Scotus Academicus, Tomus quartus: De Angelis
Claudius Frassen (1620–1711)
Monitum I: Monitum editoris
Sicut praefati sumus in prooemio Primi Voluminis huius operis, Auctor P. Frassen pro secunda editione, quam morte praeventus absolvere nequivit, pleraque castigavit et nova addidit, quae in hac nostra editione pro prima vice lucem aspiciunt. Adnotata et reportata signabimus asterisco *.
Praefatio I: In secundum librum Sententiarum praefatio
Moyses Deum aliquando enixe deprecatus, ut sui divini vultus intuitum concederet, hoc ab eo responsum audivit: videbis posteriora mea, faciem autem meam videre non poteris: simile quid impraesentiarum nobis accidit; quippe omnem nostram operam hactenus impendimus, ut Deum intra se subsistentem, operantem, et producentem, primum librum Sententiarum explanando, detegere, et inspicere liceret: at imbecillis, et coecutiens nostrae mentis acies immensam illam Divinitatis lucem, nec suspicere, nec sustinere valuit.
Quocirca, Moysis instar, ad ipsius Deitatis posteriora, nempe externa illius Opera lustranda, iam devolvitur, ut divini illius Solis splendorem in creaturis, tamquam refractum, et velut radium in aquae guttulis benignius emicantem intueri queat: Dei quippe posteriora sunt, inquit Nazianzenus, Orat. 34., ea quae post eum extiterunt, nobisque ipsius Numen declarant.
Non secus videlicet, ac Solis in aquis umbrae, ac simulacra infirmis oculis Solem repraesentant; quandoquidem eum obtueri non possumus, utpote lucis puritatem sensum omnem superantem. — Itaque a Dei contemplatione non recedit, nec quae Theologi sunt minus exequitur, qui miranda ipsius Deitatis opera scrutatur, et investigat; utpote cum ipsa mire lucentem pro se ferant Dei speciem, in seipsis impressam ut in sigillis, expressam ut in speculis, ut in radiis effusam, ut in effigie delineatam: invisibilia enim ipsius Dei, ait Apostolus ad Romanos 1., a creatura mundi per ea, quae facta sunt intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque eius virtus, et Divinitas.
Hae autem omnia creata opera triplicem in ordinem iusta lance, ac sapienti nomenclatura libravit, ac distinxit rerum omnium Arbiter, et Opifex Deus. Angeli namque, utpote omnino spirituales, creaturarum fastigium merito occupant: sunt enim primarii, ac praecellentes Deitatis defluxus, in quibus Deus seipsum et expressit clarius, et signavit perennius. Corporea quaeque, seu viventia, seu vitae expertia, quibus nulla rationis, et intelligentiae lux affulget, extremum locum tenent; haec enim solam Dei entitatem adumbrant, illa vero infima tantum ipsius vitae participatione gloriantur. At Homo, veluti medius inter haec extrema dissidentia positus, utramque naturam, spiritualem, ac corpoream in se felici vimine compaginat.
Nam, ut eleganter rem expendit Nazianzenus, Orat. 38.,
Mens iam, et sensus, sic inter se discreta finibus suis se continebant: nondum autem utriusque temperatio ulla erat, aut contrariorum mixtura, quae sublimioris Sapientiae, ac circa naturarum creationem varietatis, et excellentiae specimen exhiberet. Hoc > igitur cum artifici verbo ostendere placuisset, animal unum ex utroque, hoc est ex invisibili, ac visibili natura, hominem fabricatur..... Velut alterum quemdam mundum in parvo magnum, in terra collocat; Angelum alium, mixtum adoratorem, et visibilis naturae spectatorem, intellectualis mystam; eorum quidem, quae in terra sunt Regem; superis autem subditum; terrenum et caelestem, caducum et immortalem, visibilem et intelligibilem, medium inter magnitudinem et humilitatem, eumdem spiritum et carnem, spiritum propter gratiam, carnem ob superbiam vitandam.
His itaque tribus creatorum entium gradibus, nempe pure spiritualium, pure corporeorum, ac partim e materia, et partim e spiritu concretorum, cum divini opificii universitas integretur, et illustretur, hinc sapienti consilio Petrus Lombardus, et quotquot eximii fuerunt illius Commentatores, et Interpretes, in ordinando secundo Sententiarum libro id unicum auspicantur, ut explicato hoc triplici creaturarum ordine, ineffabilem Dei creantis, et extra se producentis virtutem, ac sapientiam commendent.
Quamquam autem, sed alia dissertatione revolvenda proponemus. Itaque illa omnia, quae in secundo Sententiarum libro a Subtili Doctore discutiuntur, tres in Partes, seu Tractatus distribuemus, iuxta triplicem creaturae pure intellectualis, videlicet Angelicae, pure corporeae, nempe totius Universi, et partim corporeae, partim spiritualis, puta Humanae, notitiam assequendam.
Prima itaque pars Angelorum excellentias, et operationes intra ordinem Naturae, et Gratiae complectetur; secunda, totius mundanae molitionis ordinem, et formationem delineabit: tertia vero mirandum hominis opificium, variamque eius sortem aperiet.
Tractatus I: De Angelorum natura, operationibus, et praecellentiis
Ea est Angelorum naturae dignitas, et originis praestantia, ut sit divinae generationis velut aemula, Cum Deus (sui divini Verbi instar) ante universam creaturam, mente conceperit, et produxerit Angelicas potestates, ait Anastasius Synaita de Opificio diei sextae. Inde merito apud Iobum cap. 1. Filii Dei quin, et Dei primogeniti a SS. Patribus appellantur: quodque summum eis est laudis encomium, ipso etiam divino nomine Iehovah insigniri solent in sacris Bibliis.
Nec mirum, Angelus enim, inquit S. Dionys. cap. 4. De Divinis Nominibus, est divinae bonitatis radius, imago Dei, latentis lucis declaratio. Et ut addit cap. 5. collocatus in ipso vestibulo supersubstantialis Trinitatis, hoc est, propius quam aliae res creatae ad Deum accedens. Hinc S. Gregorius Nazianzenus, Orat. 31.,
Angeli sunt primi luminis aeterni radii, primique splendoris administri, supernae gloriae spectatores, et testes; supercoelestes, et purissimae naturae, ad malum immobiles, vel certe non facile mobiles, perpetuos choros circa principem illam causam agitantes, purissimo splendore illinc perfusae, et a summa illa pulchritudine adeo informatae, ut ipsi quoque alia lumina efficiantur, ac purae primi luminis influxiones, et communicationes ut alios illuminare possint.
Hi sunt, ut scribit Ezechiel, signaculum similitudinis Dei. Signaculum, inquam, non solum suae naturae, ac sanctimoniae dotibus, Dei maiestatem adumbrans, et referens; sed etiam illam resculpens in hominum mentibus: dum (ait S. Ambros. lib. 12. in Lucam) bonum odorem sanctificationis aspirant; Omnes namque sunt administratorii Spiritus in ministerium missi propter eos, qui haereditatem capiunt salutis. Hinc profunde Tertullianus libro De Anima cap. 37. Nos (inquit) divina Officia Angelos credimus. Et revera quidem, Dei namque munia praestant, et exequuntur, quod attinet ad res humanas; quippe divinam auctoritatem suo munere exprimunt (inquit Sophronius in sanctorum Angelorum encomio): unde luculenter S. Hilarius in Psal. 129. illos Dei oculos, aures, et manus, et pedes appellat.
Si forte (inquit) hos esse oculos, vel aures, vel manus, vel pedes Dei intelligere voluerimus, non habemus auctoritatem improbabilem: sic namque perspicaces sunt ad praevidendum, et providendum quod nostrum interest; sic misericordes ad compatiendum nostris aerumnis; sic actuosi, et veloces ad ministranda nobis divina subsidia, ut merito Dei oculi, manus, pedes, et aures vocitentur.
Haud difficile nobis esset per eorum laudes, et encomia latius excurrere, si hoc ipsum ab instituto nostro non foret alienum. At illorum definire naturam, proprietates explicare, reserare operationes et dotes ac ordines investigare, res sane ardua et longe mortali homine maior.
Nam (inquit S. Dionysius De Caelesti Hierarchia c. 6.)
quot, et qui sunt coelestium naturarum ordines, et quemadmodum eorum Hierarchiae consecrentur, solum eorum deificum mysteriorum Principem, certo scire iudico; et propterea eos nosse vim suam atque illustrationes, sacrumque suum, et mundo superiorem bonum ordinem: Nos enim coelestium Virtutum mysteria, sanctissimasque earum perfectiones intelligere non possumus; nisi forte ea contendat aliquis nos intelligere, quae nos per eas, ut quae sua praeclare cognita habeant, Divinitas ipsa docuit. — Igitur ut aliqualem sublimium illorum Spirituum notitiam, tum ex sacrarum Scripturarum fonte, tum ex sanctorum Patrum doctrinae rivulis hauriamus, praesentem secundi Libri Sententiarum partem Quatuor disputationibus absolvemus: quarum Prima Angelorum existentiam, naturam, et ordinem aperiet: Secunda eorum facultates, operationes, et dotes reserabit: Tertia ipsis divinitus concessa supernaturalia beneficia, eorumque meritum ac demeritum explicabit: Quarta denique perduellium Angelorum malitiam, damnationem, illorumque in Deum odium, et in homines saevitiam referet.
Disputatio I: De Angelorum existentia, natura, et ordine
Angeli nomine intelligimus naturas illas intellectuales medias inter Deum, et homines: Deo quidem inferiores, sed hominibus superiores, quas Gentiles Philosophi Intelligentias, Genios, Deos secundarios, Coelorum Animas, et Species separatas appellarunt. Quamquam Angeli nomen, si ethymon attendas, non naturae cuiuspiam, sed officii significativum sit, idem exprimens quod Latine nuncius et legatus, a graeco ἀγγέλλω idest nuncio. Unde S. Augustinus Psal. 103.
Spiritus (inquit) Angeli sunt; et cum Spiritus sunt, non sunt Angeli; cum vero mittuntur fiunt Angeli: Angelus enim officii nomen est, non naturae. Quaeris nomen huius naturae? Spiritus est: Quaeris officium? Angelus est.
Concinit S. Dionysius qui cap. 1. De Caelesti Hierarchia, ait, caelestes illos Spiritus Angelorum praecipue nomine appellari, Propterea quod primum eis insit divina illustratio; ac per eos ad nos transportentur ea, quae naturam nostram superant patefactiones. Hoc autem Angelorum ministerium expressit sanctus Paulus ad Hebraeos 1. Omnes, inquit, sunt administratorii Spiritus in ministerium missi, etc. Unde Olympiodorus cap. 1. in Iob, ait:
Existimare possumus Angelum quempiam divina mandata exhaurientem; ac si Angelorum quivis pia aliorum aemulatione exambiat, ne quid aliis iubeatur, sed uni sibi totum: unde eorum quisque agillimo obsequio mandatum in momento perficit, ut fere absque ulla mora, iterum adsit Deo, ut ita ipse solus, si fieri posset, divina mandata exhauriat.
Quare Isaias cap. 6. videt Angelos ignitos charitate Dei, et hominum, stantes ante solium Divinitatis, et simul volantes. Volant ocyssime ad exequenda mandata circa hominum curam; et una stant ante Dei solium, ut nova imperia capessant, et sic divina mandata exhauriant. Sententiose ergo dicuntur Angeli,
Psalmo 102. facientes verbum eius, ad audiendam vocem sermonum eius: sic namque aestuant charitate in Deum, sic sunt impigri ab amore in homines, sic diligenter peragunt divina humanaque negotia, ut vix citius audierint divina mandata, quam impleverint. — Ceterum de caelestibus illis Spiritibus sic usurpatis, et nominatis, tria in sequentibus Articulis veniunt discutienda: quorum Primus Angelorum existentiam, et rationes, quibus ipsa firmetur, ac probetur aperiet: Secundus illorum naturam explicabit: Tertius denique eorum numerum, et ordinem explanabit.
Articulus I: De Angelorum existentia
Mirum est, inter Iudaeos, hoc est, in electo illo genere, Deique populo charissimo, tot Prophetarum oraculis instructo, repertos fuisse aliquos, qui tanto minus, quam externi, ac Gentiles divinis, ac caelestibus in rebus saperent, negantes ullum esse spiritum, ac substantiam materiae expertem, uti de Sadducaeis refert sanctus Lucas Act. 23. Qui neque resurrectionem fore credunt, neque Angelum esse, neque Spiritum; cum tamen hanc ipsam veritatem compertissimam habuerint veteres Philosophi, eamque notitiam assecutus fuerit Aristoteles ipsa ratiocinationis via; nam octavo Physicorum libro, et duodecimo Metaphysicorum, idipsum argumentando colligit, maxime autem ex orbium Coelestium agitatione: quorum conversionibus ad perpetuitatem incitandis, ac gubernandis praesse docuit absolutas a corporum concretione substantias, quas separatas appellat.
Sed longe stupendum magis, etiam irradiante Evangelii lumine, non solum plurimos extitisse olim Haereticos, imo etiam nunc temporis extare plurimos huiusmodi Tenebriones, qui *conceptu corporeitatis ita imbuti sunt et effascinati, ut nullam substantiam nisi corpoream imaginari possint; et quae de angelis et daemonibus dicuntur, nonnisi de phantasiae et imaginationis prave disposita excessibus et aberrationibus interpretentur.*
Quocirca operae pretium est in praesenti Articulo Angelorum existentiam omnibus, quibus fieri poterit, tum fidei, tum ratiocinationis naturalis momentis suadere, quatenus illa nemini amplius in dubium veniat: deinde aperire a quo, quando, et ubi creati fuerint.
Quaestio I: An revera constet Angelos existere
Quod cum Angeli nomen secundum ethymon, non naturae, sed officii vocabulum sit, idcirco triplicem habet attributionem, et significationem: Primo namque convenit iis omnibus, qui a Deo deputantur ad aliquod munus implendum; nam, inquit Tertullianus lib. adversus Iudaeos cap. 9., Deus eos vocare consuerit Angelos, quos virtutis suae Ministros praefecit; qua ratione Sacerdotes Angeli vocantur Malach. 2. Labia Sacerdotis custodiunt scientiam, quoniam Angelus Domini exercituum est. Sic pariter S. Ioannes Baptista Matth. 11. dictus est a Christo Domino Angelus Domini; iuxta illud Malachiae 3.1 vaticinium: Ecce ego mitto Angelum meum. Quae verba expendens
S. Chrysologus serm. 127. 79, Ioannes, inquit, virtutum schola, magisterium vitae, sanctitatis forma, norma iustitiae, virginitatis speculum... Ioannes maior homine, par angelis, legis summa, apostolorum vox, silentium prophetarum. Praevierat S. Augustinus lib. 15. cap. 23. De Civitate Dei, ubi scribit: Angelos fuisse etiam homines Dei nuncupatos, eadem Scriptura sancta locupletissime testis est; nam et de Ioanne scriptum est: Ecce mitto Angelum meum etc. Hinc Tertullianus lib. contra Iudaeos, cap. 9. idem Malachiae vaticinium declarans ait: Nec novum est Spiritui Sancto angelos appellare eos, quos ministros suae virtutis Deus praefecit. *Quin etiam ipsemet Christus Dominus Isaiae 9. iuxta versionem 70. Interpretum magni consilii Angelus appellatur: et Malach. 3. Angelus Testamenti: at officii, non naturae vocabulo, inquit Tertullianus lib. De Carne Christi cap. 14. Pari ratione qui a daemonum principibus aguntur ut hominum saluti obsistant, eorum Angeli dicuntur. Sic Matth. 25. Qui paratus est Diabolo, et Angelis eius. Secundo huius nominis strictior usurpatio solam designat eam substantiam intellectualem, spiritualem, completam, nullum cum terrena, ac materiali concretione commercium habentem, cuiuscumque status sit, et ordinis: qua ratione Angeli vocabulum non solum beatis mentibus, sed etiam perditissimis daemonibus convenit. Tertio tandem hoc nomen solito usurpant Theologi ad significandas illas spirituales Intelligentias, quae tertium ordinem in ultima Hierarchia implent, et a Deo ad hominum custodiam deputantur. Hic autem tantum nobis sermo est de Angelis iuxta utramque posteriorem usurpationem dictis.
Notandum 2. Quod cum duplex sit demonstrationis genus: alia nempe quam dicunt a priori, qua videlicet effectus per causam innotescit; altera quam a posteriori subnominant, qua nimirum causa per effectum apparet; inde quaeritur an alterutra, vel earum utraque Angelorum existentia suaderi queat. Certum est autem illam non posse demonstrari a priori: siquidem illa demonstratio colligit existentiam effectus ab existentia causae illius productivae, propter strictam, eamque necessariam inter utrumque habitudinem: at nulla potest assignari, nec excogitari causa, qua necessario Angeli dicantur existere: illa enim esset vel intrinseca, vel extrinseca. Nulla autem eis esse potest intrinseca necessario existendi ratio; quippe solus Deus ex se, et in se habet necessitatem essendi, caetera vero ab eo entia omnino contingentia sunt, possuntque esse vel non esse. Nulla pariter assignari potest huius necessariae productionis causa extrinseca; cum Deus omnium entium extra se sit liberrimus Opifex, possitque pro nutu, et arbitrio res producere, vel aeternum deserere improductas: ideoque sola superest libranda quaestio de demonstratione petenda ab Angelorum effectibus si qui sint ab illis editi.
Notandum 3. Tres potissimum assignari posse effectus ex quibus colligi queat Angelorum existentia: videlicet motum Caelorum, quos ab Intelligentiis perpetuo agitari docuit Aristoteles lib. 1. De Caelo cap. 9.; item stupenda illa opera, quae a Magis fieri conspiciuntur: denique miranda illa, quae ab Arreptitiis, et Energumenis hominibus eorum vires excedentia fieri conspicimus. Certum est autem regulatum Caelorum motum leve esse argumentum ad demonstrandam Angelorum existentiam; tum quod eos a propria forma regulate moveri plures Philosophi non abs re contendunt: tum quod longe plures sunt Intelligentiae, quam Caeli; adeoque eorum existentia a Caelorum motu, et numero congrue nequit inferri: tum denique quod Deus ipse ordinatum Caelis motum, sicut et terrae firmam stabilitatem per se indere potest. — Restat ergo determinandum, an ex duplici altero capite ita sufficienti momento evinci possit Angelos existere, ut huic veritati refragari nequeat rationis compos. Duo igitur hac in Quaestione veniunt determinanda: Primum, an fide constet Angelos existere: Secundum, an idipsum ratione demonstrativa, aut saltem valde probabili etiam suaderi queat.
Conclusio prima. — Fide constat existere naturas spirituales homine superiores, ac praestantiores, quas Angelos dicimus.
Idque firmatur innumeris Scripturae textibus, tum in Veteri, tum in novo Testamento. Primo namque Scriptura inducit illos cum Deo, et hominibus colloquentes de rebus divinis, et sensum superantibus, ut videre est Genesis 18., Iudic. 2., Isa. 6., et totis fere libris Danielis, Tobiae, et Apocalypsis 2. et sequentibus; adeoque indicat illos esse intellectu praeditos. Deinde, affirmat illos esse Deo subiectos, a quo mittantur in ministerium; quemque velut Dominum, et Deum suum laudent, colant, adorent. Heb. 1. vers. 14., Psal. 99. vers. 7., Daniel. 3. vers. 58., Apocal. 22. vers. 9. et alibi. Tertio, asserit illos esse superiores, et praestantiores hominibus, 2. Petr. 2. vers. 11. ubi de malis Angelis dicitur: Angeli virtute, et fortitudine cum sint maiores: et Psalm. 8.2 Minuisti eum paulo minus ab Angelis, quod etiam de Christo ipso secundum naturam humanam spectato, et sic Angelis inferiore, interpretantur S. Paulus Hebr. 2. vers. 9., S. August. in Tract. De Cantico novo cap. 7. Quarto, quoties Scriptura homines prae ceteris ob singularem aliquam praerogativam extollit, toties eos cum Angelis velut perfectioribus comparat. Sic 2. Regum cap. 14. mulier Davidem alloquens, ait: Tu Domine mi Rex sapiens es sicut sapientiam habet Angelus Dei: sic Actorum 6. Iudaei viderunt faciem eius (Stephani) tamquam faciem Angeli: sic S. Paulus ad Galatas 4. Sicut Angelum Dei excepistis me. — Confirmatur insuper ex eo quod Scriptura sacra varias proprietates, et actiones tribuit Angelis, quae nonnisi in creaturam spiritualem cadere possunt: una est videre Deum, Matthaei 18. Angeli eorum semper vident faciem Patris mei, qui in Caelis est: alia est benedicere, et laudare Deum, quod passim Scriptura Angelis tribuit. Sic Psalm. 148. Laudate eum omnes Angeli eius, laudate eum omnes Virtutes eius. Tertia est custodire homines. Sic Psal. 90. et Matth. 4. Angelis suis Deus mandavit de te, ut custodiant te: ad quod etiam spectat homines dirigere, defendere, illuminare, docere, instruere, et loqui, quod Angelis utique pluries Scriptura sacra tribuit, maxime Exod. 23. Ecce ego mittam Angelum meum, qui praecedat te, et custodiat in via, et introducat in locum, quem paravi: observa eum, et audi vocem eius, etc. Quarta denique Angelorum proprietas est esse liberi arbitrii facultate donatos, quippe cum peccare possint, et fieri poena digni, uti de facto perduellibus Angelis contigit, iuxta illud 2. Petri 2. Angelis peccantibus non pepercit Deus, etc.; quae omnia, et his similia soli creaturae intellectuali tribui possunt. Adeoque Angelos existere compertissimum est ex
Scriptura sacra, necnon et omnium sanctorum Patrum calculo, ac Conciliorum oraculis, maxime Concilii Lateranensis sub Innocentio III. capite Firmiter, ubi inter caetera dicitur, quod Deus sit Creator omnium visibilium et invisibilium, spiritualium et corporalium, qui condidit utramque naturam, spiritualem et corpoream, Angelicam videlicet et mundanam.
Nec refert, quod quidam reponant Concilium haec quidem proponere ac referre per modum doctrinae, non vero tamquam de fide statuere et definire. Id, inquam, non obstat, tum quia caetera quae in eodem capite proponit, revera sunt de fide: quidni ergo etiam de fide est Angelorum existentia, et spiritualitas? Adde quod licet id referat, et proponat per modum doctrinae, supponit saltem hanc doctrinam ab Ecclesia esse probatam, ac determinatam, innumerisque Scripturarum, ac sanctorum Patrum oraculis confirmatam.
Dices. Si ex praefatis Scripturae textibus suaderi posset Angelorum existentia, maxime quia significant aliquam esse creaturam spiritualem, homine superiorem, et praestantiorem: at haec nulla est: quod probat S. Augustinus libro De Quantitate Animae cap. 34. Quemadmodum, inquit, fatendum est animam humanam non esse Deum, ita praesumendum nihil inter omnia, quae crearit, Deo esse propinquius: et inferius docet aliquid esse deterius anima hominis, scilicet animam bruti, aliquid par, ut Angelus, melius autem nihil: et lib. 3. De Libero Arbitrio, ait, Animas rationales superioribus Potestatibus esse officio impares, natura vero pares: et lib. 83. qq. quaest. 54. Nihil est melius rationali anima, nisi Deus: idemque repetit lib. 3. contra Maximinum cap. 25. ubi videtur illum arguere, quod dixerat, Maiores esse Angelos Christo secundum formam hominis. Ipsi subscribit S. Bernardus lib. 5. De Consideratione cap. 3. Spiritus est Deus (inquit), sunt et Angeli, et hi super te: sed Deus natura, Angeli gratia superiores sunt: ergo ex praestantiori supra homines creaturae gradu, non recte infertur Angelos existere.
Respondeo 1. Praefatos Patres Angelorum existentiam non impugnare, sed asserere, ut ex laudatis eorum verbis aperte constat. Secundo, benigne intelligi possunt, vel quod velint nihil esse propinquius Deo in ratione substantiae spiritualis, quam anima, quippe hac ratione Angelis est par: vel quod Angelis non competat esse superiores hominibus in visione, ac fruitione Dei, aut in aliis officiis, quae erga homines praestant; sed ex speciali Dei beneficio, et gratia, quod utique hominibus simili liberalitate concedere potest. Non ergo eorum sensus est, Angelos non esse natura homine praestantiores; quippe hominem paulo minus ab Angelis minoratum affirmat Regius vates; Psal. 8. ut supra dictum est, et malos Angelos fortitudine, ac virtute homine esse maiores testatur S. Petrus 2. cap. 2. Et Iob. 41. De Satana ait: Non est potestas super terram, quae comparetur ei. Sicut ergo potestate, ita etiam naturae perfectione homines excellit. Quod ipsum docet S. Augustinus Tractatu 110. ubi ex peccato irremissibili Angelorum naturae eorum excellentiam supra homines colligit, Quod tanto (inquit) damnabilior iudicata sit culpa, quanto erat natura sublimior: unde lib. 11. De Civit. Dei, cap. 5. ait: Angelica natura omnia caetera, quae Deus condidit, naturae dignitate praecedit; adeoque priores ipsius textus in obiectione positi benigne debent explicari, ne sibi contradicere videatur S. Augustinus. Adde quod libro 1. Retractationum cap. 26. recognoscens verba praefatae quaestionis 54. illa ridetur emendare; Ubi dixi (inquit) quod omni anima melius, id Deum dicimus; magis dici debuit omni creato spiritu melius.
Instabis. In omni rerum genere, quod habet rationem finis, longe praestantius est eo, quod similem rationem non obtinet: sed in genere creaturarum homo habet rationem finis, non ita Angelus; siquidem omnia propter homines; imo etiam ipsi Angeli, quippe cum omnes sint administratorii Spiritus in ministerium missi propter eos, qui capiunt haereditatem salutis: ergo etiam secundum naturalia homo est praestantior Angelo.
Respondet Seraphicus Doctor in 2. Dist. 1. q. 2. aliquid habere rationem finis dupliciter: scilicet aut ad supplendam indigentiam, sicut domus propter hominem; aut ad suscipiendam eius influentiam; sic homo propter Deum: quod autem ultimo modo habet rationem finis, nobilius est, non vero quod primo modo; quia enim homo omnibus indiget, Angelus nullo, nisi Deo; ideo omnia propter hominem, non autem propter Angelum, in cuius rei signum Angelus conditus est in principio, homo vero die sexto. Unde Angelus dici potest propter hominem, et homo propter Angelum: nam, inquit ibidem Seraphicus Doctor, homo habet habilitatem ad labendum frequenter, et possibilitatem ad resurgendum: Angelus vero stans, perpetuitatem in stando, et cadens, impossibilitatem in resurgendo: ideo Angelus stans, sustentat hominem, sive infirmitatem humanam: et homo resurgens, reparat ruinam Angelicam. Ideo quodammodo Angelus propter hominem, et homo quodammodo propter Angelum; adeoque pares sunt secundum ordinationem ad finem; quia uterque ordinatur ad aeternam felicitatem. Sunt vero impares secundum naturae dignitatem, quippe cum Angelus sit omnimode spiritualis, homo vero partim spiritualis, partim corporeus.
Conclusio secunda. — Sufficienter colligitur Angelorum existentia ab experientia Magorum, et Energumenorum petita.
Multa namque conspiciuntur in dies fieri, tum a Magis, tum ab Energumenis, et Arreptitiis, eorum vires prorsus excedentia; adeoque refundenda in causam aliquam superiorem, quae ipsos ad talia patranda moveat: sed haec alia esse nequit, quam Angelus. Probatur. si quae praeter Angelum illorum operum causa motrix posset assignari, maxime vel Deus, vel ipsi homines, vel animae separatae, vel denique creaturae aliquae irrationales, et hominibus inferiores: sed neutrum eorum potest asseri.
Non quidem Deus, quippe ab ipsis Magis nefaria pleraque, et turpissima, a Deo prohibita, Deoque indignissima in perniciem hominum, et odium, atque iniuriam ipsius Dei patrantur. Insuper ad invocationem divini Numinis frequenter in fumos abeunt Magorum conatus, eorumque maleficia dissolvuntur.
Similiter Arreptitii, et Energumeni medicamentis interdum, ac musica, saltem per aliquod intervallum sanantur, ut legimus 1. Regum c. 16., quod quandocumque Spiritus Domini malus arripiebat Saul, David tollebat citharam, et percutiebat manu sua, et refocillabatur Saul, et levius habebat, recedebat enim ab eo spiritus malus: quod utique signum est daemonem Arreptitios non torquere, nisi pravos eorum humores concitando, quibus nisi uteretur, nec eos vexare posset, nec tam stupenda in eis operari: sed si Deus illorum omnium esset artifex, non egeret humoribus corporum; ac proinde nec medicina, nec musica, aut altero corporeo remedio eius effectus posset praepediri.
Adde quod illae substantiae, quibus Magi in suis perficiendis maleficiis utuntur, plerumque sordidissimae sunt, mendacissimae, ac improbissimae: quippe aliquando bufonibus, et aliis huiusmodi rebus turpissimis, et horrendis sua maleficia absolvunt, quibus ad summa scelera sollicitant, ad Dei contemptum, et odium, ad blasphemias, ad veneficia, et alia similia, quae in Deum sanctissimum refundere grande crimen esset.
Non etiam haec reici possunt in homines ipsos: quippe cum pleraque illorum operum longe humanas vires superent, puta ad praesentiam saxorum, et statuae responsa de rebus petitis proferre, in speculis, et aqua res absentes repraesentare, revelare occultissima, enuntiare quae fiunt in locis remotissimis, momento tempestates excitare, domo egredi ianuis clausis, et fores sine ullo contactu suppositi effingere: loqui linguis peregrinis nullo usu, nullave disciplina comparatis, et alia id genus exequi; quae fusissime refert Delrio in Disquisitione magica, quaeque nullatenus refundi possunt in homines ipsos: adeoque reici debent in daemones.
Nam, inquit Lactantius lib. 2. De Origine erroris cap. 15.
Magorum ars omnis, ac potentia horum daemonum aspirationibus constat, a quibus invocati, visus hominum praestigiis obcaecantibus fallunt, ut non videant ea quae sunt, et videre se putent illa quae non sunt. Hi, ut dico, spiritus contaminati, ac perditi per omnem terram vagantur, et solatium perditionis suae perdendis hominibus operantur. Itaque omnia insidiis, fraudibus, erroribus complent. Adhaerent enim singulis hominibus, et omnes ostiatim domos occupant; ac sic Geniorum nomen assumunt. Sic enim latino sermone daemones interpretantur. Hos in suis penetralibus consecrant, his quotidie merum profundunt, et scientes daemones venerantur quasi terrestres deos, et quasi depulsores malorum, quae ipsi faciunt, et irrogant. Qui quoniam sunt spiritus tenues et irreprehensibiles, insinuant se corporibus hominum, et occulte in visceribus operati vitiant, morbos excitant, somniis animos terrent, mentes furoribus quatiunt, ut homines his malis cogant ad eorum auxilia recurrere.
Neque etiam haec omnia opera tribui possunt creaturis irrationalibus: quia, quae diximus, sine rationis usu non fiunt; nam, v. gr. quod Energumenus idiota loquatur de repente, et expedite idiomate alieno, aut de rebus procul positis, praeteritis, etiam abditissimis, manifestando omnes circumstantias, necnon de scientiis et artibus quibusvis, non potest fieri sine substantia intellectiva, quae per eos homines loquatur, distincta ab anima ipsorum: nam anima ipsorum per se sola, aut per quamlibet humorum alterationem physicam, imo per applicationem cuiusvis causae physicae non intelligentis nequit assequi talem notitiam, quae tanto studio humano indiget.
Adde quod quae a Magis fieri solent, parvis quibusdam rebus admotis, verbis quoque prolatis, vim omnem verborum, et corporeae cuiusvis substantiae manifeste superant.
Insuper, magorum opera fiunt ad signa quaedam, et per pacta, et foedera iuxta eorum voluntatem, qui ipsis utuntur: at signa non movent nisi potentias cognoscentes, quibus aliquid significant; pacta quoque, et foedera spectant ad causas intelligentes. Nam qua intellectu, et ratione carent, nec pacta norunt, nec quando sit operandum ex pacto. Adde quod spiritus illi magici eligunt ad Magorum arbitrium in quid agant. Ut quando in quempiam remotissimum a Magis designatum, morbum, aut soporem immittunt, vel eius vultum repraesentant in speculo, relictis intermediis, qui aeque, imo magis deberent sic affici, si per causas naturales, et necessarias sine electione voluntaria id fieret. Etenim causae naturales operantur magis in corpora sibi magis vicina, et subiecta, atque eodem modo afficiunt, quae sunt eiusdem effectus capacia, neque eligere possent, ut e pluribus aeque subiectis, et capacibus, hoc potius, quam illud repraesentent, aut morbo, vel sopore afficiant. Ergo stupenda haec a Magis, Energumenis praestita opera in creaturas irrationales, quibus utuntur, refundi nequeunt.* *His momentis et argumentis tandem convictus recentium athearum impiissimus et audacissimus Machiavellus admisit substantias spirituales seu angelos tamquam horum effectuum stupendorum auctores. Nam in libro 1. disputationum, cap. 36. cum dixisset, magnos motus praedici solere, cum in urbibus, tum in provinciis, idque signis quibusdam, aut hominum praesagiis denunciari; idem postea sic scribit:
Ut causam facile confitebor me ignorare, ita rem ipsam, cum ex antiquis, tum novis exemplis agnoscere oportet, et confiteri, omnes magnos motus, quicumque aut urbi alicui, aut Religioni evenerunt, vel a coniectoribus, vel a relatione aliqua, prodigiis, aut caelestibus signis praedici ac pronunciari solere.
Unde autem prodigia et caelestia illa signa proficiscantur, non aliter potuit expedire, quam si ad spiritus referret. Nam cum causae ignarum se professus esset, haec postea subiungit:
Nisi forte cum philosophis quibusdam praenunciandum censeamus, aerem plenum spiritibus et intelligentiis esse, qui futuras res praevidentes, et casibus humanis condolentes, eas hominibus per eiusmodi signa praenuntient, ut se adversus ea tempestive praeparare, et communire queant.
Quae satis docens, cum supremam ad causam recurrere nollet, nullam reperisse magis idoneam, quam spiritus acreos.*
Illi autem stupendi et extraordinarii eventus refundi non possunt in animas a corporibus solutas; tum quia non videtur habere plus virtutis naturalis ad movendum, aut immutandum aliquod corpus, dum a corpore solvitur, quam cum illud informat; naturalis enim virtus agendi sequitur conditionem naturalem agentis: at naturalis conditio animae rationalis est, quod sit forma corporis, ad cuius reunionem etiam ab ea seiuncta habet appetitum, ut pars ad compartem, adeoque huius virtus non videtur maior extra corpus, quam in corpore, alioquin ei longe melius esset ab omni corpore separari, quam illud informare, sicque unionem cum illo non optaret; quippe quae sibi foret contranaturalis, etiam eam videlicet destituens eximia virtute sibi debita; tum quia licet animam separatam neque omni vi motiva localiter sui ipsius, et aliorum privatam existimem, Deo nimirum supplente id quod deest ex parte contactus, et organi; non tamen putarem eam tanta donari intelligendi, et movendi virtute, ut nosse posset actus internos, saltem imaginationis, quos nullo dato externo indicio Magi, et Energumeni produnt; necnon et movere immania pondera quae vix centum homines sublevare valerent; et domos ingentes urbesque integras, ac terram ipsam concutere: ut plerumque faciunt ii Spiritus dum e corporibus obsessis virtute precum, ac exorcismorum Ecclesiae recedere coguntur: tum denique quia Spiritus illi quoties ab Exorcistis premuntur, ut suum prodant nomen, semper se daemones confitentur: quis ergo illos animas e corpore solutas existimabit?
Dices 1. Quod etsi Aristoteles praeter Intelligentias orbium caelestium motrices, alias quoque esse doceat, daemones tamen, seu malignos Angelos non admittit: imo Sectione 3. problem. q. 1. sermonem faciens de iis qui divino spiraculo instigari dicuntur, aut spiritu lymphatico infervescunt, asserit ex naturali intemperie id accidere; ita quod gravi melancholia laborantes, id totum exequi valeant, quod cernimus ab Energumenis praestari.
Respondeo. ipsum longe a vero exorbitare, nam praeterquam quod Plato in Sympos.; Trismegistus in Pimandro, et alii veteres philosophiae Principes, daemones esse confitentur: certum est hominem infirmum, et imbecillem quacumque alteratione per melancholiam, aut alios humores facta, non posse perite loqui peregrino idiomate sibi antea ignoto, nec quae procul aguntur certo referre, nec alia exequi, quae Energumeni solito praestant: proindeque necessarium est, Energumenum agitari aliquo Spiritu, qui aliunde ista noverit, et exequi possit.
Instabis. ille qui Energumenus dicitur incidere potuit in eam imaginationis temperiem, qua linguarum peregrinarum institutores affecti tunc erant, cum eas in usum vocarent, et instituerent: adeoque nullo exterius agitante spiritu, ipsemet idiomate peregrino, et prius ignoto loqui poterit. Insuper, ea potest esse interdum humoris biliosi defaecatio, et igneus vigor, ut organorum ruditatem, et tarditatem solvens, iam linquat liberum animum, et velut ab organis solutum, quo fiet ut veritatem quamlibet sensibus imperviam, et sibi prius ignotam detegat, aperiatque, ut nonnumquam contingit aestuanti febre laborantibus, qui dum animi evagationem patiuntur, mira interdum proferunt, et ignoto sibi prius idiomate sensa exprimunt. Denique, contingit haud raro Energumenos ad certas Lunae periodos acrius torqueri. quod sane indicium est eos vitiato tantum humore laborare: adeoque ex eis leve, et prope nullum est argumentum ad suadendum Angelorum existentiam.
Nego consequentiam. et ad primum instantiae membrum dico, illam qualemcumque humoris temperiem nullum habere commercium cum cuiuscumque vocis prolatione, et significatione: siquidem nos eas voces formamus prout volumus, et per eas significati notitiam accipimus, non obstante varia humoris nostri temperie; adeoque illa Energumeni idiomatum peregrinorum locutio non provenit ex eius humorum affectione. Adde quod cuiusque idiomatis institutiones plures fuerint, idque diversis temporibus, nunc haec, nunc illa vocabula ad hoc, aut illud significandum usurpando; et consequenter variam habuerunt humorum temperiem, quam nullus hominum referre potest. Ad secundam instantiae partem, dico tam strictam, et tenacem esse animae rationalis cum sensuum organis colligationem, ut nisi vel prorsus a corpore solvatur, vel illam Deus per extasim divinitus edoceat, quidquam absque sensuum beneficio valeat percipere, ut continuata omnium hominum saeculo quovis experientia testatur: quidquid enim in contrarium de febricitantibus interdum decantatur a Medicis, figmentum prorsus, ac anilem fabulam ducet omnis, qui infirmos frequentare consuevit.
Ad tertiam denique instantiae partem, repono mirum non debere videri, quod ad diversas Lunae periodos Energumeni varie afficiantur; cum enim ipsis insidens spiritus nequam eos torqueat per acerbam humorum affectionem, facilius in eos rabiem implet cum humores nimium aut redundant, aut deficiunt.
Adde quod haec sit assueta daemonum astutia, ut sub aliis creaturis lateant, quatenus nempe non sibi, sed vel externae alteri causae morbi acerbitas tribuatur. Quod eleganter indicat S. Chrysologus, Homil. 52. ubi sermonem faciens de illo Lunatico, quem Christus Dominus sanavit, ait:
Daemon quod suae artis erat, noluit tunc videri, aptans lunae cursibus hominis passiones: vexabat corpus lunaribus incrementis, ut esse lunae crederetur, quod erat diabolici criminis, et furoris. Sic homines illusit, circumvenit ignaros; infamavit apud desides creaturam, quae lumini tantum condita, laedere nescit homines, quos continua magis iuvare cogitur servitute.
Ipsi praecluserat Tertullianus, Apologeticum 22. dicens: Daemones sumentes quasdam temporum sortes, aemulantur Divinitatem, dum furantur divinationem.
*His accedit quod si quae de Angelis bonis et malis, de eorum origine et apostasia, de apparitionibus, tentationibus, infestatione corporum vel possessione, vel ab eis eiectione; et quomodo totum mundum pervagentur, homines seducant, se transforment in angelos lucis, et regnum Antichristi promoveant in signis et prodigiis mendacii: si, inquam, haec hisque similia plurima quae de angelis in S. Scriptura repraesentantur, phantasiae erroribus et hallucinationibus liceat adscribere, nullus iam supererit in sacris verbis litteralis sensus; sed omnia in perpetuam allegoriam transformare licebit, ita quod quicumque ad eorum lectionem se accinget, quasi praestigiis circumactus, quod legit videatur non legere; et alium quam quem verba sonant sensum inquirere teneatur. Quae quantum absurda sint et impia, nemo cordatus est qui non videat; hoc enim nil aliud est quam divinam Scripturam humanae mentis evagationi permittere, et subtilem quemdam atheismum animis hominum instillare, quo fiet ut certissima haec fidei regula, divina sua auctoritate omnino spolietur.*
Quaestio II: An, et quo tempore, et loco creati fuerint Angeli
Fide constare Angelos a Deo fuisse productos. Scriptura namque sacra aperte tradit, Deum unicum esse, a quo caetera omnia sint condita: sic Ioannis 1. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Et Romanorum 11. Ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. Quippe, ut legitur Esther 13. Tu fecisti Caelum, et Terram, et quidquid Caeli ambitu continetur; Dominus universorum tu es. Quod speciatim testatur Apostolus de Angelis, quos inter Dei opera recenset ad Colossens. 1. In ipso condita sunt universa, * in caelis et in terra, visibilia et invisibilia, sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates: omnia per ipsum et in ipso creata sunt; quibus Apostolus aperte significat a Deo conditos esse Angelos. Ut enim per visibilia creaturas omnes corporeas, sive caelestes, sive sublunares complecti voluit: ita per invisibilia creaturas spirituales et intelligentes, puta Angelos denotari certo certius est.
Neque id obscure declarat Moyses Gen. 2. perfecti sunt caeli et terra et omnis ornatus eorum: seu ut ait textus hebraicus omnis exercitus eorum, nimirum Angeli. Nihil enim familiarius est Scripturae quam quod Angeli caeli exercitus vocantur. Sic psalm. 23. vers. 20 et 21; et psalm. 148. vers. 2; et Luca 2. vers. 13. Unde Deus dicitur Sabaoth seu exercituum, maxime a multitudine Angelorum qui ipsum circumstant.
*Hinc Regius Vates postquam Psal. 145. dixisset: Laudate eum omnes Angeli eius, subdit: Quoniam ipse dixit, et facta sunt, ipse mandavit, et creata sunt. Mitto Concilia generalia, et fidei Symbola quibus asseritur Deum esse factorem Caeli, et Terrae, visibilium, et invisibilium. Hanc namque veritatem nedum naturalis ratio demonstrat, ut significavimus in primo Tom. Tract. 1. Disp. 1. Sect. 1. ubi probatum est, necessario admittendum esse aliquod ens a se, a quo sunt caetera omnia; sed etiam ipsamet experientia suadet, quippe constat Angelos Deo subici, eique famulari: bonos quidem sponte, malos autem invitos, ut apparet in Exorcismis Energumenorum: at si Angeli essent a se, non ita Deo subiicerentur: ens enim a se nullatenus ab alio pendet, nec ipsi potest subici.
Notandum 2. Angelos triplicem ob finem a Deo fuisse conditos. Primo quidem propter divinarum laudum concentum, unde Plato eos Syrenes appellat; S. Bernardus Caeli cantores; Gregorius, divinarum laudum praecones: Athanasius, Hymnum indesinentem, et laudem irrequiescentem magnificentiae Dei: hinc ipsemet Deus Iobum alloquens, ait: Ubi eras cum me laudarent astra matutina, et iubilarent omnes Filii Dei? Secundo, Angeli creati sunt, ut mundum corporeum administrarent. Divina namque Providentia regere solet inferiora per superiora, et corporea per spiritualia administrare: unde Angeli mundi rectores, divinae Providentiae administri, orbemque portare dicuntur, iuxta illud Iob. cap. 9. Deus, cuius irae nemo resistit, sub quo curvantur, qui portant orbem. Quam etiam veritatem novit Seneca, ait namque apud Lactantium libro 1. Divinarum Institutionum cap. 5.:
Deus cum prima fundamenta molis pulcherrimae iaceret, et hoc ordiretur, quo neque maius quidquam novit natura, neque melius, ut omnia sub Ducibus suis irent. quamvis ipse per totum se corpus intenderat, tamen ministros regni sui Deos (idest Angelos) genuit.
Tertio, creati sunt Angeli ut hominibus opitulentur, eosque regant, ac custodiant, iuxta illud ad Hebraeos 1. Omnes sunt administratorii Spiritus, in ministerium missi propter eos, qui haereditatem capiunt salutis.
Notandum 3. Revera Angelos non esse de facto ab aeterno creatos; non quod ab aeterno creari nequiverint: siquidem Deus ab aeterno quamlibet creaturam, maxime Angelum producere potuit, ut fuse demonstravimus in nostra Physica: sed quia Deo ita placuit creaturas quascumque producere post earum non existentiam, ac proinde non ab aeterno. Nec etiam diu post formatum mundum fuerunt conditi; siquidem Iob 38. dicuntur laudasse Deum quando fundabat terram: ergo iam tunc erant in lucem editi. Difficultas ergo superest examinanda, an Angeli creati fuerint ante illud momentum, de quo dicitur: In principio Deus creavit Caelum, et Terram: circa quam maxime duae sunt oppositae Auctorum sententiae. Prima quidem plurium Patrum Graecorum, qui cum Origene Tractatu 9. in Matthaeum, contendunt, Angelos esse antiquiores, non solum homine post creato, sed et omni creatura propter eum condita; quam sententiam Cassianus Collatione 8. cap. 7. indubitatam apud omnes fideles affirmat: reclamant nihilominus omnes paene Scholastici cum plurimis e sanctis Patribus tam Graecis, quam Latinis, ut aperiet
Conclusio prima. — Revera Angeli non fuerunt creati ante mundum corporeum, sed una cum ipso.
Haec veritas videtur esse determinata in Concilio Lateranensi cap. Firmiter, ubi legimus:
Unum est universorum Principium, Creator omnium, visibilium, et invisibilium, spiritualium, et corporalium, qui sua omnipotenti virtute simul ab initio temporis utramque de nihilo condidit creaturam, spiritualem, et corpoream, Angelicam scilicet, et mundanam: et deinde humanam quasi communem ex spiritu, et corpore constitutam.
Loquitur autem Concilium de simultate temporis, ut patet ex illis verbis: Deus simul ab initio temporis: nam licet alioqui particula simul accipi posset in sensu collectivo, non vero temporali, quasi diceret: Deus pariter seu aeque condidit utramque creaturam; qualiter sumitur in quibusdam aliis Scripturae locis, puta simul insipiens et stultus peribunt, idest aeque peribunt, eodem nempe genere mortis corporeae, licet non simul tempore, et eodem instanti: non posse tamen illam particulam simul a Concilio scriptam aliter accipi, quam de simultate temporis, sufficienter declaratur ibidem, quia Concilium non dicit tantum, quod Deus condidit simul, sed addidit: simul ab initio temporis utramque condidit creaturam. Insuper statim subiungit: et deinde humanam etc. Sed particula deinde nihil aliud significare potest, quam posterioritatem temporis, quia creatura humana condita est tantum sexto mundi die, cum primo fuerint creati Angeli simul cum Caelo, et Terra: ergo sicut particula, deinde, necessario significat posterioritatem temporis, ita et particula simul denotat eius simultatem.
Hoc ipsum probatur etiam ex Concilio Constantinopolitano Actione 11. ubi lecta fuit, et approbata epistola Sophronii, in qua Deus dicitur omnia invisibilia, et visibilia condidisse, creaturam spiritualem, et corporalem, et omnibus temporale constituisse principium.
Hoc ipsum indicat Scriptura sacra Genesis cap. 1. In principio creavit Deus Caelum, et Terram, quo loci particula, in principio, idem sonat, ac antequam quidquam faceret, quemadmodum sumitur Proverb. 8. cap. ubi Sapientia ita loquitur: Dominus possedit me in initio viarum suarum, antequam quidquam faceret a principio: sic enim eandem particulam explicat S. Aug. libr. 11. De Civitate Dei cap. 6. Deinde ex 20. cap. Exodi, Sex diebus fecit Deus Caelum, et Terram, et omnia, quae in eis sunt: quae postrema particula more loquendi sacrae Scripturae comprehendit, et ipsos Angelos: nam Psalm. 148. Angeli annumerantur iis, quae sunt in Caelis.* *Accedit quod quidquid fuit ante mundum, idipsum est Deus, quia haec praerogativa illi vindicatur in Scriptura psalm. 91. vers. 2; et Proverb. VIII. vers. 22; et Ioan. I. vers. 1, cum dicitur: In principio erat Verbum, quibus significatur ante mundum conditum nihil extitisse praeter divinam Trinitatem, ac subinde nondum exstabant angeli*
Hanc eamdem veritatem edocent sancti Patres: ex Graecis quidem S. Epiphanius haeresi 65. ubi ait clare indicare Scripturam Angelos non fuisse ante Caelum, et Terram: Cum palam, inquit, immutabile sit verbum hoc, quod ante Caelum, et Terram nihil erat ex creatis. Consentit Theodoretus, Quaestione 3. in Genesim, etsi non satis probanda utatur ratione: scilicet quia Angelus indiget loco, in quo reciperetur: Quia si non sit, inquit, in rerum natura, quod comprehendat, quomodo erit, quod comprehendatur? Procopius item Praefatione in Genesim, utramque referens sententiam, hanc profert, dicitque Moysen nomine Caeli, comprehendisse Angelos cum dixit: In principio creavit Deus Caelum, et Terram: ubi continens pro contento ponitur. Ipsi concinit Beda tom. 4. in Exameron, dicens Angelos in principio cum Caelo, et Terra conditos esse, et ideo Moysen de terra dixisse in principio fuisse inanem, et vacuam, quia fructibus, et habitatoribus carebat: non dixisse autem id de Caelo; Quia mox creatum suis incolis, hoc est, beatissimis Angelorum Spiritibus repletum est: unde subdit Moyses: Perfecti sunt Caeli, et omnis ornatus eorum; quippe debitos incolas habebant. — Huic etiam sententiae subscribunt plurimi e SS. Patribus Latinis cum sancto Augustino lib. 11. De Civit. Dei, cap. 6. et libro imperfecto super Genesim cap. 3., maxime S. Gregorius libro 32. Moral. cap. 9., Beda in Exameron, etc.
Potest quoque haec veritas theologica ratione suaderi: Primo quidem a priori. illa scilicet congruitate, quam profert S. Thomas quaest. 61. art. 3.; nempe quod Deus hunc Universum condidit per modum opificii praestantissimi, absolutissimi: ut autem perfectum sit, ex spiritualibus, et corporalibus constare debet: igitur utramque hanc partem Universi simul producere debuit, non vero unam post alteram, ne scilicet priore longe ante alteram producta, Universum non staret integratum, nec suis partibus constans. — Potest vero sic probari a posteriori: dum peccaverunt Angeli, iam Caeli extabant, siquidem statim in rebellantes factum est praelium magnum in Caelo; nam Michael, et Angeli eius pugnabant cum Dracone, puta Lucifero, Apocalyps. 12. ipseque perduellis Lucifer cum perditissimis suis asseclis e Caelo statim post peccatum fuit deturbatus, iuxta illud Lucae 10.: Videbam Satanam tamquam fulgur de Caelo cadentem. Quod omnes paene sacri Interpretes de ruina, et lapsu Angelorum explicant.
Sed probabilius est peccasse Angelos paulo post eorum formationem; non enim fit verisimile malos diu in gratia stetisse, eo quod credibile sit statum viae Angelorum breviori spatio finiri, quam hominum; cum Angeli suapte natura promptiores sint in operatione, et electione, quam homines; constat autem Adamum non ita diu innocentem stetisse: ergo multo minori temporis intervallo videtur daemon in gratia perseverasse.
— Confirmatur ex eo quod Angelis peccantibus paratus sit ignis aeternus, ut constat tum ex illo Matth. 25. Ite in ignem aeternum, qui paratus est Diabolo, et Angelis eius: statim ergo ac peccaverunt, reatus sui poenas dederunt: tum ex 2. Petr. 2. Si enim Angelis peccantibus Deus non pepercit, sed rudentibus inferni detractos in Tartarum tradidit cruciandos; igitur iam tunc erant tartarei loci cum primum Angeli peccaverunt.
Dices 1. Scriptura sacra non ita obscure insinuat Angelos iam extitisse, cum Deus Universum condidit; ergo cum ipso non fuerunt creati. Probatur antecedens. Primo ex cap. 28. Iob, ubi Deus eum alloquens, ait: Ubi eras quando ponebam fundamenta terrae..... cum me laudarent simul astra matutina, et iubilarent omnes Filii Dei? hoc est, Angeli. Item cap. 40. De Behemoth dicitur, Ipse est principium viarum Domini, idest, creaturarum: ergo Lucifer, qui per peccatum factus est Behemoth, et Diabolus, fuit prius productus, quam caeterae creaturae, idemque de caeteris Angelis dicendum. Denique ad Titum 1. de Incarnatione Verbi dicitur: quam promisit, qui non mentitur Deus, ante tempora saecularia: oportuit ergo ante mundum conditum fuerint aliqui, quibus fieret incarnandi Verbi promissio: non aliis certe, quam Angelis: ergo tunc stabant.
Nego antecedens. et ad primam eius probationem dico, Angelos astrorum creationi adesse potuisse, maxime cum Sol, et Luna, caeteraque astra non primo die fuerint condita. Adde quod ipsi Angeli cum fuerint creati cum omnibus Intelligentiae dotibus, statim ab eorum formatione Deum nosse, *atque in illius laudes erumpere potuerunt. At ex illo sacro textu nihil habetur unde colligi possit eos longe ante principium Mosaicum conditos fuisse. Imo cum exinde constet eos esse partem quamdam universi, ratio dari non potest, quare pars illa a toto suo per tot saecula manserit separata. Et quid opus fuerit spiritus istos ministratorios tanto temporis intervallo creare, antequam essent ad quos mitterentur, quibusque ministrarent?*
Ad secundum textum dico, quod per Behemoth, ad litteram intelligitur Elephas, aut animal aliud terrestre ex genere Draconum; sicut Leviathan significat aut cete maris, aut genus aliquod piscis. Recte autem dicitur principium viarum Dei; non quod duratione caetera opera antecedat, sed quia virtute corporis, magnitudine, ac fortitudine caeteris belluis praestat. Si autem ista de daemone accipias; reponam cum Beda quaest. 9. ex variis, Luciferum primum extitisse, ordinis praelatione, non temporis quantitate.
Ad tertium contextum dico, quod verbum illud promisit non significet promissionem aliquam verbo factam, sed aeternam Dei praedestinationem, ut explicant SS. Chrysostomus, et Anselmus in eum locum; eo scilicet modo, quo loquitur 2. ad Timoth. 1. Secundum propositum suum, et gratiam, quae data est nobis in Christo Iesu, ante tempora saecularia: quod enim hic propositum, ibi promissionem appellat.
Dices 2. Plurimi e sanctis Patribus aperte docent Angelos revera nedum ante mundi creationem extitisse, sed etiam aliqui contendunt illos fuisse ab aeterno conditos: sic *in primis Origenes, lib. 3. De Principiis c. 5. ubi dicit mundum, ac multo magis substantias spirituales, ab aeterno Deum condidisse. Si enim, inquit, mundus ex tempore, quid ante faciebat Deus antequam mundus fieret? Otiosam enim dicere naturam Dei, otiosum est simul et absurdum; vel putare quod bonitas aliquando non fecerit, vel omnipotentia aliquando non egerit potentatum. His subscribit *S. Basilius, Homilia prima Exameron;
Erat sane, inquit, status quidam mundi generatione superior, abstractis illis a concretione materiae potentiis mundo praestantioribus, pro decoro accommodatus, temporis etiam conditione anterior, aeternus nimirum, et perpes. Sic Hieronymus super Epist. ad Titum cap. 1.: Sex millia nondum nostri temporis complentur annorum, et quanta tempora, quantasque saeculorum origines fuisse arbitrandum est, in quibus Angeli, Throni, Dominationes, ceterique Ordines Deo servierunt? Cui subscribit S. Damasc. lib. 2. De Fide: Quidam dicunt, quod ante omnem creaturam geniti sunt Angeli, ut Theologus dicit Gregorius. Primum quidem Deus excogitavit Angelicas virtutes, et coelestes, et excogitatio opus eius fuit. Ex Latinis Patribus significat S. Clemens Papa lib. 8. Constitut. cap. 12. dicens: Deus, qui ante omnia, Cherubim, et Seraphim fecisti, et Saecula, et Exercitus Virtutesque, et Potestates, Principatus, et Thronos, Archangelos, et Angelos: et qui fabricatus es post haec omnia hunc mundum, qui cernitur, et omnia, quae in eo continentur: ergo certum est ex eorum mente, Angelos ante mundum fuisse creatos.
Respondeo. Revera quidem laudatos sanctos Patres in ea fuisse opinione, quod Angeli ante res corporeas creati fuerint: verum contraria est plurium aliorum Patrum sententia, iamque magis invaluit apud sacros omnes Doctores, videturque conformior Scripturae sacrae, ut constat ex textibus a nobis supra laudatis. Ad sanctum autem Basilium, qui videtur super mundanas substantias, quas potentias appellat, asserere ab aeterno extitisse, censerem eum sic esse intelligendum, quod Angeli, in eius opinione, creati fuerint ante Coelorum motum, quem tempus appellamus, ante quod censet fuisse intervallum quoddam imaginarium tempore, et generatione vetustius, in quo creatos Angelos ipse putat; quodque idcirco aeternum dicit, quod nullo vero tempore praecedatur.
Dices 3. Non videtur rationi consentaneum, credere Deum tot saeculis ante creationem corporeae creaturae fuisse otiosum: ergo asserere debemus Deum suam bonitatem communicasse spiritualibus creaturis, antequam corporeas creaturas produceret. Respondet Theodoretus Quaestione 3. in Genesim, rationem illam inanem, et futilem esse, nam si alicuius momenti esset, probaret utique Angelos ab aeterno productos fuisse a Deo, ne per aeternam durationem Deus esset otiosus. Nam quomodocumque Spiritus creasset ab initio, etiamsi ante corpoream creaturam illos produxisset, sequeretur per aeternam durationem ante illorum productionem Deum otiosum fuisse: hoc autem nemo Catholicorum non existimabit absurdum.
Dices 4. Si Angeli creati fuissent cum mundo corporeo, creationis illorum mentionem aliquam fecisset Moyses: at nullam mentionem illorum fecit, cum de creatione mundi corporei loqueretur: signum igitur est eos non fuisse cum mundo corporeo creatos. Respondet S. Augustinus libro de Genesi ad litteram, et cum eo Beda in Exameron, Angelorum creationem a Moyse non fuisse praetermissam, sed expressam nomine lucis, quam primo dierum omnium formavit Deus. Arbitrantur aliqui revera quidem Angelos a Moyse praetermissos fuisse, idque consulto, ne videlicet Iudaeis ad Idololatriam pronis ansam praeberet illos pro Diis colendi. Verum, hac ratione eorum nusquam meminisse debuisset, quippe ille de Angelis sermo eamdem idololatriandi occasionem praebuisset. Existimarem igitur verius dicendum, ideo Moysem creationis Angelorum non meminisse, quia sui instituti ratio id non postulabat: scopus enim eius erat historiam Ecclesiae texere, et eius initium ab initio mundi repetere; ideo originem mundi, ex quo Ecclesia originem ducit, delineare satis habuit. De Angelis etiam non silendo subinde, prout postulabat instituti in adornanda Ecclesiae historia ratio; simili fere modo, quo in historiis Regnorum, non fit semper mentio accurata originis vicini Regni. Angelos vero fuisse a Deo productos satis constabat in unico temporis momento; quippe cum sint spirituales substantiae, nullam in suo esse successionem involventes.
Conclusio secunda. — Probabilius est Angelos fuisse creatos in Coelo sydereo, quod Empyreo proximum est.
Probatur 1. Auctoritate S. Hieronymi lib. 6. In Isai. cap. 14. ubi expendens illa verba: In Coelum ascendam, quae de Angelorum lapsu posse intelligi prius dixerat, interrogansque: si adhuc in Coelo positus, quomodo dicit: Ascendam in Coelum? respondet: Sed quia legimus Coelum Caeli Domino, cum esset in Coelo, id est, in Firmamento, in Coelum, ubi solium Domini est, cupiebat ascendere.
Suadetur pariter ex eo quod hac ratione facile intelligi possunt ad litteram omnes illi Scripturae sacrae textus, quibus constat Luciferum cum Angelis cecidisse de Caelo, et appetiisse ascendere in Caelum. Sic etiam apparet Angelos habuisse locum suae dignitati naturali correspondentem, et postmodum obtinuisse condignum pro suis meritis, ita quod fideles, et in Deum observantes evecti fuerint in Coelum empyreum, perduelles vero in Tartarum detrusi.
Dices. Lucifer dicitur Ezech. 28. in deliciis Paradisi fuisse: at Caelum quod est Paradisus non est sydereum, sed empyreum: ergo non in illo, sed in hoc creati fuerunt, et steterunt Angeli. Deinde, Angeli creari debuerunt in loco omnium nobilissimo, et supremo; locus enim semper dignitati locati respondet, ut patet in ipsis rebus corporeis, quae quanto nobiliores sunt, tanto superiorem locum obtinent: non est autem locus nobilior, et sublimior empyreo: ergo Angeli in ipso debuerunt creari. Denique, cum Angeli sint substantiae incorruptibiles, et consistentes, formari debuerunt in loco consistente, et immobili: at tale non est Caelum sydereum, sed empyreum: ergo in hoc, non in illo, formari debuerunt Angeli.
Respondeo ad primum. Paradisi nomine hic non significari locum illum amoenissimum, quem occupant beatae mentes, quique sedes Beatorum vulgo nominatur; in eo namque Diabolum aliquando stetisse nullus Theologorum admittet: sed intelliguntur illa coelestium charismatum dona, quibus Lucifer cum aliis Angelis illustratus, et ditatus fuerat, in illo nempe Caelo sydereo, propterea Paradisi nomine insignito quod fuerit non solum astris micantibus, sed etiam Angelis illustratus.
Ad secundum. Dico falsum esse, locum superiorem rei nobiliori convenienter assignandum; homo namque in rebus corporeis primatum tenet, attamen inferiorem locum incolit.
Ad tertium denique respondeo. Angelum non necessario moveri ad motum Caeli, cum locum corporeum non occupet, nec ipsi adhaereat: adeoque immoti stare potuerunt in mobili. Adde quod nullum appareat inconveniens, quod Angeli cum Caelo Sydereo moti fuerint; siquidem ubique Deum habebant praesentissimum.
Articulus II: De natura, et substantia Angelica
Etsi Angeli sint quasi divini silentii Interpretes, et tamquam perspicua, ac micantia Deitatis lumina, quae in abditis latet, indicant, inquit S. Dionysius lib. De Divinis Nomin. cap. 4., nihilominus tam longe nostros mortales obtutus fugit eorum substantia, ut nisi suorum Interpretum fieret ipsemet Deus interpres, nobisque per Scripturarum, Conciliorum, et SS. Patrum oracula illorum naturam, ac praestantiam aperiret, haec certe nos omnino lateret.
Inde mirum nemini videri debet, si tam pugnantia, tamque aliena a veritate, quae modo nobis affulget, dixerint, et scripserint nonnulli Philosophiae, ac Theologiae Proceres, dum aliqui volunt eos materia, ac spiritu concretos; e contra contendunt alii esse corporis cuiuslibet expertes; nonnulli ipsos, nisi Deus singulari beneficio servaret, mortalitati, ac defectioni obnoxios putant; dum ceteri natura immortales, et indefectibiles praedicant. Imo etiam non desunt, qui eos ab anima rationali indistinctos censeant; dum aliqui nullam inter eas substantias concordiam affirmant. Quid autem in tam multiplici tamque diversa Auctorum sententia verius dicendum sit, ut appareat, tria maxime hoc in Articulo sunt discutienda: Primum, an revera Angeli sint omnino spirituales, et incorporei: Secundum, an incorruptionem ex natura sua exigant: Tertium, an et qualiter ab anima rationali distinguantur.
Quaestio I: An Angeli sint omnino incorporei, et prorsus immateriales
Notandum 1. Nomen Spiritus omnium pene aequivocorum esse maximum, et varie tum a Philosophis, quum a Theologis usurpari. Primo quidem pro re tenuissima, et subtilissima, sive illa sit accidens, sive substantia: sic rerum imagines ab obiectis ad facultates emissae, vocantur species intentionales; sic pariter tenuissimae, ac puriores sanguinis partes, per quas vegetandi, sentiendique vis manat in reliquas, dicuntur spiritus, vel animales, quatenus a cerebro ad motus, ac sensus officia per nervos effunduntur, aut vitales, quando per arterias a corde propagati insitum calorem recreant, quo animantis vita continetur. Secundo, accipitur pro vento, aere, exhalatione, etc.; hinc spirare, respirare, etc. idem est quod aerem trahere, et ventus nimio impetu irruens spiritus procellarum vocatur. Tertio, pro anima, sive rationali, sive sensitiva: sic Eccles. 3. Quis novit si spiritus filiorum Adam ascendat sursum? et si spiritus iumentorum descendat deorsum? Quarto, pro substantia incorporea, qualiter opponitur corpori crasso, et carne, ac ossibus compacto. Sic Christus Dominus Lucae 24. veritatem suae resurrectionis coram Discipulis astruens, dicit: Palpate, et videte quoniam Spiritus carnem, et ossa non habet: qua ratione antiquissimi quique Theologi arbitrati sunt Angelos constare corporibus aereis, seu ita subtilibus, ut nec tangi, nec ullo sensuum percipi possint; adeoque nihil prohibere quominus cum hoc aereo corpore Spiritus possint appellari. Quinto denique, nomen Spiritus significat naturam intellectualem nulla materia constantem, nulloque corpore, quamvis etiam tenuissimo, concretam.
Notandum 2. Plurimum variare tum Veteres, tum Recentiores circa definitionem substantiae omnino spiritualis. Primo namque nonnulli ex sanctis Patribus spirituale idem, ac increatum putant; qua ratione quidquid creatum est, corporeum esse, solumque Deum corporis expertem docuerunt. Sic S. Hilarius Canon. 5. in Matth.
Nihil est (inquit) quod non in substantia, et creatione corporeum sit, sive in Caelo, sive in terra, sive visibilium, sive invisibilium elementa formata sunt; nam et animarum species, sive obtinentium corpora, sive corporibus exulantium, corpoream tamen naturae suae substantiam sortiuntur: quia omne quod creatum est, in aliquo sit necesse est.
Eum in illa sententia praecesserat Origenes, nam lib. 1. De Principiis, cap. 6, scribit: Solius Dei, id est, Patris, Filii, et Spiritus Sancti naturae id proprium est, ut sine materiali substantia, et absque ulla corporea adiectionis societate intelligatur subsistere. Eadem fuit Minutii Felicis opinio, docet namque solum Deum materia simul ac corpore carere; quae pariter fuit veterum et recentium Platonicorum sententia qua triplex enim distinguebant substantiarum genus, nimirum pure corpoream, ut sunt elementa et mixta corpora; materialem simul ac spiritualem, quales sunt homines; corpoream vero et spiritualem sed non materialem, ut sunt genii et angeli corpore quidem, aiebant, subtili et aethereo constantes non vero materiali, cuius opinionis etiam fuit S. Athanasius, sive quisquis est auctor libri De Communi Essentia, ubi angelum definit: animal discursivum immateriale ζῷον λογικὸν ἄϋλον. Ei subscribit Caesarius qui Dial. 1. interr. 48 angelos quidem ἀΰλους esse dicit, sed non ἀσωμάτους, hoc est, immateriales quidem, non vero incorporeos, quibus verbis iuxta Platonicorum et Peripateticorum placita existimat corporeum magis accedere ad spirituale quam materiale. — Quartum tandem substantiae genus dicebant esse Deum, qui nec materialis est nec corporeus, sed omnis prorsus materiae et corporis expers.
Secundo, nonnulli incorporeum idem, ac illimitatum acceperunt. Sic Elias in Orat. 1. Nazianz. Solus Deus, inquit, circumscriptionis expers est: quia solus proprie corpore vacat; circumscripti autem Angeli, quia nec incorporei proprie sunt, etiamsi nostri respectu incorporei dicantur. Ipsi concinit Faustus quidam, cuius liber habetur Tomo 1 Bibliothecae sanctorum Patrum, in quo demonstrare conatur Angelos, et animas esse materiales, eo quod locis circumscribantur.
Tertio, nonnulli incorporeum pro incommutabili usurparunt, ut videre est apud S. Augustinum Epistola 28. ubi cum statuisset animam esse incorpoream, addit:
Ne verbi controversiam, vel superflue faciam, vel incaute patiar. Si corpus est omnis substantia, vel essentia, vel si quod aptius nuncupatur, id quod aliquo modo est in seipso, corpus est anima. Item si eam solam placet incorpoream appellare naturam, quae summe incommutabilis, et ubique tota est, corpus non est anima, quoniam tale aliquid ipsa non est. Porro si corpus non est, nisi quod per loci spatium aliqua longitudine, latitudine, altitudine ita sistitur, vel movetur, ut maiori sui parte maiorem locum occupet, et breviori breviorem, minusque sit in parte, quam in toto, non est corpus anima.
Denique non desunt ex Recentioribus, qui putent spirituale proprie dictum, idem esse ac penetrare corpora, et penetrationem pati: vel idem ac non pendere a materia: vel idem ac esse incommutabile, et ubique totum. Verum aberrant a conceptu spiritus, seu rei spiritualis: quippe iuxta primam definitionem, formae materiales, substantiales, et accidentariae, spirituales essent: siquidem tum materiam ipsam, tum corpora, quae afficiunt aut efficiunt, penetrant, ac pervadunt. Iuxta secundam, materia ipsa dicenda esset spiritualis, quia non pendet a materia. Iuxta tertiam vero Deus solus esset reipsa spiritualis.
Itaque Spirituale, vel incorporeum, melius videtur posse definiri per negationem materialis, ac crassae entitatis, qua corpora constant; ita quod substantia, vel entitas spiritualis sit purior, tenuior, et subtilior, quam quaecumque materialis creata, vel creabilis, sive sit divisibilis, sive sit indivisibilis. Iuxta hanc autem vocabuli Spiritus acceptionem quaeritur primo, an Angeli sint omnino spirituales; secundo, an sint naturae simplices, aut compositae.
Notandum 3. Ex Seraphico Doctore in 2. dist. 3. art. 1. quaest. 1. Angelum non habere essentiam omnino simplicem per privationem cuiuslibet compositionis. Certum enim est, quod Angelus compositus est compositione multiplici: potest enim, inquit, considerari in comparatione ad sui principium, et sic in tantum est compositus, in quantum habet ad ipsum dependentiam: simplicissimum enim absolutum est, et omne dependens hoc ipso cadit in aliquam compositionem, quia in illo differt quo est, et quid est. Secundo, considerari potest in comparatione ad suum effectum, et sic componitur ex substantia, et potentia. Tertio, potest considerari per respectum ad ens in genere, et sic metaphysice componitur ex actu, et potentia; logice vero ex genere, et differentia. Quarto denique considerari potest secundum suam entitatem, et sic quantum ad esse actuale est in ipso compositio entis, et existentiae: quantum ad esse essentiale componitur ex quo est, et quod est: quantum ad esse individuale, seu personale in illo reperitur quod est, et quid est, seu natura, et persona. Cum ergo Angelica essentia dicitur simplex, non propterea excludit praefatas omnes compositiones; sed tantum illam, quae fit, vel ex natura corporali, et spirituali, vel ex partibus quantitativis, vel heterogeneis, aut tandem ex materia, et forma corporea, et elementari. An autem admittat aliquam compositionem ex diversis naturis, vel ex materia, et forma aliqua purissima, ut docere videntur tum Alensis, tum S. Bonaventura, hic est resolvendum; sed prius sit
Conclusio prima. — Angeli sunt omnino incorporei, et pure spirituales.
Probatur 1. Ex Scriptura sacra illis omnibus Oraculis, quibus Angeli Spiritus dicuntur. Sic Psalmo 103. Qui facis Angelos tuos Spiritus; hoc est qui eos, quorum natura, et substantia spiritualis est, ministros tuos, et nuntios instituis, et mandatorum tuorum executores, ut explicat S. Gregorius Nazianzenus Orat. 34. et Damascenus lib. 2. De Fide, cap. 3. Quod utique confirmat S. Paulus ad Hebr. 1. Omnes sunt administratorii Spiritus in ministerium missi, etc. Idem de bonis Angelis saepius legitur in Evangelio, necnon et de daemonibus. Sic Matth. 8. Eiciebat Spiritus: et Lucae 10. Spiritus subiicientur vobis: et cap. 11.
Assumit alios septem Spiritus nequiores se. Sed nomen Spiritus sic usurpatum in Scriptura proprie rem incorpoream significat: quod utique patet ex supremo, et infimo Spiritu, Deo nempe, et anima rationali, quibus hoc nomen tribuitur; Deo quidem absolute, et per antonomasiam, ut Ioannis 4. Spiritus est Deus; animae vero quia distinguitur a corpore. Sic 1. Corinth. 5. Tradere huiusmodi Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus fiat in die Domini: hoc est, ut anima salvetur: ergo pari modo Angeli, qui inter Deum, et hominem medium tenent, idcirco dicuntur Spiritus, quia sunt incorporei.
Probatur 2. Ex definitione Concilii Lateranensis cap. Firmiter iam a nobis laudato, quo statuitur:
Unum esse universorum Principium, Creatorem omnium spiritualium, et corporalium, qui sua omnipotenti virtute simul ab initio temporis utramque de nihilo condidit creaturam, spiritualem, et corpoream; Angelicam scilicet, et mundanam, et deinde humanam, quasi communem ex spiritu, et corpore constitutam.
Quibus verbis Concilium asserit, primo Angelos esse creatos ex nihilo: ergo non sunt formati ex aere, ut vult Rupertus; nec ex aliqua materia, ut aliqui coniiciunt. Affirmat insuper Angelos esse Spiritus, quemadmodum anima hominis Spiritus dicitur: sed constat animam rationalem esse pure spiritualem, et incorpoream, ut sancitum est in altero Concilio Lateranensi sub Leone X.: ergo Angeli sunt omnino spirituales, et incorporei. Denique docet hominem esse substantiam inter Angelicam, et corporalem creaturam, quia homo constat spiritu, et corpore: ergo cum Angeli non sint medii inter creaturam spiritualem, et corporalem, debent esse omnino incorporei.
Confirmari potest ex eo, quod in Concilio Generali Nicaeno 2. actione 5. ex libro Ioannis Thessalonicensis, animae rationales, et Angeli ponuntur in eodem ordine intellectualium, seu, quod idem est, spiritualium substantiarum: atqui animae rationales sunt pure spirituales, et incorporeae, ut vidimus supra sancitum fuisse in Lateran. sub Leone X.: ergo pariter Angeli sunt pure spirituales, et incorporei. Item in professione fidei Synodi septimae generalis, seu Nicaenae II. actione 4. sancti Angeli vocantur incorporei, quod falsum esset, si ex corpore partim, et spiritu constituerentur: Veneramur, inquit, imagines sanctorum, et incorporeorum Angelorum, utpote qui tamquam homines figura humana iustis apparuerunt.
Probatur etiam ex sanctis Patribus. Primo quidem ex S. Ignatio qui in epistola ad Smyrnenses agens contra eos qui carnem Christi veram esse ac realem sua aetate negabant, inter cetera scribit:
Ego autem non solum natum eum et crucifixum in corpore factum scio, sed etiam post resurrectionem, in carne eum novi et credo esse. Et quando ad Petrum, et eos qui cum Petro erant venit, ait illis: palpate me et videte, quia non sum δαιμόνιον ἀσώματον, daemonium incorporeum. Spiritus enim carnem et ossa non habet sicut me videtis habere.
Unde vero ista verba Christi hauserit S. Ignatius, diversa est veterum auctorum sententia; nam Eusebius lib. 3. Eccles. historiae cap. 36. ingenue fatetur id sibi non esse manifestum. Ignatius, inquit, in epistola ad Smyrnenses de Servatore nostro loquens, quaedam eius verba recitat, quae unde acceperit ignoro. Ego vero, inquit, post resurrectionem Dominum apparuisse in carne scio et credo. Qui cum ad Petrum, et ceteros comites accessisset, dixit illis: apprehendite, contrectate me, et videte quod non sim spiritus incorporeus. Existimat Origenes lib. 1. periarchon, verba ista Christo attributa esse desumpta ex libro inscripto Periodus seu Doctrina Petri.
Si quis velit, inquit, nobis proferre, ex illo libello, qui Petri doctrina appellatur, ubi Salvator videtur ad discipulos dicere, quod non sit daemonium incorporeum, respondendum ei quoniam liber iste inter Ecclesiasticos non habetur, et ostendendum quia neque Petri est ipsa scriptura, neque alterius cuiuspiam qui spiritu Dei fuerit inspiratus.
Verum S. Hieronymus proemio in libro 18. commentariorum super Isaïam, et in Catalogo scriptorum ecclesiasticorum dicit illa verba de daemonio incorporali exscripta esse ex Evangelio Nazareorum, nam cum de S. Ignatio verba fecisset haec addit:
inde egrediens scripsit ad Smyrnaeos, et proprie ad Polycarpum, commendans illi Antiochensem Ecclesiam, in qua et de Evangelio quod nuper a me translatum est, sub persona Christi ponit testimonium dicens: ego vero et post resurrectionem in carne eum vidi, et credo quia sit. Et quando venit ad Petrum, et ad eos qui cum Petro erant, dixit eis: ecce palpate me, et videte me, quia non sum daemonium incorporale.
At quidquid sit de exscriptione verborum istorum, certum est S. Ignatium ea fuisse sententia, quod daemones, atque proinde ceteri Angeli, sint incorporei, utpote cum validum cudat argumentum ad confirmandam veritatem Catholicam quod Christus verum ac solidum induerit humanum corpus, ex eo quod ipse dixerit: non sum daemonium incorporale.
Eadem fuit sententia S. Dionysii lib. De coelesti Hierarchia cap. 1. illos Spiritus simplices, et Intelligentias nullis figuris adumbratas appellat: Ad simplices, inquit, nullisque figuris adumbratas coelestium rerum Intelligentias, assimilationesque subvehamur: et c. 4. De Divinis Nominibus, de Angelis ait: Incorporales omnino, utque materia carentes intelliguntur, et tamquam spiritus supra mundanum intelligunt modum. Et c. 6. affirmat Deum tribuere supercoelestibus vitis, id est Angelis, immortalitatem immaterialem, et divinae similem, hominibus vero commixtam. Nec aliter sentit de daemonibus, licet cap. illo 4. tribuat illis furorem, concupiscentiam, imaginationem protervam: per haec enim significare voluit pravam daemonum affectionem, ut patet, quia ibidem asserit mali originem non ex corpore esse desumendam; quandoquidem daemones summa sint malitia inquinati, nec tamen corpore constent.
Ipsis subscribunt plures alii sancti Patres. Ex Graecis quidem Gregorius Nyssenus Epistola ad Eustachium, quae est inter Epistolas Basilii octogesima, ubi ait: Natura hominis ex anima, et corpore est complexa: Angelica vero incorpoream naturam sortita est. Et Oratione 4. in Dominicam orationem: Omnis, inquit, natura rationalis dividitur in corpoream, et incorpoream naturam: incorporea porro est Angelica creatura, altera nos sumus. Subscribit Nazianz. Orat. 34. ubi diserte Angelos dicit esse incorporeos, et ad Deum proximi accedentes. His plane consentit S. Chrys. Hom. 22. in c. 6. Genesis, ubi probat Angelum fuisse lapsum priusquam homo in Paradisum fuisset deportatus, quia ipsis invidit: Alias, inquit, quomodo rationi consonum est Angelum incorporeum, et in tali dignitate constitutum homini invidere corpore circumamicto? Sed inridit, quia a suprema gloria in extremam ignominiam deiectus est, licet esset incorporeus. Adstipulatur S. Damascenus lib. 2. De Fide cap. 3. ubi Angelum definit Substantiam intelligentem, materiae, atque corporis expertem: tametsi cum Deo comparati materiales, et corporei sint habendi.
Eamdem veritatem probant ex Latinis plurimi. Sic S. Leo Papa, Epistola 93. scribit: Fides vera, quae est Catholica, omnium creaturarum sive spiritualium, sive corporalium, bonam confitetur substantiam. Subscribunt alii plurimi, qui illud Apostoli ad Hebraeos, Omnes sunt administratorii Spiritus interpretantes, Angelos omnino esse incorporeos pronuntiant: sic sancti Ambrosius, et Hieronymus in illa verba.
Suaderi etiam potest ratione theologica: Primam quidem subministrat Alensis noster, qu. 20. membro 1.: Deus potuit creaturam omnino incorpoream producere, conveniensque fuit ad universi complementum illius creaturae productio: ergo affirmandum est illam ita esse conditam: at illa creatura omnino incorporea dicitur Angelus: ergo revera Deus ipsam formavit. Patet maior, quantum ad primam partem; siquidem Deus produxit animam rationalem, incorpoream, et intellectualem, tamquam substantiam incompletam, ut esset forma corporis; quidni ergo potuerit etiam producere integram, et completam substantiam intellectualem, et incorpoream, absque ulla habitudine ad corpus? Minor etiam constat; etenim ad Universi complementum spectat, ut in eo sint omnes rerum gradus: ergo sicut in illo est gradus substantiae corporeae completae, et incompletae; sic pariter debuit esse gradus non solum substantiae spiritualis incompletae, qualis est anima rationalis, sed etiam completae, qualis est Angelus.
Deinde, ubi datur unum extremum, et medium, conveniens est etiam dari aliud extremum: quemadmodum enim (inquit Guillelmus Parisiensis secunda parte de Universo) datur oximel, quod ex melle, et aceto compositum est, consequens est etiam dari acetum a melle seiunctum, et mel ab aceto separatum in rerum natura inveniri: sed in ordine entium datur aliquid omnino materiale, ut corpora, et aliquid medio modo se habens, sicut homo, qui partim corporeus, partim spiritualis est: ergo debet etiam admitti aliud extremum, nempe substantia pure spiritualis, quam Angelum dicimus. Denique, si Angeli haberent aliquod corpus, maxime ex aere compactum, ut volunt illi, qui illos corporeos sentiunt: sed Angeli corpus non potest dici aereum: tum quia in eo organa, nervi, et alia id genus necessaria ad motum, et operationem vitae corporeae, requirunt commixtionem quatuor primarum qualitatum, qua corpus aereum caret: tum quia corpus Angeli deberet esse humano corpore praestantius: sed corpus pure aereum non est perfectius humano corpore: imo minus perfectum; nam omne corpus elementare imperfectius est corpore mixto: tum denique quia corpus angelicum deberet esse solidissimum, et omnino indissolubile, alioqui interitui esset obnoxium, nec possent Angeli tam miranda patrare opera, quae ab ipsis fieri ratio et experientia docet: sed corpus aereum non potest esse omnino solidum, et indissolubile, aer namque facile cedit, et dissolvitur: ergo Angelus nequit habere corpus aereum.
Confirmari possunt ex praefatae rationes ex eo, quod ab uno homine daemonum legionem pulsam esse Christi Domini imperio
Scriptura sancta refert Lucae 8. Legio autem continet sex millia sex centum sexaginta sex: Porro, inquit Richardus Victorinus libro 4. De Trinit., si tot ab uno homine eiecti sunt, tot in eo ante eiectionem fuerunt. Si daemones corpora habent, ubi quaeso in eo fuere? in spiritu, an in corpore? Constat autem, quia omne corpus longitudinem, latitudinem, altitudinem, locales videlicet dimensiones habet, et eo ipso sine locali capacitate subsistere non valet, qualem quidem spiritus omnino non habet: ergo non in spiritu, sed in corpore fuerunt. Sed quomodo, vel in qua hominis parte tot corpora habitabant? Sed quantumcumque subtilia duo eiusdem praesertim quantitatis corpora unum, eumdemque locum occupare non valent: cuius ergo quaeso exiguitatis putas angelicum corpus esse, si credas vel solam hominis pellem corpori detractam tot angelica corpora posse comprehendere!
Nec refert, quod S. Augustinus Epistola 115. de aereis, aethereisque animalibus, et corporibus disputans, id est, de Angelis, et daemonibus, scribat: Nequaquam absurdum est eos, qui aereo, vel aethereo corpore aliquid in operibus agunt, quae naturali ordine penetrant, longe maiore uti facilitate ad movendum quidquid volunt, etc. Hoc enim est verum corpus non esse, cum corpori cuilibet quantitas impenetrabilis naturaliter conveniat; nec ab eo nisi per miraculum separari queat.
Dices 1. Generatio sensibilis, et corporea corpus supponit: sed Scriptura sacra corpoream generationem tribuit Angelis: ergo in eis esse corpus supponit. Maior constat: minor probatur ex illo Genesis 6. Videntes Filii Dei filias hominum quod essent pulchrae, acceperunt sibi uxores ex omnibus, quas elegerant, etc. Quo loci, ubi nostra versio habet particulam Filii Dei, septuaginta Interpretes legunt Angeli Dei. Unde plurimi ex sanctis Patribus existimant primum peccatum Angelorum fuisse illam commixtionem cum mulieribus.
Ita docet in primis S. Iustinus Martyr in Apologetico primo, ubi cum dixisset Deum terrarum orbem a se conditum Angelorum curae ac providentiae commisisse, addit:
Angeli porro hunc ordinem progressi consuetudine mulierum capti sunt, ac filios genuerunt, quos daemones appellamus, atque insuper humanum deinde genus sibi subiecerunt, partim magicis scriptis, partim terroribus ac suppliciis quae inferebant; partim sacrificiorum ac suffituum, et libaminum institutione, quibus indigere coeperunt: postquam cupiditatum perturbationibus tamquam servos se subiecerunt: atque in homines, caedes, bella, adulteria, libidines ac nequitiam omnem disseminarunt.
Tatianus, S. Iustini discipulus, libro contra Graecos docuit daemones quidem non omnes esse carne vestitos, sed tenuissimis ac velut igneis et aereis indutos;
daemones, ait, omnes carne praediti non sunt, sed spiritualis inest illis concretio, ut ignis, ut aeris: porro ab eis solis qui Dei spiritu muniuntur daemonum corpora perspici possunt, non item a ceteris, hoc est, animalibus. Nam quod minus est comprehendere non potest id quod maius est.
Eadem qua S. Iustinus docet Athenagoras ipsi coaevus in legatione pro Christianis, ubi cum dixisset ex Angelis quosdam in officio fideles perseverasse, addit:
Alii et concreditae sibi naturae ac substantiae petulanter illuserunt, et imperio abusi sunt; tam illi materiae et formis quae insunt illi praepositi, quam alii, qui circa primum illud firmamentum versantur. Scitote vero nihil nos temere ac > sine teste dicere: sed quae a prophetis pronuntiata sunt declarare. Atque illi quidem in cupiditatem prolapsi virginum, et carnis illecebra superati sunt: iste autem negligenter se gerens, et in eorum quae commissa sibi erant, administratione improbe versatus est. Ceterum ex illis qui ad virgines adhaeserunt, nati sunt, quos gigantes appellarunt.
S. Clemens Alexandrinus eadem opinione fuit imbutus, nam lib. 2. Pedagogi, cap. 2. dicit Angelos quosdam Dei pulchritudinem reliquisse propter pulchritudinem quae flaccescit, ac propterea e coelo in terram delapsos. Quod plenius et distinctius declarat lib. 5. Stromateon, ubi ait: Angeli illi quibus superna sors obtigerat, delapsi ad voluptates, enuntiarunt arcana mulieribus, etc.
Confirmat ista praeclare Lactantius lib. 2. De origine erroris cap. 14. ubi scribit:
Cum ergo numerus hominum coepisset increscere; providens Deus ne fraudibus suis diabolus, cui ab initio terrae dederat potestatem, vel corrumperet, vel dispergeret homines, quos in exordio rerum fecerat; misit angelos ad tutelam cultumque generis humani: quibus quia liberum arbitrium erat datum, praecepit ante omnia ne terrae contagione maculati, substantiae coelestis amitterent dignitatem: scilicet id eos facere prohibuit quod sciebat esse facturos, ut veniam sperare non possent. Itaque illos cum hominibus commorantes, dominator ille terrae fallacissimus, consuetudine ipsa paulatim ad vitia pellexit, et mulierum congressibus inquinavit.
Et post pauca adiicit: Ita duo genera daemonum facta sunt, unum coeleste, alterum terrenum. Hi sunt immundi spiritus, malorum quae geruntur auctores: quorum idem diabolus est princeps.
In eamdem sententiam descendere videtur S. Ambrosius pluribus, sed praesertim lib. 1. De virginibus, ubi scribit: quam praeclarum autem angelos propter intemperantiam suam in saeculum cecidisse de coelo; virginem propter castimoniam in coelum transiisse de saeculo. His subscribit etiam S. Cyprianus lib. De disciplina et habitu virginum, ubi cum exagitasset vana mulierum ornamenta, adiicit: quae omnia peccatores et apostatae angeli suis artibus prodiderunt quando ad terrena contagia devoluti, a coelesti vigore recesserunt.
Pra ceteris autem hanc opinionem tuetur Tertullianus qui libro De velandis Virginibus cap. 7. expendens illud Apostoli 11. Mulieres in Ecclesia debere velari propter Angelos, exinde colligit multo magis Virgines obvelari debere:
Si enim, inquit, propter Angelos, scilicet quos legimus a Deo coelo excidisse ob concupiscentiam foeminarum, quis praesumere potest tales Angelos, maculata iam corpora, et humanae libidinis reliquias desiderasse, ut non ad Virgines potius exarserint, quarum flos etiam humanam libidinem excusat?
Concludit: Debet ergo adumbrari facies tam periculosa, quae usque ad coelum scandala iaculata est. Eidem sententiae favere videtur S. Ambrosius lib. 1. De Virginibus, ubi ait: Castitas Angelos fecit, qui enim eam servavit, Angelus est, qui perdidit, Diabolus.
Nego minorem. Ad cuius probationem dico in textu Hebraico, et in 70. sicut et in Vulgata legi Filios, non Angelos Dei, ut constat in exemplaribus correctioribus, sicut observat S. Augustinus lib. 15. De Civit. Dei, cap. 23.: nomine autem Filiorum Dei, convenientissime intelliguntur filii Seth, et Enos, qui divino cultui pra ceteris hominibus maxime dediti, Filii Dei dicebantur a pietate, aut paterna, aut propria, qui cum filiabus hominum, hoc est, mulieribus oriundis a Caino, et eius posteris, hominibus maxime terrenae, ac corporeae voluptati deditis, commixti genuerunt Gigantes. Vel nomine Filiorum Dei intelliguntur homines statura proceri, iuxta Scripturae consuetudinem, quae res celsissimas nomine Dei appellat phrasi Hebraica, ut cedri Dei, montes Dei. Vel denique nomine Filiorum Dei intelliguntur filii Magnatum, et Principum, iuxta Hebraeum Elohim: quod non solum Deo, sed etiam Principibus, ac iudicibus Scriptura sacra tribuit Exodi 7. et Psal. 81.; quorum filii commixti cum filiabus plebis, et ignobilibus progenuerunt Gigantes, hoc est homines ceteris robustiores, et ad libidinem promptiores; ut interpretantur SS. Chrys. Aug. Cyril. Alexandrinus.
Huicque expositioni favet Scriptura: siquidem subdit diluvium esse a Deo immissum propter hominum peccata, maxime propter illam commixtionem Filiorum Dei cum filiabus hominum: igitur illa commixtio non de Angelis, sed de hominibus intelligenda est. Hinc apparet quantum a vero exorbitaverint, qui censuerunt primum Angelorum peccatum fuisse libidinem corpoream, qua diluvium procuravit: iampridem enim Angeli lapsi fuerant; nam eorum Princeps non multo post mundi creationem primos parentes tentavit, et seduxit. Adde quod Christus Dominus diserte pronuntiat Angelos esse generationis incapaces; dicit enim Lucae 20. in laudem Virginitatis: Filii huius saeculi nubunt, et traduntur ad nuptias, illi vero qui digni habebuntur saeculo illo, et resurrectione ex mortuis, neque nubent, neque ducent uxores: neque enim ultra mori poterunt: aequales enim Angelis sunt.
Ad SS. Patres in obiectione laudatos. Dico eos illam amplexos fuisse sententiam, occasione libri inscripti Revelationes Enoch, cuius fragmentum profert Scaliger in notis Eusebianis, quem librum Tertullianus loco supra laudato conatur inter sacros asserere, tametsi iam dudum habitus fuerit ut apocryphus: quod utique observare licet ex his S. Hilarii verbis in psalmo 132:
Fertur autem id, de quo etiam nescio cuius liber exstat, quod angeli concupiscentes filias hominum cum de coelo descenderent, in hunc montem maxime convenirent excelsum. Sed haec praetermittimus. Quae enim libro legis non continentur, ea nec nosse debemus, commemorata autem ob id tantum sunt, quod nos de hoc monte Dei per prophetam professio commonebat. Certe hodie gentes montem hunc profana religione venerantur, et interpretationem nominis sui, quod est anathema, illa ipsa impiae superstitionis sede testantur.
Dices 2. Scriptura sacra affirmat Angelos sensibus humanis esse perceptibiles, et in figura humana Patriarchis, ac Prophetis apparuisse, nam tres ex eis Abraham convivio excepit, Iacob cum Angelo luctatus est per totam noctem, vidit etiam Angelos ascendentes, et descendentes, ut refertur Genesis 18. 19. 28. 32. et in libro Tobiae Angelus Raphael comes fuit Tobiae iuniori in via, cum ipso manducabat, eumque docuit, quod iecore piscis combusto fugarentur daemones, ut videre est cap. 6. et 8. Denique daemones cruciantur igne inferni, Matth. 25., vinculis captivantur, Iudae 6., detrahuntur rudentibus in Tartarum 2. Petri 2. ex quibus omnibus liquet Angelos esse corporeos.
Respondeo ad priora. Angelos haec omnia praestitisse non in corpore proprio, sed in assumpto, et formato vel ex aere, vel ex alia materia tenui, et subtili: possunt enim Angeli sibi formare corpora, et illa movere localiter, ac in eis sese praebere visibiles, et cum hominibus conversari, licet in eis corporibus opera vitae corporeae non exerceant vere, sed tantum secundum apparentiam, iuxta illud Tobiae 12. Videbar vobis manducare, et bibere: sed ego cibo invisibili utor, et potu, qui ab hominibus videri non potest: id est, visione beatifica, quae in Scripturis explicari solet metaphora convivii. Ut autem igne inferni crucientur physice, aut moraliter, non est opus eos esse corporeos: nam et animae separatae, licet pure spirituales, eo torquentur. Iecur vero piscis combustum Tobiae 6. fugavit daemonem moraliter, quia nempe religiosa fumigatio erat precibus, et usui castitatis adiuncta, et insuper Christum piscem sacrum, in Passione amoris igne combustum praesignabat; ut exponunt Aug. serm. 4. de SS. Petro, et Paulo, et Prosp. lib. De Promissionibus, p. 2. c. 39. Sic et in exorcismis fumigationes adhibitae daemones torquent moraliter, aut impediunt, vel quia sacrae, vel quia in eorum contemptum factae, vel quia humoribus temperandis aptae, ut iis minus commode uti possint; rudentes denique, et vincula, quibus dicuntur alligari, intelliguntur tropice, prout exigit natura Spiritus, pro coercitione spirituali, et alligatione ad certum locum: quae detentio per res corporeas, saltem moraliter exerceri potest.
Dices 3. In Concilio Nicaeno 2. actione 5. approbatur sententia Ioann. Episcopi Thessalonicensis asserentis Angelos esse pingendos, non vero Deum ipsum.
Quippe, inquit, revera Deus incorporeus, et incircumscriptus est: intelligibiles vero creaturae non penitus incorporeae sunt, et invisibiles, ut Deus. Ideo in loco sunt, et circumscribuntur. Sicubi autem incorporeos appellari Angelos invenias, aut daemones, aut animas, idcirco sic appellantur, quod ex materialium quatuor elementorum permixtione non constent: nec eiusmodi sint corpora crassa, et solida, qualia nobis circumfusa sunt. Etenim, ut vere dicam, etsi respectu ad nos habito, invisibiles sint, tamen a plerisque visi sunt, sensuque percepti in specie propriorum corporum: visi, inquam, sunt ab iis, quorum Deus oculos aperuit: ac cum loco circumscripti sint, satis ostenditur, non eos omnino incorporeos esse, perinde ut est Deus.
Quam utique sententiam videtur Synodus approbasse, siquidem cum eam retulisset Tharasius Concilii Praeses, universa Synodus dixit: Etiam Domine.
Respondeo. Concilium approbasse tantum Conclusionem ex praefata sententia excerptam, nempe Angelos posse depingi, quia hominibus apparuerunt aliquando in specie humana; non vero illam, quod sint corporei. Quod utique patet, tum quia Concilium id tantum approbavit, quod ex libro Ioannis Thessalonicensis excerpsit, et proposuit Tharasius: at ille sapienter praetermisso errore de Angelorum corporeitate (de qua tunc non erat quaestio, sed tantum de cultu sanctarum Imaginum) proposuit tantum Angelos posse depingi, iuxta sententiam Ioannis Thessalonicensis, eo quod in specie humana apparuerunt: Ostendit, inquit, Pater, etiam Angelos oportere pingi, quoniam circumscripti sunt, et hominum specie multis apparuerunt: quibus auditis statim subiecit Synodus: Etiam Domine.
Itaque acclamatio illa Concilii cadit tantum in id quod proxime dixerat Tharasius, qui in referenda Ioannis sententia id unum arripuit, nempe Angelos posse pingi, quia sunt circumscripti, id est, definiti certo loco, et humana forma apparuerunt; consulto autem praetermisit alteram rationem a Ioanne prolatam, nempe quia corporei sunt, et quia in proprio corpore apparuerunt. Tum etiam quia Concilium actione quarta refert, et approbat sententiam S. Athanasii asserentis Angelos esse incorporeos: imo ibidem haec fidei professio legitur: Veneramur Imagines sanctorum, et incorporeorum Angelorum, qui tamquam homines figura humana iustis apparuerunt: adeoque ex hoc Concilio nihil contra assertum nostrum evincitur.
Dices 4. Ea probanda est sententia, quam communi calculo sancti Patres edocent, et propugnant: sed omnes pene tam Graeci, quam Latini Angelos esse corporeos edocent: ergo tales esse dicendi sunt. Probatur minor. Primo namque Methodius martyr Angelis corpus ex aere puro, et igne assignare videtur: Quin, inquit, puro ex aere, igneque moles est conflata, et eiusdem est cum Angelis substantiae, non potest habere qualitatem terrae. Subscribit S. Basilius libro De Spiritu Sancto c. 16. ubi cum dixisset sanctos Angelos esse spiritus aereos, aut igneos, subdit: Idem et in loco sunt, et fiunt aspectabiles in specie propriorum corporum, iis qui digni sunt, apparentes. Consentit S. Ephrem, Sermone de natura Dei minime scrutanda. Approbat et Caesarius, Dialogo primo interrogatione 48. Incorporei quidem, ait, Angeli sunt secundum nos, corpus vero secundum sese; quemadmodum ventus, aut ignis, aut fumus, aut aer, sunt enim tenuia et immaterialia corpora, a nostra crassitudine secreta. Eiusdem sententiae est Macarius, Homilia quarta, ubi de angelis scribit:
Unumquodque pro natura sua corpus est; sive sit angelus, aut anima, aut daemon. Licet enim haec corpora tenuia sint, nihilominus in substantiae charactere et repraesentatione pro subtilitate naturae suae corpora sunt subtilia: quemadmodum et corpus istud secundum substantiam suam corpus est crassum.
Patribus Graecis adstipulantur Latini Patres. In primis vero Tertullianus, libro De Carne Christi capite sexto: Constat Angelos carnem propriam non gestasse, ut puta naturae spiritualis, etsi corporis alicuius, sui tamen generis, in carnem autem humanam transfigurabilis ad tempus, ut videri et congredi cum hominibus possint. Similiter S. Ambrosius lib. 11. De Abraham cap. 8. Peripateticorum opinionem refellens, qui coelum quintam esse substantiam a quatuor elementis diversam, et incompositam asserebant, sic universe praescribit: Vos autem nihil materialis compositionis immune, atque alienum putamus, praeter illam solam venerandae Trinitatis substantiam, quae vere pura, et simplex, sincerae, impermixtaeque naturae est. Censet ergo etiam Angelos elementari substantia constare. Quod certe hauserat a Platonicis, nam Apuleius, lib. De Daemone Socratis scribit: Daemones esse genere animalia, animo passiva, mente rationalia, corpore aerea, tempore aeterna. Et S. Gregorius Papa, homil. cap. 10 in Evangelia, angelum qui nascente Christo pastoribus apparuit, animal rationale. Videndus etiam lib. 2. Moral. cap. 2.
Idem sentit S. Augustinus, pluribus docens corporeos esse Angelos. Sic secundo De Trinitate cap. 1. ait: Eos corpus suum, cui non subduntur, sed subditum regunt in species, quas volunt, accommodatas, atque aptas, actionibus suis mutare atque vertere, secundum attributam sibi a Creatore potentiam: et lib. 3. De Genesi ad litteram docet, Daemones aerea esse animalia, quoniam corporum aereorum natura vigent, et propterea morte non dissolvuntur, quia praevalet in eis elementum, quod ad faciendum, quam ad patiendum est aptius. Idem habet Epistola 175. ubi respondens Nebridio interroganti quomodo Angeli possint bonas, vel malas cogitationes nobis inserere, ait: Nequaquam est absurdum eos, qui aereo, vel aethereo corpore aliquid in corporibus agunt, quae naturali ordine penetrant, longe maiore uti facilitate ad movendum quidquid volunt. Iustinus martyr, in dial. cum Tryphone: Clemens Alexandrinus lib. 1. Pedagogi, cap. 6., constanter affirmant angelos esse corporeos et iisdem quibus homines corporeis voluptatibus deliniri, et concupiscentiae aestu effervescere; quo factum est ut vesana libidine in filias hominum exarserint.
Qua in sententia plures habuerunt sequaces intra laudandos, praesertim vero Origenem qui licet lib. 1. De Principiis, cap. 1. et 3. cap. ultimo: Omnis igitur haec ratio hoc continet, quod duas generales naturas condiderit Deus; naturam visibilem, id est corpoream, et invisibilem quae est incorporea. Et hoc omnium apertissimum lib. 4. Operis eiusdem cap. 2.:
Sed et rursum per Christum creata dixit omnia visibilia et invisibilia, per quod declaratur esse etiam in creaturis quasdam invisibiles secundum proprietatem substantias. Sed hae quamvis ipsae non sint corporeae, utuntur tamen corporibus, licet ipsae sint corporea substantia meliores. Illa vero substantia Trinitatis, quae principium est et causa omnium, ex qua omnia, et per quam omnia, et in qua omnia, neque corpus, neque in corpore esse credenda est, sed in toto incorporea.
Licet, inquam, illis et similibus locis Origenes videatur asserere angelos esse omnis materiae et corporis expertes; attamen eatenus illos dicit incorporeos quatenus eorum corpora subtilia sunt et aetherea, non vero materialia et crassiora, ut sunt humana. Quod utique manifeste indicat in proemio libri De Principiis; cum enim dixisset vocem incorporei in Scriptura non usurpari, obicit sibi quemdam locum ex libello qui Petri doctrina inscribitur, in quo discipulis dicit Christus se non esse daemonium incorporeum. Cui obiectioni respondet 1. librum istum esse apocryphum, nec inter Ecclesiasticos Petri libros haberi. Deinde subiicit quod etsi eius admitteretur auctoritas, vox illa incorporeum non eo sensu esset intelligenda qualiter eam usurpant auctores ethnici, nam
daemonis corpus, inquit, non est simile huic nostro crassiori et visibili corpori, sed est naturaliter subtile, et velut aura tenue; et propter hoc vel imputatur a multis, vel dicitur incorporeum.... In consuetudine vero hominum omne quod tale (hoc est solidum et palpabile corpus) non fuerit, incorporeum simplicioribus vel imperitioribus nominatur; velut si quis aerem istum quo fruimur incorporeum dicat, quandoquidem non est tale corpus, ut comprehendi et teneri possit urgentique resistere.
Similia habet lib. 2. In Cantica canticorum. Ei adstipulatur S. Methodius martyr qui Angelis in psalm. 144.
Deus ordinavit et fecit omnia, quibusdam dedit sensum et intellectum et immortalitatem, sicut angelis; quibusdam dedit sensum et intellectum cum mortalitate, sicut hominibus; quibusdam sensum corporis, nec intellectum, nec immortalitatem, sicut pecoribus; quibusdam vero nec sensum, nec intellectum, nec immortalitatem, sicut herbis, lignis, lapidibus; tamen et ipsa in genere suo deesse non possunt.
Censet igitur Angelos esse praeditos vita sensitiva quemadmodum homines et bruta animantia; ac subinde putat eos habere animam et corpus; tametsi alibi asserat se nusquam in Scripturis legisse Angelos habere animas. Unde S. Fulgentius in libro De Trinitate concludit:
Angelos esse plane ex duplici substantia asserunt magni, et docti viri, id est, ex spiritu incorporeo, quo a Dei contemplatione nunquam recedunt, et ex corpore, per quod ex tempore hominibus apparent....... Corpus vero aethereum, id est igneum eos dicunt habere. Angelos vero malos, id est daemones corpus aereum.
His consentit Venerabilis Beda libro 1. De elementis philosophiae, ubi de Angelis scribit:
Quidam dicunt quod corpora sint ita subtilia, quae sensu percipi non possint, unde respectu corporum nostrorum, quae spissa sunt et crassa, spiritus dicuntur, quemadmodum aër quamvis corpus sit, tamen propter subtilitatem sui spiritus vocatur.
Quod confirmat B. Gregorius qui in Moralibus lib. 11. cap. 2. de Angelis loquens ait: comparatione nostrorum corporum spiritus sunt, sed comparatione illius summi et incircumscripti Spiritus, corpora sunt dicenda. Hoc iterum probant auctoritate B. Augustini, qui Enchiridio quoddam ponit capitulum, qualia corpora angeli habeant. His simillima habet Cassianus collat. 1, cap. 13, ubi scribit:
Licet enim pronuntiemus nonnullas esse spirituales naturas, ut sunt Angeli ceteraeque virtutes, ipsa quoque anima nostra, vel certe aër iste subtilis; tamen incorporeae nullatenus aestimandae sunt, habent enim secundum se corpus, quo subsistunt, licet tenuius quam nos, nam sunt corpora secundum Apostoli sententiam, ita dicentis: et corpora coelestia, et corpora terrestria.
Eiusdem etiam sententiae sunt SS. Damascenus lib. 2. De fide orthod. cap. 3. et Bernardus in Cantica serm. 5, et alii bene multi.
Respondeo 1. Revera quidem plures e Sanctis Patribus sensisse Angelos habere corpus, vel aereum, vel aethereum. Verum reclamant plurimi, ut supra diximus pag. 27. Inde neganda est minor: siquidem nusquam fuit hac in re communis, et concors Ecclesiae doctrina, neque illi, qui Angelos corporeos sentiunt, id vel ex Scriptura, vel maiorum traditione confirmant, ut fatetur ipsemet Origenes libro secundo De Principiis c. 8. ubi cum scripsisset, non videri absurdum de sanctis Angelis, ceterisque coelestibus virtutibus, vel dicere, vel sentire illos animas habere; subdit: tametsi id ex nullius auctoritate Scripturae constet.
Respondeo 2. Quod cum sancti Patres et Scriptores ecclesiastici asserunt Angelos esse corporeos, vocem corpus diversimode usurpant, et in laxiori significatione, nimirum vel quatenus umbrae seu phantasmati opponitur et notat rem existentem, quo sensu corpus Deo tribuitur a Tertulliano et hac ratione Angeli vere dici possunt corporei: vel corpus usurpant pro eo omni quod non est eiusdem immaterialitatis cum Deo, quo sensu S. Augustinus tom. 3, in lib. De spir. et anim. cap. 18: Anima, inquit, respectu incorporei Dei est corporea, nihil invisibile, et incorporeum natura credendum est praeter solum Deum, qui ex eo incorporeus et invisibilis dicitur, quia infinitus est et incircumscriptus: vel tandem nomine corporis Patres intelligunt aut motus illos iracundiae, invidiae, aliosque pravos affectus quibus hominum perversorum instar iactantur daemones: aut poenas quas a rebus corporeis, praesertim igne, ipsi perduelles angeli patiuntur corporum instar: vel tandem per corpus intelligunt illam praevaricatorum angelorum e coelo deturbationem et ad inferiora loca vere corporea et crassiora deiectionem, ubi corporum instar detinentur et admissi sceleris poenas luunt. Hinc Origenes tom. 1. in Ioan. dicit daemones pro criminum modo crassiori corpore fuisse addictos, et Minutius Felix dicit, istos spiritus simplicitatem substantiae perdidisse. Quin etiam, S. Augustinus lib. 3. De Gen. ad litteram, cap. 10, ait: Si autem transgressores illi antequam transgrederentur coelestia corpora gerebant, neque hoc mirum est si conversa sunt ex poena in aëream qualitatem.
Addo. Plurimos ex his variare, et ancipites hac in re definienda videri: primo namque Origenes ipse libr. 6. contra Celsum, Angelos corpore carere dicit: Nos, inquit, corpoream substantiam putamus igne non conflagrare, neque in ignem resolvi hominis animam, vel Angelum. Similiter S. Basilius lib. 4. contra Eunomium, Angelorum naturam corpore carentem, et ratione praeditam affirmat. Quantum vero ad S. Augustinum, constat eum hac in re nihil certo determinasse, ut ex plurimis eius scriptis liquet, maxime vero in Enchiridio cap. 58. ubi ait, se ignorare an ad Principatus, et Potestates pertineant Sol, et Luna, et cuncta sydera tamquam eorum corpora. Imo lib. 1. Retractationum cap. 11. et lib. 2. cap. 14. revocat quod alibi scripserat, nempe Angelos esse animas, aitque dicendos non animas, sed spiritus, quibus fatetur ipsos corpore non supervestiri, cum animae rationem non habeant. Hinc Theodoretus quaestiones de corporeitate vel spiritualitate Angelorum inter inutiles et supervacaneas disquisitiones reponit. At tandem dummodo quis fateatur Angelos esse a Deo creatos, de ceteris liberum cuique relinquit pro arbitrio statuere. Si quis, ait, angelorum caetus ante coelum et terram conditos dixerit, non offendit verbum pietatis. At verbosis contentionibus insistere, quae nihil ad aliud prosunt quam ad subversionem audientium, expresse prohibet divinus Apostolus. Eadem fuit Petri Lombardi, sententiarum Magistri, hac in re mentis cespitatio. Nam libro 2, dist. 2, quaest. 2, cum SS. Augustini ac Hieronymi de Angelorum creatione exposuisset sententiam, subiungit deinde: Nos quod prius dictum est, pro capta intelligentia magis approbamus, salva tamen reverentia secretorum in quibus nihil temere asserendum est. Verum post concilii Lateranensis definitionem, quisquis hodie Angelos corporeos affirmaret, si non pro haeretico, certe pro temerario et praefidenti habendus esset.
Dices 5. Cum Caietano, et nonnullis Recentioribus, Angelos corporeos esse affirmantibus, quod omnes gradus viventium concedendi sunt, utpote necessarii ad perfectionem Universi: ergo sicut dantur vegetantia sine sensu, et sentientia sine motu progressivo: sic dari debent intelligentia sine sensu, cum solo motu progressivo, quales erunt Angeli praediti corporibus aethereis, vel aereis: ergo tales sunt concedendi.
Nego consequentiam. Licet enim ad Universi perfectionem requiri videatur ut in eo sint omnes gradus essendi possibiles, scilicet esse, vivere, et intelligere; non tamen necessum est, ut omnes modi, quibus haberi possunt tales gradus, de facto existant. Quare licet non implicaret existere formam intellectualem, qua informaret corpus non sentiens, quaeve minime uteretur sensibus ad excipiendas species intelligibiles, sed tantum ad motum, et alios quosdam effectus; non tamen sequitur illum modum habendi intelligentiam sine sensu, necessario desiderari: tum quia non omnes viventium gradus specifici, aut generici, qui existere possunt, debent esse reipsa, quippe cum perfectio Universi non tanta sit quanta esse potuit, sed quantam Deus voluit: tum quia ratio intelligendi sine sensu, et cum solo motu progressivo non constituit specialem gradum entis; sed tantum est specialis modus habendi gradum entis intellectualis.
Dices 6. Angeli, praesertim mali, habent aliquam cum quibusdam rebus corporeis sympathiam, et antipathiam. Sic ad pulsum citharae Davidis daemon a Saule recessit. Sic Tobiae 6. vers. 8. et cap. 8. vers. 2. dicitur fumo iecoris piscis cuiusdam fugatum fuisse daemonem, eiusque maleficium depulsum. Imo variis subinde pharmacis, et amuletis corporeis daemones arceri, eorumque infestationes impediri videmus. Eamdem daemones exagitandi, et expellendi vim, ut ait Delrius lib. 2. q. 30. sect. 3. tribuunt nonnulli rutae, halneis, stercori caprino, et flagellationi: ergo quiddam in se habere videntur qualitates corporeas, earum rerum qualitatibus contrarias.
Respondeo. Hos effectus non oriri ex vi naturali, et oppositione inter res ipsas, et daemones; sed ex eo quod Deus interdum rebus naturalibus, et corporeis ad daemones abigendos veluti instrumentis ad hoc assumptis utitur: ut patet exemplis allatis. Adde quod Raphaelis virtus, et Davidis sanctitas ad hosce spiritus compescendos conduxerit. Fateor tamen quasdam res naturales vi sua ad Daemonem compescendum, et infestationes eius impediendas, ac mitigandas conducere; dum scilicet hominis a Daemone vexati humores noxios removent, quibus maxime Daemon insidet, iisque utitur ad hominem infestandum.
Conclusio secunda. — Angeli non componuntur ex materia, et forma physica.
Haec sequitur ex praecedenti. Probaturque his omnibus sanctorum Patrum textibus, quibus docent Angelos esse incorporeos, et omnino simplices, quantum ad naturam; nam constat eos esse compositos tum ex subsistentia, tum ex accidentibus spiritualibus, puta intellectione, volitione, et similibus, quale compositionis genus nemo in Angelis negaverit. Patet insuper, eo quod praestantior, et nobilior sit natura Angelica, quam anima rationalis: sed anima rationalis, ut diximus supra, est simplex, et immaterialis: ergo multo magis Angeli.
Dices 1. Sanctus Augustinus, lib. 7. De Genesi ad litteram c. 6. affirmat Deum ab initio creasse materiam aliquam spiritualem ex qua humanam animam eduxit, et a qua habet anima, quod sit mutabilis a virtute ad vitium, et e contra, sicut corpus est mutabile ad infirmitatem; vel, ut subdit:
Sicut caro in natura vel proficit ut pulchra, vel deficit ut deformis sit: habuit etiam materiam, id est, terram, de qua fieret ut omnino caro esset; sic fortasse potuit et anima, antequam ea ipsa natura fieret, quae anima dicitur (cuius vel pulchritudo virtus, vel deformitas vitium est), habere aliquam materiam pro suo genere spiritualem, quae nondum esset anima: sicut terra de qua caro facta est, iam erat aliquid, quamvis non esset caro.
Ipsi subscribit Boetius libro De Unitate, et Uno, ubi docet eamdem esse materiam rerum corporearum, ac spiritualium: > Quia igitur (inquit) materia in supremis formata, est intelligentiae forma, et forma rationalis animae; deinde postea forma animae sensibilis; deinde forma animae vegetabilis; deinde forma naturae: ad ul> timum autem est forma corporis; hoc non accidit ex diversitate virtutis agentis, sed ex aptitudine materiae suscipientis.
Ac demum cum de Unius variis generibus agit, inter alia quoddam esse ait, Simplicium cognitione unum, ut angelus, et anima, quorum unumquodque est unum coniunctione materiae, et formae. Ipsis consentit Rupertus lib. 2. De Victoria Verbi Dei cap. 12. ubi Angelos de materia creatos existimat.
Respondeo 1. Sanctum Augustinum non affirmando, sed potius tentando, ac dubitando illa protulisse. Deinde nomine materiae non intelligit materiam primam, quae est omnium formarum physicarum susceptiva; sed informitatem, seu potentialitatem quamdam proportionaliter communem materiae corporeae, et substantiae spirituali: quemadmodum enim materia prima ex se informis est, ita Angelus prius est creatus secundum naturalia, quam converteretur ad Verbum a quo illuminatur; adeoque dicitur productus in potentia intelligibili, proportionaliter ad materiam, quae est in potentia ad formas. Vel denique dico ipsum forte locutum in sententia Platonicorum de ideis, et intelligibilibus formis, quales a corporibus abstractas constituebat Plato, et in quibus materiam esse volebant Platonici, cui formae illae intelligibiles inessent; Nam, inquit Plotinus Enn. 2. lib. 4.,
cum plures in illis ideis sint species, commune sit in iisdem aliquid oportet: sed et proprium, quo aliud ab alio discrepet. Hoc igitur proprium, ac differentia illa discernens, forma est propria. Quod si inest forma, est et formatum circa quod differentia est. Subest itaque materia, quae illam formam recipit.
Quo pariter sensu locutus videtur Rupertus supra laudatus.
Ad Boetium dico. Ipsum in libro De duabus naturis, et una persona Christi, asserere nullam in rebus corpore carentibus esse materiam,
Omne corpus quod in generatione, et corruptione subsistit, communem videtur habere materiam, sed non omne ab omni, vel in omni, vel facere aliquid, vel pati potest: Corporea vero in incorporea nulla ratione poterunt permutari, quoniam nulla communi materia subiecta participant, quae susceptis qualitatibus in alterutram permutetur: omnis enim naturae incorporeae substantia nullo materiali nititur fundamento.
Itaque vel in seipsum militat Boetius, vel loco in obiectione laudato materiam usurpat in mente Platonicorum, nimirum pro idea, quae materiae instar, spiritibus formandis praeexistit in mente divina, a qua habent, primo ut sint; deinde ut tales sint, hoc est, viventes, et intelligentes. Ita docet sanctus Maximus in scholio quinti libri De Divinis Nominibus;
Invisibiles (inquit) et supremae mentes, primum essentiae, vel existentiae fuerunt participes, ac deinde vitae, atque sapientiae, ut enim in nobis prima est producta materia ex qua sumus; sic in mentibus corpore carentibus instar materiae intelligitur ea, quae est uniuscuiusque per vitam forma, et per quam substantiatum est ad vitam, et sapientiam, et similitudinem.
Dices 2. Cum S. Bonaventura: nullum mutabile est simplex: sed Angelus ex sua natura est mutabilis: ergo non est simplex, sed compositus: at quod est compositum, et mutabile, constat materia, quae est principium mutabilitatis, et compositionis; Nam (inquit S. Augustinus 12. Confessionum) omne mutabile insinuat notitiae nostrae quamdam informitatem, qua forma capitur, vel mutatur, vel vertitur: et Boetius libro 3. De Trinit. Nihil quod est vere forma, accidentibus potest subiici.
Concedo totum argumentum, sed nego subsumptum. Angeli enim sunt mutabiles secundum perfectiones accidentales; et sic habent compositionem, non solum ex essentia et existentia, sed etiam ex subiecto et accidente; quia intellectio, et volitio perficiunt intellectum, et voluntatem Angeli, et consequenter intellectus, et voluntas sunt in potentia ad illas. Sicque explicari possunt Augustinus, et Boetius a sancto Bonaventura laudati, nempe quod in Angelis sit ratio potentiae, et subiecti per respectum ad formam accidentalem, quae Angelis inest; unde Angeli non sunt actus simplices, quatenus simplicitas negat omnem compositionem realem, qualis est simplicitas divina: sed tantum quatenus simplicitas opponitur compositioni ex materia, et forma physica.
Dices 3. Nihil idem, et secundum idem agit, et patitur: sed idem Angelus agit, et patitur, nempe illuminat inferiores Angelos, aut homines, et illuminatur a superioribus Angelis, et a Deo: ergo habet aliud principium secundum quod agit, et aliud secundum quod patitur: sed principium secundum quod agit, est forma, et principium secundum quod patitur, est materia: ergo in Angelo est compositio ex materia, et forma.
Respondeo. Angelum agere, et pati intentionaliter penes eamdem entitatem, et facultatem diversimode se habentem, vel ad effectum, quem producit, vel ad principium, a quo aliquid recipit: ut a simili constat de intellectu humano, qui licet sit una simplex, et individualis facultas, tamen denominatur, et est agens, et patiens, ut constat ex Physicis. Hic itaque observandum quod licet difficile videatur definire quid voluerit S. Bonaventura, arbitror tamen ipsum nihil aliud intendere, quam quod Angelus habeat compositionem ex materia, et forma metaphysica, idest, ex genere, et differentia; nam quaestione prima, sic ait: Essentia omnis creaturae composita est ex diversis naturis, et illae duae se habent per modum actualis, et possibilis, et ita per modum materiae, et formae, et ideo illa positio videtur verior esse, scilicet quod in Angelo sit compositio ex materia, et forma.
Clarius autem id indicat quaestione 2. dum ait: Dato quod Angelus habeat compositionem ex materia et forma, large sumpto nomine materiae ad omne potentiale, quod cum alio venit ad constitutionem tamquam fundamentum rei. Non igitur loquitur de materia physica, et stricte dicta; sed de gradu generico, qui dicitur materia metaphorice, et per quamdam proportionem, quam habet cum materia, ut dictum est in Logica.
Quaestio II: An, et quomodo Angeli sint incorruptibiles, et immortales
Notandum 1. Incorruptibile illud dici, non solum quod de facto corruptioni non subiacet, sed quod nec subiacere potest. Corruptio autem dupliciter potest accipi: Primo quidem latius, pro quacumque desitione rei quae ab esse transit ad non esse, quo sensu corruptio idem significat ac desitio seu defectio, et incorruptibile idem ac indefectibile. Secundo, strictius pro destructione aut dissolutione compositi substantialis, materia et forma constantis: sicut generatio illi opposita est productio, et effectio compositi substantialis.
Notandum 2. Aliquid triplici modo dici naturaliter indefectibile. Primo quidem absolute, eo quod sit talis naturae ut per nullam potentiam destrui possit, et in nihilum abire: Secundo, quod iuxta Dei potentiam ordinariam agentis, nempe secundum exigentiam naturalium causarum destrui non debet; vel quia nulla est e causis naturalibus quae rem illam destruere possit; vel quia nulla illius destructionem exigit: Tertio denique illud dicitur naturaliter incorruptibile, quod ex principiis suis intrinsecis exigit numquam deficere: sed ubi semel accepit esse, illud in perpetuum servare postulat.
Notandum 3. Circa praesentis Quaestionis resolutionem triplicem esse sententiam. Primo namque Haeretici nomine Libertini negarunt Angelos, et rationales animas esse immortales, ita quod sicut initium sic et exitum sint habituri, quippe solius Dei propriam esse immortalitatem volunt, cuius creatae res participes esse nequeunt. Secundo, nonnulli sunt qui affirmant Angelos esse naturaliter, et intrinsece defectibiles, soloque Dei beneficio sicut caetera entia perseverare, quia cum ex nihilo educti fuerint, etiam in nihilum abire ex se postulant. Tertio denique contendunt alii, illos naturaliter incorruptionem exigere; ita quod per solam extraordinariam Dei potentiam destrui possint, et annihilari. Tria itaque hic sunt statuenda: Primum, Angelos nusquam interituros: secundum, quod per absolutam Dei potentiam deficere possint: tertium quod ex suis principiis intrinsecis postulent in perpetuum subsistere.
Conclusio prima. — Angeli sunt in perpetuum extituri, nullique interitui subiacebunt umquam. Haec est de fide; et colligitur ex iis omnibus Scripturae sacrae textibus, quibus constat bonos aeternum perseveraturos in gloria, malos vero in poena, ut legitur Matth. 25. Lucae 20. Iudae Apostoli versu 6. ubi dicitur Angelos, qui non servaverunt suum principatum, esse vinculis aeternis sub caligine reservatos. — Confirmatur pariter ex Epistola Sophronii recitata in sexta Synodo generali actione 11. et approbata actione 13. ubi haec legimus:
Deus suis operibus praesidens, principiumque omnibus temporale constituens, sensibilia quidem fini temporali supposuit, intellectualia vero, et invisibilia haec meliori dignitate dignatus est; et nullatenus quidem moriuntur, neque corrumpuntur, iuxta quod sensibilia defluunt atque pertranseunt, sed gratiam eis largitus est a corruptione ea, et a morte coercentem. Sic hominum animae permanent incorruptae, sic Angeli immortales perseverant.
Idem colligitur ex Concilio Lateranensi sub Leone X. in quo sess. 8. tamquam unus ex erroribus ab Ecclesia semper explosis, damnatur eorum assertio, Qui ausi sunt dicere animam rationalem esse mortalem. Et subdit: Sacro approbante Concilio damnamus, et reprobamus omnes asserentes animam intellectivam mortalem esse; cum illa non solum vere, et per se, et essentialiter humani corporis forma existat, verum et immortalis. At si immortalitas competat animae rationali, quae tam affine cum mortali corpore habet commercium; multo magis tribuenda est Angelo, qui cum materia nullam habet affinitatem.
Hoc ipsum probant SS. Patres qui cum S. Dionysio cap. 4. De Divin. Nomin. fatentur, Angelos habere vitam sempiternam, et quae imminui non potest, ab omni interitu, et morte solutam, et liberam: vel cum S. Athanasio Tract. De definitionibus, Angelum, et animam appellari posse aeternos; Quia, inquit, licet initium habuerint, immortales sunt, et aeternum victuri: vel cum S. Basilio in Psal. 44. dicente Angelos non esse mutabiles in suo esse, quia in quo statu creantur, in eo perpetuo remanent, servata simplici, et eadem immutabili propriae naturae substantia, etc. Quibus omnibus constat communem Ecclesiae fidem, ac doctrinam esse quod Angeli sint incorruptibiles, et immortales.
Dices. Deus solus in sacris Scripturis dicitur immortalis 1. ad Timoth. 6. Qui solus habet immortalitatem: ergo immortalitas nec Angelis nec rationalibus animabus convenit.
Respondeo. vocabula mortale, et immortale trifariam posse accipi: Primo quidem pro re mutabili ab uno statu ad alterum, quo sensu S. Augustinus Epist. 28. animam hominis partim mortalem, partim immortalem esse demonstrat:
Anima, inquit, hominis immortalis est secundum quemdam modum suum, non enim omnimode sicut Deus, de quo dictum est, quia solus habet immortalitatem; nam de animae mortibus sacra Scriptura multa commemorat, quale est illud sinite mortuos sepelire mortuos, etc.
Unde secundo De Trinitate, cap. 9.:
Ipsa, inquit, mutabilitas non inconvenienter mortalis dicitur, secundum quam et anima dicitur mori; non quia in corpus, vel in alteram aliquam substantiam mutatur, et vertitur; sed in ipsa sua substantia quidquid alio modo nunc est, aut fuit, secundum id quod destitit esse, vel quod erat, mortale deprehendatur.
— Secundo, immortale dicitur, quod non a se, sed aliunde habet ut mori non possit; qua ratione Angeli partim mortales, partim immortales dicuntur a nonnullis sanctis Patribus, quia licet ex se sint incorruptibiles, possunt tamen vi divina in nihilum redigi. — Tertio denique illud immortale dicitur, quod nec ex se, nec per alium deficere potest: quo sensu solus Deus est immortalis.
Conclusio secunda. — Angeli non sunt absolute incorruptibiles, et respectu potentiae extraordinariae Dei. Ita Doctor Subtilis in 1. distinct. 8. q. 5. num. 22. ubi affirmat nullum ens praeter Deum esse necessarium; Dico, inquit, quod nihil aliud a Deo est immutabile, loquendo de mutatione quae est versio, quia nihil aliud est formaliter necessarium. Cum itaque Angelorum existentia non sit absolute necessaria, sed contingens; quippe Deus potuit eos non producere; idcirco dici nequeunt absolute incorruptibiles: sicut enim ex nihilo formati fuerunt, ita per extraordinariam Dei potentiam iterum potuerunt in nihilum abire.
Hoc ipsum probat sanctus Cyrillus lib. 20. Thesauri, ubi demonstrat Filium Dei Angelis esse praestantiorem, quod ille necessario, et immutabiliter existat; illi vero volente Creatore possint in nihilum redigi.
Nam etsi, inquit, Angelus immortalis quodam modo est, propter ita constitutam de eo Conditoris voluntatem, et gratiam: nihilominus quoniam existendi principium habet, posset utique finem etiam sortiri, naturales enim praerogativae habentibus quidem validae sunt; non autem earum opifici Deo. Quemadmodum ignis urendi vim habet, sed non
Deo: et Angelus immortalis est quidem, sed non Deo.
Quibus verbis Cyrillus duo intendit: Primum, quod sicut ignis naturaliter ita est combustivus, ut eius vis a nullo agente creato suspendi possit, sed tantum a Deo: sic Angelus ita est immortalis, ut a nullo alio quam a solo Deo possit impediri ne perpetuo sit. Secundum, quod licet Angelus ex natura sua sit incorruptibilis, tamen Deo volente destrui possit, nempe si ab eo conservando Deus desisteret; Nam (inquit S. Augustinus Epistola 56.) non ob aliud res habent deficere vel posse deficere; nisi quod ex nihilo factae sunt: ut quod in eis est quod sunt, et manent.... ad eius bonitatem omnipotentiamque pertineat, qui summe est, et Conditor.
Idem docent plurimi e sanctis Patribus, qui Angelos non natura, sed sola Dei gratia, immortales esse docent, quia ut initium per divinam potentiam, sic et exitium habere possunt; quippe solius Dei propriam esse immortalitatem volunt, cuius creatae res fiunt participes quamdiu Deo placitum fuerit. Quod egregie docet sanctus Ambrosius lib. 3. De fide, cap. 2. Nec, inquit, Angelus immortalis est naturaliter, cuius immortalitas in voluntate est Creatoris. Subscribit Sanctus Damascenus lib. 2. cap. 3. Immortalis est, inquit, Angelus, non natura, sed gratia; nam quidquid initium habuit, et desinere suapte natura potest. Favet etiam S. Hilarius in Psalm. 148. ubi explicans illud: Praeceptum posuit, et non praeteribit, ait:
Ut hoc quod sunt (Angeli, et animae rationales) id est, maneant in aeternum, non naturae suae esse intelligant, sed praecepti eius sit qui potens sit rebus ex nihilo substitutis naturam aeternitatis afferre: non enim, inquit, praeteribit praeceptum, idest, mandati eius non erit finis: in aeternum manent, quibus aeternitatem virtus aeternitatis indulsit.
Haec veritas etiam Philosophos Platonicos non latuit; nam ipse Plato in Timaeo introducit Deum summum Deos minores, nempe Angelos, sic compellantem:
Haec vos qui Deorum satu orti estis, attendite quorum operum ego parens effectorque sum, quae per me facta, non sunt dissoluta me invito. Quamquam omne colligatum solvi potest. Sed haudquaquam boni est, ratione victum velle dissolvere: sed quoniam orti estis, immortales vos quidem esse, et indissolubiles non potestis. Neutiquam tamen dissolvemini, nec vos ulla mortis facta periment, nec fraus valentior, quam consilium meum; quod maius est vinculum ad perpetuitatem vestram, quam illa, quibus estis tum, cum gignebamini colligati.
Conclusio tertia. — Angeli sunt incorruptibiles, et immortales ex suis principiis intrinsecis. Haec Conclusio sequitur ex praecedentibus.
Probatur insuper. illud est incorruptibile ab intrinseco, quod intrinsece non constat materia, quae est principium corruptionis: sed, ut dictum est in priori quaestione, Angeli sunt omnino immateriales: ergo et incorruptibiles. — Secundo, illud omne quod nihil habet in se, ratione cuius postulet destrui, nihilque potest accipere quod eius existentiam evertat, est incorruptibile ab intrinseco: sed Angeli nihil habent in seipsis, ratione cuius postulent destrui, quia non constant aliquibus contrariis, vel subiecto admittente qualitates contrarias suae substantiae corruptivas, cum sint prorsus incorporei; nec possunt etiam quidquam recipere, quod eorum destruat existentiam, quia non possunt ullam recipere qualitatem disponentem ad formam substantialem cum angelica forma in eodem subiecto incompatibilem; sic enim constare deberent materia, quae idcirco dicitur principium corruptionis, quatenus habens propensionem ad omnes formas, potest admittere contrarias qualitates, quae praesentem formam destruant, et ad alterius introductionem praeparent: igitur Angeli sunt ab intrinseco incorruptibiles. — Tertiam rationem subministrat sanctus Maximus martyr in Opusculo De animae immortalitate, ubi probat animam esse immortalem, ex eo quod sit simplex. Quod utique sic probat:
Nulla res, inquit, omnino seipsam potest corrumpere, alioqui ne omnino quidem constituta fuisset: quae enim corrumpuntur, ex contrariis corrumpuntur; ideo omne quod corrumpitur, dissolubile est; quod autem dissolubile est, plures habet partes; quod vero ex partibus componitur, nimirum diversis iis constat: iam quod diversum est, non est idem. Quamobrem anima cum sit simplex, neque ex differentibus constans partibus, non est composita, neque dissolubilis, ideoque corruptionis erit expers, et immortalis.
Quae omnia multo magis de Angelis dici possunt, cum excellentiore natura constent.
Dices 1. SS. Patres laudati supra Concl. 2. affirmant Angelos esse immortales, non natura, sed gratia: ergo censent eos non esse naturaliter, et intrinsece incorruptibiles.
Respondeo. particulam ex natura dupliciter posse accipi: Primo, ut significet idem quod ex vi suae essentiae, et a se ac independenter a cuiusvis alterius influxu; quo sensu Angeli dici nequeunt immortales ex natura sua, hoc enim esset dicere, eos esse omnino independentes, quod est haereticum. Idcirco huic sensui opponunt SS. Patres esse per gratiam, hoc est per beneficium creationis, et conservationis, quae quia gratis a Deo conceditur, etiam gratia vocatur a Patribus Concilii Africani apud S. Augustinum Epistola 95. Non improbanda ratione dicitur gratia Dei qua creati sumus, ut non nihil essemus.... quia non praecedentium aliquorum operum meritis, sed gratuita Dei bonitate donata est. Nec refert quod concursus conservativus Angeli videatur ipsi naturaliter debitus, si sit natura immortalis; nam exinde non sequitur eum non posse gratiam appellari, quippe cum sit quid sequens ad creationem quae fuit gratuito, et sine ullis praecedentibus meritis concessa; quae enim ad donum gratuitum sequuntur, gratia etiam interdum nominantur: sic quamvis gloria aeterna debeatur ut merces bonis operibus, eam nihilominus gratiam appellat Apostolus ad Rom. cap. 6. — Secundo, vocabulo ex natura, ut significent naturalem inclinationem, et exigentiam ad semper subsistendum, et nusquam deficiendum; quo sensu non negant SS. Patres Angelos esse natura sua indefectibiles: siquidem cum sint incorporei, nullumque corruptionis, et defectionis in se principium includant, naturaliter exigunt perpetuo subsistere, ita quod interitus, et defectio ipsis esset omnino contra naturam, sicut igni violenta foret a nativo calore spoliatio, et causis secundis privatio concursus divini ipsis naturaliter debiti ad operandum.
Instabis. Ideo sancti Patres affirmant Angelos esse natura corruptibiles, quia creati fuerunt ex nihilo, et ad nihilum natura sua propendent: at quod ita ad nihilum vergit, dici nequit esse incorruptibile secundum inclinationem naturalem, nec interitus ipsi potest esse contranaturalis, et violentus, imo conformis est ipsius nativae propensioni: ergo, etc.
Distinguo minorem. quod ad nihilum propendet ex aliquo principio intrinseco, corruptioni, et defectui obnoxio, potestque vel a causis corruptivis destrui, vel desinere per negationem ulterioris concursus Dei agentis secundum exigentiam causarum secundarum, dici nequit intrinsece incorruptibile, concedo: quod solum destrui potest per extraordinariam potentiam Dei utentis suo supremo in creaturas dominio etiam contra earum naturalem ordinem, et exigentiam, ita dici nequit incorruptibile, nego. Fateor itaque quod Angeli natura sua sint in potentia obedientiali ut a Deo possint destrui: at nego quod haec destructio foret conformis eorum principiis intrinsecis, et eis connaturalis; adeoque revera semper dicendi sunt natura sua incorruptibiles.
Urgebis 1. Quod est alicui naturale, infert secum in eo repugnantiam ad oppositum: sed Angelus non habet repugnantiam, ut per extraordinariam Dei potentiam possit deficere, et interire: ergo immortalitas, et indefectibilitas non est ei connaturalis. Maior constat, quia enim vis calefactiva est igni connaturalis, ideo ignis habet repugnantiam ad non calefaciendum: ergo a pari si immortalitas esset Angelo connaturalis, inferret in eo repugnantiam, ut mori et deficere posset, etiam per extraordinariam Dei potentiam; quae enim repugnant, etiam divinitus fieri nequeunt.
Distinguo maiorem. infert repugnantiam ad oppositum, quod accidat rei per causas agentes iuxta naturae ordinem, et exigentiam, concedo: quod accidat via praeternaturali, nego; itaque immortalitas, quae est Angelo connaturalis, infert in eo repugnantiam, ut deficere possit, vel a se, vel per causas extrinsecas naturaliter illius corruptivas: non tamen propterea dicit repugnantiam, ut a Deo praeter naturam agente destrui possit, et annihilari. Sicut enim ignis, licet habeat vim calefactivam innatam, tamen potest non calefacere, si nempe Deus cum eo ad calorem producendum non concurrat; ita a simili, poterit Angelus deficere, si Deus eum ultro non conservare statuat, licet aliunde vim innatam ad incorruptionem habeat.
Subsumes. Angeli non habent repugnantiam, ut a Deo annihilentur: sed haec non repugnantia est vera potentia naturalis, saltem passiva ad non esse: ergo ex natura sua possunt deficere; adeoque non sunt naturaliter indefectibiles.
Nego minorem. haec enim non repugnantia solum infert potentiam obedientialem, qua quaelibet creatura subditur Deo, ad hoc ut in ea vel ex ea faciat quidquid contradictionem non implicat. Unde sequitur quod Deus Angelum annihilando non faceret illi violentiam, quia licet tunc ageret contra inclinationem particularem, quam habet Angelus ad semper durandum; non tamen ageret contra inclinationem universalem, quam ut pars Universi habet ad obediendum Creatori: sicut gravia non dicuntur pati violentiam, dum sursum petunt, ut vacuum impediant: quia licet iuxta suam particularem inclinationem non agant, subserviunt tamen bono Universi, ad quod magis, quam ad suum particulare commodum, inclinantur.
Urgebis denique. Non repugnantia, seu potentia logica in Angelo, ut producatur, sufficit ut possit naturaliter a Deo creari: ergo eadem non repugnantia ad destructionem sufficiet, ut possit naturaliter annihilari.
Nego consequentiam. et ratio disparitatis est, quod Angelus ante productionem non exigebat ex natura sua, ut produceretur, quippe tunc nihil erat: at ubi semel productus est pure spiritualis, ex se postulat, et exigit perpetuo subsistere, et a Deo conservari, quippe cum nullum in se habeat principium corruptionis, et defectionis; qua de causa illius productio fieri potest naturaliter, non ita annihilatio.
Quaestio III: An, et quomodo Angeli ab anima rationali distinguantur
Notandum 1. Nos hic non inquirere, an Angeli hominibus antecellant; certo namque certius est Angelos secundum naturalia hominibus longe esse praestantiores, quippe S. Paulus ipsum etiam Christum Dominum, qua homo est, Paulo minus ab Angelis minoratum affirmat, ad Hebraeos 1. Unde S. Petrus 2. cap. 2. docet Angelos virtute, et fortitudine esse maiores, nempe hominibus; nam, ut ait S. Hieronymus eum textum expendens, Tanta est dignitas Angelorum, ut omnis natura humana illis comparata, pueritia nuncupetur. Hinc S. Augustinus lib. 9. De Civit. c. 13. Homo medium quoddam est inter pecora, et Angelos, inferior Angelis, superior pecoribus, habens cum pecoribus mortalitatem, rationem cum Angelis. Quibus oraculis ipsa etiam ratio theologica suffragatur: tum quia Angeli maiorem cum essentia divina habent affinitatem, nullum enim eis est cum materia commercium, suntque omnino simplices, omnimodamque compositionem, et componibilitatem physicam, Dei instar, excludunt; non sic homo qui terrena simul, et caelesti parte constat, anima videlicet immortali, et corpore corruptibili. Insuper, ut superiori Quaestione probatum est, Angelus incorruptionem, et perpetuam durationem exigit: homo vero ait Iob, Quasi flos egreditur, et conteritur, et fugit velut umbra, et nusquam in eodem statu permanet. Denique Angeli rerum omnium naturalium notitiam a sua origine habuerunt, nihilque tam abstrusum, et nobis impervium (si futura, et cordium secreta excipias) quod penitissime non conspiciant; inde volunt efficaciter, immobiliter eligunt, et tanta celeritate moventur, ut in momento Caelum, terramque obtineant. At homo prorsus imbellis, stolidus, et rudis, sibi dum vivit semper dissimilis, nec usquam idem vespere, qui mane fuerat. Summa igitur est Angelicae naturae supra humanam dignitas, et praestantia.
Si vero divina beneficia supernaturalis ordinis Angelis et hominibus gratuito a Deo concessa spectemus, citra dubium est naturam humanam in pluribus donis gratuitis, et supernaturalibus Angelica esse superiorem. Ista namque ad unionem hypostaticam evecta fuit, et assumpta a Verbo divino, quod, ut loquitur Apostolus ad Hebr. 2. Nusquam Angelos apprehendit, sed semen Abrahae. Unde merito Angelus Ioannis Evangelistae Rector, et Doctor, Apocal. 19. noluit ab eo adorari. Cave, inquit, ne feceris, conservus enim tuus sum: quod expendens S. Ambrosius ait: Pertimescit Angelus adorari ab homine, qui super se adorabat hominem Deum. Insuper non Angelis, sed hominibus Sacerdotalem dignitatem Deus contulit, qua auctoritatem habent in triplex Christi corpus videlicet Morale, Mysticum, et Naturale. Habent, inquam, Sacerdotes auctoritatem in corpus Christi morale, nempe animas, quas censuris ligare possunt, et solvere a peccatis. Secundo, iurisdictionem obtinent in corpus Christi mysticum, videlicet Ecclesiam, illam enim illustrant, perficiunt, et veluti deificant: idcirco a S. Dionysio in libris De Eccles. Hier. Sacerdotes dicuntur Theurgi, idest, Deos facientes. Tertio denique Sacerdos in Christi verum corpus et naturale imperium tenet. Ipsum namque conficit sacramentaliter, et ad eius verba praesens alteri sistitur ipsum Dei Verbum, per quod omnia facta sunt, obediente Deo voci hominis, ut dicitur Iosue 10. Hinc S. Ephrem Sacerdotium appellat Omnium ornamentorum praestantissimum, bonorum omnium, quae in hominibus sunt apicem, divinum quoddam; et omnium, quae inter homines expetuntur velut extremam metam.
His ita praemissis, solum hic superest discutiendum, an et qua ratione Angeli ab anima rationali secundum proprios cuiusque naturae characteres et suam entitatem distinguantur, quod ut evidentius statuatur,
Notandum 2. Theologos omnes (si paucos minoris notae excipias) in hoc invicem convenire, quod animae rationales specie distinguantur ab Angelis; idque probat Doctor in 2, dist. 1, q. 5, num. 2, hac ratione: Formae eiusdem rationis habent eamdem rationem perficiendi vel non perficiendi: sed anima naturaliter est perfectiva corporis ut forma; Angelus autem naturaliter est non perfectio alicuius materiae: igitur etc. Quae vero adversus istam assertionem possunt obici, leviora sunt, et ex dicendis facile dissolventur. At ex quo praecise repetenda sit haec specifica distinctio, gravis est inter ipsos Theologiae principes controversia.
Etenim Seraphicus Doctor in 2, dist. 1, parte 2, artic. 3, q. 2. eam distinctionem repetit ex eo quod anima sit unibilis corpori; angelus vero non sit ita unibilis.
S. Thomas in 2, dist. 3, q. 1, artic. 6, ad. 2. et alibi saepe, Henrici Gandavensis vestigiis insistens, hoc discrimen statuit in diversa intellectualitate, seu gradibus intellectionis, vel potentia intelligendi; quod videlicet Angeli potiori virtute intelligendi donentur pleniusque ac praestantius intelligant quam anima: siquidem, inquit, Angeli apprehendunt dictissime omnia quae ipsis offeruntur obiecta sine ulla inquisitione et discursu; anima vero res certe cognoscit tantum cum discursu; et ideo rationalis dicitur, quia de rebus ratiocinatur.
Alensis vero noster 1. 2, collatione de substantia, q. 2, specificam distinctionem Angelos inter et animam rationalem desumit ex maiori vel minori gradu intelligendi, qui videlicet in Angelo maior est, et minor in anima. Si enim, inquit, diversus gradus sentiendi maior vel minor in brutis, sufficiat ad eorum distinctionem specificam; quidni eadem diversitas in vi intellectiva, etiam diversam speciem efficiet? Aliam tamen huius distinctionis causam venatur, quam infra subiciemus.
Has autem sententias egregie refellit Subtilis Doctor, quartamque longe probabiliorem ipse statuit, quae ut evidentius pateat
Notandum 3. Speciem dupliciter spectari posse: Primo proprie, pro re, quae per se, ac directe ponitur sub genere, et quae de pluribus numero differentibus praedicatur in quid, v. g. homo, qui sub genere animalis constituitur, et de singulis hominibus dicitur in quid. Secundo, sumitur minus proprie, pro re quae per se non reponitur sub genere, sed in praedicando se habet ad modum speciei; sic materia, et forma, ut seorsim considerantur, sub nullo genere reponuntur, cum sint tantum partes compositi; sed solum ad modum specierum in praedicando se habent, nam materia in universum considerata dicitur de hac, et illa materia; et forma materialis de hac et illa forma; sicque dicuntur species praedicabiles solum, et non subiicibiles. Nihilominus tamen species illae secundum entitatem suam metaphysicam spectatae, et prout constant genere et differentia, cum veram habeant rationem alicuius entis totius metaphysici, possunt etiam sic consideratae, dici praedicabiles: nam anima rationalis, v. g. licet physice sit pars cum humano corpore concurrens ad hominis constitutionem; attamen metaphysice est quoddam totum constans genere, nimirum, gradu substantiae spiritualis, in quo cum Angelo convenit; et suo charactere differentiali, per quem ab Angelo essentialiter differt: adeoque sic spectata, praedicatur specifice de hac et illa anima, habetque veram rationem et denominationem speciei praedicabilis.
Advertendum. insuper ex Doctore supra laudato, num. 5, diversitatem specierum desumendam esse ex differentia essentiali ultimo contrahente genus, cum qua stare possunt alii gradus differentiales superiores, qui generi concipiuntur communes, antequam concipiatur per hanc ultimam differentiam ad speciem contrahi et determinari; ut constat exemplo hominis et equi, nam licet duae sint distinctae species invicem pugnantes per rationale et irrationale, attamen facultates sensitivae, puta nutritiva, visiva etc. sunt in utroque eiusdem speciei, quia tendunt in idem obiectum. Facultates enim et potentiae distinguuntur per operationes, et operationes per obiecta, saltem ex parte termini extrinsece specificativi; illae namque potentiae sensitivae non emanant proxime et immediate ab ultima differentia contrahente genus, nimirum gradum sensitivitatis, seu animal, et constituente speciem proxime hominis et equi; sed ex differentia remota contrahente genus superius, nimirum corpus vivens ad substantiam corpoream animatam sensitivam, et constituente eam in esse sensibili. His ita praelibatis, iam resolvenda est proposita quaestio.
Conclusio prima. — Differentia specifica distinguens naturam angelicam ab humana, non est repetenda ex eo quod anima rationalis sit unibilis corpori, Angelus vero non ita sit unibilis. Haec est Doctoris Subtilis sententia loco supra laudato, num. 2, eamque sic probat: differentia specifice distinctiva peti debet a gradu primo constitutivo et distinctivo speciei: at unibilitas non est gradus primo constitutivus animae rationalis a priori; illa namque unibilitas denotat aptitudinem, quae essentiam rei praesupponit, et ideo nequit esse primaria ratio distinctionis specificae, licet a posteriori eam denotet sicut proprietates rerum differentias specificas plerumque indigitant.
Confirmat istam rationem ex eo quod anima (idem esto iudicium de caeteris rebus substantialibus) prius est in se essentialiter constituta, quam dicat ordinem ad aliud cui uniatur; ac proinde habet in se differentiam qua ab aliis rebus distinguatur. Quin sane Doctoris ratio videtur optima, si fiat sermo de unibilitate formali, et prout est respectus aptitudinalis resultans ex natura animae; secus autem foret si fieret sermo de unibilitate radicali, quia illa unibilitas radicalis est ipsamet differentia essentialis animae, ex qua sequitur aptitudo ad unionem; sicut e contra non unibilitas radicalis Angeli, consistit in aliquo praedicato essentiali ipsius, ad quod sequitur negatio unibilitatis tam radicalis, quam formalis.
Videtur autem S. Bonaventura de radicali unibilitate locutus, dum eam in primariam rationem specificandi distinctionis animae ab Angelo assignavit, ait enim:
hoc quod est animam uniri corpori humano, sive vivificare corpus humanum, non dicit actum accidentalem, nec dicit actum ignobilem. Non accidentalem, quia ratione illius anima est forma substantialis: non ignobilem, quia ratione illius anima est nobilissima forma omnium, et in ipsa stat appetitus totius naturae: corpus enim humanum nobilissima complexione, et organizatione, quae sit in natura, est organizatum, et complectionatum, ideo non completur, nec natum est compleri, nisi nobilissima forma, sive natura: illud ergo, quo anima est unibilis corpori tali, dicit quid essentiale respiciens, quod est nobilissimum in anima: et ita penes illud recte sumitur specifica differentia secundum quam differt anima a natura angelica.
Quibus verbis Seraphicus Doctor videtur loqui de unibilitate radicali, siquidem illam appellat nobilissimam, et essentialem; talis autem non est unibilitas formalis, adeoque de ipsa non est intelligendus, sicque valida, et efficax est eius ratio, coinciditque cum ratione Doctoris in tertia conclusione proferenda.
Conclusio secunda. — Angelorum ab anima rationali distinctio specifica non provenit ex eo quod habeant diversum modum et vim distinctam intelligendi. Haec est contra auctores secundae et tertiae sententiae, praesertim vero contra Thomistas qui suam assertionem cum Angelico Doctore hoc potissimum ratiocinio confirmant: Formae intellectuales, quae sic se habent, quod una in intelligendo discurrit, et alia non discurrit, non sunt eiusdem speciei: sed anima in intelligendo discurrit, Angelus vero minime: ergo non sunt eiusdem speciei. Confirmatur a simili, quia anima sensitiva non videtur distingui in brutis, nisi penes diversos gradus sentiendi, et tamen ibi est differentia specifica: igitur debet colligi specifica differentia inter Angelum, et hominem penes diversos intelligendi modos, et gradus, quod videlicet anima in intelligendo discurrit, non vero Angelus.
Hanc rationem impugnat Doctor: tum quia non est a priori, nam diversi gradus, et modi intelligendi in anima, et Angelo sunt aliquid posterius ipsorum essentiis: specifica autem entium distinctio petenda est ex naturis. Insuper prius res distinguuntur secundum facultates, et actus primos, quam in ordine ad actus secundos: sed intelligere cum discursu, et non intelligere cum discursu, sunt actus secundi tantum, qui praesupponunt in Angelo, et anima facultatem, et vim intellectivam diversam: ergo ab eis primario non est desumenda eorum specifica distinctio. Tum quia illa ratio non etiam concludit a posteriori. quia inquit Doctor, si discurrere, et non discurrere arguunt diversas naturas intellectuales, cum anima discurrat circa conclusiones, quas infert ex principiis per se notis, non autem discurrat circa eadem principia, sequeretur animam esse a seipsa specie distinctam. Insuper anima beata circa obiectum beatificum non discurrit: discurrit autem circa obiectum naturaliter cognitum: igitur si a virtute discurrendi, vel non discurrendi colligenda esset specifica distinctio animae ab Angelo, sequeretur animam beatam a seipsa specie distingui, quippe circa unum obiectum discurrit, non ita circa aliud. Nec exemplum allatum in confirmatione quidquam iuvat; bruta enim non distinguuntur per varios gradus magis aut minus sentiendi; sed per formales, et specificas differentias, quae cum nobis ut plurimum ignotae sint, cogimur eas explicare per diversas earum proprietates, diversosque sentiendi modos. Hic autem proprietates Angelorum ab animabus peculiares non inquirimus, sed essentiales differentias quibus invicem specie discrepant, quas contendimus a virtute discurrendi vel non discurrendi nullatenus inferendas.
Conclusio tertia. — Distinctio specifica Angelorum ab anima rationali non est petenda ab eorum maiori vel minori inclinatione et propensione ad bonum. Haec est contra Alensem qui quaest. 20. memb. 5. utriusque naturae angelicae et humanae discrimen repetit ex eo quod Angelus sit substantia libera vertibilis immutabiliter, anima vero sit vertibilis mutabiliter.
Deus namque (inquit) est essentia libera invertibilis in bonum, et malum: Angelus vero, et anima rationalis est essentia libera vertibilis in utrumque: sed in hoc differunt essentialiter, quia intelligentia angelica ubi vertitur in bonum vel malum, ad id determinatur ex natura sua, et idcirco Angelus malus non est capax poenitentiae, quia non est avertibilis a malo: anima vero rationalis vertibilis in bonum, et malum, post suam ad alterutrum conversionem semper remanet libera, et ideo est convertibilis, et poenitentiae capax.
Verum huic rationi quamquam eximiae non fidit ipsemet Alensis, subdit enim: Hoc dicitur sine praeiudicio potioris sententiae: si quis enim in esse theologico potuit convenientiorem differentiam invenire, quiescendum est: cum res huiusmodi sint altissimae speculationis. Igitur haec ratio differentiam specificam Angeli ab anima rationali non melius indicat quam praecedentes; siquidem illa vertibilitas aut invertibilitas, seu mutabilis vel immutabilis, et invariata adhaesio voluntatis alicui obiecto vel proposito, sequitur tantum ad operationem intellectus, et voluntatis Angeli, et animae; adeoque supponit facultates eorum, et essentias diversas: alia igitur inquirenda est ratio a priori specificae distinctionis Angeli ab anima, quam aperiet
Conclusio quarta. — Angelus et anima rationalis specifice differunt ex propriis eorum naturis, quia nempe Angelus est naturae completae, et anima naturae incompletae. Ita Doctor loco laudato numero 4. ubi ait:
dico quod quia Angelus est talis natura ad se, et anima talis natura ad se, ideo primo distinguuntur > specie: non quidem sicut duae species, sed sicut species et pars speciei; et tamen ipsa est prima ratio distinguendi suam speciem (cuius pars est) ab Angelo; et ideo prima ratio distinctionis specificae ex parte speciei suae, est ipsa.
Quasi diceret quod habet secundum se speciem, non potest esse eiusdem speciei cum eo quod non habet secundum se speciem, sed est pars speciei: at vero Angelus habet per seipsum speciem, anima autem tantum est pars speciei humanae, et est ratio seu causa formalis cur homo specifice distinguatur ab Angelo: corpus enim humanum est quidem causa materialis huius distinctionis; at anima est ipsius causa formalis et magis praecipua; cum enim ipsa sit potior pars constitutiva hominis, est pariter potissimum illius distinctiva.
Ergo impossibile est quod anima sit eiusdem speciei cum Angelo; sed differt ab illo sicut pars speciei a specie.
Adeoque primaria ratio eorum distinctionis petenda ex eo quod anima sit natura incompleta, et Angelus natura completa. — Deinde, ex eo praecise petenda est distinctio specifica Angelorum ab anima rationali, quo posito, caeteris etiam non intellectis, revera percipiuntur esse diversae speciei: sed posita ratione naturae completae in Angelis, et incompletae in animabus, sufficienter intelliguntur specie differre, etiamsi non percipiatur unibilitas vel non unibilitas etc.: ergo primaria ratio eorum specificae distinctionis petenda est a conceptu naturae completae vel incompletae. Maior constat. Minor probatur: sive enim Angelus, et anima concipiantur intuitive, sive abstractive, certum est quod qui deprehendit Angelos esse naturas completas, nullum ad aliud dicentes ordinem cum quo totum aliquod constituant, revera percipiat ipsos specie differre ab anima quae ex sua natura est incompleta, dicitque habitudinem ad corpus cum quo hominem constituat; etiamsi non apprehendat eos esse discursivos vel non discursivos etc. Ergo primaria ratio distinctionis eorum desumitur a conceptu naturae completae vel incompletae.
Quod utique confirmatur exemplo ipsorum angelorum, qui, ut conveniunt Theologiae Principes, inter se distinguuntur specie, ac subinde habent distinctas specie facultates et potentias; non possunt enim distingui specie, nisi distinctas habeant proprietates a diversis differentiis specificis promanantes. Non possunt autem assignari quae proprietates possint uni competere, non vero alteri, nisi ipsi eorum intellectus et modus intelligendi sit specifice distinctus. Quae enim aliae facultates in Angelo cogitari possunt quam intellectus et voluntas? Igitur etiamsi intellectus angelici versentur circa idem obiectum, nihilominus revera sunt specie distincti; multo magis specie etiam distinguuntur ab humano, minor est enim convenientia intellectus unius Angeli cum humano, quam cum intellectu alterius Angeli.
— Denique, illa dicenda est primaria ratio utriusque distinctionis, ex qua oriuntur proprietates specie distinctae: sed Angeli, et animae proprietates diversae proveniunt ex eo quod anima sit natura incompleta, Angeli vero natura completa; inde enim sequitur quod anima sit unibilis corpori, Angelus vero ipsi non sit unibilis: ergo etc.
— Itaque substantia spiritualis generice sumpta immediate dividitur in substantiam spiritualem completam ad modum actus substantialis et spiritualis ex integro per se existentis ac subsistentis, et in substantiam spiritualem incompletam ad modum formae ad alteram partem, hoc est ad corpus humanum ordinatae ac proinde non ex integro existentis nec subsistentis. Illa prima species est Angelus; secunda vero est anima. Prima dicitur spiritus completus per modum actus: secunda spiritus incompletus per modum potentiae; nam illud esse forma, cum exigat materiam, est veluti quiddam potentiale: unde Angelus dici potest actus in actu, anima vero actus in potentia.
Quod utique luculenter significat Doctor verbis supra laudatis, cum ait num. 5:
Angelus est talis natura ad se, et anima talis natura ad se, hoc est talis substantia spiritualis, ideo primo distinguuntur specie, non quidem sicut duae species, sed sicut species et pars speciei: quia anima non est proprie species, sed pars speciei: quasi diceret: natura angelica integram efficit speciem, quia est actus completus.
Dices 1. Si haec ita sint, inde sequitur Doctoris Subtilis hac in re sententiam coincidere cum opinione sancti Bonaventurae quam ipse impugnat. Quid enim aliud est unibilitas animae cum corpore nisi illa ratio substantiae spiritualis incompletae? Et quid aliud est illa non unibilitas in Angelo nisi ratio entis completi? Idcirco enim anima dicitur unibilis corpori, quia est substantia incompleta et forma ordinabilis ad materiam; et vice versa est substantia incompleta quia est unibilis cum corpore.
Respondeo. negando hanc illationem: aliud enim est esse substantiam incompletam, et aliud esse unibilem corpori: siquidem ratio substantiae incompletae est praecise quid absolutum, et attenditur in ordine ad se; ratio vero unibilitatis est quid relativum, et attenditur penes ordinem ad aliud cui sit unibilis. Deinde ratio unibilis sequitur rationem incompleti, supponit enim rem unibilem iam in suo esse constitutam, atque adeo in suo esse distinctam; forma enim prius concipitur habere esse entitativum et secundum se, quam concipiatur ordinari ad aliud. Denique ratio non unibilitatis cum sit negatio, non potest esse constitutiva et distinctiva naturae angelicae. Igitur nec unibilitas potest esse ratio constitutiva et distinctiva animae. Cum enim Angelus et anima sunt distinctae species substantiae spiritualis, debent habere oppositas differentias et invicem e diametro pugnantes. Accedit quod unibilitas vel est non repugnantia ut anima uniatur alteri, et sic est quid negativum; vel inclinatio ad unionem, et sic supponit rem constitutam. Anima vero non integram speciem constituit, quamvis ipsa sit prima ratio distinctionis specificae in homine quem cum humano corpore constituit. — Igitur ex mente Doctoris prima ratio distinctionis specificae inter naturam angelicam et humanam est quia una est substantia spiritualis completa, alia vero incompleta. Cui utique gradui substantiae spiritualis deinde conveniunt ratio intellectiva et volitiva, seu intellectus et voluntas quae sunt ipsius substantiae spiritualis facultates et potentiae ac veluti proprietates ab ipsa substantia promanantes et de ea praedicabiles in quale. Si enim quaeratur qualis sit illa substantia spiritualis, apposite respondetur quod sit actus spiritualis substantialis, intellectivus et volitivus.
Dices 2. Angelus, et anima sunt in natura pares: ergo sunt eiusdem speciei. Consequentia patet; quae enim specie differunt, diversam habent naturam, adeoque non sunt natura pares. Probatur antecedens ex S. Augustino lib. 3. De Libero arbitrio, ubi ait, animas rationales superioribus potestatibus esse officio impares, natura vero pares: ergo etc.
Nego antecedens. et ad eius probationem dico S. Augustinum dixisse Angelum, et animam esse natura pares, non per respectum ad praedicata quibus constituuntur, sed per ordinem ad beatitudinem in quam ordinantur, tum quia unus plus habet de beatitudine ex natura sua quam alius: tum quia etsi non sint eiusdem perfectionis naturalis, possunt tamen aequalem habere beatitudinem: tum denique quia habent idem obiectum beatificum in quo solum quietari possunt, et satiari; adeoque ex natura sua aeque ordinantur ad Deum videndum, et amandum.
Dices 3. Operationes, et potentiae Angeli, et animae rationalis sunt eiusdem speciei: ergo similiter Angelus, et anima specie non differunt. Sequela patet, potentiae enim, et operationes consequuntur naturas rerum quarum sunt: operari enim sequitur esse, non solum secundum ordinem existentiae, sed etiam secundum rationem essentiae, et entitatis dignitatem.
Respondet Doctor num. 6. bifariam: primo quidem quod si Angelus, et anima considerentur absolute, et secundum proprias naturas, revera specie differunt; non tamen propterea intellectus, et intellectio Angeli specie distingui debent ab intellectu, et intellectione animae; non enim implicat (inquit) quod aliqua specie differant secundum naturam, non vero secundum potentiam et operationem; siquidem anima bovis, et aquilae invicem specie differunt, non tamen potentia visiva et visio bovis differt specie a visione et potentia visiva aquilae dum versantur circa Solem v. g. quia sunt circa idem obiectum. Hinc possibile est quod continentia aliqua differant, licet contenta invicem non discrepent; animal enim in homine et bruto idem est, licet brutum et homo specie differant.
Respondet 2. potentiam intellectivam Angeli et animae differre specie ex parte fundamenti, non tamen ex parte obiecti dum circa idem obiectum versantur, sicque actus possunt esse diversi quando proveniant a naturis, et fundamentis distinctis potentiarum; licet sint eiusdem speciei in quantum dependent ab obiectis circa quae versantur; ideoque intellectio Angeli, et hominis dici possunt eiusdem speciei ex parte obiecti, diversae vero ex parte fundamenti. Cum autem diversitas ex parte fundamenti sit diversitas simpliciter; identitas vero ex parte obiecti non sit identitas simpliciter, sed secundum quid; quaccumque enim differentia sufficit ad distinguendum, sed non quaccumque identitas sufficit ad perfectam identitatem aliquorum: hinc dicendum est quod intellectio Angeli, et hominis, etiam de eodem obiecto, et similiter eorum potentia intellectivae specie differant.
Dices 4. Si Angelus, et anima essent diversae speciei, sequeretur quemlibet Angelum esse perfectiorem qualibet anima, et consequenter quod capacitas cuiuscumque Angeli respectu beatitudinis esset maior capacitate cuiuscumque animae: sed beatitudo satiat totam capacitatem naturae: ergo maior beatitudo tribui debet maiori capacitati: et consequenter beatitudo cuiuscumque Angeli esset maior beatitudine cuiuscumque hominis; quod tamen falsum esse non solum Theologi, sed etiam sancti Patres affirmant.
Respondet Doctor. concedendo utramque sequelam, et negando subsumptum; nam beatitudo (inquit) non datur cum proportione ad naturam praecipue, sed ad memerita; et consequenter non satiat totam capacitatem naturalem animae aut Angeli, quia possent habere maiorem beatitudinem, si nempe haberent ampliora merita, licet aequalem capacitatem naturalem obtinerent. Posset etiam negari consequentia secunda; Angelus enim maiorem habere posset perfectionem naturalem, quamvis non haberet maiorem capacitatem ad beatitudinem.
Articulus III: De numero, et ordine Angelorum
Mirabundus aiebat aliquando sapientissimus Sirachi filius Eccli. 1. Arenam maris, et pluviae guttas, et dies saeculi quis dinumeravit? At certe maiori laborare debet inscitia humana mens in definienda ingenti ac stupenda Angelorum multitudine: nam inquit Sapiens c. 9. Si difficile aestimamus quae in terra sunt: et quae in prospectu sunt invenimus cum labore: quae in coelis sunt quis investigabit? Quoniam tamen caeteris Theologis morem gerentes suscepimus aperiendam Angelorum naturam, multitudinem, ordinem, operationem et excellentiam, idcirco declarata, quantum licuit, ipsorum natura, iam investigandus est eorum numerus, et diversus ordo delineandus. Quocirca tria in praesenti Articulo sunt determinanda: Primum, an, et quae sit ingens Angelorum multitudo: Secundum, qualiter invicem differant: Tertium, quis, et qualis sit eorum ordo.