Scotus Academicus, Tomus sextus: De Legibus Divinis et Humanis
Claudius Frassen (1620–1711)
Tractatus I: De Legibus Divinis, et Humanis
Mirum forte tibi videatur, Lector, quod propter usurpatam, et hactenus adsitatam a nobis scribendi, docendique methodum, qua singulos Sententiarum libros tribus dumtaxat Tractatibus delineandos, et ordinandos esse duximus, ut cuncta theologica nostra dogmata eodem ordine, parique nomenclatura cohaererent; iam tribus Tractatibus evolutis, quibus tota secundi Libri materia videtur exhausta; eis tamen quartum hunc annectimus. Quod si tu, arbitror, cessabit, si qua sit, admiratio, dum reddiderim causam, et in tui gratiam id fuisse auspicatorum; ut videlicet in eodem secundo nostri Theologici Operis Tomo (1)1 velut integro corpore omnibus sibi debitis partibus constante haberes nedum universam creaturarum omnium encyclopedia[m] tribus distinctis ordinibus delineatam, sed certas etiam leges, ac regulas, quibus creata quaeque suos in fines ordinantur, et divinis sibi praefixis mandatis incunctanter obtemperant. — Neque enim solis hominibus a praepotente Opifice praescriptas esse Leges existimandum est; ipsa namque totius Universi compages, quam Mundum appellamus, nonnisi positis, servatisque Legibus in tam discordi elementorum concordia, eadem quae fuit ab initio, etiam nunc perseverat. Quid enim putes iratum mare, et quasi montibus armatum nunc pulsare caelum, nunc terram appellens, totoque corpore veluti furens, et insaniens in universam terram, quam prius operiebat, non refluere nisi quia rerum Conditor, cum appenderet fundamenta terrae, quibus staret in aeternum, etiam legem ponebat aquis ne transirent fines suos? Unde merito aiebat ipse Iobum alloquens, cap. 38. Circumdedi mare in terminis meis, etc. Quaeris quisnam sit terminus quo Deus mare continet ne foras erumpat, et continentem aquis obruat? Luculenter explicat id Basilius, Seleuc. orat. 1. Nudat (Deus) aquis terrae dorsa, quibusdam velut in cellis maria concludens, dum imperio in abyssum utitur pro claustro, et arena, quasi habena formidabili mare continet, terram liberam servans a pelagi eluvione. Subdit mox aeque eleganter: Fertur illud quidem fluctibus alte elatum; ubi vero terminos attigerit, revertit, refugitque, et Domini vocem litoribus inscriptam cum intuitum fuerit, curvatis fluctibus termini positorem adorat. Quis explicet quam regulata temporum rarietate, immutabilique vicissitudine Caelorum et Astrorum motus recursant, ut veluti in paginis elementorum, et voluminibus temporum divinae institutionis doctrina legeretur? ait S. Prosper lib. 2. De vocat. Gentium cap. 1. — Ne vero hominem solum relictum esse arbitrio censendum est, quasi nullis legibus instruatur, quibus rectae rationi, ac virtuti consentanea societ, et prae se ferre queat: Deus enim ipsi praesto est, et iubendo per legem, et per gratiam adiuando, non solum ut quae recta sunt nosse, sed etiam errare nolle, valeat. Lex enim omnis ordinatur ad vitae directionem, et institutionem: est enim perfecta iuris Dei in hominem, et officii hominis erga Deum, seipsum, et homines alios, regula.
Apparet igitur quam ordinata, quamque stricto limite praesens Tractatus cum praecedentibus cohaereant. Inde etiam non modicum iuvat, quod peccati cognitio rite haberi possit, aliisque exacta Dei lege notitia; maximè cum dixerit Apostolus ad Rom. I.2 Peccatum non cognovi nisi per legem; nam concupiscentiam nesciebam nisi lex diceret: Non concupisces. Accedit quod lex, praesertim divina, sit praeparatio quaedam ad gratiam, ut ex peccati et miseriae hominis declaratione, gratia salutaris necessitas aperiatur, et desiderium eius in nobis excitetur. Unde S. Paulus ad Galatas, c. 3. v. 24. legem appellat paedagogum nostrum in Christo, ut ex fide iustificemur. Unde S. Augustinus, lib. De perfectione iustitiae: Ad hoc lex praecipit, ut cum in his implendis homo defecerit, non se extollat superbia tumidus, sed ad gratiam confugiat fatigatus, ac si eum lex terrendo, ad Christum diligendum, pedagogi officio perducat. Licet autem ista de sola lege Mosaica dicta sint tam ab Apostolo quam a S. Augustino, nihilominus omni prorsus legi possunt attribui. Siquidem lex omnis bonum praecipiendo et prohibendo malum hominis animum praeparat ad gratiam et fidem Christi, ut videlicet minori cum reluctantia ab homine per legem iam in ordine constituto utraque suscipiatur. Oportuit ergo tractatum hunc praecedentibus annectere ad planiorem et pleniorem disputationum de peccatis intelligentiam, et ut haec tractatio facem praebeat ad ea quae in sequentibus voluminibus de Christi Domini incarnationis mysterio, deque ipsius divinae gratiae fecunditate, necessitate et praecellentiis sumus dicturi. Inde mirum nemini videri debet quod Theologi divinis rebus tractandis dediti, etiam de Legibus disputationem suscipiant, et in ea versentur; materia, quae sibi communis est cum Philosophis moralibus, et iuris utriusque, Pontificii nimirum, ac Caesarei, Doctoribus. At versantur longe praestantiori ratione quam Philosophi, qui de legibus tantum scripserunt, et tradiderunt ea, quae lumine naturali cognosci possunt, ac iudicari, conducere ad hominum mores recte instituendos, et ad Rempublicam in pace, ac secura concordia, et iustitia continendam. — Nobiliori etiam, sanctiorique consideratione circa leges occupantur, quam Iurisperiti Caesarei; nam qui ius civile tractant, suppositis principiis generalibus philosophiae moralis, ad quas leges humanas, et civiles revocare conantur, tradunt, et explicant in particulari leges ipsas, civili auctoritate conditas ad instituendos Reipublicae mores politicos, in ordine ad externam iustitiam, et pacem reipublicae fovendam, ac servandam: Pontificii vero, qui ius Canonicum profitentur, disputant de legibus auctoritate Ecclesiastica praescriptis; quatenus spectant regimen, et ordinem publicum in fidelium coetu stabiliendum; quo nempe iusta moderatione et administratione Sacramenta conferantur, Ecclesiastica beneficia dispensentur, Ordinum functiones, qua decet reverentia et veneratione exerceantur; denique ut pax, et iusta moderatio in universo statu Ecclesiastico servetur. — Theologi vero non solum de legibus divinis positivis, quae proprie ad illos pertinent, utpote quae sola Dei revelatione innotescant, verum etiam de naturali, et humana disputant; sed ob altiorem finem, quem intendunt Philosophi aut Iurisperiti: nempe ut conscientiam fidelium bene formandam, et instruendam circa obligationem huiusmodi legum, necnon ad dirigendas humanas aetates in ordine ad meritum, aut demeritum vitae aeternae, et quatenus conducunt ad salutem, et finem supernaturalem assequendum. Idque probant non solum ex principiis moralibus, et solo naturali lumine enucleatis; verum etiam ex principiis fidei; declarando videlicet qualiter leges omnes a Deo Legislatorum omnium Principe ducere debeant originem, eiusque auctoritate firmari, iuxta illud Proverb. 8. Per me Reges regnant, et legum Conditores iusta decernunt. — Ne ergo in suscepto fine delinquamus, praesentem Tractatum De Legibus instituendum auspicando; siquidem haec materies Theologum spectat; quam ut congruenti ordine expendamus, iuxta servatam a nobis hactenus scribendi methodum, praesentem Tractatum tribus Disputationibus absolvemus: quarum Prima erit de lege naturali. Secunda, de lege divina. Tertia, de lege humana. Quibus maioris claritatis gratia, praemittenda est sequens
Disputatio I: De Legibus in Communi
Variam esse nominis Legis acceptionem, diversamque eius appellationem, tum apud sacros, tum apud profanos, nemo Theologorum est qui nesciat. Etenim Scriptura sacra legem pluribus titulis illustrat, et significat: eam enim interdum nomine voluntatis appellat. Sic Psalm. 102. Notas fecit vias suas Moysi, et filiis Israel voluntates suas. Sic pariter 2. Machab. 1. Det vobis cor omnibus ut faciatis eius voluntatem. Interdum illam lucis ac lucernae nomine exprimit. Sic Prov. 6. Mandatum est lex, et lux via vitae. Alias iugum vocitat, sic Psalm. 2. Proiciamus a nobis iugum ipsorum. Et Matthaei 11. Iugum meum suave est. Nonnunquam legem praecepti nomine explicat. Sic Psalm. 18. Praeceptum Domini lucidum. Saepius mandatum nominat. Sic Psal. 118. Tu mandasti mandata tua custodiri nimis, et Matthaei 19. Si vis ad vitam ingredi, serva mandata. — Communiori autem ac magis vulgato nomine lex appellatur. Cuius quidem nominis triplex est usurpatio: Prima quidem communis et impropria, pro quacunque regula naturae, artis, et actuum humanorum. Lex naturae hic appellatur, non illud rationis dictamen singulis hominibus ingenitum, quo quisque novit quid rationi congruat aut repugnet; sed quae rebus omnibus ab Auctore naturae est indita; nihilque aliud est quam ipsa rei cuiuslibet propensio, qua fertur in id quod sibi conveniens est: qua ratione S. Paulus inclinationem appetitus sensitivi in bonum sibi congruum appellat legem membrorum, et legem peccati ad Rom. 7. Lex artis ea dicitur, quae complectitur regulas iuxta quas artis opera formari debent, ut dicantur perfecta; sic dicimus leges Grammaticae etc. Denique lex morum est norma seu regula quarumcumque actionum tam intellectus quam voluntatis. — Strictius autem, et magis proprie lex dicitur regula morum sive iusta, sive iniqua, qualiter etiam tyrannorum praescripta leges dicuntur. Sic Isaiae 10. Vae qui condunt leges iniquas. Sic pariter S. Isidorus legem usurpat lib. 2. Etymologiarum, cap. 10. dum ait, legem esse constitutionem populi quam maiores natu cum plebibus sanxerunt. Strictissime autem, et in adaequata significatione, lex usurpatur pro ordine rationis ad bonum commune stabilito, et ab eo qui curam habet communitatis promulgato, cum obligatione ad eius observantiam. De qua posteriori legis usurpatione sermo futurus est in sequentibus Quaestionibus.
Quaestio I: De natura, et definitione legis
Nos immoramur in adstruenda et asserenda legis necessitate et existentia: eam enim aperte satis insinuat ipsa creaturae intellectualis defectibilitas, et exigentia: cum enim ipsa plerumque a fine honestatis, in quem debet collineare, deflectat, et exorbitet, opus habet aliqua regula qua veluti manu ducatur ad eum finem assequendum. Quae si vera sint de fine naturali, longe debent esse certiora de supernaturali, qui cum omnino captui, et viribus ipsius creaturae rationalis prorsus excedat, et humanae menti naturaliter sit ignotus: non potest quisquam ad illum pertingere, nisi et altiori lege dirigatur, et supernaturalibus auxiliis adiuvetur. — Id ipsum probat ipsa maxima legum utilitas ad institutionem, et conservationem Reipublicae, cuius salutem in legibus constitutam esse merito dixit Aristoteles 5. Rhetoricorum: leges enim a republica si quis auferat, animam ipsam a corpore divellet: siquidem ubi desunt leges, furta, homicidia, et quilibet alia scelera impune grassantur, unde vulgatum illud Augustini: Remota iustitia, quae per leges potissimum stabilitur, quid sunt regna, nisi magna latrocinia! Cui etiam consonat illud Isidori lib. 2. Etymolog. c. 20. Factae sunt leges, ut earum metu cessaret humanum ausum, tutusque sit inter impios innocentia, et in ipsis impiis formidato supplicio infracta nocendi facultas.
Solum itaque hic suscipimus explicandam legis naturam; quocirca
Notanda 1. Legem secundum nominis etymon dici vel a ligando, quod homines liget, et obliget ad sui observationem: qua ratione Deus de perduellibus Iudaeis conqueritur Ieremiae 2. Confregisti iugum meum, rupisti vincula mea, dixisti: Non serviam. Et Matth. 23. Christus Pharisaeorum hypocresin et duritiem insinuans, ait: Alligant onera gravia etc. Secundo lex dicitur a legendo: quia leges, praesertim positiva, legi, et promulgari debent postquam instituta sunt, ut subditos obligent; vel quia homo legit in ipsa lege quid agendum, quidve omittendum sit: vel denique, quia leges olim scripto tradebantur ut ab omnibus legi et intelligi possent. Hinc Isidorus lib. 2. Etymolog. c. 10. Hoc interest, inquit, inter legem, et morem, quod lex scripta est, mos vero est vetustate probata consuetudo. Cui probat Cicero, lib. 1. De legibus, ubi dicit legis vocem a verbo lego esse derivatam, quod in publicis tabulis legenda fertur, ut omnibus innotescat: vel dicitur ab eligendo seu deligendo, quia in ea delectus habetur rerum agendarum vel fugiendarum: lex enim omnis dictat qua sint eligenda quaeve respuenda. Quae postrema legis usurpatio ad praesens nostrum institutum aptior videtur et convenientior. Ab Hebraeis vero lex dicitur thorah a verbo quod in hiphil significat docere, quia lex omnis singulos homines de officio suo admonet, eosque de rebus agendis vel carendis informat. Graecis vero dicitur νομος a verbo νεμειν quod tum regere, tum distribuere notat, quia iuxta eius praescriptum homines regi debent, et cuique, quod suum est, tribuere. Hinc S. Augustinus, Comment. in Psalm. 59 post medium, observat quod etsi lex in lingua latina foeminini sit generis, in graetamen est masculini: magis enim, inquit, masculinam vim habet, quin regit, non regitur.
Notanda 2. Quod etsi lex a legendo non absurde censeatur derivari, potissima tamen ratio legis in sermone scripto vel audito non est constituenda, sed in rebus ipsis quae imperantur vel prohibentur.
Solitarum enim rerum est fieri vel non fieri, non proprie mandatorum aut sermonum, inquit Guillelmus Parisiensis tractatu De legibus, cap. 1; qui enim imperat currere, non verbum imperat, sed cursum ipsum; neque qui obedit, verbum currendi facit, sed cursum ipsum proprie; sicut igitur proprie res vel fieri vel omitti dicuntur, ita proprie imperari et prohiberi; quare etiam proprie imperatae et prohibitae sunt res, figurate vero sermones: praecepta igitur, et mandata, et lex primo, et proprie leguntur sicut et intelliguntur; res enim sunt proprie quarum proprie, et primo intellectus quaeritur. Quod utique confirmat ulterius ibidem dicens: Regulae honestatis sunt, quales sunt, Deum esse honorandum, Deum esse timendum, Deum esse adorandum: omnem hominem esse diligendum: omni homini consulendum, sive illae regulae scriptae sint exterius, sive non, et sive audiantur exterius, sive non, verae sunt et tenendae. Et obligatus est unusquisque debito honorandi Deum debitoque timendi eum, sive legat foris scriptum, sive non, et sive audiat haec foris, sive non. Et ad hunc modum se habet de aliis, quae sunt debita per se; licet verum sit, quod maior notitia altitudinis, et potentiae Dei, debitum honoris, atque timoris ad eum, et obligationem augeat. Manifestum igitur est, quia, et regulae honestatis, et debita, sive obligationes agendi quaedam, et declinandi quaedam, sunt cessantibus omni sermone atque scriptura; et quia praevericatio, et peccatum similiter sunt absque his, quare quaedam lex ex necessitate est praeter hoc. Amplius: tota honestas indubitanter in anima est, honestas inquam vitae humanae, et morum; honestas autem vitae, et regulata, et ordinata, et moderata: non autem regulata est, vel moderata, vel ordinata, nisi honestate; nec decora, nisi honestate. Quare totum id quod ordinat, regulat, moderatur, et decorat vitam humanam, in anima est: est igitur praeter sermones, atque scripturam, cum illa foris sint. Cum igitur vel lex sit, quae ordinat, regulat, moderatur, atque decorat vitam humanam; manifestum est veram legem esse in anima. Amplius: quid est lex vera, nisi ars quaedam aut sapientia recte honesteque vivendi? Omnis autem ars, et omnis sapientia in anima est; quare si vere dictum est, quia vera lex ars est, et sapientia recte honesteque vivendi, vere lex est, et vera natura lex in anima.
Inde concludit quod magis proprie magisque veraciter lex dicitur quod est in mente, quam quod est in scripto vel voce. Cuius autem facultatis actus sit lex, an intellectus, an vero voluntatis ut appareat
Notandum 3. Legem proprie duobus modis usurpari: Primo quidem pro actu, idque vel quatenus est in legislatore, vel prout est in subdito. Secundo pro eo quod remanet per modum habitus; suum nempe semper conservans vigorem ab eo tempore quo promulgata fuit, donec vel a Principe revocetur, vel contraria ac diuturna consuetudine abrogetur; ratione cuius vulgatum illud Iurisperitorum: lex semper loquitur. Lex autem quatenus actus est in legislatore, plures actus specie distinctos connotat, et involvit, tam ex parte intellectus, quam ex parte voluntatis. Primo quidem includit intentionem boni communis procurandi. Secundo iudicium speculativum, quo iudicatur media aliqua esse bono communi convenientia, vel disconvenientia. Tertio iudicium practicum dictans haec esse vitanda a subditis, haec amplectenda. Quarto voluntatem qua legislator vult quaedam fieri vel non fieri. Quinto ipsummet voluntatis actum, quo idem legislator vult obligare subditos ad suae legis observantiam. Sexto denique actum imperii quo talem observationem praecipit.
Quatenus autem lex sumitur pro actu qui est in subditis, includit, primo actum intellectus iudicantis sibi necessarium, et congruum esse legem observare. Secundo actum voluntatis, quo libere vult, et acceptat legis observantiam.
Hinc controversia movetur apud Theologos, in quonam ex his omnibus actibus natura legis proprie consistat: sunt enim qui doceant cum S. Thoma legem essentialiter consistere in solo actu intellectus. Censent aliqui cum Gersone lib. 2. De potestate Ecclesiast., consideratione 13. Legis naturam in utroque actu intellectus, et voluntatis esse constituendam. Communis est autem Subtilis Doctoris discipulorum sententia, illam in solo actu voluntatis praecise reponendam esse. Quae sententia prius quam firmetur, sit
Conclusio prima. — Lex in genere recte describitur regula perseverans actionum humanarum, indita vel praescripta, propter bonum commune, ab eo qui gerit curam communitatis, et in eam auctoritatem supremam obtinet, indita, obligans ad aliquid faciendum, aut omittendum quod sit rectae rationi consentaneum.
Dicitur 1. Regula: quia lex formaliter, et per se indicat agenda et omittenda, in quo generice veluti convenit cum synderesi, et conscientia; hae namque sunt etiam regulae. — 2. Perseverans, ut lex distinguatur a simplici mandato et praecepto, quod pro arbitrio et voluntate praecipientis tollitur; lex enim cum a prima rectitudine et veritate, quae Deus est, originem trahat, cumque prima veritas et rectitudo ex natura sua sit immutabilis, lex pariter aliquam immutabilitatem et perpetuitatem involvere debet ratione sui, licet nonnumquam mutationi sit obnoxia, vel ratione materiae cui applicatur, vel ratione finis ob quem conditur: sic leges caeremoniales et iudiciales Veteris Legis, per advenientem Novam Legem cessarunt et revocatae sunt: priores quidem, quia cum essent umbrae et figurae futurorum, adveniente veritate desierunt: posteriores vero, quia cum praescriptae essent populo adhuc servituti mancipato, cessare debuerunt ad praesentiam legis Evangelicae, quae iugum suave est, et onus leve: quippe cum amore praescripta et promulgata fuerit, amoreque adimplenda sit. — 3. Actionum humanarum: etsi enim lege, et praecepto Angeli ligari possint, et ad aliquid faciendum aut omittendum astringi, de angelicis tamen actionibus sermonem hic non instituimus, sicut nec de actionibus hominis naturalibus, et necessariis, quippe cum illae ad honestatem dirigi nequeant. — 4. Indita, vel praescripta: ut tam lex naturalis, quam positiva, divina,
Ecclesiastica, aut politica sub hac definitione involvantur. — 2. Additur propter bonum commune: cum enim finis legis sit reipublicae felicitas, eam ad privatum commodum detorquere non licet. Hinc merito positum est, legum scopum esse utilitatem honestam: namque nec Deus, aut respublica, alium in finem potestatem superioribus contulit, quam ut leges ferendo commune bonum procurent. Hinc inter regem, et tyrannum id interest, quod ille publicum, hic privatum commodum in administratione et gubernatione quaerat. — 3. Insinuata ab eo qui curam communitatis habet, auctoritatemque et iurisdictionem in eam obtinet: qui enim alios ad parendum et obediendum compellit, necessum est in eos supremam potestatem exerceat; quae scilicet potestas in Legislatore ordinata est ad regimen communitatis, et distinguitur a potestate privata et oeconomica quae residet in capite privatae familiae, v. g. in patre respectu filiorum, heri respectu famulorum, quibus potest dare praecepta domestica, non Leges praescribere. Oportet ergo ut illa potestas legislativa in communitatem aliquam protendatur. Opus est etiam ut sit suprema: non enim in communitatem iurisdictio sufficit ad Leges condendas, et praescribendas: haec enim pro foro externo in plurimis reperitur limitata, v. g. in iudicibus ordinariis, et superioribus subalternis, quibus competit quidem politici regiminis auctoritas, non tamen legislativa potestas. — 4. Denique subditur obligans vel ad aliquid, etc. ut Lex distinguatur a monitionibus, exhortationibus, consiliis, instructionibus, etc. quae nullam obligationem inducunt, sed tantum directionem; Lex autem nedum dirigit, sed et obligat ad id quod est rectum seu rectae rationi consentaneum; non quidem solum et simpliciter ad iustum, quia lex non ad solius iustitiae, sed et aliarum virtutum materiam pertinet. Distinguitur pariter a permissione, quia permissio proprie non est actio legis, sed actionis negatio, nisi quatenus alios ab eo cui permittitur adstringit et cohibet ne rei permissae impedimentum ponat.
Hae autem omnes aut saltem praecipuae definitionis particulae enucleatius intra examinabuntur, quo Legis natura clarius appareat.
Conclusio secunda. — Lex formaliter est actus voluntatis, praesupponens actum intellectus, quo legislator iudicat materiam legis convenientem esse ut sub obligatione decernatur. Haec est Doctoris in 1. d. 11. n. 2. ubi ait: Dico quod Leges aliquae generales rectae de operabilibus dictantes praefixae sunt a voluntate divina, et non quidem ab intellectu divino, ut praecedat actum voluntatis divinae. Quibus Doctor aperte significat divinam Legem non in actu divini intellectus, sed divinae voluntatis esse formaliter reponendam: sed idem a simili dicendum est de Lege humana, Civili, et Ecclesiastica propter paritatem rationis: ergo censet Doctor quamlibet Legem in actu voluntatis esse constituendam.
Probatur Primo. In eo actu formaliter ratio legis est constituenda quem Scriptura sacra ad legem significandam et exprimendam solito usurpat: at Scriptura sacra Legem ordinarie significat per actum voluntatis: ergo in illo ratio Legis est reponenda. Maior constat: Minor probatur ex illo Psalmi 39. In capite libri scriptum est de me ut facerem voluntatem tuam, Deus meus volui, et Legem tuam in medio ventris mei. Et Ps. 102. Notas fecit vias suas Moysi, filiis Israel voluntates suas, idest, Leges, et praecepta sua. Et 2. Machab. 1. Det vobis cor omnibus, ut colatis eum, et faciatis eius voluntatem, idest, eius Legem servetis, et impleatis. — Confirmatur ex eo quod Leges civiles dicuntur esse Principum placita: nam lib. 1. ff. De Constit. Princip. dicitur: Quod Principi placuit, legis habet vigorem. Hinc S. August. De Civit. Dei, lib. 6. Arbitraria, inquit, Principum pro Legibus erant. Insuper Aristoteles in Rhetorica, c. 1. affirmat Legem esse communem civitatis consensum: et Cicero, lib. 1. De Legibus docet, legem ab electione dictum esse: sed placitum, consensu probatum, et quod ab electione procedit voluntatis actum importat: ergo in voluntatis actu est reponenda.
Nec valet replicare in Thomistis praefata testimonia insinuare quidem Legem esse actum voluntatis; non quidem elicitive, sed solum connotative, et praesuppositive; ita quod nulla sit Lex quae aliquem in legislatoris voluntate actum non supponat vel connotet; in eo tamen voluntatis actu non sit formaliter reponenda. — Haec, inquam, replicatio nulla prorsus apparet: tum quia simpliciter et absolute praefata testimonia Legem voluntatis actum appellant, dum eam vel voluntatem, vel placitum, vel consensum, vel electionem nominant: tum quia magis voluntas praesupponit actum intellectus, quam intellectus actum voluntatis, maxime in eis operationibus quae non solum interius formandae, sed etiam exterius proferendae sunt per applicationem facultatum exteriorum, quod utique ad voluntatem, non ad intellectum spectat.
Probatur id ipsum ratione theologica: Ad eam facultatem spectat essentialiter ratio Legis, ad quam pertinet ordinare in finem; ad eam autem pertinet ordinare in finem, ad quam ipse finis pertinet: sed tantum ad voluntatem finis assequendus pertinet: ergo, etc. Maior constat, Lex enim nihil aliud est, quam manuductio quaedam, qua creaturae rationales in suum finem recto veluti tramite deducuntur. Minor etiam est evidens; siquidem obiectum voluntatis est ipse finis comparandus; finis enim et bonum invicem convertuntur; bonum autem ad voluntatem spectat, sicut verum ad intellectum. — Deinde, munus Legis, eiusque propria ratio per quam ab aliis actionum humanarum regulis distinguitur, consistit in decreto obligativo quo moventur subditi ad recte operandum, seu ad eliciendam operationem Legi conformem: sed movere ad exercitium operationis, in ordine ad aliquem finem, spectat ad voluntatem; quia, ut mox dictum est, obiectum voluntatis est finis, qui est primum principium in agibilibus: ergo lex ad voluntatem pertinet. — Denique, ad hanc potentiam pertinet actus legis essentialiter ad quam pertinet esse regulam humanarum actionum: sed voluntas est ipsa regula humanarum actionum: ergo, etc. Maior est evidens; Lex enim essentialiter est actuum humanorum regula et mensura quaedam. Minor etiam est evidens: siquidem divina voluntas est prima regula ad quam collineare debent omnes creaturarum rationalium actus, ut recti, et perfecti censeantur: iuxta illud Christi Domini oraculum Matthaei 5. Estote ergo, et vos perfecti, sicut Pater vester coelestis perfectus est: voluntas autem Praelatorum et Principum est secunda regula rectitudinis earundem actionum, et quaedam eius divinae voluntatis participatio: ergo, etc.
Quae hanc adversus assertionem proferunt Thomistae, solum probant secundam partem nostrae Conclusionis; nempe quod Lex praesupponat actum intellectus, quo Legislator iudicet legis materiam communitati congruere, qua ratione interdum lex in Scriptura sacra nomine lucis exprimitur; sic Psalm. 4. Signatum est super nos lumen vultus tui: Psal. 18. Praeceptum Domini lucidum illuminans oculos. Prov. 6. Mandatum lucerna est, et lex lux, sed lumen ac illuminatio ad intellectum pertinent; cum illuminatio in spiritualibus, nihil aliud sit, quam veritatis manifestatio, iuxta illud ad Ephes. 5. Omne quod manifestatur lumen est: adeoque lex actum intellectus importat ac praesupponit; quapropter S. August. lib. De libero arbitrio, c. 1. Legem appellat rationem summam cui semper obtemperandum est.
Ratio namque necessario ad lationem legis desideratur, ut ipsa iusta prudensque sit; adeoque etiam suo modo subditos dirigit per intimationem, et significationem legis positae; propria tamen legis directio, qua fit per impositionem obligationis ad aliquid efficiendum vel omittendum, in solum actum voluntatis est retundenda: unde ipsa etiam voluntas quodammodo illuminat et instruit; qua ratione S. Anselmus lib. De voluntate Dei, cap. 4. ait, Voluntatem Dei esse magistram humanae voluntatis, quatenus nempe illa divina voluntas obiective proposita creaturis ratione utentibus, monstrat eis quid ipsorum voluntas amplecti, quidve refugere debeat, non secus ac manus statuae in via demonstrat quo eundum est. — His accedit Cicero lib. 1. De legibus, ubi agens de iuris principiis, et Veterum de legis definitione sententia scribit: Lex est ratio summa insita a natura, quae iubet ea quae facienda sunt, prohibetque contraria. Licet autem haec de sola lege naturali dicta videantur, nihilominus cuivis alteri legi statuendae possunt adaptari. Unde subdit: Eadem ratio cum est in hominis mente confirmata et confecta lex est; itaque arbitrantur prudentiam esse legem, cuius ea vis sit, ut recte facere iubeat, vetet delinquere. Hinc rationis, necnon et hominis ratione praediti elogium egregie celebrat paulo post his verbis:
Animal hoc providum, sagax, multiplex, acutum, memor, plenum rationis et consilii, quem vocamus hominem, praeclara quadam conditione generatum esse a Supremo Deo. Solum est enim ex tot animantium generibus, atque naturis particeps rationis et cogitationis, cum coetera sint omnia expertia. Quid est autem, non dicam in homine, sed in omni coelo, atque terra, ratione divinius? Qua cum adolevit, atque perfecta est, nominatur rite sapientia. Est igitur, quoniam nihil est ratione melius, eaque et in homine et in Deo, prima homini cum Deo rationis societas. Inter quos autem ratio, inter eosdem etiam recta ratio communis est. Quae cum sit lex, lege quoque consociati homines cum Diis putandi sumus. Inter quos porro est communis legis, inter eos communis iuris est. Quibus autem haec sunt inter eos communia, eiusdemque civitatis habendi sunt. Si vero iisdem imperiis et potestatibus parent, multo etiam magis parent huic coelesti descriptioni, mentique divinae, et praepotenti Deo. Unde etiam universus hic mundus una civitas communis Deorum atque hominum est existimanda. Et quod in civitatibus, ratione quadam, de > qua dicetur idoneo loco, agnationibus familiarum distinguuntur status, id in rerum natura tanto est magnificentius, tantoque praeclarius ut homines Deorum agnatione et gente teneantur.
Haec Cicero.
Ex his itaque manifestum fit quod etsi lex potissimum consistat in actu voluntatis, attamen praesupponit actum intellectus voluntatem ipsam illustrantis et dirigentis in iis statuendis quae recte rationi et bono publico consona sunt et utilia.
Quaestio II: Utrum lex necessario debeat esse ad bonum commune ordinata, et communitati praescripta
Praesens Quaestio prioris est appendix et explicatio; in qua videlicet definitionis legis particulae quaedam explicantur nitidius, et ampliori discussione ac declaratione probantur, quatenus nempe legis conditiones, quae ad propriam ipsius rationem spectant explanando, ipsius genuina differentia constitutiva facilius innotescat. Quocirca
Notandum 1. Certum esse legem necessario ad aliquem, vel aliquos ferri ac dirigi debere; nam inquit S. Paulus ad Romanos 3. Scimus quoniam quaecumque lex loquitur, his qui in lege sunt loquitur: lex ergo quaelibet essentialiter quamdam habitudinem connotat ad eos quibus praescribitur; subindeque ad explicandam eius rationem, necessario declarandus est terminus huius habitudinis et ordinationis.
Quod ut magis perspicuum appareat, observandum est hominem triplici ratione ac relatione spectari posse, nimirum vel in se, et cum respectu necessario ad Deum, puta si ponamus tantum in mundo unum hominem: vel ad reliquos homines in genere: vel speciatim ad illos quibuscum vivit in societate. In priori consideratione regitur homo per legem naturae; in secunda per legem quam dicunt gentium; in tertia vero per legem civilem, quae rationem praescribit agendorum aut vitandorum, ut pacifica et integra societas servetur.
Constat insuper legem quamlibet ad hominem tamquam ad suum connaturalem terminum dirigi debere; siquidem inferiores creaturae legis proprie dictae non sunt capaces, utpote cum sint incapaces actuum moralium, qui per legem dirigi debent, et regulari. Licet autem Angeli divinae legis suscipiendae, et implendae capaces existant; de ipsis tamen sermo non est impresentiarum; maxime cum hic explicandas leges suscipiamus, quae hominem ad finem suum naturalem aut supernaturalem ordinandum spectant. Unde solum determinandum superest, an sit de ratione legis ut pro aliqua multitudine praescribatur, an vero ad unicam personam etiam dirigi possit.
Notandum 2. Communitatem distingui posse duplicem: unam quidem ex natura, alteram ex instituto. Naturalis est ea qua homines invicem conveniunt in eadem rationali natura, quae ad societatem et conversationem ordinatur; Homo namque, ait Aristoteles, est animal ad societatem natum, et aptum: posterior vero est hominum coniunctio politica, vel mystica in eadem congregatione, eodemque coetu. Priorem communitatem respicit lex naturalis, quae per lumen rationis unicuique homini proponitur; quia non fertur ad unumquemque hominem in particulari et in individuo, ut talis est, v. g. Petrus aut
Paulus, sed in specie, et quatenus est homo. Posterior communitas subdistingui potest duplex: una quidem Ecclesiastica, non humano sed divino iure instituta; eo quod ab ipso Deo ordinata sit sub aliquo capite ab ipso designato, et cum aliqua unione ad finem supernaturalem. Huiusmodi fuit olim Synagoga Iudaeorum, nunc vero praestantior Ecclesia Catholica, quae non pro uno vel alio dumtaxat populo, sed pro toto terrarum orbe ab ipso Christo Domino instituta, certisque legibus ac sanctionibus ab eodem ordinata, sub obedientia unius capitis ipsius Christi Domini vices gerentis. Ad eiusmodi communitatem per se primo spectant leges divinae positivae: qualiter leges Veteris Testamenti ad Iudaeos instituendos erant praescripta, et lex gratiae Novi Testamenti lata est pro universa Ecclesia ad Dei cultum, rectamque fidelium institutionem formandam. Ad eandem pariter pertinent leges Canonicae, quamvis non omnes pro universa Ecclesia constituantur, sed iuxta intentionem, vel potestatem illas ferentis. Alia communitas est Politica, ea nempe quae est coetus hominum humano iure invicem sociatorum in ordine ad aliquem finem naturalem sub aliquo capite copulatorum, qua ratione Aristoteles 3. Politic., cap. 10. dixit civitatem esse civium multitudinem habentium inter se morale vinculum sub uno principali moderatore. — Quae iterum distinguitur a Philosophis moralibus, et iurisperitis in perfectam, et imperfectam.
Perfecta communitas ea dicitur, quae est capax politicae gubernationis, quaeve sibi sufficit in hoc ordine, qualiter Aristoteles lib. 1. Politic. cap. 1. asseruit civitatem esse communitatem perfectam, et a fortiori regnum, cuius ipsa civitas est pars, erit perfecta communitas. Communitas imperfecta dicitur illa, quae non est sibi sufficiens, et in qua non congregantur singulae personae, ut membra principalia ad unum corpus politicum instituendum, qualis est domus, cui paterfamilias praest: talis enim communitas per se loquendo non regitur propria potestate iurisdictionis, sed dominativa: atque ita pro diversitate dominii participat diversum modum imperandi respective ad diversos subiectos; aliud enim est ius, vel quasi dominium patrisfamilias in uxorem, aliud in filios, aliud in servos et famulos; unde neque habet perfectam unitatem, seu uniformem potestatem, neque etiam participat proprie politicum regimen: et ideo imperfecta communitas dicitur.
Notandum 3. Certum pariter esse Principes posse leges, et edicta statuere de tributis ac vectigalibus sibi a subditis iuste persolvendis; quod utique iustum esse ipsemet Rex regum oraculo suo comprobavit Matthaei 22. dicens: Reddite quae sunt Caesaris Caesari. Iustae sunt, inquam, illae leges, quia etsi proxime respiciant utilitatem ac commodum Principis cui tributa penduntur, remote tamen spectant ad bonum commune; quia quo magis Princeps abundat, eo facilius reipublicae hostes repellere potest, et sublevare subditos, ne urgente bello aut aliqua gravi necessitate, et clade instante, insolitis subsidiis divexentur. Unde Christophorus Marcellus oratione quam habuit sess. 4. Concilii Lateranensis sub Iulio secundo apposite dixit: Si nullae sint opes Principi, civitatem tutari non potest, nec bellum indicere, nec servare pacem, nec seipsum intra moenia custodire. Inde vectigalia, fiscus, aeraria, solutiones, census, pensiones, tributa sunt, ut decet, a Principe instituenda; quoniam haec non in solius Principis bonum, sed in Reipublicae utilitatem, et commodum refunduntur. An autem iustae sint leges quarum utilitas, et fructus ad solius Principis commodum redundant, hic determinandum est. His praelibatis, tria hic occurrunt determinanda; Primum, an lex ita necessario debeat praescribi alicui communitati, ut ad particulares dirigi nequeat. Secundum, an per se ad bonum communitatis ordinetur. Tertium, an Princeps iuste possit leges ferre quae in privatum dumtaxat illius bonum cedant.
Conclusio prima. — De ratione essentiali legis est, ut pro aliqua tota communitate praescribatur.
Patet huius Conclusionis veritas ex eo maxime quod in hoc lex a praecepto distinguatur, quod praeceptum uni, lex omnibus praescribitur: quatenus illud ad privatam directionem et ordinationem partis, haec ad publicam gubernationem, et reipublicae moderationem ac administrationem spectat. Probatur insuper: primo quidem inductione quadam; nam lex aeterna, et naturalis non uni soli homini convenit; sed in omnium cordibus exaratur: Item lex divina tam vetus, quam nova, communitatibus praescriptae sunt, illa quidem Iudaico populo, haec Ecclesiae universali ac per totum terrarum orbem propagatae. Idipsum constat de iure civili; siquidem lib. 1. ff. De legibus dicitur: lex est commune praeceptum: ff. eodem titulo. Iura non in singulas personas, sed generaliter constituuntur. Idem constat de legibus Canonicis; nam Canones, et decreta a Patribus edita, dicuntur esse leges publicae. Hinc Gregorius IX. in prooemio Decret. ait: Ideo lex ponitur, ut appetitus noxius sub iuris regula limitetur, per quam genus humanum, ut honeste vivat, informetur. Quapropter 1. ff. De legibus, definitio legis traditur in hunc modum: Lex est commune praeceptum virorum prudentium consultum, delictorum quae sponte, vel ignorantia contrahuntur correctio, communis reipublicae sponsio.
Probatur secundo tum ex eo quod lex est principalis actus prudentiae politicae, vel regalis, qua per se primo respicit bonum totius reipublicae aut communitatis cui praescribitur; adeoque non ad unam dumtaxat personam, sed ad totam communitatem ordinatur; tum quia, ut constabit intra, de ratione legis est, quod sit perpetua: sed nulla persona particularis pro hoc mortali statu, pro quo maxime lex praescribitur, potest esse perpetua: ergo ipsi lex formaliter sumpta praescribi non potest, sed communitati: quae eatenus censetur esse perpetua, quatenus per continuam successionem perseverat.
Obicies 1. In iure Canonico lex distinguitur in privatam, et publicam: et hanc quidem Canones cap. Licet, de regularibus, et cap. Duce sunt, volunt praescribi communitati, illam vero privatae personae. Idem pariter traditur in iure Civili; nam Instit. De iure naturali, gentium, et Civili. dividunt leges principis in generales, quae omnes obligant, et personales, quae non ad exemplum trahuntur quoniam non his principes volunt: ergo de ratione legis non est, quod feratur pro tota communitate.
Respondeo, per legem privatam in illis Canonibus intelligi votum conceptum ex speciali inspiratione Spiritus sancti, aut ipsammet divinam inspirationem, qua lex improprie et metaphorice nominatur: eo quod scribatur in corde, et ad id quod voto promissum est implendum, impellat et obliget per modum legis. Ad textum vero
Institutum dicit per legem personalem intelligi eam quae fertur in favorem aut in poenam alicuius personae, et illius successorum, vel cuius executio ad illam personam spectat; sed inde concludere non licet legem non praescribi communitati respective, idest, pro illis, ut membris communitatis, et in commune bonum, saltem mediate; quatenus nempe expedit communi bono merita alicuius reipublicae membri privilegiis donari, ut alii inde stimulentur et accendantur ad promovendum ipsius reipublicae bonum per egregia facinora et opera studiosa.
Obicies 2. Lex est regula moralium operationum hominis: at non tantum communitas hominum, verum etiam singuli homines hac regula indigent, ut ad praescriptum sibi finem dirigantur: ergo lex per se non dicit respectum ad solam communitatem humanam, sed etiam ad singulos homines singillatim, et in individuo spectatos. Confirmatur: lex maxime dirigitur ad illam personam, per quam debet impleri: ergo potius dirigitur ad personam veram, quam ad fictitiam; fictio namque semper supponit veritatem quam imitatur: at communitas est persona ficta; unusquisque autem particularis homo censetur esse persona vera: ergo potiori ratione lex dirigitur ad singulos homines, quam ad totam communitatem.
Respondeo, legem non dici communem praecise, quia soli praescribitur communitati, ut communitas est, et quoddam corpus mysticum abstractive consideratum: sed quia generaliter proponi debet servanda ab omnibus membris illius mystici corporis cui praefigitur tamquam regula operandi recta. Qua ratione patet etiam responsio ad confirmationem: lex enim generaliter proponitur, ut ad omnes et singulos pertinere possit iuxta exigentiam temporis: quo pacto verum est illam dirigi magis ad personas veras quam ad fictas. Uno verbo, lex secundum praescriptum et designationem, immediate ad totam communitatem spectat: at secundum executionem directe fertur in singula eiusdem communitatis membra; sicque magis dirigitur ad singulares personas quam ad ipsam communitatem.
Obicies 3. Quando lex fertur pro communitate, vel solum obligat communitatem ut sic, vel etiam comprehendit singula eiusdem communitatis membra: si primum, tunc communitas se gerit ut particularis persona, subindeque lex poterit dirigi ad unicam dumtaxat personam: si secundum, merito etiam inde concluditur legem pro uno tantum ferri posse; si nempe ita illi expediat.
Respondeo, legem ordinarie ferri ad communitatem non collective, sed distributive: ea scilicet ratione, ut ab omnibus, et singulis de communitate servetur, cum distributione accommodata iuxta legis conditionem. Potest nihilominus aliquando lex ferri in ipsam communitatem, ut communitas est: praecipiendo videlicet, aut prohibendo aliquem actum, qui ab illa sola, ut communitas est, exerceri debeat, non vero a singulis eius membris seorsim spectatis, ut constat de statutis, et praefixis legibus quibus interdum Congregationum, Universitatum, Capitulorum, Collegiorum superiores ac praefecti tenentur aliqua praestare circa publicam et communem administrationem talis corporis sua directioni commissi.
Obicies 4. Praeceptum aliquod non videtur esse a lege distinctum: sed praeceptum uni dumtaxat personae praescribi potest: ergo et lex.
Minor constat. Maior vero probatur: potest enim aliquod praeceptum praescribi propter commune bonum, et ex potestate regendi rempublicam, et singula eius membra ad debitum finem ordinandi: at in eo maxime viget ratio legis: ergo, etc. — Nego maiorem, praeceptum enim, et lex distinguuntur invicem, et si forte non physice, et quoad species naturales actuum, saltem distinguuntur moraliter: quia nempe lex alias habet conditiones quam praeceptum: licet enim omnis lex sit praeceptum, non tamen omne praeceptum est lex, sed oportet ut speciales conditiones habeat quibus a praecepto distinguatur. Primo, namque praeceptum, licet praescribi possit toti communitati, id tamen necessario non exigit, sed potest imponi personae particulari: lex vero semper communitatem personarum necessario respicit, ut probatum est. Secundo, praeceptum expirat morte, vel amotione imponentis, etiamsi absolute, et sine ulla temporis limitatione praescribatur; lex autem non cessat per mortem legislatoris, cum ex natura sua postulet esse perpetua. Tertio, praeceptum potest imponi a quocunque superiore; lex autem ferri nequit, nisi ab eo qui vel a Deo, vel a republica supremam ac legislativam potestatem obtinet; subindeque longe diversa est praecepti, et legis ratio.
Conclusio secunda. — Ad legis naturam spectat, quod propter bonum commune praescribatur.
Probatur primo ex distinctione 4. c. Erit autem lex, ubi legitur: lex nulla privato commodo, sed pro communi civium utilitate debet esse conscripta. Quod utique desumitur ex sancto Isidoro lib. 5. Etymolog. idque conforme est sanctioni duodecim Tabularum: Salus populi suprema lex est. Confirmatur ex S. Basilio Homil. 14. in principium Proverb. non longe ab initio, ubi dixit: Si regnum est legitima potestas, palam est quod praecepto rite regitur, et lege eligitur; qui sane vere hac appellatione dignus est, multum momenti, ac pensi habent, utpote quod in commune omnibus utile est respicientia, et non ad propriae utilitatis scopum ordinata. Ibidemque addit: In hoc tyrannum a rege differre, quod ille sua ipsius quomodocunque respicit, et tuetur: hic subditis consulere tantum quaerit. — Confirmatur insuper ex consensu omnium profanorum, maxime vero Platonis dialog. 1. De legibus, ubi ait, Legislatores communis urbis gratia leges condere debere. Item Aristotelis in Politic., cap. 1. Leges, inquit, ad communem populi salutem sunt ordinandae. Similiter Ciceronis, qui lib. 1. De legibus ait: Constitui leges pro salute reipublicae tuendae esse instituendas.
Suffragatur pariter ratio. Primo quidem, quia publica potestas de se in bonum publicum est ordinata: lex autem omnis emanare debet a publica potestate: debet ergo in bonum publicum ordinari. — Deinde, lex omnis, aut est a Deo legislatore, vel ab homine: si a Deo, ordinatur in bonum commune; quia vel est a Deo ut auctore naturae, vel ab eodem ut auctore gratiae: at utroque modo in bonum commune ordinatur, nimirum ad beatitudinem aeternam in qua homines ultimo suo fine potiuntur. Si ab homine, etiam in bonum commune dirigitur: nam reges et principes non sunt domini, sed administri regni illius, iuxta illud Sapientiae 6. Cum essetis ministri regni eius, non recte iudicastis. Et ex illo Apostoli ad Romanos 13. Ministri enim Dei sunt in hoc ipsius societatis: ergo non habent potestatem legum condendarum nisi in bonum commune: siquidem omnis potestas, quam in subditos exercent, est vel a Deo, vel a populo: si a Deo, constat eam conferri propter bonum commune, quod Deus praecipuo intendit: si a populo, idem patet; nam sicut illam conferunt omnes, ita eo fine, et animo conferunt, ut ad publicum ipsorum bonum exerceatur, non vero ad privatum dumtaxat ipsius Principis commodum: unde in Concilio Toletano 8. cap. 10. Praecipitur, ut qui eligitur in regem, iuret non prospicere proprii iuris commodum, sed prospicere patriae gentisque suae. — Denique, haec veritas inductione patet; nam lex naturalis de se tendit ad bonum commune totius naturae humanae: leges divinae positivi ordinantur ad Dei gloriam, et hominum utilitatem iuxta illud Isaiae 51. Lex a me exiet, et iudicium meum in lucem populorum requiescet. Leges quoque humanae, tam civiles quam Ecclesiasticae, ordinantur ad bonum commune; alioquin verae leges non essent censendae; nam potestas ferendi leges non est hominibus concessa, sive a Deo, sive a republica, ut ea utantur pro libito, et absque ratione; nam ipsa etiam amplissima Apostolis concessa potestas data erat in aedificationem, et non in destructionem, ut docet S. Paulus 2. Corinth. 10. Quapropter Legislatores ea potestate debent uti ad finem legis assequendum; nempe reipublicae bonum, et publicam felicitatem.
Obicies 1. Multae sunt leges quae ad privatum bonum dumtaxat ordinantur, qualis est lex naturalis de tuenda propria vita, etiam cum aliorum vitae dispendio: talis pariter lex de eleemosyna pauperibus eroganda, qua solam illorum particularem utilitatem respicit: talis lex de correptione fraterna, quae particularis hominis emendationem respicit: tales denique leges Ecclesiasticae de percipiendis Sacramentis, puta annua confessione facienda, et sacra Synaxi in Paschate suscipienda. Confirmatur, etsi nulla prorsus esset respublica, unusque dumataxat homo existeret, non minus in eo vigeret lex naturae; dum enim primus Parens solus erat, non degebat absque lege, siquidem naturalis lex in eo vim oblinebat: talis autem lex tunc non potuit ordinari in bonum commune, quia tunc nulla erat hominum societas, nullaque respublica: ergo, etc.
Respondeo, concesso antecedente, negando consequentiam: aliud namque est loqui de materia proxima circa quam lex versatur, aliud de motivo formali propter quod circa talem materiam occupatur; fateor equidem quod materia proxima, circa quam praefatae leges in obiectione immediate versantur, sit bonum particulare; tamen non occupantur circa illud nisi propter motivum boni communis quod per se primo lex respicit: interest enim reipublicae vitam civis cuiuslibet conservare; alioquin ipsa respublica extingueretur, utpote quae nonnisi ex privatis coalescit: interest pariter ne cives egeant, alias essent in periculo vitae, quae ad bonum reipublicae spectat. Unde licet lex de eleemosyna facienda respiciat bonum privatum particularis personae, ut materiam proximam; tamen id totum ordinat in bonum commune, ad quod pertinet reipublicae membra alere, ne pestes aut furta in ea grassentur. Idem dicendum de correctione fraterna, quae ea solum ratione spectat emendationem vitae particularis hominis, ut vitia a republica eliminantur: illa namque societas diu stare nequit, in qua vitium laudatur aut dissimulatur, nec eliminatur.
Idem quoque dicendum de legibus Sacramentorum, quae licet ad bonum particulare, nempe ad salutem aeternam cuiusvis fidelis respiciant; tamen per se primo ordinantur ad bonum commune, nempe ad cultum Dei, qui est omnium hominum finis ultimus, et bonum commune totius naturae humanae, in quo omnes homines communicant. Ad confirmationem dico, quod etsi nulla esset actu respublica, non minus possibilis esset aliqua hominum societas: et cum homo sit animal sociabile, lex naturalis ita ipsum respicit quatenus privatum, ut etiam eum respiciat quatenus est aptus natus ad societatem, et communitatem; adeoque illa lex licet immediate ad particularem hominem spectet, tamquam subiectum in quo resideat; tamen eo fine ipsi inest, ut eum ordinet ad recte instituendam societatem cum aliis qui vel existunt, vel possunt existere. Hinc Adamus ita erat cum lege solus, ut tamen natura sua socium appeteret.
Obicies 2. Si lex omnis essentialiter postularet ordinari ad bonum commune, sequeretur quod cessante communi bono, et publica utilitate, cessaret pariter legis vigor, et obligatio; quin, cessante motivo legis, lex quoque ipsa desinit: at tale consequens est falsum: licet enim v. g. certo cognoscat aliquis quod Ecclesia nullum patiatur detrimentum ex eo quod Petrus moram contrahat conversatur cum publice excommunicatis, tamen ex communi sententia non debet cum ipsis commorari: ergo leges non semper ordinantur in bonum commune.
Distinguo sequellam: deberet cessare legis vigor, et obligatio, si publica auctoritate vel aliqua aequivalente declararetur motivum legis cessare, concedo: secus, nego: sicut enim publica auctoritas declaratur quod lex obligat, ita pariter necessum est interveniat aliquid publicum, quod insinuet motivum legis cessare: puta vel iudicium Principis, vel totius communitatis, vel sapientum penes quos communitatis iudicium depositum esse coniici potest: nam motivum legis ut omnino esse desinat, non sufficit ut cesset respectu alicuius particularis, vel aliquorum ex communitate: sed cessare debet respectu maioris saltem partis communitatis; alioqui particulares, quos non respicit motivum istud, non desinunt legi teneri: v. g. motivum cur Concilium Tridentinum declaraverit imposterum matrimonia clandestina fore invalida, fuit ut occurratur variis fraudibus, et malis quae in eiusmodi genere matrimoniorum contingere solent. Unde licet aliquis bona fide, et absque dolo matrimonium clandestinum contraxerit, ex quo nulla suboriantur incommoda, et mala propter quae prohibita sunt matrimonia clandestina inita, propterea non desinit tale contractum matrimonium esse invalidum; nam licet ratio, et motivum legis cesset in hoc casu particulari, non propterea cessat in communi, cui particulare bonum cedere debet.
Dices 3. Leges et edicta Principum quibus praescribunt et exigunt tributa, vere sunt leges: at illae nullatenus respiciunt bonum commune subditorum, sed solum privatam regis utilitatem: ergo non est de ratione legis quod ad bonum commune ordinetur.
Distinguo minorem: leges illae pendendorum tributorum respiciunt privatam regis utilitatem ut materiam proximam, concedo: ut unicam, nego: ordinantur siquidem ad ipsius reipublicae felicitatem et securitatem, ut nimirum Rex per vectigalia possit et comparare milites quibus respupublica adversus hostes protegatur, et in omnibus ipsius reipublicae communi bono providere.
Quaeres: utrum Legislator non intendens bonum commune reipublicae, sed in eam odio ductus leges ferat, quae tamen de se in bonum commune tendunt, utrum, inquam, leges illae verae et legitimi sint appellandae? — Affirmo, quia illa prava intentio legislatoris est mere personalis, nec redundat in actum quatenus ad utilitatem communem spectat; sicut enim prava iudicis intentio non refert ad valorem sententiae, dummodo illa non sit contra aequitatem; et sicut prava intentio ministri non officit Sacramento, modo non sit contra eius substantiam, puta si conficiendo Sacramentum revera quidem intendat facere quod intendit Ecclesia, sed pravum aliquem sibi finem proponat, nempe vel lucrum, vel aliquid aliud pravum; ita in praesenti bonum commune in ipsa lege spectandum est, non vero in ipsa intentione legislatoris. Quam utique sententiam aperte tradit S. Augustinus, lib. 1. De arbitrio, scribens: Lex quae tuendi populi causa lata est, nullius libidinis argui potest; siquidem ille qui tulit, si Dei iussu tulit, idest, quod praecipit aeterna iustitia, expers omnis libidinis id agere potuit. Si autem ille cum aliqua libidine hoc statuit, non ex eo fit, ut ei legi cum libidine oboedire necesse sit, et quia bona lex, et a bono ferri potest. Cuius etiam alteram rationem indicat infra scribens, quod licet ille cum libidine legem tulerit, tamen potest illi legi sine libidine obtemperari. Quare licet legislator peccet defectu bonae intentionis, quam erga bonum publicum habere debet; quia tamen ista constitutio de se ordinatur in bonum commune, sufficit ut censeatur habere conditionem hanc desideratam ad veram et proprie dictam legem.
Quaeres 2. Quandonam lex censeri possit in bonum commune recte ordinari? — Respondeo, tune censeri quamlibet legem sic recte iusteque ordinari, primo quando vel mediate vel immediate Dei gloriam respicit, et ad finem ultimum supernaturalem conducit. Hinc Leges omnes civiles iniquae sunt, nec rationem legis, vigorem, ac dignitatem obtinent, si Dei vel Ecclesiae ordinationi repugnent: unde Can. Non licet, dist. 10. ita statuitur: Non licet Imperatori, vel cuiquam pietatem custodienti aliquid contra divina mandata praesumere, nec quidquam quod Evangelicis vel Propheticis aut Apostolicis regulis obsitet, agere. Et Can. Suscepimus te, decernitur quod Constitutiones Principum Ecclesiasticis legibus postponendae sunt: ubi autem Evangelicis atque Canonicis decretis non obstiterint, omni reverentia dignae habeantur. Hinc Simmachus Papa epist. 7. qui est ad Anastasium Imperatorem ita scribit: Nos quidem potestates humanas suo loco suscipimus, donec contra Deum suas erigant voluntates: Caeterum si omnis potestas a Deo est, magis ergo quae rebus est praeposita divinis. Dafer Deo in nobis, et nos deferemus Deo in te: Caeterum si tu Deo non deferas, non potes eius uti privilegio cuius iura contemnis. Et S. Augustinus lib. 11. De Civit. Dei, cap. 21. Quae iustitia est hominis, inquit, quae ipsum hominem vero Deo tollit? ab omni lex iusta esse debet. — Secundo, lex censetur in bonum commune ordinata, dum respiciens civitatem, v. g. quae est pars regni, magis respicit bonum regni, quam bonum civitatis: secus vero si contrarium accidat: bonum enim partis postponendum est bono totius. — Tertio, ut lex sit in bonum commune, non requiritur ut in bonum omnium aliorum regnorum cedat, sed potest censeri in bonum commune ordinari si regno cui praescribitur sit utilis: cum enim plura regna non sint sibi invicem subordinata, neque unum sit pars alterius, sicut civitas est pars regni, non est necesse quod ubi lex uni regno est utilis, aliis etiam regnis proficere debeat: nihilominus quantum fieri potest, providere debet Princeps ne legem suis subditis utilem ferendo, vicinis obsit, ubi utrorumque utilitas procurari potest. Si tamen non possit Princeps bono sui regni prospicere absque aliquo vicinorum incommodo, non minus legitime potest ferre legem quae cedat in bonum commune sui regni, esto futura sit in vicinorum perniciem; quia ante omnia debet regni sui communi bono invigilare.
Conclusio tertia. — NON POSSET PRINCEPS IUSTAE LEGES FERRE QUIBUS BONA PARTICULARIA SUBDITORUM ITA IN PROPRIUM IPSIUS COMMODUM CEDANT, UT NULLATENUS ETIAM REMOTE AD BONUM COMMUNE SUBDITORUM ORDINENTUR.
Quod utique Probatur primo ex Script. Deuteronom. 17. ubi praescribitur forma regni, et iuris dicendi in hunc modum: Cum fuerit constitutus (Rex) non multiplicabit sibi equos, nec reducet populum in Aegyptum, equitatus numero sublevatus.... non habebit uxores plurimas, quae alliciant animam eius, neque argenti et auri immensa pondera. Postquam autem sederit in solio regni sui, describet sibi Deuteronomium legis huius in volumine, accipiens exemplar a Sacerdotibus leviticae tribus, et habebit secum, legetque illud omnibus diebus vitae suae, ut discat timere Dominum Deum suum, ne eleveretur cor eius in superbiam super fratres suos, neque declinet in partem dexteram, vel sinistram, ut longo tempore regnet ipse, et filii eius super Israel. Quo divino edicto regibus rationi congruit. — Hinc 3. Regum cap. 21. severe animadvertit Deus in Achab, et Iezabel eo quod vineam Naboth Iezrailitae per vim occupaverint; et Ezechielis 34.1 graviter arguuntur Pastores, quo nomine omnes superiores designantur, quod pascant semetipsos: Ad Pastores Israhel qui pascebant semetipsos: Nonne greges a Pastoribus pascuntur? Lac comedebatis, lana operiebamini, et quod crassum erat occidebatis: gregem autem meum non pascebatis. Quod infirmum fuit non consolidastis, et quod aegrotum non sanastis, quod confractum est non alligastis, et quod abiectum est non reduxistis, et quod perierat non quaesivistis: sed cum austeritate imperabatis eis, et cum potentia. Similem reprehensionem habet adversus Principes cap. 22. Hinc cap. 46. statuit Deus: Non accipiet Princeps de haereditate populi per violentiam, et de possessione eorum: sed de possessione sua haereditatem dabit filiis suis.
Probatur eadem veritas ex Concilio Toletano VIII. cap. 1. in quo habetur Reges Gothorum Christianos dum principatum instituebant, et induebant, tales debuisse existere, quales his verbis describuntur: Erunt Catholicae fidei assertores, erunt actibus, iudiciis, et vita modesti, erunt in provisionibus rerum parci, potius quam extenti, ut nulla vi aut factione scripturarum, vel definitionum qualiumcunque contractus a subditis vel exigant, vel exigendos intendant: erunt non prospectantes proprii iuris commodi, sed consulentes patriae atque genti. — Simile quid statutum fuit in Concilio Parisiensi coacto circa annum Christi 829. sub Ludovico, et Lothario Imperatoribus; ubi inter ea quae ad iustitiam Regis pertinere agnoscuntur, primum locum habet istud, Neminem iniuste per potentiam opprimere: at quando bona subditorum in bonum suum privatum, et nullo modo in publicum Princeps convertit, ille per potentiam subditos opprimit: ergo, etc.
Hanc veritatem diserte explicat S. Bernardus lib. 3. De Consideratione ad Eugenium summum Pontificem, cap. 3. ubi ait: Praeses, et singulariter: ad quid? eges, tibi dico, consideratione: Numquid ut de subditis crescas? Nequaquam, sed ut ipsi de te. Principem te constituerunt, sed sibi, non tibi. Alioqui quo pacto te reputas superiorem his a quibus beneficium mendicas? Audi Dominum: Qui potestatem habent super eos benefici vocantur. at istud de his qui foris sunt. Quid ad nos? Tu id mendaciter diceris, si non tam beneficus esses, quam beneficis praeesse intenderes. Parvi, deiectique animi est, de subditis non proferatum quaerere subditorum, sed quaestum proprium.... Non mediocris gloriae ea vox illa identidem ipsius: non requiro datum sed fructum. Et infra cap. 5. subdit: Quid tibi indignum, quam ut totum tenens, non sis contentus toto, nisi minutias quasdam atque exiguas portionnes ipsius tibi creditae universitatis, tamquam non sint tuae, sed tuus nescio quomodo sit totius facere? Ubi etiam meminisse te conatur parabole Nathan, de homine qui multas oves habens, unam quae erat pauperis concupivit. Huc quoque redit factum, imo facinus regis Achab, qui rerum summam tenebat, et unam vineam affectarit. Avertat Deus a te quod ille audivit: occidisti et possedisti.
Firmatur pariter haec veritas triplici ratione, quam subministrat auctor libri De regimine Principum, lib. 3. cap. 11. Primo namque verus Princeps Deum debet imitari, cuius virtute imperat: atqui Deus ita regit homines propter ipsorum salutem, ut inde sibi nihil acquirat: ergo Princeps bonum commune quaerere debet, non vero suum privatum. Secundo, Principis non est respublica, sed Princeps est reipublicae, iuxta illud Senecae lib. 2. De Clementia: Scias nec Rempublicam tuam esse, sed te Reipublicae. At qui est reipublicae totus deditus, illius dumtaxat, et non alterius bonum procurare tenetur: ergo, etc. Tertio denique, quemadmodum Episcopus, ut talis, procurare tenetur, quantum potest, salutem animarum, et se totum dare in bonum aeternum eis comparandum; unde vulgatum illud: Quod Christiani sumus propter nos; quod Presbyteri, et Episcopi, propter vos: sic Princeps pari ratione invigilare debet in bono temporali suis subditis comparando. Unde sicut culpandus esset Episcopus, qui spreta vel neglecta pastorali sollicitudine, totum sese in secessu contemplationi daret, licet privatae saluti ea ratione studere sibi proponeret; ita et qui in propriam utilitatem intenderet Princeps, nec procurando ac stabiliendo bono communi incumberet, maxime videretur esse culpandus.
Dices 1. Populo Iudaico Regem postulanti 1. Regum, cap. 8. SaSamuel voce Dei respondit: Hoc erit ius Regis qui imperaturus est vobis: filios vestros tollet, et ponet in curribus suis, facietque sibi equites, et praecursores quadrigarum suarum, et constituet sibi Tribunos et Centuriones, etc. Agros quoque vestros, et vineas, et oliveta optima tollet, et dabit servis suis. etc. Ergo Princeps ius habet in privatum commodum bona subditorum per leges et edicta convertendi.
Nego consequentiam: ius enim ibi editum, non est ius regium legitimum, sed tyrannicum, atque hominum violentia et perversorum Principum insolentia introductum, ut apparet ex ipso contextu: siquidem refertur quod populo Regem a Samuele petendo, Displicuit sermo in oculis Samuels: cumque hac de re Deum consuluisset, indignatus Dominus respondit ad Samuelem: Non te abiecerunt, sed me, ne regnem super eos, etc. Quapropter haud dubium est, quod Deus in poenam perduellis illius populi, illi loco Regis quem expostulabat, tyrannum eiusque violentum regimen exposuerit, ut explicat Clemens Alexandrinus lib. 3. Paedagogi cap. 4. Petenti regem populo, inquit, non humanum pollicetur Dominum, sed quemadmodum insolentem se eis daturum miniturus tyrannum. Et S. Gregorius Magnus ad praefata verba, Cum, inquit, ius Regis praedicitur, nimirum unius carnalis praepositi conversutime ostenditur quid carnales caeteri ex tyrannide facturi sunt, non quod electi debeant imitari. Nam in eadem Regum historia legitur, quod dum Rex Achab Naboth vineam abstulit, iram Dei omnipotentis incurrit: hic vero cum ius Regis praedicatur, agri, vineae, et optima oliveta tollenda esse memorantur. Cum ergo hic praedicatur, quod commissum illie unicum est, ostenditur quod divino iudicio non iubetur.
Obicies 2. Illud Christi Luca 22. Reges Gentium dominantur eorum, et qui potestatem habent super eos benefici vocantur: quibus verbis discriminen videtur statuere inter potestatem regiam, et eam quam erat ipse instituturus, ut potestati civili tribuat hanc auctoritatem quod dominentur subditis, eorumque sint revera Domini: at Dominus potest servorum bona in proprium commodum convertere: ergo potiori iure possunt Principes leges, et edicta sancire, quibus particularia subditorum bona in proprios et privatos usus convertant.
Respondeo primo, quod eo loco non agitur de regimine omnium Regum, sed solum de ordinaria administratione regum gentium, qui cum tunc temporis omnes essent daemonum cultores, vixque eorum ullus iustam administrationem haberet, nullus arbitror dixerit eorum regimen Christianis Principibus tamquam exemplar esse proponendum.
Respondeo secundum, per illa Christi Domini verba potius illum regnandi modum improbari, quam approbari: siquidem voluit Christus Discipulos suos ab eiusmodi regnandi tum appetitu, tum specimine deterrere: subiungit enim: Vos autem non sic.
Tertio denique dico, eo loco potius contrarium quam intendat obiectio colligi posse: siquidem ibi agitur de Principibus, qui licet dominentur Gentibus, tamen appellantur benefici, non alia certe ratione, nisi quia magis in commune subditorum bonum, quam in suum privatum intendebant.
Instabis: Reges revera sunt domini subditorum: siquidem eis dominantur: at dominus potest disponere de bonis servi sui in suum privatum commodum: ergo, etc.
Distinguo maiorem: sunt domini dominatione civili, et politica, concedo: despotica, et herili, nego,
Minorem similiter distinguo: dominus herilis, et despotica potest subditorum bona in proprios usus convertere, transeat: politicus, et civilis, nego; membra namque Reipublicae, cui Princeps praest, sunt cives, et liberi; non vero servi, aut captivi.
Obicies 3. Principes Dei vices gerunt: ergo sicut Deus omnia refert ad seipsum: ita Principes omnia subditorum bona ad suum privatum commodum licite referre possunt. — Nego consequentiam; ut enim esset legitima antistipantis illatio, sic deberet concludere: ergo quemadmodum Deus nihil refert in proprium commodum, quia inquiens Regius Vates, Deus meus es tu, quia bonorum meorum non eges: ita nec Principes referrae debent subditorum bona in privatum suam commoda; sed quae ex solutis tributis colligunt, in ipsorum subditorum utilitatem maxime debent refundere.
Quaestio III: Sitne de ratione legis ut justa sit, justeque feratur, et quod obliget in perpetuum, idque sub praescripto
Notandum 1. Posse legem esse iustam, et iuste latam, intelligi tripliciter: nempe vel ex parte obiecti quod praecipitur; vel ex parte Principis legem ferentis: vel ex parte formae, et modi secundum quem lex ipsa statuitur. Primo quidem ex parte obiecti Lex potest esse iusta, et honesta duplici modo: vel negative, quatenus id quod praecipit aut statuit non est turpe et inhonestum: vel positive, quatenus nempe id quod praecipit aut statuit est honestum antecedenter ad legem, vel saltem consequenter: quia licet sit de se indifferens, per legem refertur ad bonum finem, et in aliqua materia virtutis constituitur: possunt enim per leges aliqua statui, quae antecedenter erant indifferentia; puta abstinere a certo genere ciborum, terrae vestes huius aut alterius materiae, vel figurae, etc. Ex parte vero legem ferentis, Lex potest censeri iusta, si nempe illam praescribat ex affectu iustitiae, et honestatis; non autem ex aliquo perverso, et malo motivo ductus: et hoc ad valorem legis non videtur esse necessarium; nam, ut diximus, potest Princeps legem validam, et legitimam ferre quae cedat in commune bonum subditorum, quamvis illam praescribat odio ductus in illos, vel ob alium perversum finem. Tertia, Lex potest intelligi iuste ferri quoad formam, sive quantum ad modum requisitum ex parte legis; qui quidem modus in tribus maxime consistit: Primo, ut feratur iuste ex parte finis, qui est bonum commune: quod fit quando lex ad eum finem consequendum aut stabiliendum utilis est. Secundo, ut feratur iuste ex parte potestatis; nempe ut Legislator non plus statuat, quam illius auctoritas sese extendat, nec aliis quam suis subditis legem praescribat; actus enim agentium non potest excedere agentis potestatem. Tertia, ut feratur lex secundum aequalitatem proportionis; dum videlicet iusta proportione subditis respective imponuntur onera ad bonum commune: esset enim contra rectam rationem gravare aliquos subditos supra modum, non habita ratione virium, et facultatum. Hine ubi secus accidit, leges illae non obligant in conscientia, nisi propter vitandum scandalum, vel seditionem, ac perturhationem publicam praepediendam: in his enim casibus homo quilibet particularis suo iuri cedere tenetur. Advertit tamen Suarez lib. 1. cap. 2. n. 16. ad nullitatem legis ex hoc capite requiri tantam improprietatem, et inaequalitatem, ut redundet in detrimentum commune, et in grave iniustumque onus plurium membrorum communitatis: alioquin enim si lex de se sit utilis, et gravamen aut excessus sit paucorum, non propterea lex erit omnino nulla, neque desinet alios obligare: sed illos solos non obligabit quoad excessum, qui iniuste gravantur: quod ut clarius appareat,
Notandum 2. Quod ad hoc ut lex obliget, et iuste feratur, tres iustitiae virtutis species in ea ferenda desiderantur: prima est Iustitia legalis cuius est commune bonum intendere, et consequenter iura communitati debita servare. Unde lex iusta dignoscitur ex fine boni communis quem respicit. Secunda est Iustitia commutativa, ad quam spectat ut Legislator non aliis praecipiat, quam subditis suis: quae iustitia maxime necessaria est ad legis valorem: nam, ut mox diximus, si Princeps legem ferat pro non sibi subditis, suam potestatem excedit, peccatque contra iustitiam commutativam respectu illorum quibus legem praescribit: etiamsi actum de se honestum et utilem praecipiat. Tertia denique est Iustitia distributiva quae etiam in lege requiritur: praecipiendo multitudini quasi distribuit onus inter partes reipublicae in ordine ad eius bonum stabiliendum: et ideo necessum est, ut in ea distributione servet aequalitatem proportionis, quae ad iustitiam distributivam pertinet; et ideo iniusta erit lex si inaequaliter onera dispenset. Unde legis iniustitia spectari potest vel ex parte materiae, vel ex parte formae: ex parte quidem materiae si praescribat quaedam impossibilia, divino cultui, naturalique inclinationi adversantia, et communi bono ac honestati repugnantia: ex parte vero formae potest esse iniusta vel ex fine privati commodi, et non communis boni: vel ex parte agentis, et defectu potestatis: vel ex defectu formae, seu iustae distributionis. An autem haec omnia vera sint, utrum videlicet ut lex sit iusta, iusteque feratur, has omnes condiciones involvere debeat, hic erit resolvendum.
Notandum 3. Duplicem a Philosophis solito distingui perpetuitatem: unam quidem ex parte initii, quam vocant a parte ante: aliam ex parte finis, quam a parte post appellant. Hic autem maxime sermo est de perpetuitate in futurum, ex quo lex semel est praefixa, et lata. Quae perpetuitas ulterius distingui potest in perpetuitatem simpliciter, qualis est aeternitas: vel in perpetuitatem secundum quid, qualis est diuturna temporis duratio, quam interdum Scriptura sacra saeculum, et saeculum aeternum appellat. Perpetuitas autem, de qua sermo est in praesenti Quaestione, maxime significat legis stabilitatem, qua fit ut habeat suum esse cum valore, ac efficacia ita firmum, et permanens, quantum est ex vi suae originis, et constitutionis, ut de se semper perseveret, aut saltem per indefinitum, vel diuturnum tempus. Rursus hic modus perpetuitatis potest esse duplex: unus quidem negativus, alter positivus. Negativus est quando lex indefinite feratur, et ideo indefinitam habet durationem, licet revocari possit: qualiter suspensio dicitur perpetua negative, quae inducitur sine termino. Positiva autem perpetuitas dicitur lex, quae natura sua vel per expressa verba feratur, ut semper duret, et revocetur numquam; sic depositio et degradatio dicitur suspensio perpetua. An autem, et quae perpetuitas ad legitimam legem desideretur, declarabitur infra.
His praelibatis, duo maxime sunt in praesenti Quaestione resolvenda: Primum, quod lex omnis iusta debeat esse. Secundum, quod ex se perpetuo sit duratura.
Conclusio prima. — DE NATURA LEGIS EST UT SIT IUSTA, ET IUSTE LATA, EX PARTE OBIECTI, LEGISLATORIS, ET FORMAE.
Haec Conclusio tres partes complectitur, quae simul probantur. Prima quidem auctoritate SS. Patrum, maxime vero S. Augustini, lib. 1. De libero arbitrio, cap. 5. cum dixit, Mihi lex esse non videtur, quae iusta non fuerit. Et de eadem intelligi potest, quod dicit lib. De vera religione, cap. 31. Conditor legum temporalium, si is bonus est, et sapiens, legem consulit aeternam, ut secundum eius incommutabiles regulas, quid sit pro tempore statuendum, iubendumque discernat. Unde sicut lex aeterna solum iusta praecipit, quia est ipsa iustitia per essentiam, ita vera lex humana esse debet participatio eius, et ideo non potest valide praecipere nisi iusta, et honesta. Hoc ipsum docet S. Isidorus lib. 5. Etymolog., cap. 2. affirmans legem honestam, iustam, et possibilem esse debere: idemque refertur distinct. Erunt autem lex.
Probatur 1. Ex fine legis, qui est homines bonos facere. Unde Aristoteles 2. Ethicorum, cap. ait, Legum latores, ipsos cives assuefacientes bonos efficere. Et lib. 3. Politic., cap. 1. dicit, Civitatis finem esse bene vivere, et honestatem aliquem participare, Et cap. 6. addit: De virtute, et vitio cogitant quicunque curam habent bene instituendi civitatem.
Probatur etiam ratione: primo quidem: omnis potestas ferendi leges vel divina est, vel a Deo emanat, iuxta illud Sap. 6.1 Per me Reges regnant, et legum Conditores iusta decernunt: Quae autem sunt a Deo, inquit Apostolus ad Rom. 13, ordinata sunt: Deus enim, qui summe bonus est et rectus per essentiam, non potest suis legibus statuere nisi iusta et honesta: ergo nec alii Legislatores, qui potestatem a Deo derivatam, et ipsi subditam habent, non in destructionem, sed in aedificationem. Deinde, nullus inferior potest obligare contra legem et voluntatem superioris: sed lex praecipiens actum pravum et inhonestum, esset contra legem Dei prohibentis illum: ergo nulla lex potest obligare ad aliquid turpe et illicitum; nam inde sequeretur nos habere simul duas obligationes contradictorias, et teneri facere aliquid, quia lex humana id praeciperet; et non facere, quia idipsum divina lex prohiberet. Denique, Deus non potest licite offendi: sed si aliqua lex praescriberet aliquid a Deo vetitum et illicitum, sequeretur quod Deus impune et illicite posset offendi, offenderetur quidem, quia aliquid ab ipso vetitum fieret: idque fieret licite, quia nempe lege cautum et sancitum esset: ergo, etc.
Dices: Nonnullae sunt humanae leges quae malum permittunt: ergo lex potest esse iniusta ex parte obiecti. — Distinguo antecedens: aliquae leges humanae permittunt malum, et quod intrinsece illicitum est, statuendo ut liceat illud patrare, nego: permittunt illud non vindicando nec arguendo, propter videlicet maius aliquod bonum inde oriendum, et maius malum declinandum, concedo; haec autem permissio non est mala, sed honesta, et rationabilis; aliud enim est malum ipsum, et aliud permissio mali per simplicem tolerantiam: quamvis enim malum sit turpe et illicitum, potest tamen iustis de causis interdum tolerari a superioribus, ne severitas in illo puniendo sit causa maioris mali, puta perduellionis subditorum: est enim rectae rationi congruum duobus malis simul inevitabilibus vitare ac declinare id quod maius est.
Ex his collige nullam pariter legem ferri posse de impossibili simpliciter aut moraliter, hoc est, valde difficili: tum quia quidquid cadit sub legem, cadit aliquatenus sub libertatem: quatenus scilicet ab illa pendet ut fiat, vel non fiat: vel ut sit, aut non sit, sicut praecipitur aut statuitur: at impossibile non cadit sub libertatem: unde recte S. Augustinus ait, lib. De Fide contra Manichaeos, cap. 10. Quis non clamet stultum esse praecepta dare ei cui liberum non est quod praecipitur facere: et iniquum eum damnare, cui non fuit potestas iussa complere? Et lib. De Natura, et gratia, cap. 43. Deus impossibilia non iubet: sed iubendo admonet, et facere quod possis, et petere quod non possis; quae verba ex eo desumpsit Conc. Trid. Sess. 6. c. 11. addens, et adiurat ut possis. Quam utique veritatem tutius probatariam, et sufficienter ad omnem divinam legem implendam.
Conclusio secunda. — DE RATIONE LEGIS EST QUOD LEX EIUSDEM STABILIS SIT, PERMANENS, AC DURET, ET OBLIGET QUOUSQUE REVOCETUR; SUBINDEQUE ALIQUO MODO DEBET ESSE PERPETUA.
Probatur 1. ex communi consensu Iurisperitorum, qui maxime hoc discrimen assignant inter praescriptum datum per modum praecepti personalis, et latum per modum legis seu constitutionis: quod purum praescriptum expirat per mortem praecipientis; lex vero per Legislatoris obitus non extinguitur. Cuius quidem differentia ratio petitur ex natura ipsius praecepti, et legis; nam lex cum feratur communitati, et pro bono communi, videtur ferri a Principe nomine ipsius, et auctoritate ipsius reipublicae: subindeque cum semper respublica maneat, perseverat etiam legis vigor, etsi Princeps moriatur: at vero praescriptum singulare alicui praescribitur a Principe vel Superiore, ut curam illius gerat: non enim Princeps aut Superior respicit dumtaxat bonum commune, sed etiam bonum singulare huius aut alterius subditi aut inferioris; et ideo cum praescriptum feratur, quatenus ipsum pertinet curam singulorum civium, quae cura expirat per mortem vel mutationem Superioris, ideo etiam ipso desinente, praescriptum desinit.
Confirmatur haec veritas per inductionem; nam lex aeterna cum in divina mente existat, perpetua est, et immutabilis: licet enim quatenus respicit creaturas, secundum diversum earum existentiae modum, iis leges praescribat, non pro toto tempore, sed iuxta modum ab ipso Deo definitum: nihilominus lex semel iuxta illum modum a Deo concepta ex parte Dei, et in divina eius mente, immutableis perseverat. Similiter lex naturalis, quae est quaedam participatio aeternae legis, etiam dici potest absolute perpetua, tam ex parte mentis in qua scripta est, quam ex parte obiecti; prohibet enim quae intrinsece mala sunt, et praecipit quae per se sunt necessaria: quod autem necessarium est, perpetuum est; et sic immutable dicitur a Gratiano d. 1. in principio. Lex etiam divina veteris Testamenti perpetua fuit constanter omnes obligando usque ad adventum Christi, et donec successit lex Evangelica, ad quam ut ad perfectiorem disponebat. Pariter Lex divina novi Testamenti perpetuitatem sibi vindicat, siquidem duratura est usque ad mundi finem. Idem dicendum de omnibus legibus tam Civilibus quam Ecclesiasticis, quae debent esse permanentes et stabiles, ut congruant administrationi humanae communitatis, quae stabilitatem et uniformitatem postulat. Hine leges dicuntur esse quasi reipublicae fundamenta, quibus nixa haeret inconcussa, et in bono ac pace perseverat. Nec refert, quod plurima sint humanae leges tam Civiles quam Ecclesiasticae, quae temporis successu abrogantur et mutantur: hic enim non loquimur de perpetuitate positiva, qua nusquam varietur; sed negativa, quae tamdiu duret, donec vel contraria consuetudine, vel expresso Principis mandato revocetur; haec enim perpetuitas sufficit ad distinguendam legem a praecepto, quod non modo negative, sed etiam positive temporale est, durans tantum ad vitam praecipientis, nisi per succedentem Superiorem innovetur ac confirmetur. — Ad faciliorem autem praefatorum intelligentiam et confirmationem, advertendum est cum Suarez lib. 1. c. 10. n. 7. triplici respectu legem aliquam perpetuam dici: Primo quidem respectu ferentis; quia durat lex, illo etiam amoto vel mortuo; non enim expirat lex per mortem Legislatoris; alioquin in Republica maxima fieret legum humanarum mutatio, non sine magno eius detrimenta. Secundo, ex parte subditorum, ad quos fertur: quia non tantum obligat praesentes, qui vel nati sunt, vel territorium incolunt cum lex fertur, sed etiam eorum successores postea natos, vel demum ibi habitantes. Tertio, ex parte ipsius legis; quia semel lata semper durat, donec vel revocetur, vel materia eius, aut causa ita mutetur, ut iusta esse desinat.
Conclusio tertia. — LEX OMNIS DEBET ESSE PRAECEPTIVA, ET OBLIGATIVA; PRIMAVERO TAMEN IPSIUS RATIONIS CONSISTIT UNIVERSALITER IN EO QUOD PRAECIPIAT.
Haec complectitur duas partes, quarum prima communis est, et probatur:
Primo quidem, quia nulla species legis probari potest quae non sit praeceptiva; sumendo praeceptum in latiori usurpatione; videlicet tam pro affirmativo quam pro negativo seu prohibitivo. Nam de lege directe praecipiente vel prohibente res est manifesta: constat namque prohibitionem vel iussionem praestare. Lex autem Permissiva, qua aliquid fieri permittitur, virtualiter etiam praeceptum importat; praecipit enim ne id quod permissum est, fieri impediatur, eo modo et ordine, quo permittitur: sic v. g. lex quae permittit uxorem dimitti quantum ad thorum et cohabitationem propter adulterium, consequenter praecipit ne id fieri prohibeatur. Similiter lex statuens poenam vel praemium, praeceptum infert iis ad quos spectat, ut poenam vel praemium delinquentibus, aut praeceptum implentibus retribuant. Pari modo lex irritans consequenter praecipit ne fiant tales actus, neque illorum amplius ulla habeatur ratio. Item lex statuens et decernens id quod spectat ad esse morale personarum vel rerum: puta quod tales sint irregulares, excommunicati, incapaces percipiendi fructus beneficiorum, consequenter prohibet ne illi, quos irregulares fecit, promoveantur ad ordines, neve promoti illos exerceant; ne excommunicatis Sacramenta et Ecclesiae suffragia conferantur, et ne cum eis consortium ineant. Similiter ne beneficiarii percipiant fructus quibus iure privantur, et si perceperint, restituant. Denique, Lex declarativa continet praeceptum rem ita intelligendi, ut ipsa declarat: et lex pure poenalis obligat vel delinquentem ad suscipiendam et subeundam poenam, vel Iudicem aut Superiorem ad eam imponendam et praescribendam.
Probatur secundo: Omni legi opponitur aliqua inobservantia legis, quae est peccatum: sed ipsa peccatum non esset, nisi lex induceret obligationem praecepti: ergo omnis lex inducit hanc praecepti obligationem. Maior constat, quantum ad primam partem: quod enim a Legislatore ordinatur, fieri potest aut non fieri; etenim ea quae ex necessitate sunt, non egent ordinante: quae autem possunt esse aut non esse, libere possunt executioni demandari: sed omni executioni liberae opponitur inexecutio; adeoque omni legi opponi potest aliqua inobservantia. — Patet etiam secunda pars eiusdem maioris, tum ex dictis, quibus constat peccatum esse legis violationem, tum ex eo quod Scriptura sacra pro uno eodemque usurpat transgressionem legis, et iniquitatem: sic primae Ioan. 3. Omnis iniquitas est peccatum, et peccatum est iniquitas, seu ut tertii Graeca versio. Est transgressio Legis. Minor pariter constat, nempe quod non esset peccatum in legis inobservantia, nisi esset ex ea obligatio praecepti: nam peccatum universaliter nullum est nisi contra aliquam obligationem, adeoque contra rationem praecepti. Denique, ratio legis maxime constituitur in eo quod decernat de statu morali personarum, vel rerum, et actionum humanarum: at hoc decretum praecepti rationem importat: nam decernere de huiusmodi statu rerum, vel actionum, nihil aliud est, quam de earum rerum vel actionum habeatur, vel non habeatur ratio a subditis; decernere autem quod subditi habeant, vel non habeant rationem huiusmodi rerum in agendo, nihil aliud est quam praecipere aut prohibere quod subditi ita se gerant respectu huiusmodi rerum: ergo lex omnis praecepti rationem importat.
Probatur similiter secunda pars, nempe quod primaria legis ratio tantum consequenter, et non primario praecepti rationem importet. Probatur, inquam, quia lex permissiva non per se primo praecipit, sed dumtaxat permittit licite aliquid fieri, v. g. uxorem dimitti posse propter adulterium: solum autem consequenter prohibet ne id fieri impediatur. Lex irritans per se primo statuit ut actus, quos irritos declarat, sint invalidi, neque ullatenus eorum habeatur ratio in ordine ad bonum communitatis: consequenter vero praecipit, ut non fiant, neve ad bonum communitatis destinentur. Item lex excommunicans ipso facto maiore excommunicatione per se primo privat suffragis Ecclesiae, et Sacramentorum participatione; consequenter autem prohibet ne suffragia pro illis applicentur, nec Sacramenta eis ministrentur. Idem de caeteris legibus dicendum est: ergo, etc.
Dices contra primum partem: consilium est lex, ut communiter volunt Canonistae, attirmentes legem consulentem bono civili, quam consultoriam appellant, esse revera legem, quamvis ea nemo teneatur obstrictus, ut docet Azor. lib. 1. cap. 2. parag. ultimo: ergo falsum est omnem legem obligare aliquatenus et praecipere. Insuper, consilia Evangelica refertuntur inter partes Legis gratia, unde cap. Licet de Regularibus, consilium sequendi statum religiosum vocatur Lex privata: haec tamen non obligat: ergo verum non est quod omnis lex praecepto obligat. Denique, privilegium est lex privata, ut docet Isidorus 5. Etym. cap. 18: privilegium tamen non obligat; siquidem ille in cuius favorem inducitur, potest ei renuntiare: ergo verum non est quod omnis lex praecepto obligat. — Nego consequentiam; et ad primum probationem dico, consilia leges appellari, non proprie; quia consilium potest dari a privato quolibet homine etiam interiori, nec requirit auctoritatem superioris, qualis ad legem ferendam desideratur; sed improprie consilium vocatur lex, eo quod legis instar illuminet, dirigat, moveatque suaviter voluntatem ad aliquid faciendum, vel omittendum; quamvis non obligat ad exequendum id quod consulit. Ad secundam probationem dico, nomine legis Evangelica interdum comprehendi totum Evangelium, et novum Testamentum: sicut vetus Testamentum nonnumquam nomine legis Mosaicae significatur; adeoque non mirum si consilia Evangelica inter Legis novae praecepta annumerentur, non quod revera praecepta sint, habeantque rationem legis, sed tantum quia comprehenduntur sub novo Testamento, quod nova Lex appellatur. Ad tertiam denique probationem, respondeo privilegium etsi per se non obligat primario, obligat saltem consequenter, ne vel alii impediant usum privilegii, neve ipse privilegiatus interdum renuntiet suo privilegio: maxime quando privilegium conceditur intuitu alicuius boni communis: cuiusmodi v. g. sunt privilegia Clericorum, quibus eximuntur a vectigalibus aut actibus forensibus, quibus privati Clerici renuntiare non possunt: adeoque ad utendum ipsis privilegiis eatenus obligantur, quatenus ista privilegia habent quandam legis rationem, quippe cum dentur in perpetuum, et pluribus sibi invicem succedentibus.
Dices 2 contra secundam partem: Prima Legislatoris intentio est obligare subditos ad id exequendum vel omittendum, quod faciendum aut cavendum esse decernit: ergo pariter lex omnis primario et per se obligat. Probatur antecedens: Lex est ordinatio, qua superior subditos ordinat ad finem congruum: non quidem in essendo, sed in agendo; nempe movendo per viam auctoritatis eorum intellectum et voluntatem: sed quicumque per viam auctoritatis movet intellectum et voluntatem alterius ad aliquid faciendum vel cavendum, ille aut praecipit aut prohibet, si agat positive: aut si agat quasi negative, dispensat et eximit ab obligatione: ergo primaria Legislatoris intentio est praecipere aut prohibere per viam auctoritatis et superioritatis legitimae.
— Nego antecedens: nam, ut dictum est in probatione secunda partis, leges permissivae, irritantes, et caetera huiusmodi per se primo praeceptum non important, sed solum consequenter, nec Legislator eas praescribendo primario intendit eam inferre obligationem, ut quis v. g. uxorem in adulterio deprehensam deserat et divortium faciat: alias peccaret quisquis maritus qui talem adulteram uxorem non desereret, quod utique nemo dixerit; licite namque potest cum ea cohabitare, etsi ad id non teneatur; adeoque falsum est, quod primaria Legislatoris intentio in illis legibus praescribendis sit obligare subditos ad id exequendum quod decernit, sed consequenter dumtaxat hanc obligationem inducit.
Quaeres 1. — Quotuplex, et qualis sit Legis divisio?
Triplicis generis leges distinguit Faustus Manichaeorum Episcopus, apud S. Augustinum, lib. 19. ex triginta tribus quos adversus ipsum conscripsit; et illi cuique legi suos assignat prophetas:
Sunt autem, inquit, legum tria genera: unum quidem Hebraeorum, quod peccati et mortis Paulus appellat: aliud vero Gentium, quod naturale vocat. Gentes enim, inquit, naturaliter quae legis sunt faciunt, et eiusmodi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex, qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis. Tertium vero genus legis est veritas, quod perinde significans Apostolus dicit: Lex enim Spiritus vitae in Christo Iesu liberavit me a lege peccati et mortis.... item prophetas, alii sunt Iudaeorum, alii Gentium, alii veritatis. Sed de Iudaeorum quidem nullus quaesiverit, notum est enim. De Gentium vero si quis ambigit, audiat Paulum qui scribens ad Titum de Cretensibus dixit: Dixit quidam proprius eorum propheta: Cretenses semper mendaces, malae bestiae, ventres pigri; ac per hoc dubitandum non est, et illos suos habere prophetas. Necnon et veritatem habere prophetas suos, tam idem Paulus significat, quam etiam Iesus. Et Iesus quidem, ubi dixit: Ecce mitto ad vos sapientes et prophetas, et ex ipsis interficietis in singulis locis. Paulus vero cum dixit: Ipse Dominus constituit primum apostolos, deinde Prophetas. — Verum praeterquam quod in ista divisione nonnulla occurrunt, praesertim in primo eius membro, quae ibidem improbat S. Augustinus, ista etiam universalior est, quam quae legibus omnibus complectendis et explicandis sufficiat. Quamobrem ut proposita quaestioni distinctius faciam satis,
RESPONDEO, Legem primaria sui divisione distribui in Aeternam, et Temporalem. Lex enim omnis vel est in Deo, vel extra Deum: si in Deo, aeterna est, quia ipse Deus est aeternus: Lex autem omnis quae non est in Deo, est extra Deum; quod autem ita est extra Deum, temporale est; aeternum enim et temporale differunt tamquam creatum, et increatum; quia quidquid est aeternum increatum est, et quidquid temporale creatum est. — Lex autem Aeterna est ordinatio quaedam divinae voluntatis ab aeterno fixe determinantis quae sint agenda, vel carenda a creatura rationali, ut debitum finem assequatur. — Lex Temporalis est, quae a Deo vel hominibus condita est in tempore; estque reluti participatio legis aeternae in mente divina existentis, quare lex per participationem, aut participata dicitur. — Lex Temporalis rursus distribuitur in Naturalem, et Positivam. — Lex autem Naturalis est ordinatio Auctoris naturae permanenter, et fixe statuentis de illicitis et licitis, agendis et non agendis, quatenus dictamine naturali intellectus velut promulgatore denuntiatur.
Utrum autem haec definitio sit legitima et accurata, determinabimus intra inquirendo et resolvendo quid sit ius naturale et in quo consistat.
Lex Positiva ea dicitur, quae non est innatae naturae, vel gratiae intrinseca, sed aliunde emanavit, nimirum ab aliquo principio, et naturae, et gratiae extrinseco potestatem habente a quo posita est. Ratione cuius dicitur Positiva, quasi posita iuxta legem naturalem, vel illi addita: hanc definit Philosophus 5. Ethic. cap. 3. Legitimum, quod a principio nihil refert si hunc aliter habeat; cum vero positum fuerit refert. Dixit, a principio nihil refert a quo fiat, quia eius obligatio non est a natura: sed ubi posita est ab habente potestatem, obligat; quare addidit: Postea cum positum fuerit refert.
Rursus Lex Positiva est duplex, nimirum Divina, et Humana. — Lex Divina Positiva est quam Deus in tempore hominibus notificarit, posuerit, et praescripsit; idque vel per ministerium Angelorum aut hominum. Haec autem est maxime duplex: Prima est lex veteris Testamenti, quam Deus per ministerium Angelorum Moysi, et per Moysen populo Israelitico posuit ac praescripsit. Secunda est lex Novi Testamenti, quam Christus Dominus praescripsit, et partim per seipsum, partim per Apostolos promulgavit.
Haec divisio intelligenda est tantum de lege divina scriptis consignata. Nam universum ius divinum humano generi quater a Deo consignatum et legem praescriptam reperimus, nimirum statim post hominem conditum, quando Deus Adamo prohibuit ne ederet de ligno scientiae boni et mali. Secundo in reparatione generis humani post diluvium, quando Deus Noe eiusque filiis tradidit praecepta quae Noeidae dicuntur, de quibus intra. Tertio per Moysen cui ei decem praescripsit mandata Israelitis consignanda ut ab eis eorumque posteris servarentur, ac deinde ab universo humano genere. Quarto tandem per Christum Dominum qui legem Evangelicam universa divini iuris capita complectentem praescripsit.
Lex Humana ea est quae fertur immediate humana auctoritate; cum autem auctoritas haec duplex sit: nempe Ecclesiastica, et Saecularis; inde fit, quod lex humana dividatur in Ecclesiasticam et Civilem. Illa fertur potestate Ecclesiastica, ut summorum Pontificum et Conciliorum; ista potestate saeculari, ut Regum et Imperatorum. Utraque haec ex parte obiecti, et rei praeceptae subdividi potest in Naturalem, et Positivam; Potestas enim Ecclesiastica et Civilis recte possunt ea praescribere et confirmare quae sunt Iuris naturalis; potest etiam quaedam statuere quae spectent ad observantiam legis a Deo praescriptae: Prima Ius Canonicum, altera Ius Civile appellatur.
DE IURE CANONICO — Ius Canonicum variis ex legibus et constitutionibus diversis integratum fuit in unum corpus, quod propterea dicitur corpus iuris Canonici. Quod dividitur in Decretum, et Decretales. — Decreti collector et ordinator fuit Gratianus Monachus Ordinis sancti Benedicti, qui post veteres Canonum et Decretorum collectores ingens illud opus contexuit et composuit, partim ex summorum Pontificum decretis, partim ex canonibus Conciliorum, partim ex dictis et sententiis SS. Ecclesiae Patrum, circa annum 1151. quodque approbavit Eugenius III. et postmodum confirmavit Gregorius XIII. — Decretum vero in tres partes dividitur: Prima pars continet distinctiones centum et unam, quae subdividuntur in capita, seu canones. Loca autem ex illa parte desumpta sic citantur, Can. vel cap. Humanum, dist. 1. Secunda pars Causas triginta sex complectitur, quae dividuntur in quaestiones, et quaestiones in capita; sic de illa parte fiunt citationes, Can. vel cap. Quicumque studet, 2. q. 1. idest, cap. vel Canone qui incipit per illa verba, Causa secunda, Quaestione prima. Tertia pars habet Tractatum De Consecratione: qui dividitur in quinque distinctiones, et quaelibet distinctio in capita: et sic citari debent ista capita, can. vel c. Pasu de consecratione, dist. 1. In prima parte agitur de Iure in genere, in viginti sex primis capitibus, et de personis seu ministris Ecclesiasticis in omnibus reliquis. In secunda parte, de iis quae concernunt formam iudiciorum Ecclesiasticorum agitur: in causa tamen trigesima tertia, quaestione tertia, continetur Tractatus De Poenitentia, divisus in septem distinctiones, quae subdividuntur in capita: et iste Tractatus sic debet citari, Can. vel cap. reperiuntur, De Paenit. dist. 13. Tertia pars agit de consecratione Ecclesiasticorum, de Missarum celebratione, de Eucharistia, Festis Ecclesiasticis caeremoniis, Confirmatione, et ieiuniis. — Decretales collectae, et ordinatae fuerunt auctoritate, et ordinatione Gregorii IX. Summi Pontificis per S. Raymundum de Pennafort, non ita pridem in album Sanctorum receptum, eiusdem Pontificis capellanum, et sanctae Ecclesiae Romanae Poenitentiarium: collectae sunt autem maxime ex Gregorii IX. et aliorum Pontificum epistolis, et constitutionibus: unde vocatae fuerunt Decretales epistolae, quae distinguuntur in hoc a Decreto Gratiani, quod multo magis compilatae sint ex epistolis Pontificum, quam ex Conciliis; e contra vero Decretum Gratiani plus nititur Conciliorum Decretis, quam epistolis aut constitutionibus Pontificum. Quinque libros complectuntur Decretales, in quibus Iuris canonici materia exponitur. Primus liber agit de personis quibus competit iurisdictio aliqua, et de iudiciorum praeparatoriis. Secundus explicat iudiciorum ordinem. Tertius agit de rebus Ecclesiasticis quae in iudicium venire solent. Quartus de Sponsalibus, et matrimonio. Quintus de criminibus, et poenis.
Decretales alias vocantur, extra, quia erant extra Decretum Gratiani, quod antea digestum erat: unde apud antiquiores sic citabantur, extra De Iudaeis, cap. Post Iudaeos: nunc autem ubi ingrediuntur corpus iuris Pontificii, citantur sine addito, sic scilicet v. g. cap. Tuce nos, de iureiurando, et pro tunc intelliguntur libri Decretalium per excellentiam, et non citantur distinctiones, nee causae, ut in Decreto. — His quinque libris Decretalium Gregorii, sextum addidit Bonifatius VIII. ex Concilio Lugdunensi, decretalibus epistolis Pontificum successorum Gregorii, nonnullis ipsiusmet Gregorii novellis Constitutionibus, et multis etiam suis propriis compilatum: et hic liber vocatur Sextus Decretalium, constans etiam libris quinque, cuius citatio fit eodem modo quo citantur Decretales: excepto quod capita, et tituli huius libri citentur cum addito: dicendo scilicet in Sexto: sic v. g. cap. Volentes de privilegiis in 6. Clemens V. paulo post Constitutiones edidit, partim suas, partim ex Concilio Viennensi cui praefuit, desumptas; quas ipso mortuo absolvit et publicare fecit Ioannes XXII. Ab ipsarum auctore Clementinae dictae sunt, sicque citantur, Clem. Dudum, de sepulturis, idest, Clementina, quae incipit per hanc vocem. Dudum, titulo De usuris. Postea denique Ioannes XXII Constitutiones edidit viginti, et post ipsius obitum diversae a diversis Pontificibus exierunt, quae extravagantes dictae sunt; quia licet nunc sint de corpore iuris, tamen aliquamdù extra illud, quasi sede incerta vagantes extiterunt: illae autem sic solent citari: extrav. Unigenitus, idest, constitutione extravaganti, sub titulo Unigenitus.
DE IURE CANONICO ET CIVILI.
Ius civile est rectum humanae rationis dictamen et iudicium in iis quae spectant ad quam perfectam et pacificam Reipublicae administrationem. Hoc autem pro multiplici hominum ordinata et ad aequitatis normam composita societate, multiplex est; utpote cum quaelibet Respublica et quodcumque regnum bene moratum peculiares suas habeat leges, quibus recte instituatur ac pacifice consistat. Quoniam vero longum esset, et extra metam nostram, per singulas legibus temperatas hominum societates excurrere, atque hic referre leges et instituta quibus illae reguntur et ordinantur; pauca tantum delibabimus de Iure Civili Romano, quod potissimum apud Europeas nationes obtinuit, et ex cuius placitis et sanctionibus caetera cuiusque regni ac reipublicae instituta tamquam a fonte rivuli videntur esse derivata. — Ius autem Romanum dicitur illud quod a romanis magistratibus et principibus olim constitutum est; cuius initium repetendum est a Romulo ipsius romanae civitatis ac illius reipublicae fundatore anno mundi 3198, iuxta Sethi Calvisii chronologiam. Princeps enim ille cum olim adverteret urbis Romae recentes incolas absque ulla institutione vivere, quasdam sanctiones edidit pro numinum cultu, populi regimine, magistratus administratione, matrimoniorum coniunctione, educatione filiorum, aliisque ad rectum reipublicae florentissimae regimen necessariis. Constitutiones vero illae, teste Anthonio Augustino, De legibus, cap. 8. dictae sunt curiatae, eo quod constitutae fuissent de consensu populi romani, in triginta partes seu curias distributi. Ad cuius exemplum caeteri romani reges illius successores spatio 214 annorum varias etiam leges sanxerunt, quas Sextus Papirius anno conditae civitatis 215 in unum volumen compexit dictum Ius civile Papirianum. At cum regiam auctoritatem excussisset romanus populus, has omnes leges abrogarunt auctoritate legis Tribunitiae; unde mirum non est quod ex tot regum legibus et constitutionibus nullae iam extent in Iure Romano. — Itaque abrogata prorsus apud Romanos auctoritate regia et expunctis regiis legibus, cum absque illis certis constitutionibus degerent Romani, atque adeo in iure dicendo varias scinderentur in partes; tandem (referente Dionysio Halicarnasseo, lib. 2. Antiq. Romanorum) decem ex suis, quos peritiores noverant, selegerunt, eisque fecerunt auctoritatem colligendi ex variis Graecorum institutis, ea quae ad Romanae Reipublicae pacificum regimen felicius conducerent: hi vero Decemviri iniuncto sibi munere sedulo defungentes curarunt leges quas exseripserant exarari in decem eburneis tabulis. Cum autem animadvertèrent quaedam in ipsis decem tabulis deficere, duas alias adiunxerunt anno sequenti, scilicet conditae civitatis 303. Unde leges illae omnes dictae sunt leges duodecim tabularum, ad quarum apices Romani sese conformare tenebantur. At cum ex eorum collatione et novis exorientibus simultatibus recurrendum esset ad iurisperitos qui priseusum legis aperirent, ex diversis earum publicis responsis et iudiciis, conflatum est volumen dictum Ius Civile, collectum quidem primum ab Appio Claudio, sed evulgatum a Gnaeo Flavio; hinc liber iste dictus est Ius Civile Flavianum. At cum Romana plebs sese a senatu subduxisset, ut propriis viveret et regeretur legibus, plures edidit constitutiones plebiscita dictas, quae per legem Hortensiam vim legis obtinuerunt. His accesserunt senatus-consulta, nimirum varia Romani Senatus edicta quae ad Reipublicae administrationem spectabant. Unde pro diversa ipsius Romanae Reipublicae sorte, diversae fuerunt illius constitutiones et leges tam a Senatu quam ab Imperatoribus conditae, et divisim exscriptae, donec opera Gregorii et Hermogenis iurisperitorum duos in codices coaluerunt, dictos codices Gregorianum et Hermogenianum, in quibus praesertim extabant constitutiones imperiales, ab Adriano ad Constantinum usque. His tertius codex adiunctus est cura et mandato Theodosii Iunioris, per Antiochum, Maximinum, Martyrium, Sperantium, Apollodorum, Theodorum, Epigenem et Procopium iurisperitos ea aetate celebres. — Verum cum illae constitutiones tribus his codicibus comprehensae invicem non cohaerunt, et aliunde plures extarent minus utiles et antiquatae; varias deinde itum est in partes in ipsarum legum expositione, iuxta diversas iurisconsultorum sententias, qui apud Romanos floruerunt: inter quos primas habuit Papinianus sub imperio Septimii Severi, quem tanti fecit eruditissimus Cuiacius, ut in epistola praefixa editioni codicis Theodosiani asserere non dubitaverit, neminem unquam exstitisse, nec exstiturum in iuris civilis peritia ipsi comparandum. Ad eum tamen proxime accessit Ulpianus eadem pene aetate iurisperitus celeberrimus, quem Iustinianus diversis in locis encomiis celebrat, ut virum iuris civilis et legum callentissimum. Mitto caeteros iurisperitos qui doctissimis suis commentariis ius civile illustrarunt et foverunt. — At prae caeteris celebrandus est Iustinianus imperator, qui cum animadverteret ius romanum tot constitutionibus et commentariis ampliatum, ut aetate sua ad quatuor millia voluminum excresceret, ut non solum armis et victoriis sicut et regiminis aequitate ac imperiali munificentia, sed etiam eximia sua iuris aemulatione et peritia gloriosum suum nomen ad posteros traduceret, omnem dedit operam ut ius civile romanum certas in classes distribueretur, nec in indigestam et confusam molem amplius excresceret. Ut autem votorum suorum fieret compos, rem absolvendam mandavit Tribuniano suo cancellario, Theophilo, Dorotheo, Anatolio, Cratino et quibusdam aliis ea aetate celeberrimis iurisperitis. Iussitque ut ex legibus duodecim tabularum, plebiscitis, senatus consultis, praetorum edictis, principum constitutionibus, et iurisperitorum responsis (ex quibus omnibus romanum ius constabat) eligerent, quae maxime ad Reipublicae felicitatem et optimum regimen conducere iudicarent. — Itaque eximii illi viri iniunctum sibi munus sedulo exequentes, universum romanum ius civile quatuor libris complexi sunt, scilicet Digesto, Institutis, Codice et Novellis. Digestum est epitome praecipuarum constitutionum quae exstabant in legibus duodecim tabularum, plebiscitis, senatus consultis, responsis prudentum et libris iurisperitorum; quamobrem volumen istud dictum est etiam Pandecto, nomine latino formato et derivato ex duabus graecis voculis, quod idem significat ac totum capio, quia universam veteris iurisprudentiae scientiam contineret. Ut autem legum cupidi adolescentes haberent facilem et simplicem viam qua progredi possent ad amplissimam iuris scientiam, Iustinianus componi curavit quatuor Institutionum libros, ut essent totius iuris elementa atque principia. Hoc autem Institutionum opus tanti facit doctissimus Cuiacius, lib. 2. Observationum, cap. 38, ut illud caeteris iuris romani collectionibus anteponere non dubitet. — Quoniam vero tam Digestorum quam Institutorum voluminibus plures deerant, nec integrae in eis referebantur imperiales constitutiones, curavit idem Iustinianus imperator, ut omnes illae sanctiones ab Adriano ad suam aetatem in unum codicem ex codicibus Gregoriano, Hermogeniano, et Theodosiano compingerentur, quod utique factum est anno Christi 514. At cum haec collectio nimia festinatione nec maturo satis consilio fuisset primum edita, praecepit idem imperator ut ad incudem revocaretur, hisque adiicerentur quinquaginta decisiones quibus ipse componit maiores controversias quae possent suboriri ex iure romano et veterum iuris consultorum responsis et placitis. Verum cum ipse Iustinianus imperator plures alias constitutiones ad finem usque sui principatus spatio circiter quadraginta annorum circumscripti, ediderit, has omnes constitutiones numero sexaginta octo eas constitutiones Novellas appellavit, quae cum primum graece, deinde latine fuerint fideliter et exacte editae, dictae sunt etiam authenticè, ut distinguerentur ab Epitome Iuliani, qui Constantinopoli consul Novellas etiam edidit; necnon ab iis quas iurisperitus Irnerius Codici inseruit regnante Friderico primo, quae Novellae constitutiones minus exactae sunt, nec videntur pure Iustinianae, sed interpolatae ex adiunctis quibusdam constitutionibus ipsius imperatoris Friderici primi. — Tametsi vero Iustinianus imperator plurimam et feliciter operam impenderit in praefigendo civili iure romano, nihilominus ipso per mortem sublato diu Constantinopoli vim non obtinuerunt omnes ab eo constitutae leges, sed omnino elanguerunt sub imperio Mauricii, Phoca, Basilii eiusque filiorum imperatorum. Basilius namque ut Iustiniani nominis gloriam obscuraret, confici curavit sexaginta libros collectarum legum, eosque Basilicas appellari voluit, et ad earum normam ius omnibus diei, iustitiamque administrari: quas Constantinus Porphyrogenitus secundus ipsius Basilii filius viginti post extinctum patrem annis emendavit et observari iussit. Unde factum est ut eo tempore nullatenus vigerent Iustiniani constitutiones: tum quod agentibus Leone philosopho, et Constantino Porphyrogenito Basilii filiis, Basilicae apud Graecos, et Orientis imperium vigerent; tum quod plurimae nationes barbarae Romani imperii sedem, et occidentales partes diutissime occuparint et devastarint, sub quarum tyrannide nullum scientiarum nec iuris civilis studium vigebat. — Hinc est quod diutissime neglectae ac veluti sepultae iacuerint omnes illae Iustinianae institutiones, donec tempore Lotharii imperatoris Occidentis et sub pontificatu Innocentii secundi anno circiter 1135 repertae sunt a Pisanis Pandectae ad quas recurrebant iurisperiti. Sed expugnatis Pisanis a Florentinis, illae Florentiam deductae sunt. Hinc recruduit studium iuris civilis praesertim sub Magistris Bartolo et Baldo, quorum hic Bononiae et Paduae, ille verò Pisis et Perusiae publicas iuris civilis scholas instituerunt et erexerunt circa annum 1300. Eis praeiverat Accursius qui cum quadragenarius esset, tanto studio et animi ferveore se iuris peritiae dedit, ut brevi temporis spatio omnes longe antecesserit. Ius Caesareum, maxime Digestum et Novellas, adeo egregiis notis illustravit ut idem tentandi ceteris ansam praeripuerit. Horum studia deinde aemulati sunt plures iurisperiti celebres. In Gallia quidem Budeus qui propter eximiam prudentiam et iurisprudentiam sub Francisco primo Gallorum rege fuit libellorum supplicum praefectus, et eiusdem ad summum Pontificem Leonem decimum legatus. Duarinus qui omnes suae aetatis iurisperitos et dicendi gratia et docendi methodo antecessit. Caroleus Molineus multiplici titulo celebrandus propter egregias animi dotes, si omnino catholice sapuisset. At omnes longe antecessit Iacobus Cuias patria Tolosanus, graecis et latinis litteris sicut et iure Caesareo egregie instructus, qui Tolosae, Cadurci, Valentiae, Taurini et Burdigalae per 40 annos summa cum laude ius Caesareum publice docuit, et eximiis ac ingentibus commentariis illustravit. Mitto caeteros eiusdem iuris civilis illustratores ex suis egregiis operibus satis superque notos. — Hic obiter etiam advertendum est discrimen inter legem civilem, plebiscitum, senatus consultum, praetorum edicta, responsa prudentum et consuetudinem usu firmatam. Quod, inquit Iustinianus, lib. 1. Institut. tit. 2. lex civilis ea est quam principes aut magistratus populo rogante constituunt. Plebiscitum est quod plebs plebeio magistratu veluti tribuno apud Romanos constituebat. Plebs autem a populo eo differt, quo species a genere; nam appellatione populi universi cives significantur, connumeratis etiam patriciis et senatoribus. Plebis autem appellatione, sine patriciis et senatoribus caeteri cives significantur. — Senatus consultum est quod senatus iubet atque constituit. Nam cum auctus esset populus romanus in eum modum, ut difficile esset in unum eum convocari legis sancienda causa; aequum visum est senatum vice populi consuli. — Praetorum edicta erant in supplementum veluti iuris civilis, ita tamen ut minorem longè vim quam leges haberent, nec abrogari ius constitutum aut receptum possent. Proponebant etiam Adiles curules edicta de quibusdam causis quae maxime spectabant ad eorum munera. Nam, ut notat Cicero 5. in Verrem, eorum erat curare aedes certas tectas esse, aquas mundas, integros aquaeductus, vias expeditas. Dicebantur autem curules vel a curia cui praeerant, vel a curru quo vehebantur, vel a sella curuli qua sedebant. — Responsa prudentum dicta sunt sententiae et opiniones eorum quibus permissum erat de iure respondere: nam antiquitus constitutum erat, ut essent qui iura publice interpretarentur, quibus a Caesare ius respondendi datum est, qui iuris consulti appellabantur: quorum omnium sententiae et opiniones tantam auctoritatem tenebant, ut iudici credere a responsis eorum non liceret, ut est constitutum. — Consuetudo sive ius non scriptum illud est quod usus approbavit; diuturni mores consensu utentium comprobati legem imitantur, inquit Iustinianus, textu 9. Quemadmodum enim expressa sanctio legem facit, sic tacita populi voluntas consuetudinem: unde quoad vim et effectum inter haec dum nihil interest, dummodo populus qui consuetudinem induxit, sit sui iuris, nec alterius imperio subiaceat: nam civitates et regiones alterius imperio subditae, non magis tacito consensu consuetudinem introducere possunt quam expresso legem. Quaeres 2. — Quinam sint praecipui legis actus? Respondeo, quatuor principes solito numerari, videlicet praecipere, prohibere, punire, ac permittere. — Probatur: tot sunt legis actus, quot sunt diversae humanorum actuum differentiae; atqui tres sunt humanorum actuum differentiae genericae, scilicet bonitas, malitia, indifferentia: cum actus humani sint vel ex genere boni, vel genere mali, vel indifferentes: ergo pariter quatuor sunt legis actus, seu effectus; scilicet praecipere, prohibere, punire et permittere; nam praecipiuntur actus boni, prohibentur actus mali committendi, et puniuntur commissi, permittuntur actus indifferentes. — Hi autem dicuntur actus legis, non quod sint ab ipsa eliciti; cum enim non sit habitus nec potentia, ita non habet actus elicitos; sed ita appellantur ratione integritatis: quia videlicet per hos maxime quatuor actus tota lex impletur et integratur: non quod in qualibet lege particulari omnia ista reperiantur; sed quia ad legem in communi spectant; lex namque maxime versatur vel in praecipiendo bono, vel in malo prohibendo, vel in permittendis actibus indifferentibus. Dices: Qua ratione homines incitantur ad bonum, et retrahuntur a malo per poenas, ita etiam per premia: ergo sicut punire est actus legis, ita etiam et praemiare, et sic erunt quinque actus legis, et consequenter non solum quatuor. — Nego consequentiam, praemiatio namque non potest habere rationem actus legis sicut punitio, tribus maxime de causis: Prima quidem, praemiare ad quemlibet pertinere potest, et sic cum non sit actus superioris, non potest esse actus legis: punire vero non potest pertinere nisi ad ministrum legis, cuius auctoritate poena infertur: unde est actus superioris, et legis. Secunda est, quia punire inducit ad operandum per modum cuiusdam coactionis; praemiare vero non ita, sed per modum cuiusdam exhortationis, et quasi consilii; ac proinde illud est actus legis, non vero istud. Tertia est, quia virtus secundum seipsam habet sufficientem honestatem, ut propter seipsam appetatur: unde sibi ipsi est sufficiens praemium; subindeque ad inducendum ad virtutem, quod fit per legem, non requiritur propositio alterius praemii; requiritur autem comminatio punitionis, ut homines, quorum sensus proni sunt ad malum ab adolescentia sua propter corruptionem naturae, timore poenae non sequantur passiones, sed legi obediant, et sic bonum commune promoveatur. Dices 2: Plures alii numerari possunt legis actus: ergo non sunt dumtaxat quatuor. Probatur antecedens: dirigere, reddere inhabiles ad dignitates et munera, irritare, pretia rebus imponere, mutare dominia rerum, praeteritas leges revocare, etiam sunt actus legis: sed haec omnia sub quatuor praedictis non comprehenduntur: ergo plures sunt quam quatuor assignati legis actus. — Nego antecedens, necnon minorem eius probationis: hic enim ad quatuor assignatos revocantur; siquidem dirigere ad quatuor illos pertinet: nam totidem modis dirigitur homo per legem, quot modis lex sanctiri potest. Reddere inhabilem aliquando reducitur ad punire: quia quandoque inhabilitas per modum poenae infertur: aliquando ad praecipere, quia inhabilis est ille qui non habet conditionem quam lex requirit in hoc ad aliquod munus, vel functionem: aliquando ad prohibere, quia lex vetat talem assumi ad munus istud, et eiusmodi functiones obire. Quod spectat ad irritare contractus, eadem est eius ratio quae inhabilitatis personarum. Pretium imponere rebus reducitur ad praeceptum, si iubeatur ut res vendatur, et tanti; ad prohibitionem, si decernatur, ne pluris. Mutare dominia rerum reducitur ad praeceptum; quia lege praecipit Legislator, ut qui praescribit, dominus sit boni alieni. Revocare legem non est actus legis praecise: sed si revocetur ad actus legis, eo solum titulo revocatur, quo praecipit, prohibet, permittit, vel punit. Quaeres 3. — Quaenam sint causae legis? Respondeo, legis causam materialem in qua, seu illius subiectum, esse intellectum directivè, et voluntatem subiectivè: nam (ut diximus) quando Legislator, vel Superior legem aliquam condere intendit, primo cognoscit utrum quod statuere vult bonum sit, et utile subditis; illud autem iudicium in intellectu residet: deinde, suis inferioribus praescribit id quod sibi congruum, et illis utile videtur; in quo stat formalis ratio legis: hoc autem decretum in voluntate tanquam in proprio suo subiecto remanet: subindeque materia in quâ legis est intellectus, et voluntas Legislatoris. Materia vero in quâ secundaria est tabula, liber, scriptura, vox, et alia id genus, per quae lex inferioribus declaratur, maxime vero leges positivae tam divinae quam humanae: postquam enim leges decretae sunt in mente Legislatoris, ut suam moralem habeant essentiam, quae consistit in vi obligativa, debent inferioribus manifestari per talia instrumenta. Materia vero circâ quam leges versantur sunt actiones humanae quae sub lege cadunt, ut per eam rectè fiant, et à pravo declinent: ideirco namque leges statuuntur, ut homo recto tramite in finem sibi praescriptum tendere possit. — Causa finalis legis est bonum communitatis stabiliendum, et instituendum: leges enim, ut diximus, necessario feruntur, et ordinari debent in bonum commune, ita quod si aliquis Princeps edictum ferat, cuius utilitas in privatum dumtaxat illius commodum redundet, decretum illud tyrannidem potius, quam legem sapiet. — Causa formalis est ipsa iustitiae norma quam lex prae se fert: nam, ut dictum est in praecedentibus, lex omnis iusta ac iuste lata debet esse, ut videlicet imponat onus iuxta virium proportionem, et ei si minus valenti gravius praescribatur opus implendum, praescriptum illud magis in tyrannidem, et iniustitiam quam in probatam, et rectam agendi regulam declinabit. — Causa efficiens legis est ille qui supremam habet auctoritatem in subditos sive ille sit unus, ut in Imperio Monarchico, sive sint multi, ut in Imperio Democratico; cum enim leges praescribi debeant communitati, et ordinare inferiores ad bonum commune, opus est ut haec ordinatio fiat ab illo qui supremam in communitatem iurisdictionem obtinet: quemadmodum enim in corpore naturali caput cetera membra in bonum, et conservationem totius corporis ad officia sibi propria applicat: ita pariter in corpore politico, tam ecclesiastico quam civili, necessum est, ut qui illius corporis membris legem prescribit, de rebus faciendis aut omittendis capitis rationem obtineat, et auctoritate suprema potiatur.
Quaeres 4. — Quinam sint legis effectus, et officium? Respondeo, duplex maxime esse legis officium, nempe dirigere, et obligare. Primum quidem patet; siquidem lex omnis mensura est, et regula actuum humanorum: at de ratione mensurae et regula est quod sit directiva mensurati et regulati: ergo lex debet esse directiva hominum, eisque praescribere quid agere, quidve omittere debeant. Secundum etiam est manifestum: lex enim dicitur a ligando: eo quod, inquit Cassiodorus, animos nostros liget suisque teneat obsequios constitutis. Haec autem obligatio vel ligatio procedit vel ex ipsa rerum natura, si lex sit naturalis, vel ex voluntate et potestate superioris, si sit positiva. Hic tamen effectus non est primarius et adaequatus, ut volunt aliqui: siquidem, ut dictum est in superiori Conclusione, primaria legis ratio non est quod obliget; quippe cum sint plurimae leges quae tantum consequenter obligandi vim habeant. — Respondeo secundo, legis effectum praecipuum esse subditorum bonitatem, et ordinationem: omnis namque lex in id unicum collineat, ut subditos sibi obedientes instituât: adèoque ut eos faciat bonos: nam cum lex omnis iusta, et in bonum ordinata esse debeat, inferiores legi parere non possunt, quin iusti et ordinati ac boni esse censeantur. Unde sicut propria Principi virtus est, ut iuste rectèque subditis imperet, ita pariter inferiorum bonitas et perfectio derivatur ex eo quod legi pareant et legislatori obsequantur. — Caeterum lex subditos bonos instituit secundum ampliorem, vel meliorem bonitatem quam ipsa continet. Hinc lex Evangelica, omnium praestantissima, intendit ut homo fiat simpliciter bonus non solum in exteriori opere, sed etiam in interiori animo, atque adeò ut fiat filius Dei adoptivus per gratiam. Lex naturalis, ut fiat bonus virtutibus moralibus, quae naturae commensurantur, habeatque vitam ad ceteros homines ordinatam, alteri non faciendo quod sibi fieri nolit. Lex civilis, ut bonus civis existat, et ea praestet, quae ad pacem reipublicae ordinata sunt. Lex ecclesiastica, ut Clericus probis moribus instituatur, et quae sui muneris sunt debito ordine fungatur. — Aliter usus et officium legis distingui potest duplex, nimirum generalis et particularis. Generalis est qui obtinet in omni hominis statu, est, ut sit norma unica et certa faciendorum ab unoquoque tam erga Deum quam erga proximum, adeo ut nullum opus censeatur bonum et Deo acceptum, quod non sit legi consentaneum et à lege praescribatur, saltem virtualiter et implicite. Particularis est, ut malum demonstret, coërceat et vindicet. unde vim habet convictionis, coërcitionis et condemnationis. Convictionis quidem, per eam enim homo peccati reus censetur, illa namque speculum est in quo peccati gravitas et animae maculae agnoscuntur et demonstrantur, dicente Apostolo ad Rom. 3. per legem enim cognitio peccati. Habet etiam vim coërcitionis, suis enim praeceptis, terroribus et minis homines intra debitum officium continet, ut qui nulla iusti rectique cura, nisi coacti, tanguntur, dum audiunt poenas legis transgressoribus praescriptas, si non amore iustitiae, saltem prae timore à pravis actionibus deterreantur. Unde lex se habet ad instar freni quo domatur et reprimitur hominum petulantia et intra cancellos rectae disciplinae continetur; quo respectu S. Paulus 1. ad Timoth. 1. scribit: Lex iusto non est posita, sed iniustis, et non subditis, impiis persecutoribus, etc. Attamen non raro contingit ut haec finis intentio omnino frustratur et in oppositum abeat. Fit enim plerumque ut occasione legis hominis appetitus erga rem prohibitam magis ac magis irritetur, etenim nitimur in vetitum semper cupimusque negata: quo sensu Apostolus ad Rom. 5: lex subintravit ut abundaret delictum. — Tertium tandem legis officium est peccatorem transgressionis reum praescriptis ab eo admissis crimini, poenis addicere: unde Apostolus, 2. ad Cor. 3. legem vocat ministrationem damnationis. Et ad Rom. 4. Lex, inquit, iram operatur, idest, principem ac magistratum stimulat et inducit ut in praevaricatores legis animadvertat, quâ ratione lex se habet ad modum flagri et stimuli quo pungitur et cruciatur transgressoris animus, adeo ut nullam habeat quietem et pacem; unde David post admissum adulterium dicebat: non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum. Quae omnia quamvis omni prorsus legi conveniant, nullaque sit quae hoc triplici munere non fungatur; potiori tamen iure de divina lege sive naturali omnibus hominibus communi, sive positiva particulari ac determinatae hominum societati praescripta, dicta esse debent. Illae namque divinae leges hominem splendidius illustrant circà bonum faciendum et circà malum fugiendum, legi obsequentem plenius recreant et oblectantur, praevaricatorem vero acrius pungant et cruciant. Quaeres denique. — Quaenam sint legis proprietates? Respondeo, legis proprietates tres communiter recenseri: nimirum auctoritatem, veritatem, et bonitatem. Lex enim habet principium, formam, et finem. Ratione principii condentis legem, debetur ipsi legi auctoritas: edictum enim absque auctoritate sancitum nullius est valoris, nec ullatenus legis rationem habere potest. Ratione formae, debetur legi veritas seu rectitudo: nam id quod praescribitur cum iniustitia, non consequitur legis rationem, sed in tyrannidem vergit. Ratione finis, debetur legi bonitas: siquidem lex tota ordinatur in bonum commune societatis hominum, necnon in bonum particulare Dei, ad quem omne creaturae bonum tamquam ad fontem, et caput unde dimanat, refluere debet.
Disputatio II: De Lege naturali
Naturalem legem singulis hominibus inesse, nemo rationis compos denegabit. Homo namque, ait S. Bernardus lib. De diligendo Deo, innatam nec ignotam sibi legem habet, quae facienda ac prosequenda, quaeve omittenda, et fugienda sint interius dictante rationis lumine demonstrat. Quam utique legem, ait Apostolus, habemus scriptam in cordibus nostris, quo fit, ut Gentes quae legem non habent, supple Mosaicam, aut Evangelicam, naturaliter ea quae legis sunt faciunt. Eiusmodi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex, qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium reddente illis conscientia ipsorum, et inter se invicem cogitationibus accusantibus, aut etiam defendentibus, quibus scilicet cogitationibus et disceptationibus conscientia utitur, ut hominem bene aut male egisse convincat, eumque apud Deum accuset. — Hanc veritatem luculenter expendit S. Augustinus in Psal. 57. scribens:
Manus Formatoris nostri, inquit, in ipsis cordibus nostris veritas scripsit: quod tibi fieri non vis ne facias alteri. Hoc et antequam lex daretur nemo ignorare permissus est, ut esset unde iudicarentur, et quibus lex non esset data; sed ne sibi homines aliquid defuisse quererentur, scriptum est et in tabulis, quod in cordibus non legebant. Non enim ea scriptum non habebant, sed legere nolebant: appositum est oculis eorum quod in conscientia videre cogerentur, et quasi forinsecus admota voce Dei, et ad interiora sui homo compulsus est, dicente Scriptura, in cogitationibus enim impii interrogatio est; ubi interrogatio, ibi lex: sed quia homines appetentes ea quae foris sunt etiam à seipsis exules facti sunt, data est etiam conscripta lex; non quia in cordibus scripta non erat, sed quia tu fugitivus eras cordis tui, ab illo qui ubique est comprehenderis, et ad te ipsum intro revocaris. Propterea scripta lex quid clamat eis, qui deseruerunt legem scriptam in cordibus suis? Redite praevaricatores ad cor. Quis enim te docuit nolle accedi ab altero ad uxorem tuam? Quis te docuit nolle tibi furtum fieri? Quis te docuit nolle iniuriam pati? et quid ullum vel universaliter, vel particulariter dici potest? multa enim sunt, de quibus singulis interrogati homines, clara voce respondeant, nolle se pati. Age, si non vis pati ista, numquid solus es homo? Nonne in societate istius generis humani? Qui tecum factus est, socius tuus est: et omnes facti ad imaginem Dei, nisi terrenis cogitationibus conterant quod ille formavit. Quod ergo tibi non vis fieri, alteri noli facere. Vel ut brevius ait lib. 2. Confess., cap. 4. Lex tua, Domine, in cordibus hominum scripta est, quam nec ulla unquam delet, aut delebit iniquitas. Ad idem pertinet quod ait S. Amb. lib. 9. epist. 17. Ea lex, inquit, non inscribitur, sed innascitur, nec aliquâ percipitur lectione, sed profluo quâdam naturae fonte in singulis exprimitur. Eamdem veritatem clare explicat regius Vates, Psal. 4. ubi cum dixisset, multi dicunt, quis ostendit nobis bona? statim respondet: Signatum est super nos lumen vultus tui Domine: quod de lumine naturalis rationis, quo discernitur quid sit bonum, et quid malum, intelligendum est. — Id ipsum praeiverat Philo Iudaeus in libro quem inscripsit: quod omnis vir bonus sit liber. Lex, inquit, mentiri nescia est recta ratio, quae lex, non huic aut illi mortali mortalis, non in chartis aut columnis exanimis exanima, sed corrumpi nescia, quippe ab immortali natura insculpta in immortali intellectu. Tertull. De corona militis: Quae res igitur Dei legem habens communem istam in publico mundi, in naturalibus tabulis. Eadem veritas ratione firmatur. Etenim non minori cura Deus homini creaturarum omnium praecellentissimè suppeditarit media quibus finem sibi debitum posset assequi, quam interioribus creaturis: sed inferioribus creaturis, rationis ac etiam vitae expertibus, vires et inclinationes impressit ac indidit secundum quas aguntur, et in suos fines diriguntur: ergo potiori iure creaturae rationis ac libertatis compoti debuit edere quamdam legem, secundum quam modo sibi connaturali ageret, et seipsam in suum finem dirigeret: haec autem lex naturalis appellatur: adeoque est admittenda. Deinde, habemus ingenitum lumen quo prima principia rerum agibilia possumus detegere, absque ullo acquisitae scientiae beneficio: ergo pari ratione habere debemus idipsum innatum lumen, quo rerum agibilium communia principia deprehendamus. Hoc autem ingenitum lumen naturalem legem appellamus: subindeque est admittenda. Denique, homo ad societatem natus est, adeoque à natura ipsa habere debuit quo perfectam societatem inire posset: at, ut mox diximus ex S. Augustino, non potuit ita institui, nisi per innatam legem novisset non esse alteri faciendum, quod sibi fieri nollet: ergo etc. His igitur ita praemissis, tria hic supersunt de naturali lege declaranda: Primum quid et quotuplex illa sit. Secundum, quaenam eius praecepta. Tertium, qualiter sit immutabilitati aut mutationi obnoxia. Quae utique tribus in sequentibus Articulis suscipimus explicanda.
Articulus I: De nativae Legis essentia, principiis, et partibus
Mirum sane quod ipsa nativa lex sit ipsum ingenitum homini lumen, quo prima rerum agibilium elementa deprehendit; nec tamen sui ipsius naturam homini demonstret. Nusquam enim magis inter se videntur pugnare Auctores quam in assignanda ipsius legis essentia. Quidam enim cum Vasquezio lib. 2. disp. 150. cap. 3. docent legem naturalem esse ipsam naturam rationalem secundum se spectatam, quatenus videlicet ratione suae essentiae talis est ut aliquae actiones sint illi moraliter convenientes, et idcircò honestae: aliae repugnantes, et ideo indecentes. Nonnulli cum nostro Alensi 3. p. q. 27. memb. 2. existimant legem naturalem esse habitum quemdam, non quidem acquisitum seu potentiae superadditum, sed ipsum lumen intellectuale in actu primo spectatum, et quatenus est vis discernendi honestum et turpe moraliter. Alii cum Gabriele, et Almaino affirmant legem naturalem esse dictamen rationis, non quidem praecipientis, sed solum indicantis et ostendentis quid consentaneum sit aut dissentaneum naturae rationali: docentque legem naturalem non esse imperantem, sed solum indicantem, eo quod nullum habeat adiunctum, nec includat superioris imperium. Caeteri vero contendunt legem naturalem non solum cum dictamine boni et mali consistere; sed etiam in praecepto divino, quo Deus voluit homines teneri ad ea implenda et praestanda quae per ipsum rationis lumen, ipsamque rationis legem facienda aut omittenda dictitantur. Quarum sententiarum quanam verior nobis videatur, aperiet
Quaestio I: Quid sit et in quo formaliter consistat legis naturalis essentia
Etsi lex Naturalis, Synderesis, et Conscientia pro uno eodemque à SS. Patribus interdum usurpentur; maxime tamen invicem discrepant: nam lex Naturalis est ipsa divinae voluntatis ordinatio nobis impressa à Deo quatenus est Auctor, et Rector naturae; Synderesis vero est ipsum naturale lumen intellectus quo divinam illam ordinationem novimus: Conscientia autem est iudicium practicum intellectus circa aliquid agibile vel omissibile in particulari. Synderesis versatur circa principia agibilia sine ullo discursu: synderesis nullus potest subesse error, nullaque dubitatio, opinio, oblivio, ignorantia, et inadvertentia; nullus enim potest aut potuit unquam negare, dubitare, oblivisci, vel ignorare in genere malum esse fugiendum, bonum amplexandum etc. Conscientia vero nonnisi praeviâ rationis illatione sua interdum iudicia practica profert, adeoque subiacet dubitationi, oblivioni, et errori; unde provenit tam varia tamque multiplex conscientiae diversitas, et partitio in rectam, erroneam, certam, dubiam, etc. Quod non solum contingit pro diversitate hominum, sed etiam pro diversitate temporis respectu eiusdem hominis; idem enim homo pro diversis notitiis, in diversa oppositaque iudicia dissolvitur; hinc saepe nobis displicet quod placuerat; saepe arridet quod fuerat odiosum. Lex vero naturalis apud omnes prorsus nationes, et quovis tempore, eadem semper dictitat, semperque sibi constat, et sibi conformis est, nisi aliunde impediatur. Notandum 2. Naturam rationalem spectari posse dupliciter: uno modo secundum se, et quatenus ratione talis essentiae quam habet, quaedam sunt illi convenientia, et alia disconvenientia: alio vero modo quatenus vim habet iudicandi de his quae sibi conveniunt, vel disconveniunt, mediante rationis naturalis lumine. Rursus posteriori modo sumpta rationalis natura quatenus iudicativa de convenientibus, vel disconvenientibus, potest bifariam considerari; nempe vel quatenus per iudicium illud solum indicat, et ostendit quid agendum sit; quidve omittendum: vel prout habet adiunctum divinum praeceptum obligans hominem, ad id exequendum quod ipsa nativa lex ipsi indicat et demonstrat: ita quod haec lex non solum illativa sit et ostensiva, sed etiam obligativa sit et praeceptiva. Notandum 3. Certum esse legem naturalem divinum esse donum descendens à Patre luminum, et à Deo effective procedere; quia Deus est prima causa bonorum omnium naturalium, inter quae maximum est rectae rationis lumen, et usus: tum quia omnis veritatis manifestatio procedit à Deo, ut diserte docet S. Paulus ad Rom. 1. ubi cum dixisset, revelatur ira de coelo super omnem impietatem, et iniustitiam hominum qui veritatem Dei in iniustitia detinent; postea aperiens cur vocet veritatem Dei, subdit: quia quod notum est Dei manifestum est in illis, Deus enim illis manifestavit, utique per naturale lumen rationis, et per visibiles creaturas, quarum aspectu invisibilia Dei cognosci possunt. Constat igitur Deum esse effectorem, et quasi Doctorem legis naturae: sed difficultas solvenda remanet an ipsa nativa lex non solum à Deo effective, et tamquam à primâ causâ, sed etiam praeceptivè, et tamquam à legislatore praecipiente procedat. His ita praemissis, tria hic supersunt determinanda: Primum, quod nativa lex non sit ipsa rationalis natura entitas, et essentia. Secundum, quod non sit pariter aliquid se habens per modum habitûs. Tertium, denique quod consistat in actuali iudicio, et dictamine intellectus non solum ostensivo, sed etiam imperativo. Conclusio prima. — Ius naturale in quo lex naturalis fundatur non rectè definitur à iurisperitis cum Iustiniano: quod natura omnia animalia docuit. Haec Conclusio communis est non solum inter Theologos, sed etiam inter nobiliores Iurisconsultos, qui unanimi consensu fatentur bruta animantia esse iuris sicut et rationis expertia. nam inter quos ius est, inter eos et ratio et aequum et bonum et iustitia, et lex ordinata societas sit necesse est: horum autem incapaces sunt brutae animantes, ut praeclare docet Lactantius, lib. 1.
In omnibus, inquit, animalibus quae sapientia carent, videmus conciliatricem sui esse naturam. Vocant enim alias ut sibi prosint: nesciunt enim quia malum est nocere. Homo vero quia scientiam boni et mali habet, abstinuit se à nocendo etiam cum incommodo suo. Idem praeiverat Hesiodus scribens: Humano generi nam lex datur à Iove Summo / Quippe feras, pisces, avium genus altivolantium / Mutua se vertunt in pabula, iuris egentes. / Iustitia at nobis quo res est optima cessit. Unde Aristoteles 5. Ethicorum, cap. 1. et Cicero, lib. 1. De Officiis, diserte pronuntiant, in equis et leonibus iustitiam non dicimus. Et Plutarchus in vita Catonis maioris: lege et iustitia adversus homines tantum natura utimur. Hinc Polybius proferens rationem cur homines aegre ferant iniurias in parentes et beneficos, scribit lib. 6: Quoniam enim humanum genus hoc aliis animantibus distat, quod mente ac ratione utitur, omnino credibile non est tam alienum à naturâ suâ actum ab ipsis dissimulatum iri, ut in aliis animantibus: sed quod factum est revocatum iri ad animam cum offensae significatione. — Ex his manifestum fit bruta animantia non esse iuris capacia, ac proinde ius naturale non recte describi quod hominibus eque ac belluis proprium sit, nec verum esse quod ait Iustinianus: ius illud non humani generis tantum esse proprium, sed omnium animalium quae in terra, quae in mari nascuntur, avium quoque commune esse. Dices 1: Quae eandem cum homine, propter violatum ius naturale, poenam subire tenentur, eidem iuris naturalis obligationi obstringuntur et subiacent: at ita est de brutis animantibus: siquidem Genesis 9. testatur Deus homicidium tam in belluis quam in hominibus se vindicaturum; sanguinem, inquit, animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum et de manu hominis. Et Exodi, XXI, v. 28: si bos cornu percusserit virum aut mulierem, et mortui fuerint, lapidibus obruetur, et non comedentur carnes eius. Igitur etc. — Respondeo, haec ideircò divinitus sancita esse et praescripta, non quod alicuius criminis reae censendae essent brutae animantes, et violati ab eis iuris naturalis postularentur: sed ad maiorem effusi humani sanguinis et homicidii detestationem. Vetusta enim est Hebraeorum sententia, verbis illis denotari ac cohiberi caedem humanam à bruto ex hominis instigatu factam, quia ut refert Salomon Iarchius in praefatâ Genesis verba: apud homines qui ante diluvium vixerunt, per impietatem mos invaluerat bestias nocentissimas nutriendi, ut scilicet earum auxilio commodius dominarentur, nimirum ut nulla iustitiâ habitâ ratione, in sibi repugnantes illas dimitterent; quam immanitatem ut ab hominibus post diluvium averteret Deus, declarat se vindictam sumpturum de caede humana, non tantum ab ipso homine patrata proprio opere, sed etiam de caed(e) quâ à bestiâ, homine instigante, fieret. — Aliam expositionem administrat Rabbi Isaac Abarbanel in Dirush Tora, nimirum quod illis Genesis verbis declaraverit Deus se nullatenus passurum inultam fore humani sanguinis iniustam effusionem. Ita quod, inquit, si desit homo qui sanguinem ulciscatur, à manu omnis bestiae, seu ab omni bestiâ requiram eum, veluti à bestiâ quae dilaceret homicidam. Et sic in eundem sententiam exsequar. Ubicunque fuerit homo, requiram à eius manu sanguinem occisi, seu vindictam tanti sceleris. — Similiter ad textum Exodi dico cum Seldeno, lib. 1. De Iure naturali, cap. 4. ideircò bovem illum qui hominem occidisset, iussum esse lapidari, non propter violatum ius naturae, sed, aut ideo ne quid, hominis causâ, denuo ab eo…… fieret, aut ut dominus eius in re suâ puniretur, quia negligenter custodisset, ut appositè docet Maimonides in more Nevochim, parte tertiâ, cap. 12. his verbis: quando bestia occidi debuit quando hominem interficiebat, id non fiebat ad poenam ab illâ exigendam, quae domino suo inferretur. Atque inde erat quod prohibebatur ei usus carnis bovis huiusmodi, ut scilicet etiam boum domini maiorem in eis custodiendis diligentiam adhiberent. — Simili ratione urbes apostasiae reae non solum incolae, utpote apostatae, gladio erant ob scelus admissum plectendi, sed etiam iumenta, Deuteron. 13. 16. et 16. ac pecora gladio itidem delenda, et bona caetera comburenda, uti pariter Chananaeorum sculptilia et luci diis gentium dicati, idque non ob culpam à iumentis aut pecoribus nedum à bonis, sculptilibus et lucis admissam, sed ut à apostasiâ, etiam bonorum amore, posteritatis gratiâ, ducti magis deterrerentur aliarum urbium cives, scelerisque tum memoriâ tum novandi eius, quantum fieri potuit, ansâ demeretur. Hinc legimus apud Demosthenem, oratione contra Aristocratem et Pausaniam et Eliacis ex Atheniensium legibus lapidem, lignum, securem, id genus res alias, quoties homicidii instrumenta fuere, in Prytaneo in iudicium deductas velut in poenam, quam tamen eas propriè nemo sanus dixerit. Et Theaginis statua, ex sententiâ Thasiorum Draconis lege, submersa in mare, ob caedem casu suô patrâtam est proiecta, non in statuae poenam, sed homicidii odio. Instabis: Belluae implent ea omnia quae ab ipso iure naturae derivantur et insinuantur: igitur illius sunt capaces. Probatur antecedens primo quidem auctoritate S. Ambrosii qui libro 5 et 6 Hexameron plurimis exemplis probat belluas et aves naturae iura sectari cum vel vetitos diversae speciei atque eorum à quibus ortum ducunt coïtus abhorrent, vel hospitalitatem sectantur, et parentum curam atque vindictam in malefactores, concluditque ex illorum exemplo hominum mores formari ac reformari debere. Cui subscribit S. Hieronymus in commentario ad caput 5. epistolae ad Ephesios, ubi ait: Quod in animalibus et bestiis ipsâ naturae iure praescriptum est ut praegnantes ad partum usque non coeant, hoc in hominibus sciant arbitrio derelictum, ut merces esset eâ abstinentiâ voluptatum. Scribit Aristoteles lib. 9. Historiae Animalium, cap. 47. camelos matrum suarum coitus fugere. Addit Avicenna, lib. 9. De Natura Animalium, quod camelus qui cum matre per curatorem gregis operta ne agnosceretur coïverat, cum sublato operimento matrem agnovisset, camelarium illum morsu interemisse.
Refert etiam Varro, lib. 2. cap. 1. De re rustica, quod Cretae regis equus eadem arte ad matris coitum admissus, statim quod eam agnovit in praecipitium se dedisse. Narrat etiam Guillelmus Alvernus Parisiensis episcopus, parte primâ De Universo, cap. 5.: Tempore meo, inquit, ciconia, tamquam de adulterio convicta per olfactum masculi sui, congregata multitudo ciconiarum, nescio qualiter accusante masculo vel detegente eius crimen, à tota illâ multitudine deplumata utqùe dilacerata est, tamquam consilio aut iudicio omnium esset adulterii iudicata. Variatur de equo qui ignoranter cum matre stuprum commiserat, postquam hoc deprehendit, propriis dentibus sibi genitalia abscidisse, tanquam in seipsum vindicans incestum quem commisisse sibi videbatur, licet ignorans, eo quod operimento abscondita fuisset ei mater eius dum eum cognoscebat. Scribit etiam Plinius, lib. 10. aspidem fuisse conspectam quae suum ipsa catulum necaverit, quod is hospitis filium interemisset. Plura alia his similia ab auctoribus proferuntur exempla, ex quibus apparent iuris naturalis servati à belluis indicia. — Quin etiam Plutarchus libro De Fortuna Romanorum, et Plinius lib. 29. Historiae Naturalis, referunt canes singulis annis supplicium pendere et vivos in fureas figi, quod per eorum silentium nocturnum Capitolium à Gallis captum fuisset, nisi anseres alarum strepitu Romanos ad propugnandum excitassent. unde annuus ipsis ob servatam arcem honor deferebatur. — Respondeo primo, pleraque ex adductis exemplis esse commentitia et excogitata ad pravos hominum mores efficacius arguendos et corrigendos, ducto à brutis animantibus argumento, quòd nimirum qui scelera illa patrarent deteriores essent, et à ratione quam ipsae belluae magis alieni, quâ videlicet solâ naturae instinctû ab istis facinorosis actionibus essent aversae. Quod autem verè belluae à commixtione et coïtu cum parentibus non abstineant, constat ex eo quòd Myrrha incesto patris amore percita canit apud Ovidium, Metamorph. 10:
coeunt animalia nullo Caetera delicto: nec habetur turpe iuvencis Ferre patrem tergo, fit equo sua filia coniunx Quasque creavit init pecudes caper; ipsaque cuius Semine concepta est, ex illo concipit ales. Respondeo secundo, bruta animantia plurima ex instinctu naturali praestare quae homines ex rationis ductu efficere solent: in ipsis namque, ut diximus, uti scintillulae et quaedam vestigia rationis illucescunt: ita pariter in eis apparent quaedam semina et vestigia virtutis ac prudentiae. Quocirca ad eorum velut scholam et academiam homines interdum ablegat Scriptura Sacra: sic Salomon Proverb. 6.: vade ad formicam, o piger, et considera vias eius, et disce sapientiam: quae cum non habeat ducem, nec praeceptorem, nec principem, parat in aestate cibum sibi, et congregat in messe quod comedat in hieme. Sic etiam Christus Dominus discipulos admonet, Matth. 10, ut sint prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbae. — Ad supplicium à Romanis canibus quotannis inflictum, respondeo hoc schemate velut quodam apologo voluisse singulis annis civibus, praesertim iunioribus, significare qualiter Reipublicae vigiles custodes et detensores praemiis essent afficiendi; socordes vero ac desides poenâ mulctandi. Conclusio secunda. — Lex naturalis non consistit in ipsâ rationali naturâ secundum se spectatâ, quatenus actiones aliquae sunt illi moraliter convenientes, et honestae; aliae verò repugnantes, et inhonestae. Probatur 1. Maior: lex naturalis est vere et propriè dicta lex: sed ipsa natura rationalis praecise sumpta non potest esse propriè dicta lex: ergo lex naturalis in ipsâ consistere nequit. Maior constat ex communi sententiâ Theologorum et Philosophorum, qui de ea loquuntur tamquam de lege vere et propriè dictâ. Probatur minor: lex propriè dicta est ordinatio et constitutio alicuius superioris pro iure suo aliquid decernentis et imperantis: atqui natura rationalis praecise sumpta non est ordinatio: siquidem ordinatio est actus secundus intellectus, et voluntatis; natura autem ipsa est actus primus; adeoqùe non potest censeri ordinatio. Deinde, Effectus legis sunt dirigere, illuminare, obligare, et esse regulam humanarum actionum: sed haec in naturam rationalem immediatè cadere non possunt: proveniunt namque à dictamine rationis, et imperio voluntatis: ergo non in ipsâ naturâ rationali, sed potius in illo rationis dictamine et voluntatis imperio, legis naturalis essentia est reponenda. Consequentia patet, in illo namque essentialiter consistit lex, à quo maxime procedunt effectus legis. Minor verò probatur: nam ante dictamen rationis, quo indicatur vel ostenditur aliquid esse bonum vel malum, non obligatur homo moraliter, nec eius operationes diriguntur aut regulantur ad finem sibi debitum; nec proinde habent rationem moris, ut constat in his qui usu rationis carent, etc. Denique, à lege naturali actiones humanae habent quod sint bonae vel malae: at actiones quae independenter ab omni lege positivâ sunt bonae vel malae, quia nempe pugnant in legem naturae, tales esse nequeunt ex ipsâ naturâ rationali; adeoqùe haec non potest dici lex naturalis. Maior constat. Probatur minor: diversae rationes in actibus non possunt desumi ab eodem termino, sub eadem ratione formali: ergo bonitas, et malitia, quae sunt diversae rationes actuum humanorum, ab eadem naturâ rationali procedere nequeunt, nisi diversae sint in illâ naturâ rationes, per quas uni actui malitiam, alteri bonitatem tribuat: at diversae illae rationes assignari non possunt ex parte illius naturae rationalis: nam non est ratio cur refundere(t) bonitatem in unum actum potius quam in alterum, nisi quia in illo actu aliqua est ratio cur capax sit illius bonitatis potius quam malitiae: adeoqùe independenter ab illâ convenientiâ cum naturâ rationali, talis actus iam ex se habet quod dici possit bonus et honestus. Confirmatur Conclusio expugnando fundamentum adversariorum. Ideircò Vasquez et qui cum eo sentiunt affirmant legis naturalis essentiam in ipsâ rationali naturâ esse constituendam, quia, inquiunt, ipsa rationalis natura est fundamentum, et mensura legis naturalis, et honestatis ipsius, quatenus quaecumque praecipit aut prohibet lex naturalis, per se decent aut dedecent naturam rationalem: sed haec ratio nulla est. Probatur; quia quidquid est fundamentum, et mensura legis aut honestatis, non propterea est lex; siquidem pax et felicitas publica, est mensura et fundamentum legum humanarum, nec tamen propterea sunt ipsae leges humanae. Similiter, pauperis indigentia maior aut minor est fundamentum aut mensura legis aut praecepti faciendi maiorem aut minorem eleemosynam; nec tamen ipsa indigentia censetur esse lex faciendi eleemosynam. Item, finis est regula et mensura mediorum; nec tamen finis dicitur habere rationem legis. Pariter obiectum est regula et mensura actuum; nec propterea censetur esse lex. Ergo pari iure licet natura rationalis sit fundamentum honestatis et regula rectitudinis obiectivae actuum humanorum moralium, non ideo dici potest lex. Addo cum Suarez lib. 2. cap. 4. n. 7. quod si natura rationalis esset lex actuum nostrorum, eo quod illam decent; sequeretur pari modo naturam divinam esse legem actuum divinorum liberorum, quia pariter tales actus illam decent: sed nullus est ex SS. Patribus, ac Theologis, qui hanc sequellam docuerit et probaverit: ergo nec esse debent qui antecedens doceant. Dices: Existente naturâ rationali non potest lex naturalis non existere, sed potest non esse illa Dei ordinatio; quia cum libera sit, Deus potest ipsam ponere vel non ponere: ergo lex naturalis non est ipsa Dei ordinatio; sed potius est natura ipsa rationalis, quatenus est fundamentum convenientiae et honestatis, vel disconvenientiae et inhonestatis actionum humanarum. — Distinguo minorem: Potest non esse divina ordinatio qua creaturam rationalem in finem suum dirigit ex hypothesi quod ipsa natura rationalis existat. Nego absolute; concedo ex hypothesi: licet enim operatio divina ad extra sit absolute libera; tamen ex suppositione quòd divina voluntas decreverit creare naturam rationalem cum sufficienti cognitione ad operandum bonum, et malum, et cum sufficienti concursu ex parte Dei, necnon et liberâ ipsius creaturae facultate ad utrumlibet operandum, implicat quòd Deus ipsam creaturam non ordinet ad suum finem asseqùendum per actus convenientes: adeoqùe pariter implicat, quòd Deus non velit prohibere tali creaturae actus intrinsece malos, et praecipere actus honestos naturaliter necessarios: sicut enim Deus mentiri non potest, quia est suprema veritas, ita etiam non potest non prohibere ea quae sunt opposita honestati, quia est suprema bonitas, et regula rectitudinis ac honestatis: ergo quâ ratione, Deus positâ voluntate revelandi aliquid, necessitatur ad revelandum verum, eo quòd non possit mentiri, quia est suprema veritas: ita ex hypothesi quòd creaturam rationalem instituerit ordinandam in finem, non potest ei actus bonos et honestos non praecipere et actus malos et inhonestos non prohibere, quia est suprema aequitas et rectitudo. Instabis: Absurdum est asserere Deum per voluntatem necessariam obligare suos subditos, siquidem obligatio haec cum sit moralis, procedere debet ab agente morali libero, et libere imperante: quâ ratione nullus Princeps potest seipsum voto vel promissione, aut alio praecepto et imperio obligare, nisi haec obligatio ex plenâ libertate oriatur: quae enim per vim et coactionem fiunt, obligandi vim nullam habent: sed obligatio libere facta potuit non fieri: ergo Deus potuit illam obligationem naturae rationali non imponere ab initio illius formationis; imo etiam potest impositam illam obligationem revocare: subindeque potest existere natura rationalis absque tali obligatione sibi praescripta: at non potest existere sine lege naturali: ergo lex naturalis non in ipsa obligatione superaddita, sed in natura ipsa rationali constituenda est. —
Distinguo minorem: Obligatio libere facta potuit non fieri absolute, concedo; hypothetice, nego. Fateor equidem quod Deus ex libertate sua potuerit abstinere a formandis creaturis rationalibus, et eas in statu connaturali constituendis; et consequenter eas non obligare lege naturali; sed ex hypothesi quod eas creaverit, et in tali statu constituerit, debuit necessario necessitate consequenti illas creaturas intellectuales a se conditas regere, et curare ut vivant contormiter suae naturae, ad idque illas obligare sua auctoritate: quae auctoritas, quomodocumque interponatur, inducit moralem obligationem; moralem dico, non ex eo quod libere sit imposita, ita ut possit non praescribi; siquidem ex hypothesi necessario haec obligatio praescribitur: sed obligatio haec vocatur moralis, ex eo quod inducat ad actiones morales, et imputabiles, ita ut sine peccato nequeant omitti. Neque refert quod haec obligatio sequatur ex necessaria et naturali ordinatione ipsius creaturae rationalis, potest namque aliqua moralis obligatio oriri ex principio necessario et naturali; siquidem obligatio colendi parentes oritur ex naturali generatione ab ipsis accepta.
Dices 2. Sunt aliquae actiones ita intrinsece malae ex natura sua, v. g. odium Dei, ut earum malitia nullatenus pendeat ex dictamine intellectus, vel ex prohibitione extrinseca, et voluntate divina: e converso aliquae sunt ita intrinsece bonae ex natura sua, v. g. colere Deum; ut nullatenus in hoc pendeant ex causa extrinseca: sed aliunde non possunt habere illam malitiam aut bonitatem, nisi quatenus sunt convenientes aut disconvenientes naturae rationali: ergo ipsa natura rationalis habet rationem legis. —
Respondeo, quod in actibus intrinsece bonis, vel intrinsece malis, duplex spectari potest bonitas, et malitia; alia quidem in esse naturae, alia in esse moris. Prima non desumitur ab ordine ad aliquam legem, sed ex convenientia aut inconvenientia ad naturam rationalem, quatenus intelligitur habere inclinationem ad bonum, consideratum in esse naturae antecedenter ad omnem legem. Secunda vero sumitur proxime quidem ex ordine ad dictamen rationis naturalis, remote vero ex ordine ad legem aeternam, quatenus nempe dictamen rationis naturalis est participatio quaedam legis aeternae, habetque rationem legis naturalis in ordine ad ipsos actus.
Conclusio tertia. — Ratio formalis legis innata non constituitur adaequate in ipso lumine habituali, et naturali in actu primo spectato, et quatenus est vis discernendi honesta et turpia, licita et illicita.
Probatur: Omnis lex proprie dicta est ordinatio, ut supra diximus: sed lumen naturale habitualiter sumptum non est ordinatio, sed tantum vis intelligendi: ergo nec in eo reponenda est ratio formalis legis naturalis. Deinde, Deus habet lumen sibi connaturale quo perfectissime cognoscit quaecumque honesta sunt, et turpia: sed Deus non potest dici habere legem naturalem: ergo lex naturalis in ipso lumine habituali non est reponenda. Denique, ut in sequenti Conclusione probatur, lex omnis est iussio, vel prohibitio alicuius superioris: sed ipsum lumen naturale habituale, nec iussio est, nec prohibitio superioris: ergo nec est lex naturalis.
Dices 1. S. Paulus ad Rom. 2. legem vocat, naturalem scilicet conscientiam dictantem quid agendum aut fugiendum sit secundum rationem naturalem; nam cum dixisset, Gentes quae legem non habent, naturaliter ea quae legis sunt faciunt: eiusmodi legem non habentes ipsi sibi sunt lex: quasi declarans quomodo sibi sint lex, et quae sit illa lex, subiungit: Ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium reddente illis conscientia ipsorum: censet ergo legem naturalem de qua loquitur esse dictamen naturale rectae rationis, ratione cuius homo est sibi lex. Deinde, SS. Patres pari modo affirmant legem naturalem fuisse nobis a Deo naturaliter insitam et scriptam in cordibus nostris, Deumque illius esse auctorem, quatenus naturae nostrae auctor est et conditor. Sic S. Amb. lib. 1. Epist. 71. Illa lex, inquit, non inseribitur, sed innascitur: nec aliquis percipitur lectione, sed profertur quodam naturae fonte in singulis exprimitur. Et S. Maximus, Centuriis, cap. 13. Lex naturae, inquit, est ratio naturalis quae captivum tenet sensum ad delendam vim irrationalem. Demum Tullius in lib. De Legibus, summa eloquentia, et pene divina voce, ut loquitur Lactantius lib. 6. De vero cultu, cap. 8. legem naturalem describens ait: Est quidem vera lex recta ratio, naturae congruens, diffusa per omnes, constans, sempiterna, quae vocet ad officium iubendo, vetando a fraude deterreat. Constat ergo ex his legem naturalem positam esse in ipso rationis lumine: non quidem actuali, alioqui cum nihil agimus non maneret in nobis lex naturalis: ergo reponenda est in ipso lumine habituuali. —
Respondeo, praefatas auctoritates nihil aliud probare, quam legem naturalem interdum pro conscientia, et synderesi accipi, quatenus videlicet dictitat quid agendum, quidve omittendum sit, sicut conscientia. Nihilominus, ut iam observavimus in primo Notabili, lex naturalis a conscientia in pluribus discrepat: nam lex dicit regulam generaliter constitutam circa agenda: conscientia vero dicit dictamen practicum in particulari; unde conscientia latius patet quam lex naturalis, quia non tantum applicat legem naturalem, sed etiam quamcumque aliam, sive divinam, sive humanam. Deinde, conscientia non solum applicare solet veram legem, sed etiam existimatam; hinc interdum datur conscientia erronea: lex autem erronea dari non potest: nam eo ipso non esset lex, quod maxime verum est de lege naturali quae Deum habet auctorem. Denique, lex proprie fertur circa agenda; conscientia autem versatur circa ea quae iam facta sunt; et ideo illi tribuitur non solum ligare, et obligare, sed etiam accusare, testificari, damnare, et cruciare.
Obicies 2. Quidquid est in animis nostris, vel est potentia, vel passio, vel actus, vel habitus: atqui lex naturalis non est potentia animae, nec passio, nec actus; alioqui cum nihil agimus, non maneret in nobis lex naturalis: ergo est habitus. —
Respondeo ad minorem, legem naturalem non esse potentiam aut passionem, sed esse actum; quia est praescriptio, seu dictamen rectae rationis. Ad id quod subiungitur, quod si esset actus, cum nihil agimus, non maneret in nobis lex naturalis: respondeo negando illam sequelam: nam non dicitur actus quasi semper existat, sed quia vel actu existit, vel est actus natus existere; manetque tale dictamen virtualiter, et sic est actus rationis, vel in re vel in virtute existens.
Obicies 3. Lex naturalis manet in pueris et amentibus: atqui in illis non est actus rationis, nec facultas expedita ad rationem: ergo necesse est quod ipsa lex naturalis sit lumen habituale, et naturale in actu primo consideratum. —
Distinguo maiorem: in pueris et amentibus remanet lex naturalis in actu secundo, nego; in actu primo, concedo: quia licet iudicent aliqua ratione de rebus agendis, non tamen iudicant cum perfecta cognitione quae habeat annexam rationem imperii, et regulae, seu normae conformis recte rationi; porro tale iudicium est necessarium ad legem naturalem: unde lex naturalis tantum in ipsis remanet per modum habitus improprie dicti, sicut et in ipsis remanet habitus primorum principiorum, quem intelligentiam appellamus. — His addo lumen ipsum naturale habituale, sicut et conscientiam ac synderesim, posse revera legem naturalem appellari; non quidem adaequate, sed inadaequata; ratio siquidem adaequata legis naturalis non solum in ipso rationis dictamine circa ea quae agenda sunt, vel omittenda, sed maxime reponenda est in ipso divino praecepto, vel prohibitione procedente a voluntate Dei, ut auctore et rectore naturae, ut aperiet.
Conclusio quarta. — Lex naturalis non consistit formaliter in dictamine, et iudicio solum ostensivo, et indicativo boni, et mali: sed etiam praeceptivo, et imperativo ac obligante ad ea quae tali lege praescripta sint. Haec est communior cum Seraphico Doctore in 2. dist. 35. dubio 4. et Gersone Tract. De vita spirituali, lib. 2. Corol. 5. ubi legem naturalem sic definit: Lex naturalis praeceptiva est signum inditum cuilibet homini non imperito in usu rationis, et notificativum voluntatis divinae volentis creaturam rationalem humanam teneri ad aliquid agendum vel non agendum per consecutionem sui finis naturalis.
Probatur: Lex naturalis est vere et proprie dicta lex, ut fatentur omnes Philosophi, et Theologi: sed lex proprie dicta est vere praeceptiva: ergo, etc. Probatur minor: Tum quia de ratione legis vere et proprie dicti est, quod sit praeceptiva; siquidem lex est actus prudentiae, quae consistit formaliter in actu imperii, subindeque praeceptiva est: Tum quia lex naturalis est proprie dicta regula et mensura bonitatis aut malitiae moralis actus humani: sed iudicium indicativum et ostensivum boni et mali non potest esse talis regula et mensura bonitatis aut malitiae actus humani; siquidem illam bonitatem aut malitiam supponit, eamque tantum iudicat; regula autem et mensura alicuius regulati et mensurati rectitudinem aut obliquitatem non supponit; siquidem haec non cognoscitur nisi per applicationem ad regulam: ergo, etc.
Deinde, Deus habet iudicium ostensivum eorum quae decent aut dedecent suam naturam divinam, contra quod iudicium ipse non potest operari; et tamen non habet legem proprie dictam; et consequenter lex naturalis, cum sit vere et proprie dicta lex, non potest formaliter consistere in solo dictamine et iudicio solum ostensivo boni et mali.
Denique, quidquid fit contra praescriptum legis naturalis est vera peccatum: sed omne peccatum est alicuius praecepti transgressio, et violatio: ergo lex naturalis debet esse praescriptiva. Maior probatur ex Apostolo ad Rom. 1. ubi docet Gentiles fuisse inexcusabiles, et grandis peccati reos, ex eo quod per legem naturalem noverint quid esset agendum, quidve omittendum; neutrum tamen legis illius praescriptum impleverint. Minor probatur ex S. Amb. lib. De Paradiso, cap. 8. ubi peccatum sic definit generaliter: Peccatum est legis divinae praevericatio, et coelestium inobedientia mandatorum. Similiter ex S. August. qui lib. 2. contra Faustum, cap. 27. definit peccatum esse dictum, factum, vel concupitum contra legem aeternam: additque legem aeternam esse rationem, vel voluntatem Dei. Sentit ergo de ratione peccati esse ut sit contra legem propriam alicuius superioris. Quod utique clarius indicat lib. 2. De peccat. meritis, et remiss., cap. 1. ubi ait: quomodo dimittitur per Dei misericordiam si peccatum non est, aut quomodo non punitur per Dei iustitiam si peccatum est? Quibus significat non minus repugnare esse peccatum, et non prohibitum a Deo, quam indigere remissione, et non fuisse peccatum. — Idem docet Doctor in 1. dist. 50. num. 1. ubi ait: Quodcumque peccatum ideo est peccatum, quia est contra praescriptum divinum.
Dices. Si lex naturalis esset praeceptiva, esset maxime vel praeceptum hominis ad alium, vel ad seipsum, vel Dei ad homines: sed neutrum potest affirmari: ergo nec asseri eam esse praeceptivam. Maior constat a sufficienti partium enumeratione. Minor manifesta est quoad primam et secundam partem; quia praeceptum hominis ad alium ad legem humanam spectat; imperium autem hominis ad seipsum respectu suarum actionum non potest habere veram rationem legis; cum lex sit ordinatio superioris ad subditum; nemo autem sit sibi superior. Patet etiam eadem minor quoad tertiam partem: tum quia praeceptum quo Deus aliquid hominibus imperat spectat ad legem divinam; lex autem divina a naturali discrepat: tum quia secluso quocumque Dei praecepto, dictamen rationis naturalis sufficienter dictat quid bonum sit, quidve malum: ergo lex naturalis nullatenus est praeceptiva. —
Nego minorem quantum ad tertiam partem: et ad primam eius probationem dico legem naturalem etiam divinam appellari; nam, inquit S. Damascenus lib. 1. De Fide, cap. 23. Lex Dei mentem nostram incendens, eum ad se pertrahit, conscientiamque nostram illustrat, quae et ipsa mentis nostrae lex dicitur. Adeoque censet legem naturalem esse pariter legem Dei, quatenus nempe est quaedam participatio, et applicatio legis aeternae. Ad secundam probationem nego antecedens; cum enim dictamen quo Deus praecipit hominibus opera bona, et prohibet opera mala, ex lege Dei aeterna derivetur, sitque, ut mox diximus, quaedam illius participatio, et applicatio: consequens est quod seclusa lege Dei aeterna, et eius praescripto, nullum foret rationis naturalis dictamen, hominibus indicans et dictitans quid sit bonum aut malum.
Quaestio II: Quotuplex sit lex naturalis
Certum esse quod Lex Naturalis sit una, 1. unitate luminis, quia unico lumine naturali hominem illustrat, et ei dictitat ac demonstrat quid agendum sit, quidve omittendum. 2. Unitate principii, quia unicum Deum habet Legislatorem et Auctorem. 3. Unitate finis, quia in hunc unicum finem collineat, ut hominem constituat rectum secundum inclinationem naturam. An autem sit etiam una Unitate praescripti, hic erit resolvendum. Sensus autem huiusce quaestionis potest esse triplex: Primus, an eadem Legis naturae praescripta communia sint apud omnes. Secundus, an illa praescripta plura sint, an vero unicum. Tertius, an ex hypothesi quod plura sint, ad unicum possint revocari.
Notandum 2. Praecepta legis naturae esse duplicis generis; alia nempe sunt generalia, et omnibus hominibus nota, qualia sunt ista; bonum est faciendum, malum fugiendum: quod tibi fieri non vis, alteri ne feceris, etc. Alia vero propria et particularia, quae ex his principiis generalibus inferuntur: idque dupliciter; vel enim deducuntur facili negotio, et absque ulla difficultate, quale est istud: alienum invito domino detinendum non est: vel nonnisi magna cum diligentia ex principiis generalibus possunt inferri, quale est istud: pecunia non est mutuo danda ad usuram. Quaeritur autem an haec utraque praecepta legis naturae apud omnes prorsus homines eadem sint, vel possint esse diversa.
Notandum 3. Praecepta legis naturae tam generalia quam particularia spectari posse vel quoad certitudinem, vel quoad notitiam, et evidentiam. Certum est autem quod generalia certiora sint et notiora particularibus, quippe cum per ipsum ingenitum rationis lumen innotescant: unde quemadmodum in speculativis, prima principia, quae per intelligentiam deprehenduntur, longe sunt certiora et notiora conclusionibus ex eis per scientiam illatis: ita etiam in practicis, prima praecepta, quae sunt matrices regulae rerum agendarum, longe videntur esse certiora praeceptis particularibus quae ex eis inferuntur.
His ita praemissis, tria hic supersunt determinanda; Primum, an generalia praecepta legis naturae sint eadem apud omnes prorsus homines quovis in statu consideratos. Secundum, an praecepta particularia eandem vim, certitudinem, et notitiam apud omnes habeant. Tertium, an plura sint in quolibet homine praecepta legis naturae, et qualiter invicem ordinentur.
Conclusio prima. — Lex naturalis eadem omnino est in omnibus hominibus quovis in statu spectatis, quantum ad principia generalia. Haec est communis apud Theologos, et Iurisperitos.
Probatur, primo quidem, quia haec lex est veluti proprietas consequens non rationem propriam, et particularem alicuius individui, sed specificam naturam: sed haec natura eadem est in omnibus: ergo et ipsa lex. Deinde, quemadmodum in speculativis prima principia nota sunt, quorum veritati nemo dissentire potest; ita in practicis quoad principia prima et praescripta generalia, est eadem veritas, eademque rectitudo omnibus nota. Denique, ubique et semper agnoscitur et pro certo habetur bonum esse amplectendum, malum esse fugiendum: alteri non esse faciendum quod tibi fieri non vis: adeoque haec praecepta omnibus et ubique sunt pervia.
Dices. Diversae nationes varias statuerunt leges naturalibus praeceptis contrarias: nam Iulius Caesar lib. 6. De bello Gallico refert apud Germanos furtum olim non fuisse improbatum, sed permissum. Idem de Lacedaemonibus refert Castro ex Plutarcho lib. De lege poenali, cap. 14. Similiter refert Plutarchus in vita Lycurgi adulterium ab eo fuisse probatum tamquam naturae permissum: sed furtum, et adulterium in ipsa legis naturae praecepta pugnant: ergo haec non videntur omnibus nota. —
Distinguo maiorem: statuerunt plurima Gentes leges adversantes naturae praeceptis generalibus, et quae se habent instar primorum principiorum in practicis, nego maiorem: adversantes praeceptis particularibus, et quae ex prioribus inferuntur, concedo. Quemadmodum enim licet omnes homines conveniant in primis principiis speculativis, nec ullus eorum veritatem in dubium revocet; nihilominus plerumque invicem pugnant circa conclusiones ex illis principiis illatas: ita a simili, quamquam omnes homines invicem convenient in praeceptis generalibus per legem naturae praescriptis: tamen a vero possunt deviare, dum ex generalibus illis principiis leges particulares inferunt quasi naturae convenientes: unde non mirum si leges illae speciales a diversis Nationibus sanctae non solum inter se, sed etiam cum ipsis generalibus naturae praeceptis pugnent.
Dices 2. Lex naturae ea est quae potissimum in Evangelio continetur, ut habetur dist. 1: atqui quod in Evangelio continetur non est commune omnibus; Non enim omnes obediunt Evangelio, inquit S. Paulus ad Rom. 10. Ergo lex natura non est una apud omnes. —
Respondeo ad minorem, eam non sic esse intelligendam, quasi omnia quae in Evangelio continentur sint de lege natura, sed tantum illius propositionis sensus est, quod quae sunt de lege natura plenarie in Evangelio traduntur: unde cum Gratianus dixisset, Ibi ius naturae esse quod in lege, et Evangelio continetur: statim explicando subiungit: Quod quisque iubetur alteri facere quod sibi vult fieri; in qua legis natura maxima plurima legis Evangelicae maximae fundantur.
Conclusio secunda. — Praecepta particularia legis naturae, quae ex generalibus inferuntur, ut plurimum eadem sunt apud omnes: deficiunt tamen interdum apud plurimos, tam quoad rectitudinem eorum, quam quoad ipsorum notitiam. Haec pariter est communis quantum ad utramque partem, quarum Prior per se patet: plurima namque ex principiis particularibus quae ex generalibus inferuntur vera sunt, et ut vera habentur ab omnibus. Posterior vero pars ostenditur; quia contigit interdum quod conclusiones ex principiis generalibus deductae non sint rectae; sic v. g. ex illo principio generali depositum est domino reddendum, non est recta haec quae infertur conclusio: ergo depositum est reddendum domino repetenti illud in perniciem patriae. Ratio autem huius rei est, quod principia communia operabilium in eventibus particularibus patiuntur instantiam, et distinctionem. Nam discrimen est inter conclusiones speculativas, et practicas ac operabiles, quod speculativae habent eandem veritatem perpetuo, et apud omnes; practicae non ita, eo quod sint de rebus particularibus quae varias circumstantias admittunt, secundum quas conclusiones illae variantur. Unde fit quod ex mutatione circumstantiarum, id quod iustum ac rectum erat desinit esse rectum, et iustum. Quapropter licet verum sit perpetuo in speculativis quod numerus impar non possit dividi in duas partes aequales; tamen in practicis non est perpetuo verum depositum, v. g. esse domino repetenti reddendum; nam in iis circumstantiis in quibus repeteretur in perniciem reipublicae, non esset domino petenti restituendum; quia bonum privatum cedere debet bono publico. Constat igitur quod lex natura non sit una apud omnes secundum rectitudinem praescriptorum particularium. — Constat pariter eam etiam interdum non esse unam et eundem apud omnes secundum notitiam, et illationem eiusmodi praescriptorum ex principiis generalibus; quia rectum iudicium in rebus agendis impeditur aliquando aut per passionem, quae rationis usum pervertit, aut per malam consuetudinem, aut per depravatam naturae ipsius habitudinem; quo fit ut latrocinia quibusdam gentibus visa fuerint non iniusta; apud alias usura non fuerint recta; apud plerasque simplex fornicatio inter crimina locum non habuerit. — Hinc etiam fit quod de quibusdam praeceptis illatis ex praeceptis generalibus minus interdum constet apud Theologos quam de aliis praeceptis, quod inde fit, quia quanto magis conclusio distat a principiis, tanto minus est evidens; sic v. g. ex hoc principio, quod tibi non vis fieri, alteri ne feceris, sequitur evidentissime: ergo adversus alterum non est proferendum falsum testimonium: sed non ita evidenter colligitur: ergo non est dicendum mendacium pro vita hominis conservanda: similiter ex eodem principio evidentissime colligitur non esse furandum: sed non ita evidenter sequitur, non esse pecuniam suam ad usuram mutuo dandam: quamvis haec duo, non est mentiendum pro conservanda vita hominis, et non est danda pecunia ad usuram, sint aeque legis naturae praecepta, ac duo posteriora, videlicet non est proferendum falsum testimonium, et non est furandum.
Conclusio tertia. — Lex naturalis unum habet primum principium ex quo cetera velut ex fonte derivantur, et ad quod tamquam ad caput revocantur, nempe: bonum est faciendum, malum est fugiendum. Haec pariter communis est apud Theologos, et
Probatur: Ut se habent principia ad rationem speculativam, ita se habent ad rationem practicam: at sicut in speculativis hoc principium, impossibile est idem simul esse, et non esse, ideo censetur esse primum omnium principiorum, quia ex ipso inferuntur omnes conclusiones scientiae, et per illud probantur: pari ratione in practicis hoc principium, bonum est faciendum, malum fugiendum, primum est, et capitale; quippe cum ad istud caetera revocentur, et per illud firmantur: ergo revera hoc principium erit primum. Probatur minor a paritate rationis; quia sicut in speculativis omnia principia revocantur, et firmantur per primum, quod fundatur supra rationem entis, et non entis, inter quae non est medium; ita pariter in practicis omnia legis naturae praecepta revocantur ad istud, bonum est faciendum, et malum fugiendum, quod utique inductione facile sic probari potest. Triplicis namque generis sunt naturae praecepta, quorum aliqua respiciunt hominem ut est substantia: aliqua ut est animal; alia denique ut est rationalis; nam cum bonum sit obiectum appetitus seu inclinationis quot sunt distinguendae inclinationes in homine quibus in bonum naturale tendit, tot sunt naturae legis praecepta in eo distinguenda; siquidem nativa lex ad id unicum ordinatur, ut hominis inclinationes rectificet, et in id quod sibi conveniens est, dirigat: sed est aliqua inclinatio in homine, quatenus est ens, et substantia: nimirum inclinatio ad conservationem sui esse, et ad comparationem eorum omnium quae suae conservationi, et utilitati deservire possunt: est insuper in eo inclinatio quatenus animal, ad conservationem suae speciei, generando sibi simile: est pariter in eo inclinatio quatenus est rationalis, ut societatem ineat non solum cum caeteris hominibus, et vitam socialem ac politicam ducat, sine aliorum offensione, sed etiam cum Deo ut Auctore naturae, ad quem totus ordinatur, et cuius cognitionis et dilectionis est capax: ergo pariter triplicis generis praecepta in lege naturae distinguenda sunt, quibus homo dirigatur et reguletur. Primo respective ad seipsum, decenter vivendo secundum inclinationem a natura insitam, qua fertur ad conservationem sui in cibo et potu, et in arcendis sibi nocivis. Secundo, respective ad communicandam naturam suam alteri, quo fertur ad conservationem speciei decenter generando sibi simile. Tertio denique, decenter vivendo in ordine ad Deum, et homines quibuscum societatem inire debet. Ad primum genus temperantia suppeditat praecepta de cibo, et potu moderate sumendis; fortitudo autem subministrat vim, et robur ad repellenda nociva vitae conservationi. Ad secundum spectant praecepta castitatis, et prudentiae, quibus decenter fiat propagatio, et liberorum educatio. Ad tertium vero pertinent praecepta religionis, iustitiae, etc. quibus possit, et Deum colere, et honorare parentes, et superioribus obsequi, et cum cunctis ita vivere ut neminem offendat. — Huc revocanda sunt ea quae legimus apud S. Ambrosium, comment. in cap. 5. epist. ad Rom.
Lex naturalis tres habet partes, cuius prima haec est, ut agnitus honoretur Creator, nec eius charitas et maiestas alicui de creaturis deputetur. Secunda autem pars est moralis, hoc est, ut bene vivatur, modestia gubernante. Convenit enim homini habenti notitiam Creatoris vitam suam lege frenare, ne frustratur agnitio. Tertia vero pars est docibilis, ut notitia Creatoris Dei, et exemplum morum caeteris tradatur, ut discant quemadmodum apud Creatorem meritum collocatur.
— Haec autem omnia praecepta facile revocantur ad primum, et capitale praeceptum, nempe bonum est faciendum, malum fugiendum; adeoque hoc praeceptum est primum, et capitale ad quod caetera revocari possunt.
Articulus II: De materia, et obligatione Legis Naturalis
Cum potissima legis cuiusque virtus et ratio in obligatione ad aliquid sectandum vel declinandum consistat, recta iustaque dicendi methodus exigit ut post delineatam legis Naturae essentiam, nunc eiusdem vim obligandi declaremus: quod utique sequentibus in Quaestionibus praestabimus; quarum Prima aperiet circa quam materiam Lex Naturae sese extendat: Secunda, qualiter ad ipsius praecepta implenda homines teneantur et obligentur.
Quaestio I: Quaenam sit materia circa quam lex naturalis versatur
Certum esse materiam Legis Naturalis id omne reputari, quod lumen naturale iudicat, et indicat ex se necessarium esse, vel consentaneum naturae rationali: lex enim naturalis iuxta communissimam Theologorum doctrinam in hoc potissimum a lege positiva distinguitur, quod illa sit de necessariis ex natura rei ad honestatem creaturae rationalis; ista vero de necessariis solum ex voluntate Legislatoris. Unde non solum prima morum principia, sed etiam conclusiones practicae ex eis evidenter deductae spectant ad legem naturae, ut recte docet Doctor in 3. dist. 37. n. 6. Dico, inquit, quod aliqua possunt esse de lege Naturae dupliciter: uno modo tamquam prima principia practica nata ex terminis, vel conclusiones necessario sequentes ex eis: et haec dicuntur esse strictissime de Lege Naturae. Tam enim huiusmodi conclusiones sunt necessariae creaturae rationali, quam principia ex quibus deducuntur; siquidem destructa conclusione, ruit pariter principium, iuxta modum argumentandi ab opposito consequentis. Quapropter merito Apostolus ad Rom. 2. generaliter sub Lege Natura comprehendit ea omnia quae gentes naturali instinctu iudicant esse bona vel mala, seu facienda vel fugienda. Certum ergo esse debet id omne ad legem naturae spectare, quod naturale lumen iudicat naturam rationalem decere aut dedecere. Quaenam autem specialiter ad ipsam legem pertineant, non ita certum.
Notandum 2. Leges et praecepta naturae non tantum spectari debere respective ad ipsam naturam secundum naturalem suum statum consideratam, sed etiam respectu eiusdem, ut elevatur ad statum supernaturalem, et fidei lumine illustratur. Cum enim ingenitum naturae lumen dictitet universim id quod ipsi naturae conveniens est, decenter sectandum esse; cumque natura rationalis non solum in finem ab Auctore naturae praefixum, sed etiam ad finem ab ipsomet Deo ut auctore gratiae determinatum per media convincentia deduci possit: inde fit quod praecepta Legis naturae insinuent et indicent omnem finem ipsi naturae debitum decenter esse sectandum. Hinc posita institutione Sacramentorum v. g. quibus finis supernaturalis possit obtineri, Lex naturae, quae universim dictitat finem per media decenter applicanda esse consequendum, dictitat pariter Sacramenta non esse indigne recipienda, nec irreverenter tractanda. Licet enim haec et similia praecepta vocentur interdum supernaturalia, quia nempe ad finem supernaturalem ordinantur, sunt tamen revera connaturalia naturae rationali elevatae ad statum gratiae, et ordinatae ad finem supernaturalem, et ut sic distinguuntur contra praecepta positiva: nam recta ratio fide illustrata iudicare potest, etiam seposita omni particulari superioris ordinatione, Sacramenta non esse indignis administranda, nec indigne tractanda. Unde ad dignoscenda praecepta Legis naturae, quatenus contra praecepta legis positivae distinguuntur, attendi debet lumen naturae non solum in statu naturali consideratae, sed etiam ut elevatae ad statum gratiae, et ut fidei lumine illustratur.
Notandum 3. Maxime controversiam moveri de actibus virtutum, et praeceptis Decalogi, an videlicet circa illa lex nativa versetur veluti circa materiam sibi convenientem, et propriam, ita quod seclusa quavis Legislatoris ordinatione positiva, haec per lumen naturale dictitentur esse sectanda, et implenda tamquam convenientia naturae rationali. Cum autem virtutes duplicis sint generis, quarum aliquae sunt necessariae ad hominem debite instituendum in his quae ad statum naturalem spectant, quae ad probe regulandam triplicem eius inclinationem, qua fertur vel ad sui ipsius conservationem, vel ad speciei suae propagationem, vel ad societatem debite cum superioribus, paribus, et subditis ineundam: alia vero quae non sint ita necessariae, sed tantum cadant sub consilio, opera supererogationis dicuntur; moveretur quaestio qualiter circa eas Lex naturae occupetur. Cum pariter praecepta Decalogi sint duplicis tabulae, et aliqua ad Deum spectent, qualia sunt tria praecepta primae tabulae, alia vero ad vitam debitae instituendam respective ad homines, difficultas pariter movetur, an omnia haec utriusque tabulae Decalogi praecepta spectent ad materiam Legis naturae.
Quaeritur tria hic maxime supersunt determinanda: Primum, an omnis virtutum actus spectet ad legem naturae. Secundum, an lex naturae non solum entitatem actus virtutis praecipiat, sed etiam modum quo elici debeat. Tertium denique, an, et qualiter omnia Decalogi praecepta ad ipsam naturae legem spectent.
Conclusio prima. — Lex naturae versatur circa omnes actus virtutum in communi consideratos: si vero spectentur in particulari, non omnes sunt de lege naturali. Haec duas partes complectitur, quarum
Probatur prima: Id omne spectat ad legem naturalem, ad quod homo secundum naturam suam inclinatur: atqui homo naturaliter inclinatur ut secundum virtutem agat: nam unumquodque inclinationem habet naturalem secundum quod sua propria forma exigit, sicut ignis ad calefaciendum naturaliter inclinatur; propria autem forma, quae est anima rationalis, exigit ut homo secundum virtutem operetur. Atque hinc est quod S. Damascenus dixit, virtutes esse homini naturales.
Secunda pars pariter probatur; quia multa ab homine efficiuntur secundum virtutem ad quae natura non inclinat primo, et per se, sed ea homines per rationis inquisitionem invenerunt quasi ad bene, et quiete vivendum accomodata: aut si ad ea natura primo inclinat, ad quae tamen non inclinat praecipiendo, quales sunt aliqui actus virtutis.
Obicies contra primam partem nostrae propositionis: actus virtutum qui sunt tantum de consilio non sunt de Lege naturali, cum non sint in praecepto: ergo falsum est omnes actus virtutum esse de lege naturali. Item, actus virtutum supernaturalium non sunt de lege naturali; natura enim nihil dictat de operibus supernaturalibus. Item, sequeretur ex hac parte nostrae propositionis non posse constitui inter ea quae primum aliquid est praeceptum lege humana, pertinet ad genus virtutis, adeoque, si vera sit nostra doctrina, est de lege naturae. — spondeo ad primam partem, actus virtutum de consilio tantum esse de lege naturali, si spectentur in universum: non vero si considerentur in particulari: at quae in universum spectantur, ut sic, non cadunt sub praeceptum, sed tantum quae in particulari; nihil enim praecipitur, nisi quod est faciendum: res vero in universum faciendae non sunt, sed solum res in particulari. Unde aliud est rem esse de lege naturali, et aliud est eam esse de praecepto legis naturalis; quemadmodum consilia Evangelica sunt quidem de lege Evangelica, non tamen sunt de praecepto ipsius Evangelicae legis. Ad secundam partem dico Conclusionem maxime intelligendam esse de virtutibus naturalibus. Si autem etiam ad virtutes supernaturales extendatur, dico quod natura dictat de illis, si non immediate, saltem mediate et confuse, in quantum dictat de fine ultimo, qui est clara et intuitiva Dei visio, ad quam actus virtutum supernaturalium ordinantur tamquam media ad finem. Ad tertiam dico, discrimen esse inter legem naturalem, et humanam, quod quae sunt de lege humana, si considerentur in universum, sunt de lege naturali, et nullo modo si considerentur in particulari: nam, ut ait Aristoteles 5. Ethic., cap. 7. Ius naturale eandem vim habet apud omnes, et non quia videtur, vel non videtur: ius autem positivum est, quod a principio nihil refert sic, vel aliter fieri: postquam vero statutum est, multum refert: quare vim omnem habet ex impositione. Unde dico ea quae sunt de lege naturali tantum esse in duplici differentia: quaedam enim sunt necessaria adeo ad finis consecutionem, ut eorum necessitas sit omnibus evidens: qualia sunt haec praecepta, non esse mentiendum, non esse adulterandum. Alia vero sunt necessaria quidem, sed eorum necessitas non est omnibus evidens; indigent vero declaratione, et accurata industria, v. g. talem contractum esse usurarium: alia autem sunt quae conducunt ad finem, sed non sunt necessaria, et pro diversitate temporum ac regionum variantur: et haec sunt de Lege naturali in universum: sed non sunt de lege naturali in particulari.
Obicies contra alteram nostrae Conclusionis partem. Primo, Lex naturae praecipit ut obediamus superioribus: ergo cum Christus sit superior, lex naturae praecipit ut ei obediamus; subindeque omnia praecepta a Christo Domino instituta censeri debent esse de lege naturae. Insuper, quemadmodum potentia visiva percipit omnes colores, ideo inclinatur ad videndos omnes colores, sive illi sint a natura, sive ab arte, sive a naturali facultate producti: pari ratione, si, ut dictum est in priori parte Conclusionis, natura inclinat ad actus virtutum generice spectatos, et quatenus actus virtuosi sunt, etiam inclinabit ad illos actus virtutis a quocumque, et quomodocumque virtutes istae praecipiantur aut consulantur. —
Respondeo ad primum, concedo antecedente, et prima consequentia, negando secundam: nam praecepta ex quo sunt a Legislatore mediante aliquo iudicio et ordinatione voluntaria, non censentur esse de lege naturae, si in particulari considerentur. Ad secundum, nego consequentiam; quia colores quicumque continentur intra latitudinem obiecti visus; adeoque per se spectant ad potentiam visivam, ac subinde illa ad ipsos conspiciendos per se ordinatur; actus vero virtutum supernaturalium non continentur intra genus naturale, neque ratione naturali comprehenduntur; subindeque mirum non est si illi sub naturae praeceptis non cadant.
Obicies 3. contra utramque partem Conclusionis: Non omnia peccata sunt contra legem naturae: ergo neque omnes actus virtutum etiam naturalium, tam in communi quam in particulari, ad legem naturae pertinent. —
Distinguo antecedens: non sunt contra legem naturae quatenus tantum consideratur secundum rationem animalis, et prout communis est omnibus animalibus, eo scilicet modo quo masculorum concubitores dicuntur peccare contra naturam, concedo: non sunt contra naturam, quatenus est rationalis, et prout sequitur dictamen rectae rationis et lumen naturale dictantis quae hominem decent aut dedecent, nego. Sciendum enim est, ut supra diximus, tres in homine gradus distingui: nempe entis substantialis et viventis, animalis sentientis, et rationalis ac sociabilis; ex quibus sequuntur diversae hominis inclinationes ad varia bona. Hinc fit quod homo spectatus secundum primum gradum dicitur peccare contra naturam, vel dum seipsum interficit, vel quando alimenta necessaria sibi denegat; nam, ut ait Tullius, cap. 1. De Off. Principio generi animantium omni est a natura tributum, ut se, vitam, corpusque tueatur. Spectatus vero secundum gradum animalis viventis, et quatenus ordinatur ad conservandam suam speciem modo decenti, toties dicitur peccare contra naturam, quoties admittit nefanda crimina sodomiae, bestialitatis, etc. quae contra legitimam hominum propagationem pugnant. Denique spectatus homo secundum gradum rationis, quaelibet peccata dicuntur esse contra naturam hominis, quia contrariantur rationi ac ingenito lumini naturali dictitanti quid sectandum quidve fugiendum sit. Duo tamen prima genera peccatorum maxime dicuntur esse contra naturam, quia nempe horrendum est ac nefandum admittere id a quo bruta ipsa abhorrent.
Conclusio secunda. — Lex naturalis inducit ut actus praeceptus virtutis fiat voluntarie, cum praevia cognitione praecepti, et quod ordinetur ad finem honestum, et decenter fiat. Haec conclusio tres maxime partes complectitur, quarum
Probatur prima: Lex naturalis directe respicit actum humanum: sed actus non potest esse humanus, nisi fiat voluntarie, ac subinde sit liber: ergo talis modus agendi respicit ipsam legem naturalem. Hinc sequitur quod defectu huius conditionis non satisfacit proprie praecepto iustitiae, seu misericordiae, qui in ebrietate, aut aliunde praepedito usu rationis rem alienam restituit, vel dat eleemosynam extreme indigenti; nam qui involuntarie opus legis facit, licet illam servare videatur, nihilominus praevericator est legis, ut docet S. Augustinus lib. 2. contra duas epistolas Pelagii c. 9. affirmans quod ubi fit bonum non amore iustitiae, sed timore poenae, ita ut timor sit ita servilis, ut habeat coniunctum affectum non faciendi opus praeceptum, si delinquenti poena non esset infligenda; ille, inquam, legi non satisfacit, nec bonum exequi censetur. — Qui tamen ita restitueret aut eleemosynam conferret, non teneretur iterum eleemosynam aut restitutionem facere; eo quod materia praecepti sublata sit, altero recipiente quod suum est, et pauperis necessitate sublevata.
Patet etiam secunda pars; nam ut actus sit revera actus virtutis et humanus, non solum debet esse voluntarius, sed etiam cum advertentia et deliberatione elicitus: talis autem esse nequit absque praevia aliqua praecepti notitia. Attamen existimarem non absolute requiri ad implendum naturae praeceptum, quod illud sit in particulari distincte cognitum; ratio est, quia lex nihil aliud imperat, quam ut actus fiat: unde si contingat aliquem voluntarie dare eleemosynam alicui pauperi extreme indigenti, et consequenter eo tempore quo praeceptum naturale obligat, licet ille qui facit eleemosynam, illam necessitatem, et obligationem non agnoverit, revera satisfacit praecepto; ita quod postmodum ubi hanc obligationem compertum habebit, non teneatur iterum dare eleemosynam. Similiter etsi obligatio colendi Deum aliquo die, puta Missam audiendi, ignoretur ab eo qui tamen ipso die Missam audit devotionis causa, censetur praecepto satisfecisse, nec tenetur postmodum resciens obligationem praecepti, denuo Missam audire: quippe praeceptum tantum fert obligationem audiendi Missam, cui satisfecit ille Missam audiendo, etsi tale praeceptum non agnoverit.
Patet etiam tertia pars, nempe quod lex naturae inducat, ut actus fiat ob finem et motivum honestum: quia nativa lex ordinatur ad hominis perfectionem: at homo non censetur perfectus in operando, nisi agat ex motivo honestatis, et iuxta decentiam, et honestatem consentaneam suae naturae: igitur natura inducit ut opera taliter fiant. Non est tamen necesse quod taliter quis operetur ut naturae praecepta impleat: siquidem tenore praeceptorum nihil aliud habetur, quam quod praecipiatur actus honestus, puta sublevanda proximi necessitas per eleemosynam, et rem proprio domino restituendam: quae impleri possunt etiam ob finem non honestum; nam qui restituit debitum, naturale praeceptum restituendi servat, etiamsi id faciat modo indebito; et qui dat eleemosynam, naturale praeceptum misericordiae servat, etiamsi propter vanam gloriam eleemosynam ipsam largiatur. Hinc fit quod lex aliqua naturae possit impleri per actum indifferentem, quem cum aliunde nulla lex prohibeat, sequitur per ipsum aliquam naturae legem absque ullius alterius legis transgressione posse impleri: imo potest etiam impleri per actum ex circumstantia vitiatum, et per alterum naturae praeceptum prohibitum: sic v. g. aliquis satisfacit praecepto dandi eleemosynam aut honorandi parentes, etiam si id exequatur ob vanam gloriam, qui per alteram naturae legem prohibetur, ita quod, ut iam diximus, qui ita eleemosynam largitus est pauperi extreme indigenti, non teneatur ob aliud honestum motivum iterum eleemosynam tribuere. — Fateor tamen per actum vitiosum ex circumstantia revera non servari nec impleri totum ius naturae; nam hoc ius ab humano positivo in eo discrepat, quod humanum praeceptum ex integro servari possit per actum ex circumstantia vel fine vitiosum, quia illa malitia, qua tali actui inest, saepe non est contra aliquod praeceptum humanum, sed dumtaxat contra ius generale; quod cum ordinetur ad moralem hominis perfectionem, non solum intendit executionem illius quod facienda dictat recta, sed etiam modum, quo requiritur ut homo censeatur decenter operari.
Conclusio tertia. — Omnia Decalogi praecepta, si tertium de sanctificatione Sabbati excipias, pertinent ad legem naturae: non tamen eodem modo. Haec est Doctoris in 3. dist. 37. num. 6. et sequentibus, quantum ad tres suas partes, quarum
Probatur prima: Illud est de iure naturae ex Aristotele 5. Ethic., cap. 1. Quod ubique eam habet, et non quia videtur, vel non videtur: hoc est, vim habet ex natura rei, non autem quia voluntarie et arbitraria instituitur: atqui tale est ius quo omnia Decalogi praecepta, excepta speciali determinatione diei festi, observare tenemur; illud enim ius non provenit ex aliqua voluntaria et arbitraria institutione: alioquin non vigeret apud omnes Gentes: sed ex vi solius rationis naturalis obligat, ut patet de cultu Dei, et honore parentum frequentando, necnon et de homicidio, adulterio, et caeteris: ergo omnia praecepta Decalogi censenda sunt ad legem naturae spectare. Deinde, illa spectant ad legem naturalem, quae maxime naturam rationalem decent: sed talia sunt omnia Decalogi praecepta; quid enim hominem magis decet, quam debito cultu supremum suae formationis artificem, Deum nempe, necnon et eos colere a quibus vitam et naturam accepit? Quid tam congruum, tamque necessarium humanae societati ac tranquillitati, quam adulteria, furta, homicidia, et caetera huiusmodi, quae per Decalogi praecepta prohibentur, vitare ac fugere? Denique, in hoc lex naturalis a positiva discrepat, quod illa supponit in obiecto honestatem quam praecipit, et moralem deformitatem ac malitiam quam prohibet: haec vero non ita supponit in obiecto, quod praecipit aut prohibit moralem necessitatem agendi aut omittendi, sed illam inducit: illa quae praecipit, non sunt bona quia praecepta, aut mala quia prohibita; sed e contrario praecipit quia bona et moraliter necessaria ex natura rei, vel prohibet quia mala et naturaliter sunt indecentia ex se: quae vero per legem positivam praecipiuntur, sunt tantum necessaria moraliter, quia praecepta sunt; et quae per illam prohibentur sunt tantum mala et illicita, quia prohibita: sed omnia quae praecipiuntur vel prohibentur per Decalogum, excepta determinatione diei festi in Sabbato, sunt bona et honesta, vel turpia et indecentia ex ipsa natura rei, et seclusa quacumque lege positiva, ut constat in cultu Dei, honore parentum, homicidio, furto.
Patet etiam secunda pars, nempe quod cultus Deo maxime impendendus die sabbati non sit de lege naturae, seu ut inquit Doctor:
Tertium praeceptum quod est de sabbato est affirmativum tamquam ad aliquem cultum exhibendum Deo determinato tempore, et quantum ad determinationem huius temporis vel illius, non est de lege naturae stricte loquendo. Similiter nec ad partem negativam, quae includitur: qua scilicet prohibetur actus servilis pro tempore determinato, prohibens a cultu tunc exhibendo Deo: ille enim actus non prohibetur nisi quia est impediens vel retrahens ab isto cultu qui praecipitur.
Quibus Doctor primo supponit tria involvi in praecepto de Sabbato servando: Primum quod aliquis cultus Deo sit exhibendus determinato aliquo tempore; et quantum ad hoc, praeceptum illud est affirmativum, nec obligat ut omni tempore cultus aliquis positivus Deo exhibeatur. Secundum est, quod ille cultus Deo sit impendendus die Sabbati; et quantum ad hoc, praeceptum illud etiam est affirmativum. Tertium denique quod praereptum illud complectitur est abstinendum esse ab operibus servilibus illis diebus Sabbati; qua ratione praeceptum hoc negativum est; quia opera servilia in nulla diei Sabbati parte licet facere. Quibus praemissis, concludit hoc praeceptum quantum ad duo posteriora capita non esse de iure naturae strictissimo, atque adeo non esse indispensabile. Quod utique patet quantum ad primum caput: siquidem Ecclesia transtulit illam obligationem a die Sabbati ad diem Dominicam; quod certe non fecisset, si praeceptum de cultu Deo exhibendo die Sabbati fuisset de strictissimo iure naturae. Adde quod nulla possit assignari ratio quae urgeat ad exhibendum Deo cultum potius die Sabbati aut Dominica, quam die Veneris aut Iovis, si solum naturale lumen attendas. Ergo sicut non est praeceptum Deo cultum particularem exhibendi die Iovis aut Veneris ex dictamine luminis naturalis; ita etiam nec esset exhibendus die Sabbati aut Dominica, nisi positiva lex praeciperet Deum colendum die Sabbati aut Dominica: ergo hic cultus tali die exhibendus non est de lege naturae.
Patet etiam eadem veritas quantum ad secundum caput, nempe de abstinendo ab operibus servilibus illis diebus: tum propter rationes iam praemissas; tum quia, ut dixit Doctor, quatenus abstinere ab illis operibus est praeceptum, quatenus opera illa servilia removerent a cultu divino impendendo: ergo si non sit praeceptum strictissimi iuris naturae de cultu exhibendo Deo diebus Sabbati aut Dominica potius quam aliis diebus, non erit praeceptum talis iuris abstinere ab operibus servilibus illis potius quam aliis.
Quantum autem ad primum caput quod includit illud praeceptum, nempe quod cultus Deo sit specialiter impendendus aliquo determinato tempore potius quam in altero, sit de strictissimo iure naturae, nihil resolvit Doctor, sed re utrinque librata, dubius haeret.
Patet denique tertia pars Conclusionis, nempe quod omnia Decalogi praecepta non sint aeque de iure naturae: nam, inquit Doctor ibidem, ius naturae est duplex, nempe proprium, et strictum, quod obligat ad faciendum vel non faciendum independenter ab actu ullius voluntatis imperantis aut prohibentis; aliud vero strictissimum quod nullam omnino dispensationem admittere potest, qualia sunt duo priora praecepta primae tabulae; nempe solum Deum esse colendum, nec exhibendum cultum diis alienis; et divinum eius nomen non esse in vanum accipiendum; haec enim duo praecepta primae tabulae strictissime sunt de lege naturae; quia inquit Doctor num. 6. Sequitur necessario: si est Deus, est amandus ut Deus: et quod nihil aliud est colendum tamquam Deus, nec Deo facienda est irreverentia; et per consequens in istis Deus non poterit dispensare, ut aliquis possit licite facere oppositum talis prohibiti. Quasi diceret Doctor: notum ex terminis, quod nulla iniuria Deo possit irrogari citra culpam, quia evidens est non esse parentibus aut regibus aliisque superioribus exhibendam irreverentiam: ergo multo magis evidens est nullatenus inferri debere ullam irreverentiam Deo, qui est Rex Regum, et primus omnium hominum Parens.
Quantum autem ad praecepta secundae tabulae, fatetur quidem Doctor illa esse de iure naturae, non quidem strictissimo; quippe cum in ipsa cadere possit dispensatio. Alio modo, inquit n. 8. dicuntur aliqua esse de lege naturae, quia sunt multum consona illi legi, licet non sequantur necessario ex principiis practicis quae nota sunt ex terminis; et omni intellectui apprehendenti sunt necessaria nota: et hoc modo certum est omnia praecepta etiam secundae tabulae esse de lege naturae, quia eorum rectitudo valde consonat primis principiis practicus necessario notis. Quibus Doctor non asserit praecepta secundae tabulae non esse de iure naturae, ut volunt Suarez lib. 2. cap. 15. num. 8. et Salas disp. 5. sect. 9. n. 56. ac alii, qui ipsum Doctorem non ita recte intellexisse videntur; sed solum voluit Doctor, quod haec praecepta non sint de strictissimo iure naturae, eo modo quo duo priora primae tabulae: tertium enim est discrimen inter haec duo: praecepta secundae tabulae non sunt de iure naturae proprie, et non sunt de iure naturae strictissime. Primum negat Doctor, secundum affirmat; quod planius aperit infra, ubi quae dixerat, recolligens ait: Primo negatum est omnia praecepta secundae tabulae esse de lege naturae stricte loquendo. Secundo concessum est duo prima primae tabulae esse de lege naturae stricte loquendo. Tertio dubitatum est de tertio primae tabulae praecepto. Et quarto concessum est omnia esse de lege naturae large loquendo.
Quaestio II: Qualiter, et ad quid lex naturalis obliget
Duo maxime in hac Quaestione proponuntur discutienda: Primum, an lex naturalis obliget in conscientia ad implenda sua praecepta. Secundum, an obliget ut illa praecepta impleantur ob dilectionem Dei vel motivo divini amoris naturalis aut supernaturalis: quorum resolutio ut evidentior appareat,
Notandum 1. Conscientiam esse actum intellectus practici iudicantis aliquid in singulari faciendum vel fugiendum. Hinc etiam nomen dignum. Dicitur actus, ut distinguatur a synderesi, et a lege vel lumine naturali, quae se habent per modum habitus, a quibus conscientia tamquam effectus a suis causis procedit. Additur intellectus, siquidem conscientia, iusta nominis etymon, idem sonat ac cum alio scientia, vel concursus scientiae ad iudicium formandum: unde Ecclesiastici cap. 7. Conscientia tua scit te crebro aliis maledicisse, hoc est, te instruit tibique maledictiones tuas indicat, malum a te perpetratum velut ob oculos proponit: quapropter Origenes lib. 2. in cap. 2. ad Rom. Conscientia, inquit, spiritus corrector est, et paedagogus animae, ut de melioribus cum admonent, de culpis castiget atque arguat: caetera adduntur, ut significetur conscientiam non consistere in prima intellectus operatione, quae est simplex rei cognitio et apprehensio, nec in secunda qua est deliberatio, sed in tertia quae est iudicium; nam conscientia iudicat practice, et per modum definitivae sententiae aliquid esse laude vel vituperio dignum: unde
Notandum 2. Obligationem ad aliquid faciendum posse dici triplicem, iuxta triplex principium ex quo illa operatio exsequenda suadetur; nempe ex consilio, ex praecepto, et ex commodo. Quae fiunt ex consilio, tantum spectant maiorem vel minorem perfectionem, et utilitatem operantis: quae ex praecepto, necessitatem inducunt; et si secus fiat, poenae ac castigationi subiciuntur: quae autem ex commodo, solum spectant bonum privatum, et utile operantis. Quanquam autem haec tria principia interdum concurrant in servandis cuiuslibet legis praeceptis; hic tamen sermo est de sola obligatione proveniente ex praecepto: utrum videlicet teneamur ad implenda naturae legis praecepta, ut qui illa omiserit, poenis vel ab homine, vel a Deo plecti debeat.
Notandum 3. Duplicem solito distingui Dei dilectionem, nempe naturalem, et supernaturalem, innatam, et infusam; quibus Deum diligimus ut auctorem, moderatorem, et finem naturae, vel ut largitorem, propagatorem, et remuneratorem gratiae. Supponimusque tamquam certum, dari posse in humana natura dilectionem Dei ut auctoris naturae a supernaturali ipsius dilectione distinctam. Supponimus insuper ipsam innatam legem continere speciale praeceptum de diligendo Deo ut naturae artifice, rectore, et fine. Supponimus denique, praeceptum hoc affirmativum esse, nec obligare nisi temporibus opportunis. Unde licet quodlibet naturale praeceptum tendat in Deum ut ultimum finem, cedat in gloriam Dei, quia per illud impletur eius divina voluntas, etiamsi operans hoc formaliter non intendat; attamen non est opus quod implens naturae praecepta, semper actualem adiunctam habeat Dei dilectionem, ut probabitur infra.
Conclusio prima. — LEX NATURALIS OBLIGAT IN CONSCIENTIA AD SERVANDA SUA PRAECEPTA.
Probatur primo ex Apostolo ad Rom. 2. ubi ait: Quicumque sine lege, utique scripta, peccaverunt, sine lege peribunt: at perire non deberent, nisi quia peccatores existunt, nec peccatores esse, nisi quia legem naturalem violarunt, de qua subiungit Apostolus: Gentes quae legem non habent, naturaliter quae legis sunt faciunt… Testimonium reddente illis conscientia ipsorum. Adeoque censet Apostolus legem naturalem obligare in conscientia, et eius transgressores divina animadversione et vindicta reos teneri.
Probatur insuper ex eodem Apostolo Rom. 11. versu ultimo: Omne quod non est ex fide, peccatum est, idest, quod non est ex dictamine conscientiae iudicantis bonum aut licitum esse id quod agitur; sumit enim ibi Apostolus fidem pro conscientia, et pro tali dictamine, ut liquet ex textu.
Confirmatur ex Innocentio III, ad caput 13. De restitutione spoliatorum, dicente: Quod est contra conscientiam, aedificat ad gehennam: nimirum quia dictamen conscientiae est proxima regula actionum humanarum, cui conformari debent ut sint honestae et licitae.
Hanc eamdem veritatem suadet ratio; nam, ut supra diximus, lex naturalis praecipiens aut prohibens, est imperium Dei ut auctoris naturae, cui tamquam legitimo superiori parendum est, estque contra rationem ipsius imperio sese subducere: sed omnis divina lex, omneque divinum imperium obligat in conscientia: ergo et lex naturalis. Deinde, lex naturalis est proxima regula honestatis moralis, et quod ei opponitur annexam habet malitiam moralem; sed id omne quod annexam habet malitiam est contra conscientiam; adeoque id omne quod fit contra legem naturae in conscientiam pugnat, et consequenter ipsa lex naturae obligat in conscientia ad sua praecepta servanda. Denique, lex naturalis prohibet aut praecipit id omne quod naturam rationalem dedecet aut decet; sed quoties illicita admittuntur, vel necessaria non fiunt, in conscientiam ipsam peccatur, quae maxime approbat licita, et illicita improbat: ergo, etc. — Hinc apparet legem naturae interdum obligare sub peccato mortali; iuxta videlicet materiae gravitatem, et peccantis dispositionem et affectum; quippe qui peccando in re gravi contra praecepta legis naturalis cognoscit formaliter, et actu aut virtualiter se Deum natura auctorem et rectorem graviter offendere, in quo virtualis Dei contemptus sufficiens ad peccatum mortale involvitur. Quocirca Apostolus supra laudatus merito dixit, quod quicumque sine lege peccaverunt, sine lege peribunt; videlicet propter peccata commissa, non quidem contra legem positivam et scriptam, quam non noverunt, ideoque dicuntur sine lege peccasse; sed contra legem naturalem, quam nemo rationis compos ignorat.
Dices 1. Lex non potest obligare ad poenam, quam nec manifestare nec inferre potest: atqui lex naturalis non potest manifestare poenam aeternam; quippe quae non est nota lumine naturali, neque etiam potest illam inferre: ergo non potest obligare sub reatu poenae aeternae; subindeque nec sub culpa mortali, quae aeternae poenae reatum inducit.
Nego maiorem. Nam ad incurrendum reatum alicuius poenae, non est necesse quod poena per legem manifestetur, nec ut subditus et transgressor cognoscat poenam transgressioni suae debitam: sed sufficit ut committat actum dignum eiusmodi poenae, quae a Deo naturae auctore, et legis naturalis vindice cognoscitur et infertur.
Dices 2. Lex naturalis non facit obligationem, sed supponit: ergo obligatio non est eius effectus. Antecedens patet ex dictis: nam lex naturalis in hoc a lege positiva distinguitur, quod illa prohibet aliquid, quia malum est: haec vero prohibet aliquid, quod fit malum, quia est prohibitum. Et idem est cum proportione de imperio, et praecepto faciendi bonum quia bonum est.
Respondeo. Cum Suarez lib. 2. cap. 9. hanc obiectionem nostrae assertionis esse confirmativam: nam, inquit, si lex haec prohibet aliquid quia malum, propriam et specialem necessitatem inducit vitandi illud, quia hoc intrinsecum est prohibitioni, ut vitetur quod prohibitum est. Probat etiam haec obiectio aliquid hanc legem supponere quod pertinet ad intrinsecum debitum naturae; siquidem unaquaeque res quodammodo sibi debet, ut nihil faciat suae naturae dissentaneum. Ultra vero hoc debitum, etiam lex naturalis addit specialem obligationem moralem, quam iurisperiti obligationem naturalem appellant: non quod moralis non sit, sed ut illam a civili distinguant.
Conclusio secunda. — LEX NATURALIS NON OBLIGAT UT OMNIA FACIAMUS EX DILECTIONE DEI NATURALI.
Probatur: Praeceptum de diligendo Deo, quod a natura indicitur, est affirmativum: sed praeceptum affirmativum non obligat pro semper, sed tantum aliquo certo ac determinato tempore: ergo ex lege naturali non tenemur omnia nostra opera elicere ex dilectione Dei auctoris naturae. Maior constat. Minor pariter; hoc enim discrimen est inter praeceptum affirmativum et negativum, quod illud tantum aliquo certo determinato tempore obliget; hoc vero perpetuam inferat obligationem pro quovis temporis momento; siquidem nusquam licet furari, homicidium facere, etc. Sequitur ergo dilectionem Dei non esse necessariam quotiescumque obligat aliorum praeceptorum ordinatio; subindeque servari poterunt alia naturae praecepta absque actuali amore Dei ut auctoris naturae. — Deinde, bonum honestum aliarum virtutum habet ex se, et per se quod possit honeste amari, et ex proprio suo motivo, puta temperatum quia temperatum est: sed rationi consentaneum est, et naturae legi congruum, amare quodcumque honestum qua tale, quamvis de aliquo alio externo amabili non exigitur, puta de Deo diligendo: ergo praecepta naturalia huiusmodi virtutum impleri possunt absque ullo actuali amore Dei. Denique, obligatio faciendi omnia propter Deum, nulla ratione naturali, aut sufficienti auctoritate ostenditur: adeoque gratis non debet affirmari.
Dices. Apostolus primae ad Corinth. 10. monet omnia in gloriam Dei esse facienda: ergo revera omnia opera fieri debent ex dilectione Dei. — Distinguo antecedens: ita monet Apostolus tamquam aliquid, quod sit praeceptum legis naturalis, nego: tamquam consilium quod ipse subministrat, quodque observare optimum quidem est et saluberrimum, sed non sub poena peccati necessarium, concedo.
Dices 2. S. Augustinus, lib. 1. De moribus Ecclesiae, cap. 11. dicit omnia bona esse referenda in summum bonum: ex quo infert cap. 11. nihil esse virtutem, nisi summum amorem Dei, et per hunc omnes virtutes definit: ideo lib. 19. De Civit., cap. 25. dicit, esse superbum diligere propter seipsas etiam ipsas virtutes, quia solus Deus est summe bonus, et ideo solus est propter se volendus: ergo omnia quae fiunt aut vitiosa sunt, aut fieri debent ex dilectione Dei. Quod utique idem Augustinus confirmat l. 1. Retract. cap. 15. ubi ait, voluntatem sine charitate esse vitiosam cupiditatem.
Respondeo. S. Augustinum his et similibus sententiis nihil aliud velle quam quod vel nulla sit perfecta virtus, et meritoria salutis aeternae absque charitate habituali et gratia sanctificante: vel quod voluntas sine ipsa charitate sit vitiosa cupiditas, idest, plerumque a vitiosis cupiditatibus vincatur; quia ex una parte valde est infirma, et ad malum proclivis, ob naturalem corruptionem hominis; ex alia vero destituitur abundantia auxiliorum, quae dantur iustis et Dei amicis. Non autem vult S. Augustinus omnem actum elicitum, qui non procedit ex amore Dei, esse vitiosum; nam bonum honestum propter se amabile est, et sufficit ad honestatem actus, etiamsi de Deo non cogitetur actu, nec antea ita cogitatum fuerit, ut praeterita Dei dilectio aliquatenus influat in actum.
Addit Suarez lib. 2. cap. 11. num. 5. quod aliud est diligere aliquid ut summum bonum; aliud vero diligere aliquid ut bonum per se amabile. Primum est proprium Dei; secundum autem communicatum est ab ipso Deo omni bono honesto, et ideo sic amando bonum honestum, non fit aliquid contra Deum. Neque inde fit omnia bona creata esse propter se amabilia, quia nulla sunt inferiora bona utilia, vel delectabilia, quae nisi propter honestatem appetenda sint. Denique, licet bonum honestum creatum propter se ametur, non amatur ut ultimus finis: sed talis amor natura sua tendit in Deum, et hoc est satis, ut non dicatur homo frui tali bono, sed uti; tunc autem diceretur illo frui, quando in illo suum ultimum finem constitueret, et hoc est quod dixit Augustinus esse superbum.