episcopus nomine Felix, natione Hispanus, ab Elipardo Toleti Episcopo per litteras consultus, quid de humanitate Salvatoris Dei, et Domini nostri Iesu Christi sentire deberet: utrum secundum quod homo est, proprius an adoptivus Dei Filius credendus esset, ac dicendus: valde incaute, atque inconsiderate, et contra antiquam Catholicae Ecclesiae doctrinam, adoptivum non solum pronuntiavit, sed etiam scriptis ad memoratum Episcopum libris pertinacissime pravitatis opinionis suae detendere curavit. Huius rei causa ductus ad Palatium Regis, qui tunc apud Reginum (Ratisbona Baioariae civitatem, in qua, et hiemaverat, residebat); ubi congregato Episcoporum Concilio auditus est, et errasse convictus, ad praesentiam Adriani Pontificis Romam missus; ubi etiam coram ipso haeresim confessus est, atque abdicavit; quo facto ad civitatem suam reversus est.
— Verum biennio post, cum Elipandus eamdem erroris pravitatem iam in plurimis Conciliis damnatam, maxime vero Foro-Iuliensi, et Ratisbonensi, tueri ac propagare pergeret, ac Felicem ad illius resumendum patrocinium impulisset: quin etiam ad Carolum Regem pro ea scripsisset Epistolam; hic ex omnibus suae ditionis Provinciae Episcopos, et eruditionis fama celebres viros Francofurtum ad Synodum accivit, qui invicem convenientes lecta Elipandi epistola, necnon Adriani Papae ad Hispaniarum Episcopos, et libro sacro-syllabo Paulini Aquileiensis contra Felicis, et Elipandi haeresim, unanimi omnium consensu in illo Concilio haec haeresis damnata fuit ac proscripta. Insuper Carolus Rex luculentam ad Hispanos contra eamdem haeresim epistolam scripsit, quam cum Adriani, et totius Synodi epistolis, ac Paulini libro ad eos dixerit.
Haec sunt praecipua haeresum capita Christi Domini Incarnationem impugnantia: caetera enim, quae in Christum pugnant, vel in eius divinitatem, aut meritum, aut cultum potius, quam in Incarnationis mysterium militare videntur. Si quae vero supersint ab illis antiquioribus haeresibus repullulantes, ut revera plures esse non diffiteor, maxime hisce posterioribus temporibus, in quae non solum saeculorum fines devenisse, sed et errorum fauces effluxisse videntur, in sequentium Disputationum ac Quaestionum enucleatione sparsim commemorabimus. Quocirca ampliori haeresum relatione praetermissa, iam auspiciandus est Theologiae Tractatus.
Disputatio I: De Existentia, Natura, et Causis Incarnationis
PRAECLARE quidem monuit S. Maximus martyr in disput. contra Pyrrhum, quod dicere aliquid, nec eius quod dicitur varias significationes discernere, nihil aliud sit, quam confundere: cum enim nomina sint rerum latentium indicia, et naturis earum proprietatibusque significandis accommodata; ubi varias significationes prae se ferunt, aut ipsae res variis nominibus efferuntur, consulto quidem, ac perite auspicantur Tractatores ab earundem rerum, quas explicandas suscipiunt, nominum declaratione, et delineatione. Merito igitur abditissimi huiusce Mysterii qualemcumque explicationem auspicamur ab illis nominibus, quibus veteres sapientissimique Patres ac Doctores Mysterium hoc explicandum ac celebrandum susceperunt. — Porro varia sunt, tum a Scriptura, tum a sanctis Patribus usurpata vocabula ad istud Mysterium significandum. Dicitur ⟦greek: θεοφανία⟧, idest Dei, vel divina apparitio; quippe Deus per Incarnationem nobis se videndum in humanitate exhibuit, ac contubernalem, iuxta illud Baruch 30. Post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est. Visus, inquam, tum quia per miracula facta mediante humanitate se Deum probavit; tum quia, ait S. Paulus, in Christo inhabitat omnis plenitudo Divinitatis corporaliter; tum denique quia per communicationem idiomatum, fundatam in unione hypostatica, vere et proprie Deus dici potest videri, quia videtur homo, qui revera Deus est. — Dicitur etiam interdum descensus. Sic Isaias 61. Utinam disrumperes caelos, et descenderes. Ioan. 3. Nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo: non quod Divinitas descenderit, quippe caelum et terram implet, sed quia Deus, qui in caelo maxime suam gloriam ac maiestatem beatissimis mentibus manifestat, per Incarnationem cupit eam hominibus revelare. — Appellatur etiam Missio, quippe ait Apostolus ad Gal. 4. Misit Deus Filium suum factum ex muliere: hinc Christus Ioan. 6. Sicut misit me vivens Pater. — Nominatur etiam adventus. Sic Aggaei 2. Et veniet desideratus cunctis Gentibus: et Malachiae 3. Quis poterit cogitare diem adventus eius? — Similia habent sancti Patres: nam S. Athanasius Orat. 3. dispensationem Verbi secundum hominem vocat: S. Ambrosius libello de Paschate, cap. 4. humanae carnis ad Deum attemperationem; S. Damascenus lib. 1. cap. 2. salutarem economiam, quae appellatio caeteris Patribus Graecis est usitatissima. Hilarius Prosa in Psalmum, corporationem, seu incorporationem nominat. Epiphanius haeresi 30. carnalem inhumanationem. Frequentius tamen tum a Patribus, tum a Theologis usurpatum est Incarnationis nomen ad significandam illam ineffabilem Divinitatis et humanitatis in una persona unionem. A Patribus, inquam, frequentatum est, nam Irenaeus lib. 3. cap. 21. a Theodoreto laudatus in Dialogo primo, illud usurpat: quod et fecerunt Leo Magnus, Sermone 2. De Nativitate: August. lib. 10. De Civit. Dei, c. 29. Hieronymus super primum caput Marci, imo et ab ipso Concilio Nicaeno in Symbolo, Filius Dei dicitur Incarnatus de Spiritu sancto ex Maria Virgine.
Quantum ad Theologos spectat nullus pene eorum est cui hoc vocabulum non sit familiare. Nec quidem incongrue: licet enim humanitas ex carne componatur et spiritu, mature tamen nomine carnis, assumptio humanitatis a Verbo declaratur. Fundamentum enim huius vocis colligitur ex Ioan. 1. Verbum caro factum est, nam inquit S. Aug. lib. 13. De Trinit., cap. 19. cum lego Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, in Verbo intelligo verum Dei Filium, in Carne agnosco verum hominis Filium, et utramque simul in una persona Dei-hominis ineffabilis gratiae largitate coniunctum. Nec insolitum est in Scriptura nomine carnis per figuram Synecdochen, totum hominem significari. Sic Genesis 6. Omnis caro corruperat viam suam, Psal. 77. Recordatus est quia caro sunt, Luc. 3. Videbit omnis caro salutare Dei, et ad Rom. 3. Non iustificabitur omnis caro ex operibus legis: in quibus et similibus textibus, evidens est totum hominem significari: sic et interdum idem declaratur animae vocabulo, ut videre est, maxime, Genesis cap. 46. Congruentius autem, ne maturius a carne, quam ab anima, Mysterium istud nomen accepit, tum ut Incarnationis veritas contra Manichaeos, et alios huiusmodi haereticos negantes Verbum Divinum veram carnem assumpsisse clarius appareret; tum ad significandam nimiam illam divini in nos amoris perfusionem, qua Divina maiestas adeo depressa est, ut tam vilem et abiectam carnis naturam, ad salutem nostram operandam suum in consortium assumere non fuerit dedignata: quocirca signanter ait S. Paulus ad Tim. 3. Magnum est pietatis Sacramentum, quod manifestatum est in carne; tum denique, ut inde luculentius appareret, non solum naturam humanam a Verbo Divino assumptam esse; sed et omnes illius humanitatis infirmitates et appendices, quae voce carnis plerumque designantur; unde Apostolus ad Hebraeos 5. de Christo Domino loquens ait: Qui in diebus carnis suae preces et supplicationes offerens, exauditus est pro sua reverentia.
Ut autem praesentem Disputationem ab huius Mysterii quaestionibus praeludiaris ordiamur, ac congruenti methodo distribuamus, eam tres in Articulos, et eorum quemlibet totidem in Sectiones partiemur: quorum Primus erit de possibilitate, convenientia, et complemento Incarnationis. Secundus, de illius essentia, deque terminis unionis naturae Divinae cum humana. Tertius denique eiusdem causas, Physicam, Moralem, et Finalem explicabit.
Articulus I: De Possibilitate, Convenientia, et Complemento seu Peractione Mysterii Incarnationis
CUM ad hoc maxime apparuerit Filius Dei, ut dissolveret opera diaboli, et Princeps mundi eiiceretur foras; inde est, quod daemones omnem moverint lapidem, ut qui divinae illius apparitionis non potuerant praepedire complementum, saltem illius fidem, ac notitiam hominum cordibus elevarent. Illorum namque instigatione ab hostium triplici cuneo in huius Mysterii assertionem depugnatum est; Philosophi enim Gentiles illud ut ridiculam ac inanem fabulam apertis contradictionibus pugnantem, ac subinde, ut commentum factu impossibile censuerunt: Iudaei Messiam expectantes, illius adventum adhuc in dies praestolantur: haeretici vero plurimi, ut supra observatum est, sacram hanc ac mirabilem hominis cum Deo coniunctionem, ut Divinae illius sapientiae ac maiestati minus congruentem respuerunt. Quocirca, ut plena sit et inconcussa tanti Mysterii veritas ac fides, operae pretium duxi tres illos infestissimos ipsius hostes tribus in sequentibus Sectionibus adoriri, quarum Prima aperiet Incarnationis possibilitatem contra Gentiles Philosophos: Secunda eiusdem contra Haereticos egregiam sapientemque institutionem et oeconomiam declarabit: Tertia denique eiusdem complementum et peractionem contra Iudaeos evincet.
§ I: De Possibilitate Incarnationis
QUONIAM Theologia est illa mystica Turris David, ex qua mille Clypei pendent, omnis armatura fortium, Cant. 4. debetque vir Theologus comparare se ad omnes prorsus eventus, congressus, et disputationes, prout varia quotidie occurrunt hominum ingenia, idque monente Apostolorum Principe, Parati, inquit, simus satisfacere omni poscenti rationem, de ea, quae in nobis est spes et fide; hinc est, quod maturo consilio Theologiae Principes suas de Divina Verbi Incarnatione disputationes ordiantur ab illius possibilitate et non repugnantia; quatenus dum sese offerret occasio cum Gentilibus Philosophis de Religione Christiana congrediendi, instructi sint et parati, nedum ad refellenda omnia, quae adversus hoc ineffabile Mysterium humana mens fingere posset et obiicere; sed insuper momenta ex proprio promptuario ipsi subiiciant, quibus illud esse possibile, ac Deo congruum, nobisque summe necessarium suadere valeant. In quo certe Subtilis Doctor ordine convenientiori, quam S. Thomas, videtur egisse: hic enim primum de convenientia disputat, ille vero a possibilitate quaestiones auspicatur; prius autem statuendum est rem aliquam esse possibilem, quam convenientem, quippe ex possibilitate rei congruitas, non vicissim ex congruitate possibilitas est iudicanda.
Cum autem tria maxime circa praesentem difficultatem occurrere possint dubia. Primum, an illa unio divinae naturae cum humana in unitate personae sit possibilis factu. Secundum, an illa possibilitas sit cognoscibilis, ac demonstrabilis aliqua naturali ratione. Tertium, quaenam sint momenta, quaeve rationes, quibus illa possibilitas possit suaderi. Hine tres illas difficultates totidem Quaestionibus in presenti Sectione resolvemus.
Quaestio I: An unio divinae naturae cum humana in unitate personae sit possibilis
Ex Subtili Doctore in 1. dist. 2. qu. 1. n. 10. possibile duplex distingui: logicum scilicet, et physicum. Possibile logicum, inquit, est modus compositionis formatae ab intellectu, cuius termini non includunt contradictionem, et ita hoc modo possibilis est haec propositio, Deum posse produci, et Deum esse Deum: possibile vero reale, seu physicum est, quod accipitur ab aliqua potentia in re, sicut a potentia inhaerente alicui, vel terminata ad illud sicut ad terminum. Hoc est, illud dicitur possibile physicum, quod potest esse terminus realis alicuius potentiae productivae, qualiter ante creationem mundus erat possibilis, et innumerae dicuntur adhuc creaturae possibiles, quas Deus ex infinita sua potentia producere posset, nec tamen pro suo sapienti consilio producet unquam. De utraque possibilitate hic futurus est sermo: quippe determinandum suscipimus, an propositio illa, Deus est homo, contradictionem aliquam implicet, anve unio Divinitatis cum humanitate supremam Dei potentiam non excedat.
NOTANDUM 2. Certum esse quod non detur medium inter haec duo, esse possibile, et esse impossibile; non enim datur aliquod medium inter implicare contradictionem, quod est impossibile, et non implicare contradictionem, quod est possibile; medium tamen admittitur inter haec duo: demonstrare, quod aliquid sit possibile, et demonstrare quod aliquid sit impossibile; multa namque sunt possibilia, de quibus tamen nullum datur medium positivum naturale per quod demonstretur possibilitas illorum; haec autem, quia possibilia sunt, non possunt demonstrative probari esse impossibilia, nam verum vero non opponitur, sed soli falso: quare si verum sit, quod aliquid sit possibile, falsum est, quod sit impossibile: argumentatio autem, quae falsum concludit, nullatenus potest esse demonstrativa.
NOTANDUM 3. Deum incarnari, non esse Deum in carnem transmutari, sed Deum manentem Deum, fieri hominem in unitate suppositi; ita ut persona Divina non solum terminet, ac suppositet naturam Divinam, sed etiam humanam; quare sicut Petrus dicitur homo, quia eius persona sustentat et personat naturam humanam; sic Deus dicitur homo, quia Divina persona Verbi sustentat ac terminat naturam humanam. Ex ea autem terminatione sequitur in Deo denominatio intrinseca, qua dicitur intrinsece unitus homini: ad hanc enim denominationem sufficit, quod natura humana substantialiter, et intime uniatur Divinae personae. Non tamen ea ratione est denominatio intrinseca, quasi natura humana informet Deum, qui dicitur homo: hinc illa denominatio, Deus est homo, accedit aliquo modo ad denominationem extrinsecam, et ab ea etiam recedit. Accedit quidem, quia natura humana non informat Deum, qui dicitur homo, cum tamen aliae denominationes intrinsecae desumantur a forma informante. Recedit vero, quia aliae denominationes extrinsecae, sunt vel a formis accidentaliter unitis, vel a terminis extra subiectum denominatum existentibus: haec vero denominatio sumitur a natura humana personaliter, et substantialiter unita Verbo, quod eius personalem dependentiam terminat.
His ita praemissis, duo maxime hac in Quaestione sunt determinanda: Primum quidem an illa unio personalis divinae naturae cum humana sit possibilis. Secundum, an solvi possint omnes rationes, quae illam possibilitatem videntur impugnare.
Conclusio prima. — Possibile fit naturam humanam uniri Verbo Divino in unitate suppositi.
Probatur primo: Ab actu ad posse legitima est consecutio: sed illa unio de facto est peracta; igitur est fieri possibilis. Maior constat, quod enim revera est, non habet repugnantiam ad existendum. Minor est de fide, constatque illis omnibus momentis, quibus Sectione tertia sequenti probabimus adversus Iudaeos Messiam venisse, ac peractum esse Incarnationis Mysterium.
Probat secundo Doctor in 3. dist. 1. q. 1. n. 4: Illud est possibile, quod nullam repugnantiam praesefert: sed nullatenus repugnat naturam uniri Verbo in unitate suppositi: ergo potest id fieri. Probat Minorem: si qua esset repugnantia, peteretur vel ex parte Verbi assumentis, vel ex parte naturae assumptae: sed ex neutro capite repugnantia deduci potest. Non quidem ex parte Verbi assumentis: id enim repugnaret, vel quia persona divina est, vel quia peculiaris est persona Verbi. Non primum, quia, inquit Doctor, terminare dependentiam naturae humanae, non infert aliquid repugnans personae divinae; quippe cum non importet compositionem, ad quam requiritur actus et potentia; siquidem persona divina non est actus informans, sed dumtaxat terminus humanae naturae dependentiam terminans. Nec pariter intrat potentialitatem aliquam, aut limitationem, aut dependentiam, quia ad illam terminationem seu unionem non requiritur aliud per se, quam quod terminans sit independens ab eo quod terminat: Verbum autem independens est a natura humana, quam terminat, sicut Deus, licet terminet dependentiam creaturarum ab ipso, non censetur ab eis ullatenus pendere.
Non etiam repugnat, quia peculiaris est persona Verbi, quia si ex hoc capite aliqua repugnantia exurgeret, maxime quia non posset dari unio ad unam personam, quin necessario daretur ad reliquas, alia namque ratio assignari non potest: sed ita non est. Licet enim quod convenit naturae divinae, etiam singulis tribus personis indivisim commune sit; non tamen, quod convenit uni personaliati, omnibus debet esse commune: nam paternitati convenit constituere Patrem; idipsum autem non convenit filiationi, neque spirationi passivae: potest igitur uni ex divinis personis convenire ratio terminandi hypostatice naturam humanam, absque eo quod aliis idipsum conveniat. Ratio autem, inquit Doctor, quare quaelibet persona divina potest terminare dependentiam naturae alienae est, quia quaelibet personalitas divina est in se et ex se formaliter independens: quodlibet autem independens in aliquo genere potest terminare aliud, quod in tali genere dependentiam habet: igitur persona divina in se, et ex se independens, potest sufficienter terminare talem dependentiam naturae creata.
Denique non repugnat illa unio hypostatica ex parte naturae assumptae: si enim repugnaret, maxime quia singularitas personae alicuius non posset ab eiusdem personalitate separari, ac subinde cum non possit ulla natura assumi nisi existens, et consequenter, nisi singularis, quia existentia singularium est, ideirco nec assumi posset, nisi personata, quod cum repugnet, etiam repugnaret naturam singularem assumi: sed haec ratio nulla est, sufficienter enim probatum est in Metaphysica, personalitatem a singularitate realiter esse distinctam et separabilem, nec repugnare, ut substantia aliqua sit singularis, et tamen ulterius communicabilis; igitur Deus poterit sibi naturam singularem unire seclusa eius personalitate, et consequenter ex nullo capite repugnat illa divinitatis cum humanitate unio in unitate personae.
Conclusio secunda. — Nulla ratione naturali demonstrari potest divinae Incarnationis impossibilitas.
Probatur: Verum vero non potest esse contrarium: sed verum est Incarnationem esse possibilem, ut liquet ex praecedenti Conclusione: ergo nulla ratio naturalis, quae veritatem aliquam praeseferat, potest illius impossibilitatem suadere. Deinde, si qua ratio hanc impossibilitatem evincere posset, peteretur vel ex parte Dei non valentis naturam humanam assumere in unitate personae, vel ex parte ipsiusmet naturae, quae taliter non esset assumptibilis: sed ex neutro capite repugnat, ut supra probatum est, et constabit amplius ex solutione omnium rationum mox obiiciendarum: igitur, etc.
Obiicies 1. Actus purus non est unibilis cum ullo alio: sed quaelibet persona divina est actus purus: ergo non est unibilis cum natura extranea. Minor constat. Maior pariter; si enim actus uniretur, iam non esset actus purus, quia diceret potentialitatem ad aliud eum quo uniretur: ergo, etc.
Distinguit maiorem Doctor 11. 16. Actus purus non est unibilis cum altero per modum partis componentis, ita ut cum alio, cui unitur, faciat unum per se, quod constet partibus se habentibus ut materia et forma, concedit: non est unibilis per modum termini infiniti supplentis vices alicuius termini creati, negat; et concessa minore, negat consequentiam.
Instabis: Persona divina non potest uniri humanitati, nisi cum ipsa constituat aliquod unum per se: sed unum per se non constituitur ex pluribus, nisi unum eorum habeat rationem actus, aliud vero rationem potentiae: igitur si Verbum divinum uniatur humanitati, necessum est, quod habeat rationem partis componentis.
Distinguo minorem: unum per se, quod fit per compositionem et informationem, fieri nequit, nisi ex partibus, quarum una sit actus, alia potentia, concedo: quod fit per terminationem dependentiae unius ad alterum, nego. Verbum autem divinum unitur humanitati, ut constituat unum per se Christum, non quidem per modum compositionis formalis, sed dumtaxat per modum personae divinae terminantis, ac supplentis vices personae creatae.
Urgebis: Illa unio, quae fieret per modum termini, suppleret vices personalitatis humanae, ergo veram et realem compositionem efficeret. Probatur consequentia: Quidquid supplet vicem personalitatis, idem praestare debet, quod ipsa personalitas: sed personalitas humana veram efficit compositionem cum natura individuali; est enim actus informans et afficiens ipsam naturam: ergo si persona divina suppleat vicem personalitatis humanae, debet efficere compositionem cum ipsa natura assumpta.
Nego consequentiam; et ad eius probationem respondeo primo, distinguendo maiorem: id quod supplet vicem personalitatis debet idem praestare, quod ipsa personalitas, quatenus est terminus ultimus efficiens, ne natura ulteriorem habeat communicationem, concedo: quatenus est actus ipsam naturam afficiens et perficiens per modum formae, nego. Primum est de ratione formali et speciali personalitatis, quatenus praecise personalitas est; non ita secundum, quia ratio afficiendi et perficiendi communis est personalitati cum caeteris modis et formis tam accidentalibus quam substantialibus, si, ut volunt aliqui, personalitas ipsa creata sit modus, vel forma positiva.
Respondeo secundo negando minorem; nam, ut fusius probavimus in nostra Metaphysica, probabilius est ex mente Doctoris Subtilis, quod ratio formalis personae non sit aliquid positivum, sed tantum connotet, supra rationem individui, negationem ulterioris communicationis ipsius naturae individuae alteri tamquam supposito, cum quo censetur facere unum ens per se.
Obiicies 2. Inter ea quae inter se invicem unibilia sunt, debet intervenire quaedam proportio: sed inter personam divinam et naturam creatam nulla intervenit proportio; quippe persona divina infinita est, natura vero creata finita; finiti autem ad infinitum nulla est proportio: ergo non sunt invicem unibilia.
Distinguit maiorem Doctor ibidem: debet esse proportio entitatis ad entitatem, negat: habitudinis, qualis est inter causam et effectum, obiectum et potentiam, terminans et terminatum, concedit. Inter Deum equidem, et creaturam non est proportio entitatis, sed terminationis, tum ex parte Dei, tum ex parte ipsius creaturae: nam creatura in ratione effectus, terminat foecunditatem et causalitatem divinam, per quam producitur, et Deus vicissim in ratione obiecti terminat activitatem intellectus et voluntatis creatae, a quibus percipitur: ergo quamvis non sit proportio entitativa inter Verbum et ipsam humanitatem, quia Verbum illam infinities excedit in perfectione et dignitate; tamen est proportio terminativa personalis sufficiens ad unionem, de qua loquimur: quippe cum Verbum sit persona infinita, virtutem habet terminandi omnem communicationem naturae personabilis, qua ab ipso tamquam a causa dependet.
Instabis: Infinitum et finitum non possunt etiam esse simul in ratione terminantis et terminati: ergo nulla solutio. Probatur subsumptum: contraria nequeunt simul existere, propter eorum repugnantiam: sed finitum et infinitum magis invicem pugnant, quam contraria, quia sunt magis diversa, quippe cum in aliquo genere invicem non conveniant, sicut conveniunt contraria in genere qualitatis et accidentis: igitur nequeunt simul subsistere.
Negat subsumptum Doctor, et eius probationis negat minorem. Non enim ideirco contraria sunt invicem incompossibilia, quia habent diversitatem: quia quantitas, et albedo sunt magis diversae, quam albedo, et nigredo, quandoquidem quantitas, et albedo spectant ad diversa praedicamenta; albedo vero, et nigredo sunt eiusdem praedicamenti; unde quae sunt diversi generis possunt invicem subsistere, ut quantitas, et albedo, licet ea quae sunt eiusdem praedicamenti simul esse nequeant, propter nativam suam oppositionem: et consequenter incompossibilitas contrariorum provenit dumtaxat ex eorum repugnantia naturali. Natura autem divina et humana non habent ex natura sua particulari repugnantiam aliquam respectu eiusdem suppositi, et subinde quamvis sint magis diversae quam contraria, possunt facilius invicem subsistere in eodem supposito, quam contraria.
Obiicies 3. Si Verbum divinum posset incarnari, etiam posset pati: sed pati nequit: ergo nec incarnari. Maior constat, quia sicut Incarnare est agere, ita Incarnari est pati; nam actioni omni correspondet passio.
Negat maiorem Doctor, ad cuius probationem dicit, quod quamvis actioni omni transeunti correspondeat passio, et consequenter, quamvis incarnationi activae correspondeat aliqua passio, sicut calefactioni activae correspondet passio calefactionis passiva: passio correspondens actioni incarnativae non significatur hoc verbo Incarnari, sed designatur per verbum assumi, vel uniri: ex eo quod Incarnare significet effective unire carnem, seu naturam humanam supposito Verbi, efficiendo, ut sit assumpta a Verbo per dependentiam illam specialem, quam habet ab ipso, ratione unionis hypostaticae. Igitur verbum passivum proprie correspondens verbo activo Incarnare non est Verbum Incarnari, sed verbum uniri, vel assumi. Ex quo sequitur, quod illa passio correspondens incarnationi activae sit tantum in natura humana, qua assumitur, et non in Verbo, quod assumit. Quamvis ergo grammaticaliter loquendo, inquit Doctor, incarnari sit verbum passivum, quod videtur correspondere verbo activo incarnare, tamen realiter et significative non est verbum passivum ipsi correspondens.
Obiicies 1. Implicat Deum mutari: sed si incarnaretur, revera mutaretur, acquireret enim novam naturam, eamque terminaret, quam prius non habebat, nec terminabat: ergo, etc.
Nego minorem: non enim posita possibilitate Mysterii Incarnationis, propterea sequitur Deum mutari, tota enim illa mutatio Verbo Divino extrinseca est, cum nullam formam in se recipiat, per quam intrinsece afficiatur de novo; sed tota illa mutatio in naturam humanam refunditur, quae recipit personam Verbi, cui substantialiter unitur, et per quam terminatur omnimoda illius communicatio. Id innuit Apostolus ad Philip. 2. cum ait: Habitu inventus ut homo, qua verba praeclare explicat S. Augustinus. lib. 83. qq. quaest. 73. ubi praemissa multiplici habitus notione, haec habet:
Habitus ergo in ea re dicitur, quae nobis ut habetur accidit. Verum tamen hoc interest, quod quaedam eorum, quae accidunt nobis ut habitum faciant, non mutantur a nobis, sed ipsa nos mutant, in seipsis integra manentia, sicuti sapientia cum recidit homini, non ipsa mutatur, sed hominem mutat, quem de stulto sapientem facit. Quaedam vero sic accidunt, ut et mutant et mutantur, sicuti cibus ipse amittit speciem suam atque in corpus nostrum vertitur: at nos refecti cibo ab exilitate atque languore in robur atque valentiam commutamur. Tertium vero genus est, cum ipsa quae accidunt mutantur, et quodammodo formantur ab eis, quibus habitum faciunt, sicuti est vestis: nam cum reposita vel proiecta est, non habet eam formam quam sumit cum induitur, atque inducitur membris; ipsa autem membra et cum induuntur et cum exuuntur in suo statu manent. Potest esse et quartum genus, cum ea quae accidunt ad faciendum habitum, nec ea mutant quibus accidunt, nec ab iisdem ipsa mutantur; sicut annulus in digito.... Iste autem habitus (quo nempe Filius Dei dicitur inventus ut homo) non est ex primo genere; non enim manens in se natura hominis divinam commutarit. Neque ex secundo; non enim immutavit homo Deum, et mutatus est ab illo. Neque ex quarto; neque enim sic assumptus est homo, ut neque illum mutaret Deus, neque ab ipso mutaretur. Sed potius ex tertio; sic enim assumptus est > homo ut commutaretur in melius, et ab eo formaretur ineffabiliter excellentius atque coniunctius, quam vestis, cum ab homine induitur. Hoc ergo nomine habitus satis significavit Apostolus, quomodo dixerit in similitudinem hominum factus, quia non transfiguratione in hominem, sed habitu factus est.
Id rursus appositissimo exemplo idem exponit sanctus Augustinus, Serm. 27. De tempore.
Neque enim, inquit, quia dictum est: Deus erat Verbum, et Verbum caro factum est; sic Verbum caro factum est ut esse desineret Deus. Sicut enim Verbum, quod corde gestamus, fit vox cum id ore proferimus, non tamen illud in hanc commutatur, sed illo integro, ipsa qua procedit assumitur: ut et intus maneat qui intelligatur, et foris sonet quod auditur. Hinc idem tamen profertur in sono, quod ante sonuerat in silentio: atque ita verbum, cum sit vox, non mutatur in vocem: sed manens in mentis luce, et assumpta carne vocis procedit ad audientem, et deserit cogitantem.
Ad rationem autem allatam pro confirmatione minoris dico quod: id quod acquirit novam naturam, mutatur quidem si acquirat illam tamquam recipiens; non vero si tamquam se tribuens et communicans illi: at quando Deus in Mysterio Incarnationis acquirit humanam naturam, non illam in se recipit, sed seipsum illi communicat, subindeque non mutatur: sic quando aliqua creatura de novo producitur, habet relationem realem ad Deum creatorem, ratione cuius Deus, qui se illi creaturae communicat, acquirit rationem termini respectu illius, nec tamen propterea mutatur.
Instabis: Qua ratione natura humana dicitur mutari per Incarnationem, eadem Verbum Divinum diceretur mutatum: ergo, etc. Probatur antecedens: ideirco natura humana dicitur mutari, quia recipit in se naturam divinam, quam non habebat in se, seu cui non erat unita personaliter: atqui etiam Verbum Divinum per Incarnationem habet sibi copulatam personaliter naturam humanam, cui antea non erat unita: ergo pari ratione per Incarnationem dicitur mutari.
Nego antecedens: et ratio disparitatis est, quod Verbum Divinum sibi copulat naturam humanam per modum terminantis illius dependentiam in ratione personae; natura vero humana in se recipit personam Verbi tamquam sui complementum intrinsecum; quippe, cum Verbum gerat vices personalitatis creatae, quae spectat ad complementum substantiale ipsius naturae, quo fit, ut ipsa natura dicatur perfici per illam unionem personalem Verbi, quia Verbi personalitas gerens vices personae creatae confert ipsi naturae complementum, sine quo illa natura consisteret incompleta. Secus autem est de Verbo Divino, quia Verbum Divinum nihil perfectionis, nec complementi per illam terminationem acquirit: non enim minus esset infinite perfectum, etsi ipsius personalitatis creatae vices non gereret.
Urgebis: Quamquam Verbum Divinum habeat rationem terminantis respectu naturae assumptae, non minus revera diceretur mutari: igitur praetaxata solutio nulla. Probatur antecedens: ita se habet, proportione servata, personalitas divina in ratione terminantis, ad naturam, sicut se habet intellectus divinus ad obiectum intelligibile: sed intellectus divinus revera diceretur mutari, si terminaretur de novo ad aliquod obiectum intelligibile, ad quod antea non terminabatur, quippe
Deus censeretur aliquid cognoscere de novo, quod prius non cognoscebat: ergo, etc.
Nego antecedens, et ad illius probationem, nego paritatem. Ratio disparitatis est, quod intellectus divinus habeat pro obiecto omne ens intelligibile, quacumque ratione intelligibile sit; unde si de novo terminaretur ad aliquod obiectum, quod prius non attingebat, revera mutaretur; quia consequens esset, quod non sese extenderet ad id omne, quod est intelligibile, nec consequenter adaequaret latitudinem sui obiecti, ad quod ex infinita sua virtute naturaliter tendit; secus autem est de personalitate divina, quae ex innata sua virtute non postulat terminare personaliter omnem omnino naturam tam increatam, quam creatam, sed praecise, et ex se fertur dumtaxat ad terminandam naturam divinam: quapropter non minus completa est eius virtus, ubi naturam divinam terminat dumtaxat, quam si quaslibet naturas creatas terminaret.
Subsumes: Ideirco intellectus divinus sese extendit ad id omne quod est intelligibile, et mutaretur si illud non attingeret ab aeterno, quia vim infinitam habet intelligendi: sed etiam personalitas divina vim habet infinitam terminandi communicationem naturae: ergo qua ratione intellectus divinus censeretur mutari, si de novo perciperet aliquod obiectum intelligibile, pari ratione divina personalitas censeretur mutari, si alicuius naturae communicationem de novo terminaret.
Nego paritatem: quia obiectum cognoscibile, qua cognoscibile est, per se spectat ad adaequatum obiectum intellectus divini, quod est omne ens intelligibile: natura autem omnis terminabilis hypostatice non per se spectat ad personalitatem divinam, quia quaelibet natura ex ratione sua formali et naturali postulat terminari per propriam personalitatem: unde non est eadem ratio de obiecto cognoscibili ab intellectu divino, ac de natura terminabili a personalitate divina. His adde quod obiectum cognoscibile conferat ad perfectionem potentis cognoscentis: quo enim obiectum praestantius cognoscitur, eo praestantior est intellectus notitia: terminabilis autem natura non per se confert ad perfectionem personalitatis terminantis; imo ipsa personalitas ex se confert ad ipsius naturae personatae et terminatae dignitatem ac praestantiam, quanto enim dignius est suppositum, tanto dignior est natura personata.
Urgebis insuper: Quod transit de potentia ad actum, revera mutatur: sed natura divina per Incarnationem transiret de potentia ad actum, quia de unibili fieret unita: ergo mutaretur.
Distinguo maiorem: quod transit de potentia ad actum passive vel subiective, hoc est per modum inhaerentis vel informantis, mutatur, quia novam recipit formam quam non habebat, concedo: active, et per communicationem, nego. Et similiter distincta minore, nego consequentiam: natura enim divina unitur humanae per modum potentiae activae; quia illa unio nihil aliud est, quam communicatio personalitatis divinae, qua Verbum Divinum assumit naturam humanam in unitatem personae.
Obiicies 5. Ex duobus entibus in actu non potest fieri unum per se: sed natura divina, et humana sunt entia in actu; utraque enim habet id omne, quod requiritur ad sui perfectionem: igitur vel non potest fieri utriusque unio, vel unitum non erit ens per se.
Respondeo, naturam humanam in Christo esse quidem perfectam in ratione naturae, imperfectam tamen et incompletam in ratione personae: quia propria personalitate caret, et ita potest subsistere per personalitatem divinam, et cum illa efficere unum per se, nempe Christum.
Obiicies 6. Duo contradictoria de eodem verificari nequeunt: sed si divina natura cum humana posset sociari in eadem persona, sequeretur illam esse simul finitam et infinitam, creatorem et creaturam, mortalem et immortalem, quae sunt contradictoria: igitur haec fieri nequeunt.
Distinguo maiorem: contradictoria nequeunt esse vera de eodem secundum idem, concedo: secundum diversa, nego; nam homo simul est mortalis et immortalis; mortalis quidem ratione corporis, immortalis autem ratione ipsius animae. Christus autem dicitur mortalis ratione humanitatis assumptae, immortalis autem ratione naturae divinae.
Obiicies ultimum: Deus supplere nequit effectum causae formalis: ergo nec supplere potest effectum subsistentiae creatae et humanae.
Distinguo antecedens: omnem effectum, concedo; aliquem nego. Subsistentia autem humana duo habet: primum ut afficiat per modum formae, si sit aliquis modus substantialis ipsam naturam individualem afficiens, ut volunt aliqui, et hunc effectum non potest Deus supplere. Alterum ut terminet naturam ultimate, et sic terminando denominet illam subsistentem; et hoc Deus supplere potest aequivalenter per suam subsistentiam, non quidem connaturalem subsistentiam largiendo, sed aliam aequivalentem et longe digniorem, puta propriam subsistentiam, quae terminat ulteriorem communicationem naturae creatae; sed longe digniori modo ac praestantiori, quam a propria personalitate terminatur.
Instabis: Non potest personalitas Verbi gerere vices personae creatae nisi contineat illam eminenter et virtualiter: sed ita non est, quippe, inquit Doctor, cum personalitates divinae non sint formaliter perfectae nec infinitae, non possunt virtute continere perfectionem creatae personalitatis. Adde quod etiamsi taliter eam contineret, non propterea posset illius vices supplere; siquidem natura divina, quae continet virtualiter personalitates creatas, sicut et quamlibet creaturam, quia est formaliter infinita, nequit tamen supplere vices personalitatis creatae: ergo neque id poterit exequi personalitas Verbi.
Negat maiorem Doctor ibid. n. 1. Non enim ideirco persona Verbi supplere potest vices personalitatis creatae, quia est infinita vel perfecta, sed quia est omnimode independens in ratione personae, ideirco supplere potest vices cuiuslibet personae dependentis: et hac ratione licet essentia divina virtualiter et eminenter contineat personalitates creatas, nequit tamen earum vices gerere, quia ipsa non est formaliter independens in ratione personae. Ideo, inquit Doctor:
non ex perfectione entis personalis colligitur quod personalitas Verbi possit supplere personalitatem creatam, sed ex hoc quod illa entitas personalis est independens; et independens in punctum tale, potest terminare dependentiam alterius ad ipsum, quod natum est habere terminum talem: ista autem dependentia nata est habere personam pro termino, et non naturam: igitur persona divina independens potest sufficienter terminare talem dependentiam naturae creatae ad ipsam.
Quaestio II: An, et quo lumine cognosci possit et suaderi
Incarnationis mysterium.
NOTANDUM 1. Triplex solito nobis affulgere lumen, quo res divinae supernaturales possunt innotescere: Primum est lumen fidei infusae, quo percipiuntur per speculum et in aenigmate. Secundum est demonstrationis, vel scientiae divinitus inditae, aut ex principiis revelatis, et ratiocinationis adminiculo comparatae. Tertium denique est suasionis, qua petitur ex coniecturis et rationibus, ac similitudinibus nititur et firmatur. Fides informat ac illustrat fidelem per auctoritatem revelantis, cui credit: scientia Philosophum confirmat et convincit per evidentiam demonstrationis et illationis unius veritatis minus notae, ex principiis naturaliter evidentibus: suasio denique rudes et ignaros instruit, ac ad suscipiendam veritatem disponit per notitiam eorum quae in prospectu habent. An autem triplici hoc lumine probetur Incarnationis Mysterium, quaeritur apud Theologos. Conveniunt autem omnes illud quidem innotescere lumine fidei; quippe Scripturae sacrae nihil frequentius efferunt quam adorandum hoc Mysterium: quocirca recte Christus monebat Iudaeos Ioan. 5. Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere; et illae sunt quae testimonium perhibent de me. Difficultas ergo est dumtaxat de lumine scientiae ac suasionis; an videlicet per demonstrationem, aut per coniecturam aliquam evidenter detegi possit hoc Mysterium, tum a Philosophis, tum a rudioribus et ignaris.
NOTANDUM 2. Res supernaturales esse in duplici differentia: quaedam enim supernaturales dicuntur quantum ad substantiam, aliae vero dumtaxat quantum ad modum. Prioris generis et ordinis sunt illa omnia quae naturam ita excedunt, ut nullo prorsus cuiusvis intellectus conamine, nativa ac propria virtute deprehendi possint et cognosci: puta personarum Trinitas in unitate essentiae, decretum praedestinationis huius aut illius hominis. Quis enim hominum scit quae sunt hominis, inquit S. Paulus 1. ad Corinth. 2, nisi spiritus hominis, qui in ipso est? ita quae sunt Dei nemo cognorit nisi Spiritus Dei. Posterioris vero generis sunt res illae ordinis quidem naturalis quantum ad entitatem, licet non ita sint quantum ad modum existendi. Sic v. g. visus restitutus caeco nato naturalis est secundum entitatem, quippe facultas illa visiva eiusdem ordinis est et rationis cum ea quae per generationem habetur: sed est supernaturalis quantum ad modum; quia excedit vires naturae, et modum ac ordinem quem Deus ex ordinaria sua providentia servare solet in agendo. Controvertitur autem inter Theologos an seclusa omni fide ac revelatione divina, Incarnatio Verbi ita sit supernaturalis secundum entitatem, ut naturaliter percipi non possit. Censent aliqui quod cum illa nonnisi extraordinaria Dei virtute patrata fuerit, inde constare eam evidenti ratione non posse probari. Verum nonnulli Theologi, quibus praevisse dicitur Raymundus Lullius, contendunt Incarnationem adversus obnitentes Philosophos evidenter posse probari.
NOTANDUM 3. Incarnationem spectari posse vel ut possibilem, vel ut futuram, vel ut peractam, de quo triplici statu potest esse difficultas: qualiter ab homine viatore necnon et ab Angelis, tum beatis, tum damnatis possit cognosci.
Conclusio prima. — Nullius intellectus angelici aut humani potest natura viribus Incarnationis possibilitatem, aut futuritionem detegere: nec existentiam evidenter, et certo cognoscere.
Probatur prima pars: Entia supernaturalia secundum substantiam non possunt natura viribus attingi: sed Incarnatio supernaturalis est secundum entitatem: ergo nullo intellectus naturalis conamine percipi potest. Maior constat, ex eo enim entia supernaturalis ordinis secundum entitatem talia dicuntur, quod omnimodum naturae captum transcendant. Minor etiam patet, siquidem omnino supernaturale est, quod Deus hypostatice sit unitus homini, quod natura creata suo spolietur connaturali subsistendi modo, quod naturalis subsistentia vices a personalitate divina suppleantur, etc.
Deinde, ut intellectus comprehendere posset Incarnationis Mysterium, deberet evidenter cognoscere potentiam obedientialem naturae rationalis secundum id omne ad quod illa potentia sese extendere potest; deberet pariter cognoscere virtutem Omnipotentiae divinae penes supremum effectum, quem ipsa potest edere; siquidem Incarnatio est maximum et praestantissimum opus divinae Omnipotentiae: sed hoc utrumque capere non potest evidenter intellectus creatus propriis viribus: igitur nec Mysterium Incarnationis certo et evidenter detegere.
Denique, ut illa possibilitas posset coniici, et alicui venire in mentem, oporteret esse aliquod medium in rebus creatis ex quo creatus intellectus illam possibilitatem posset deprehendere: sed nullum est tale medium: tum quia mysterium illud opus est summae Dei liberalitatis ac libertatis; et subinde nulla illius est cum naturalibus causis et effectibus connexio: tum quia cum natura quaeque creata infinite distet a Deo, ex se nihil prorsus habet, quo possibilem sui cum Deo intimam unionem ostendat: igitur nullo medio, nullaque virtute creatus intellectus, seclusa fide et revelatione, potest huius mysterii possibilitatem detegere.
Secunda, et tertia pars simul probantur: Primo quidem ex Scriptura, quae mysterium hoc creaturis absconditum pronunciat. Sic Paulus ad Ephesios 3. loquens de Mysterio Incarnationis illud appellat inscrutabiles divitias Christi, et Sacramentum absconditum a saeculis in Deo: et 1. ad Corinth. 2. vocat sapientiam in mysterio quae abscondita est. Quapropter Christus Isaia 8. dicitur Deus absconditus, propter videlicet hominis assumpti Sacramentum. Quod eximie probat sanctus Ambrosius in secundum caput posterioris ad Corinthios, ubi ita concludit: Abscondita est ergo Dei sapientia dum non in verbis, sed in virtute est: non humana ratione possibilis, sed spiritus efficacia credibilis. Quibus pariter quadrat illud Isaia 35. Generationem eius quis enarrabit? Unde S. Ambrosius lib. 1. De fide, cap. 3. Mihi quidem impossibile est generationis scire secretum: mens deficit, vox silet, non mea tantum, sed et Angelorum. Et post pauca: Non sola admirabilis a Patre generatio Christi: admirabilis etiam eius generatio ex Virgine.
Idipsum testantur caeteri sancti Patres: inprimis Dionysius lib.
De divinis Nominibus, cap. 2. Iesus, inquit, in carne apparuit, et ineffabilis est sermone, et omnino ignota intelligentiae: ipsi quoque antiquissimo Angelorum primatui non satis perspecta. Cui concinit sanctus Cyrillus Alexand. lib. De Incarnatione Unigeniti, cap. 7. dicens adunationem Verbi cum carne, omni humana cognitione esse superiorem. Quod aperte demonstrat sanctus Augustinus Epist. 3. ad Volasianum, ubi de hoc mysterio loquens ait: Hic si ratio quaeritur, non erit mirabile: si exemplum ponitur, non erit singulare. Divinum aliquid posse, quale nos fateamur incredibile non posse. In talibus rebus tota ratio facti est potentia facientis.
Dices 1: Ratio naturalis non iudicat evidenter incarnationem esse impossibilem: ergo iudicare potest illam esse possibilem. Consequentia patet, quia inter contradictoria, qualia sunt possibile et impossibile, non datur medium.
Nego consequentiam: licet enim a parte rei inter mysterium esse possibile et impossibile non detur medium; tamen datur inter iudicare illud mysterium esse possibile, et iudicare esse impossibile: etenim inter utrumque hoc iudicium datur suspensio et negatio actus. Unde si aliquis Philosophus requireretur an iudicaret unionem Dei cum homine esse possibilem aut impossibilem; vel suspenderet actum nihil affirmando aut negando; vel si aliquid proferret, illud certe excederet captum ipsius intellectus, mitteretque falcem in messem alienam: cum enim Incarnatio sit ordinis supernaturalis, excedit sphaeram naturalem intellectus creati, nullamque habet connexionem cum principiis naturalibus, ex quibus dumtaxat Philosophus suam mutuari potest certam notitiam.
Dices 2: Angelus evidenter cognoscit Deum posse efficere quidquid non implicat contradictionem: sed etiam ipsi est evidens nullam esse contradictionem, quod Deus fiat homo; siquidem naturaliter novit quod Deus sit subsistens et independens in ratione personae, novit pariter subsistentiam naturae humanae ab illa esse separabilem: igitur colligere potest, quod divina persona ratione suae independentiae possit supplere vices personalitatis creatae.
Nego minorem: quamquam enim Angelus cognoscere possit subsistentiam divinam esse communicabilem, et subsistentiam creatam esse distinctam naturaliter a natura humana, tamen nesciret quo pacto Verbum uniri posset humanae naturae; quippe ipsi non esset notum, an subsistentia illa humana realiter esset a sua natura separata, et utrum ipsa natura subsisteret subsistentia Verbi, siquidem modus ille subsistendi est supernaturalis ordinis.
Instabis: Subsistentia creata est ordinis naturalis, et intra latitudinem obiecti naturalis Angeli: ergo potest nosse Angelus illam abesse a natura individuali Christi; et proinde nosse potest naturam illam subsistere subsistentia Verbi.
Nego hanc ultimam consequentiam; quamquam enim Angelus agnoscere possit naturam humanam Christi non habere propriam subsistentiam, tamen inferre non potest exinde, illam subsistere subsistentia Verbi; quippe iudicare posset Deum conservare illam naturam individualem absque omni subsistentia, sicut de facto conservat species Eucharisticas absque omni subiecto.
Dices 3: Angelus cognoscere potest resurrectionem hominis esse possibilem; ergo etiam iudicare potest incarnationem esse possibilem.
Nego antecedens: quamquam enim hominis resurrectio non sit supernaturalis quoad substantiam sicut Incarnatio, tamen cum sit ordinis supernaturalis quoad modum, pendeatque ex libera Dei voluntate, et nulla sit causa naturalis per quam possit fieri, hinc est quod Angelus certo non potest cognoscere naturali lumine resurrectionem esse possibilem.
Dices 4: Philosophus aliquis peritissimus solvere poterit evidenter omnia argumenta suadentia impossibilitatem Incarnationis: igitur inferre poterit illam esse possibilem.
Distinguo antecedens: solvere poterit negative, hoc est negando principia ex quibus inferuntur, et ostendendo illationes ex illis principiis non convincere, nec omnimodo persuadere, concedo: solvere poterit positive, evidenter ostendendo, quod principia ex quibus procedunt, falsa sunt, et subinde quod eorum contradictoria sunt vera, nego: non enim consequens est, quod qui probat evidenter aliquibus rationibus, aliquid non esse impossibile, iisdem rationibus suadeat et evincat illud esse possibile; quia possibilitas alicuius rei non pendet a rationibus, quae illam suadent, sed a suis intrinsecis principiis ex quibus fit quod res illa sit possibilis. His adde, quod etiamsi Philosophus solveret omnes sibi propositas rationes contra possibilitatem Incarnationis, tamen certo iudicare non posset nullam esse rationem, quae illam impossibilitatem astrueret; imo posset suspicari longe urgentiores proponi posse rationes, quae illam impossibilitatem evincerent.
Dices 5: Ratio naturalis suadet Mysterium Incarnationis esse evidenter credibile: ergo pariter suadet esse evidenter possibile.
Nego consequentiam; nam aliunde petitur credibilitas, et aliunde possibilitas rei: possibilitas namque provenit ex principiis internis illius rei, a quibus habet, quod non repugnet, nec sit contradictio illam esse; credibilitas autem sumitur ex auctoritate dicentis fide digni, unde quo quis magis iudicatur verax in dicendo, eo etiam facilius et firmius ei datur fides.
Dices 6: Revera daemones noverunt Incarnationis Mysterium, et Christum esse Deum-hominem: sed illud non cognoverunt per revelationem, utpote cum omnis divini beneficii sint incapaces: igitur oportet noverint per nativam intelligendi virtutem. Maior constat: primo quidem ex illo Matthaei 8. ubi dicitur, quod cum Christus Dominus venisset trans fretum in regionem Gerasenorum, occurrerunt ei duo habentes daemonia, saevi nimis, ita ut nemo posset transire per viam illum, et exclamaverunt dicentes: Quid nobis, et tibi, Iesu Fili Dei? venisti huc ante tempus torquere nos? Et Luca 4. Exibant autem daemonia a multis clamantia, et dicentia: Quia tu es Filius Dei: et increpans non sinebat ea loqui, quia sciebant ipsum esse Christum. Secundo, idem constat ex omnibus oraculis ab ipso daemone in idolis editis: constat enim, ut referunt Suetonius in Octavio cap. 91. Nicephorus libro primo c. 17. et plures alii sacri Annalistae, quod cum Augustus Imperator Apollinem Delphicum consuluisset, nec occlusus daemon solita responsa daret, quaenam esset causa tanti silentii obmutescentis Apollinis cum requireret Imperator, haec tandem ab eo responsa elicuit:
Me puer Hebraeus divos Deus ipse gubernans, Cedere sede iubet, tristemque redire sub orcum: Aris ergo dehinc tacitus abscedito nostris.
Quapropter addunt iidem Scriptores Augustum Romam reversum, aram in Capitolio erexisse, hac inscriptione notatam: Ara Primogeniti Dei.
Respondeo distinguendo minorem: id non acceperunt per revelationem sibi immediate factam, concedo: per revelationem factam, tum per Prophetas, tum per Angelos, et exaratam in divinis Scripturis, ac miraculis declaratam, nego. Certum enim est, quod daemones, inquit Tertullianus in Apologetico, cap. 22.
Quid ubique geratur tam facile sciunt, quam enunciant; velocitas, divinitas creditur, quia substantia ignoratur: dispositiones etiam Dei, et tunc Praepositis concionantibus eripiunt, et tunc lectionibus resonantibus carpunt, ita et hinc sumentes quasdam temporum sortes, aemulantur divinitatem dum furuntur divinationem.
Potuerunt ergo nosse daemones ex ratiociniis Prophetarum, Christum esse illum Messiam tot votis expetitum, totque promissum oraculis; etenim si Iudaei ex promissionibus factis, et exaratis in divina Scriptura nosse poterant Christum esse Messiam, multo facilius id cognoscere potuerunt daemones; non quidem certo et evidenter, sed coniecturaliter, tum propter illa vaticinia; tum propter miranda opera, quae Christus ipse patrarat; Si enim eum revera cognorissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent, idest crucifigi suggessissent, ut dixit glossa primae ad Corint. 2. Hinc nixi sunt etiam daemones Christi Domini mortem praepedire, ut colligitur ex somnio uxoris Pilati, quae sicut legimus Matth. 27. marito suo dixit: Nihil tibi, et Iusto illi: multa enim passa sum hodie per visum propter illum: tunc enim diabolus valde subdubitans Christum esse Messiam, dissuadere conabatur eius mortem: unde licet plurima divinae virtutis signa in Christo daemones agnoscerent, tamen quia etiam in eo conspiciebant humanae infirmitatis exempla, non habebant pro certo eum esse revera Filium Dei, unde ad eum accessit tentator dicens: Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant. Nec obest, quod Evangelista dixerit, Non sinebat ea loqui quia sciebant ipsum esse Christum: nam particula quia non sumitur ibi causaliter, sed historialiter, et recitative: hoc est, Christus non sinebat daemones asserere, quod sciebant illum esse Filium Dei, tum quia mentiebantur illi, cum significare intenderent se illud certo cognoscere, cum illud dumtaxat coniecturaliter novissent: tum quia id maxime dicebant ad explorandum, an revera ita esset.
Urgebis: Doctor Subtilis in 1. dist. 10. quaest. 8. num. 12. docet, quod quicumque Angelus, etiam malus, si absolute permittatur uti sua potentia cognoscitiva naturali, possit intelligere mysteria gratiae iam existentia: quod etiam videtur asserere de Mysterio Incarnationis, et expresse probat per illam totam Quaestionem de Existentia Corporis Christi. Ait enim respondens ad tertium:
De malis Angelis dico, quod absolute permittatur quicumque Angelus malus uti sua potentia cognoscitiva naturali, potest intelligere quodcumque intelligibile causatum; et per consequens posset intelligere cogitationes cordium, et Mysteria Gratiae. Unde infert, quod si daemon non cognoverit Mysterium Incarnationis, illud ideirco contigisse, quia, inquit, non fuit permissum propter certas causas, ne impediretur redemptio nostra; si enim cognovissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent, idest, numquam me redimi eius morte procurassent, igitur Doctor Subtilis nobis adversatur, et nos illi.
Nego consequentiam; loquitur enim Doctor, non de cognitione evidenti et certa, sed arguitiva et coniecturali. Et si contendas cum de priori cognitione intelligendum, respondeo cum Fabro in 1. Disputatione 13. capite ultimo, quod loquitur Doctor de Mysteriis gratiae supernaturalibus, quae non involvunt ordinem ad aliquid increatum, quale est Mysterium Incarnationis, quod involvit ordinem ad Verbum, qui utique supernaturalis ordo, ita cuiusvis intellectus naturalis vires transcendit, ut absque revelatione non possit cognitione clara et evidenti, sive mediata, sive immediata, illud percipere, sed dumtaxat arguitiva et coniecturali.
Dices septimo: Plurimi infideles aliquam habuerunt notitiam Incarnationis Verbi, ut colligitur ex Theodoreto libro De Graecanicis Haeresibus, Eugubio lib. 1. De perenni Philosophia cap. 3. Sixto Senensi lib. 2. Bibliotheca sancta, Serbio Sybilla, et S. Augustino lib. 18. De Civitate, cap. 23. ubi profert, et expendit vaticinia Sybillarum, maxime vero Sybilla Cumana, de Incarnatione Verbi; idque ita distincte et expresse, ut etiam Christi Iesu acrostice nomen expresserit; quo etiam testimonio usi sunt SS. PP. quotquot adversus Gentiles causam Christianae Religionis propugnandam susceperunt. Imo earum Sybillarum testimonium usurpare non est dedignatus S. Paulus, ut refert Clemens Alexandrinus lib. 6. Stromatum his verbis:
Quomodo Deus Iudaeos salvos esse voluit, dans eis Prophetas: ita etiam Graecorum spectatissimos propria sua lingua exercitatos, prout cupere poterant Dei beneficentiam, ab illo se credi, per Petri praedicationem, declaravit Paulus dicens: Libros quoque sumite, agnoscite Sybillam, quomodo unum Deum significat, et ea quae sunt futura. Hydaspem sumite, et legite, et invenietis Dei Filium multo clarius, et apertius esse scriptum, et quemadmodum adversus Christum multi Reges instruerent aciem, qui eum habent odio, et qui nomen eius gestant, et eius fideles, et constantiam, ac tolerantiam.
Quod utique Clemens recitat non ex Epistolis Pauli, sed ex concionibus ad populos habitis, quarum nonnulla verba in audientium aures sic esse illapsa putandum est, ut numquam ea deleverit oblivio, sed felici ac succedanea traditione ad ipsius sancti Clementis tempora propagata fuerint. Quidni enim S. Paulus Sybillinum testimonium usurpasse credendus sit, cum et Graecos Poetas citare consueverit, ut legimus Actorum 17. Hinc frequentes erant primitus Christiani in legendis libris Sybillinis, ut exinde adversus Gentiles pro Christiana Religione testimonium usurparent: quapropter, ut auctor est Origenes lib. 5. Contra Celsum, Gentiles ipsi Christianos, Sybillistas, nominare consueverant. Unde refert Iustinus Martyr in Orat. ad Antoninum Pium, opera, et instinctu malorum daemonum, mortis supplicium adversus librorum Hydaspis, Sybillae, aut Prophetarum labores constitutum fuisse, ut per timorem homines illis (quominus scripta legentes, rerum bonarum notitiam percipiant, sed in servitute eorum retineantur) absterrerentur: quod quidem efficere, et ad finem suum perducere nequiverunt. Inde factum est, ut refert Lactantius lib. 4. cap. 15. quod his testimoniis Gentiles victi, eo confugere solebant, ut dicerent, illa quidem esse Carmina Sybillina, sed a nostris ficta, atque composita: Quod profecto non putarit, inquit idem Lactantius, qui Ciceronem, Varronemque legerit, aliosque praeterea, qui Erythraeam Sybillam, ceterasque commemorant, ex quorum libris ista exempla proferimus: qui auctores obierunt, antequam Christus secundum carnem nasceretur. Nec etiam ista ignoravit Virgilius, quippe ex iisdem Sybillinis Carminibus Aeneida 1. qua de Christo ex Virgine nascituro praedicta erant, tribuit magna adulatione Salonio Pollionis filio. Canit enim:
Te duce, si qua manent sceleris vestigia nostri, irrita perpetua solvent formidine terras, Ille Deum vitam accipiet, etc. Clara Deum soboles, magnum Iovis incrementum, etc.
Sed ista de Verbi Incarnatione esse intelligenda Constantinus Imperator Oratione ad sanctorum coetum egregie disputavit. Inde constans apud Gentes etiam pervenerat persuasio, ut refert Suetonius in Vespasiano cap. 11. Esse in fatis, ut eo tempore Iudaea petiti rerum potirentur, quod utique rerum ignarus Suetonius Vespasiano Augusto tribuendum esse putavit. His adde id quod refert S. Thomas 2. 2. q. 2. art. 7. ad 3. Invenitur, inquit, in historiis antiquorum, quod Constantinopoli tempore Constantini, et Helenae matris eius, inventum fuit quoddam sepulcrum, in quo iacebat homo lapideam tabulam gerens in pectore, in qua exaratum erat hoc enicinium: Christus nascitur ex Virgine, et ego credo in eum! O sol, sub Helenae et Constantini temporibus iterum me ridebis. Igitur ex his, et similibus testimoniis constat Gentiles habuisse notitiam Incarnationis Verbi, ac proinde illud Mysterium naturalem hominis captum non transcendit.
Nego consequentiam: quamquam enim haec omnia in obiectione narrata vera esse non dubitem: inde tamen non liquet, hanc notitiam a Gentilibus fuisse comparatam solo naturae ductu ac lumine; aliunde enim haec accersiri potuit. Primo quidem traditione, quae ab Adamo per Patriarchas ad Noae posteros potuit invalescere: nam Protoparenti nostro factam fuisse repromissionem incarnandi Verbi Divini reparatoris ac salvatoris hominum, nemini dubium est, quae utique felici traditione ad eius posteros invaluit. Secundo, ex dono Prophetiae plurimis Gentilibus a Deo liberaliter concesso: qualiter S. Hieronymus, libro 7. Contra Iovinianum, existimat Sybillas dono Prophetiae fuisse illustres: Quarum, inquit, insignis fuit Virginitas, et Virginitatis praemium divinatio: unde concors est Christianorum sententia, ut refert Lactantius lib. 1. cap. 6. Sybillas divino instinctu plura vaticinatas esse de Mysteriis Christianae Religionis, maxime vero de Incarnatione Filii Dei, eiusque praesertim passione. Tertio, ex oraculis ipsorum daemonum, quibus hoc Mysterium ante eorum lapsum revelatum fuerat. Nam censet S. Bernardus daemones ideirco corruisse, et in Deum extitisse perduelles, quod ipsis propositus Deus homo futurus, ut omnium caput et princeps, quibus omnes creaturae, ut superiori parere deberent, noluerint sese subiicere. Imo etiam post eorum lapsum hoc Mysterium daemoni fuisse intimatum colligunt sacri Interpretes ex illis Genesis verbis, cap. 3. ubi Deus, diabolum Protoparentum exploratorem et expugnatorem sub larvata serpentis effigie sic affatur: Inimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum et semen illius: ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo eius. Adde quod, ut supra diximus, daemones utpote summa intelligendi virtute praediti potuerunt omnia SS. Prophetarum de Christo venturo in Scripturis exarata vaticinia cognoscere, et suis sectatoribus intimare. Denique eam notitiam mutuare potuerunt Gentiles ex communicatione cum Hebraeis; qui plurimis captivitatibus apud varias nationes dispersi, potuerunt eis denuntiare, quae in sacris suis, ac vaticiniis habebant: cum enim tota Hebraeorum spes in Christo venturo, qui eorum omnes miserias solveret, totiusque mundi imperium teneret maxime esset reposita, idque suis in angustiis solatii potissimum haberent, mirum non est si hanc eximiam suam spem Gentilibus intimarint.
Conclusio secunda. — Supposita fide, ac revelatione divina, potest naturalis ratio illo divino lumine illustrata, coniecturis, et exemplis mysterium incarnationis scandere.
Patet huius Conclusionis veritas ex SS. Patribus, qui variis exemplis, et similitudinibus Mysterium hoc infidelibus ac rudioribus, enixi sunt intimare. Idque maxime exemplo unionis animae rationalis cum corpore, quo utrunque eleganter utitur S. Augustinus Epistola 3. quae est ad Volusianum, ubi de hoc Mysterio loquens,
Sic autem, inquit, quidam reddi sibi rationem flagitant, quomodo Deus homini permixtus sit, ut una fieret persona Christi, cum hoc semel fieri oportuerit, quasi rationem ipsi reddant de re, quae quotidie fit, quomodo miseatur anima corpori, ut una persona fiat hominis. Nam sicut in unitate personae anima unitur corpori, ut homo sit, ita in unitate persona Deus unitur homini, ut Christus sit. In illa ergo persona mixtura est animae et corporis, in hac persona mixtura est Dei et hominis: si tamen recedat auditor a consuetudine corporum, qua solent duo liquores ita commisceri, ut neuter servet integritatem suam, quamquam et in ipsis corporibus aëri lux incorrupta miseatur: ergo persona hominis mixtura est animae et corporis: persona autem Christi mixtura est Dei et hominis. Cum enim Verbum Dei permixtum est animae habenti corpus, simul et animam suscepit et corpus. Illud quotidie fit ad procreandos homines: hoc semel actum est ad liberandos homines. Verumtamen duarum rerum incorporearum commixtio facilius credi debuit, quam unius incorporeae, et alterius corporeae. Nam si anima in sua natura non tollitur, incorpoream se naturam comprehendit, multo magis incorporeum est Verbum Dei, ac per hoc Verbi Dei et animae credibilior debuit esse permixtio, quam animae et corporis. Sed hoc in nobis ipsis experimur, illud in Christo credere iubemur. Si autem utrumque nobis pariter inexpertum credendum praeciperetur, quid horum citius crederemus? quomodo non fatemur duo incorporea, quam unum corporeum, alterumque incorporeum facilius potuisse misceri, si tamen non indigne ad istud mixtionis, vel mixturae nomen admittitur, propter consuetudinem corporalium rerum, longe se habentium, aliterque notarum? Verbum igitur Dei, idemque Dei Filius, Patri coaeternus, eademque virtus, et Sapientia Dei a superno fine creaturae rationalis usque ad intimum finem creatura corporalis attingens fortiter, et disponens omnia suaviter, praesens, et latens, nusquam conclusa, nusquam discissa, nusquam tumida: sed sine mole ubique tota, > longe alio modo quodam, quam eo quo creaturis ceteris adest, suscipit hominem, seque et illum fecit unum Iesum Christum, mediatorem Dei et hominum, aequalem Patri secundum divinitatem, minorem Patre secundum carnem, hoc est secundum hominem, incommutabiliter immortalem aeque ac aequalem Patri secundum divinitatem, eundemque mutabilem atque mortalem secundum cognitam nobis infirmitatem, in qua Christus eo tempore, quod opportunissimum ipse noverat, et ante saecula disposuerat, venit hominibus magisterium et adiutorium, ad capessendam sempiternam salutem.
Congrue etiam unio ista mirabilis explicatur per unionem accidentis cum subiecto, qua usus est Doctor in o. dist. 1. quaest. 1. Ut autem haec similitudo appareat, primo venit distinguenda duplex relatio accidentis ad subiectum. Prima est informationis ad informatum, ad perfectibile: et hac, inquit Poncius ibidem, dicit imperfectionem in subiecto, quia potentialitas et perfectibilitas in Deo non convenit nostro proposito. Secunda est relatio substantiati naturaliter posterioris ad prius substantans, a quo dependet tamquam a termino puro: et haec posterior nullam notat imperfectionem in subiecto; quia dicit tantum proprietates naturales in illo, et substantiationem accidentis, quod est nota perfectionis. Itaque sublatis imperfectionibus ab hac unione, simillima erit unioni hypostaticae, et per consequens eam maxime intelligibilem reddet, propter multiplicem illius convenientiam. Prima est, sicut subiectum substentat accidens, et accidens a subiecto dependet, ita Verbum Divinum substentat naturam humanam, et haec dependet ab ipso speciali motivo. Secunda: sicut accidens et subiectum simul unita, unum quoddam suppositum efficiunt, ita in hac unione, licet duae sint naturae, unicum tamen suppositum habent. Sed tertia est: sicut accidens advenit subiecto iam existenti, sic humanitas Verbo. Quarta: sicut accidens non est de essentia subiecti, sic nec humanitas de essentia Verbi. Quinta: sicut natura subiecti non confunditur nec permiscetur cum natura accidentis, nec e converso; sed utrumque manet integrum et impermixtum, ita de natura divina et humana dicitur. Sexta tandem: sicut proprietates accidentis, et accidens ipsum in concreto communicantur subiecto, et de eo enuntiantur, et e converso; ita proprietates humanae naturae, et ipsa natura, communicantur Verbo Divino, et de eo enuntiantur, et e converso; ut videbitur ubi de communicatione idiomatum agemus.
Suadet etiam idipsum ratio. Constat namque ipso naturali lumine, Deum, utpote bonorum omnium maximum, sui esse summe communicativum: ac subinde conveniens esse, ut communicet se penes id omne, quod infinita sua entitate continet; videlicet, secundum entitatem, perfectionem, et hypostasim; igitur sicut suam entitatem communicaverat in ordine naturae omnibus creaturis, quae illius sunt infinitae entitatis participationes ac defluxiones quaedam; maxime vero homini, qui est eius divinae entitatis spirans ac verax imago: sicut suas divinas praecellentias in sublimi sanctitate sua velut adunatas et expressas, hominibus iustis indiderat in statu gratiae, ut eos constitueret suos filios adoptivos: denique, sicut beatissimis mentibus felicitatem ac beatitudinem suam indiderat in ordine gloriae: ita pariter conveniens erat eius summe bonitati, ut sese sua humana natura individuo communicaret hypostatice, ac personaliter, quatenus homo ad divinitatis ordinem posset sublimari.
Dices. Si fide supposita possit intellectus humanus sua naturali virtute mysterium hoc probabilibus rationibus scandere: igitur etiam absque ullo lumine fidei, idem intellectus poterit illis coniecturis, et rationibus mysterium hoc possibile, aut futurum iudicare.
Nego consequentiam: plura namque potest intellectus fidei lumine illustratus investigare ad veritatem aliquam confirmandam, quam possit illis subsidiis destitutus. Facilius enim probantur inventa et cognita, quam inveniantur ignota. Ideo; quia hae rationes ac coniecturae, quibus nunc fide illustratus intellectus utitur, ea fide seclusa non sufficerent ad vincendam difficultatem et repugnantiam, quam lumen naturale patitur circa hoc mysterium: et ideo seclusa fide non valeant illae rationes ac coniecturae sufficientes ad ferendum iudicium etiam probabile, quod tale mysterium possibile sit, aut futurum.
§ II: De Convenientia Incarnationis
Quamquam nobiscum haud difficulter convenient infideles, unionem hypostaticam Dei cum homine nullis implicari contradictionibus: nec subinde impossibilem iudicari: inde tamen non eis liquet hanc unionem convenientem fuisse: plurima namque possibilia sunt, quae eum minus expediant, etiam nusquam futura sunt, et a Deo producenda: quapropter stabilita, ac sufficienter probata possibilitate huius Mysterii, iam aperienda sunt rationes, quibus illud congruum, ac decens aestimari potest. In quibus utique praestabimus, tribus in sequentibus quaestionibus, quarum 1. aperiet qualiter decens fuerit, summeque congruum, ut Deus per assumptionem humanitatis hominem ex integro restitueret. 2. Quod convenientius fuerit humanam naturam, quam Angelicam reparari. 3. denique, quod convenientius fuerit Filium quam Patrem, vel Spiritum sanctum, hoc reparationis munus assumere.
Quaestio I: An conveniens fuerit Deum incarnari
Duplicem distingui posse convenientiam. Unam quidem rei intrinsecam, secundum quam aliquid dicitur esse conveniens, quatenus a Deo ordinatur. Nam, inquit Apostolus ad Rom. 13. Quae sunt a Deo, ordinata sunt. Alteram vero extrinsecam, qua consistit in quadam relatione, seu habitudine ipsius rei ad illa quibus congruit. Cum autem Incarnatio spectari possit per respectum vel ad Deum auctorem, vel ad naturam humanam ipsius terminum, vel ad universum orbem terrarum, instarque terrarum encyclopediam: ideo de convenientia illius per respectum ad illa tria agendum est: an videlicet Incarnatio conveniens fuerit, tum respectu Dei, tum respectu hominis, tum respectu caeterarum creaturarum.
Notanda 2. Quod cum bonum quodlibet sui diffusivum sit ac communicativum: cumque Deus bonorum omnium praestantissimus sit; etiam ipsi maxime convenit sui ipsius diffusio, et communicatio. Duplex autem est Dei communicatio: una quidem ad intra, vel per foecunditatem luminis et cognitionis, qua Pater aeternus se communicat Filio. Qui Deus est de Deo, lumen de lumine, Deus verus de Deo vero, vel per foecunditatem amoris, qua Pater et Filius divino erga seipsos amore aestuantes, producunt Spiritum Sanctum, qui Patris et Filii mutui amoris fructus est ac terminus. Altera vero communicatio est ad extra, qua tres illae adorandae personae sese creaturis communicant in ordine naturae, gratiae, gloriae, et divinitatis. In ordine quidem naturae, largiendo videlicet ipsis omnia bona naturalia eis connaturaliter debita ad earum integritatem et perfectionem. In ordine vero gratiae, conferendo creaturae rationali dona illa gratuita, quibus ad ordinem et finem supernaturalem promoveri potest. In ordine gloriae omnes suas divinitatis praecellentias ac delicias exhibendo purissimis ac beatissimis mentibus conspiciendas ad fruendas. Denique in ordine divinitatis, per unionem hypostaticam; per quam una ex illis adorandis personis sese substantialiter communicat humanae naturae per propriam suam subsistentiam, qua fit, ut Deus fiat homo, et vicissim homo Deus: assumendo quippe corpus et animam in unitate personae, ita ut in homine inhabitet tota plenitudo divinitatis corporaliter.
Notanda 3. Hanc postremam communicationem omnium esse praestantissimam ac maximam. Communicatio enim aliqua censeri potest altera maior duobus modis: nimirum, vel intensive, vel extensive. Dicitur equidem maior priori modo, quando aliquid nobilius et perfectius communicatur: secundo vero, quando ad plura subiecta vel supposita sese extendit: qua ratione communicatio bonorum naturalium est maior extensive; communicatio vero bonorum supernaturalium maior est intensive: quippe supernaturalia bona naturalibus praecellunt. Communicatio autem, qua fit per Incarnationem, haud dubie omnium communicationum est maxima, non solum intensive, quia ipsa substantia increata Verbi, quae est infinitae dignitatis et perfectionis, ac subinde omnia bona ordinis naturae, gratiae, et gloriae superat, sese communicat humanitati: sed etiam extensive; cum non solum ad hominum et Angelorum, sed etiam ad caeterarum creaturarum decus et ornamentum conferat, ut patebit in sequentibus Conclusionibus.
Conclusio prima. — Incarnatio Verbi maxime fuit conveniens Deo.
Probatur. Illud maxime Deo congruit, quod confert ad manifestandas eius divinas praecellentias: at per Incarnationem maxime elucent Dei perfectiones, ac praecellentia: igitur illa Deo fuit convenientissima. Huius ratio constat; conveniens est enim Deo, ut per visibiles effectus invisibiles suas perfectiones demonstret. Ad hoc quippe universum condidit, ut invisibilia Dei per ea, quae facta sunt intellecta conspicerentur; sempiterna quoque eius virtus, et divinitas, inquit sanctus Paulus ad Romanos 1. Minor vero probatur: quanquam innumerae sint divina praecellentia, et divina dotes; maxime tamen per respectum ad Deum, et creaturas, prae caeteris fulgent Bonitas,
Bonitas, inquam, qua vult seipsum eis communicare, et sui esse participationem largiri: Potentia, qua idipsum praestat, et exsequitur: Sapientia, qua creaturas debito ac decenti ordine librat, ordinat, et statuit, ac convenientem in finem dirigit: Iustitia, qua cuique, quod perfectioni congruit, distribuit: Misericordia denique, qua rationalis creaturae defectus supplet, et reficit: atqui omnes illae quinque divinae perfectiones maxime relucent in Mysterio Incarnationis.
Primo quidem divina Bonitas in illo mysterio summe refulget: Verbum quippe divinum suam personam largiendo humanitati, largitur pariter ipsam divinitatem, et omnes suas divinas praecellentias velut in hominem effundit. Hinc divina illa communicatio dicitur divini erga homines amoris meta: unde Christus ipse ex hoc ineffabili Mysterio, Dei bonitatem et charitatem erga homines maxime commendat, dicens Ioan. 3. Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret: eumque amorem ita summum et excellentem censet Apostolus, ut superexcellentem ac nimium appellare non erubuerit ad Ephes. 2. dicens: Deus qui dives est in misericordia, propter nimiam charitatem suam, qua dilexit nos, et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos in Christo (cuius gratia estis salvati), et conresuscitavit, et consedere fecit in caelestibus in Christo Iesu: ut ostenderet in saeculis supervenientibus abundantes divitias gratiae suae in bonitate super nos in Christo Iesu. Hinc idem Apostolus ad Rom. 8. divinam illam erga nos bonitatem commendans, ait: Si Deus pro nobis, quis contra nos? qui etiam proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum: quomodo non etiam cum illo omnia nobis donabit? Quapropter ad Titum 3. ait: Apparuit benignitas, et humanitas Salvatoris nostri Dei. Quae sic expendit S. Bernardus, Serm. 1. de Nativit. Domini:
Apparuerat, inquit, ante potentia in rerum creatione: apparebat sapientia in earum gubernatione: sed benignitas misericordiae nunc maxime apparuit in humanitate. Innotuerat Iudaeis potestas, in signis atque portentis: unde et in Evang. sepius invenies: Ego Dominus, ego Deus: Philosophis quoque abundantibus in sensu suo maiestas innotuit, quoniam iuxta Apostoli verba, quod notum est Dei manifestum est illis. Verumtamen et Iudaei potestate ipsa premebantur, et Philosophi scrutatores maiestatis opprimebantur a gloria. Potestas subiectionem, maiestas exigit admirationem, neutra imitationem. Appareat, Domine, bonitas, cui possit homo, qui ad imaginem tuam creatus est, conformari: nam maiestatem, potestatem, sapientiam, nec imitari possumus, nec expedit aemulari.
Omnipotentia similiter mirum in modum in Incarnationis Mysterio relucet; unde Propheta Ieremias 31. ut praestantissimum hoc opus commendaret, novum appellat. Novum, inquit, creavit Dominus super terram, mulier circumdabit virum. Haec verba sic expendit S. Bernardus hom. 2. super Missus est: Vir, inquit, erat Iesus, nedum etiam natus, sapientia, non aetate: animi vigore, non viribus corporis: maturitate sensuum, non corpulentia membrorum. Et paulo ante: In hoc novo et inaudito prodigio agnoscitur longitudo brevis, latitudo angusta, altitudo subdita, profunditas plena. Ibi agnoscitur lux non lucens, Verbum infans, aqua sitiens, panis esuriens. Videas si attendas, > potentiam regi, sapientiam instrui, virtutem sustentari: Deum denique lactentem, sed Angelos reficientem, gementem, sed miseros consolantem. Videas si attendas, tristitiam laetitiam, pauperem fidentem, salutem pesti, vitam mori, fortitudinem infirmari. Sed quod non minus mirandum est, ipsa ibi cernitur tristitia laetificans, pauperem confortans, passio salvans, mors vivificans, infirmitas roborans.
Quapropter Incarnatio propter sui excellentiam Opus Dei dicitur Abacuc 3. Domine, opus tuum, in medio annorum vivifica illud: et beatissima Virgo in suo Cantico dicit illud esse opus omnipotentis brachii Dei: Fecit potentiam in brachio suo. Quam utique veritatem S. Bernardus Sermone 3. in Vigilia natalis Domini, sic commendat:
Tria, inquit, opera, tres mixturas fecit omnipotens illa Maiestas, in assumptione nostrae carnis; ita singulariter mirabilia, et mirabiliter singularia, ut talia nec facta sint, nec facienda sint amplius super terram. Coniuncta quippe sunt ad invicem Deus et homo, Mater et Virgo, fides et cor humanum.
Primam autem illam commixtionem sic commendat:
Voluit, inquit, infirmiora nostra abundantiore gloria sublimare, et contraxit se maiestas, ut quod melius habebat, videlicet seipsum, limo nostro coniungeret; ut in persona una sibi invicem unirentur Deus et limus, maiestas et infirmitas, tanta vilitas et sublimitas; nihil enim Deo sublimius, nihil vilius limo, et tamen tanta dignatione Deus descendit in limum, tantaque dignitate limus ascendit ad Deum, ut quidquid in eo Deus fecit, limus fecisse credatur, quidquid limus pertulit, Deus in illo pertulisse dicatur, tam ineffabili, quam incomprehensibili sacramento. Et attende quia sicut in illa singularitate Trinitas est in personis, unitas in substantia: sic in ista speciali commixtione, Trinitas est in substantia, in personis unitas: et sicut ibi personae non seindunt unitatem, unitas non minuit Trinitatem; ita et hic persona non confundit substantias, nec substantiae ipsae personae dissipant unitatem. Summa illa Trinitas hanc nobis exhibuit Trinitatem, opus mirabile, opus singulare inter omnia, et super omnia opera sua. Verbum enim, et anima, et caro in unam convenere personam, et haec tria unum, et hoc unum tria, non confusione substantiae, sed unitate personae; haec est prima, et superexcellens mixtura, et haec prima inter tres.
Celebratur pariter divina Sapientia, maxime in modo conciliandae divina Iustitiae cum sua misericordia. Nam inquit S. Augustinus libro, Cur, quando, et quomodo Deus, etc. cap. 6.
Deus ab homine iusto exegerat, quatenus qui per peccatum offenderat, per iustitiam satisfaceret. Ad hoc autem diversitas naturarum, et personae unitas in Christo valuit, et humano generi necessaria fuit, ut quod non posset humanitas, divina faceret natura, et si quid minime conveniret naturae humanae, exhiberet: et non alius atque alius, sed idem ipse esset qui ex utroque perfectus existens, per humanam solveret, quod ipse debebat, et per divinam posset, quod expediebat. Debitum Adam tantum erat, ut illud non deberet solvere, nisi homo, sed non posset nisi Deus: ita opus erat, ut idem esset homo, qui erat Deus. Quapropter necesse fuit in personae unitate, ut Deus hominem assumeret, quatenus homo, qui in natura debebat solvere, et non poterat, in persona esset, qui posset, quia satisfactionem pro peccato non po> poterat solvere, nisi Deus; sed non debebat, nisi homo: ergo constat, ut de hominibus fiat illa supernae civitatis restauratio (quod fieri nequiret, nisi esset facta praedicta pro peccatis satisfactio, quam nequiret reddere, nisi Deus, nec debuit, nisi homo) necesse fuisse, ut eam faceret Deus homo.
Quam utique rationem luculenter expendit S. Leo, Sermone 1. de Nativit. inter caetera dicens: Sed utriusque proprietate substantiae, et in unam coeunte personam, suscipitur a virtute infirmitas, a maiestate humilitas, ab aeternitate mortalitas, ut corpori nostro remedio congruebat, unus atque idem Dei et hominum mediator, et mori ex uno, et resurgere posset ex alio. Elucet etiam in eo maxime, quod humani generis adversarius, qui Protoparentes cum universa propagine vicerat, per hominem Deus vinceret ac superaret. Nam, inquit Hugo Victorinus, lib. 1. De Sacr. p. 8. cap. 6. Qui iustitia eiecerat, iustum fuit ut non fortitudine, sed prudentia vinceretur, ut in eodem, quo se victor erexerat, victus sterneretur, iuxta illud Iob. 26. Et prudentia eius praecussit superbum. Quam utique rationem sic expendit S. Augustinus, lib. Cur, quando, et quomodo Deus, etc. c. 6.
Subtiliter subtilem inimicum Deus voluit expugnare, sub esca humanitatis hamum celavit deitatis, quatenus ille, talem inveniret, qui sibi nihil deberet: quam dum illicite contingeret, merito eam, quam quodammodo possidebat, amitteret: sic quippe serpens antiquus deludendus erat, ut qui homines deluserat, per hominem Deum delusus et ipse fieret. Et sicut incautum hominem sibi callide subiecterat, ita per hominem divinitus cautum, non callide, sed sapienter subiecteretur. Hic summa revera videtur sapientia, quando illud hosti proponitur, quod prius ab hoste deiicitur: et quasi quod ceciderat vires resumeret, et expugnatus ab hoste, iterum adversus hostem pugnare praesumeret. Provocatur itaque ad pugnam iterum hostis, ut qui prius se vicisse gaudebat, postmodum victus ex toto succumberet, et sic homo valde gloriosior a sui resumptione fieret, quam si eum numquam cadere contigisset.
Ei concinit S. Leo dicens:
Secundum plenitudinem temporis, quam divini consilii inscrutabilis altitudo disposuit, reconciliandam ductori suo naturam generis assumpsit humanitas, et incentor mortis diabolus, per ipsum quam eiecerat, ipse vinceretur: in quo conflictu pro nobis inito, magno et mirabili aequitatis iure prostratum est, dum omnipotens Dominus cum saevissimo hoste non in sua maiestate, sed in nostra congreditur humilitate, obiiciens ei caducam formam, caducamque naturam: mortalitatis quidem nostrae participem, sed peccati totius expertem.
Hinc canit Ecclesia: Opus nostrae salutis ordo depoposcerat: multiformis proditoris ars, ut artem falleret, et medelam ferret inde hostis unde leserat. Denique divina maxime excellit sapientia, eo quod Mysterium hoc maxime conferat ad gloriam Dei stabiliendam; imo et augendam. Nam, inquit S. Bernardus, Serm. 2. de Ascensione. Christus cum per naturam divinitatis non haberet, quo cresceret, vel ascenderet, quia ultra Deum nihil est: per descensum quomodo cresceret invenit: veniens incarnari, pati, mori, ne moreremur in aeternum. Quapropter S. Gregorius Nyssenus Orat. Catech. cap. 14. appellat illum Verbi divini descensum, redundantem copiam potestatis: Id autem, inquit, quod abiectum descensus, est quaedam insignis et redundans copia potestatis. Cui quadrat illud Psalmi: Qui ascendit super occasum Dominus nomen illi. Unde S. Gregorius, Homil. 17. in Evangelia: Super occasum Dominus ascendit, quia unde in passione accubuit, inde maiorem suam gloriam resurgendo manifestavit: super occasum videlicet ascendit, quia mortem, quam pertulit, resurgendo calcavit.
Eximie pariter divina Iustitia hoc in adorando Mysterio effulget: quippe per Christi Domini passionem et mortem, condignam pro delictis et offensis hominum satisfactionem excepit: utpote cum Deus homo sese aeterno Patri non solum victimam, et expiationem in ara crucis obtulerit, sed etiam seipsum velut scopum ad sagittam, et ad severissimam divinae iustitiae ultionem exposuerit. Hinc S. Paulus ad Rom. 3. praeclarissime Christi Domini satisfactionem et redemptionem expendens, ait: Iustificati gratis per gratiam ipsius: per redemptionem, praecellentium delictorum in sustentatione Dei. Commendatur etiam divina Iustitia ex eo maxime quod suam in vindicandis delictis rigidam, et exactam severitatem in Christi Passione et Morte exhibuerit. Si enim tam severe Pater aeternus in amantissimum suum Filium, qui se pro hominum peccatis vadem constituerat, quique dumtaxat induerat similitudinem carnis peccati, animadverterit; quid non terroris, et formidinis inesse debet singulis peccatoribus tot ac tantis criminibus obstinatis, dum iudicandi ac plectendi divinae illi iustitiae sistuntur? Nam, inquit ipsemet Salvator Luc 23. Si in viridi ligno haec faciunt, in arido quid fiet? Denique divinae iustitiae acerbitas apparet in illo infinito pretio, quod pro nostra redemptione sibi pendendum voluit. Nam inquit S. Petrus 1. Epist. cap. 1. Non corruptibilibus auro, vel argento redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis, sed pretioso sanguine quasi agni immaculati.
Denique divina Misericordia maxime in hoc Mysterio effulget. Quamquam enim Deo proprium sit misereri semper, et parcere, et universae viae Domini misericordia et veritas, qua sustinet in multa patientia vasa irae apta in interitum, ut ostendat divitias gloriae suae; non tamen ita enituit divina illa misericordia ante, ac post Incarnationem. Siquidem ad completam, perfectamque misericordiam duo maxime desiderantur actus; nempe repellere miseriam alterius, et illius miseriis quasi propriis affici: misericors enim dicitur quasi habens miserum cor, quia scilicet afficitur miseria alterius, ac si esset propria ipsius miseria. Primus quidem ex illis actibus Deo conveniebat ratione bonitatis, et infinitae virtutis; secundus vero ab eo maxime erat alienus; utpote cum sit immutabilis, et infinita ac invariabili felicitate fruatur. Quapropter ut omnibus numeris absoluta valeret divina misericordia, oportuit Deum hominem fieri, ut posset compati infirmitatibus nostris, vel ut inquit Apostolus ad Hebraeos 2. Per omnia debuit fratribus assimilari, ut misericors fieret. Hinc cap. 4. ait: Non habemus Pontificem, qui non possit compati infirmitatibus nostris, tentatum per omnia pro similitudine absque peccato. Effulget etiam ipsa divina misericordia in eo maxime, quod Dei Filius mortale corpus assumpserit, et mortem ipsam passus fuerit, ut nos a morte liberaret. Hinc Apostolus ad Rom. 5. Commendat charitatem suam Deus in nos: quoniam cum adhuc peccatores essemus, secundum tempus Christus pro nobis mortuus est. Commendat, inquam. Nam ait S. Anselmus lib. 2. Cur Deus homo: quid misericordius intelligi valet, quam quod peccatori aeternis poenis deputato, et unde se redimeret non habenti, Deus Pater dicit, accipe unigenitum meum, et da pro te: ipse Filius, tolle me, et redime te? Quam utique exuberantem in nos divinam misericordiam eleganter sic expendit S. Bernardus Serm. 3. de Nativitate Domini:
Ludebam ego foris in platea, inquit, et in regali secreto regalis cubiculi super me ferebatur iudicium mortis. Audivit hoc unigenitus eius, exiitque pusillo pedemate, sacco vestitus, aspersus cinere capite, nudus pedes. Heians et eiulans, quod morte damnatus esset servulus pius... Ratione considerationis remedii periculi mei aestimo quantitatem. Nesciebam; sanus mihi videbar, et ecce mittitur Virginis Filius, Filius Dei altissimi, et iubetur occidi, ut vulneribus meis pretiosi sanguinis balsamo medeatur. Agnosce, o homo, quam gravia sunt vulnera, pro quibus necesse est Dominum Christum vulnerari. Si non essent haec ad mortem, et mortem sempiternam, numquam pro eorum remedio Dei Filius moreretur. Pudet itaque, dilectissimi, propriam negligenter dissimulare passionem, cui tantam a Maiestate tanta exhiberi video compassionem.
Dices 1. Quidquid dedecet summam Dei maiestatem non potest iudicari conveniens, et expediens: sed carnem assumere dedecet summam Dei maiestatem: ergo, etc.
Respondet Seraphicus Doctor, distinguendo maiorem: quidquid dedecet Dei maiestatem, tam ratione sui, quam ratione sibi uniti, non convenit nec expedit: concedit; ratione dumtaxat uniti, negat. Dedecet quidem Dei maiestatem secundum se humiliari, quia cum divinitas sit omnino invariabilis, secundum se nec exaltationis nec humiliationis est rapax. Ratione autem sibi uniti, potest humiliari ad maiorem manifestationem sua altitudinis: in hoc enim quod Deus carnem humilem et infirmam assumpsit, fortissimum adversarium confregit, hominem infirmum stabilivit: et ideo etsi Incarnationis opus in se non videatur conducere ad divinae maiestatis honorem, maxime tamen ad id conducit considerando finem et effectum, ad quem ordinatur: quippe summa Deo gloria est, quod infirma mundi elegerit, ut confundat fortia, et humiles exaltet.
Dices 2. Sicut vituperabilis est nimia elatio, ita vituperanda est deiectio nimia: sed quemadmodum elatio fuit nimia, quando creatura appetivit esse Deus: ita deiectio est nimia, quod Deus fiat homo, qui est creatura; ergo sicut ista elatio est vituperanda, sic et vituperanda appareret deiectio, qua Deus fieret homo: at nihil vituperandum convenire potest Deo: igitur etc.
Respondet idem Seraphicus Doctor, non esse paritatem: tum quia divina natura non fuit humiliata aliqua deiectione sui, siquidem Verbum Divinum humana suscipiens divina non amisit; cum autem creatura appetivit esse Deum, inflata fuit aliqua elatione, qua ultra naturalem suam sortem, suumque statum efferri optabat, et ideo ex ista parte, illa nimietas et redundantia elationis vergebat in vitium: tum quia exinanitio, qua facta fuit in assumptione humanitatis, procedebat ab excessu amoris et charitatis: elatio vero, qua voluit homo Deo assimilari, fuit ab excessu praesumptionis. Constat autem praesumptionem omnem esse vituperandam, non ita dilectionem et charitatem: et subinde exinanitio Christi non fuit vituperabilis, sed laudabilis, sicut vituperabilis fuit elatio primi parentis.
Dices 3. Deo fit iniuria cum existimatur eum habere creatam aliquam effigiem. Nam, inquit S. Paulus Act. 17. Non debemus aestimare aurum, aut argentum, aut lapidem, sculpturae artis, et cogitationis hominis divinum esse simile: igitur maxima fieret iniuria Deo, si humana effigies ipsi tribueretur: haec autem ei tribuenda esset, si revera esset homo: ergo, etc.
Respondet idem Seraphicus Doctor, verum esse asservandum quando quis credit Deum revera secundum suam deitatem habere corpoream aliquam effigiem, sicut existimabant Gentiles idololatrae: secus vero quando existimat Deum non habere quidem in se creatam aliquam effigiem, sed dumtaxat ratione humanitatis assumptae, ut fit per Mysterium Incarnationis.
Dices 4. Illud magis cedit in Dei gloriam, quod solam eius misericordiam illustrius commendat. Nam, ut ait S. Iacob 2. Misericordia superexultat iudicium: et testatur Ecclesia Dominica 10. post Pentecosten: Deus qui omnipotentiam tuam parcendo maxime, et miserando manifestas: sed longe maior fuisset misericordia gratis relaxando homini debitum, quam satisfactionem exigendo: igitur convenientius fecisset Deo gratis condonare hominum offensam, quam satisfactionem per Filii sui Incarnationem pro illa exigere.
Nego maiorem: perfectius est enim opus, in quo cum summa misericordia elucet etiam summa iustitia, quam in quo sola misericordia maxime commendatur; quia universae viae Domini misericordia et veritas; cum ipse sit summe iustus, et misericors:
Et ideo, inquit Seraphicus Doctor, in reparatione generis humani, quae est excellentissima viarum Domini, congruum est, ut simul currant misericordia, et iustitia, et ideo decens fuit, ut Deus exigeret satisfactionem pro iniuria sibi facta: quam si homo non posset impendere, tunc misericordia daret Mediatorem, qui debitum solveret: nam si Deus culpam non dimisisset, sed solam exercuisset vindictam, non appareret misericordia: si vero non exigisset satisfactionem, non manifestaretur iustitia: igitur congruum fuit, ut ex misericordia praeberetur Mediator, qui debitum ex iustitia solveret, sic enim Misericordia, et Veritas obviaverunt sibi, iustitia, et pax osculatae sunt.
Dices 5. Iniustum videtur punire innocentem pro noxiis: at id fit in Mysterio Incarnationis: igitur illud divinae iustitiae non congruit.
Distinguo maiorem: si illud fiat per modum punitionis et vindictae, concedo: si fiat per modum satisfactionis et reparationis, nego. Quamvis enim in puniendo peccato oporteat illum plecti, qui peccavit, tamen in satisfaciendo unus ferre potest poenam pro altero; in vindicta enim attenditur peccantis iniquitas: in satisfactione vero pro alio spectatur satisfacientis charitas.
Dices 6. Quidquid offendit divinam aequitatem, Deum dedecet: at pugnat in divinam aequitatem, quod vita Filii Dei, qua pretiosissima est, exponatur profundenda pro re vilissima, qualis est hominum peccatorum redemptio: igitur, etc.
Nego minorem: tum quia Christus non sese subiecit morti, ut ab illa absorberetur, sed ut deiecta morte resurgeret immortalis: tum quia salus hominis est tantum effectus mortis Christi, non autem illius finis: tum quin et Christi et hominum vita ordinatur ad Dei gloriam, quae excellentior est vita Christi.
Conclusio secunda. — Incarnatio Verbi convenientissima humanae naturae.
Probatur. Illud maxime convenit humanae naturae, quod eximio conducit, ut revocetur a malo, et promoveatur ad bonum: at Incarnatio utrique maxime deservit.
Primo quidem, ut homo revocetur a malo, nam omnis mali fons, et origo, vel est a diabolo instigante, vel a carne alliciente, vel a spiritu superbiente: at triplex hic totius pravaricationis fons et radix per Incarnationem adimitur et rescinditur. Siquidem per eam exauthoratus est diabolus: nam 1 Ioan. 3. apparuit Filius Dei, ut dissolveret opera diaboli, et princeps mundi eiiceretur foras, ait Christus Deus, et ait Apostolus ad Coloss. 1. Eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii dilectionis suae, in quo habemus redemptionem in remissionem peccatorum: quippe, ut addit S. Aug. lib. 18. De Trinit. c. 15. In haec redemptione tamquam pretium pro nobis datus est sanguis Christi: quo accepto, diabolus non est solutus, sed ligatus, ut nos a peccatis nostris solveremur. Addit cap. 17. per hoc mysterium tractam fuisse daemonum superbiam, et erectam hominum abiectionem. Demonstratum est homini, inquit, quem locum haberet in rebus, quas condidit Deus: quandoquidem sic Deo coniungi potuit humana natura, ut ex duabus substantiis fieret una persona: ac per hoc idem ex tribus, scilicet Deo, anima, et carne; ut superbi illi maligni spiritus, qui se ad suspendendum, quasi ad adiurandum medii interponunt, non ideo se audeant homini proponere, quia non habent carnem: et maxime quia, et mori in eadem carne dignatus est Filius Dei, ne iidem illi tamquam Dii se coli persuadeant, qui creduntur esse immortales. Similiter caro sua origine vitiata, per assumptionem et unionem cum Verbo sanata ac consecrata est. Cum enim in Christo inhabitaret tota plenitudo divinitatis corporaliter, ait Apostolus, unde factum est, ut corpora nostra facta fuerint membra Christi, et templa Spiritus Sancti: quapropter illa caro, quae erat incentivum ad peccatum, facta est fomes salutis, et iustitiae: nam, inquit Tertullianus lib. De Resurrectione carnis, cap. 8. Caro salutis cardo; caro enim abluitur, ut anima emaculetur; caro signatur, et anima illuminatur; caro manus impositione adumbratur, ut anima conservetur; caro corpore, et sanguine Domini vescitur, ut anima de Deo saginetur. Tandem mentis elatio et superbia frangitur, nam, inquit S. Aug. supra, Superbia hominis, quae maximo impedimento est, ne inhaereatur Deo, per tantum Dei humilitatem redargui potest, atque sanari: discatque homo, quam longe recesserit a Deo, et quid illi debeatur ad medicinalem dolorem, quando pro salute Mediatorem venit, qui hominibus ut Deus divinitate subvenit, ut homo infirmitate convenit. Hinc Sanctus Bernardus Serm. 3. de Nativitate Christi, ait: Quid magis indignum, quic detestandum amplius, quid gravius puniendum, quam ut videns Deum caeli parvulum factum, ultra apponat homo magnificare se super terram? Intolerabilis impudentia est, ut ubi se exinaniverit Maiestas, vermiculus inflatur, et intumescat.
Secundo, hoc mysterium etiam maxime conducit, ut homo promoveatur ad bonum. Primo namque summe erigitur humana natura; nam, inquit S. August. lib. de Praedestinatione Sanctorum cap. 15.
Ipsa est illa ineffabiliter facta hominis a Deo Verbo susceptio singularis, ut Filius Dei et hominis simul: Filius hominis propter susceptum hominem, et Filius Dei propter suscipientem unigenitum Deum impropie et proprie diceretur; ne non Trinitas, sed quaternitas crederetur. Praedestinata est istae naturae humanae tanta, et tam celsa, et summa subiectio, ut quod attolleretur altius non haberet, sicut pro nobis ipsa divinitas, quo usque se deponeret humilius non habuit, quam suscepta natura hominis cum infirmitate carnis usque ad mortem crucis.
Unde non mirum si Angeli, qui ante divinam illam humanae naturae sublimationem, patiebantur se ab hominibus adorari, ut eos adoraverunt Abraham, et Loth, Genes. 18. et 19. talem honorem eis ab homine impendi postmodum renuerint; nam S. Ioannes Evangelista cum Angelum, qui sibi loquebatur, adorare voluisset, eum illico dicentem audivit, Apocalypsis 19. Vide ne feceris, conservus tuus sum, et fratrum tuorum habentium nomen Iesu. Hinc praeclare monet S. Leo sermon. 1. de Nativit. Agnosce, Christiane, dignitatem tuam, et divinae consors factus naturae, noli in veterem vilitatem degeneri conversatione redire, etc.
Tertio, per Incarnationem habuit homo praestantissimum exemplar omnium prorsus virtutum, quo prius carebat. Nam, ut ait S. August. serm. 52. de Diversis: Homo sequendus non erat qui videri poterat. Deus sequendus erat, qui videri non poterat: ut ergo exhiberetur homini, qui videretur a homine, et quem homo sequeretur, Deus factus est homo. Exemplar enim, ut omnibus numeris constet, debet esse simul rectum, et sensibile. Rectus quidem erat Deus ratione sanctitatis; sed invisibilis ratione infinitae maiestatis: homo vero, qui visibilis erat, propter multos defectus, quibus inquinabatur, a recta virtutis regula deflectebat: quapropter necessum fuit inter utrumque intercedere unionem, ut inde perfectum virtutis exemplar homini tribueretur. Quapropter Christus etiam monebat Ioan. 13. Exemplum dedi vobis, ut quemadmodum ego feci, ita et vos faciatis. Etenim qui invisibilis erat in maiestate divinitatis, visibilem se praebuit in infirmitate humanitatis: ut egregie loquitur Paulus 1. ad Timoth. 3. ubi Incarnationem appellat magnum pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne. Nam omnes Christi actiones revera Dei-hominis actus erant, seu ut loquitur S. Ambros. Dominicae carnis actus, divinitatis exemplum est, et invisibilia nobis eius per ea, quae sunt visibilia, demonstrantur. Hine seipsam nominat Ioan. 11. viam, veritatem, et vitam: via quidem in exemplo, veritas in promisso, vita in praemio, ait S. Bernardus serm. 2. de Ascens.
Quarto, convenientissimum fuit Deum incarnari, ut homo perfecte beatus fieret. Propterea enim Deus homo factus est, inquit Auctor lib. De Spiritu et anima, cap. 9. (apud S. Augustinum) ut totum hominem in se beatificaret, et tota conversio hominis esset ad ipsum, et tota dilatio hominis esset in ipsam, cum ascensu carnis videretur per carnem, et ascensu mentis videretur per divinitatis contemplationem. Unde Beatorum quisque cum Iob dicere potest cap. 19. In carne mea videbo
Deum meum: quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt; aut cum eodem Vate: Cor meum, et caro mea exultaverunt in Deum vivum.
Denique ad hoc maxime conduxit Verbi divini Incarnatio, ut haberemus quidquid nobis opus est, tum ad corporis, tum ad animae sanitatem. Nam, ut praeclare ait S. Bernardus sermon. 3. de Circumcisione: Totus mihi datus, totus in meos usus consumptus est. Etenim ait serm. 24. de Passione: Quid quaeris in illo non invenias? Si aegrotas, medicus est: si deficis, fons est: si impugnaris, pugil est: si sitis, potus est: si alges, vestimentum est: si tristaris, gaudium est: si obtenebraris, lux est: si orphanus es, Pater est. Uno verbo, ut ait Ambrosius libr. 3. de Virginibus: Omnia nobis Christus est, et omnia nobis dedit. His adde, quod per Incarnationem, hominis fides maxime illustratur, spes firmatur, charitas accenditur.
Fides, inquam illustratur: nam, inquit S. Augustinus lib. 11. De Civit. c. 2. ut mens in fide fidentius ambularet ad veritatem, ipsa veritas Dei Filius, homine assumpto, non Deo consumpto eandem constituit ac fundavit fidem ut ad Deum iter esset homini per hominem-Deum. Spes etiam erigitur ac firmatur: nam, inquit idem S. Augustinus libr. 13. de Civitat. cap. 10.
Quid tam necessarium fuit ad erigendam spem nostram, quam ut, gravata mortalium conditione ipsius mortalitatis abiectione, ad immortalitatis desperationem liberandos, demonstraretur nobis quanti nos diligeret Deus, quantumque diligeret?
Denique Charitas mirum in modum accenditur: nam, inquit Sanctus Augustinus libro de Catechizandis Rudibus cap. 1. Quae maior est causa adventus Domini, nisi ut ostenderet Deus dilectionem suam in nobis? Et infra: Si amari pigebat, saltem redamari non pigeat.
Dices 1. Inconveniens videtur, quod per tantum pretium, qualis est Christus, tam pauci homines salvantur: convenientiusque videtur, quod Deus assumpsisset aliud medium, quo omnes homines salvarentur: igitur Incarnatio Verbi non fuit naturae humanae maxime conveniens.
Respondeo 1, tantam esse cuiusque electi salutem, ut illam proprii Filii dispendio operari non indignum iudicaverit Deus: unde licet pauci salutem consequantur, non propterea id divinae sapientiae incongruum iudicari debet. Addo, quod si omnes homines fuissent salvati, id minus vergeret in Dei gloriam: siquidem non ita perfecte nobis exhibuisset Iustitiam et Misericordiam suam: unde Sanctus Augustinus Epist. 105. Si utrique liberarentur, lateret quibus peccato deberetur poena; si nemo, quid gratiae largiretur?
Respondeo 2. defectum salutis reproborum non esse retundendum in ipsam Incarnationem, sed in perversam hominum voluntatem: siquidem Christi Incarnatio fuit medium sufficientissimum ad omnium hominum salutem; quippe Christus Dominus est lux vera, qua illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum: est etiam mediator Dei et hominum, qui vult omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire.
Dices 2. Modus ille reparandae humanae naturae est convenientior, ratione cuius ipsa magis Deo obligatur, et ampliores debet grates: at magis esset obligata Deo si ei gratis suam offensam condonasset; maiores enim debet gratias is, cui Iudex gratis condonet, quam ille, a quo satisfactionem exigit: ergo etc.
Nego minorem, et ad probationem dico, rationem disparitatis esse, quod Deus satisfactionem a nobis exigendo, dederit nobis proprium suum Filium, qui pro nobis satisfaceret, gratiasque uberrimas promereretur et largiretur; quibus etiam nos pro nostro modulo cum illo adorando Redemptore satisfacere possemus. Magis autem honorificum videtur posse proprium debitum solvere, quam illius relaxationem solius clementiae iudicis assignare.
Conclusio tertia. — Conveniens etiam fuit Incarnatio Verbi toti universo.
Primo, namque quotquot sunt in universo creatura, sublimitatis aliquid sortitae sunt in ipsa hominis ad divinum consortium promotione: cum enim homo sit microcosmos, totiusque universi nomenclatura, illius dignitas et excellentia in alias creaturas exundat. Hinc Apostolus ad Ephes. 1. ait: Proposuit videlicet Pater aeternus in dispensatione plenitudinis temporum, instaurare omnia in Christo, quae in caelis, et quae in terra sunt, in ipso.
Deinde, summa totius universi perfectio fuit, quod in eo esset maximus et perfectissimus gradus entis, qui Deum simul et creaturam sociaret: quo enim praestantiores sunt, et plures entis gradus in toto mundo, etiam praestantior ac perfectior censetur: id autem concessum est per mysterium Incarnationis, in quo habemus Deum, et hominem in una persona subsistentem.
Denique, conveniens erat omnes rerum differentias in universo reperiri, ita ut sicut in nobis est unica natura in unica persona, et in Deo una natura in pluribus personis, ita pariter essent plures naturae in unica persona: quod utique factum est per Incarnationem, tres namque naturae, videlicet Divina, Spiritalis, et Corporalis, in una Christi persona sociantur.
Quaestio II: An convenientius fuerit naturam humanam, quam Angelicam, aut aliquam aliam a Verbo assumi
Ex nostro Alensi 3. part. quaest. 1. membr. 6. quod longe maior, et multiplex videtur similitudo hominis ad Deum, quam sit in Angelo. Siquidem in hominis anima relucet Dei effigies in natura, in persona, in potentia: In natura quidem, quia inquit S. Augustinus serm. 21. qui est de Imagine, sicut Deus ubique totus est, omnia vivificans, movens, et gubernans: ita anima ubique in suo corpore tota viget, movet, et gubernat: quod non convenit Angelo, quia non est substantia ordinata ad vivificandum corpus. Insuper in homine est similitudo secundum rationem personae, quia homo procedit ab homine, sicut una persona in divinis procedit ab alia: Angelus autem unus non procedit ab alio. Denique est similitudo in potentia, quia in homine est potentia respondens totaliter exemplari: cum enim in divino exemplari sit eminenter ratio entis corporei et spiritualis, utramque hanc rationem anima sortitur, quippe ordinatur ad actiones spirituales et corporeas; quod Angelus habere nequit, quia enim simpliciter spiritualis sit, non ordinatur ex natura sua ad actiones corporeas: ex quibus homo videtur maiorem affinitatem habere ad Deum, quam Angelus.
Notandum 2. Revera naturam Angelicam, et humanam, maxime si Angeli perduelles fuissent, indignam fuisse, qua divinitati uniretur: Angeli namque non minus, imo gravius divinam provocaverunt animadversionem et vindictam, quam homines: siquidem tam Angelus praevaricator, quam homo, divinitatem ambiit: ille quidem supremam Dei maiestatem, ac potestatem aemulando, iuxta illud Isaiae 14. In caelum conscendam, super astra Dei exaltabo solium meum, sedebo in monte testamenti, etc. Alter vero divinam sapientiam a serpente sibi repromissam consectatus est, Genesis 3. Unde summa fuit Dei misericordia, eaque pura, quod homines potius, quam Angelos redimendos susceperit Deus: quia tamen nihil absque ratione eius divina sapientia molitur, hine quaerimus quaenam sint illae rationes, quae veluti tot incentiva divini erga homines amoris extiterunt, ut nos potius, quam Angelos, ab aeterna miseria relevaret.
Notandum 3. Deum potuisse hominem fieri variis modis: nimirum vel creando sibi corpus et animam, et utrumque assumendo independenter ab ullius creaturae commercio, nec ducendo ex Matre originem ac nativitatem: vel si Matrem habere voluisset in terris, sicut et Patrem in caelis, potuit illam formare extra Adami lineam et propagationem: ita quod per solam eius extraordinariam potentiam formata, nec ab hominibus genita, non esset censenda ex Adam posteris, nec ullatenus ad illius prosapiam spectaret. An autem alteruter ex his modis convenientior fuerit, quam is, quo de facto Verbum Divinum carnem assumpsit, determinandum est in praesenti Quaestione duabus Conclusionibus absolvenda: quarum Prima aperiet convenientius fuisse Deo, quod naturam humanam assumeret, et repararet, quam Angelicam. Secundo, quod magis expediebat naturam assumere ab Adamo propagatam, quam aliunde formatam.
Conclusio prima. — Convenientius fuit assumere, et reparare humanam naturam, quam Angelicam.
Quod equidem satis superque probat ipsa Dei operatio, quippe divina eius sapientia, qua omnia librat et operatur in pondere, numero, et mensura. Nusquam Angelos apprehendit, sed semen Abrahae apprehendit, inquit S. Paulus ad Hebraeos 2.
Ratio autem huius maioris convenientiae peti potest, tum ex parte constitutionis ipsius naturae humanae, tum ex parte maioris capacitatis illius ad reparationem. Ex parte quidem illius constitutionis, idque triplici de causa, quam assignat, et expendit Seraphicus Doctor in B. dist. 2. qu. 2. quarum prima petitur ex ratione originis, et propagationis unius hominis ab alio: cum enim unus homo ab altero ducat originem, quod Angelo non convenit, idem magis decebat, quod persona Filii, quae distinguitur a persona Patris secundum originem, eam naturam acciperet, in qua proprietas filiationis resideret. Quod utique factum est in humanae natura assumptione: nam idem ipse, qui ab aeterno erat Patris Filius, ex tempore factus est Filius Virginis Matris. Secunda ratio est, propter maiorem hominis cum Deo similitudinem ratione ipsius animae rationalis, quam ut diximus in primo Notabili, Dei immensitatem velut aemulatur, cum tota sit indivisa in toto suo corpore, sicut Deus totus est in singulis mundi partibus. Hinc, inquit Seraphicus Doctor, anima rationalis non tantum representat Deum, prout consideratur in se, sed in quantum unitur corpori, quod regit, et in quo inhabitat, sicut Deus caelum et terram implet. Tertia denique ratio maioris congruitatis petitur a multiplici hominis compositione; quia enim homo compositus est ex natura corporali et spirituali, et quodammodo est omnis creatura: habet enim esse cum elementis et rebus inanimatis, vivere cum plantis, sentire cum animalibus, intelligere cum Angelis: hinc est, quod cum humana natura sumitur et deificatur, quodammodo omnis natura in ea sublimatur, dum in parte sibi simili deitati hypostatice unitur: unde assumptio humanae naturae longe melius conferret ad universi perfectionem, quam conferre potuisset Angelica, si fuisset assumpta.
Patet etiam maior illa convenientia ex parte reparationis, idque tribus de causis: Primo quidem, quia natura humana magis indigebat reparatione: Secundo, quia minus ea indigna erat; Tertio, quia reparatio magis erat profutura hominibus, quam Angelis praevaricatoribus.
Magis quidem indigebat reparatione humana natura, quam Angelica, nam ait Alensis qu. 1. memb. 2. in primo homine erat tota natura humana; ideirco, ipso peccante et deperdito, universa pariter eius propago periit: secus est autem de Angelis perduellibus, quoniam nullus eorum totam naturam Angelicam comprehendebat, sed eorum peccata personalia fuerunt; nec propter perduelles Angelos cadentes tota periit Angelica natura; siquidem plurimi fideles, et Deo obsequentes perstiterunt; adeoque non erat ita opus eis remedio ac reparatione: secus humanitati, quae per unius hominis delictum universa corrupta fuerat et deperdita; non decebat autem divinam misericordiam, et summam Dei bonitatem, ut naturam rationalem sibi maxime affinem, et similem, aeterno interitui, ac perpetuae damnationi consignaret. Id enim indignum erat bonitate Dei, si, quae ab ipso creata essent, in interitum abirent, ob diaboli adversus homines fraudem, inquit S. Athanasius, libro De Incarnatione Verbi Dei.
Secundo, homo minus indignus erat divina misericordia; siquidem non ita grave fuit humanum peccatum, ac Angelicum, sive attendas genus peccati sive circumstantiam, sive occasionem. Attendendo quidem genus peccati, nam licet homo, et Angelus peccaverint per superbiam; longe tamen utriusque dispar est reatus, siquidem, inquit Alensis, homo peccavit appetendo omnem scientiam Dei, Angelus vero illius omnipotentiam: Deus autem nullatenus vult communicare alicui creaturae pro quolibet statu suam omnipotentiam, eo quod ratione illius est omnium creaturarum principium, quam praecellentiam nulli vult esse communem; scientiam autem vult communicare creaturae in statu gloriae, nam seipsum, et omnia, quae in ipso sunt, demonstrat beatis mentibus, quibus omnimodum scientiae suae lumen largitur. Quia ergo summa inordinatio est id appetere, ad quod nulla creatura ordinatur: hinc est quod gravius peccavit Angelus appetendo omnipotentiam, quam homo aemulando scientiam, ad quam ordinabatur.
Gravius etiam fuit peccatum Angeli, quam hominis ratione circumstantiae, quippe homo peccavit ratione alicuius nescientiae: existimabat enim comminationem divinam sibi factam magis intentari ad probationem, quam ad supplicium: Angelus vero peccavit ex certa scientia, adeoque ex malitia; et sic peccatum illius erat in Spiritum sanctum, et consequenter irremissibile. Denique minus etiam fuit peccatum hominis, quam Angeli ratione occasionis, homo namque non peccaverit propria sua proclivi, et determinatione ad malum, sed instigante et sollicitante uxore, quae a serpente decepta, virum suum in deceptionem adduxit. Iustum ergo fuit, ut qui per alium ceciderat, etiam per alium relevaretur, cum per seipsum surgere non posset: secus autem erat de Angelo, qui non alterius astutia, sed propria sua malitia lapsus fuerat. Denique minus profutura erat redemptio Angelis perditis, quam hominibus, quippe Angeli, qui semel lapsi sunt, obfirmatam in malo voluntatem habent, nec amplius agenda poenitentia sunt capaces. His adde, quod Angelorum ruina potuit reparari per homines, eos videlicet promovendo ad perduellium Angelorum sedes, ut egregie demonstrat S. Anselmus lib. 1. Cur Deus homo, capite 16. et 17. hominum vero lapsus non poterat convenienter suppleri substituendo aliam naturam loco humanae: quippe nulla inferior homine apparet creatura divinae gloriae capax.
Has omnes rationes luculenter ac divine perstringit S. Bernardus sermone primo de Adventu, his verbis:
Noverit in affectum malitiae et nequitiae transisse Angelos superiores, nec ex ignorantia aliqua, seu infirmitate peccasse, ideirco perire necesse est punire nolentes: Patris enim amor, et honor regis iudicium diligit. Propter hoc enim, et ipse creavit homines ab initio, qui supplerent locum illum, et ruinas eius restaurarent. Scribitur mihi nullam Angelis patere redemptionem: nempe moritur superbia Diaboli, quae superbiae est radix, et superbiae eius paenitentiae remedium non admittit, ac per hoc, nec redimitur; attamen luminis eius nullam postea condidit creaturam: innuens ex hoc ipso redimendum adhuc hominem: quippe quem supplantaverit aliena malitia, ut prodesse ei posset charitas aliena. Ita, Domine, obsecro, complaceat tibi, ut cures me, quoniam ego infirmus sum: quoniam de terra mea furtim sublatus sum et haud innocens in lacum missus sum: non penitus quidem innocens, sed quantum ad eum, qui me seduxit, innocens aliquatenus.
Dices 1. Ea natura magis apparet unibilis Deo, quae maiorem cum ipso habet affinitatem: sed Angelica natura maiorem et intimiorem habet affinitatem cum Deo, quam humana: ergo etc. Maior constat, unibilia namque debent habere quandam proportionem ad invicem. Minor pariter, quia quanto subtilior est natura, inquit S. Isidorus in libris De Trinitate, tanto plenius assistit ad similitudinem divinae unitatis expressu: natura autem Angelica subtilior est, quam humana, utpote expers omnis commercii ac societatis cum corpore: igitur magis ad similitudinem divinae naturae, quam humana accedit: et consequenter magis est cum ipsa unibilis.
Distinguo maiorem: quae maiorem habent affinitatem cum natura divina, sub ea ratione, qua est ipsi unibilis, concedo: secus nego: natura autem humana maiorem habet similitudinem et proportionem cum natura divina sub ratione, qua ipsi unibilis est, quam Angelica; quia ratio personae, per quam Deus unibilis est homini, magis exprimitur per hominem, qui ab altero originem ducit, quam per Angelum, qui ita non procedit ab alio Angelo: igitur licet Angelus ratione suae simplicitatis magis exprimat divinam essentiam sub ratione essentiae, quia totus spiritualis est; tamen non ita perfecte exprimit personas divinas, et modum processionis, quo una originem ducit ab altera, sicut homines; et subinde non habet maiorem, imo minorem affinitatem cum divina natura, sub ea ratione, qua Deus unibilis est cum creatura.
Dices 2. Haec natura dicenda est magis cum Deo unibilis, quae propter suam excellentiam dignior est et aptior ut sublimetur et exaltetur: sed Angelica natura, cum humana sit longe praestantior, etiam dignior et aptior est ut per incarnationem sublimetur: igitur convenientius fuit ipsam assumi quam humanam. — Respondet Seraphicus Doctor dist. 2. q. 2. ad 2. quod etsi Angelus altior sit natura, quam homo; per gratiam tamen unionis magis decuit hominem, quam Angelum exaltari, et ad confutandam superbiam Luciferi, qui Deum voluit aequari, et ad commendandam gratiam Dei, ut appareat, quod sublimatio in gloria non sit ex natura, sed potius ex gratia divina: quapropter Salvator sibi associens magis elegit pauperes et ignobiles, quam divites et potentes, ut trangeret hominum superbiam, et ne gloriaretur omnis creatura in conspectu eius.
Dices 3. Maior apparet misericordia, ubi grandior est miseria: sed longe grandior est miseria Angelorum perditorum, cum gravius fuerit eorum peccatum, quam hominum: ergo magis decebat misericordiam divinam eos redimere, quam homines.
Nego minorem: longe namque maior erat hominum perditorum miseria, quam Angelorum, utpote cum non omnes lapsi fuerint Angeli, sicut homines, nec tota perierit Angelica natura, sicut humana, ideirco convenientius fuit homines reparari, quam Angelos. His adde, quod Angeli perduelles minus erant digni misericordia propter suam superbiam, et obfirmatam malitiam: cum enim obstinati sint universaliter in malitia, inquit Seraphicus Doctor ad 1., non inflammarentur ad humilitatem, nec per exhibitionem tanti beneficii et exempli ad charitatem accenderentur; videmus enim illud hodie in multis peccatoribus, quibus propter suam assuetam perversitatem parum prodest Christi Domini Passio.
Dices 4. Ab eo congrue incipi debuit redemptio, a quo praevaricatio sumpsit exordium: sed haec originem habet ab Angelo, qui fuit totius praevaricationis auctor: igitur reparatio similiter debuit ab illo inchoari. — Respondet Seraphicus Doctor, quod
Praevaricatio generis humani sumpsit exordium a daemone, et ab homine, sed cum hoc discrimine, quod ab homine processit tamquam a principali auctore, a daemone vero sicut suggestore, et instigatore: cum autem Christus sit auctor nostrae redemptionis, convenientius fuit, ut ipsam auspicaretur ab auctore praevaricationis, quatenus perditioni restitutio directe quadret: et quemadmodum in primo Adam facta est nostrae praevaricationis consummatio, sic per secundum Adam fieret nostrae redemptionis perfectio.
Dices denique. Tam mortale fuit peccatum hominis, quam Angeli: sed peccatum mortale est irremediabile: idcirco enim mortale dicitur, quia mortem aeternam inducit, ac perpetuae damnationi reum devoret: igitur tam homo, quam Angelus, indignus et incapax erat redemptionis; et subinde non fuit convenientius ipsum, quam Angelum reparari. — Respondet Alensis q. 1. memb. 2. Ad primam rationem,
quod irremediabile dicitur tripliciter, sicut et invisibile: scilicet, negative, privative, contrarie. Irremediabile negative est, quod nullo modo potest remitti: irremediabile privative est, quod non habet aliquid dignum, per quod debeat remitti: irremediabile contrarie est, quod habet contrariam dispositionem ad remittendum, sine qua nullo modo potest remitti. Primo modo dicitur irremediabile peccatum Angeli, et peccatum damnatorum: Secundo modo dicuntur irremissibilia peccata in Spiritum Sanctum, scilicet, desperatio, praesumptio, etc. quia sunt sub dispositionibus contrariis ad remissionem. Tertio modo dicitur omne peccatum mortale irremissibile, quia nullum mortale habet aliquid, per quod sit dignum remissione. Hac ultima ratione peccatum hominis erat irremissibile, non vero duabus primis, et subinde non est eadem ratio de reparatione hominis, ac Angeli.
Conclusio secunda. — Conveniens fuit, ut assumeretur natura humana ex Adami propagine, quam aliunde formata. Haec Conclusio sequitur ex praecedentibus, eamque probat S. Anselmus libro secundo, Cur Deus homo, capite octavo, triplici ratione:
Primo, iustum est, ut ille, qui satisfacit, sit vel idem, qui peccavit, vel aliquis ex eius origine: alias qui offendit, satisfactionem non impenderet: sed iustum fuit, ut pro culpa hominis satisfieret Deo: ergo pariter iustum est, ut homo ille satisfaciens, vel sit Adamus, qui offendit, vel aliquis ex eius propagine.
Secundo, si Adam non peccasset, totum humanum genus per se stetisset in innocentia, absque ope et sustentatione alterius creaturae: ergo si surgere debeat, convenientius est, ut resurgat per opem et auxilium alicuius qui sit eiusdem generis: sed si homo assumptus aliunde, quam ex Adami propagine formaretur, non esset eiusdem status cum genere humano: igitur humanum genus non surgeret per opem alicuius sui generis.
Denique, quando Deus primitus humanam naturam formavit, solum Adamum produxit, et ex eo eduxit foeminam; quo significaret se velle, ut omnes homines ab eo tamquam ab uno principio propagarentur: quapropter Adamus omnium hominum caput et princeps extitit ante peccatum: igitur si reparari debeat illa dignitas per Verbi Incarnationem, oportuit quod repararetur, vel per ipsum Adamum assumptum, vel per alium hominem ex eius propagine formatum: sed non potuit Adamus assumi, quia proprietates hominis assumpti tribuuntur personae divinae assumenti: ac proinde sicut sit verum dicere de Adamo, quod peccavit, etiam verum esset dicere de persona divina, quod peccasset: hoc autem absolute repugnat divinae sanctitati: igitur etiam repugnat ut Adamus ipse assumatur a Verbo: oportet ergo, ut alius homo assumatur, qui licet sit ex Adami propagine, tamen nullum habuerit peccatum.
Dices 1. Congruum fuit, ut ille homo, qui pro omnium reatu satisfacere debebat, maxime alienus esset ab omni peccato: sed talis non foret, si esset ex Adami propagine: igitur convenientius fuit, ut homo ille satisfaciens, aliunde quam ex Adami prosapia formaretur. Probatur minorem: qui nullam habet similitudinem carnis peccati, nec ullum cum peccatoribus commercium, magis est alienus a peccato, quam qui illis characteribus afficitur: at talis esset homo aliunde, quam ex Adami sanguine formatus; non esset autem talis, qui ab eo propagaretur: igitur magis expediebat hominem creari de novo, ut assumeretur, quam ab Adamo propagari.
Distinguo minorem, et eius probationem: si illa similitudo carnis peccati sit ratione culpae, concedo: si dumtaxat ratione poenae debitae, nego: in homine autem a Verbo assumpto, hoc est in Christo, non est similitudo carnis peccati ratione culpae; sed dumtaxat ratione poenae, quia Verbum divinum assumpsit corpus mortale, quo debitam nostris peccatis poenam per acerbissimam suam passionem, et totius laboriosae vitae crebras angustias lueret, et solveret.
Dices 2. Convenientius fuit, ut qui debitum contraxit, ille solveret: sed Adamus ipse contraxit debitum peccati: ergo congruum fuit, ut illud ipse solveret, et subinde, ut eius individuum a Verbo divino assumeretur. —
Distinguo maiorem: si possit per se solum solvere debitum illud, aut illius beneficio et ope, cum quo non habeat absolutam incompossibilitatem, concedo: secus, nego. Adamus autem nec poterat per se solvere debitum, neque ope alicuius personae divinae, cum qua uniretur: quia ipse erat limitatae entitatis et operationis, ac proinde non poterat exacte satisfacere pro debito, quod summam indignitatem habebat ratione Divinitatis offensae. Nec etiam sociari poterat cum Deo in unitate personae, quia cum ipse fuerit peccator, sequeretur etiam, quod divina Persona dici posset peccatrix, quod omnino absurdum est: igitur id fieri nec potuit nec debuit.
Quaeres. An convenientius fuerit Christum nasci ex Virgine, quam ex viro, et femina. — Affirmo: tum quia decens erat, ut qui Patrem Virginem habet in caelis, etiam Virginem Matrem in terris haberet: tum quia, inquit S. Anselmus supra:
Quatuor modis potest Deus facere hominem, videlicet, aut de viro, et de foemina, sicut assiduus usus monstrat; aut nec de viro, nec de foemina, sicut creavit Adam: aut de viro sine foemina, sicut creavit Evam: aut de foemina sine viro, quomodo assumat illum hominem, quem quaerimus.
Tum denique quia hoc magis commendabat et illustrabat Verbi Incarnati puritatem, et integritatem.
Quaestio III: Utrum convenientius fuerit Filium, quam Patrem, aut Spiritum Sanctum incarnari
Certum esse quamlibet e divinis personis posse humanam naturam assumere, sive ex Adamo propagatam, sive aliunde formatam; siquidem quod alia persona, quam Filius assumeret naturam humanam ex Virgine, inde non sequeretur, secundum rei veritatem, inter divinas personas aequalitatis diminutio, nec personarum confusio: nulla enim est confusio, quod una persona diversas habeat appellationes invicem oppositas; quodque, qui Pater est, sit etiam Filius; siquidem nunc credimus, quod unus, et idem sit temporalis et aeternus, immortalis et mortuus, immensus et circumscriptus. Nulla etiam est inaequalitatis diminutio, quippe Verbum divinum, ubi carnem assumpsit, licet sit minor Patre secundum humanitatem, tamen est aequalis Patri secundum divinitatem, etenim humana suscipiens divina non amisit. Unde non versetur praesens quaestio de possibilitate, sed dumtaxat de convenientia; an videlicet congruentius fuerit Filium, quam Patrem, aut Spiritum Sanctum incarnari.
Notandum 2. Quod etsi Incarnatio, quatenus est effectus ad extra, sit opus totius Trinitatis: attamen certum est uni dumtaxat personae divinae peculiariter attribui. Quia, inquit S. Bonav. in 3. dist. 1. q. 2.
creatura dupliciter comparari potest ad Creatorem; sicut et Creator ad Creaturam: Creatura namque comparari potest ad Creatorem, vel secundum susceptionem alicuius perfectionis, vel secundum relationem habitudinis dependentiae. Prima comparatio necessario respicit tres personas indistincte, et indivise; quippe in eis est unica et indivisa essentialis perfectio. Secunda vero comparatio potest esse respectu alicuius personae determinatae et distincte, absque eo quod respiciat alteram, quin personae divinae invicem relationibus, et realiter distinguuntur. Similiter Deus potest dupliciter comparari ad creaturam: videlicet in ratione principii causantis, et in ratione suppositi subsistificantis. Secundum primam comparationem invicem conveniunt, et communicant tres personae, quia in ipsis est unica natura, et unica virtus creaturarum productiva: secundum vero comparationem alteram creatura potest habere respectum distinctum ad unicam duntaxat personam divinam; quia licet una persona conveniat cum altera in natura et virtute, distinguitur tamen ab illa in supposito et personali proprietate.
Quoniam ergo in unione naturarum, sive incarnatione, persona divina sit suppositum, sive hypostasis naturae humanae; ita quod unio, sive incarnatio, non dicat tantum habitudinem Dei ad creaturam per modum causae, sed etiam per modum suppositi; hinc est quod ex comparatione Dei ad creaturas, una persona uniri potest naturae humanae, absque eo quod alia similiter uniatur. Ex parte creatura idem constat; quippe cum creatura dicat comparationem ad Deum, non solum quantum ad susceptionem complementi, sed etiam quantum ad habitudinem relationis; inde fit, quod Incarnatio possit convenire uni personae, absque eo quod conveniat alteri.
Notandum 3. Quod etsi divinae personae invicem in unitate essentiae ita indivise conveniant, ut sint unus Deus; attamen aliqua eis peculiariter conveniunt, vel secundum propria, vel secundum appropriata. Secundum propria, paternitas tribuitur prima personae, filiatio secundae, et spiratio passiva tertiae. Secundum appropriata vero, potentia tribuitur Patri, sapientia Filio, bonitas et amor Spiritui Sancto. Qua ratione triplex operatio divinis istis personis etiam peculiariter attribuitur, nempe creatio Patri, recreatio Filio, glorificatio et iustificatio Spiritui Sancto; quia creatio est opus potentiae; recreatio, seu restitutio, opus sapientiae; et iustificatio ac glorificatio opus bonitatis divinae. Constat autem tres divinas illas praecellentias mirum in modum effulsisse in Incarnatione Verbi. Potentiam quidem, nam, inquit S. Damascenus lib. 3. cap. 1. Deus ens perfectum perfectus homo fit, et perficitur, quod est omnium modorum maximum: quod solum noverit se solum per quod infinita Dei virtus ostenditur: quid enim maius, quam Deum fieri hominem? Bonitas similiter mirum in modum elucet in eo quod Deus non despexerit hominem propria culpa miserum et damnatum, sed commota sint eius divina Misericordia viscera super eius languoribus, ut ab eo ipsum solveret. Sapientia denique propter multiplicem illam rationem in 1. Quaest. huius Sectionis assignatam. Queritur autem an convenientius fuerit, Incarnationem censeri opus infinitae sapientiae, quam bonitatis, aut potentiae: seu quod idem est, an magis expedierit Incarnationem a Filio potius, quam a Patre, aut Spiritu Sancto fieri.
Conclusio unica. — Revera convenientius fuit Filium incarnari, quam Patrem, aut Spiritum Sanctum.
Probat hanc conclusionem Seraphicus Doctor supra laudatus q. 3. haec fere ratione: Incarnatio spectari potest vel secundum se, vel quatenus ordinatur ad humani generis redemptionem: sed secundum hanc utramque considerationem magis congruum fuit personam Filii incarnari, quam alias.
Primo quidem si spectetur Incarnatio secundum se, et per respectum ad personam, quae incarnatur, illud aperte constat: quia secunda persona considerari potest vel quatenus est Filius, vel quatenus est Imago, vel quatenus est Verbum: haec autem triplici ratione magis expediebat ipsam incarnari. — Primo quidem, quatenus est imago; quippe reformanda erat Dei effigies per peccatum in homine detrita: igitur apponenda erat illa naturalis Dei effigies, et imago, ad cuius similitudinem homo formatus reformari, et primae divinae perfectionis lineamenta aemulari, et referre posset. — Secundo, quatenus est Verbum, quia ut Verbum est Patris, procedit a Patre, ut Pater se manifestet per ipsum; et ideo sicut ad cogitationis manifestationem, nostrum verbum intellectuale copulatur voci sensibili, sic ad divinitatis revelationem congruum fuit, ut Verbum Patris carnem assumere: quare S. Paulus ad Hebraeos 1. ait: Multifariam, multisque modis olim Deus loquens Patribus in Prophetis, novissime diebus istis locutus est nobis in Filio. — Postremo quia Filius est, congruebat eum carnem assumere, ut esset de genere hominum, et ita Filius hominis: nam, inquit S. Anselmus, in lib. 2. Cur Deus homo, cap. 9. Si quaelibet alia persona incarnaretur,
esset duo in Sacra Trinitate, scilicet Filius Dei, qui et ante Incarnationem Filius est, et ille qui per Incarnationem esset Filius Virginis, et sic esset in personis, quae semper aequales esse debent, inaequalitas secundum dignitatem naturarum: digniorem namque naturam haberet natus ex Deo, quam natus ex Virgine.
Quam utique rationem etiam probat S. Augustinus lib. De Ecclesiasticis dogmatibus, cap. 2. dicens:
Non Pater carnem assumpsit, neque Spiritus Sanctus, sed Filius tantum, ut qui erat in divinitate Dei Filius, fieret in homine hominis Filius, ne Filii nomen ad alterum transiret, qui non esset aeterna generatione Filius. Dei ergo Filius hominis factus est Filius, natus secundum divinitatem naturae ex Deo Dei Filius, et secundum veritatem naturae, ex homine hominis Filius, et veritas geniti non adoptione, non appellatione, sed in utraque nativitate Filii nomen nascendo haberet, ut esset verus Deus, et verus homo, unus Filius.
Secunda ratio eandem veritatem insinuans petitur ex ipsa comparatione Incarnationis ad Redemptionem humani generis. Ex hac enim parte magis congruum fuit Filium incarnari, quam Patrem, aut Spiritum S., sive consideremus hominis lapsum, sive reparandi modum, sive reparationis fructum.
Primo, inquam, si consideremus hominis lapsum id apparet: quippe lapsus est homo appetendo Dei similitudinem et aequalitatem, qua maxime Filio tribuitur in divinis: hinc ipse fuit velut occasio lapsus hominis; et ideo homo inde sumere debuit reparationem, unde habuerat lapsus occasionem. Quam utique rationem non minus eleganter, quam pie expendit S. Bernardus, Serm. 1. De Adventu, his verbis, quibus Filium introducit ita loquentem:
Ecce occasione mei Pater creaturas suas amittit. Altitudinem meam primus Angelus affectavit, et populum, qui sibi crederet, habit: sed continuo Patris zelus vindicavit in illum, percutiens illum pariter cum omnibus suis plaga incurabili, castigatione crudeli. Scientiam quoque, quae nihilominus mea est, surripere voluit homo: et nec illi quidem misertus est neque pepereit oculus eius: duas tantum fecerat nobiles creaturas rationi participes, capaces beatitudinis: Angelum videlicet, atque hominem: sed ecce propter me Angelos perdidit multos, homines universos. ergo ut sciant, quia et ego diligo Patrem, per me recipiat, quos quodammodo amisisse videtur: si propter me haec tempestas orta est, tollite me, et mittite in mare: omnes invident mihi, ecce venio, et talem eis exhibeo memetipsum, ut quisquis gestierit imitari, fiat ei mutatio in bonum.
Iis adde, quod cum specialiter in Filium homines peccaverint, eius erat peccatum condonare et remittere, cui facta fuerat offensa. Quam utique rationem profert S. Anselmus loco mox laudato. Quasi specialius, inquit, adversus personam Filii peccaverant, qui vera Patris similitudo creditur: illi itaque cui specialius fit iniuria, convenientius attribuitur culpae vindicta, cui indulgentia.
Secundo, si consideremus modum reparationis, ille magis competebat Filio, quam caeteris personis: reparati enim sumus per Mediatoris obedientiam, et supplicationem: ratio autem Mediatoris magis Filio, quam caeteris personis conveniebat; decebat namque ut qui medius est inter divinas personas, etiam medium se sisteret inter Deum et hominem, ut Dei et hominum mediator existeret. Similiter magis conveniebat Filio supplicare Patri, et obedire: Nam, inquit S. Anselmus ibidem, Convenientius erat Filium supplicare Patri, quam aliam personam. — Postremo, si consideremus reparationis fructum vel effectum, congruentius erat Filium incarnari; quia Incarnatio ad hoc ordinatur, ut simus filii Dei: congruum autem fuit, ut dignitatem filii consequeremur per eum, qui est Filius naturalis. Hinc S. Augustinus lib. 8. De Trinitate, cap. 9. Ut homo ex Deo nasceretur, primo ex ipsis natus est Deus: oportuit enim, ut per eum efficeremur filii adoptici, qui Filius est naturalis.
Dices 1. Illius est hominem recreare et reparare, cuius est creare et formare: sed creatio maxime attribuitur et convenit potentiae Patris: igitur etiam ipsi tribuenda est hominis restitutio et reparatio per Incarnationem. —
Respondeo. Incarnationem spectari posse vel effective, vel formaliter: primo modo aeque convenit tribus adorandis personis; non item secundo modo. —
Distinguo maiorem: ei convenit reparare, cui convenit formare, effective, concedo: formaliter, nego. Effective, inquam, Incarnatio maxime tribuitur Patri, qui sic dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret; nec proprio Filio pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum: formaliter autem unice tribuitur Filio, quippe sola ipsius personalitas terminat dependentiam naturae humanae, et eam formaliter afficiens efficit subsistentem et personatam.
Dices 2. Illius est in filios adoptare, cuius est generare: sed solius Patris est generare: ergo solius est Patris homines per Incarnationem in filios adoptare. —
Distinguo maiorem: auctoritative, et principaliter, concedo: subauctoritative et secundum missionem, nego. Competit itaque Patri auctoritas adoptandi principaliter, quia, inquit Apostolus ad Gal. 1. Misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege, ut eos, qui sub lege erant redimeret, ut adoptionem Filiorum reciperemus.
Dices 3. Magis decet Patrem habere aliquid, quod non habeat Filius, quam Filium habere, quod non habeat Pater, quia quod habet Filius, habet a Patre: sed per Incarnationem una persona habet aliquid, quod non habet altera: ergo magis expedit Patrem, quam Filium incarnari. —
Distinguo maiorem: magis decet Patrem habere aliquid, quod non habeat Filius, secundum originem aeternam, concedo: secundum unionem hypostaticam, nego. Habere debet equidem Pater secundum originem aeternam aliquid, quod non habet Filius, quia Pater habet vim generativam Filii, Filius autem vicissim non habet vim generativam Patris. Secus est autem de unione hypostatica, cum enim per eam una persona subiiciatur alteri, convenientius est, ut id habeat Filius, quo possit Patri subiici, quam quo Pater Filio inferior censeatur; et subinde magis expedit Filium habere naturam humanam, qua minor est Patre, quam quod Pater ratione illius Filio subiiceretur.
Dices 4. Illi maxime congruit Incarnatio, cui competit summam gratiam homini conferre, illa enim est omnium gratiarum summa: sed summae gratiae largitio maxime competit Spiritui Sancto: igitur ipsi congruentius etiam tribuenda est Incarnatio. —
Distinguo maiorem: cui summae gratiae largitio tribuitur, vel effective, vel formaliter, concedo: effective dumtaxat, nego. Incarnatio quidem effective appropriatur Spiritui Sancto, quia summum Dei in homines amoris, et bonitatis opus, qualis est Incarnatio, maxime appropriatur ei personae, qua Dei amor et bonitas appellatur: formaliter autem soli Verbo convenit, utpote cum solum Verbum sua personalitate naturam humanam fecerit subsistentem.
Quaestio IV: An convenienti tempore facta fuerit incarnatio
Praesentem difficultatem moveri maxime de triplici temporis circumstantia, quo fieri debuit Incarnatio, nempe initio, medio, et fine durationis mundi: cum enim Adamus in mundi exordio lapsus fuerit, videtur fuisse convenientius, ut subveniretur eius miseriae paulo post quam a statu suae felicitatis excidit: salubrior enim, et opportunior apparet medicina, quae non post diuturnam agritudinem, sed eius initio paratur, ac propinatur. Cum autem divina Sapientia omnes suos actus, et motus iusta et aequa lance libret, omniaque suaviter disponat, investigandae sunt rationes, cur tamdiu tamque sero salubrem ac salutarem illam medicinam humano generi conferendam distulerit.
Notandum 2. Tempus quo peracta est Incarnatio, variis nominibus in Scriptura sacra designari. Primo enim dicitur novissimus dies. Sic Isaia 2. Erit in novissimis diebus praeparatum mons Domini. Secundo plenitudo temporis: sic ad Galatas 4. Cum venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum. Tertio vocatur medium annorum, sic Habacuc 3. Opus tuum in medio annorum vivificabis illud, in medio annorum notam facies. Dicitur autem medium annorum, non quasi ea nomine significetur medium durationis mundi, alioqui cognoscere possemus, quo tempore futurum sit dies iudicii: quod directe militat in illud Christi oraculum: De die autem illa nemo scit, etc. sed ut declaretur tempus a Deo praestitutum: est enim familiare in Scriptura id appellare in medio rei alicuius, quod est intra ipsam. Sic Psalm. 100. Non habitabit in medio domus meae, qui facit superbiam. Hieremiae 51. Fugite de medio Babylonis. Appellatur autem plenitudo temporis ut significetur tempus, vel quo Deus implere voluit, quod promiserat et destinaverat, vel quo implenda erant figurae, vel maxime quo plenitudo gratiae conferenda erat et manifestanda. Dicitur denique novissimus dies: quippe peractum est hoc inestimabile Mysterium in ultima mundi aetate, per quam lex gratiae duratura est, nec ulteriorem sibi succedentem est habitura: quod ut plenius, pleniusque declaretur
NOTANDUM 3. Universam mundi durationem per sex aetates solito distribui: iuxta notabiles variationes, et celeberrimos eventus, qui in orbe, maxime vero apud populum Iudaicum, contigerunt. Prima computatur ab Adamo usque ad Noe, seu diluvium: Secunda a Noe usque ad Abraham; Tertia ab Abrahamo usque ad Davidem; Quarta a Davide usque ad captivitatem Babylonicam: Quinta a captivitate usque ad Christum: Sexta denique a Christo Domino usque ad finem mundi. Qua ratione Christus Dominus dicitur venisse novissimis diebus, quia venit in ultima aetate, atque ad mundi vesperam. Prima aetas duravit mille sexcentis quinquaginta sex annis, ut clare colligitur ex Geneseos 5. et 7. iuxta Hebraicam vetustam et novam editionem. Secunda videtur durasse 322. annis, quia licet ex Genesi 11. 292 tantum anni colligantur; tamen cum ibi praetermissa fuerit generatio Cainan, quam Septuaginta Interpretes addiderunt, et S. Luc. cap. 3. ideo illi numero ad minus addendi sunt triginta anni, quibus Cainan vixerit antequam generaret filios. Tertia videtur durasse 941. nam ab ortu Abrahae usque ad promissionem illi factam, fluxerunt 75. anni, Geneseos 12. ab illa autem promissione usque ad finem captivitatis populi in Aegypto, seu usque ad legem datam, quod contigit post tres menses ab illo exitu, fluxerunt 430. a lege autem data usque ad initium regni David fuerunt 436. ut evidenter sumitur ex lib. 3. Regum cap. 6. qui 436. additi supra quinque et quingentos, efficiunt dictum numerum 941, quibus haec tertia aetas durasse videtur. Quarta autem aetas, qua Iudaeorum regnum duravit, ab initio regni David usque ad captivitatem
Babylonicam, completa fuit annis 170. ut colligere est ex lib. 3. Reg. cap. 2. 11. 22. et lib. 1. a cap. 5. Quinta aetas omnium difficillima, quantum ad sui durationem; Historici enim, et Chronologi sacri variae hac de re scinduntur in sententias. Nam Genebrandus, lib. 2. Chronologia, tribuit huic aetati annos 501. Beda vero in lib. De sex aetatibus, numerat 560. Driedo lib. 3. De Dogmatibus, cap. 5. computat 596. Eusebius, in Chronica vult esse 785. Nonnulli vero cum Suarez in 3. part. q. 1. disp. 6. sect. 1. sexcentos annos huic aetati assignant; ex quibus colligit Incarnationem factam esse circa quartum millesimum annum a creatione mundi: qua sententia an verior sit, non est huius loci resolvere, sed dumtaxat aperire rationes, quae suadere possunt illam convenienti tempore fuisse peractam.
Conclusio unica. — Conveniens fuit, ut Christi Domini incarnatio non peteretur ab initio mundi: nec differretur ad eius finem: sed quasi circa saeculorum medium perageretur. Haec Conclusio tribus partibus constat: quarum
Primam sic probat S. Bonaventura in 3. dist. 1. q. 1. idque quadruplici ratione: Prima quidem petitur ex parte divinae iustitiae. In hoc enim, inquit,
manifestatur divinae ultionis severitas, quae tot clamores, totque hominum luctus, quibus Salvatorem deprecabantur, tanto tempore sustinuerit, nec citius exaudierit: et ut Adamo ipsi in lacrimis exulanti, et omnibus eius posteris, appareret, quanta fuisset ipsius offensae gravitas, quamque acerba ultione Deus in ipsum animadverteret.
Secunda petitur a curatione morbi; oportuit enim hominem prius nosse suam impotentiam ad necessarium sibi remedium praestandum, quam illud divinitus acciperet, ut sic de sua infirmitate convictus, confugeret ad divinam gratiam, et sic confugiens curaretur. Tertiam repetit ex ordine universi: quia enim, inquit, hoc erat plenum et maximum beneficium, differri debuit usque ad plenitudinem dierum. Quarta ratio fuit propter commendandum Incarnationis beneficium; quod cum pretiosissimum sit inter Dei beneficia, prius debuit esse desideratum et expectatum, quam exhibitum. Conveniens igitur fuit ad commendationem tam excellentis mysterii, ut plurima saecula praecedant eius executionem: ut nempe tot saeculorum decursu Christus Salvator postularetur a Patriarchis, praediceretur a Prophetis, a legis Mosayicae umbris praefiguraretur, et esset desideratus cunctis gentibus: nam, ut ait S. Aug. tract. 31. in Ioannem, Quanto maior iudex veniebat, tanto praeconum series longior praecedere debebat. — Addit S. Thomas q. 1. art. 5. non fuisse conveniens Verbum incarnari statim post commissum peccatum: Primo propter conditionem peccati, quod originem ducebat ex superbia; humiliandus enim fuit homo priusquam liberaretur; unde reliquit eum Dominus prius in libertate arbitrii sub lege naturali, et scripta, ut sic sua natura infirmitatem agnosceret; qua cognita clamaret ad medicum, et gratiae quaereret auxilium. Secundo, id decuit propter ordinem promotionis in bonum, homo namque a statu animalis ad statum spiritualem promoveri debuit, illud Corinth. 15. Non prius quod spiritale est, sed quod animale, deinde quod spirituale. Primus homo de terra terrenus: secundus homo de caelo caelestis. Tertio, propter dignitatem Verbi incarnandi: nam, inquit Tertull. lib. 3. contra Marcionem, cap. 2. Tantum opus de humana salute parabatur, in quantum credi habebat, ut prodesset, in tantum paraturam desiderabat, ut credi posset, substratum fundamentis dispositionis, et praedicationis, quo ordine fides informata, merito et homini indiceretur a Deo, et Deus exhiberetur in homine.
Secunda pars etiam constat: Tum quia cum Christus venerit ad promerendam nobis gratiam, et gloriam, atque gloria debeat conferri maxime in finem mundi, conveniens videtur, ut prius veniat gratiam largiens, quam gloriam: Tum quia si Verbum suum in mundum adventum distulisset usque ad finem mundi, cum in dies hominum peccata invalescerent, Dei notitia et reverentia, ac morum honestas prorsus exunctae fuissent in terris: unde quemadmodum delegavit Abrahamum, ut restitueret Dei cognitionem inter homines, apud quos iam coeperat extingui: sicut postmodum delegavit Noem, ut cultum, sibique debitam reverentiam, quae fere exuncta erat, restitueret: sic etiam congruum fuit, ut cum vidit Iudaeos ac gentes omnem Dei timorem ac legem excussisse, delegaret Filium in terras, ut hominum mores reformaret: Tum denique, ut per uberiorem gratiae largitionem plurimi salvarentur.
Ex his itaque colligitur tertia pars, nempe quod convenienti tempore facta fuerit Incarnatio circa plenitudinem et medietatem temporum; ut sicut Sol in medio planetarum positus superiores et interiores illuminat: sic Christus verus ille sol iustitiae in medio annorum veniens, ac mundo se manifestans, anteriora saecula per fidem, et spem sui futuri adventus illuminaret ac illustraret, et sequentia per Evangelicam doctrinam et Sacramenta sanctificaret et consecraret.
Dices 1. Aegro periculose et extreme laboranti quamprimum subveniendum est, et praeparanda efficaciora remedia: sed statim ac homo in mortale peccatum lapsus est, morbo periculosissimo laboravit: ergo conveniens fuit, ut ei succurreret Deus per Incarnationem, quae est remedium, et medium efficacissimum ad tollendam peccati agritudinem. —
Distinguo maiorem: si ita expediat curandae agritudini, concedo: secus, nego. Non expediebat autem sanandae hominis infirmitati, ut ei statim ac in peccatum lapsus est, per Incarnationem mederetur: ne remedium illud, vel ex superbia contemneret, vel sibi debitum existimaret: debuit ergo prius suam infirmitatem, inopiam, ac imbecillitatem agnosceret, et sic efficacius medici charitatem implorare.
Dices 2. Ex 1. ad Timoth. 1. Christus venit in mundum peccatores salvos facere: sed plures salvati fuissent, si statim ab initio mundi, eius doctrina, gratia, et exemplis fuissent illustrati: ergo, etc. —
Respondet Seraphicus Doctor, quod divina sapientia, ac providentiae praecipuus ordo postulat, ut commune bonum privato praeponatur, et totius universi perfectio perfectioni alicuius personae singularis: et ideo placuit universitatis Conditori servare Incarnationis beneficium ad ultimam aetatem, ut ostenderet in aliis benignitatem misericordiae, in aliis servaret iustitiae severitatem, in omnes tamen gratiam suam uberius derivaret. Ubi enim abundavit delictum, superabundavit et gratia. Inde quod singulis mundi aetatibus sufficientia media hominibus praebuerit, quibus, si vellent, salutem suam possent promereri.
Dices 3. Idque contra secundam partem: frustra fiunt per plura quae per pauciora possunt impleri: sed per ultimum Christi Domini adventum potuissent homines salvari: igitur prior adventus ad hominum salutem superfluit. —
Distinguo maiorem: si ita opportune fiant, concedo: secus, nego. Ad minorem dicam, quod etsi quidem potuissent homines salvari per unicum Christi adventum, si Deus ita ordinasset, ut nempe quicumque in ipsum collocassent fidem, spem, et dilectionem, illico fuissent praedestinati, sicut praedestinati fuerunt sancti Angeli propter impensam homini Deo observantiam unico temporis momento, ut vult S. Bernardus; tamen convenientius fuit ut homines, qui temporanei sunt, ac in suis operationibus succedanei, varios Christi haberent adventus, quatenus per illos sese diligentius, et praestantius ad posteriorem promoverent. Hinc idem S. Bernardus Sermone 3. De Adventu, ait:
Triplicem Christi adventum novimus: ad homines, in homines, contra homines: ad homines quidem indifferenter, non ita in homines, aut contra homines. Primus fuit per Incarnationem: secundus fit per gratiae sanctificantis infusionem: tertius futurus est per ultimam Christi in sua maiestate apparitionem. Primus in humilitate carnis: secundus in consecratione mentis: tertius in retributione mercedis. Primus fuit ad bonos, et malos, ut iusti fierent: secundus, dumtaxat ad iustos, ut in sanctitate perseverarent: tertius ad electos, et reprobos, ut invariabiliter poenas luant, aut coronis illustrentur.
Convenientius autem fuit duos priores adventus praecedere, ut iusta ordinatione tertius succederet.