Itinerarium mentis in Deum

Bonaventure

Itinerarium mentis in Deum

Bonaventure (1221–1274)

Bonaventure's Itinerarium mentis in Deum (1259): the soul's six-step ascent to God through his footprints in the sensible world, his image reformed by grace, and the divine Being and Good, crowned by mystical ecstasy. Latin: Quaracchi critical text; English: Thomas Davidson's 1887 translation.


Prologus

  1. In principio primum principium, a quo cunctae illuminationes descendunt tanquam a Patre luminum, a quo est omne datum optimum et omne donum perfectum, Patrem scilicet aeternum, invoco per Filium eius, dominum nostrum Iesum Christum, ut intercessione sanctissimae Virginis Mariae, genitricis eiusdem Dei et domini nostri Iesu Christi, et beati Francisci, ducis et patris nostri, det illuminatos oculos mentis nostrae ad dirigendos pedes nostros in viam pacis illius, quae exsuperat omnem sensum; quam pacem evangelizavit et dedit dominus noster Iesus Christus; cuius praedicationis repetitor fuit pater noster Franciscus, in omni sua praedicatione pacem in principio et in fine annuntians, in omni salutatione pacem optans, in omni contemplatione ad ecstaticam pacem suspirans, tanquam civis illius Ierusalem, de qua dicit vir ille pacis, qui cum his qui oderunt pacem, erat pacificus: Rogate quae ad pacem sunt Ierusalem. Sciebat enim, quod thronus Salomonis non erat nisi in pace, cum scriptum sit: In pace factus est locus eius, et habitatio eius in Sion.

  2. Cum igitur exemplo beatissimi patris Francisci hanc pacem anhelo spiritu quaererem, ego peccator, qui loco ipsius patris beatissimi post eius transitum septimus in generali fratrum ministerio per omnia indignus succedo; contigit, ut nutu divino circa Beati ipsius transitum, anno trigesimo tertio ad montem Alvernae tanquam ad locum quietum amore quaerendi pacem spiritus declinarem, ibique existens, dum mente tractarem aliquas mentales ascensiones in Deum, inter alia occurrit illud miraculum, quod in praedicto loco contigit ipsi beato Francisco, de visione scilicet Seraph alati ad instar Crucifixi. In cuius consideratione statim visum est mihi, quod visio illa praetenderet ipsius patris suspensionem in contemplando et viam, per quam pervenitur ad eam.

  3. Nam per senas alas illas recte intelligi possunt sex illuminationum suspensiones, quibus anima quasi quibusdam gradibus vel itineribus disponitur, ut transeat ad pacem per ecstaticos excessus sapientiae christianae. Via autem non est nisi per ardentissimum amorem Crucifixi, qui adeo Paulum ad tertium caelum raptum transformavit in Christum, ut diceret: Christo confixus sum cruci, vivo autem, iam non ego; vivit vero in me Christus; qui etiam adeo mentem Francisci absorbuit, quod mens in carne patuit, dum sacratissima passionis stigmata in corpore suo ante mortem per biennium deportavit. Effigies igitur sex alarum seraphicarum insinuat sex illuminationes scalares, quae a creaturis incipiunt et perducunt usque ad Deum, ad quem nemo intrat recte nisi per Crucifixum. Nam qui non intrat per ostium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro. Si quis vero per hoc ostium introierit, ingredietur et egredietur et pascua inveniet. Propter quod dicit Ioannes in Apocalypsi: Beati qui lavant vestimenta sua in sanguine Agni, ut sit potestas eorum in ligno vitae, et per portas ingrediantur civitatem; quasi dicat, quod per contemplationem ingredi non potest Ierusalem supernam, nisi per sanguinem Agni intret tanquam per portam. Non enim dispositus est aliquo modo ad contemplationes divinas, quae ad mentales ducunt excessus, nisi cum Daniele sit vir desideriorum. Desideria autem in nobis inflammantur dupliciter, scilicet per clamorem orationis, quae rugire facit a gemitu cordis, et per fulgorem speculationis, qua mens ad radios lucis directissime et intensissime se convertit.

  4. Igitur ad gemitum orationis per Christum crucifixum, per cuius sanguinem purgamur a sordibus vitiorum, primum quidem lectorem invito, ne forte credat, quod sibi sufficiat lectio sine unctione, speculatio sine devotione, investigatio sine admiratione, circumspectio sine exsultatione, industria sine pietate, scientia sine caritate, intelligentia sine humilitate, studium absque divina gratia, speculum absque sapientia divinitus inspirata. — Praeventis igitur divina gratia, humilibus et piis, compunctis et devotis, unctis oleo laetitiae et amatoribus divinae sapientiae et eius desiderio inflammatis, vacare volentibus ad Deum magnificandum, admirandum et etiam degustandum, speculationes subiectas propono, insinuans, quod parum aut nihil est speculum exterius propositum, nisi speculum mentis nostrae tersum fuerit et politum. Exerce igitur te, homo Dei, prius ad stimulum conscientiae remordentem, antequam oculos eleves ad radios sapientiae in eius speculis relucentes, ne forte ex ipsa radiorum speculatione in graviorem incidas foveam tenebrarum.

  5. Placuit autem distinguere tractatum in septem capitula, praemittendo titulos ad faciliorem intelligentiam dicendorum. Rogo igitur, quod magis pensetur intentio scribentis quam opus, magis dictorum sensus quam sermo incultus, magis veritas quam venustas, magis exercitatio affectus quam eruditio intellectus. Quod ut fiat, non est harum speculationum progressus perfunctorie transcurrendus, sed morosissime ruminandus.

Caput I: De gradibus ascensionis in Deum et de speculatione ipsius per vestigia eius in universo.

  1. Beatus vir, cuius est auxilium abs te, ascensiones in corde suo disposuit in valle lacrymarum, in loco, quem posuit. Cum beatitudo nihil aliud sit, quam summi boni fruitio; et summum bonum sit supra nos: nullus potest effici beatus, nisi supra semetipsum ascendat, non ascensu corporali, sed cordiali. Sed supra nos levari non possumus nisi per virtutem superiorem nos elevantem. Quantumcumque enim gradus interiores disponantur, nihil fit, nisi divinum auxilium comitetur. Divinum autem auxilium comitatur eos qui petunt ex corde humiliter et devote; et hoc est ad ipsum suspirare in hac lacrymarum valle, quod fit per ferventem orationem. Oratio igitur est mater et origo sursum-actionis. Ideo Dionysius in libro de Mystica Theologia, volens nos instruere ad excessus mentales, primo praemittit orationem. Oremus igitur et dicamus ad Dominum Deum nostrum: Deduc me, Domine, in via tua, et ingrediar in veritate tua; laetetur cor meum, ut timeat nomen tuum.

  2. In hac oratione orando illuminamur ad cognoscendum divinae ascensionis gradus. Cum enim secundum statum conditionis nostrae ipsa rerum universitas sit scala ad ascendendum in Deum; et in rebus quaedam sint vestigium, quaedam imago, quaedam corporalia, quaedam spiritualia, quaedam temporalia, quaedam aeviterna, ac per hoc quaedam extra nos, quaedam intra nos: ad hoc, quod perveniamus ad primum principium considerandum, quod est spiritualissimum et aeternum et supra nos, oportet nos transire per vestigium, quod est corporale et temporale et extra nos, et hoc est deduci in via Dei; oportet nos intrare ad mentem nostram, quae est imago Dei aeviterna, spiritualis et intra nos, et hoc est ingredi in veritate Dei; oportet nos transcendere ad aeternum, spiritualissimum, et supra nos, aspiciendo ad primum principium, et hoc est laetari in Dei notitia et reverentia maiestatis.

  3. Haec est igitur via trium dierum in solitudine; haec est triplex illuminatio unius diei, et prima est sicut vespera, secunda sicut mane, tertia sicut meridies; haec respicit triplicem rerum existentiam, scilicet in materia, in intelligentia et in arte aeterna, secundum quam dictum est: fiat, fecit, et factum est; haec etiam respicit triplicem substantiam in Christo, qui est scala nostra, scilicet corporalem, spiritualem et divinam.

  4. Secundum hunc triplicem progressum mens nostra tres habet aspectus principales. Unus est ad corporalia exteriora, secundum quem vocatur animalitas seu sensualitas; alius intra se et in se, secundum quem dicitur spiritus; tertius supra se, secundum quem dicitur mens. — Ex quibus omnibus disponere se debet ad conscendendum in Deum, ut ipsum diligat ex tota mente, ex toto corde et ex tota anima, in quo consistit perfecta Legis observatio et simul cum hoc sapientia christiana.

  5. Quoniam autem quilibet praedictorum modorum geminatur, secundum quod contingit considerare Deum ut alpha et omega, seu in quantum contingit videre Deum in unoquoque praedictorum modorum ut per speculum et ut in speculo, seu quia una istarum considerationum habet commisceri alteri sibi coniunctae et habet considerari in sua puritate: hinc est, quod necesse est, hos tres gradus principales ascendere ad senarium, ut, sicut Deus sex diebus perfecit universum mundum et in septimo requievit; sic minor mundus sex gradibus illuminationum sibi succedentium ad quietem contemplationis ordinatissime perducatur. — In cuius rei figura sex gradibus ascendebatur ad thronum Salomonis; Seraphim, quae vidit Isaias, senas alas habebant; post sex dies vocavit Dominus Moysen de medio caliginis, et Christus post sex dies, ut dicitur in Matthaeo, duxit discipulos in montem et transfiguratus est ante eos.

  6. Iuxta igitur sex gradus ascensionis in Deum sex sunt gradus potentiarum animae, per quos ascendimus ab imis ad summa, ab exterioribus ad intima, a temporalibus conscendimus ad aeterna, scilicet sensus, imaginatio, ratio, intellectus, intelligentia et apex mentis seu synderesis scintilla. Hos gradus in nobis habemus plantatos per naturam, deformatos per culpam, reformatos per gratiam; purgandos per iustitiam, exercendos per scientiam, perficiendos per sapientiam.

  7. Secundum enim primam naturae institutionem creatus fuit homo habilis ad contemplationis quietem, et ideo posuit eum Deus in paradiso deliciarum. Sed avertens se a vero lumine ad commutabile bonum, incurvatus est ipse per culpam propriam, et totum genus suum per originale peccatum, quod dupliciter infecit humanam naturam, scilicet ignorantia mentem et concupiscentia carnem; ita quod excaecatus homo et incurvatus in tenebris sedet et caeli lumen non videt, nisi succurrat gratia cum iustitia contra concupiscentiam, et scientia cum sapientia contra ignorantiam. Quod totum fit per Iesum Christum, qui factus est nobis a Deo sapientia et iustitia, et sanctificatio et redemptio. Qui cum sit Dei virtus et Dei sapientia, sit Verbum incarnatum plenum gratiae et veritatis, gratiam et veritatem fecit, gratiam scilicet caritatis infudit, quae, cum sit de corde puro et conscientia bona et fide non ficta, totam animam rectificat secundum triplicem ipsius aspectum supradictum; scientiam veritatis edocuit secundum triplicem modum theologiae, scilicet symbolicae, propriae et mysticae, ut per symbolicam recte utamur sensibilibus, per propriam recte utamur intelligibilibus, per mysticam rapiamur ad supermentales excessus.

  8. Qui igitur vult in Deum ascendere necesse est, ut vitata culpa deformante naturam, naturales potentias supradictas exerceat ad gratiam reformantem, et hoc per orationem; ad iustitiam purificantem, et hoc in conversatione; ad scientiam illuminantem, et hoc in meditatione; ad sapientiam perficientem, et hoc in contemplatione. Sicut igitur ad sapientiam nemo venit nisi per gratiam, iustitiam et scientiam; sic ad contemplationem non venitur nisi per meditationem perspicuam, conversationem sanctam et orationem devotam. Sicut igitur gratia fundamentum est rectitudinis voluntatis et illustrationis perspicuae rationis; sic primo orandum est nobis, deinde sancte vivendum, tertio veritatis spectaculis intendendum et intendendo gradatim ascendendum, quousque veniatur ad montem excelsum, ubi videatur Deus deorum in Sion.

  9. Quoniam igitur prius est ascendere quam descendere in scala Iacob, primum gradum ascensionis collocemus in imo, ponendo totum istum mundum sensibilem nobis tanquam speculum, per quod transeamus ad Deum, opificem summum, ut simus veri Hebraei transeuntes de Aegypto ad terram Patribus repromissam, simus etiam Christiani cum Christo transeuntes ex hoc mundo ad Patrem, simus et sapientiae amatores, quae vocat et dicit: Transite ad me omnes, qui concupiscitis me, et a generationibus meis adimplemini. A magnitudine namque speciei et creaturae cognoscibiliter poterit Creator horum videri.

  10. Relucet autem Creatoris summa potentia et sapientia et benevolentia in rebus creatis, secundum quod hoc tripliciter nuntiat sensus carnis sensui interiori. Sensus enim carnis aut deservit intellectui rationabiliter investiganti, aut fideliter credenti, aut intellectualiter contemplanti. Contemplans considerat rerum existentiam actualem, credens rerum decursum habitualem, ratiocinans rerum praecellentiam potentialem.

  11. Primo modo aspectus contemplantis, res in se ipsis considerans, videt in eis pondus, numerum et mensuram: pondus quoad situm, ubi inclinantur, numerum, quo distinguuntur, et mensuram, qua limitantur. Ac per hoc videt in eis modum, speciem et ordinem, nec non substantiam, virtutem et operationem. Ex quibus consurgere potest sicut ex vestigio ad intelligendum potentiam, sapientiam et bonitatem Creatoris immensam.

  12. Secundo modo aspectus fidelis, considerans hunc mundum, attendit originem, decursum et terminum. Nam fide credimus, aptata esse saecula Verbo vitae; fide credimus, trium legum tempora, scilicet naturae, Scripturae et gratiae sibi succedere et ordinatissime decurrisse; fide credimus, mundum per finale iudicium terminandum esse: in primo potentiam, in secundo providentiam, in tertio iustitiam summi principii advertentes.

  13. Tertio modo aspectus ratiocinabiliter investigantis videt, quaedam tantum esse, quaedam autem esse et vivere, quaedam vero esse, vivere et discernere; et prima quidem esse minora, secunda media, tertia meliora. — Videt iterum, quaedam esse tantum corporalia, quaedam partim corporalia, partim spiritualia; ex quo advertit, aliqua esse mere spiritualia tanquam utrisque meliora et digniora. — Videt nihilominus, quaedam esse mutabilia et corruptibilia, ut terrestria, quaedam mutabilia, et incorruptibilia, ut caelestia; ex quo advertit, quaedam esse immutabilia et incorruptibilia, ut supercaelestia. Ex his ergo visibilibus consurgit ad considerandum Dei potentiam, sapientiam et bonitatem ut entem, viventem et intelligentem, mere spiritualem et incorruptibilem et intransmutabilem.

  14. Haec autem consideratio dilatatur secundum septiformem conditionem creaturarum, quae est divinae potentiae, sapientiae et bonitatis testimonium septiforme, si consideretur cunctarum rerum origo, magnitudo, multitudo, pulcritudo, plenitudo, operatio et ordo. — Origo namque rerum secundum creationem, distinctionem et ornatum quantum ad opera sex dierum divinam praedicat potentiam cuncta de nihilo producentem, sapientiam cuncta lucide distinguentem et bonitatem cuncta largiter adornantem. — Magnitudo autem rerum secundum molem longitudinis, latitudinis et profunditatis; secundum excellentiam virtutis longe, late et profunde se extendentis, sicut patet in diffusione lucis; secundum efficaciam operationis intimae, continuae et diffusae, sicut patet in operatione ignis, manifeste indicat immensitatem potentiae, sapientiae et bonitatis trini Dei, qui in cunctis rebus per potentiam, praesentiam et essentiam incircumscriptus existit. — Multitudo vero rerum secundum diversitatem generalem, specialem et individualem in substantia, in forma seu figura et efficacia ultra omnem humanam aestimationem, manifeste trium praedictarum conditionum in Deo immensitatem insinuat et ostendit. — Pulcritudo autem rerum secundum varietatem luminum, figurarum et colorum in corporibus simplicibus, mixtis et etiam complexionatis, sicut in corporibus caelestibus et mineralibus, sicut lapidibus et metallis, plantis et animalibus, tria praedicta evidenter proclamat. — Plenitudo autem rerum, secundum quod materia est plena formis secundum rationes seminales; forma est plena virtute secundum activam potentiam; virtus est plena effectibus secundum efficientiam, idipsum manifeste declarat. — Operatio multiplex, secundum quod est naturalis, secundum quod est artificialis, secundum quod est moralis, sua multiplicissima varietate ostendit immensitatem illius virtutis, artis et bonitatis, quae quidem est omnibus causa essendi, ratio intelligendi et ordo vivendi. — Ordo autem secundum rationem durationis, situationis et influentiae, scilicet per prius et posterius, superius et inferius, nobilius et ignobilius, in libro creaturae insinuat manifeste primi principii primitatem, sublimitatem et dignitatem quantum ad infinitatem potentiae; ordo vero divinarum legum, praeceptorum et iudiciorum in libro Scripturae immensitatem sapientiae; ordo autem divinorum Sacramentorum, beneficiorum et retributionum in corpore Ecclesiae immensitatem bonitatis, ita quod ipse ordo nos in primum et summum, potentissimum, sapientissimum et optimum evidentissime manuducit.

  15. Qui igitur tantis rerum creaturarum splendoribus non illustratur caecus est; qui tantis clamoribus non evigilat surdus est; qui ex omnibus his effectibus Deum non laudat mutus est; qui ex tantis indiciis primum principium non advertit stultus est. — Aperi igitur oculos, aures spirituales admove, labia tua solve et cor tuum appone, ut in omnibus creaturis Deum tuum videas, audias, laudes, diligas et colas; magnifices et honores, ne forte totus contra te orbis terrarum consurgat. Nam ob hoc pugnabit orbis terrarum contra insensatos, et econtra sensatis erit materia gloriae, qui secundum Prophetam possunt dicere: Delectasti me, Domine, in factura tua, et in operibus manuum tuarum exsultabo. Quam magnificata sunt opera tua, Domine! omnia in sapientia fecisti, impleta est terra possessione tua.

Caput II: De speculatione Dei in vestigiis suis in hoc sensibili mundo.

  1. Sed quoniam circa speculum sensibilium non solum contingit contemplari Deum per ipsa tanquam per vestigia, verum etiam in ipsis, in quantum est in eis per essentiam, potentiam et praesentiam; et hoc considerare est altius quam praecedens: ideo huiusmodi consideratio secundum tenet locum tanquam secundus contemplationis gradus, quo debemus manuduci ad contemplandum Deum in cunctis creaturis, quae ad mentem nostram intrant per corporales sensus.

  2. Notandum igitur, quod iste mundus, qui dicitur macrocosmus, intrat ad animam nostram, quae dicitur minor mundus, per portas quinque sensuum, secundum ipsorum sensibilium apprehensionem, oblectationem et diiudicationem. — Quod patet sic: quia in eo quaedam sunt generantia, quaedam generata, quaedam gubernantia, haec et illa. Generantia sunt corpora simplicia, scilicet corpora caelestia et quatuor elementa. Nam ex elementis per virtutem lucis conciliantis contrarietatem elementorum in mixtis habent generari et produci, quaecumque generantur et producuntur per operationem virtutis naturalis. — Generata vero sunt corpora ex elementis composita, sicut mineralia, vegetabilia, sensibilia et corpora humana. — Regentia haec et illa sunt substantiae spirituales, sive omnino coniunctae, ut sunt animae brutales, sive coniunctae separabiliter, ut sunt spiritus rationales, sive omnino separatae, ut sunt spiritus caelestes, quos philosophi Intelligentias, nos Angelos appellamus. Quibus secundum philosophos competit movere corpora caelestia, ac per hoc eis attribuitur administratio universi, suscipiendo a prima causa, scilicet Deo, virtutis influentiam, quam refundunt secundum opus gubernationis, quod respicit rerum consistentiam naturalem. Secundum autem theologos attribuitur eisdem regimen universi secundum imperium summi Dei quantum ad opera reparationis, secundum quae dicuntur administratorii spiritus, missi propter eos qui hereditatem capiunt salutis.

  3. Homo igitur, qui dicitur minor mundus, habet quinque sensus quasi quinque portas, per quas intrat cognitio omnium, quae sunt in mundo sensibili, in animam ipsius. Nam per visum intrant corpora sublimia et luminosa et cetera colorata, per tactum vero corpora solida et terrestria, per tres vero sensus intermedios intrant intermedia, ut per gustum aquea, per auditum aerea, per odoratum vaporabilia, quae aliquid habent de natura humida, aliquid de aerea, aliquid de ignea seu calida, sicut patet in fumo ex aromatibus resoluto. Intrant igitur per has portas tam corpora simplicia quam etiam composita, ex his mixta. Quia vero sensu percipimus non solum haec sensibilia particularia, quae sunt lux, sonus, odor, sapor et quatuor primariae qualitates, quas apprehendit tactus; verum etiam sensibilia communia, quae sunt numerus, magnitudo, figura, quies et motus; et omne, quod movetur, ab alio movetur, et quaedam a se ipsis moventur et quiescunt, ut sunt animalia: dum per hos quinque sensus motus corporum apprehendimus, manuducimur ad cognitionem motorum spiritualium tanquam per effectum in cognitionem causarum.

  4. Intrat igitur quantum ad tria rerum genera in animam humanam per apprehensionem totus iste sensibilis mundus. Haec autem sensibilia exteriora sunt quae primo ingrediuntur in animam per portas quinque sensuum; intrant, inquam, non per substantias, sed per similitudines suas, primo generatas in medio et de medio in organo et de organo exteriori in interiori et de hoc in potentiam apprehensivam; et sic generatio speciei in medio et de medio in organo et conversio potentiae apprehensivae super illam facit apprehensionem omnium eorum quae exterius anima apprehendit.

  5. Ad hanc apprehensionem, si sit rei convenientis, sequitur oblectatio. Delectatur autem sensus in obiecto per similitudinem abstractam percepto vel ratione speciositatis, sicut in visu, vel ratione suavitatis, sicut in odoratu et auditu, vel ratione salubritatis, sicut in gustu et tactu, appropriate loquendo. Omnis autem delectatio est ratione proportionalitatis. Sed quoniam species tenet rationem formae, virtutis et operationis, secundum quod habet respectum ad principium, a quo manat, ad medium, per quod transit, et ad terminum, in quem agit; ideo proportionalitas aut attenditur in similitudine, secundum quod tenet rationem speciei seu formae, et sic dicitur speciositas, quia pulcritudo nihil aliud est quam aequalitas numerosa, seu quidam par- tium situs cum coloris suavitate?» Aut attenditur proportionalitas, in quantum tenet rationem potentiae seu virtutis, et sic dicitur suavitas, cum virtus agens non improportionaliter excedit recipientem; quia sensus tristatur in extremis et in mediis delectatur. Aut attenditur, in quantum tenet rationem efficaciae et impressionis, quae tunc est proportionalis, quando agens imprimendo replet indigentiam patientis, et hoc est salvare et nutrire ipsum, quod maxime apparet in gustu et tactu. Et sic per oblectationem delectabilia exteriora secundum triplicem rationem delectandi per similitudinem intrant in animam.

  6. Post hanc apprehensionem et oblectationem fit diiudicatio, qua non solum diiudicatur, utrum hoc sit album, vel nigrum, quia hoc pertinet ad sensum particularem; non solum, utrum sit salubre, vel nocivum, quia hoc pertinet ad sensum interiorem; verum etiam, qua diiudicatur et ratio redditur, quare hoc delectat; et in hoc actu inquiritur de ratione delectationis, quae in sensu percipitur ab obiecto. Hoc est autem, cum quaeritur ratio pulcri, suavis et salubris; et invenitur, quod haec est proportio aequalitatis. Ratio autem aequalitatis est eadem in magnis et parvis nec extenditur dimensionibus nec succedit seu transit cum transeuntibus nec motibus alteratur. Abstrahit igitur a loco, tempore et motu, ac per hoc est incommutabilis, incircumscriptibilis, interminabilis et omnino spiritualis. Diiudicatio igitur est actio, quae speciem sensibilem, sensibiliter per sensus acceptam introire facit depurando et abstrahendo in potentiam intellectivam. Et sic totus iste mundus introire habet in animam humanam per portas sensuum secundum tres operationes praedictas.

  7. Haec autem omnia sunt vestigia, in quibus speculari possumus Deum nostrum. — Nam cum species apprehensa sit similitudo in medio genita et deinde ipsi organo impressa et per illam impressionem in suum principium, scilicet in obiectum cognoscendum, ducat; manifeste insinuat, quod illa lux aeterna generat ex se similitudinem seu splendorem coaequalem, consubstantialem et coaeternalem; et quod ille qui est imago invisibilis Dei et splendor gloriae et figura substantiae eius, qui ubique est per primam sui generationem, sicut obiectum in toto medio suam generat similitudinem, per gratiam unionis unitur, sicut species corporali organo, individuo rationalis naturae, ut per illam unionem nos reduceret ad Patrem sicut ad fontale principium et obiectum. Si ergo omnia cognoscibilia habent sui speciem generare, manifeste proclamant, quod in illis tanquam in speculis videri potest aeterna generatio Verbi, Imaginis et Filii a Deo Patre aeternaliter emanantis.

  8. Secundum hunc modum species delectans ut speciosa, suavis et salubris insinuat, quod in illa prima specie est prima speciositas, suavitas et salubritas, in qua est summa proportionalitas et aequalitas ad generantem; in qua est virtus, non per phantasma, sed per veritatem apprehensionis illabens; in qua est impressio salvans et sufficiens et omnem apprehendentis indigentiam expellens. Si ergo « delectatio est coniunctio convenientis cum conveniente »; et solius Dei similitudo tenet rationem summe speciosi, suavis et salubris; et unitur secundum veritatem et secundum intimitatem et secundum plenitudinem replentem omnem capacitatem: manifeste videri potest, quod in solo Deo est fontalis et vera delectatio, et quod ad ipsam ex omnibus delectationibus manuducimur requirendam.

  9. Excellentiori autem modo et immediatiori diiudicatio ducit nos in aeternam veritatem certius speculandam. Si enim diiudicatio habet fieri per rationem abstrahentem a loco, tempore et mutabilitate, ac per hoc a dimensione, successione et transmutatione, per rationem immutabilem et incircumscriptibilem et interminabilem; nihil autem est omnino immutabile, incircumscriptibile et interminabile, nisi quod est aeternum; omne autem quod est aeternum num, est Deus, vel in Deo: si ergo omnia, quaecumque certius diiudicamus, per huiusmodi rationem diiudicamus; patet, quod ipse est ratio omnium rerum et regula infallibilis et lux veritatis, in qua cuncta relucent infallibiliter, indelebiliter, indubitanter, irrefragabiliter, indiiudicabiliter, incommutabiliter, incoarctabiliter, interminabiliter, indivisibiliter et intellectualiter. Et ideo leges illae, per quas iudicamus certitudinaliter de omnibus sensibilibus, in nostram considerationem venientibus; cum sint infallibiles et indubitabiles Intellectui apprehendentis, sint indelebiles a memoria recolentis tanquam semper praesentes, sint irrefragabiles et indiiudicabiles intellectui iudicantis, quia, ut dicit Augustinus! «nullus de eis iudicat, sed per illas»: necesse est, eas esse incommutabiles et incorruptibiles tanquam necessarias, incoarctabiles tanquam incircumscriptas, interminabiles tanquam aeternas, ac per hoc indivisibiles tanquam intellectuales et incorporeas, non factas, sed increatas, aeternaliter existentes in arte aeterna, a qua, per quam et secundum quam formantur formosa omnia; et ideo nec certitudinaliter iudicari possunt nisi per illam quae non tantum fuit forma cuncta producens, verum etiam cuncta conservans et distinguens, tanquam ens in omnibus formam tenens et regula dirigens, et per quam diiudicat mens nostra cuncta, quae per sensus intrant in ipsam.

  10. Haec autem speculatio dilatatur secundum considerationem septem differentiarum numerorum, quibus quasi septem gradibus conscenditur in Deum, secundum quod ostendit Augustinus in libro de Vera Religione et in sexto Musicae, ubi assignat differentias numerorum gradatim conscendentium ab his sensibilibus usque ad Opificem omnium, ut in omnibus videatur Deus.

Dicit enim, numeros esse in corporibus et maxime in sonis et vocibus, et hos vocat sonantes; numeros ab his abstractos et in sensibus nostris receptos, et hos vocat occursores; numeros ab anima procedentes in corpus, sicut patet in gesticulationibus et saltationibus, et hos vocat progressores; numeros in delectationibus sensuum ex conversione intentionis super speciem receptam, et hos vocat sensuales; numeros in memoria retentos, et hos vocat memoriales; numeros etiam, per quos de his omnibus iudicamus, et hos vocat iudiciales, qui, ut dictum est, necessario sunt supra mentem tanquam infallibiles et indiiudicabiles. Ab his autem imprimuntur mentibus nostris numeri artificiales, quos tamen inter illos gradus non enumerat Augustinus, quia connexi sunt iudicialibus; et ab his manant numeri progressores, ex quibus creantur numerosae formae artificiatorum, ut a summis per media ordinatus fiat descensus ad infima. Ad hos etiam gradatim ascendimus a numeris sonantibus, mediantibus occursoribus, sensualibus et memorialibus.

Cum igitur omnia sint pulcra et quodam modo delectabilia; et pulcritudo et delectatio non sint absque proportione; et proportio primo sit in numeris: necesse est, omnia esse numerosa; ac per hoc « numerus est praecipuum in animo Conditoris exemplar» et in rebus praecipuum vestigium ducens in Sapientiam. Quod cum sit omnibus evidentissimum et Deo propinquissimum, propinquissime quasi per septem differentias ducit in Deum et facit, eum cognosci in cunctis corporalibus et sensibilibus, dum numerosa apprehendimus, in numerosis proportionibus delectamur et per numerosarum proportionum leges irrefragabiliter iudicamus.

  1. Ex his duobus gradibus primis, quibus manuducimur ad speculandum Deum in vestigiis quasi ad modum duarum alarum descendentium circa pedes, colligere possumus, quod omnes creaturae istius sensibilis mundi animum contemplantis et sapientis ducunt in Deum aeternum, pro eo quod illius primi principii potentissimi, sapientissimi et optimi, illius aeternae originis, lucis et plenitudinis, illius, inquam, artis efficientis, exemplantis et ordinantis; sunt umbrae, resonantiae et picturae, sunt vestigia, simulacra, et spectacula nobis ad contuendum Deum proposita et signa, divinitus data; quae, inquam, sunt exemplaria vel potius exemplata, proposita mentibus adhuc rudibus et sensibilibus, ut per sensibilia, quae vident, transferantur ad intelligibilia, quae non vident, tanquam per signa ad signata.

  2. Significant autem huiusmodi creaturae huius mundi sensibilis Invisibilia Dei, partim quia Deus est omnis creaturae origo, exemplar et finis, et omnis effectus est signum causae, et exemplatum exemplaris, et via finis, ad quem ducit; partim ex propria repraesentatione; partim ex prophetica praefiguratione; partim ex angelica operatione; partim ex superaddita institutione. Omnis enim creatura ex natura est illius aeternae sapientiae quaedam effigies et similitudo, sed specialiter illa quae in libro Scripturae per spiritum prophetiae assumta est ad spiritualium praefigurationem; specialius autem illae creaturae, in quarum effigie Deus angelico ministerio voluit apparere; specialissime vero ea quam voluit ad significandum instituere, quae tenet non solum rationem signi secundum nomen commune, verum etiam Sacramenti.

  3. Ex quibus omnibus colligitur, quod Invisibilia Dei a creatura mundi, per ea quae facta sunt intellecta, conspiciuntur; ita, ut qui nolunt ista advertere et Deum in his omnibus cognoscere, benedicere et amare inexcusabiles sint, dum nolunt transferri de tenebris in admirabile lumen Dei. Deo autem gratias per Iesum Christum, Dominum nostrum, qui nos de tenebris transtulit in admirabile lumen suum, dum per haec lumina exterius data ad speculum mentis nostrae, in quo relucent divina, disponimur ad reintrandum.

Caput III: De speculatione Dei per suam imaginem naturalibus potentiis insignitam.

  1. Quoniam autem duo gradus praedicti, ducendo nos in Deum per vestigia sua, per quae in cunctis creaturis relucet, manuduxerunt nos usque ad hoc, ut ad nos reintraremus, in mentem scilicet nostram, in qua divina relucet imago; hinc est, quod iam tertio loco, ad nosmetipsos intrantes et quasi atrium forinsecus relinquentes, in sanctis?, scilicet anteriori parte tabernaculi, conari debemus per speculum videre Deum; ubi ad modum candelabri relucet lux veritatis in facie nostrae mentis, in qua scilicet resplendet imago beatissimae Trinitatis.

Intra igitur ad te et vide, quoniam mens tua amat ferventissime semetipsam; nec se posset amare, nisi se nosset; nec se nosset, nisi sui meminisset, quia nihil capimus per intelligentiam, quod non sit praesens apud nostram memoriam; et ex hoc advertis, animam tuam triplicem habere potentiam, non oculo carnis, sed oculo rationis. Considera igitur harum trium potentiarum operationes et habitudines, et videre poteris Deum per te tanquam per imaginem, quod est videre per speculum in aenigmate.

  1. Operatio autem memoriae est retentio et repraesentatio non solum praesentium, corporalium et temporalium, verum etiam succedentium, simplicium et sempiternalium. — Retinet namque memoria praeterita per recordationem, praesentia per susceptionem, futura per praevisionem. — Retinet etiam simplicia, sicut principia quantitatum continuarum et discretarum?, ut punctum, instans et unitatem, sine quibus impossibile est meminisse aut cogitare ea quae principiantur per haec. — Retinet nihilominus scientiarum principia et dignitates ut sempiternalia et sempiternaliter, quia nunquam potest sic oblivisci eorum, dum ratione utatur, quin ea audita approbet et eis assentiat, non tanquam de novo percipiat, sed tanquam sibi innata et familiaria recognoscat; sicut patet, si proponatur alicui: « De quolibet affirmatio, vel negatio »; vel: « Omne totum est maius sua parte », vel quaecumque alia dignitas, cui non est contradicere « ad interius rationem ».

Ex prima igitur retentione actuali omnium temporalium, praeteritorum scilicet, praesentium et futurorum, habet effigiem aeternitatis, cuius praesens indivisibile ad omnia tempora se extendit. — Ex secunda, apparet, quod ipsa non solum habet ab exteriori formari per phantasmata, verum etiam a superiori suscipiendo et in se habendo simplices formas, quae non possunt introire per portas sensuum et sensibilium phantasias?. — Ex tertia habetur, quod ipsa habet lucem incommutabilem sibi praesentem, in qua meminit invariabilium veritatum. — Et sic per operationes memoriae apparet, quod ipsa anima est imago Dei et similitudo adeo sibi praesens et eum habens praesentem, quod eum actu capit et per potentiam « capax eius est et particeps esse potest ».

  1. Operatio autem virtutis intellectivae est in perceptione intellectus terminorum, propositionum et illationum. — Capit autem intellectus terminorum significata, cum comprehendit, quid est unumquodque per definitionem. Sed definitio habet fieri per superiora, et illa per superiora definiri habent, usquequo veniatur ad suprema et generalissima, quibus ignoratis, non possunt intelligi definitive inferiora. Nisi igitur cognoscatur, quid est ens per se, non potest plene sciri definitio alicuius specialis substantiae. Nec ens per se cognosci potest, nisi cognoscatur cum suis conditionibus, quae sunt: unum, verum, bonum. Ens autem, cum possit cogitari ut diminutum et ut completum, ut imperfectum et ut perfectum, ut ens in potentia, et ut ens in actu, ut ens secundum quid et ut ens simpliciter, ut ens in parte et ut ens totaliter, ut ens transiens et ut ens manens, ut ens per aliud et ut ens per se, ut ens permixtum non-enti et ut ens purum, ut ens dependens et ut ens absolutum, ut ens posterius et ut ens prius, ut ens mutabile et ut ens immutabile, ut ens simplex et ut ens compositum: cum « privationes et defectus nullatenus possint cognosci nisi per positiones », non venit intellectus noster ut plene resolvens intellectum alicuius entium creatorum, nisi iuvetur ab intellectu entis purissimi, actualissimi, completissimi et absoluti; quod est ens simpliciter et aeternum, in quo sunt rationes omnium in sua puritate. Quomodo autem sciret intellectus, hoc esse ens defectivum et incompletum, si nullam haberet cognitionem entis absque omni defectu? Et sic de aliis conditionibus praelibatis.

Intellectum autem propositionum tunc intellectus dicitur veraciter comprehendere, cum certitudinaliter scit, illas veras esse; et hoc scire est scire, quoniam non potest falli in illa comprehensione. Scit enim, quod veritas illa non potest aliter se habere; scit igitur, illam veritatem esse incommutabilem. Sed cum ipsa mens nostra sit commutabilis, illam sic incommutabiliter relucentem non potest videre nisi per aliquam lucem omnino incommutabiliter radiantem, quam impossibile est esse creaturam mutabilem. Scit igitur in illa luce, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, quae est lux vera et Verbum in principio apud Deum.

Intellectum vero illationis tunc veraciter percipit noster intellectus, quando videt, quod conclusio necessario sequitur ex praemissis; quod non solum videt in terminis necessariis, verum etiam in contingentibus, ut: si homo currit, homo movetur. Hanc autem necessariam habitudinem percipit non solum in rebus entibus, verum etiam in non-entibus. Sicut enim, homine existente, sequitur: si homo currit, homo movetur; sic etiam, non existente. Huiusmodi igitur illationis necessitas non venit ab existentia rei in materia, quia est contingens, nec ab existentia rei in anima, quia tunc esset fictio, si non esset in re: venit igitur ab exemplaritate in arte aeterna, secundum quam res habent aptitudinem et habitudinem ad invicem secundum illius aeternae artis repraesentationem. Omnis igitur, ut dicit Augustinus de Vera Religione?, vere ratiocinantis lumen accenditur ab illa veritate et ad ipsam nititur pervenire. — Ex quo manifeste apparet, quod coniunctus sit intellectus noster ipsi aeternae veritati, dum non nisi per illam docentem nihil verum potest certitudinaliter capere. Videre igitur per te potes veritatem, quae te docet, si te concupiscentiae et phantasmata non impediant et se tanquam nubes inter te et veritatis radium non interponant.

  1. Operatio autem virtutis electivae attenditur in consilio, iudicio et desiderio. — Consilium autem est in inquirendo, quid sit melius, hoc an illud. Sed melius non dicitur nisi per accessum ad optimum; accessus autem est secundum maiorem assimilationem: nullus ergo scit, utrum hoc sit illo melius, nisi sciat, illud optimo magis assimilari. Nullus autem scit, aliquid alii magis assimilari, nisi illud cognoscat; non enim scio, hunc esse similem Petro, nisi sciam vel cognoscam Petrum: omni igitur consilianti necessario est impressa notio summi boni.

Iudicium autem certum de consiliabilibus est per aliquam legem. Nullus autem certitudinaliter iudicat per legem, nisi certus sit, quod illa lex recta est, et quod ipsam iudicare non debet; sed mens nostra iudicat de se ipsa: cum igitur non possit iudicare de lege, per quam iudicat; lex illa superior est mente nostra, et per hanc iudicat, secundum quod sibi impressa est. Nihil autem est superius mente humana, nisi solus ille qui fecit eam: igitur in iudicando deliberativa nostra pertingit ad divinas leges, si plena resolutione dissolvat.

Desiderium autem principaliter est illius quod maxime ipsum movet. Maxime autem movet quod maxime amatur; maxime autem amatur esse beatum; beatum autem esse non habetur nisi per optimum et finem ultimum: nihil igitur appetit humanum desiderium nisi quia summum bonum, vel quia est ad illud, vel quia habet aliquam effigiem illius. Tanta est vis summi boni, ut nihil nisi per illius desiderium a creatura possit amari, quae tunc fallitur et errat, cum effigiem et simulacrum pro veritate acceptat.

Vide igitur, quomodo anima Deo est propinqua, et quomodo memoria in aeternitatem, intelligentia in veritatem, electiva potentia ducit in bonitatem summam secundum operationes suas.

  1. Secundum autem harum potentiarum ordinem et originem et habitudinem ducit in ipsam beatissimam Trinitatem. — Nam ex memoria oritur intelligentia ut ipsius proles, quia tunc intelligimus, cum similitudo, quae est in memoria, resultat in acie intellectus, quae nihil aliud est quam verbum; ex memoria et intelligentia spiratur amor tanquam nexus amborum. Haec tria, scilicet mens generans, verbum et amor, sunt in anima quoad memoriam, intelligentiam et voluntatem, quae sunt consubstantiales, coaequales et coaevae, se invicem circumincedentes. Si igitur Deus perfectus est spiritus, habet memoriam, intelligentiam et voluntatem, habet et Verbum genitum et Amorem spiratum, qui necessario distinguuntur, cum unus ab altero producatur, non essentialiter, non accidentaliter, ergo personaliter.

Dum igitur mens se ipsam considerat, per se tanquam per speculum consurgit ad speculandam Trinitatem beatam, Patris, Verbi et Amoris, trium personarum coaeternarum, coaequalium et consubstantialium, ita quod quilibet in quolibet est aliorum, unus tamen non est alius, sed ipsi tres sunt unus Deus.

  1. Ad hanc speculationem, quam habet anima de suo principio trino et uno per trinitatem suarum potentiarum, per quas est imago Dei, iuvatur per lumina scientiarum, quae ipsam perficiunt et informant et Trinitatem beatissimam tripliciter repraesentant. — Nam omnis philosophia aut est naturalis, aut rationalis, aut moralis. Prima agit de causa essendi, et ideo ducit in potentiam Patris; secunda de ratione intelligendi, et ideo ducit in sapientiam Verbi; tertia de ordine vivendi, et ideo ducit in bonitatem Spiritus sancti.

Rursus, prima dividitur in metaphysicam, mathematicam et physicam. Et prima est de rerum essentiis, secunda de numeris et figuris, tertia de naturis, virtutibus et operationibus diffusivis. Et ideo prima in primum principium, Patrem, secunda in eius imaginem, Filium, tertia ducit in Spiritus sancti donum.

Secunda dividitur in grammaticam, quae facit potentes ad exprimendum; in logicam, quae facit perspicaces ad arguendum; in rhetoricam, quae facit habiles ad persuadendum sive movendum. Et hoc similiter insinuat mysterium ipsius beatissimae Trinitatis.

Tertia dividitur in monasticam, oeconomicam et politicam. Et ideo prima insinuat primi principii innascibilitatem, secunda Filii familiaritatem, tertia Spiritus sancti liberalitatem.

  1. Omnes autem hae scientiae habent regulas certas et infallibiles tanquam lumina et radios descendentes a lege aeterna in mentem nostram. Et ideo mens nostra tantis splendoribus irradiata et superfusa, nisi sit caeca, manuduci potest per semetipsam ad contemplandam illam lucem aeternam. Huius autem lucis irradiatio et consideratio sapientes suspendit in admirationem et econtra insipientes, qui non credunt, ut intelligant; ducit in perturbationem, ut impleatur illud propheticum: Illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis, turbati sunt omnes insipientes corde.

Caput IV: De speculatione Dei in sua imagine donis gratuitis reformata.

  1. Sed quoniam non solum per nos transeundo, verum etiam in nobis contingit contemplari primum principium; et hoc maius est quam praecedens: ideo hic modus considerandi quartum obtinet contemplationis gradum. Mirum autem videtur, cum ostensum sit, quod Deus sit ita propinquus mentibus nostris, quod tam paucorum est in se ipsis primum principium speculari. Sed ratio est in promptu, quia mens humana, sollicitudinibus distracta, non intrat ad se per memoriam; phantasmatibus obnubilata, non redit ad se per intelligentiam; concupiscentiis illecta, ad se ipsam nequaquam revertitur per desiderium suavitatis internae et laetitiae spiritualis. Ideo totaliter in his sensibilibus iacens, non potest ad se tanquam ad Dei imaginem reintrare.

  2. Et quoniam, ubi quis ceciderit, necesse habet ibidem recumbere, nisi apponat quis et adiiciat, ut resurgat; non potuit anima nostra perfecte ab his sensibilibus relevari ad contuitum sui et aeternae Veritatis in se ipsa, nisi Veritas, assumta forma humana in Christo, fieret sibi scala reparans priorem scalam, quae fracta fuerat in Adam.

Ideo, quantumcumque sit illuminatus quis lumine naturae et scientiae acquisitae, non potest intrare in se, ut in se ipso delectetur in Domino, nisi mediante Christo, qui dicit: Ego sum ostium. Per me si quis introierit, salvabitur et ingredietur et egredietur et pascua inveniet. Ad hoc autem ostium non appropinquamus, nisi in ipsum credamus, speremus et amemus. Necesse est igitur, si reintrare volumus ad fruitionem Veritatis tanquam ad paradisum, quod ingrediamur per fidem, spem et caritatem mediatoris Dei et hominum Iesu Christi, qui est tanquam lignum vitae in medio paradisi.

  1. Supervestienda est igitur imago mentis nostrae tribus virtutibus theologicis, quibus anima purificatur, illuminatur et perficitur, et sic imago reformatur et conformis supernae Ierusalem efficitur et pars Ecclesiae militantis, quae est proles, secundum Apostolum, Ierusalem caelestis. Ait enim: Illa quae sursum est Ierusalem libera est, quae est mater nostra. — Anima igitur credens, sperans et amans Iesum Christum, qui est Verbum incarnatum, increatum et inspiratum, scilicet via, veritas et vita; dum per fidem credit in Christum tanquam in Verbum increatum, quod est Verbum et splendor Patris, recuperat spiritualem auditum et visum, auditum ad suscipiendum Christi sermones, visum ad considerandum illius lucis splendores. Dum autem spe suspirat ad suscipiendum Verbum inspiratum, per desiderium et affectum recuperat spiritualem olfactum. Dum caritate complectitur Verbum incarnatum, ut suscipiens ab ipso delectationem et ut transiens in illud per ecstaticum amorem, recuperat gustum et tactum. Quibus sensibus recuperatis, dum sponsum suum videt et audit, odoratur, gustat et amplexatur, decantare potest tanquam sponsa Canticum canticorum, quod factum fuit ad exercitium contemplationis secundum hunc quartum gradum, quem nemo capit, nisi qui accipit, quia magis est in experientia affectuali quam in consideratione rationali. In hoc namque gradu, reparatis sensibus interioribus ad sentiendum summe pulcrum, audiendum summe harmonicum, odorandum summe odoriferum, degustandum summe suave, apprehendendum summe delectabile, disponitur anima ad mentales excessus, scilicet per devotionem, admirationem et exsultationem, secundum illas tres exclamationes, quae fiunt in Canticis canticorum. Quarum prima fit per abundantiam devotionis, per quam fit anima sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhae et thuris; secunda per excellentiam admirationis, per quam fit anima sicut aurora, luna et sol, secundum processum illuminationum suspendentium animam ad admirandum sponsum consideratum; tertia per superabundantiam exsultationis, per quam fit anima suavissimae delectationis deliciis affluens, innixa totaliter super dilectum suum.

  2. Quibus adeptis, efficitur spiritus noster hierarchicus ad conscendendum sursum secundum conformitatem ad illam Ierusalem supernam, in quam nemo intrat, nisi prius per gratiam ipsa in cor descendat, sicut vidit Ioannes in Apocalypsi sua. Tunc autem in cor descendit, quando per reformationem imaginis, per virtutes theologicas et per oblectationes spiritualium sensuum et suspensiones excessuum efficitur spiritus noster hierarchicus, scilicet purgatus, illuminatus et perfectus. — Sic etiam gradibus novem ordinum insignitur, dum ordinate in eo interius disponitur nuntiatio, dictatio, ductio, ordinatio, roboratio, imperatio, susceptio, revelatio, unctio, quae gradatim correspondent novem ordinibus Angelorum, ita quod primi trium praedictorum gradus respiciunt in mente humana naturam, tres sequentes industriam, et tres postremi gratiam. Quibus habitis, anima intrando in se ipsam, intrat in supernam Ierusalem, ubi ordines Angelorum considerans, videt in eis Deum, qui habitans in eis omnes eorum operatur operationes. Unde dicit Bernardus ad Eugenium, quod « Deus in Seraphim amat ut caritas, in Cherubim novit ut veritas, in Thronis sedet ut aequitas, in Dominationibus dominatur ut maiestas, in Principatibus regit ut principium, in Potestatibus tuetur ut salus, in Virtutibus operatur ut virtus, in Archangelis revelat ut lux, in Angelis assistit ut pietas ». Ex quibus omnibus videtur Deus omnia in omnibus per contemplationem ipsius in mentibus, in quibus habitat per dona affluentissimae caritatis.

  3. Ad huius autem speculationis gradum specialiter et praecipue adminiculatur consideratio sacrae Scripturae divinitus immissae, sicut philosophia ad praecedentem. Sacra enim Scriptura principaliter est de operibus reparationis. Unde et ipsa praecipue agit de fide, spe et caritate, per quas virtutes habet anima reformari, et specialissime de caritate. De qua dicit Apostolus, quod est finis praecepti, secundum quod est de corde puro et conscientia bona, et fide non ficta. Ipsa est plenitudo Legis, ut dicit idem. Et Salvator noster asserit, totam Legem Prophetasque pendere in duobus praeceptis eiusdem, scilicet dilectione Dei et proximi; quae duo innuuntur in uno sponso Ecclesiae Iesu Christo, qui simul est proximus et Deus, simul frater et dominus, simul etiam rex et amicus, simul Verbum increatum et incarnatum, formator noster et reformator, ut alpha et omega; qui etiam summus hierarcha est, purgans et illuminans et perficiens sponsam, scilicet totam Ecclesiam et quamlibet animam sanctam.

  4. De hoc igitur hierarcha et ecclesiastica hierarchia est tota sacra Scriptura, per quam docemur purgari, illuminari et perfici, et hoc secundum triplicem legem in ea traditam, scilicet naturae, Scripturae et gratiae; vel potius secundum triplicem partem eius principalem, legem scilicet Moysaicam purgantem, revelationem propheticam illustrantem et eruditionem evangelicam perficientem; vel potissimum secundum triplicem eius intelligentiam spiritualem: tropologicam, quae purgat ad honestatem vitae; allegoricam, quae illuminat ad claritatem intelligentiae; anagogicam, quae perficit per excessus mentales et sapientiae perceptiones suavissimas, secundum virtutes praedictas tres theologicas et sensus spirituales reformatos et excessus tres supradictos et actus mentis hierarchicos, quibus ad interiora regreditur mens nostra, ut ibidem speculetur Deum in splendoribus Sanctorum et in eisdem tanquam in cubilibus dormiat in pace et requiescat, sponso adiurante, quod non excitetur, donec de eius voluntate procedat.

  5. Ex his autem duobus gradibus mediis, per quos ingredimur ad contemplandum Deum intra nos tanquam in speculis imaginum creatarum, et hoc quasi ad modum alarum expansarum ad volandum, quae tenebant medium locum, intelligere possumus, quod in divina manuducimur per ipsius animae rationalis potentias naturaliter insitas quantum ad earum operationes, habitudines et habitus scientiales; secundum quod apparet ex tertio gradu. — Manuducimur etiam per ipsius animae potentias reformatas, et hoc gratuitis virtutibus, sensibus spiritualibus et mentalibus excessibus; sicut patet ex quarto. Manuducimur nihilominus per hierarchicas operationes, scilicet purgationis, illuminationis et perfectionis mentium humanarum, per hierarchicas revelationes sacrarum Scripturarum nobis per Angelos datarum, secundum illud Apostoli, quod Lex data est per Angelos in manu Mediatoris. Et tandem manuducimur per hierarchias et hierarchicos ordines, qui in mente nostra disponi habent ad instar supernae Ierusalem.

  6. Quibus omnibus luminibus intellectualibus mens nostra repleta, a divina Sapientia tanquam domus Dei inhabitatur, effecta Dei filia, sponsa et amica; effecta Christi capitis membrum, soror et coheres; effecta nihilominus Spiritus sancti templum, fundatum per fidem, elevatum per spem et Deo dedicatum per mentis et corporis sanctitatem. Quod totum facit sincerissima caritas Christi, quae diffunditur in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis, sine quo Spiritu non possumus scire secreta Dei. Sicut enim quae sunt hominis nemo potest scire nisi spiritus hominis, qui est in illo; ita et quae sunt Dei nemo scit nisi spiritus Dei. — In caritate igitur radicemur et fundemur, ut possimus comprehendere cum omnibus Sanctis, quae sit longitudo aeternitatis, quae latitudo liberalitatis, quae sublimitas maiestatis et quod profundum sapientiae iudicantis.

Caput V: De speculatione divinae unitatis per eius nomen primarium, quod est esse.

  1. Quoniam autem contingit contemplari Deum non solum extra nos et intra nos, verum etiam supra nos: extra per vestigium, intra per imaginem et supra per lumen, quod est signatum supra mentem nostram, quod est lumen Veritatis aeternae, cum « ipsa mens nostra immediate ab ipsa Veritate formetur »; qui exercitati sunt in primo modo intraverunt iam in atrium ante tabernaculum; qui vero in secundo, intraverunt in sancta; qui autem in tertio, intrant cum summo Pontifice in sancta sanctorum; ubi supra arcam sunt Cherubim gloriae obumbrantia propitiatorium; per quae intelligimus duos modos seu gradus contemplandi Dei invisibilia et aeterna, quorum unus versatur circa essentialia Dei, alius vero circa propria personarum.

  2. Primus modus primo et principaliter defigit aspectum in ipsum esse, dicens, quod qui est est primum nomen Dei. Secundus modus defigit aspectum in ipsum bonum, dicens, hoc esse primum nomen Dei. Primum spectat potissime ad vetus testamentum, quod maxime praedicat divinae essentiae unitatem; unde dictum est Moysi: Ego sum qui sum; secundum ad novum, quod determinat personarum pluralitatem, baptizando in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Ideo magister noster Christus, volens adolescentem, qui servaverat Legem, ad evangelicam levare perfectionem, nomen bonitatis Deo principaliter et praecise attribuit. Nemo, inquit, bonus nisi solus Deus. Damascenus igitur sequens Moysen dicit, quod qui est est primum nomen Dei; Dionysius sequens Christum dicit, quod bonum est primum nomen Dei.

  3. Volens igitur contemplari Dei invisibilia quoad essentiae unitatem, primo defigat aspectum in ipsum esse et videat, ipsum esse adeo in se certissimum, quod non potest cogitari non esse, quia ipsum esse purissimum non occurrit nisi in plena fuga non-esse, sicut et nihil in plena fuga esse. Sicut igitur omnino nihil nihil habet de esse nec de eius conditionibus; sic econtra ipsum esse nihil habet de non-esse, nec actu nec potentia, nec secundum veritatem rei nec secundum aestimationem nostram. Cum autem non-esse privatio sit essendi, non cadit in intellectum nisi per esse; esse autem non cadit per aliud, quia omne, quod intelligitur, aut intelligitur ut non ens, aut ut ens in potentia, aut ut ens in actu. Si igitur non ens non potest intelligi nisi per ens, et ens in potentia non nisi per ens in actu; et esse nominat ipsum purum actum entis: esse igitur est quod primo cadit in intellectu, et illud esse est quod est purus actus. Sed hoc non est esse particulare, quod est esse arctatum, quia permixtum est cum potentia, nec esse analogum, quia minime habet de actu, eo quod minime est. Restat igitur, quod illud esse est esse divinum.

  4. Mira igitur est caecitas intellectus, qui non considerat illud quod prius videt et sine quo nihil potest cognoscere. Sed sicut oculus intentus in varias colorum differentias lucem, per quam videt cetera, non videt, et si videt, non advertit; sic oculus mentis nostrae, intentus in entia particularia et universalia, ipsum esse extra omne genus, licet primo occurrat menti, et per ipsum alia, tamen non advertit. Unde verissime apparet, quod «sicut oculus vespertilionis se habet ad lucem, ita se habet oculus mentis nostrae ad manifestissima naturae».; quia assuefactus ad tenebras entium et phantasmata sensibilium, cum ipsam lucem summi esse intuetur, videtur sibi nihil videre; non intelligens, quod ipsa caligo summa est mentis nostrae illuminatio, sicut, quando videt oculus puram lucem, videtur sibi nihil videre.

  5. Vide igitur ipsum purissimum esse, si potes, et occurrit tibi, quod ipsum non potest cogitari ut ab alio acceptum; ac per hoc necessario cogitatur ut omnimode primum, quod nec de nihilo nec de aliquo potest esse. Quid enim est per se, si ipsum esse non est per se nec a se? — Occurrit etiam tibi ut carens omnino non-esse, ac per hoc ut nunquam incipiens, nunquam desinens, sed aeternum. — Occurrit etiam tibi ut nullo modo in se habens, nisi quod est ipsum esse, ac per hoc ut cum nullo compositum, sed simplicissimum. — Occurrit tibi ut nihil habens possibilitatis, quia omne possibile aliquo modo habet aliquid de non-esse, ac per hoc ut summe actualissimum. — Occurrit ut nihil habens defectibilitatis, ac per hoc ut perfectissimum. — Occurrit postremo ut nihil habens diversificationis, ac per hoc ut summe unum.

Esse igitur, quod est esse purum et esse simpliciter et esse absolutum, est esse primarium, aeternum, simplicissimum, actualissimum, perfectissimum et summe unum.

  1. Et sunt haec ita certa, quod non potest ab intelligente ipsum esse cogitari horum oppositum, et unum horum necessario infert aliud. Nam quia simpliciter est esse, ideo simpliciter primum; quia simpliciter primum, ideo non est ab alio factum, nec a se ipso potuit, ergo aeternum. Item, quia primum et aeternum; ideo non ex aliis, ergo simplicissimum. Item, quia primum, aeternum et simplicissimum; ideo nihil est in eo possibilitatis cum actu permixtum, et ideo actualissimum. Item, quia primum, aeternum, simplicissimum, actualissimum; ideo perfectissimum; tali omnino nihil deficit, neque aliqua potest fieri additio. Quia primum, aeternum, simplicissimum, actualissimum, perfectissimum; ideo summe unum. Quod enim per omnimodam superabundantiam dicitur dicitur respectu omnium. «Quod etiam simpliciter per superabundantiam dicitur, impossibile est, ut conveniat nisi uni soli». Unde si Deus nominat esse primarium, aeternum, simplicissimum, actualissimum, perfectissimum; impossibile est, ipsum cogitari non esse, nec esse nisi unum solum. «Audi igitur, Israel, Deus tuus Deus unus est». — Si hoc vides in pura mentis simplicitate, aliqualiter perfunderis aeternae lucis illustratione.

  2. Sed habes unde subleveris in admirationem. Nam ipsum esse est primum et novissimum, est aeternum et praesentissimum, est simplicissimum et maximum, est actualissimum et immutabilissimum, est perfectissimum et immensum, est summe unum et tamen omnimodum. — Si haec pura mente miraris, maiore luce perfunderis, dum ulterius vides, quia ideo est novissimum, quia primum. Quia enim est primum, omnia operatur propter se ipsum; et ideo necesse est, quod sit finis ultimus, initium et consummatio, alpha et omega. — Ideo est praesentissimum, quia aeternum. Quia enim aeternum, non fluit ab alio nec deficit a se ipso nec decurrit ab uno in aliud: ergo nec habet praeteritum nec futurum, sed esse praesens tantum. — Ideo maximum, quia simplicissimum. Quia enim simplicissimum in essentia, ideo maximum in virtute, quia virtus, quanto plus est unita, tanto plus est infinita. — Ideo immutabilissimum, quia actualissimum. Quia enim actualissimum est, ideo est actus purus; et quod tale est nihil novi acquirit, nihil habitum perdit, ac per hoc non potest mutari. — Ideo immensum, quia perfectissimum. Quia enim perfectissimum, nihil potest cogitari ultra ipsum melius, nobilius nec dignius, ac per hoc nihil maius; et omne tale est immensum. — Ideo omnimodum, quia summe unum. Quod enim summe unum est est omnis multitudinis universale principium; ac per hoc ipsum est universalis omnium causa efficiens, exemplans et terminans, sicut «causa essendi, ratio intelligendi et ordo vivendi». Est igitur omnimodum non sicut omnium essentia, sed sicut cunctarum essentiarum superexcellentissima et universalissima et sufficientissima causa; cuius virtus, quia summe unita in essentia, ideo summe infinitissima et multiplicissima in efficacia.

  3. Rursus revertentes dicamus: quia igitur esse purissimum et absolutum, quod est simpliciter esse, est primarium et novissimum, ideo est omnium origo et finis consummans. — Quia aeternum et praesentissimum, ideo omnes durationes ambit et intrat, quasi simul existens earum centrum et circumferentia. — Quia simplicissimum et maximum, ideo totum intra omnia et totum extra, ac per hoc «est sphaera intelligibilis, cuius centrum est ubique et circumferentia nusquam». — Quia actualissimum et immutabilissimum, ideo «stabile manens moveri dat universa». — Quia perfectissimum et immensum, ideo est intra omnia, non inclusum, extra omnia, non exclusum, supra omnia, non elatum, infra omnia, non prostratum. — Quia vero est summe unum et omnimodum, ideo est omnia in omnibus, quamvis omnia sint multa, et ipsum non sit nisi unum; et hoc, quia per simplicissimam unitatem, serenissimam veritatem et sincerissimam bonitatem est in eo omnis virtuositas, omnis exemplaritas et omnis communicabilitas; ac per hoc ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia, et hoc, quia omnipotens, omnisciens et omnimode bonum, quod perfecte videre est esse beatum, sicut dictum est Moysi: Ego ostendam tibi omne bonum.

Caput VI: De speculatione beatissimae Trinitatis in eius nomine, quod est bonum.

  1. Post considerationem essentialium elevandus est oculus intelligentiae ad contuitionem beatissimae Trinitatis, ut alter Cherub iuxta alterum statuatur. Sicut autem visionis essentialium ipsum esse est principium radicale et nomen, per quod cetera innotescunt; sic contemplationis emanationum ipsum bonum est principalissimum fundamentum.

  2. Vide igitur et attende, quoniam optimum quod simpliciter est quo nihil melius cogitari potest; et hoc tale sic est, quod non potest recte cogitari non esse, quia omnino melius est esse quam non esse; sic est, quod non potest recte cogitari, quin cogitetur trinum et unum. Nam «bonum dicitur diffusivum sui»; summum igitur bonum summe diffusivum est sui. Summa autem diffusio non potest esse, nisi sit actualis et intrinseca, substantialis et hypostatica, naturalis et voluntaria, liberalis et necessaria, indeficiens et perfecta. Nisi igitur in summo bono aeternaliter esset productio actualis et consubstantialis, et hypostasis aeque nobilis, sicut est producens, per modum generationis et spirationis — ita quod sit aeternalis principii aeternaliter comprincipiantis — ita quod esset dilectus et condilectus, genitus et spiratus, hoc est Pater et Filius et Spiritus sanctus; nequaquam esset summum bonum, quia non summe se diffunderet. Nam diffusio ex tempore in creatura non est nisi centralis vel punctalis respectu immensitatis bonitatis aeternae; unde et potest aliqua diffusio cogitari maior illa, ea videlicet, in qua diffundens communicat alteri totam substan- tiam et naturam. Non igitur summum bonum esset, si re, vel intellectu illa carere posset.

Si igitur potes mentis oculo contueri puritatem bonitatis, quae est actus purus principii caritative diligentis amore gratuito et debito et ex utroque permixto, quae est diffusio plenissima per modum naturae et voluntatis, quae est diffusio per modum Verbi, in quo omnia dicuntur, et per modum Doni, in quo cetera dona donantur; potes videre, per summam boni communicabilitatem necesse esse Trinitatem Patris et Filii et Spiritus sancti. In quibus necesse est propter summam bonitatem esse summam communicabilitatem, et ex summa communicabilitate summam consubstantialitatem, et ex summa consubstantialitate summam configurabilitatem, et ex his summam coaequalitatem, ac per hoc summam coaeternitatem, atque ex omnibus praedictis summam cointimitatem, qua unus est in altero necessario per summam circumincessionem et unus operatur cum alio per omnimodam indivisionem substantiae et virtutis et operationis ipsius beatissimae Trinitatis.

  1. Sed cum haec contemplaris, vide, ne te existimes comprehendere incomprehensibilem. Habes enim adhuc in his sex conditionibus considerare quod vehementer in stuporem admirationis inducit oculum mentis nostrae. Nam ibi est summa communicabilitas cum personarum proprietate, summa consubstantialitas cum hypostasum pluralitate, summa configurabilitas cum discreta personalitate, summa coaequalitas cum ordine, summa coaeternitas cum emanatione, summa cointimitas cum emissione. Quis ad tantorum mirabilium aspectum non consurgat in admirationem? — Sed haec omnia certissime intelligimus esse in beatissima Trinitate, si levamus oculos ad superexcellentissimam bonitatem. Si enim ibi est summa communicatio et vera diffusio, vera est ibi origo et vera distinctio; et quia totum communicatur, non pars; ideo ipsum datur, quod habetur, et totum: igitur emanans et producens et distinguuntur proprietatibus et sunt essentialiter unum. Quia igitur distinguuntur proprietatibus, ideo habent personales proprietates et hypostasum pluralitatem et originis emanationem et ordinem non posterioritatis, sed originis, et emissionem non localis mutationis, sed gratuitae inspirationis, per rationem auctoritatis producentis, quam habet mittens respectu missi. — Quia vero sunt unum substantialiter, ideo oportet, quod sit unitas in essentia et forma et dignitate et aeternitate et existentia et incircumscriptibilitate. — Dum ergo haec per se singillatim consideras, habes unde veritatem contempleris; dum haec ad invicem confers, habes unde in admirationem altissimam suspendaris: et ideo, ut mens tua per admirationem in admirabilem ascendat contemplationem, haec simul sunt consideranda.

  2. Nam et Cherubim hoc designant, quae se mutuo aspiciebant. Nec hoc vacat a mysterio, quod respiciebant se versis vultibus in propitiatorium, ut verificetur illud quod dicit Dominus in Ioanne: Haec est vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Iesum Christum. Nam admirari debemus non solum conditiones Dei essentiales et personales in se, verum etiam per comparationem ad supermirabilem unionem Dei et hominis in unitate personae Christi.

  3. Si enim Cherub es essentialia Dei contemplando, et miraris, quia simul est divinum esse primum et novissimum, aeternum et praesentissimum, simplicissimum et maximum seu incircumscriptum, totum ubique et nusquam comprehensum, actualissimum et nunquam motum, perfectissimum et nihil habens superfluum nec diminutum, et tamen immensum et sine termino infinitum, summe unum, et tamen omnimodum, ut omnia in se habens, ut omnis virtus, omnis veritas, omne bonum; respice ad propitiatorium et mirare, quod in ipso principium primum iunctum est cum postremo, Deus cum homine sexto die formato, aeternum iunctum est cum homine temporali, in plenitudine temporum de Virgine nato, simplicissimum cum summe composito, actualissimum cum summe passo et mortuo, perfectissimum et immensum cum modico, summe unum et omnimodum cum individuo composito et a ceteris distincto, homine scilicet Iesu Christo.

  4. Si autem alter Cherub es personarum propria contemplando, et miraris, communicabilitatem esse cum proprietate, consubstantialitatem cum pluralitate, configurabilitatem cum personalitate, coaequalitatem cum ordine, coaeternitatem cum productione, cointimitatem cum emissione, quia Filius missus est a Patre, et Spiritus sanctus ab utroque, qui tamen semper est cum eis et nunquam recedit ab eis; respice in propitiatorium et mirare, quia in Christo stat personalis unio cum trinitate substantiarum et naturarum dualitate; stat omnimoda consensio cum pluralitate voluntatum, stat Dei et hominis compraedicatio cum pluralitate proprietatum, stat coadoratio cum pluralitate nobilitatum, stat coexaltatio super omnia cum pluralitate dignitatum, stat condominatio cum pluralitate potestatum.

  5. In hac autem consideratione est perfectio illuminationis mentis, dum quasi in sexta die videt hominem factum ad imaginem Dei. Si enim imago est similitudo expressiva, dum mens nostra contemplatur in Christo Filio Dei, qui est imago Dei invisibilis per naturam, humanitatem nostram tam mirabiliter exaltatam, tam ineffabiliter unitam, videndo simul in unum primum et ultimum, summum et imum, circumferentiam et centrum, alpha et omega, causatum et causam, Creatorem et creaturam, librum scilicet scriptum intus et extra; iam pervenit ad quandam rem perfectam, ut cum Deo ad perfectionem suarum illuminationum in sexto gradu quasi in sexta die perveniat; nec aliquid iam amplius restet nisi dies requiei, in qua per mentis excessum requiescat humanae mentis perspicacitas ab omni opere, quod patrarat.

Caput VII: De excessu mentali et mystico, in quo requies datur intellectui, affectu totaliter in Deum per excessum transeunte.

  1. His igitur sex considerationibus excursis tanquam sex gradibus throni veri Salomonis, quibus pervenitur ad pacem, ubi verus pacificus in mente pacifica tanquam in interiori Hierosolyma requiescit; tanquam etiam sex alis Cherub, quibus mens veri contemplativi plena illustratione supernae sapientiae valeat sursum agi; tanquam etiam sex diebus primis, in quibus mens exercitari habet, ut tandem perveniat ad sabbatum quietis; postquam mens nostra contuita est Deum extra se per vestigia et in vestigiis, intra se per imaginem et in imagine, supra se per divinae lucis similitudinem super nos relucentem et in ipsa luce, secundum quod possibile est secundum statum viae et exercitium mentis nostrae; cum tandem in sexto gradu ad hoc pervenerit, ut speculetur in principio primo et summo et mediatore Dei et hominum, Iesu Christo ea quorum similia in creaturis nullatenus reperiri possunt, et quae omnem perspicacitatem humani intellectus excedunt: restat, ut haec speculando transcendat et transeat non solum mundum istum sensibilem, verum etiam semetipsam; in quo transitu Christus est via et ostium, Christus est scala et vehiculum tanquam propitiatorium super arcam Dei collocatum et sacramentum a saeculis absconditum.

  2. Ad quod propitiatorium qui aspicit plena conversione vultus, aspiciendo eum in cruce suspensum per fidem, spem et caritatem, devotionem, admirationem, exsultationem, appretiationem, laudem et iubilationem; pascha, hoc est transitum, cum eo facit, ut per virgam crucis transeat mare rubrum, ab Aegypto intrans desertum, ubi gustet manna absconditum, et cum Christo requiescat in tumulo quasi exterius mortuus, sentiens tamen, quantum possibile est secundum statum viae, quod in cruce dictum est latroni cohaerenti Christo: Hodie mecum eris in paradiso.

  3. Quod etiam ostensum est beato Francisco, cum in excessu contemplationis in monte excelso — ubi haec, quae scripta sunt, mente tractavi — apparuit Seraph sex alarum in cruce confixus, ut ibidem a socio eius, qui tunc cum eo fuit, ego et plures alii audivimus; ubi in Deum transiit per contemplationis excessum; et positus est in exemplum perfectae contemplationis, sicut prius fuerat actionis, tanquam alter Iacob et Israel, ut omnes viros vere spirituales Deus per eum invitaret ad huiusmodi transitum et mentis excessum magis exemplo quam verbo.

  4. In hoc autem transitu, si sit perfectus, oportet quod relinquantur omnes intellectuales operationes, et apex affectus totus transferatur et transformetur in Deum. Hoc autem est mysticum et secretissimum, quod nemo novit, nisi qui accipit, nec accipit nisi qui desiderat, nec desiderat nisi quem ignis Spiritus sancti medullitus inflammat, quem Christus misit in terram. Et ideo dicit Apostolus, hanc mysticam sapientiam esse per Spiritum sanctum revelatam.

  5. Quoniam igitur ad hoc nihil potest natura, modicum potest industria, parum est dandum inquisitioni, et multum unctioni; parum dandum est linguae, et plurimum internae laetitiae; parum dandum est verbo et scripto, et totum Dei dono, scilicet Spiritui sancto; parum aut nihil dandum est creaturae, et totum creatrici essentiae, Patri et Filio et Spiritui sancto, dicendo cum Dionysio ad Deum Trinitatem: «Trinitas superessentialis et superdeus et superoptime Christianorum inspector theosophiae, dirige nos in mysticorum eloquiorum superincognitum et superlucentem et sublimissimum verticem; ubi nova et absoluta et inconversibilia theologiae mysteria secundum superlucentem absconduntur occulte docentis silentii caliginem in obscurissimo, quod est supermanifestissimum, supersplendentem, et in qua omne relucet, et invisibilium superbonorum splendoribus superimplentem invisibiles intellectus». Hoc ad Deum. Ad amicum autem, cui haec scribuntur, dicatur cum eodem: «Tu autem, o amice, circa mysticas visiones, corroborato itinere, et sensus desere et intellectuales operationes et sensibilia et invisibilia et omne non ens et ens, et ad unitatem, ut possibile est, inscius restituere ipsius, qui est super omnem essentiam et scientiam. Etenim te ipso et omnibus immensurabili et absoluto purae mentis excessu, ad superessentialem divinarum tenebrarum radium, omnia deserens et ab omnibus absolutus, ascendes».

  6. Si autem quaeras, quomodo haec fiant, interroga gratiam, non doctrinam; desiderium, non intellectum; gemitum orationis, non studium lectionis; sponsum, non magistrum; Deum, non hominem; caliginem, non claritatem; non lucem, sed ignem totaliter inflammantem et in Deum excessivis unctionibus et ardentissimis affectionibus transferentem. Qui quidem ignis Deus est, et huius caminus est in Ierusalem, et Christus hunc accendit in fervore suae ardentissimae passionis, quem solus ille vere percipit, qui dicit: Suspendium elegit anima mea, et mortem ossa mea. Quam mortem qui diligit videre potest Deum, quia indubitanter verum est: Non videbit me homo et vivet. — Moriamur igitur et ingrediamur in caliginem, imponamus silentium sollicitudinibus, concupiscentiis et phantasmatibus; transeamus cum Christo crucifixo ex hoc mundo ad Patrem, ut, ostenso nobis Patre, dicamus cum Philippo: Sufficit nobis; audiamus cum Paulo: Sufficit tibi gratia mea; exultemus cum David dicentes: Defecit caro mea et cor meum, Deus cordis mei et pars mea Deus in aeternum. Benedictus Dominus in aeternum, et dicet omnis populus: Fiat, fiat. Amen. EXPLICIT ITINERARIUM MENTIS IN DEUM.

Scholion

Aurei huius opusculi doctrina a viris etiam doctis non raro vel imperfecte, vel omnino perperam intellecta est. Nonnulli enim aliquas eiusdem propositiones non in rigore verborum intelligendas, sed benigna quadam interpretatione exponendas sive excusandas esse censuerunt, utpote dictas in libro mystico, non scientifice theologico. Alii non pauci quibusdam loquendi modis ibi occurrentibus abusi sunt ad confirmandas proprias suas opiniones falsas. — Considerata huius libelli sublimitate et expositionis brevitate, non est mirum, quod erroneae interpretationes elapsae sint sive parum versatis in doctrina seraphici Doctoris, sive specialem indolem totamque contextum huius scripti non attendentibus. Attamen a sapientissimis viris ultimorum saeculorum hic libellus recte celebratus est ut prorsus in genere suo singularis, mira arte compositus et nunquam satis laudandus. Reapse continet documenta sana, altissima, saluberrima et diligenti verborum electione expressa; totaque doctrina omnino consentanea est ei quam Sanctus in scriptis suis theologicis profitetur et diffusius exponit. Hoc satis constare potest iam per testimonia a nobis in notis allegata; quoad pauca quaedam difficiliora remittimus lectorem ad Quaestionem disputatam supra pag. 17 denuo impressam et cum aliis auctorum scholae Bonaventurianae quaestionibus primo in opusculo de Humanae Cognitionis ratione a nobis typis Collegii S. Bonaventurae 1883 publicatam, praesertim ad praeambulam Dissertationem (ibid. pag. 1-47).

In commodum tamen lectoris visum est opportunum breves quasdam observationes hic subiicere, ut via paretur facilior ad rectam difficiliorum locorum intelligentiam.

  1. Quoad indolem opusculi peculiarem notamus, quod recte quidem recensetur inter opera mystica, quin tamen suo loco inter opera ad scientiam theologicam et etiam philosophicam spectantia privandum sit. Est opus mysticum, spectatis tum fine ab auctore intento tum animi dispositionibus, quas idem in legentibus requirit; quod manifeste constat ex Prologo et initio 4. capituli. Non enim auctor eo consilio scripsit, ut more scholarum doceat scientiam pure theoreticam, vel confutet errores, sed ut directe promoveat devotionem et divinorum contemplationem. Dicit enim: «Vacare volentibus ad Deum magnificandum, admirandum et etiam degustandum speculationes subiectas propono» (Prolog. n. 4.). Pro dispositione autem lectoris non sufficere dicitur intellectus humanus, quantumvis acutus et excultus, ne adiunctis quidem principiis, quae fides omnibus Christianis proponit; sed ipse sit «vir desideriorum», sit praeventus gratia, humilis, pius, compunctus, devotus et contemplationi addictus; quia, ut observatur, «parum aut nihilum est speculum exterius propositum, nisi speculum mentis nostrae tersum fuerit et politum». Immo, quasi eventus futuros praesagiens, auctor praemonet, deficiente illa ad contemplationem dispositione, et mentis oculo male disposito, cavendum esse, «ne forte ex ipsa radiorum speculatione in graviorem incidas foveam tenebrarum» (ibid. n. 4.). Requiritur igitur ad bene hoc libello fruendum ille oculus contemplationis, de quo, agens de triplici oculo, Sanctus loquitur supra Breviloq. p. II. c. 12. (cfr. de dono contemplationis II. Sent. d. 23. a. 2. q. 3. in corp. et ad 6.).

Nihilominus pars, ut ita dicam, materialis huius opusculi, quae proponit ipsa obiecta consideranda, sumta est ex disciplinis theologicis et philosophicis; et haec docte ac profunde exhibet recondita quaedam philosophiae christianae documenta de multiplici relatione tum naturalis tum supernaturalis ordinis, quam res creatae habent ad primam causam efficientem, exemplarem et finalem. Omnia enim a Deo in ordine naturali et supernaturali, reali et ideali causata quasi specula quaedam oculo mentis purgato et illuminato proponuntur ad contemplanda divina attributa et Trinitatis et incarnationis mysteria. Dum igitur vulgares libri meditationum ipsa fidei mysteria plurima meditanda utiliter exhibent; hic proponit arcanum illum nexum, quo ordo creaturarum naturalis et supernaturalis coniungitur cum primo principio, quod, teste Augustino, est omnium «causa essendi, ratio intelligendi et ordo vivendi». Ita fieri potest, ut «secundum statum conditionis nostrae ipsa rerum universitas sit scala ad ascendendum in Deum» (c. 1. n. 2.).

  1. Notandae sunt tres distinctiones. — a. Triplex est creaturarum comparatio et dependentia ad Deum: «aut sicut ad principium creativum, aut sicut ad obiectum motivum, aut sicut ad donum inhabitativum. Primo modo comparatur ad ipsum omnis eius effectus, secundo modo omnis intellectus, tertio modo omnis spiritus iustus et Deo acceptus. Omnis enim effectus, quantumcumque parum habens de esse, habet Deum sicut principium. Omnis intellectus, quantumcumque parum habens de lumine, natus est per cognitionem et amorem capere Deum. Omnis autem spiritus iustus et sanctus habet donum Spiritus S. sibi infusum» (Breviloq. p. II. c. 12.). — Cum hac distinctione cohaeret alia de quatuor gradibus eius cognitionis Dei, quae haberi potest in via. «Cognoscitur enim Deus in vestigio, cognoscitur in imagine, cognoscitur et in effectu gratiae, cognoscitur etiam per intimam unionem Dei et animae; iuxta quod dicit Apostolus [I. Cor. 6, 17.]: Qui adhaeret Deo unus spiritus est. Et haec est cognitio excellentissima, quam docet Dionysius, quae quidem est in ecstatico amore et elevat supra cognitionem fidei secundum statum communem» (III. Sent. d. 21. dub. 1.). b. Triplex est modus existentiae rerum. «Res tripliciter habent esse, scilicet in materia vel natura propria, in intelligentia creata et in arte aeterna; secundum quae tria dicit Scriptura: Dixit Deus: fiat; fecit, et factum est» (Breviloq. p. II. c. 12; cfr. ibi Prolog. § 3; I. Sent. d. 36. a. 2. q. 2. in corp. et II. Sent. d. 3. p. II. a. 2. q. 1. fundam. 6; Quaest. disp. de scientia Christi, q. 1. in corp.). c. Triplici modo intellectus se vertere potest ad considerandum creaturarum speculum tum exterius tum interius; quia «sensus carnis [et idem valet de sensu interiore] aut deservit intellectui rationabiliter investiganti, aut fideliter credenti, aut intellectualiter contemplanti» (hic c. 1. n. 10.). Unde triplici modo intellectus transire potest ab effectibus ad causas, a creatura ad Deum, scilicet vel sola vi luminis naturalis et modo philosophico, vel adiunctis fidei principiis, vel etiam donis Spiritus S. illuminantibus.

  2. Circa modum, quo intellectus rationabiliter investigans transit, praesertim ab imagine interiore ad Deum, notanda est alia distinctio inter intellectum apprehendentem et resolventem, et resolventem vel semiplene, vel plene; qua distinctione etiam intelligitur ratio cognitionis explicitae et implicitae, et quo sensu verum sit, quod ens creatum non possit cognosci ab intellectu plene resolvente, nisi iuvetur ab intellectu primi entis (c. 3. n. 3. et c. 5. n. 3. cum notis.). — Dicit igitur de hoc S. Doctor (I. Sent. d. 28. dub. 1.): «Quantum ad intellectum apprehendentem non potest intelligi aliquid sine aliquo, quod est ei ratio intelligendi, sicut Deus praeter deitatem et homo praeter humanitatem; potest tamen intelligi effectus, non intellecta causa, et inferius, non intellecto superiori, quia potest quis apprehendere hominem, non intellecto aliquo superiorum. Et sic dicit Philosophus, quod qui unum dicit quodam modo multa dicit, non simpliciter, sed quodam modo, quia implicite. — Alio modo contingit aliquid intelligere praeter alterum intellectu resolvente; et iste intellectus considerat ea quae sunt rei essentialia, sicut potest intelligi subiectum sine propria passione. Et hoc potest esse dupliciter: aut intellectu resolvente plene et perfecte, aut intellectu deficiente et resolvente semiplene. Intellectu resolvente semiplene potest intelligi aliquid esse, non intellecto primo ente. Intellectu autem resolvente perfecte non potest intelligi aliquid, primo ente non intellecto». Cfr. II. Sent. d. 1. p. II. dub. 2, ubi docetur, quod esse, abstracta bonitate, «potest intelligi intellectu apprehendente et intellectu semiplene resolvente; sed intellectu plene ad causas comparante non potest intelligi, non intellecto illo».

  3. Licet «omnis creatura magis ducat in Deum quam in aliquod aliud» (I. Sent. d. 3. p. I. q. 2.), tamen, cum cognitio actualis incipiat a sensu et ab exteriore ad interius, ab imperfecto ad perfectius progrediatur; intellectui adhuc rudiori vix alia via rationabiliter investigandi Deum aperta est, nisi ascendendo a mundo sensibili sive a vestigio Dei. Hinc dicitur: «Primum gradum ascensionis collocemus in imo, ponendo totum istum mundum sensibilem nobis tanquam speculum, per quod transeamus ad Deum, opificem summum» (c. 1. n. 9.). Porro umbrae creaturarum et vestigia sunt «proposita mentibus adhuc rudibus et sensibilibus, ut per sensibilia, quae vident, transferantur ad intelligibilia, quae non vident, tanquam per signa ad signata» (c. 2. n. 11.). — Tamen auctor parum moratur in describendis rebus particularibus mundi sensibilis (c. 1.), sed continuo transit (c. 2.) a mundo materiali (reali) ad mundum idealem sive ad illud esse non physicum, sed metaphysicum, quod mundus habet in mente humana. Ipse enim intellectus apprehendens naturaliter et necessario supergreditur ordinem existendi concretum rerum particularium et contingentium, quarum species abstrahendo et depurando in se concipit, et ita res super ordinem materialem quasi elevat et induit quodam spiritualis ordinis vestimento, id est quibusdam proprietatibus idealibus, scilicet universalitatis, immutabilitatis, aeternitatis et necessitatis, quae ipsi ordini reali rerum materialium minime conveniunt. Porro, ordo ille idealis supremam radicem et ultimum fundamentum habet in Deo et ducit in ipsum. «Veritates intellectae fundantur in aliquo aeterno. Fundantur autem in ipsa prima Veritate sicut in causa universali, contentiva omnis veritatis» (S. Thom., S. c. Gent. II. c. 81.). «Regulae (intellectus) incommutabiles radicantur in luce aeterna et ducunt in eam» (S. Bonav., Hexaëm. collatio 2.). «Hinc ipse intellectus, considerans conditiones entis secundum relationem causae ad causatum, transfert se ab effectu ad causas et transit ad rationes aeternas» (ibid. coll. 5.). Hic transitus fieri potest arguendo et resolvendo ab intellectu rationabiliter investigante; perfectius autem fit ab eodem illuminato et intellectualiter contemplante. — Ordo hic idealis, vulgari intellectui obscurus et fere ignotus, a S. Bonaventura, duce S. Augustino, praecipuo studio in capp. 2. 3. 5. 6. proponitur, ut oculus contemplativus transeat ad divina contemplanda. Supposito triplici illo esse eiusdem rei, talis transitus non difficulter intelligitur; attamen bene attendendum est, quod alia est ratio et via, qua intellectus transit ab ordine reali ad idealem, et alia, qua ab hoc ascendit ad ordinem divinum (cfr. de hoc Dissertatio cit. pag. 22-25).

  4. Communiter antiqui Scholastici cum S. Thoma (de Verit. q. 22. a. 2. ad 1.) docuerunt, «quod omnia cognoscentia cognoscunt implicite Deum in quolibet cognito» (cfr. cit. Dissert. pag. 17. 18); et secundum hanc implicitam et confusam qualemcumque cognitionem dici posse asserunt, naturaliter notam esse existentiam Dei (S. Thom., S. I. q. 2. a. 1. ad 1.). «Motus ergo nostri intellectus, dum intelligit, dum ratiocinatur, a cognitione implicita Dei incipit et in cognitionem explicitam Dei terminatur»; ita cl. P. Lepidi O. Praed. (Period. Divus Thomas 1881, n. 11. seqq.).

  5. Inter mentem humanam et Deum, quatenus est suprema «causa essendi, ratio intelligendi et ordo vivendi», nulla creatura est intermedia; hoc tamen non impedit, quominus creaturae sint medium disponens et quasi manuducens ad cognitionem Dei, ut bene explicat S. Bonav. I. Sent. d. 3. p. I. q. 3. ad 4. et II. Sent. d. 3. p. II. a. 2. q. 2. ad 6. — Licet igitur intellectus humanus in statu viae minime Deum cognoscat immediate, sed tantum in speculo creaturarum; recte tamen dicitur in se ipso coniunctus Deo, Deo proximus, vel pertingens ad Deum, ut passim occurrit hic c. 2. et 3. et apud Augustinum docentem, naturam intelligibilem connecti non solum intelligibilibus, verum etiam immutabilibus rebus (I. Retract. c. 8. n. 2.). Monet tamen Seraphicus (Quaest. disp. de scientia Christi, q. 4. ad 19.): «Pauci sunt, qui isto modo illas rationes sciant se attingere; immo, quod plus est, pauci sunt, qui velint hoc credere, quia difficile videtur intellectui ad aeterna contemplanda nondum elevato, quod ita habeat Deum praesentem et propinquum, cum tamen dicat Paulus (Act. 17, 27.), quod non longe est ab unoquoque nostrum».

  6. Communis item sententia ut certum docet concursum Dei generalem, activum et immediatum ad quaslibet actiones creaturarum; unde «lumen creatum non potest perficere operationem suam absque aliqua cooperatione luminis increati, per quod illuminatur omnis homo, qui venit in hunc mundum». (S. Bonav., II. Sent. d. 28. a. 2. q. 3. in corp.). Nam «in hoc continuo Deus operatur in mente, quod in ipsa lumen naturale causat et ipsum dirigit ad videndum; et sic mens non sine operatione causae primae in suam operationem procedit» (S. Thom., Opusc. 63, sive in librum Boethii de Trin. q. 1. a. 1. ad 6.). Haec immediata cooperatio primae lucis vocatur ab Augustino et Scholasticis quaedam mentium irradiatio sive illuminatio, quae praeter intellectum creatum suo modo est quoddam supremum principium, quo cognoscitur; sive, ut S. Bonav. dicit, ipsa est ratio motiva, in aliud ductiva, sive regulans; et hoc sensu «ad modum candelabri relucet lux veritatis in facie nostrae mentis» (c. 3. n. 1.); tamen prima lux non est principium, quod (directe) cognoscitur, sive obiectum terminans, quietans et in se ducens. De hoc agit tota q. 1. inter Qq. disput. de scientia Christi, quae magis explicatur a Matth. ab Aquasparta (de Hum. Cognitionis ratione, pag. 87-108; cfr. ibid. Dissert. cit. pag. 26-44). Summi momenti est tum haec distinctio inter cognitionis principium quo et principium quod, sive inter medium (ratio) et obiectum cognoscendi, tum doctrina omnium Scholasticorum, quod aliquid potest esse medium quo sive ratio cognoscendi, quin ipsum sit obiectum cognitionis, ita ut «lateat ut obiectum cognitionis, sed pateat ut ratio cognoscendi» (sic Matth. ab Aquasparta, q. disp. 3. ad 4; cfr. ibid. ad 6. et S. Thom., I. Sent. d. 3. q. 1. ad 5.). Praecipue propter neglectam hanc distinctionem et doctrinam exortae sunt falsae Itinerarii interpretationes, de quibus continuo agimus.

  7. His suppositis, genuinus sensus aliquorum loquendi modorum, qui ex Augustino sumti sunt, patere potest, simulque falsitas quarundam interpretationum, quae duplicem errorem seraphico Doctori imposuerunt. Primo enim dictum est, eum consentire ontologismo Malebranchii, quasi docuerit, veritates intellectuales cognosci formaliter in rationibus aeternis. Attamen eiusdem testimoniis irrefragabilibus iam toties demonstratum est ab ipso admitti pro hac vita ne «exilem» quidem gradum immediatae Dei cognitionis, nec in altissima contemplatione (saltem ordinarie), nec ullum transitum ad rationes aeternas, nisi eum quo intellectus «transfert se ab effectu ad causas». «Unde si quae auctoritates id dicere inveniantur, quod Deus in praesenti ab homine videtur et cernitur, non sunt intelligendae, quod videtur in sua essentia, sed quod in aliquo effectu inferiori cognoscitur» (II. Sent. d. 23. a. 2. q. 3. in corp.). Ipsi Angeli naturali cognitione non poterant Deum cognoscere nisi «per effectus. Cognoscitur autem Deus per effectus visibiles et per substantias spirituales et per influentiam luminis connaturalis potentiae cognoscenti, quod est similitudo quaedam Dei, non abstracta, sed infusa, inferior Deo, quia in inferiori natura, sicut dicit Augustinus» (IX. de Trin. c. 11. n. 46). Ita II. Sent. d. 3. p. II. a. 2. q. 2. ad 1. Plura vide I. Sent. d. 3. p. I. q. 1. scholion et cit. Dissert. pag. 7-12. — Mirum videtur, quod de genuina doctrina S. Bonaventurae propter quasdam male intellectas formulas huius Itinerarii potuerit dubitari, cum in eodem clarissime (c. 1. 2. 3.) non nisi ascensionem a creaturis ad Deum doceat; et quando adhibet verba videre Deum, se explicet additis aliis verbis, ut: «conari debemus per speculum videre Deum» (c. 3. n. 1.) et «videre poteris Deum per te tanquam per imaginem, quod est videre per speculum in aenigmate» (ibid.).

  8. Alius error impositus est auctori nostro per falsam capituli 5. interpretationem, quasi docuerit, tum quod primum cognitum intellectus apprehendentis sit esse divinum, tum quod esse commune confuderit cum esse divino. Perversa haec interpretatio prorsus aliena est a mente S. Doctoris et manifeste excluditur irrefragabilibus doctrinae capitibus, quae constanter et passim asserit. Nam docet verbis peremptoriis, quod divinum esse in se nec ante nec post primum peccatum immediate cognosci possit; quod non percipiatur nisi in speculo creaturarum et per ordinem, quem effectus habent ad causam (I. Sent. d. 3. p. I. q. 1. 2; II. Sent. d. 23. a. 2. q. 3. et passim); item, quod actualis intellectio incipiat a sensu, ita ut ab intellectione imperfecta et confusa progrediatur ad perfectiorem et explicitam (cfr. II. Sent. d. 39. a. 1. q. 2. et scholion, n. II, d. 25. p. II. q. 6; I. Sent. d. 8. p. II. dub. 1; II. Sent. d. 1. p. II. a. 1. q. 2. ad 2; III. Sent. d. 37. dub. 1.). Denique toties affirmat, esse divinum non esse in genere, sed supra omne genus, nec univocum, sed tantum analogum cum omnibus mentis conceptibus, etiam transcendentalibus.

Insuper ex hoc Itinerario et ex ipso cap. 5. genuinus sensus auctoris satis apparet. — Nam primo clarissime docet ordinem et gradus cognitionis et contemplationis, per quos a creaturis ascendimus ad perfectam, quantum fas est, Dei cognitionem (c. 1. n. 2.). Primum enim gradum ponit in imo, incipiendo a mundo sensibili, ut supra (n. 1.) notavimus; scilicet «ut perveniamus ad Deum, oportet nos transire per vestigium» (c. 1. n. 2. et 5.). — Superiores autem gradus ab ipso deinde explicati supponunt praecedentes.

Secundo, de conceptu eius esse iam in tertio gradu (c. 3. n. 3.) auctor locutus est secundum intellectum apprehendentem et resolventem (vide supra n. 3.); ubi dicitur, quod «non venit intellectus noster, ut plene resolvens, intellectum alicuius entium creatorum, nisi iuvetur ab intellectu entis purissimi» etc. Non igitur nisi ascendendo a causatis rebus et resolvendo, immo resolvendo non semiplene, sed plene, intellectus concipit ens purissimum et absolutissimum.

Hoc supposito, etiam in c. 5. n. 3. triplex distinguit esse, scil. in rebus (extra nos) «esse particulare, quod est esse arctatum, quia permixtum est cum potentia»; in intellectu (intra nos) «esse analogum, quod minime habet de actu, eo quod minime est»; denique esse supra nos. Sed breviter commemoratis duobus prioribus, totus versatur in contemplatione illius esse, quod est «supra nos» nec attingitur nisi ab oculo contemplativo. Ne igitur lector a genuino huius capituli sensu aberret, ea quae in cap. 3. dicta sunt et nexus gradus quinti cum tertio mente retinenda sunt. —

Tertio, contemplatio huius 5. gradus fundatur in axiomate Avicennae communiter a Scholasticis recepto, quod «ens (esse) est quod primo cadit in intellectu». Haec sententia intelligitur proprie de illo ente communi, primo actu intellectus concepto, quod nullo modo manifestari nobis potest per aliquid notius illo. Hoc tamen ens, quatenus concipitur ab intellectu apprehendente, «non est aliquid determinatum, nec actu nec potentia, nec praesens nec futurum, nec homo vel equus et huiusmodi, sed ens, quod est superius ad omnia ista; et ego dico, quod quidditas illa est ens in intellectu... licet non sit ens in actu, quia nec hoc est de intellectu suo» (Matth. ab Aquasparta, in cit. Opusc. de Hum. Cognitionis ratione, pag. 120; sive in quaest. disp.: Utrum ad cognitionem rei requiratur ipsius rei existentia etc., ad 1; cfr. ad 5. 6. 7. et corp., ubi etiam alia sunt ad rem spectantia). S. Thom. (S. I. II. q. 94. a. 2. corp.) dicit: «Illud quod primo cadit in apprehensione, est ens, cuius intellectus includitur in omnibus, quaecumque quis apprehendit; et ideo primum principium indemonstrabile est, quod non est simul affirmare et negare, quod fundatur super rationem entis et non entis, et super hoc principio omnia alia fundantur» (cfr. idem de Potentia q. 9. a. 7. ad 15. et in fine; S. I. q. 11. a. 2. ad 4.).

Hoc esse analogum, ab intellectu apprehendente primo cognitum, non est nisi tenuissima umbra divini esse, a quo ratione realitatis toto caelo distat eique quasi est oppositum; nihilominus ratione suae maximae universalitatis, primitatis et simplicitatis aptum est contemplativo oculo fieri speculum ad divina contemplanda. Observat etiam Richardus a Med. (I. Sent. d. III. p. I. a. 3. q. 3.): «Cum intelligimus ens in communi, non descendendo ad ens creatum vel increatum, intelligimus Deum intellectione generalissima, in quantum intelligimus aliquid commune sibi et cuilibet creaturae, non communitate univoca, sed analoga. Et haec naturalis cognitio de Deo prior est quam Dei cognitio [propria] per vestigium; quia ista praesupponit in intellectu alicuius alterius cognitionem, sed illa non. Unde secundum Avicennam... ens commune omnibus rebus nullo modo potest manifestari nobis per aliquid notius illo. Alio modo cognoscitur Deus a nobis in generali, in quantum cognoscimus esse aliquod ens increatum, cuiuslibet entis creati causam efficientem et finalem; et hanc cognitionem habemus de Deo per naturam primo per vestigium». — Omnia haec confirmari possunt testimoniis nostri auctoris, quorum unum insigne iuvat transcribere, in quo loquitur de genere generalissimo et specie specialissima et sic concludit: «Et hinc est, quod genus in aliquo assimilatur Deo magis quam species, in aliquo e converso. Deus enim, quia nobilissimus est in fine totius nobilitatis, simul habet in se omnem perfectionem, ita quod ipse est simplicissimus et omnino incorruptibilis, est etiam perfectus et in omnimoda actualitate constitutus. Creatura vero, secundum quod potest, semiplene assimilatur Deo; et quantum ad rationem simplicitatis et incorruptibilitatis magis assimilatur magis universale, quantum ad rationem actualitatis magis assimilatur minus universale» (II. Sent. d. 18. a. 1. q. 3. in corp. circa finem). Eo fortius hoc valet de universalibus transcendentalibus, quorum primum et generalissimum est esse.

Quarto, ipsa verba auctoris in cap. 5. satis manifestant, quod bene distinguat ab esse divino, quod est actus purus, illa duo alia. Dicit enim: «Sed hoc non est esse particulare [extra nos realiter existens], quod est esse arctatum, quia permixtum est cum potentia; nec esse analogum [in intellectu intra nos], quia minime habet de actu, eo quod minime est». De esse analogo sive communissimo, quod est quasi infimum inter omnia, quibus competit esse, auctor hic non loquitur, nisi quatenus occasionem dat contemplandi ipsum esse (supra nos). Unde monet: «Volens contemplari Dei invisibilia quoad essentiae unitatem defigat aspectum in ipsum esse et videat» etc. (n. 3.). Item: «Vide igitur ipsum purissimum esse, si potes, et occurrit tibi» etc. (n. 5.). Haec verba de «ipso esse» manifeste non intelliguntur de primo illo actu intellectus apprehendentis, qui naturaliter et necessario exercetur, et cuius obiectum est tenuissimum illud esse, quod non est primum et purum esse, sed potius eiusdem longinqua umbra. Intellectus autem reflectens et resolvens, et praecipue oculus contemplativus facile advertere potest, ipsum esse per se, quod est primum a parte rei essendi et cognoscendi principium, esse aliquid supra nos et ante nos, in quo omne esse creatum et etiam illud communissimum primi universalis esse radicatur, et in quod omnia ducunt intellectum resolventem. Hoc sensu etiam S. Thomas (S. I. q. 3. a. 5, sed contra) proclamat: «Nihil prius est Deo, nec secundum rem nec secundum intellectum». Quod manifeste dictum est non ex parte intellectus humani, qui in caecitate sua prius umbram veritatis quam ipsam veritatem in se apprehendit, sed ex parte rei vel intellectus superioris, qui bene videt, ipsum esse praecedere umbram ipsius. — Hoc sensu accipienda sunt illa verba, quae multis fuerunt lapis offensionis: «Esse igitur est, quod primo cadit in intellectu; et illud esse est, quod est purus actus» (n. 3.). Sensus igitur genuinus hic est: ipsum esse non est in rebus particularibus nisi per participationem et modo arctato et imperfecto, nec ab intellectu humano primo suo actu apprehenditur in sua puritate et distinctione, sed tantum imperfectissime in illa communissimi esse umbra; idem tamen ab oculo contemplativo cognoscitur distincte ut illud esse, quo revera «nihil prius est, nec secundum rem nec secundum intellectum». Quia autem intellectus apprehendens propter suam caecitatem illud esse purissimum «non videt», «nec advertit», immo «videtur sibi nihil videre» (ut inculcatur, ibid. n. 4.); S. Doctor miro acumine secundum intellectum reflectentem et resolventem ex ipso conceptu eius esse per se evolvit praecipua attributa divina.

In toto autem Itinerario suo Seraphicus innititur doctrinae S. Augustini; ad cuius profunditatem intelligendam simul optimam quasi clavem praebet. Qui igitur sublime hoc opusculum bene vult intelligere legat vel potius meditetur S. Augustini libros de Vera Religione, VI. de Musica et II. et III. de Libero Arbitrio, vel saltem conferat locos a nobis in notis allegatos.

↑ Top of work