Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber III
Franciscus de Sylvestris Ferrariensis (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1926
Franciscus de Sylvestris Ferrariensis (1474-1528), Dominican Master General, wrote the classical commentary on the Summa contra Gentiles. Liber III of this edition reproduces the commentary as printed with the Leonine text of 1926, tomus XIV.
Prooemium
Expedito secundo libro, in quo Sanctus Thomas de processu creaturarum a Deo determinavit, nunc Tertius explanandus est Liber, in quo de ordine creaturarum in Deum sicut in finem determinatur.
Circa hoc autem duo facit Sanctus Thomas: primo, ponit Prooemium; secundo, exequitur propositum 1.
Prooemium in duas dividitur partes: primo enim ostenditur Deum habere regimen creaturarum; secundo, divisio huius libri concluditur 2.
I. Quantum ad primum, supposito ex praecedentibus Deum esse primum entium, et omnium esse primum principium, duas ponit conclusiones Sanctus Thomas. Prima est: Deus habet dominium perfectum super res ab ipso productas.
Probatur quoad primam partem sic. Deus tribuit esse aliis per arbitrium suae voluntatis. Ergo habet omnium factorum suorum dominium. — Probatur consequentia. Quia super ea quae nostrae voluntati subduntur, dominamur.
Quoad secundam vero partem probatur, quia non indiget exterioris agentis adminiculo, nec materiae fundamento, cum sit totius [esse] universalis effector, idest, productor omnium quae sunt in re.
- Circa istam propositionem, Super ea quae nostrae voluntati subduntur, dominamur, attendendum quod intelligitur quantum ad illud secundum quod nostrae voluntati subduntur. Contingit enim quod aliqua subduntur nostrae voluntati quantum ad unum, non autem quantum ad aliud. Puta, domus aliqua subest voluntati alicuius quantum ad usum, non autem quantum ad ipsam substantiam domus: quia in libertate sua est habitare domum aut non habitare, et concedere usum alteri aut non concedere, unde est dominus domus quantum ad usum, non autem quantum ad substantiam. Eodem modo, si aliquis sit voluntati alicuius subditus quantum ad directionem et gubernationem ipsius, ille est dominus eius quantum ad directionem et gubernationem: non autem quantum ad alia, utpote non se extendens universaliter ad omnia quae sunt in re. Unde hoc dominium est incompletum et imperfectum. Quia autem omnia voluntati divinae subduntur universaliter, quantum ad omnia quae sunt in re; et sic illi subduntur quod per solam voluntatem, absque alterius adminiculo, produci possunt: ideo Deus plenum et perfectum dominium super omnia creata habet, ut videlicet omnia secundum ipsius dispositionem in re eveniant.
II. Secunda conclusio est: Deus est omnium creaturarum rector perfectus. Hanc conclusionem primo probat; secundo, manifestat diversos modos regiminis Dei 3.
Probat autem primam partem hac ratione. Deus ordinat res in finem, et earum actiones dirigit. Ergo est earum rector. — Probatur antecedens quoad res: quia ea quae per voluntatem agentis producuntur, unumquodque ab agente in finem aliquem ordinatur; cum bonum et finis sit proprium obiectum voluntatis. Quo vero ad actiones: quia unumquodque et per suam actionem finem ultimum consequitur, et eam oportet dirigi ab eo qui principia rebus dedit per quae agunt.
Secundam vero partem probat. Deus est perfectus in essendo et causando. Ergo est et in regendo perfectus.
Ad evidentiam eorum quae circa hanc conclusionem dicuntur, advertendum quod supponit Sanctus Thomas quod ordinare res in finem dirigendo operationes ad finem et dando eis principia per quae operantur, sit ipsas res regere et gubernare. Hoc enim tanquam manifestum supponit, et tanquam nominis rationem dicens, ut patet Prima, q. ciii, a. 1. Unde et ibidem articulo 4, inquit quod duo sunt effectus generales gubernationis divinae, scilicet conservatio rerum in bono, et motio earum ad bonum. Et ideo ex eo quod Deus res a se productas ordinat in finem, concludit immediate ipsum esse rectorem omnium, suppressa maiore, quam veluti manifestam praetermittit.
III. Secundo loco ostendit quam diversus sit huius regiminis effectus 4. Et ponit quod diversimode in diversis ostenditur. Quia quaedam non solum diriguntur, sed etiam seipsa in finem dirigunt, secundum proprias actiones; et ad consecutionem ultimi finis admittuntur si in sua directione divino regimini subdantur; repelluntur autem si secus egerint. — Quaedam vero ab alio tantum diriguntur. Sed haec in duplici genere sunt. Nam quaedam, sicut in esse naturali defectum pati non possunt, ita in propriis actionibus indeficienter regimini primi regentis subiiciuntur, et a suo ordine nunquam exorbitant: — supple, nisi aliquid in eis praeter naturam aut supra naturam Deus operetur. Huiusmodi sunt corpora caelestia, quorum motus semper uniformiter procedant. — Quaedam vero, sicut in esse naturae pati possunt defectum, ita et in actibus propriis: qui tamen defectus per aliquod bonum inde proveniens compensatur. Talia autem sunt corpora corruptibilia: haec enim, sicut ab ipso Deo condita sunt, ita potestati eius perfecte subduntur, quamvis videantur ab ordine primi regiminis exorbitare.
- Hic duo sunt attendenda. Primum est, quod res ordinata in finem ab alio, ex motione ipsius habet consequi finem, quandiu sub ordine illius moventis perseverat: sed quando ab intentione et motione primi moventis digreditur, tunc finem ad quem ab agente movetur, non consequitur. Quandiu enim sagitta subditur motioni recte sagittantis, finem ad quem a sagittante dirigitur consequitur: sed si ex aliquo impellente non substet ordini motionis a sagittante, sed alio deflectatur, finem consequi non poterit. Idemque eveniret si sagitta esset aliquod movens seipsum, et seipsam moveret non secundum impetum et motionem sagittantis, sed contra talem motionem, aut aliquo motu ab illo deviante. Oportet enim quod ad aliquem finem ab aliquo dirigitur, subdi motioni dirigentis et illam sequi, si finem talem assequi debeat: non enim in finem superioris agentis aliquid pervenire potest nisi ex motione talis agentis, cum finem et agentem oporteat proportionari; nam nunquam puer finem ad quem eum paedagogus dirigit, ex tali directione consequitur, nisi directioni tali subiiciatur. Propterea bene inquit Sanctus Thomas quod ea quae se dirigunt in finem, si in sua directione divino regimini subdantur, ad ultimum finem consequendum ex divino regimine admittuntur, repelluntur autem si secus egerint.
Secundum est, quod corruptibilia, quamvis ab ordine sibi dato a primo regente exorbitent, puta cum arbor statuto tempore non floret, non tamen propter hoc a divino regimine subtrahuntur. Tum quia sic reguntur ut deficere possint et impediri. Tum quia etiam ex tali exorbitantia aliquid a Deo elicitur: et sic, etiam dum talia corpora a naturali ordine exorbitant, ipsam exorbitantiam Deus ordinat, loco illius bonum aliquod substituendo. — Sed de iis omnibus inferius, cum de divina agetur providentia, amplior sermo erit 5.
Postremo, utramque conclusionem simul auctoritate Psalmi, Deus Magnus Dominus etc., quam diligenter explanat, confirmat.
IV. Quantum ad secundum 6, concludit intentionem huius Tertii Libri, eiusque generalem divisionem. Et ait quod, cum in antecedentibus determinatum sit de perfectione divinae naturae ac etiam de perfectione potestatis ipsius, in hoc Tertio Libro de perfecta auctoritate sive dignitate ipsius, secundum quod est omnium rector et finis, agendum est.
Circa hoc autem, agendum est primo de Deo secundum quod est rerum omnium finis; secundo, de eius regimine, cap. LXIV; tertio, specialiter de eius regimine circa naturas intellectuales 7.
Caput I: Quod Omne Agens Agit propter Finem
Posito prooemio, accedit Sanctus Thomas ad primam partem propositi sui, scilicet iuxta divisionem ab eo positam; scilicet ad determinandum de Deo secundum quod est rerum omnium finis 1.
Circa hoc autem duo facit: primo, ostendit finem cuiuslibet rei esse bonum; secundo, omnia ordinari in Deum sicut in finem, cap. XVII.
Circa primum duo facit: primo, ostendit omnia agere propter aliquid; secundo, cuiuslibet rei finem esse bonum, cap. XVI.
Circa primum duo facit: primo, ostendit omnia agere propter finem; secundo, omnia agere propter bonum, capite sequenti. - Circa primum duo facit: primo, probat propositum; secundo removet unum dubium 2.
Advertendum autem quod, cum finis habeat rationem ultimi et rationem causae, in hoc capite non agitur de fine ut habet rationem causae, sed ut habet rationem ultimi.
I. Arguit igitur primo sic, ad probandum quod omnia agunt propter finem.
Omnis agentis impetus ad aliquid certum tendit: quandoque quidem ad actionem ipsam; quandoque vero ad aliquid factum per actionem. Ergo omne agens in agendo intendit finem: aut actionem, quando actio non terminatur ad aliquod factum; aut operatum per ipsam, si aliquid per ipsam efficiatur.
Probatur antecedens. Tum quia non ex quaecumque virtute quaevis actio procedit: ut patet in calore et frigore. Tum quia actiones specie differunt secundum diversitatem activorum. - Consequentia quoque probatur. Quia in manifeste agentibus propter finem hoc dicimus esse finem in quod tendit impetus, idest actualis inclinatio et motio, agentis: quia dum agens illud adipiscitur, dicitur adipisci finem, et dum ab eo deficit, dicitur deficere a fine intento, sive cognoscat finem sive non cognoscat; ut patet in medico sanante, et homine currente.
Adverte, cum dicitur quandoque terminari actionem ad aliquod factum, ut domificationem ad domum et sanitationem ad sanitatem, quandoque vero non, ut intelligere et sentire: quod intelligitur de facto ad cuius perfectionem ordinatur operatio; non autem de facto quod propter perfectionem operationis efficitur. Intelligere enim non habet aliquid factum per ipsam ad cuius perfectionem ordinetur: sed bene habet aliquid factum quod est ad complementum et perfectionem ipsius intellectionis ordinatum. Ideo dicitur absolute intellectionem non habere aliquod factum per ipsam: domificatio autem dicitur habere aliquod per ipsam factum, quia terminatur ad aliquid per ipsam productum, non tanquam ad id quod producatur propter perfectionem operationis, sed tanquam ad id ad quod perficiendum ordinatur operatio. Unde bene dicitur quod in iis quae habent aliquod tale factum, ipsum factum est finis; in iis autem quae non habent aliquod tale factum, ipsa operatio est finis: quia videlicet in illis operatio intenditur propter factum ad cuius perfectionem ordinatur; in istis autem operatum intenditur propter ipsam operationem, propter cuius complementum et perfectionem intenditur.
II. Secundo. In actione cuiuslibet agentis est venire ad3 aliquid ultra quod agens non quaerit aliquid. Ergo etc.
Probatur consequentia. Quia in omnibus agentibus propter finem, hoc esse ultimum finem dicimus ultra quod agens non quaerit aliquid, ut sanitas respectu medici. — Probatur etiam antecedens. Quia alias procederent in infinitum actiones. Quod est impossibile: quia agens non inciperet agere, cum nihil moveatur ad id ad quod est impossibile pervenire; infinita autem non contingit pertransire.
III. Tertio: et est confirmatio praecedentis. Impossibile est ut actiones in infinitum procedant. Ergo oportet esse aliquid quo habito conatus agentis quiescat. Ergo etc.
Probatur antecedens. Si actiones agentis procedant in infinitum, aut ex illis sequitur aliquod factum, aut non. Non primum. Quia impossibile est ut agens incipiat facere aliquod factum ad quod praeexiguntur actiones infinitae: tale enim impossibile est esse, et per consequens impossibile est fieri, et sic illud facere est impossibile. — Non etiam secundum. Quia si accipiatur ordo huiusmodi actionum secundum ordinem virtutum activarum, ut est ordo inter sentire, imaginari, intelligere et velle, inquantum unum est propter aliud, patet quod non est possibile procedere in infinitum in virtutibus activis, sicut neque in formis rerum, ex II Metaph., text. 10, cum forma sit agendi principium. Si etiam accipiatur ordo ipsarum secundum ordinem obiectorum, sicut est ordo in consideratione corporis, animae, substantiae separatae, et Dei, incipiendo a corpore, ut scilicet consideratio unius sit ut deveniatur ad alterius considerationem: sic non est processus in infinitum; quia neque in obiectis est processus in infinitum, sicut neque in entibus, cum sit unum primum ens, ut supra probatum est.
- Circa istam rationem dubium occurrit. Posset enim aliquis dicere quod, licet non sit processus in infinitum in obiectis per se ordinatis, sicut nec in entibus, tamen nihil prohibet esse processum in infinitum in accidentaliter ordinatis. Et sic operationes possunt procedere in infinitum: sicut, posita aeternitate mundi, generarentur res in infinitum, et generationes sibi in infinitum succederent. Et sic unum agens potest producere unam actionem propter aliam, et illam propter aliam, in infinitum.
Respondetur quod aliud est loqui de actionibus per quas aliquod factum producitur: et aliud de actionibus ex quibus nullum factum sequitur, cuiusmodi sunt intelligere et sentire. Ubi enim sequitur aliquod factum, sicut in generationibus, est quidem processus in infinitum respectu diversorum genitorum, quia in infinitum singularia generari possunt: sed respectu unius obiecti producendi non potest esse processus in infinitum in actionibus, quia nunquam compleretur eius productio. — Ubi autem ex actionibus non sequitur aliquod factum, non potest esse processus in infinitum ex processu obiectorum formalium in infinitum: quia formalia obiecta non sunt infinita. Sed bene posset esse processus in infinitum absolute circa materialia obiecta, quae sibi invicem in infinitum succedunt, si agens in infinitum duraret. Sed non potest esse processus in infinitum ordinatus, ita quod una operatio sit propter aliam intenta, et illa propter aliam, in infinitum. Et hoc modo intelligitur quod hic dicit Sanctus Thomas de processu in infinitum actionum ex quibus nullum factum sequitur. Talem enim ordinem non habent considerationes diversorum singularium unius naturae: quia cognitio unius illorum non potest esse ratio cognitionis alterius in infinitum procedendo, quia non omnia individua sic sunt ordinata ut unum, quantum est ex se, sit nobis notius quam alterum quoad intellectum. Et similiter est in omnibus aliis huiusmodi operationibus.
IV. Quarto. Sequeretur principia activa in infinitum procedere. Hoc est falsum, ut est ostensum: scilicet in praecedenti ratione. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia in iis quae agunt propter finem, omnia intermedia inter agens et ultimum finem sunt fines respectu priorum, et principia activa respectu sequentium.
- Circa hanc rationem duplex occurrit dubium. Primum est, quia non videtur distingui a praecedenti ratione. Probatum est enim etiam per illam non esse processum in infinitum in actionibus quia non proceditur in infinitum in virtutibus activis.
Secundum est, quia videtur supponere Sanctus Thomas quod habet probare, scilicet quod sit aliquis ultimus finis agentis. Hoc enim probandum est.
- Ad primum dicitur quod non est eadem haec ratio cum praecedente, licet ad eam dependentiam habeat. Quia in praecedenti ratione probatum est quod non est propter infinitatem virtutum activarum ut actiones in infinitum procedant, quia in illis non proceditur in infinitum: hic autem arguitur quod, si in actionibus proceditur in infinitum, oportet ut ipsae virtutes in infinitum procedant, quod falsum esse ostensum est.
Ad secundum dicitur quod non supponit quod habet probare. Intendit enim hanc universalem probare: Omne agens agit propter finem. Hoc autem non supponit, sed supponitur in aliquibus quae manifeste propter finem agunt, inveniri ultimum finem: sanans enim, ut sic, habet pro ultimo fine sanitatem. Deinde, ex eo quod invenitur in illis quae manifeste propter finem agunt, vult propositum deducere universaliter. In illis enim manifestum est quod intermedia sunt fines respectu priorum, et principia activa respectu posteriorum: sicut medicina ab artifice facta est causa sanitatis. Et ex hoc habetur quod, si procedatur in infinitum in actionibus, ita quod conatus agentis non sit ad aliquid determinatum, priora facta erunt productiva posteriorum in infinitum, supposito quod agens agat unum propter aliud et illud propter aliud in infinitum, et sic erunt infinita principia activa et productiva.
V. Quinto. Tam agens per intellectum, quam per naturam, agit propter finem. Ergo omne agens.
Probatur antecedens. Quoad agentia quidem per intellectum, quia agunt praeconcipientia in intellectu id quod per actionem consequuntur, et ex tali praeconceptione agunt. Hoc est enim agere per intellectum. — Quo vero ad agentia naturalia, quia sicut in intellectu praeconcipiente praeexistit tota similitudo effectus ad quem per actiones intelligentis pervenitur, ita in agente naturali praeexistit similitudo naturalis effectus, ex qua actio ad hunc effectum determinatur, ut patet in productione ignis et olivae.
Ad evidentiam huius rationis, quantum ad id quod tangit de naturalibus agentibus, considerandum quod agens per intellectum in aliquod determinatum tendit secundum directionem ipsius conceptionis, quia agit per conceptionem, quae est similitudo alicuius determinati: conceptio enim agentis non dirigit nisi in illud cuius est similitudo, quia omne agens producit formam similem formae per quam agit, sicut domificator per conceptionem domus ad nihil aliud producendum ordinatur quam ad domum. Et quia ubi est eadem causa, debet idem effectus sequi, propterea, cum etiam in agente naturali sit similitudo effectus naturalis, ad quem actio agentis per talem similitudinem determinatur, sequitur ut etiam agens naturale agat propter aliquid ultimum, et sic agat propter finem. Ultimum enim quod per suam actionem intendit agens naturale, est similitudo formae per quam agit; sicut ultimum quod intendit agens per intellectum, est id cui per suam praeconceptionem assimilatur: impetus enim agentis sequitur inclinationem formae per quam operatur. Et hoc est huius rationis fundamentum.
VI. Sexto. In agente per artem, et in agente per naturam, invenitur peccatum: sicut cum grammaticus non loquitur recte, et cum monstruosi partus producuntur. Ergo etc.
Probatur consequentia. Quia peccatum non invenitur nisi in iis quae sunt propter finem: non enim imputatur alicui ad peccatum si deficiat ab eo ad quod non est; sicut non imputatur aedificatori aut grammatico si deficiat a sanando, sed bene medico imputatur.
Ad evidentiam fundamenti huius rationis, intelligendum, ex doctrina Sancti Thomae Ia IIae, q. xxi, a. 1; et Malo, q. ii, a. 1, quod peccatum, sive in naturalibus sive in artificialibus, secundum Aristotelem, II Physic. 4, consistit in actu qui agitur propter finem, non quidem ut peccatum agentis sit absolute non consequi finem, cum contingat aliquando ut agens non consequatur finem non propter defectum naturae aut artis, sed aliunde, sicut quod natura non digerat ferrum in stomacho, est quia est indigestibile, et quod medicus non inducat sanitatem, aliquando accidit quia aut infirmus habet aegritudinem incurabilem, aut aliquod contra sanitatem agit: sed contingit agens peccare quando producit operationem non habentem debitum ordinem ad finem. Medico enim imputatur si deficiat a sanando, quando propter defectum suae operationis hoc evenit, quia scilicet non operatur secundum regulam artis: unde si etiam introduceret sanitatem non operando secundum regulas artis, nihilominus peccaret, propter inordinationem operationis. Propter quod, cum inquit Sanctus Thomas medicum peccare si deficiat a sanando, intelligendum est, si defectus sanationis proveniat ex eo quod a regulis medicinae divertit. Fundamentum ergo rationis huius est hoc solum, scilicet quod peccatum invenitur tantum in iis quae sunt propter finem; non autem hoc, quod consistat in non assecutione finis absolute. Sive enim quis assequatur finem operando sive non, satis est proposito quod ubicumque invenitur peccatum, ibi invenitur ordo ad finem.
VII. Septimo. Si agens non tenderet ad aliquem determinatum effectum, impossibile esset ut ageret. Quia omnes effectus essent illi indifferentes: quod autem indifferenter se habet ad multa, non magis unum eorum operatur quam aliud, nisi determinetur per aliquid ad unum.
Ad hanc rationem dici posset quod agens multis actionibus agit, et quod determinatur ad aliquid agendum una actione; sed quia illud ad aliud ordinat, et illud ad aliud in infinitum, ideo non tendit ad aliquod ultimum quod sit eius finis.
Sed haec responsio non est ad mentem rationis. Tum quia sufficit ad rationem quod unaquaeque actio habeat aliquem determinatum effectum ab agente intentum. Talis enim effectus erit finis agentis illa actione; et sic agens, inquantum agens, unaquaque actione agit propter finem, cum agat ad aliquid determinatum, non autem in incertum; quod erat intentum. — Tum quia ostensum est supra 5 actiones agentis non posse in infinitum procedere secundum ordinem unius ad alterum.
Quomodo autem a causa contingente ad utrumlibet non sequatur effectus nisi per aliquid determinatur, declaratum est in primo libro 6.
VIII. Quantum ad secundum 7, removet Sanctus Thomas dubium quoddam. Posset enim aliquis opinari quod sit agens aliquod non operans propter finem, quia actiones ludicrae et contemplativae, et quae absque intentione fiunt, ut confricatio barbae, non videntur propter finem aliquem esse.
Respondet Sanctus Thomas, et dicit tria. Primo, quod actiones contemplativae non sunt propter aliquem finem; sed ipsae sunt finis. — Secundo, quod actiones ludicrae sunt finis quando quis ludit solum propter delectationem quae est in ludo: sunt autem propter finem cum ludimus ut postmodum fortius agamus 8. — Tertio, quod actiones absque attentione factae non sunt ab intellectu, sed aut ab aliqua subita imaginatione; aut a naturali principio, sicut inordinatio humorum pruritum excitans est causa illius confricationis barbae. Et hae actiones ad aliquos fines tendunt, licet praeter ordinem intellectus.
-
Circa primum dictum, advertendum quod ex ipso habetur non oportere, ad hoc quod aliquid agat propter finem, ut eius operatio ad aliud tanquam ad finem ordinetur, sed sufficit quod ipsa sit ultimum quod illa actione intenditur. Sive enim agens intendat aliquod aliud praeter operationem, sive ipsam tantum operationem, dicitur semper agere propter finem, idest propter aliquid ultimo intentum.
-
Circa secundum dictum dubitatur, quia videtur implicari contradictio. Delectatio enim quae est in operatione, est aliud ab operatione ludicra: quia ipsa ad appetitum pertinet, operatio autem ad aliam potentiam. Si ergo aliquis ludat propter delectationem quae est in ludo, ipsa operatio ordinatur ad delectationem sicut ad finem, et per consequens operatio ipsa non est finis. Et sic implicat dicere quod operatio ludicra est finis quando quis ludit solum propter delectationem quae est in ludo.
Augetur dubitatio. Quia IIª IIae, q. clxxx, a. 1; et 7, ad 1, dicitur quod contemplatio terminatur in affectu. Et hoc etiam contra primum dictum procedit.
Respondetur, ex doctrina Sancti Thomae IV Sent., d. xlix, q. iii, a. 4, quª 3, quod delectatio consequens aliquam operationem et ipsa operatio non sunt consideranda tanquam duo bona, sed tanquam unum: quia ex ipsis fit una operatio perfecta, sicut ex perfectibili et sua perfectione. Et ideo loquitur hic Sanctus Thomas de operatione et delectatione tanquam de uno intento ab agente: non autem tanquam sint duo intenta quorum unum propter aliud intendatur, contra quem sensum procedit obiectio. — Utrum autem, si considerentur tanquam duo intenta, delectatio sit finis, an magis operatio ad quam consequitur, ostendetur inferius, capite xxvi.
Ad confirmationem dicitur, pro nunc, quod loquitur ibidem Sanctus Thomas de operatione ut distinguitur a delectatione: secundum quem modum potest dici delectationem aliquo modo esse finem, licet non sit simpliciter finis, ut inferius ostendetur. Hic autem loquitur de utroque tanquam de uno intento, ita quod delectatio et operatio simul intenta non ordinantur in contemplatione aut in tali operatione ludicra ad alium finem, sed ipsa tunc, cum sua delectatione coniuncta, est finis et ultimum intentum.
- Circa tertium dictum, attendendum quod vult Sanctus Thomas per illud quod huiusmodi quae ex improviso eveniunt actiones, non sunt quidem per intellectum ad aliquem finem ordinatae, sed bene a natura aut imaginatione ad aliquid ordinantur, puta confricatio barbae ad pruritus exclusionem.
Ex his excluditur error Naturalium antiquorum, causam finalem a rebus abstrahentium, omniaque ex necessitate materiae fieri ponentium.
Caput II: Quod Omne Agens Agit propter Bonum
Ostenso quod omne agens agit propter finem, nunc ostendit Sanctus Thomas quod omne agens agit propter bonum 1. Circa hoc autem duo facit: primo, ostendit propositum; secundo, infert unum corollarium, capite sequenti.
Quantum ad primum, probat quod Omne agens agit propter bonum.
I. Et primo sic. Omne agens tendit ad aliquod determinatum. Ergo ad aliquid sibi conveniens: non enim in ipsum tenderet nisi propter aliquam convenientiam. Ergo tendit ad bonum: quia quod est alicui conveniens, est illi bonum.
Adverte quod omne agens agit ad aliquid determinatum ex inclinatione aut directione consequente formam per quam agit. Forma autem non dirigit nisi ad aliquid sibi simile et conforme. Ideo illud determinatum propter quod agens operatur, est simile, conforme et conveniens agenti inquantum tali forma agit. Et super hoc fundatur prima consequentia rationis huius.
II. Secundo. Finis est in quo quiescit appetitus agentis sive moventis, et eius quod movetur. Ergo omnis motus et actio est propter bonum. — Probatur consequentia. Quia hoc est de ratione boni ut terminet appetitum, ut ex eius ratione patet.
Sed videtur quod ista ratio non teneat: quia arguitur ex puris affirmativis in secunda figura, sic arguendo. Finis est in quo quiescit appetitus. Bonum est in quo quiescit appetitus. Ergo bonum et finis sunt idem. Si ergo omne agens agit propter finem, sequitur quod etiam agat propter bonum.
Respondetur, de mente Commentatoris, II Phys., comm. 23; et IV Phys., comm. 33 et 42; item II Caeli, comm. 23, quod non est inconveniens uti argumento in secunda figura ex ambabus propositionibus affirmativis, quando maior propositio convertitur universaliter. Et hoc est manifestum per se: quia tunc syllogismus est virtute in prima figura; conversa enim universaliter maiore, apparet syllogismus in prima figura esse. Ideo doctores, immo et Aristoteles ipse non curat aliquando argumenta in debita forma explicite constituere, quando apparet ex propositionum evidentia ipsa forma secundum quam habet constitui. In proposito ergo non curavit Sanctus Thomas de debita forma, quia maior propositio est universaliter convertibilis: sicut enim omnis finis agentis ut sic est in quo quietatur appetitus agentis, ita omne in quo appetitus agentis quietatur est finis. Huic si subsumatur minor, scilicet, Bonum est in quo appetitus quietatur, optime sequitur in prima figura: Ergo bonum est finis.
III. Tertio. Omnis actio et motus ad esse aliquo modo ordinatur. Ergo ad bonum. — Patet consequentia. Quia hoc ipsum quod est esse, est bonum: scilicet fundamentaliter. Cuius signum est quod omnia appetunt esse.
Quarto. Omnis actio et motus est propter aliquam perfectionem: aut scilicet propter ipsammet actionem, quae est perfectio secunda agentis; aut propter perfectionem inductam in re mota; in quam etiam tendit mobile, si sit motus naturalis. Ergo est propter bonum. — Patet consequentia. Quia esse bonum idem est quod esse perfectum.
Advertendum, cum dicitur quod in perfectionem ab agente introductam in re mota, tendit etiam mobile si motus sit naturalis: quod in motu naturali tam agens quam mobile tendit in perfectionem ab agente causatam, inquantum unumquodque illorum ad illam inclinatur; sed hoc est diversimode. Quia agens inclinatur ad introducendam illam in re mota actualitate formae per quam agit: mobile autem, ut sic, ad illam suscipiendam inclinatur ex sua naturali potentialitate. Quod non accidit in motu violento, ubi nulla est naturalis potentia in mobili ad illum motum.
IV. Quinto. Omne agens tendit in actum aliquem: quia agit inquantum est in actu. Ergo tendit in bonum: quia omnis actus habet rationem boni, cum malum non inveniatur nisi in potentia ab actu deficiente.
Sexto. Agens per intellectum non determinat sibi finem nisi sub ratione boni: quia intelligibile non movet nisi sub ratione boni, quod est obiectum voluntatis. Ergo et agens per naturam: quia, licet agens per intellectum determinet sibi finem, non tamen agens per naturam, cum non cognoscat rationem finis, sed movetur in finem sibi ab aliquo intellectu determinatum.
Hic duo sunt attendenda. Primum est, quod non ideo dicitur intelligibile non movere nisi sub ratione boni, quasi ipsum intellectum sub ratione boni moveat: hoc enim falsum esset, cum ratio boni non sit ratio formalis obiecti intellectus, sed magis ratio veri. Sed hoc dicitur in ordine ad appetitum determinantis sibi finem per intellectum. Non enim agens per intellectum sibi determinat finem propter quem agat nisi quia proponit sibi id propter quod vult operari, et ex cuius volitione movetur ad operandum. Et sic oportet ut intelligibile quod sibi tanquam finem determinat, moveat eius appetitum antequam ad operationem procedat. Intelligibile autem non movet appetitum nisi sub ratione boni.
Secundum est, quod non determinare sibi finem commune est et agentibus absque cognitione, et brutis agentibus ex cognitione. Ideo Sanctus Thomas utrumque illorum nomine agentis per naturam comprehendit. Licet enim bruta aliquam cognitionem illius rei quae est finis habeant, ex qua ad operandum moventur, illam tamen rem sub ratione finis non cognoscunt, cum non cognoscant quid sit finis, ut in praecedentibus2 est ostensum.
V. Septimo. Omnia malum fugiunt, tam agentia per naturam quam agentia per intellectum: quod constat quia resistunt corruptioni, quae est malum, quantum possunt. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia eiusdem rationis est fugere malum et appetere bonum: sicut non moveri deorsum et moveri sursum.
Circa istam propositionem, Eiusdem rationis est fugere malum et appetere bonum, advertendum quod non ideo dicuntur eiusdem rationis quasi sit unus et idem actus fugere et appetere, seu desiderare: sed quia sese comitantur. Nullus enim fugit malum nisi propter appetitum alicuius boni quod per tale malum tollitur: sicut nullus fugit mortem nisi quia vitam appetit; et leve non recedit a loco deorsum naturaliter nisi quia naturaliter appetit moveri sursum.
VI. Octavo. In operibus naturae videmus vel semper vel frequentius quod melius est: ut in plantis et partibus animalium apparet. Et hoc non est a casu. Ergo naturale agens intendit quod est melius. Et multo manifestius agens per intellectum. Ergo etc. — Minor patet. Quia quae sunt semper vel frequenter, non sunt casualia vel fortuita, sed quae accidunt in paucioribus.
Attende hic, ex II Phys.3, quod non solum quando agens producit quod frequentius evenit, agit propter finem, sed etiam quando quod in minori parte evenit producit. Non enim est casus aut fortuna nisi in actionibus quae propter aliquem finem fiunt. Licet enim effectum qui in minori parte evenit non intendat natura, saltem primo et per se, non producit tamen illud nisi quando agit ad id quod pro maiori parte evenit, ad quod cum ex aliquo impedimento pervenire non potest, id quod raro evenit producit.
Adverte etiam quod agens per intellectum non semper aut pro maiori parte producit quod absolute melius est, sed quod melius est per comparationem ad finem extrinsecum quem intendit: sicut domificator non facit maiorem et meliorem domum quae esse possit, sed quae sit conveniens habitantibus propter quorum habitationem eam facit.
Nono. Quod movetur, tendit ad bonum: quia tendit ex potentia ad actum. Ergo et agens et movens. — Patet consequentia. Quia, cum omne quod movetur ducatur ad terminum motus ab agente et movente, oportet ad idem tendere movens et quod movetur, inquantum movetur.
VII. Confirmatur conclusio auctoritate dicentium bonum esse quod omnia appetunt; et Dionysii, IV cap. de Div. Nom., dicentis quod omnia bonum et optimum concupiscunt.
Attendendum circa hoc capitulum et praecedens, quod per hoc quod probat Sanctus Thomas omne agens agere propter bonum et propter finem, non intendit agens agere propter aliud bonum aut propter alium finem a se distinctum, sed absolute loquitur: sive, inquam, agens agat propter seipsum, sive propter aliud, tanquam propter finem.
Caput III: Quod Malum est Praeter Intentionem in Rebus
Ex praemissis deducit corollarie Sanctus Thomas quod malum est praeter intentionem in rebus, et incidit praeter intentionem agentium1. Rationeque huius corollarii, de natura mali determinationem facit.
Circa hoc autem duo facit: primo, determinat de natura mali; secundo, infert unum corollarium, cap. XV.
Circa primum tria facit: primo, ostendit malum esse praeter intentionem, quod immediate sequitur ex praecedentibus; secundo, agit de natura mali, cap. VII; tertio, de eius causalitate, cap. X.
Circa primum tria facit: primo, ostendit propositum; secundo, movet dubitationes, capite sequenti; tertio, respondet, capite vi.
I. Quantum ad primum, arguit primo sic. Malum est diversum a bono, quod intendit omne agens. Ergo praeter intentionem evenit: quia quod ex actione consequitur diversum ab eo quod erat intentum ab agente, praeter intentionem accidit.
Secundo. Agens intendit finem correspondentem virtuti. Ergo quod sequitur respondens defectui virtutis, est praeter intentionem. Ergo et malum. — Probatur antecedens. Quia agens, secundum quod agit, sic intendit finem. Agit autem secundum quod habet de virtute activa, non autem secundum quod defectum virtutis patitur. — Consequentia vero secunda probatur. Quia defectus in effectu et actione consequitur aliquem defectum in principiis actionis: ut patet in partubus monstruosis, et claudicatione.
Adverte, cum dicitur defectum in operatione et effectu consequi aliquem defectum in principiis actionis, quod defectus principii dupliciter potest accipi. Uno modo, pro remotione alicuius perfectionis debitae inesse ipsi ad rectam generationem, a quocumque alterante proveniat. Alio modo, pro impedimento principii ab extrinseco proveniente: sicut quod ignis non perfecte lignum aliquod comburat, potest ex interpositione alicuius corporis impedientis ne actio ignis ad lignum complete perveniat, provenire; tunc enim aliquis defectus est agentis, inquantum sua tota virtute, ex aliquo impediente, uti non potest. Sed verum est quod iste defectus reducitur aliquo modo in defectum causae intrinsecum: inquantum videlicet habet virtutem quae impediri, propter suam imperfectionem, potest. — In proposito ergo accipitur defectus principii communiter, sive intrinsecus sit sive extrinsecus. Et intelligitur de principiis non solum actionis, sed etiam materialibus: cum enim accidit in effectu defectus, provenit hoc aut ex defectu agentis, aut ex defectu materiae.
II. Tertio 2. Mobile suo motu tendit ad formam, ad privationem autem pervenit per accidens et praeter intentionem. Ergo intendit suo motu pervenire ad bonum, pervenit autem ad malum praeter intentionem. Ergo, cum omne agens et movens tendat ad bonum, malum provenit praeter agentis intentionem.
Antecedens declaratur in generatione et corruptione, ubi constat materiam non intendere privationem, licet sit ad ipsam in potentia: cum impossibile sit ipsam esse sub privatione tantum. Declaratur etiam et in aliis motibus. — Prima vero consequentia probatur. Quia bonum est secundum quod materia est perfecta per formam, et potentia per actum proprium: malum autem secundum quod est privata actu debito. — Secunda quoque probatur. Quia ad idem tendit motus mobilis et motio moventis: cum videlicet idem sit actus moventis et mobilis, ut dicitur III Physicorum 3.
Adverte, circa istam propositionem, Bonum est secundum quod materia est perfecta per formam, et potentia per actum proprium, quod caute addidit Sanctus Thomas ly proprium. Quia potentiae bonum non est esse sub quocumque actu, sed tantum sub proprio et sibi debito: sicut non est bonum aquae esse sub caliditate, sed sub frigiditate, quae est perfectio sibi debita. Licet enim omnis forma et actus secundum se sit perfectio quaedam, non tamen est bonum aut perfectio uniuscuiusque, accipiendo perfectionem pro eo quod naturae debetur, et secundum quam dicitur natura in suo esse completa.
III. Circa ea quae dicuntur in hac ratione, multa occurrunt dubia. Primum est, quia appetitus et intentio materiae nihil est aliud quam sua potentia receptiva: ut est de mente Sancti Thomae II Sent., d. XVIII, q. 1, a. 2; et Verit., q. XXII, a. 1, ad 3. Si ergo materia est in potentia ad privationem, et ad ipsam per motum simul cum forma pervenit, sequitur quod materiae appetitus et intentio sit ad privationem. Ergo repugnantiam includit quod hic dicitur, scilicet materiam esse in potentia ad privationem, et tamen, dum movetur, non intendere privationem.
-
Secundum est 4, quia posset aliquis dicere quod materia, licet, quia non potest esse sub privatione tantum, non appetat privationem separatim et seorsum a forma, ipsam tamen simul cum forma appetit et intendit: sicut simul est in potentia ad utrumque, et simul ad utrumque tendit.
-
Tertium est circa istam propositionem, Materia non potest esse sub privatione tantum 5. Potest enim argui contra ipsam argumentis Scoti, tenentis, II Sent., d. XII, q. II 6, materiam posse esse sine omni forma.
Primo. Absolutum distinctum et prius alio absoluto, potest esse sine contradictione absque illo. Materia est absolutum distinctum et prius forma quacumque. Ergo etc.
Secundo. Deus dat esse materiae mediante forma, quae non est de essentia materiae. Ergo Deus sine forma potest dare esse materiae. — Probatur consequentia. Quia quicquid Deus absolutum facit in creaturis mediante causa secunda quae non est de essentia causati, potest facere sine illa.
Tertio. Deus immediate creat materiam. Ergo immediate potest eam conservare, sine aliqua alia entitate absoluta posteriore.
Quarto. Non est necessitas absoluta connexionis materiae ad formam. Ergo etc. — Probatur antecedens. Quia tunc materia determinaret sibi de necessitate aliquam formam: quod enim determinat sibi aliquod genus, determinat sibi aliquam speciem in genere illo; et quod determinat sibi aliquam speciem, de necessitate determinat sibi esse in aliquo individuo uno illius speciei.
Confirmatur. Quia materia se habet contingenter ad quamlibet formam. Ergo et contingenter se habet ad totum genus formae.
Sequitur ergo ex istis quod non est absolute impossibile materiam esse sub privatione tantum.
IV. Ad primum dubium dicitur quod potentia materiae ad privationem non habet proprie et per se rationem potentiae receptivae in comparatione ad ipsam privationem, cum privatio formaliter sumpta nullum esse ponat in materia: sed per accidens dicitur receptiva privationis, inquantum est receptiva formae quam potest amittere, et inquantum est receptiva alterius formae cui necessario coniungitur privatio formae quam habet. Et ideo, cum dicitur quod materia est in potentia ad privationem formae habitae, intelligendum est per accidens et secundario, ratione scilicet formae cui coniungitur. Appetitus autem et inclinatio materiae dicitur potentialitas et habilitas materiae ad id quod per se respicit, non autem habilitas et potentialitas ad id quod respicit secundario et per accidens: quia appetitus rei respicit eius perfectionem, non autem negationem perfectionis.
V. Ad secundum dubium 7 dicitur quod, si privatio aequaliter cum forma respiceretur a potentia, oporteret utrumque simul intendi et appeti a materia: cum simul tendat ad ipsa. Sed quia non per se materia respicit privationem, sed tantum per accidens, inquantum coniungitur formae, ideo non appetitur per se a materia simul cum forma, sed tantum per accidens, inquantum appetitur forma cui coniungitur. Sanctus Thomas autem loquitur hic de appetitu et intentione per se, non autem de appetitu per accidens.
VI. Ad evidentiam tertii dubii 8, considerandum quod materiam posse esse absque omni forma, et per consequens solum sub privatione, dupliciter potest intelligi. Primo, loquendo de possibili absolute, secundum quod illud dicitur possibile quod contradictionem non implicat. Et sic materiam posse esse absque omni forma est non implicare contradictionem quod sit in actu et nullam habeat formam. Et quia a Deo fieri potest quicquid contradictionem non implicat, si illo modo possibile fuerit materiam esse absque forma, poterit Deus facere quod sit absque forma. — Secundo, loquendo de possibili per comparationem ad potentiam activam naturalem. Et sic materiam posse esse absque omni forma est posse per virtutem aliquam naturalem fieri ut habeat esse absque omni forma.
Scotus ergo tenuit per potentiam divinam materiam posse habere esse sine forma: et quod ipsam esse sine forma contradictionem non implicat. — Sanctus Thomas autem, Prima, q. LXVI, a. 1; Pot., q. IV, a. 1; Quolibetis, quol. 3, a. 1, tenet, cum Averroe, II Physic., comm. 12; et Avicenna, secundo Metaphysicae suae libro, cap. III, quod implicat contradictionem materiam actualiter existere absque omni forma, et per consequens non est aliquid a Deo factibile. Tunc enim esset aliquid actu sine actu; et aliquid esset ens quod non esset ad aliquem modum entis determinatum. — Sed quia ab aliis Thomistis est haec quaestio disputata 9, et praesertim a Capreolo, in II Sent., d. XII 10, satis pro nunc sit ad argumenta Scoti respondere.
- Ad primum, negatur maior, quando duo absoluta necessariam habent inter se connexionem. Non est enim vera universaliter, ut patet in quantitate et qualitate: nam quantitas non potest esse in natura nisi habeat aliquam figuram; et tamen quantitas est aliquid absolutum prius qualitate. Materia autem, quantum ad actualitatem existentiae, habet cum forma naturalem et necessariam connexionem. Unde est quidem verum quod omne quod potest existere sine alio, non autem aliud sine ipso, est eo prius: non autem, e converso, omne prius potest esse sine posteriori.
Dicitur secundo, quod illa maior propositio, si habeat veritatem, tenet tantum in priori et posteriori quorum utrumque dicit aliquem actum: non autem in priori quod nullum dicit actum, sed puram potentiam, cuiusmodi est materia prima.
Dicitur tertio quod, si habet veritatem, intelligitur de separatione a quocumque posteriori divisim, non autem coniunctim. Animal enim, licet possit absque unaquaque specie sua divisim et per se accepta existere, non potest tamen esse absque omni specie animalis coniunctim, ita quod sit animal in rerum natura in nulla specie animalis existens. Eodem modo, licet materia possit esse absque quacumque forma particulatim sumpta, non tamen potest esse absque omni forma coniunctim, ita quod in rerum natura existat nulli formae subiecta.
-
Ad secundum, negatur consequentia. Ad probationem dicitur quod assumptum est verum de causa secunda agente, non autem de formali. Quicquid enim facit Deus mediante causa secunda efficiente, potest se solo operari absque causa secunda. Non autem quicquid facit mediante causa formali, potest absque tali causa operari: non enim potest facere parietem album absque albedine, nam esse album est habere albedinem. Modo, Deus dat esse materiae mediante forma tanquam causa formali, non autem tanquam causa efficiente. Ideo ratio non sequitur.
-
Et per hoc patet responsio ad tertium. Licet enim Deus immediate creet materiam per remotionem causae mediae efficientis, non tamen per remotionem causae mediae formalis.
-
Ad quartum, negatur antecedens. Ad cuius probationem, negatur consequentia. Ad probationem vero consequentiae dupliciter responderi potest. Primo, quod assumptum habet veritatem duabus conditionibus observatis: prima est, quod tale determinans sibi genus, sit aliquid completum in actu; secundo, quod genus quod sibi determinat, sibi sit essentiale. Sic enim verum est omne quod determinat sibi genus, determinare sibi aliquam speciem illius generis: quia, ut dicitur in Praedicamentis 11, quod est in aliquo genere, est in aliqua specie illius generis. Non autem verum est ubi altera illarum conditionum desit; et multo minus verum est ubi deficit utraque. In proposito autem deficit utraque conditio: quia et materia non est ens completum in actu, cum sit pura potentia; neque forma est de essentia materiae absolute sumptae. Ideo assumptum illud non habet veritatem in proposito. — Ratio autem quare materia, quae est ens incompletum, una existens, non determinat sibi aliquam speciem specialissimam de genere substantiae neque aliquod individuum, est quia ratione suae potentialitatis est susceptiva diversarum formarum; et quia forma est id a quo unumquodque speciem habet, ideo, sicut est in potentia ad diversas formas, ita est in potentia et indifferens ad diversas species et ad diversa individua.
Responderi secundo ad idem assumptum potest, loquendo de genere extrinseco ab essentia eius potentiae quae sibi illud genus determinat, quod dupliciter potest intelligi quod determinat sibi aliquod genus extrinsecum determinare sibi speciem illius generis: uno modo, quod determinet sibi in essendo aliquam determinatam speciem illius generis; alio modo, quod determinet sibi alteram illarum sub disiunctione. Primo modo, assumptum est falsum: secundo modo, est verum. Nam potentia visiva, quae determinat sibi colorem pro obiecto operationis, non determinat sibi album determinate et signate, ita quod non possit videre nisi album, neque similiter nigrum, aut quemcumque alium colorem: non potest tamen videre nisi videat aliquem colorem particularem, aut scilicet hunc aut illum. Similiter hoc corpus, puta lignum, determinat sibi locum: non tamen hunc locum sibi determinat signate, sic quod non possit esse sine hoc loco; sed verum est quod non potest esse, secundum naturam, nisi sit in hoc aut in illo loco, enumerando omnia loca. Pari modo, non est necesse ut materia, quae determinat sibi formam in essendo, determinet sibi hanc signate, puta formam hominis, ut, sicut non potest esse sine forma, ita non possit esse sine forma hominis: sed bene oportet ut sibi determinet aliquam formam particularem sub disiunctione; non énim potest esse in actu nisi sub aliqua particulari forma sit, aut hac scilicet aut illa, omnes formas enumerando.
Per hoc patet responsio ad confirmationem. Consequentia enim falsa est. Nam quod contingenter se habet ad quodlibet contentum sub genere signate et determinate acceptum, ut est verum materiam contingenter se habere ad omnem formam, non oportet ut contingenter se habeat ad totum genus. Unde secundum ipsummet Scotum, II Sent., d. xv 12, ista consequentia neganda est: Hoc corpus potest esse sine hoc loco et sine illo (et sic de aliis signate). Ergo potest esse sine omni loco. Sed bene verum est quod id quod contingenter se habet ad omne contentum sub genere vage et indeterminate ac sub disiunctione acceptum, contingenter se habet ad totum genus. Sed non dicimus ad hunc sensum materiam ad omnem formam contingenter se habere. Immo necessario se habet ad illam: quia non potest esse sine hac aut illa.
VII. Quarto 13. In agentibus per intellectum et aestimationem quamcumque, malum est praeter intentionem. Ergo et in agentibus per naturam. Ergo in omnibus agentibus.
Probatur antecedens. In huiusmodi agentibus intentio sequitur apprehensionem: cum tendat in id quod apprehenditur ut finis. Ergo, si perveniatur ad aliquid quod non habet speciem apprehensam, erit praeter intentionem: sicut accidit in eo qui, credens se comedere mel, comedit fel. Sed huiusmodi agens tendit in aliquid secundum quod accipit illud sub ratione boni. Ergo, si illud ad quod pervenitur, non sit bonum, sed malum, erit praeter intentionem. — Probatur quoque prima consequentia. Quia tendere ad bonum est commune agenti per intellectum et per naturam agenti.
- Advertenda hic sunt duo. Primum est, quod aliquid apprehendi ut finem, dupliciter potest intelligi: uno modo, ut cognoscatur illi convenire finis rationem; alio modo, ut apprehendatur tanquam per se appetibile, apprehendendo scilicet illud tanquam conveniens absolute, non autem tanquam ad aliud utile. Primo modo, convenit tantum habentibus intellectum, quorum est cognoscere quid sit finis. Secundo autem modo etiam brutis convenit. Propter hoc dixit Sanctus Thomas non solum de agentibus per intellectum, sed etiam de agentibus per aestimationem quamcumque, sicut videlicet sunt bruta, quae naturali aestimatione ad suas moventur operationes, quod intentio sequitur apprehensionem, quia tendit in illud quod apprehenditur ut finis. Nam et intentio aliquo modo convenit brutis, ut declaratum est superius in secundo Libro 14.
Secundum est quod, licet agenti per naturam et agenti per intellectum diversimode conveniat tendere in bonum, hoc tamen commune est utrique, quod intentio sequitur formam per quam agens operatur. Et ideo, sicut in agente per intellectum intentio sequitur apprehensionem per quam ipsum agit, et omne quod sequitur non conforme apprehensioni eius, est praeter intentionem ipsius; ita intentio agentis per naturam sequitur formam per quam agens naturale agit, et omne quod evenit non conforme inclinationi formae agentis, est praeter eius intentionem. Et ideo, cum malum ita discordet ab inclinatione formae naturalis, quae ad bonum inclinat, sicut ab apprehensione agentis per intellectum; sicut est praeter intentionem agentis per intellectum, ita est praeter agentis naturalis intentionem. Propter hoc optime Sanctus Thomas, ad ostendendum quod malum est praeter intentionem agentis naturalis, si est praeter intentionem agentis per intellectum, hac ratione utitur, quod tendere ad bonum est commune utrique agenti. Ultimo confirmatur conclusio auctoritate Dionysii, iv cap. de Divinis Nominibus.
Caput IV: Rationes Quibus Videtur Probari quod Malum non Sit Praeter Intentionem
Quia contra determinatam veritatem aliquae rationes sunt quae difficultatem afferunt, ideo illas Sanctus Thomas, ut completa et integra veritas habeatur, primo adducit; secundo solvit, capite sequenti1.
I. Quantum ad primum, arguit primo sic. Malum in naturalibus est semper: cum generationi semper sit coniuncta corruptio. In voluntariis etiam peccatum in pluribus accidit: cum difficile sit operari secundum virtutem, II Ethicorum. Ergo malum non provenit praeter intentionem. — Probatur consequentia. Quia quod est praeter intentionem est fortuitum et casuale, et in paucioribus accidens.
Secundo2. Tertio Ethicorum dicitur quod malitia est voluntaria. Ergo malum non est praeter voluntatem, vel intentionem.
Tertio3. Corruptio est mutatio naturalis. Ergo finis eius, qui est privatio habens rationem mali, est intentus a natura. — Probatur consequentia. Quia omnis motus naturalis habet finem intentum.
4 I bis. Positis obiectionibus contra determinationem superius factam, accedit Sanctus Thomas ad earum solutionem, suo ordine 5.
Pro solutione autem primae rationis, praemittit quatuor.
Primum est, quod ratio mali in aliqua substantia est in privatione stricte et proprie accepta, quae scilicet est eius quod nata est habere et debet habere, non autem in privatione eius quod non est nata habere, aut non debet habere: sicut homini malum est si non habeat manus, non autem si non habeat alas, aut non habeat capillos flavos.
Secundum est, quod privatio formae comparata ad materiam, non est eius malum, sed bene est malum naturae cuius est forma: sicut privatio formae ignis est malum ignis, non autem materiae. Quia, licet materia nata sit habere omnes formas, nulla tamen est ei debita, cum sine una quavis earum possit esse in actu perfecta: quaelibet tamen earum est debita alicui eorum quae sunt ex materia composita.
Tertium est quod, cum tam privationes quam habitus et formae non dicantur esse nisi secundum quod sunt in subiecto, si privatio sit malum per comparationem ad subiectum in quo est, erit malum simpliciter. Sin autem, erit malum non simpliciter, sed alicuius.
Quartum est, quod malum actionis est privatio ordinis aut commensurationis debitae in actione, quando et secundum quod debet inesse. Et talis privatio est simpliciter malum: quia cuilibet actioni est debitus aliquis ordo et aliqua commensuratio.
II. Ad evidentiam primi et secundi dicti, advertendum quod hoc dicitur aliquid debitum alicui quod ad eius integritatem et perfectionem requiritur, ita quod absque eo non dicitur secundum suam speciem perfectum in natura. Hoc autem esse potest tam ad essentiam substantiae, quam etiam ad complementum et perfectionem aliquam accidentalem, pertinens: homini enim debitum est quod animam rationalem habeat; et quod habeat manus, si debeat dici perfectus homo in natura. Et ideo privatio huius dicitur malum hominis: homo enim carens manibus est imperfectus, et sic malum aliquod in ipso esse dicitur.
- Ad evidentiam tertii dicti, considerandum est quod, cum forma habeat rationem boni inquantum dat esse, ut dicitur Prima, qu. v 6, privatio illi opposita habet rationem mali inquantum aufert aliquod esse. Idcirco, ad videndum quomodo aliquod subiectum esse sub privatione sit malum simpliciter aut non simpliciter, respiciendum est ad modum quo forma et privatio ad ipsum esse se habet. Propter hoc Sanctus Thomas, ut ostendat quomodo dicatur malum aliquid simpliciter, accipit modum essendi privationis et habitus illi oppositi.
Quia enim forma cui opponitur privatio, ut sic, et privatio non habent esse nisi in subiecto, ad sanum sensum loquendo de privatione, — dicitur enim habere esse in subiecto quia negat a subiecto formam et esse, non autem quia ipsa proprie habeat esse: est enim privatio, communiter etiam accepta, carentia formae in aliquo subiecto — ideo secundum quod ad subiectum diversimode se habet, ita diversimode subiectum esse sub tali privatione est malum. Quando enim privat a subiecto in quo est formam illi subiecto debitam, tunc est malum subiecti; et ideo absolute malum est subiectum esse sub tali privatione, sicut absolute loquendo, absque alia additione, malum est hominem non habere manum, quia carere manu est malum in comparatione ad hominem. Quando autem non privat a subiecto formam illi debitam, tunc non est malum simpliciter subiectum esse sub tali privatione, cum non sit illa privatio malum ut ad illud subiectum comparatur: dicitur enim malum alicuius simpliciter quod ad ipsum comparatum est malum, non autem quod est malum ad alterum comparatum; sicut et bonum alicuius simpliciter dicitur quod est bonum in comparatione ad illud, non autem quod est bonum in comparatione ad aliud tantum. Potest tamen esse malum alicuius: sicut, quia carere forma substantiali aeris non est malum materiae, cum non tollat formam materiae debitam, iuxta praedicta, materiam carere forma aeris non est absolute malum, sed est malum aeris, quia ex eo quod materia non habet formam aeris, tollitur aeris natura.
III. Istis suppositis, respondet Sanctus Thomas ad obiectionem factam 7. Quantum enim ad naturalia, dicitur primo, quod non omne quod est praeter intentionem est casuale et in paucioribus. Corruptio enim naturalis et privatio aliqua, quae sunt praeter intentionem generantis, semper sequuntur generationem: licet privatio quandoque non sit malum simpliciter, sed alicuius, ut dictum est.
Dicitur secundo, quod non est universaliter verum malum esse ut in pluribus. Privatio enim quae privat aliquod debitum generato, est simpliciter malum et casualis, ut cum nascuntur partus monstruosi: hoc enim non consequitur de necessitate ad id quod intenditur, sed ei repugnat.
Dicitur tertio, quod malum actionis consequitur defectum virtutis activae, et est praeter intentionem agentis habentis virtutem defectivam. Sed non est casuale quando agens vel semper vel frequenter talem defectum patitur: quia sequitur de necessitate ad agentem sic deficientem. Est autem casuale quando talis defectus raro concomitatur agentem.
- Quantum ad voluntaria, dicitur primo, quod aliquando malum non est casuale, aliquando vero est casuale. Quando enim bonum particulare quod intenditur in actione, habet coniunctam privationem boni secundum rationem vel semper vel frequenter, ut delectationi intentae ex usu feminae alterius coniuncta est inordinatio adulterii, malum non sequitur casualiter. Quando autem sequitur peccatum ut in paucioribus, malum est casuale: sicut cum quis, proiiciens ad avem, hominem interficit.
Dicitur secundo, quod idcirco huiusmodi bona ut in pluribus intenduntur quibus privationes boni rationis consequuntur, quia plures secundum sensum vivunt, eo quod sensibilia particularia, in quibus est operatio, sint nobis magis manifesta et efficacius moveant: ad plura autem sensibilium bonorum sequitur privatio boni secundum rationem.
IV. Ad evidentiam eorum quae hic dicuntur, ut sciatur quando malum in pluribus aut in paucioribus accidat, primo videndum est quomodo hoc in naturalibus se habeat; secundo, quomodo in voluntariis 8.
Quantum ad primum, sciendum, ex doctrina Sancti Thomae Prima, q. LXIII, a. 9, ad 1; Pot., q. III, a. 6, ad 5; II Sent., d. I, q. 1, a. 1, ad 3, et d. XXXIV, [a. 3] ad 2, quod in naturalibus malum considerari potest aut respectu totius naturae; aut respectu alicuius determinatae speciei in natura. Utro modo consideretur malum, est in paucioribus. Respectu quidem totius naturae, patet: quia est tantum in rebus corruptibilibus, quae, si considerentur in ratione quantitatis continuae, sunt multo minora corporibus caelestibus; omnia enim corpora corruptibilia simul sumpta sunt multo minoris quantitatis quam sint corpora caelestia. Respectu etiam determinatae speciei patet: quia actio semper secundum naturam evenit nisi impediatur; raro autem accidit impedimentum. Unde videmus monstra pro minori parte evenire in natura.
Attendendum tamen quod, licet defectus naturae et operationum eius in tota una specie pro minori parte accidat, in uno tamen aliquo singulari potest contingere defectus actionis pro maiori parte, propter defectum virtutis aut instrumenti: sicut apparet in claudicante, et in generante monstruosos filios pro maiori parte. Et ad hunc sensum intelligitur quod inquit hoc loco Sanctus Thomas, quod malum consequitur semper aut frequenter in naturalibus cum agens, scilicet singulare, vel semper vel frequenter patitur virtutis defectum.
V. Quantum ad secundum 9, dicitur primo, quod in angelis malum ut in paucioribus fuit. Quia pro maiori parte secuta est operatio secundum convenientiam naturae, quae est in ipsis tantum una et intellectualis: sicut et actio naturalis pro maiori parte sequitur secundum naturam.
- Dicitur secundo, quod in hominibus, considerata tota natura speciei quantum ad factibilia, malum est in paucioribus: quia ars operatur per modum naturae10, et sic deficit in paucioribus, sicut et natura.
Quantum vero ad agibilia et moralia, malum est in pluribus. Quia, cum sensibilia particularia multiplicentur magis, et sint pluribus nota, atque magis moveant quam delectabilia secundum rationem, plures sequuntur delectabilia secundum sensum, quae pro maiori parte habent coniunctam privationem boni rationis. Propter quod in ipsis est malum hominis inquantum est homo: cum sit homo per rationem, et consequenter debitum sit homini, inquantum est homo, secundum rationem operari. Et ad hunc sensum intelligitur quod inquit Aristoteles II Topicorum11, malum ut in pluribus evenire; et quod hoc loco ait Sanctus Thomas, quoniam ratio quare plures intendant bona quibus privationes boni rationis coniunguntur, est quia plures vivunt secundum sensum
-
Dicitur tertio quod, considerato uno individuo et singulari, si sit in eo voluntas per habitus virtutum perfecta, malum evenit in paucioribus: quia habitus inclinat per modum naturae, quae in paucioribus deficit. Si autem voluntas sit per habitus vitiorum deformata, malum ut in pluribus evenit: quia per huiusmodi habitus homo conformatur brutis, quae pro maiori parte sequuntur naturae impetum, ut inquit Boetius, in IV de Consol., prosa 3. Et sic, cum operationes ab habitu vitii procedentes sint malum hominis inquantum est homo, eo quod contrarientur rationi, sequitur quod talis pro maiori parte malum operetur. Si etiam voluntas nullo sit habitu perfecta, cum, ut sic, ad utrumlibet se habeat; et mala pluribus modis contingant quam bona; in pluribus flectitur in malum quam in id quod est perfecte et totaliter bonum; supposito praesertim quod natura sit per peccatum vitiata.
-
Dicitur quarto, de mente Sancti Thomae de Potentia, loco allegato, quod, licet malum tam naturae quam moris, comparando effectus ad communem causam, aliquando pro maiori parte eveniat, sive natura in universali, sive in aliquo singulari agente considerata; si tamen effectus ad proprias causas comparentur, nunquam invenitur malum nisi in paucioribus. Quamvis enim partus monstruosus, ad virtutem generativam comparatus, absolute malum quoddam naturae sit, inquantum non sequitur naturae ordinem; ad virtutem tamen generativam deficientem tali modo comparatus, non est malum, cum sit secundum inclinationem sui proprii principii; sed partus non monstruosus erit malum illius virtutis sic deficientis, quia evenit praeter eius inclinationem. Et cum illud raro eveniat, sequitur quod effectus proprius illius causae pro minori parte deficiat, et sic pro minori parte malum eveniat, ad propriam causam comparatum. Similiter operatio circa delectabile secundum sensum, comparata ad hominem absolute, est mala: comparata tamen ad appetitum sensibilem et naturam sensitivam, quae est illius propria causa, invenitur bona, cum sit secundum talis naturae inclinationem; sicut et in brutis appetitum sensibilem sequentibus est bona. Ideo in huiusmodi operationibus circa sensibilia, ut ad naturam sensitivam et appetitum sensibilem referuntur, in paucioribus est malum, quia pro maiori parte cum sensibili appetitu conveniunt: licet, ut ad rationem et appetitum rationalem, aut ad hominem absolute referuntur, pro maiori parte in ipsis sit malum; secundum quem sensum superius12 sumus locuti.
Ex iis patet intellectus eorum quae inquit hoc loco Sanctus Thomas, scilicet quod malum semper aut frequenter accidit in operationibus ab agente deficiente provenientibus, quando tales defectus semper aut frequenter virtutem agentis sequuntur. Hoc enim intelligitur comparando ipsam actionem ad virtutem agentis absolute, puta motum ad virtutem motivam: quia tunc, si defectus pro maiori parte eam comitetur, sequetur malum actionis pro maiori parte. Si autem comparatio actionis fieret ad virtutem ut est sub tali defectu, quo modo est causa propria actionis deficientis, tunc actio talis mala non erit tanquam carens debito ordine: cum sibi ut a causa sic deficiente provenit, non sit debitum habere perfectionem qua caret; sicut nec malum est homini carere alarum perfectione, cum non sit debitum ad hominis integritatem habere alas.
- Attendendum autem quod in tota hac digressione loquimur de malo simpliciter, ad sensum quem Sanctus Thomas hic explicavit: non autem de malo alicuius alterius tantum13. Quia si de huiusmodi malo loqueremur, omnem actionem, tam naturalem quam voluntariam, pro maiori parte sequitur malum. Operationem enim bonam moraliter et secundum rationem concomitatur privatio boni delectabilis secundum sensum, quae privatio est malum appetitus sensitivi: et generationem formae introductae concomitatur privatio formae abiectae, quae est malum naturae corruptae. Propter hoc dixit Sanctus Thomas quod malum, sic scilicet acceptum, aut semper aut pro maiori parte evenit in actionibus, et non evenit in paucioribus et a casu.
VI. Ad secundam obiectionem14 respondetur negando consequentiam: quia malum et est voluntarium, et est praeter intentionem. Intentio enim est tantum ultimi finis, quem quis propter se vult: voluntas autem est etiam eius quod quis vult propter aliud, etiam si simpliciter illud non vellet. Ostenditur hoc exemplo proiicientis merces in mare causa salutis, ubi proiectio mercium est volita per accidens. Et similiter dicitur malitia volita non per se, sed per accidens: sicut aliquis vult propter bonum sensibile inordinatam actionem.
-
Attendendum, circa istam responsionem, quod Sanctus Thomas differentiam facit inter intentionem alicuius et illius volitionem. Quia id intendit voluntas et appetitus in quod propter se inclinatur: quia intentio proprie est actus appetitus circa finem; finis autem, ut sic, est propter se volitus. Sed volitio est non solum eius quod propter se volumus, sed etiam eius quod volumus propter aliud: sicut et sanitatem volumus et medicinam. Dicere ergo quod malum sive malitia non est intenta, sed est praeter intentionem, et tamen est volita per accidens, est dicere quod non est volita propter se, sed tamen est volita propter aliud.
-
Advertendum secundo, quod volitum per accidens dupliciter potest accipi. Uno modo, quod totaliter subterfugit cognitionem volentis, et tamen est coniunctum per se volito: sicut volens bibere dulce, ignorans quod illud sit venenum, dicitur velle venenum per accidens. Et tale dicitur omnino per accidens esse volitum. — Alio modo, quia cadit quidem sub cognitione volentis, sed tamen illud non vult nisi inquantum vult aliquod bonum cui coniungitur; immo, si posset unum ab alio separare, vellet unum sine alio: sicut ille qui vult proiicere merces in mare causa propriae salutis, non vult mercium proiectionem nisi quia vult salutem suam, quam consequi non potest absque mercium perditione; et si posset salutem consequi absque damno mercium, non vellet earum perditionem.
Malum ergo nunquam est volitum propter se. Sed aliquando est volitum omnino per accidens: sicut, cum quis vult proiicere sagittam ad locum per quem non solent homines transire, si accidat ut proiiciendo sagittam hominem interficiat, dicitur voluisse hominis interfectionem omnino per accidens et nullo modo per se, neque, inquam, primo, neque secundario propter aliud. — Aliquando vero non est volitum per accidens omnino, quasi scilicet non sit cognita deformitas et deordinatio actus voliti: sed est volitum per accidens ut per accidens distinguitur contra primo et per se, ut idem est quod per aliud; sicut, cum quis vult consequi delectationem quae est in adulterio, cognoscens illi coniunctam esse privationem ordinis iustitiae, vult illam deordinationem propter delectationem, inquantum vult delectationem cui necessario illud malum coniungitur, et magis vult illud malum incurrere quam tali carere delectatione. Et ad hunc sensum inquit Philosophus malitiam et peccatum quandoque voluntaria esse. Nam non solum est voluntarium quod propter seipsum volumus, sed etiam quod volumus propter aliud, licet secundum se sumptum non esset voluntarium, ut dicitur Iª IIae, q. VI, a. 615. Et propter hoc, ut dicitur in Qq. de Malo, qu. 1, a. 3, ad 15, non excusatur homo in huiusmodi a peccato, licet malum non sit propter se intentum: quia ad hoc ut sibi malum imputetur, sufficit quod sit propter aliud volitum, licet non sit volitum propter se.
Quod autem dixi, hominis interfectionem ex iactu sagittae esse volitum omnino per accidens a non considerante illud evenire debere, non contrariatur ei quod ait Sanctus Thomas Malo, q. 1, a. 3, ad 15, quod scilicet, dum accidens aliquod coniungitur effectui ut in paucioribus et raro, non oportet quod agens intendens effectum per se, intendat aliquo modo effectum per accidens. Accipit enim Sanctus Thomas ibi effectum intendi per accidens quando ex cognitione intenditur: non autem ut intendi per accidens dicitur quod coniungitur intento per se etiam si non cognoscatur suo intento per se coniunctum esse.
VII. Ad tertiam obiectionem16 respondet quod privatio non est intenta per se et seorsum a forma, sed per accidens, inquantum coniungitur formae, quae est finis generationis, sicut et corruptio semper generationi coniungitur. Declaratur exemplo corruptionis aquae et generationis aeris.
-
Circa hanc responsionem duo sunt advertenda. Primum est, quod intentio quandoque proprie accipitur: et sic est tantum de eo quod est finis et est per se intentum. Quandoque vero accipitur pro inclinatione appetitus ad quodcumque. Cum ergo hic dicitur quod natura utrumque, scilicet et finem generationis et finem corruptionis, simul intendit, accipitur intentio communiter, non autem proprie. Licet enim sit unus et idem actus quo aliquid inclinatur ad finem et ad id quod est ad finem, ut sic, ille tamen dicitur intentio respectu finis, non autem respectu ordinati ad finem. Unde non est contradictio in verbis Sancti Thomae cum in praecedenti responsione dixit malum non esse intentum, sed tantum volitum, hic autem dicit privationem, quae est malum quoddam, esse simul intentum cum forma: ibi enim accepit intentionem proprie, hic autem communiter. — Vel possumus dicere quod malum non potest esse intentum proprio actu ad ipsum terminato; sed bene potest intendi actu qui ad bonum terminatur cui malum est coniunctum.
-
Advertendum secundo, quod tam natura particularis generans et corrumpens, quam universalis, intendunt primo et per se generationem et formam geniti: per accidens autem intendunt corruptionem, et privationem formae praecedentis in materia, quia non potest esse generatio nisi per abiectionem formae praecedentis. Aer enim agens in aquam, et similiter virtus caelestis, aeris generationem, ut hic dicitur, absolute et simpliciter intendunt, corruptionem vero aquae non intendunt nisi quia generationi aeris necessario coniungitur: si enim posset natura generare aerem absque corruptione alterius naturae, illud faceret. Propter hoc inquit Sanctus Thomas quod natura non intendit finem corruptionis seorsum a fine generationis, sed simul intendit utrumque. — Quod vero aliquando inquit Sanctus Thomas corruptionem esse de intentione naturae universalis, sed esse contra naturam particularem17, intelligendum est de natura particulari quae corrumpitur: quia nec per se nec per accidens natura, quantum est ex ratione suae formae, suam corruptionem intendit. Non autem intelligitur de natura corrumpente aliam naturam dum sibi simile generat: talis enim, ut dictum est, cum generatione per accidens intendit corruptionem, sicut et natura universalis.
VIII. Ex istis responsionibus deducit Sanctus Thomas manifestum esse quod malum simpliciter est omnino praeter intentionem in operibus naturae: malum vero non simpliciter, sed alicui, est a natura intentum secundum accidens.
Pro intellectu eorum quae dicta sunt, advertendum, ex doctrina Sancti Thomae Quarto, d. xxxvi, q. 1, a. 1, ad 2, quod duplex est naturae intentio: una prima, alia secunda. Prima intentio est inclinatio naturae absolute ad sibi simile et conforme secundum omnem sui perfectionem. Secunda autem est ad sibi simile quantum fieri potest, supposito quod prima frustretur intentio: sicut et in artificialibus prima intentio artificis est ex supposita materia facere opus omni ex parte conforme arti; secunda autem est, supposito quod non possit primum intentum assequi, facere ex ipsa materia simile arti quantum potest. Corruptio ergo et omnis defectus sunt contra primam intentionem naturae: quia natura prima intentione esse et perfectionem intendit. Est tamen aliquis defectus de secunda intentione naturae. Quando enim natura non potest effectum ad maiorem perfectionem perducere, inducit ad minorem: sicut quando non potest facere masculum, facit feminam, quae est mas occasionatus, ut dicitur XVI de Animalibus18. Quod ergo inquit Sanctus Thomas, malum simpliciter esse omnino praeter intentionem in operibus naturae, sicut partus monstruosi, intelligendum est quod est praeter primam naturae intentionem: non autem quod sit praeter secundam intentionem.
Caput V: Quod Malum non est Aliqua Essentia
Postquam ostendit Sanctus Thomas malum esse in rebus praeter intentionem, vult nunc ostendere quoniam nulla essentia est secundum se mala 1, accipiendo formaliter malum, scilicet pro ipsa privatione perfectionis debitae inesse. Circa hoc autem duo facit: primo, ostendit propositum; secundo, movet quaedam dubia et solvit, in duobus capitulis sequentibus. I. Arguitur ergo primo sic. Malum est privatio. Ergo non est essentia aliqua in rebus. — Antecedens patet ex usu nominis. — Consequentia vero probatur. Quia privatio non est aliqua essentia, sed negatio in substantia, idest in subiecto. Secundo. Unumquodque secundum hoc bonum est quod essentiam habet. Ergo, cum bonum et malum opponantur, nihil est malum secundum quod habet essentiam. Ergo etc. — Probatur antecedens. Quia unumquodque secundum suam essentiam habet esse. Inquantum autem habet esse, habet aliquod bonum: cum omnia appetant esse. Adverte circa istam propositionem, Unumquodque secundum suam essentiam habet esse, quod hoc dupliciter potest intelligi. Uno modo, quod ipsa rei essentia sit eius esse. Et sic falsa est propositio, nec sic eam intelligit Sanctus Thomas: in solo enim Deo verum est quod eius essentia sit ipsius esse, ut in superioribus 2 est ostensum. — Alio modo, quod ex ipsa rei essentia proveniat esse rei. Et sic vera est propositio, et hic intenta. Essentia enim simplex creata est causa formalis sui esse, et eius susceptivum. Essentia vero composita ex materia et forma est proprium susceptivum esse, ita quod, constituta essentia, statim resultat esse suppositi: et sic dicitur res secundum essentiam habere esse. Est etiam essentia rei compositae causa formalis esse ratione suae formae, quae dat esse formaliter. II. Tertio. Malum nec est agens neque factum: cum omne quod agit, agat inquantum est in actu et perfectum; et cuiuslibet generationis terminus sit forma et bonum. Ergo malum non est res aliqua. — Patet consequentia: quia omnis res aut est agens aut est facta. Quarto. Omne agens agendo intendit bonum. Igitur nullum ens inquantum huiusmodi, est malum. — Probatur antecedens. Quia nihil tendit ad suum contrarium, sed ad simile et conveniens. Adverte quod, licet haec ratio directe concludat nullum ens factum esse malum, ex hoc tamen relinquitur universaliter malum nullum ens esse. Si enim non est aliquod ens factum, multo minus erit ens aliorum factivum. III. Quinto. Quod est secundum se malum, non potest esse alicui naturale. Ergo nulla essentia est secundum se mala. — Probatur antecedens. Quia malum est privatio eius quod est naturale, ut patet ex ratione mali: substantia enim alicuius est ipsa natura rei; accidens vero ex principiis alicuius substantiae causatur.
- Circa hanc propositionem, Omne quod est de genere accidentis, oportet quod ex principiis alicuius substantiae causetur, et sit illi naturale, dubitatur. Primo, quia sic omne accidens erit proprium, et nullum erit commune. Accidens enim omne est illi naturae proprium cui est naturale, et ex cuius principiis causatur.
Secundo, quia gratia et caritas sunt accidentia animae. Et tamen ex principiis nullius subiecti causantur, et nulli subiecto sunt naturalia.
-
Ad evidentiam huius, considerandum quod, cum omne accidens habeat per substantiam definiri, propter naturalem dependentiam accidentis ad subiectum, ut dicitur Quolibet IX, a. 5 3, ad 1; et, ut dicitur in Tractatu de Ente et Essentia 4, differentiae in accidentibus sumantur ex diversitate principiorum ex quibus causantur: necesse est dicere omne accidens ex principiis alicuius substantiae causari, licet multoties illa principia sint nobis incognita. Non oportet tamen, ut omnia causentur a principiis propriis alicuius naturae specificae: sed sufficit quod causentur aut ex principiis generis, aut speciei, aut etiam individui, ut habetur ex eodem Tractatu de Ente et Essentia 5: sunt enim quaedam accidentia propria generis, quaedam speciei, quaedam vero individui. Sed tamen advertendum, ex eodem Tractatu 6, et ex II Sent., d. xxvi, a. 2, ad 2, quod quaedam accidentia causantur ex principiis subiecti quantum ad actum completum, sicut calor ab igne; quaedam vero causantur quantum ad aptitudinem tantum, sicut diaphaneitas causatur ex principiis aeris, completur tamen aliquo illuminante extrinsece; nam diaphanum in actu includit lucem, quae non convenit aeri ab intrinseco nisi quantum ad aptitudinem et habilitatem ad complementum actus. — Quod ergo hic dicitur, omne accidens causari ex principiis alicuius substantiae et illi esse naturale, intelligitur aut quantum ad actum completum, aut quantum ad aptitudinem.
-
Ad primum ergo in oppositum respondetur quod utique omne accidens est proprium respectu alicuius subiecti, aut generici aut specifici aut singularis, quantum ad hoc quod est causari ex principiis subiecti, modo declarato; et comparari ad ipsum sicut proprius actus ad propriam potentiam comparatur; et quantum etiam ad hoc quod est sustentari per subiectum. Licet enim sint quaedam accidentia, ut dicitur I Sent., d. xvii, q. 1, a. 2, ad 2, quae principiis subiecti repugnant et per violentiam introducuntur, sicut est de calore in aquam introducto; oportet tamen illa, aut quantum ad actum completum aut quantum ad aptitudinem et habilitatem, determinare sibi aliquod subiectum, secundum genus aut speciem aut individuum, sine quo esse quantum ad alterum illorum non possunt. Licet enim calor in aliquo esse secundum actum possit per violentiam, non tamen secundum aptitudinem et habilitatem est in illo.
Ad hunc sensum loquendo, nullum accidens est commune. Quod autem dividitur accidens in proprium et commune, accipitur haec divisio per comparationem ad speciem specialissimam. Aliquod enim uni speciei specialissimae convenit, ut risibilitas homini: aliquod vero convenit pluribus speciebus, sicut albedo nivi, lacti, cygno, et aliis.
- Ad secundum dicitur, ex II Sent., loco praeallegato, quod licet gratia et caritas non causentur ex principiis subiecti quantum ad actum completum, receptibilitas tamen horum semper subiectum consequitur, et ex principiis subiecti causatur, et sic potest dici naturalis, ut patet in hoc quod est esse disciplinae susceptibile.
Posset etiam dici quod loquitur Sanctus Thomas de accidentibus quae per agens naturale causari possunt. Gratia autem et caritas non sunt talia accidentia.
IV. Sexto. Omnis essentia aut est forma, aut habens formam: cum unumquodque collocetur in genere aut specie per formam. Ergo est bona. Forma enim, inquantum huiusmodi, habet rationem bonitatis: tum quia est principium actionis, et finis ab agente intentus; tum quia est actus quo unumquodque est perfectum. Ergo etc.
Septimo. Actus, inquantum huiusmodi, bonum est: cum unumquodque, secundum quod est actu, sit perfectum. Potentia etiam bonum aliquid est: cum ad actum tendat; et sit actui proportionata, non autem contraria; et sit in eodem genere cum ipso; privatio autem non competat ei nisi per accidens, scilicet inquantum coniungitur formae. Ergo omne ens, inquantum ens, est bonum. — Patet consequentia. Quia ens per actum et potentiam dividitur.
Octavo. Malum non potest esse effectus Dei. Ergo, etc. — Probatur consequentia. Quia omne esse, quocumque modo sit, est a Deo, ut in Secundo huius est ostensum. — Antecedens quoque probatur. Quia malum non potest esse effectus boni, scilicet per se. Deus autem est ipsa essentia bonitatis.
Confirmatur conclusio auctoritate Gen. I; et Eccle. III; et I Tim. IV; et Dionysii, IV cap. de Div.
Excluditur quoque Manichaeorum error, ponentium aliquas res secundum naturas suas malas esse.
Caput VI: Rationes Quibus Videtur Probari quod Malum Sit Natura vel Res Aliqua
Contra positam conclusionem quaedam instantiae fiunt, quas primo recitat Sanctus Thomas; secundo solvit, capite sequenti1.
I. Quantum ad primum, arguunt quidam primo sic. Malum est differentia specifica habitus et actus moralis: cum vitium sit malus habitus secundum suam speciem. Ergo dat speciem aliquibus rebus. Ergo est aliqua essentia.
Secundo. Bonum et malum sunt contraria. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia utrumque contrariorum est natura quaedam.
Tertio. Bonum et malum dicuntur esse genera contrariorum ab Aristotele. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia cuiuslibet generis est essentia et natura aliqua.
Quarto. Malum agit: corrumpit enim bonum. Ergo etc. — Patet consequentia. Quia omne quod agit, est res aliqua.
Quinto. Invenitur inter mala unum altero peius. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia in quibus invenitur maius et minus, oportet quod sint res aliquae habentes ordinem.
Sexto. Malum est in mundo. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia res et ens convertuntur.
2 I bis. Ad praedictas obiectiones, respondetur a Sancto Thoma.
Ad primam3 quidem dicitur primo, quod malum et bonum sunt differentiae specificae in moralibus, et primae. Quia moralia, cum a voluntate dependeant, accipiunt speciem a fine, quod est obiectum voluntatis: sicut et naturales actiones a forma, quae est principium actionis. Bonum autem et malum dicuntur secundum ordinem ad finem vel privationem ordinis, tanquam a prima mensura.
Dicitur secundo4 quod, cum a fine rationis dicantur in moralibus aliqua bona vel mala tanquam a prima mensura, quod in illis sumit speciem a fine contrario rationis fini, dicitur secundum suam speciem malum.
Dicitur tertio5, quod talis finis mali, licet tollat finem rationis, est tamen aliquod bonum. Declaratur exemplo delectabilis secundum sensum, et similium. Unde malum, secundum quod est differentia specifica, non importat aliquid quod sit secundum essentiam suam malum: sed quod secundum se est bonum, malum autem est inquantum privat ordinem rationis, quod est hominis bonum. Ex hoc vult negare Sanctus Thomas quod malum formaliter sumptum, de quo intelligitur conclusio, sit differentia specifica: licet sit verum de malo per accidens et concretive sumpto.
II. Circa hanc propositionem, Bonum et malum dicuntur secundum ordinem ad finem vel privationem ordinis, considerandum quod hoc potest intelligi aut de bono et malo in communi: aut de bono et malo secundum quod in actionibus et habitibus invenitur. Si primo modo intelligatur, duplicem habere sensum potest. Unus est, quod bonum et malum sunt tantum in iis quae propter finem nata sunt esse: bonum quidem, si sit ordinabile ad finem et fini conveniens; malum autem si non sit ordinabile ad finem, sed sit illi improportionatum. Hic sensus non est verus. Quia non solum bonum et malum invenitur in iis quae sunt propter finem, sed etiam in fine. Immo principaliter dicitur bonum de fine: quia ordinatum ad finem non habet rationem boni nisi quia ordinatur ad bonum, aut caret ordine debito ad illum. — Alius sensus esse potest quod bonum et malum dicuntur aut secundum concomitantiam finis, aut secundum negationem talis concomitantiae. Boni enim rationem concomitatur ratio finis, si absolute et simpliciter sumatur bonum: mali autem rationem non concomitatur talis ratio, immo ipsam comitatur privatio finis; nam sicut malum absolute sumptum est privatio boni, ita privatio finis ipsum concomitatur. Et hic sensus est verus.
Si autem secundo modo intelligatur, sensus est quod bonus actus, et bonus habitus, dicitur secundum quod ordinatur ad finem, scilicet debitum: malus autem, secundum quod caret ordine ad debitum finem.
Licet autem utroque modo possit intelligi quod hic dicitur, videtur tamen intelligendum esse primo modo in sensu vero, scilicet de bono et malo in communi. Tum quia absolute loquitur Sanctus Thomas de fine, et nullam facit mentionem de fine debito. — Tum quia convenientius adaptatur praemissis. Quia enim dixerat quod moralia sortiuntur speciem a fine, concludit, quia finis et bonum sese comitantur, similiter malum et negatio finis, Ideo bonum et malum sunt primae differentiae in moralibus, scilicet extrinsecae, a quibus sumuntur intrinsecae differentiae.
III. Circa secundum dictum responsionis6, advertendum quod finis rationis dicitur finis conformis recto iudicio rationis, qui scilicet est secundum rectum iudicium rationis appetibilis. Finis autem contrarius fini rationis est appetibile quod contrariatur appetibili secundum rectam rationem: sicut delectabile secundum sensum, non regulatum ratione, contrariatur delectabili secundum rationem. Et quia homo est homo per rationem, ideo bona moralia, quae sunt hominis inquantum est homo, accipiunt bonitatem et malitiam ex ordine ad bonum rationis aut ad contrarium illi bono.
IV. Circa tertium dictum7 duo sunt attendenda. Primum est, quod bonum aut malum ex ordine ad alterum, ut sic, non habet bonitatem aut malitiam nisi secundum bonitatem aut malitiam illius ad quod ordinatur. Et ideo, si illud secundum aliquid sit bonum et secundum aliquid malum, ordinatum ad ipsum secundum aliquid erit bonum, et secundum aliquid erit malum. Secundum enim quod terminatur ad rem bonam, erit bonum, secundum vero quod ad rem habentem aliquid malitiae terminatur, erit malum talis ordo: nullam enim habet, inquantum huiusmodi, bonitatem aut malitiam, nisi ex bonitate aut malitia eius ad quod ordinatur. Ideo, cum malum quod est differentia specifica in genere moralium, sit aliquod quod secundum se est bonum et secundum aliquid est malum, inquantum videlicet privat ordinem rationis, quod est hominis bonum, apparet quod habitus malus est secundum aliquid bonus, scilicet inquantum respicit bonum; et secundum aliquid malus, inquantum videlicet respicit privationem ordinis rationis illi bono coniunctam.
Secundum est, quod malum dicitur aliquid dupliciter, ut ponit Sanctus Thomas II Sent., d. xxxiv, a. 2, de mente Avicennae in sua Metaphysica8: scilicet per se, et per accidens. Malum per se est ipsa privatio boni abstracte sumpta. Malum per accidens est et ipsum subiectum talis privationis; et quod ipsam in altero causat. Malum ergo quod ponitur differentia constitutiva in moralibus, non est per se et abstracte malum, sed est malum per accidens et concretive. Quod est dictu: Non est ipsa privatio boni formaliter et abstracte sumpta, sed est subiectum et natura cui coniungitur boni privatio. Ordo enim positivus ad finem malum habet coniunctam privationem ordinis ad finem debitum, ut dictum est9: sicut et finis indebitus habet coniunctam privationem finis debiti. Unde dicitur malus per accidens et concretive, sicut et finis ad quem terminatur.
- Sed occurrit dubium. Nam si a fine specificatur habitus et actus moralis, aut specificatur ab illo secundum quod habet bonitatem; aut secundum quod habet privationem et malitiam. Si inquantum aliquid bonitatis habet, sequitur quod habitus et actus non sit malus: quod enim dicit ordinem ad aliquid inquantum est bonum, non habet ex illo ut sit malum. Si inquantum habet privationem et malitiam, sequitur quod a malo per se et abstracte considerato specificetur. Et sic etiam malum formaliter et per se sumptum erit differentia specifica in moralibus. Quod negat hic et in aliis plerisque locis10 Sanctus Thomas.
Respondetur quod divisio est insufficiens, si accipiantur bonitas et malitia finis secundum omnimodam praecisionem unius ab alio. Neque enim ratione bonitatis praecise acceptae per exclusionem malitiae, neque ratione malitiae praecise acceptae, specificatur habitus et actus malus, sed ratione unius ut alteri coniungitur. Specificatur enim ab ipso bono ut est bonum tali privationi et malitiae substans: et similiter potest dici specificari a malitia, non absolute, sed inquantum est in tali natura. Ideo inquit Sanctus Thomas Prima, q. xlviii, a. 1, ad 2, quod malum, inquantum malum, non est differentia constitutiva, sed ratione boni adiuncti; et II Sent., d. xl, a. 1, ad 2, quod malum est differentia secundum quod fundatur in aliquo fine indebito voluntati, qui tamen non omnino bonitate caret. Hic autem dicit quod malum, secundum quod est differentia specifica in genere morum, non importat aliquid quod secundum essentiam suam sit malum, sed quod est bonum secundum se, malum autem homini. Ex quibus patet quod utrumque dici potest: scilicet et quod finis indebitus specificat ratione malitiae secundum quod in bono fundatur, inquantum scilicet bonum non specificat nisi ut malitiae substat; et quod specificat ratione bonitatis, inquantum scilicet malitia non specificat nisi ut in bonitate fundatur; ita quod unum sine alio non specificaret. Ratione autem cuius principalius habeat specificare, videtur ex iis quae dicuntur Prima Parte; et II Sent., d. xxxiv et xl; et similiter in Qu. de Virtutibus, q. I, a. 2, ad 5, quod hoc habeat ratione bonitatis, licet ratione malitiae det malitiam habitui. Nam vult Sanctus Thomas in locis praeallegatis quod malum non constituit speciem ratione privationis, sed ratione eius quod privationi substernitur11; et hic dicitur quod malum quod est differentia specifica, importat aliquod quod est secundum se bonum. Hoc etiam rationi consonum est: quia, cum species dicat naturam quandam et essentiam, non habet specificari nisi per id quod naturam importat.
V. Ad secundam obiectionem12 respondetur quod sunt contraria secundum quod in genere moralium accipiuntur. Malum autem, inquantum malum, est privatio boni.
Adverte quod malum, si formaliter et abstractive sumatur, quod vocat Sanctus Thomas malum inquantum malum, non potest ad bonum habere contrarii rationem, quia est sola privatio, et nullam naturam aut essentiam dicit formaliter: sed illi opponitur privative. Si autem sumatur et subiective, scilicet pro subiecto privationis, sic dicit essentiam aliquam et naturam privationi subiectam: et sic potest habere rationem contrarii. Quia ergo malum in moralibus accipitur concretive, pro actu scilicet aut habitu debito ordine et debita perfectione carente, ideo dicit Sanctus Thomas quod in moralibus bonum et malum sunt contraria.
- Sed tunc occurrit dubium in Qq. de Malo, q. 1, a. 1, tactum. Nam secundum id quod substernitur ipsi malo, convenit malum cum bono. Ergo non contrariatur bono ratione substrati, sed inquantum malum est.
Respondetur, et dicitur primo, secundum ipsum ibidem13, et est de mente Simplicii in Praedicamentis14, quod malum non est privatio quae est in privatum esse, ut mors et caecitas; sed est privatio quae est in privari, sicut aegritudo et ophthalmia, quorum unum est via in mortem et aliud via in caecitatem. Ideo malum dici potest contrarie: quia non privat totum bonum, sed aliquid de bono relinquit, inquantum fundatur in bono. Privationes enim huiusmodi contrariae dici possunt, inquantum adhuc retinetur de eo quod privatur.
Dicitur secundo quod, licet non sufficiat ad rationem contrarietatis eius ad bonum id in quo convenit cum bono, sine hoc tamen contrarietas esse non posset: sicut, licet id in quo convenit nigrum cum albo, non sufficiat ad eorum contrarietatem, sine hoc tamen contrarietas non posset esse15. Ideo conceditur quod malum morale non contrariatur bono solum ex ratione substrati: sed bene verum est quod contrariatur ex ipso simul cum privatione. Ita quod, si omne bonum substratum removeatur, non habebit rationem contrarii, sed tantum rationem privative oppositi, immo oppositi contradictorie.
VI. Ad tertiam obiectionem16 dicitur primo, conformiter ad praecedentia, quod bonum et malum, prout sunt in moralibus, sunt genera contrariorum: quia in moralibus aut utrumque contrarium est malum, sicut prodigalitas et illiberalitas; vel unum est bonum et alterum est malum, sicut liberalitas et illiberalitas.
Dicitur secundo, quod tale malum morale est genus et differentia, non secundum quod est privatio boni rationis, ex quo dicitur malum: sed ex natura actus vel habitus ordinati ad aliquem finem qui repugnat fini rationis. Declaratur exemplo hominis caeci; et differentiae huius quae est irrationale.
Adverte quod responsio tendit ad hoc quod argumentum non est contra determinationem factam. Quia cum dictum est malum nullam essentiam esse, intelligitur de malo formaliter et abstracte sumpto: propositio autem Aristotelis intelligitur de malo morali, quod est malum concretive, est enim habitus aut actus cui aliquod malum coniungitur. Cum autem dicitur quod malum est genus et differentia, genus scilicet malorum, et differentia mali moralis a bono morali, non secundum quod est privatio, sed ex natura actionis et habitus: intellige, sicut in praecedenti responsione, quod ipsa privatio non est genus et differentia, sed actus et habitus, secundum tamen quod tali substernuntur privationi.
Dicitur tertio, quod posset dici Aristotelem illud non dixisse secundum propriam opinionem, quemadmodum et in pluribus librorum logicalium secundum aliorum opinionem utitur exemplis: sed secundum Pythagorae opinionem dicentis bonum et malum esse prima genera et prima principia, sub quorum utroque posuit decem prima contraria.
Dicitur quarto, quod dictum Pythagorae aliquam veritatem habet. Quia omnium contrariorum unum est perfectum, alterum diminutum, quasi privationem quandam habens admixtam. Omnis autem diminutio et privatio ad rationem mali pertinet: et omnis perfectio et complementum ad rationem boni. Et secundum hoc, bonum et malum omnium contrariorum genera esse videntur, inquantum unum sub ratione boni comprehendi videtur, alterum vero ad rationem mali videtur accedere.
- Advertendum hic primo, quod haec responsio17, quod inquam Aristoteles exemplificavit in Praedicamentis de bono et malo tanquam de contrariis et generibus contrariorum, fuit Iamblici, ut recitat Simplicius in Praedicamentis18. Quia enim Pythagoras duas rerum coordinationes fecit, scilicet unam bonorum et alteram malorum; et dicebat bonum et malum esse prima genera et prima principia illarum contrariarum coordinationum: ideo Aristoteles, opinionem Pythagorae sectatus, dixit bonum et malum esse contraria tanquam genera contrariorum.
Advertendum secundo, ex Sancto Thoma II Sent., dist. xxxiv, loco praeallegato19, quod secundum modum illum quo dicitur bonum et malum simpliciter et universaliter sumpta posse aliquo modo dici genera contrariorum (quae videtur fuisse Theophrasti interpretatio20), genus non accipitur secundum propriam significationem, pro eo scilicet quod univoce de pluribus differentibus specie in eo quod quid est praedicatur: sed improprie, prout omne quod sua communitate multa ambit et continet, potest dici genus. Et sic acceperunt Porphyriani nomen generis in illa propositione, ut Simplicius refert21. Unde et Ammonius22 inquit ista dici genera eo quod in omnibus generibus inveniantur, quemadmodum et Plato genera entium posuit ens, idem, diversum, motum et stationem: non autem quasi sint genera seorsum ab aliis decem generibus distincta.
Advertendum tertio, cum inquit Sanctus Thomas omnem diminutionem et privationem ad rationem mali pertinere, quod non accipitur ibi malum simpliciter, prout in cap. VI declaravit dici simpliciter malum quod est malum subiecti in quo est, quando scilicet a subiecto privat id quod natum est et debet habere: non enim est malum nigredini quod careat perfectione albedinis, sicut nec est malum hominis quod non habeat alas. Sed accipitur malum universaliter pro carentia perfectionis in aliquo quam aliquid sui generis natum est et debet habere.
VII. Ad quartam obiectionem23 dicitur primo, ex sententia Dionysii, iv cap. de Div. Nom., quod malum non agit nisi per accidens, ratione boni cui adiungitur.
Dicitur secundo, quod malum dicitur corrumpere bonum, non solum agendo virtute boni, sed etiam formaliter secundum se: sicut caecitas dicitur corrumpere visum quia est visus corruptio.
Adverte quod responsio est haec: quod si loquamur de corrumpente per modum efficientis, malum non corrumpit per se, sed per accidens. Si vero loquamur de corrumpente formaliter, malum corrumpit per se. Sed non oportet quod sit corrumpens effective per accidens, quia videlicet coniungitur virtuti per se corrumpenti; nec quod corrumpens formaliter sit aliqua natura.
VIII. Ad quintam obiectionem respondetur quod dicitur aliquid altero maius aut minus malum per recessum a bono: quia sic intenduntur et remittuntur privationes, ut patet in dissimili et inaequali. Non enim intenduntur quasi aliquam essentiam habentes, sicut formae: sed per augmentum causae privantis, quae facit subiectum magis a forma distare. Ostenditur exemplo tenebrae, quae ex interpositione obstaculi provenit in aere.
Ex his patet falsam esse illam propositionem, In quibuscumque invenitur magis et minus, oportet quod sint res aliquae habentes ordinem. Fallit enim in quibus dicitur magis et minus per recessum ab opposito. — De magis et minus satis dictum est in praecedentibus, quantum ad propositum spectat24.
IX. Ad sextam obiectionem respondetur quod, cum ens dupliciter dicatur, ut patet V Metaph., scilicet secundum quod significat essentiam rei, et secundum quod significat veritatem compositionis; malum et privatio non dicitur ens primo modo, sed secundo modo, inquantum privatione dicitur aliquid esse privatum, et malo dicitur aliqua res mala.
- Pro declaratione huius responsionis, considerandum, ex doctrina Sancti Thomae in locis praeallegatis25, et ex Commentatore, V Metaph., comment. 14, quod ens primo modo sumptum, et ens secundo modo dictum, dupliciter differunt. Primo, quia ens quod significat essentiam rei, de aliquo praedicatum, est praedicatum substantiale; ens vero quod significat compositionem intellectus, est praedicatum accidentale.
Secundo, quia primum respondetur ad quaestionem quid est; secundum vero respondetur ad quaestionem an est. Ubi advertendum quod an est, licet videatur prima facie quaerere de esse in rerum natura, non tamen quaerit de esse reali eius de quo quaeritur an sit: sed absolute quaeritur an vere de ipso affirmari possit quod sit in rerum natura, et an fundare possit veram compositionem intellectus dicentis ipsum esse, aut de ipso aliquid affirmantis, sive sit ut aliquid affirmatum sive ut negatio. Et ideo, cum respondetur quod est, ly est dicit veritatem compositionis intellectus: et est sensus quod vera est compositio intellectus dicentis quod est in rerum natura, et quod vere affirmatur de aliquo, puta quia verum est aliquid esse privatum, ut hominem esse caecum; ita quod huiusmodi compositiones habent in ipsa privatione fundamentum suae veritatis. Et licet in huiusmodi locutionibus videatur significari privationes aliquod esse habere in re, tamen significatur magis aliquod non esse formae oppositae, quam aliquod esse privationis. Unde Augustinus, super illud, Tenebrae erant super faciem abyssi, ait quod sic dictum est, Tenebrae erant super faciem abyssi, ac si dictum esset, Non erat lux super abysso26. Et in III libro de Vita Beata, cap. III27, ait quod locum aliquem habere tenebras, nihil aliud est quam lumen non habere.
X. Sed circa hoc dupliciter dubitatur. Primo, quia compositio intellectus non est vera nisi sibi aliquid respondeat in re. Si ergo privatio nullum esse reale actualis existentiae habeat extra intellectum, non erit vera compositio intellectus dicentis privationem esse.
Secundo quia, ut VI Metaph. dicitur28, verum et falsum distinguuntur a bono et malo, quia verum et falsum sunt in intellectu, bonum autem et malum sunt in rebus. Ergo malum et privatio aliquod esse ponunt in rebus.
- Ad primum respondetur, et dicitur primo, quod compositioni intellectus non oportet aliquid correspondere in re quod sit reale, aut esse reale habeat extra animam: patet enim quod huic compositioni verae, Non ens est non ens, nihil reale ex parte significati aut intellecti correspondet. Sed bene oportet rem intellectam aut significatam proportionari et adaequari compositioni intellectus. Et hoc significatur cum dicitur intellectum intelligere sicut est in re.
Dicitur secundo quod, si intellectus intelligeret privationem habere esse reale positivum in natura, false intelligeret: quia intellectum non esset adaequatum et proportionatum intelligenti. Sed hoc non intelligit cum dicit privationem esse: sed tantum quod privatio habet esse quomodocumque sibi conveniat esse; sive, inquam, modo habentis naturam aliquam et essentiam; sive modo negationum quae sibi subiectum determinant. Ideo non oportet ut isti compositioni correspondeat in re aliquod esse reale privationis: sed sufficit quod habeat esse suo modo, scilicet ut negatio cuius esse consistit ut ipso subiectum sit tale ex quo habet ut sit verae propositionis fundamentum, et sic adaequetur compositioni de se factae.
Dicitur tertio, quod etiam tali compositioni respondet aliquid reale, scilicet subiectum carens forma, ex quo habet compositio ut sit vera. Quia enim est in natura oculus carens potentia visiva, ideo vera est ista compositio, Caecitas est, et ista, Caecitas est in oculo.
- Ad secundum dicitur quod, cum bonum et malum pertineant ad appetitum, qui ad rem extra terminatur, non est bonum et malum primo in intellectu obiective ut cognitum, sed in ipsis rebus ut terminans appetitum: bonum scilicet per se, malum vero per accidens; item, bonum tanquam ponens in re aliquam perfectionem, malum vero ut remotio et privatio perfectionis. Unde de Malo, q. 1, a. 1, ad 20, dicit Sanctus Thomas quod malum est quidem in rebus, sed ut privatio, non autem aliquid reale. Propterea ista consequentia non valet: Malum non est primo in intellectu ut terminus intellectus, sive ut cognitum, sed in rebus. Ergo ponit aliquod esse reale in rebus.
Si autem probetur consequentia sic: Omne ens aut est reale, aut rationis. Malum non est ens rationis: quia non convenit rei, per te, ut est obiective in intellectu, quae est conditio entis rationis. Ergo est ens reale: — respondetur quod privatio entis realis est quidem ens reale, non ut ponens ens reale in re, sed ut remotio entis realis; affirmatio enim et negatio ad idem genus pertinent. Sed hoc non est contra responsionem: quia non est negatum privationem esse ens reale per modum negationis, sed quod ponat formaliter aliquid esse reale in rebus.
Vel dicendum quod divisio adducta est insufficiens. Non enim unumquodque est aut ens reale aut ens rationis: sed, aut ens reale; aut ens rationis; aut negatio entis realis; aut negatio entis rationis.
Caput VII: Quod Causa Mali est Bonum
Postquam determinavit Sanctus Thomas de malo quantum ad eius naturam, nunc determinat de ipso quantum ad causalitatem 1. Circa hoc autem duo facit: primo, determinat de causa ipsius mali; secundo, ostendit quomodo ipsum sit aliorum causa, cap. XIV. — Circa primum duo facit: primo, ostendit quod malum non causatur nisi a bono; secundo, quod omne malum aliquo modo habet causam, cap. XIII. — Circa primum duo facit: primo, ostendit absolute quod non causatur nisi a bono; secundo, particulariter quod bonum sit eius causa subiectiva, capite sequenti.
I. Circa primum duo facit: primo, ostendit bonum esse causam mali; secundo, quomodo sit causa 2.
Quantum ad primum, ostendit quod Bonum est causa mali.
Et arguit primo sic. Si malum sit causa alicuius mali, non agit nisi virtute boni, ut probatum est. Ergo bonum est primaria causa mali.
Attendendum quod ex hac ratione patet non excludere Sanctus Thomas omnimodam causalitatem a malo, sed principalitatem causalitatis. Quod etiam ex tertia ratione manifestatur.
Secundo. Malum non est ens aliquod. Ergo non potest esse causa alicuius: quia omnis causa est aliquid. Ergo, si malum ab aliquo causatur, oportet quod illud sit bonum.
Adverte, cum dicitur malum nullius esse causam, quod intelligitur de malo formaliter et abstracte sumpto: non autem de malo per accidens et concretive dicto 3.
Tertio. Malum non potest esse causa per se alicuius. Quia, cum omnis proprie et per se causa tendat in proprium effectum, malum tenderet in malum. Ostensum est autem supra omne agens intendere bonum. Ergo erit causa solum per accidens. Ergo oportet malum causari a bono: quia causa per accidens reducitur ad causam per se; solum autem bonum potest esse causa per se.
-
Circa istam propositionem, Causa per accidens reducitur ad causam per se, advertendum quod eodem modo proportionaliter est intelligenda quo intelligitur effectum per accidens reduci ad effectum per se. In effectu autem non sic intelligitur quasi omnem effectum per accidens alicuius oporteat esse effectum per se alterius causae, hoc enim non est universaliter verum: sed quia aut ipse alterius causae est effectus per se, aut oportet esse aliquem effectum per se illius causae cuius ipse dicitur effectus per accidens, cui coniungatur. Sic ergo non sic intelligitur omnem causam per accidens reduci ad causam per se, quasi praeter causam per accidens alicuius effectus oporteat dari aliam causam quae illius effectus sit causa per se; aut quod omnem causam per accidens alicuius effectus oporteat esse causam per se alterius effectus: sed quia oportet aut ipsam causam per accidens unius esse causam per se alterius, sicut accidit in causa quae dicitur causa alicuius per accidens quia illud coniungitur suo per se effectui, et est praeter intentionem causae; aut quia oportet causam per accidens coniungi alicui quod sit alicuius causa per se, sicut accidit ubi dicitur aliquid causare aliud per accidens ex parte ipsius causae, quia videlicet coniungitur causae per se, sicut dicimus musicum aedificare per accidens, quando contingit eundem esse musicum et domificatorem. Malum autem dicitur causa per accidens mali, non ex parte effectus, quia videlicet illud suo effectui per se coniungatur, cum malum, ut sic, nullum per se effectum habeat: — ideo non oportet ut causalitas sua per accidens reducatur ad causalitatem per se ita quod ipsum sit alicuius alterius causa per se — sed tantum quia oportet ut alicui coniungatur quod alicuius effectus sit causa per se, quod est solum bonum.
-
Quarto. Malum non potest esse neque materia, neque forma, neque agens, neque finis: cum ostensum sit supra tam ens actu, quam ens in potentia, esse bonum; et unumquodque agat secundum quod est actu et habet formam; et malum sit praeter intentionem. Ergo non potest esse causa alicuius. Ergo etc.
II. Quantum ad secundum4, ostendit Sanctus Thomas Bonum non esse causam mali nisi per accidens. Et primo, ostendit quomodo hoc sit in naturalibus; secundo, quomodo in voluntariis sit5.
Quod non sit causa mali nisi per accidens, probat, quia unum oppositorum non est causa alterius nisi per accidens, ut dicitur VIII Phys., text. 86; bonum autem et malum sunt opposita.
Advertendum quod malum et bonum possunt dupliciter accipi: uno modo, secundum generales rationes boni et mali; alio modo, secundum particulares rationes, sicut est ignis et privatio ignis. Si primo modo accipiantur, sic bonum est causa mali sibi oppositi per accidens. Et ad hunc sensum loquitur hic Sanctus Thomas. — Si vero secundo modo accipiantur, sic bonum non est causa per accidens mali sibi oppositi, sed alterius mali: sicut bonitas ignis non est causa mali ignis, sed causa mali aquae, et hoc etiam per accidens, ut dicitur Prima, q. XLIX, a. 1, ad 2.
- Quomodo autem bonum sit causa mali per accidens in naturalibus, declarat praemittendo unam distinctionem. Hoc enim potest in naturalibus accipi et ex parte agentis; et ex parte effectus.
Ex parte quidem agentis, sicut quando agens patitur defectum virtutis, ex quo sequitur quod actio sit defectiva et effectus deficiens: ut patet in virtute debili membri digerentis. Et quia agens et virtute agit et instrumento, idem iudicium est si etiam defectus actionis et effectus ex defectu instrumenti proveniat, sicut accidit in claudicatione. Hoc ergo modo causatur per accidens malum ex parte agentis, inquantum agens est deficientis virtutis: quia agenti, inquantum agens est, accidit quod defectum virtutis patiatur. Et ex hoc verificatur quod dicitur, malum non habere causam efficientem, sed deficientem: quia malum non sequitur ex agente nisi inquantum est deficientis virtutis, et secundum hoc non est efficiens.
Ex parte vero effectus, causatur per accidens malum et ex parte materiae effectus; et ex parte formae. Ex parte materiae, quando materia non est disposita ad recipiendam impressionem agentis: ut aliquando in partubus monstruosis accidit. Hoc non imputatur in defectum agentis, si materiam indispositam non transmutat ad actum perfectum: quia unicuique agenti naturali est virtus determinata secundum modum suae naturae, ad agendum scilicet in materiam debite dispositam. — Ex parte vero formae effectus, accidit malum inquantum formae alicui de necessitate coniungitur privatio alterius formae, et sic generationi unius coniungitur alterius corruptio. Hoc autem malum non est malum effectus intenti ab agente, sed alterius.
III. Circa primum modum per accidens, qui scilicet se tenet ex parte agentis, cum dicitur verificari per illum modum quod malum habet causam deficientem, non autem efficientem, considerandum quod malum non habere causam efficientem, sed deficientem, dupliciter potest intelligi. Uno modo, quod procedit a causa nullo modo agente, sed secundum quod ab actione cessat: eo modo quo dicitur submersio navis a nauta absente et non agente ad navis conservationem provenire. Et hic sensus non est hic intentus: quia hic quaeritur de malo coniuncto actioni, aut effectui producto, secundum quod refertur in causam illius effectus cui coniungitur; constat enim quod causa mali isto modo non est causa non agendo, sed causando effectum cui malum coniungitur.
Alio modo, quod procedit a causa agente quidem, sed non procedit ab ipsa secundum illud quo est efficiens, hoc est per virtutem qua agit inquantum virtus est et actus, sed inquantum patitur virtutis defectum et sic est deficiens virtutis. Et hic sensus est intentus. Hoc enim nihil aliud est dicere quam quod virtus qua causa operatur, quantum ad illud quod habet de entitate, non est agenti ratio quare sequatur malum in actione eius aut in effectu: sed defectus virtutis est sibi ratio quare illud malum ex ipso sequatur. Ita quod virtus est quidem forma qua agens producit effectum cui coniungitur malum: sed non habet effectus et operatio malum coniunctum nisi quia virtus agendi substat malo alicui et privationi. Et hoc est quod intellexit Sanctus Thomas dum dixit quod malum non sequitur ex causa nisi inquantum est deficientis virtutis, et secundum hoc non est efficiens. Defectus enim non est forma per quam agens agit, sed virtus: quoniam, ut superius dixit, si agens penitus virtute careret, omnino non ageret.
Potest etiam et alio modo intelligi quod malum non habet causam efficientem etiam per accidens. Non habet enim talem quae attingat sua actione ipsum malum. Quia malum non potest actionem alicuius causae terminare, ita scilicet quod per ipsam accipiat esse: sed habet causam deficientem, quae, inquam, quia habet virtutis defectum, producit effectum cui coniungitur malum.
-
Advertendum autem, ex Prima Parte, loco praeallegato7, et de Malo, q. 1, a. 3, quod malum alterius coniunctum proprio et per se effectui agentis, non reducitur in aliquem defectum agentis, sed in perfectionem suae virtutis. Ignis enim sua virtute intendit formam ignis in materiam introducere; et quia ad introductionem suae formae sequitur corruptio et privatio formae quae praecedebat in materia, ideo per accidens causat privationem et malum alterius formae; et quanto ignis perfectior fuerit in virtute, tanto perfectius, generando ignem, corrumpit suum contrarium. Malum autem proprii et per se effectus reducitur in defectum virtutis agentis vel materiae, ut dictum est8. Sed tamen, licet huius mali causa sit aliquod defectivum bonum, oportet tamen fieri reductionem ad aliquam priorem causam quae non sit deficiens, sed perfecta, sicut patet in generatione partus monstruosi: malum enim huiusmodi, quando ex parte agentis provenit, est defectus virtutis existentis in semine, et sic semen, inquantum est deficiens, est per accidens causa monstruositatis; causa autem defectus virtutis in semine est aliquod alterans inducens qualitatem aliquam contrariam qualitati ad bonam seminis dispositionem requisitae. Huius autem agentis quanto fuerit virtus perfectior, tanto qualitatem hanc contrariam magis inducit, et maiorem defectum in semine causat. Ex quo patet quod proximum agens effectus deficientis est agens deficiens; remota autem est agens perfectum et bonum.
-
Sed occurrit circa declarationem factam dubium. Nam Sanctus Thomas, de Malo, q. 1, a. 1, ad 8, ait quod malum simpliciter, subiective et denominative sumptum, producit effectum corruptum non agendo, sed deagendo. Ergo bonum deficiens, quod vocat subiectum mali simpliciter, est causa mali effectus per cessationem ab actione. Cuius oppositum dictum est9.
Respondetur, quod tale bonum esse causa mali deagendo, potest intelligi dupliciter. Uno modo, quod sit causa nullo modo agendo: et sic non intelligit Sanctus Thomas. Alio modo, defective agendo, hoc est, agendo actione carente sua debita perfectione: et hoc modo intelligit. Exponit enim seipsum ibidem subiungens: idest per defectum activae virtutis. Debetur enim actioni seminis ut a virtute completa procedat, sitque completi effectus productiva. Hoc autem deficit in actione ex qua provenit partus monstruosus: quia talis actio non habet perfectionem ut sit completi et perfecti effectus productiva. Et hoc sibi convenit quia a virtute deficiente procedit. Et sic dicitur esse causa mali tale agens, non agendo, sed deagendo, idest, non agendo perfecte, sed imperfecte et deficienter. Patet autem quod hoc determinationi factae non contradicit.
Eodem modo, addit Sanctus Thomas10, et in artificialibus peccatum accidit: sicut scilicet in naturalibus.
IV. Secundo loco ostendit quomodo etiam in moralibus bonum sit causa mali per accidens 11. Et primo, ostendit unde difficultas circa hoc oriatur; secundo, ostendit veritatem 12.
Difficultas est quia non videtur morale vitium ex defectu virtutis sequi: infirmitas enim virtutis aut totaliter tollit, aut saltem minuit morale vitium, eo quod oporteat vitium moris voluntarium esse, non necessarium. Et ideo vitium non videtur in moralibus eodem modo esse sicut in naturalibus.
Advertendum quod vitium morale et peccatum non dicitur aliquid nisi voluntarium sit. Ideo defectus omnino praeveniens rationem voluntarii, non potest esse ratio quod aliquid sit malum morale: quia quod habet defectum et est malum ut a tali causa deficiente procedit, necessario malum est; sicut quod procedit a virtute naturali defectiva, inquantum ab ipsa ut deficiens est procedit, necessario est malum. Et ideo oportet, ad hoc ut sit malum morale, ut ipsum aliquis defectus voluntarius praecedat, ratione cuius totum dicatur voluntarium. Propterea dixit Sanctus Thomas quod infirmitas virtutis aut tollit aut diminuit morale vitium, quia tale vitium non est voluntarium, sed necessarium: et ideo meretur veniam, non autem poenam. — Quomodo autem infirmitas tollat aut diminuat rationem peccati; similiter et ignorantia, quae est defectus virtutis apprehensivae; vide in Qq. de Malo, q. III, a. 11; et Iª IIae, q. LXXIV, a 5; et in aliis locis.
V. Ad praedictam autem difficultatem tollendam, duo facit Sanctus Thomas: primo, ostendit in actu voluntatis quaerendam esse radicem et originem peccati moralis; secundo, ostendit quomodo illud sit ex parte voluntatis 13.
Quantum ad primum, dicit tria. Primum est, quod quantum ad aliquid similiter est malum in moralibus et in naturalibus; et quantum ad aliquid dissimiliter. Quantum enim ad hoc dissimiliter se habent, quod in naturalibus malum consideratur in actione et in effectu producto: in moralibus autem est vitium et malum in sola actione, quia virtutes morales non sunt factivae, sed activae. — Ex hoc sequitur quod malum morale non consequitur ex materia vel forma effectus, sed ex agente solum. Et in hoc videlicet assimilatur malo in naturalibus: quia in illis aliquod malum ex defectu agentis provenit.
Secundum est, quod quatuor sunt activa principia in moralibus: scilicet virtus executiva in membris; voluntas, quae movet virtutem executivam; virtus apprehensiva iudicans hoc esse bonum vel malum, quae sunt voluntatis obiecta, cuius iudicio movetur voluntas; et res apprehensa, a qua virtus apprehensiva movetur. Et sic primum movens est res apprehensa; secundum virtus apprehensiva; tertium voluntas; quartum vis executiva.
Tertium est, quod actus virtutis exequentis praesupponit bonum morale vel malum: quia huiusmodi actus exteriores non pertinent ad mores nisi secundum quod ab actu voluntatis procedunt. Et ideo defectus huiusmodi virtutis vitium moris vel totaliter excusat vel diminuit. — Actus etiam quo res apprehensa movet virtutem apprehensivam, est immunis a vitio moris: quia quodlibet obiectum movet potentiam secundum naturalem ordinem. — Actus quoque virtutis apprehensivae, in se consideratus, vitio morali caret: cum eius defectus, scilicet ignorantia, vitium aut excuset aut minuat, sicut et infirmitas. — Relinquitur ergo ut vitium morale in solo actu voluntatis primo et principaliter inveniatur: et rationabiliter, cum actus dicatur moralis quia voluntarius 14. Et consequenter in ipso quaerenda est origo actus moralis.
- Circa primum dictum, advertendum quod virtutes morales dicuntur activae, non etiam factivae, quia non sunt alicuius effectus extrinseci productivae, quemadmodum artes, sed sunt directivae operationum quae remanent in operante: faciunt enim rectam intentionem et inclinationem ad finem, ut dicitur III Sent., d. XXXIII, q. 1, a. 1, quª 2, ad 2.
Circa tertium dictum, considerandum, ex doctrina Sancti Thomae Iª IIae, q. LVIII, a. 1; et III Sent., d. XXIII, q. 1, a. 4, quª 2, quod mos, a quo virtutes morales denominantur, significat inclinationem naturalem vel quasi naturalem ad aliquid agendum. Et quia inclinatio in nobis secundum quam in nobis est agere et non agere, est inclinatio voluntatis, ideo ille solus actus proprie dicitur moralis qui aliquo modo voluntarius est: et sicut se habet actus ad hoc quod sit voluntarius, ita se habet ad hoc ut sit moralis. Dupliciter autem aliquis actus est voluntarius: uno modo, quia est libere elicitus a voluntate, sicut velle et eligere; alio modo, quia est imperatus a voluntate, non autem elicitus, sicut ambulare et considerare et huiusmodi. Actus ergo qui sunt eliciti a voluntate, essentialiter dicuntur morales. Qui autem sunt imperati, sunt morales quantum ad usum: non enim sunt morales secundum speciem suam ut in proprias causas referuntur, cum non sint actus eliciti a voluntate; sed morales sunt inquantum a voluntate imperantur, sicque aliquid de voluntario participant. Sequitur ergo quod, si huiusmodi actus a voluntarii ratione separentur, comparenturque solum ad potentias a quibus eliciuntur, quod morales non sunt, et consequenter in ipsis nec bonum nec malum morale esse potest. Propter hoc ergo dixit Sanctus Thomas de actu virtutis exequentis, et de actu virtutis apprehensivae in se considerato, idest, non habito respectu ad voluntatem, quod in ipso non est vitium morale. Constat enim quod non sunt voluntarii nisi secundum quod a voluntate imperantur. Ideo, si secundum se considerentur, nullo habito ad voluntatem respectu, in ipsis malum morale esse non potest.
VI. Sed occurrit dubium. Nam Sanctus Thomas in Qq. de Malo, q. II, a 3, tenet quod actus aliquis exterior est secundum se malus, ut furtum, homicidium, et similia. Et Iª IIae, q. XX, 1; et II Sent., d. XL, q. I, a. 3, vult quod actus exterior habet propriam bonitatem convenientem sibi ex materia et circumstantiis. Ergo falsum est actum virtutis exequentis praesupponere bonum morale vel malum, et ipsum tunc tantum esse bonum quando actus voluntatis est bonus, malum autem quando actus voluntatis est malus.
Respondetur, ut haberi potest ex locis praeallegatis, et praecipue de Malo, eadem quaestione, art. 2, ad 6, quod dupliciter loqui possumus de bonitate vel malitia actus exterioris: scilicet de naturali; et de morali. Si loquamur de naturali bonitate aut malitia, tunc ista convenit actui exteriori humano secundum se, et non praesupponit actum voluntatis. Cum enim intantum dicatur aliquis actus humanus inquantum est secundum rationem, accipit talis actus speciem ex obiecto secundum quod ad rationem comparatur: et dicitur bonus si sit circa materiam debitam secundum regulas rationis, ut pascere esurientem; malus autem si cadat supra materiam indebitam, sicut subtrahere aliena. — Si autem loquamur de bonitate aut malitia morali, sic, semota voluntate, non habet actus exterior bonitatem aut malitiam, ut scilicet talis actus dicatur culpa vel peccatum, aut meritum: cum, ut dictum est superius 15, actus non pertineat ad morem nisi inquantum voluntarius est. — Loquitur ergo Sanctus Thomas in locis praeallegatis de bonitate aut malitia conveniente actui in esse naturae actus humani: non autem de bonitate aut malitia morali, de qua est hic sermo.
- Sed contra hanc responsionem videntur esse verba Sancti Thomae dicentis, de Malo, eadem quaestione, art. 3, quod ratio mali et peccati primordialiter invenitur in actu exteriori secundum quod est in apprehensione. Peccatum autem nominat malum moris. Et sic videtur quod etiam malum moris, semota voluntate, sit in actu exteriori.
Responderi potest dupliciter. Primo, quod non accipit Sanctus Thomas nomen peccati ut significat culpam et demeritum, sed prout omnis actus carens debita perfectione potest dici peccatum, etiam in naturalibus. Et hoc videtur intelligere dum, exponens quomodo talis actus malus sit primordialiter malus, inquit quod hoc est quia non est vestitus debitis circumstantiis, et ex hoc ipso quod est actus malus, idest, privatus debito modo, specie et ordine, habet rationem peccati.
- Secundo potest responderi quod rationem peccati inveniri in actu exteriori primordialiter secundum quod est in apprehensione, dupliciter potest intelligi. Uno modo, quod prius formaliter quam actus voluntatis, habeat rationem peccati moralis. Et iste sensus non est verus, nec ibi intentus a Sancto Thoma, ut obiectio supponit. Quod constat quia ibidem subiungit quod ratio culpae et moralis mali completur secundum quod accedit actus voluntatis.
Alio modo, quod fundamentaliter et originaliter peccatum et culpa prius est in actu exteriori apprehenso quam sit formaliter et completive in actu voluntatis. Et iste sensus est verus, et intentus a Sancto Thoma. Quia malum naturae actus exterioris secundum quod est in apprehensione, ad voluntatem comparatur ut obiectum, ex quo habet voluntas, libere illud acceptans, ut sit formaliter et completive mala in suo actu. Et sic ipse actus malus est fundamentum unde habet actus voluntatis in illum tendens ut sit moraliter malus: est enim malus moraliter actus voluntatis qui in malum obiectum et non regulatum ratione fertur. Et est simile sicut dicimus veritatem esse fundamentaliter et originaliter in re, in intellectu autem nostro esse veritatem formaliter. Sicut enim esse rei dicitur veritas originaliter, non quia veritas formaliter sit in re, sed quia intellectus est formaliter verus ex eo quod conformatur in intelligendo ipsi esse rei; ita actus exterior malus secundum esse naturae dicitur malus moraliter fundamentaliter et originaliter, quia actus voluntatis, libere tendens in ipsum, habet quod sit moraliter malus ex eo quod in ipsum actum exteriorem malum secundum naturam fertur. Et sicut non dicitur res vera formaliter nisi denominatione extrinseca, quia scilicet est adaequata intellectui, qui est formaliter verus; ita actus exterior, in actu et in executione per imperium voluntatis positus, non dicitur formaliter malus malitia morali nisi extrinsece, scilicet quia a malo actu morali voluntatis procedit. Et ideo ibidem subiungit Sanctus Thomas quod, si accipiatur actus peccati secundum quod est in executione operis, secundum videlicet quod est formaliter moralis, primordialiter et per prius culpa est in voluntate.
Patet ergo quod obiectio non est contra responsionem datam. Procedit enim ac si intenderet Sanctus Thomas, in loco allegato, quod actus exterior prius formaliter sit malus in genere moris quam actus voluntatis. Hoc autem ostendimus non esse ipsius intentum.
- Obiectiones autem ex Scoto, xl dist. Secundi, et ex aliis, vide apud Capreolum, in Secundo, d. xlii. Probant enim multae illarum quod alia est bonitas actus exterioris in esse naturae, et similiter alia malitia: quod conceditur. Non autem probant quod alia sit ipsius bonitas aut malitia moralis quam bonitas et malitia actus voluntatis.
VII. Ostenso quod sumenda sit radix peccati moralis in actu voluntatis, vult ulterius ostendere Sanctus Thomas quomodo hoc sit 16. Et primo, tangit difficultatem quae circa hoc accidit; secundo, propositum manifestat 17.
Difficultas est quia, cum actus deficiens proveniat propter defectum activi principii, oportet ante peccatum morale praeintelligere defectum in voluntate. Aut ergo ille defectus erit naturalis: et sic semper inhaerebit voluntati, et semper voluntas in agendo moraliter peccabit. Aut voluntarius erit: et tunc erit peccatum morale; cuius causa iterum quaerenda erit, et sic in infinitum.
Respondet Sanctus Thomas quod huiusmodi defectus in voluntate praeexistens non est naturalis, propter rationem dictam; neque casualis aut fortuitus, quia tunc peccatum morale non esset in nobis, idest in potestate nostra; sed est voluntarius. Sed negatur quod tunc erit peccatum morale.
- Ad huius autem declarationem, dicit primo, quod cuiuslibet activi principii secundi perfectio virtutis ex superiori agente dependet. Et ideo, cum agens manet sub ordine primi agentis, indeficienter agit: cum autem ab ordine primi agentis deflectitur, deficit in agendo.
Dicit secundo quod, cum in ordine operationum moralium voluntatem praecedant duo principia, scilicet virtus apprehensiva et obiectum apprehensum, quod est finis; proprium motivum voluntatis est ratio et bonum aliquod determinatum, scilicet bonum rationis; non autem quaecumque vis apprehensiva, aut quodcumque bonum. Ideo, cum voluntas tendit in actum mota ab apprehensione rationis repraesentantis sibi proprium bonum, sequitur debita actio. Cum autem ad apprehensionem sensualis apprehensivae, aut ipsius rationis repraesentantis bonum diversum a proprio bono, in actionem prorumpit, sequitur in actione voluntatis peccatum morale.
Sequitur ex iis quod in voluntate defectus ordinis ad rationem et ad proprium finem praecedit malum morale: sicut cum ad subitam apprehensionem sensus voluntas movetur in delectabile secundum sensum; aut cum ratio in aliquod bonum quod non est nunc vel hoc modo bonum, ratiocinando devenit, et tamen voluntas in illud tanquam in proprium bonum tendit.
Dicit tertio, quod hic voluntatis defectus voluntarius est: quia in potestate voluntatis est velle et non velle; et similiter ipsum actu considerare rationis.
Dicit quarto quod iste defectus non est malum morale: quia, si ratio non consideret, aut bonum quodcumque consideret, nondum est peccatum, quousque voluntas in indebitum finem tendat; quod iam est voluntatis actus.
Concludit ultimo quod, tam in moralibus quam in naturalibus, malum a bono non nisi per accidens causatur.
- Ad evidentiam eorum quae hic dicuntur, considerandum est quod causa secunda non agit nisi secundum quod a prima movetur, et ideo perfectio virtutis ipsius est secundum quod perfecte substat virtuti primae causae. Quod si secundam causam contingat deficere in agendo propter defectum tantum primae causae, tunc defectus in actione secundae causae non reducitur in defectum ipsius secundae causae, sed primae: sicut, cum accidit motus imperfectus et deficiens propter defectum virtutis motivae, crure in sua debita dispositione manente, defectus ambulationis non reducitur in defectum cruris, sed virtutis motivae tantum. Si autem deficiat secunda causa in agendo quia non perfecte subditur primae causae sed ab ea deflectitur, tunc defectus actionis in defectum secundae causae reducitur, non in defectum primae: sicut claudicatio habentis virtutem motivam perfectam reducitur in defectum cruris non perfecte virtuti motivae substantis. Cum ergo dicit Sanctus Thomas quoniam, cum agens manet sub ordine primi moventis, indeficienter agit, intelligitur de defectu qui in ipsius secundae causae defectum reduci habeat, et sibi debeat imputari. Posset tamen in actione secundae causae accidere defectus propter defectum primae causae: sed tunc secundae causae non imputaretur, ipsa secunda causa manente sub ordine suae causae prioris, a qua tanquam a proprio motivo habet moveri.
VIII. Circa defectum quem ponit Sanctus Thomas in voluntate praecedere actum moraliter malum, primo videndum est quomodo praecedat in voluntate; secundo, quomodo sit voluntarius 18; tertio, quomodo non sit malum morale 19.
Quantum ad primum, considerandum quod duplex defectus voluntatis praecedit actum moraliter malum. Unus remotus, ex quo habet voluntas ut alii defectus in ipsa esse possint et possit in agendo deficere, scilicet esse ex nihilo. Sed hic defectus non sufficit ad hoc ut malum morale sit in voluntate: quia, cum iste defectus sit naturalis, semperque voluntatem concomitetur, semper voluntas agendo peccaret. — Alius est defectus proximus, scilicet non actu substare suae propriae causae. Et iste defectus est causa proxima mali actus moralis, eo modo quo negatio potest esse causa, iuxta superius 20 determinata: voluntas enim ad operationem cum tali defectu procedens, peccat.
Primus defectus nunquam est simpliciter malum voluntatis, cum sit sibi naturalis; et secundum se duratione praecedit actum moraliter malum. — Secundus autem, quando voluntas non exit ad operationem, non habet rationem mali simpliciter: quia substare et moveri ab apprehensione et proprio bono, non est debitum semper voluntati, sed tantum quando ad operationem procedit; unde quod voluntas non substet apprehensioni aut proprio bono quando non operatur, hoc non est malum eius simpliciter. Quando autem voluntas exit ad operationem non substans apprehensioni rationis aut bono rationis, sed sequens apprehensionem sensualem aut allecta a bono quod non est bonum rationis, tunc talis defectus est simpliciter malum: quia est carentia ordinis debiti pro tunc inesse voluntati. Si ergo consideretur huiusmodi defectus secundum quod non est simpliciter malum, sic duratione praecedit peccatum morale: quia praecedit voluntatem operantem. Si autem consideretur secundum quod est malum simpliciter, sic non praecedit duratione actum malum voluntatis, sed ipsum concomitatur. Secundum tamen rationem, prius intelligimus voluntatem moveri ab apprehensione sensus aut ab indebito bono, et consequenter carere ordine debito ad sua propria motiva, quam actum eliciat: et sic talis defectus secundum rationem praecedit actum malum.
-
Quantum ad secundum, sciendum quod aliquid potest dici voluntarium dupliciter. Uno modo, quia voluntas in illud tanquam in volitum per actum suum fertur: sicut sanare est voluntarium in medico qui vult sanare. Hoc modo non dicitur defectus huiusmodi voluntarius: cum omni actui voluntatis praeintelligatur. — Alio modo dicitur voluntarium quod est in potestate voluntatis ut sit aut non sit: sicut actus voluntatis libere elicitus dicitur voluntarius, non quia voluntas alio actu velit illum, sed quia in potestate voluntatis est ipsum producere vel non producere. Et hoc modo defectus huiusmodi dicitur voluntarius. Est enim in potestate voluntatis procedere ad operationem sine tali ordine, aut non procedere: quia non necessario a bono contrario bono rationis trahitur, aut ab apprehensione sensualis movetur, sed libera est et ad utrumlibet se habens. Et ideo huiusmodi defectus non oportet aliam causam quaerere nisi voluntatis libertatem, ut dicitur Secundo, d. xxxiv21.
-
Quantum ad tertium, dicitur quod huiusmodi defectus, secundum quod duratione actum malum praecedit, non est malum voluntatis morale: immo nec naturale, ut est ostensum. — Secundum vero quod concomitatur malum morale et ipsi coniungitur, sic est malum morale. Unde de Malo, loco praeallegato22, ad 13, inquit Sanctus Thomas quod accipit rationem culpae ex hoc ipso quod cum tali defectu voluntas se applicat ad opus: quia tunc bonum quod per huiusmodi defectum privatur, est debitum voluntati et actui eius. — Secundum autem quod praeintelligitur actui malo et per se consideratur, sic etiam non habet rationem mali culpae nec poenae, sicut nec cum praecedit duratione actum malum.
Cum ergo inquit Sanctus Thomas quod huiusmodi defectus non est malum morale, intelligendum est, secundum se et absolute consideratus: non autem ut coniungitur cum actu voluntatis malo.
IX. Ex iis quae dicit hic Sanctus Thomas, patet quod Scotus, in II Sent., d. xxxiv23, dum arguit defectibilitatem voluntatis non esse voluntati rationem peccandi, non accedit ad mentem Sancti Thomae. Non enim ponit Sanctus Thomas quod aptitudo ad deficiendum sit voluntati proxima ratio peccandi: sed actualis defectus, cum scilicet, non substans debito ordini, ad operationem procedit.
Similiter cum arguit24 quod defectus actualis non est causa huiusmodi mali, quia tunc ante primum defectum voluntatis esset defectus, constat quod mentem Sancti Thomae non assequitur. Non enim ponit illum defectum esse malum moraliter secundum quod actui malo praeintelligitur, ut est ostensum. Non est autem inconveniens, immo necessarium est ut ante primum defectum moraliter malum, sit alius defectus rationem mali moralis non habens.
Caput VIII: Quod Malum Fundatur in Bono
Cum ostensum sit bonum esse causam per accidens mali, ostendit nunc Sanctus Thomas particulariter quod est eius causa subiectiva 1. Circa hoc autem duo facit: primo, ostendit propositum; secundo, infert unum corollarium, capite sequenti.
Circa primum duo facit: primo, ostendit quod omne malum in aliquo bono fundatur; secundo, removet unum dubium 2.
- Arguitur igitur primo sic. Malum non est per se existens: cum non habeat essentiam. Ergo est in aliquo subiecto. Ergo est in aliquo bono: quia omne subiectum, cum sit substantia quaedam, bonum quoddam est.
Posset autem aliquis ad hanc rationem negare primam consequentiam. Quia licet malum non habeat essentiam, non oportet tamen ut sit in subiecto: cum sit negatio, et nullum habeat esse reale.
Sed ista responsio non tollit rationem. Quia aliter loquendum est de simplici negatione; et aliter de privatione, cuiusmodi est malum formaliter sumptum. Nam simplex negatio, cum etiam de non ente dicatur, non requirit aliquod subiectum. Privatio autem et malum est negatio circa determinatum subiectum: et ideo non denominat nisi ens. Propterea, cum malum sit in rebus, ut superius 3 est ostensum; et non sit per se subsistens: oportet quod sit in alio tanquam in subiecto; non quidem ut ens aut dicens aliquam essentiam, sed sicut privatio perfectionis, iuxta praedeterminata 4, inquantum vere potest de aliquo affirmari propter absentiam formae ab illo subiecto.
- Secundo. Subiectum formae est ens in potentia ad formam. Quod bonum est: cum in eodem genere sit potentia et actus. Ergo et malum est in bono sicut in subiecto: cum malum sit privatio, forma autem et privatio sint in eodem subiecto.
Posset ad hanc rationem negari quod ens in potentia sit bonum. Quia, si ex eo quod ordinatur ad bonum dicitur bonum, eadem ratione, cum ordinetur ad malum, scilicet ad privationem, cuius est susceptiva, erit malum.
Respondetur: et dicitur primo quod, ut superius 5 dicebatur, materia ad bonum ordinatur per se, ad malum autem et privationem per accidens: aut videlicet inquantum est susceptiva formae amissibiliter; aut quia est susceptiva formae cui coniungitur privatio alterius formae. Ideo ex ordine ad bonum dicitur bonum quoddam: non autem ex ordine ad malum dicitur mala.
Dicitur secundo, ut superius, capite VI, dictum est, quod privatio formae non est malum materiae: quia nulla forma determinata est debita materiae, licet sit omnium susceptiva; malum autem dicitur privatio formae debitae inesse.
- Tertio. Malum dicitur quia nocet. Sed non nocet nisi bono. Ergo est in bono. — Patet consequentia. Quia non noceret formaliter bono nisi esset in ipso. — Minor vero probatur. Quia nocere malo est bonum: cum corruptio mali sit bona.
Circa hanc propositionem, Malum non noceret formaliter bono nisi esset in bono, advertendum est quod ideo addidit Sanctus Thomas ly formaliter, quia aliquid nocet dupliciter, ut dicitur Secundo, d. XXXV, a. 1, ad 3: scilicet formaliter, et hoc est ipsum nocumentum, sive ipsa boni ademptio vel privatio; et effective, et hoc est quod causat privationem boni. Quod ergo active alicui nocet, ut sic, non est in eo quantum ad proximum susceptivum nocumenti: sed bene quod formaliter nocet.
- Quarto. Malum causatur a bono per accidens. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia, cum omne per accidens reducatur ad per se et in ipso fundetur, oportet ut cum malo, qui est effectus per accidens boni, sit bonum aliquod qui est effectus per se, in quo malum fundetur.
II. Quantum ad secundum, removet Sanctus Thomas dubium quoddam 6. Videtur enim primo aspectu quod malum non sit in bono: cum sint opposita. Sed respondet quod, cum bonum communiter dicatur, sicut et ens; sicut non est inconveniens quod non ens sit in ente, sicut privatio in substantia, ita non est inconveniens quod malum sit in bono.
Dicitur tamen secundo quod, sicut non ens non est in ente sibi opposito, sed in alio, sicut caecitas non est in visu, sed in animali; ita et malum non est in bono sibi opposito, sed in alio; sicut malum moris est in bono naturae; et malum naturae, quod est privatio formae, est in materia, quae est bonum, sicut etiam 7 ens in potentia.
III. Ad huius evidentiam, considerandum est quod bonum et malum dupliciter considerari possunt. Uno modo, quantum ad communem naturam, ut ita dixerim, utriusque, secundum praecisionem ab inferioribus. Et quia sic unum tollit totaliter reliquum, utpote illi directe oppositum, unum in alio esse non potest. Unde si poneretur aliquid per se bonum existere, tanquam universalis natura boni, in ipso nullum malum esse posset: sicut patet in Deo, qui est ipsa bonitas per se subsistens, in quo nullum est malum. Et si aliquid esset per se et universale malum, nullum bonum includeret. Sed quia hoc esse non potest, cum malum dicat negationem boni in subiecto, ideo inquit Aristoteles, IV Ethic. 8, quod seipsum destrueret.
- Alio modo, quantum ad hoc particulare bonum et malum. Et tunc dupliciter etiam unumquodque illorum considerari potest. Uno modo, secundum universales rationes boni et mali in ipsis salvatas. Et sic quodlibet malum cuilibet bono opponitur. Et secundum hoc dicit Augustinus 9 quod fallit dialecticorum regula, quae dicit contraria simul esse non posse: quia sic malum invenitur in eo cui universalis ratio boni convenit. Cum enim bonum, universaliter sumptum, non dicat aliquam determinatam perfectionem, sed perfectionem in communi, quicquid perfectionis res habeat, dicitur bona. Similiter quaecumque perfectione sibi debita careat, dicitur mala. Et sic, propter amplitudinem rationis boni et mali, potest esse ut idem secundum aliquid sit bonum, et secundum aliquid sit malum; et rationes quae, universaliter sumptae, sunt oppositae, in eodem possunt simul inveniri respectu diversorum; sicut idem animal carens visu est simul bonum et malum, bonum inquantum est ens in actu, malum inquantum caret perfectione. Propter hoc Sanctus Thomas assignat pro ratione quare simul esse possint bonum et malum, et unum in altero fundari, ipsam boni amplitudinem et illimitationem. — Nec tamen sequitur contradictoria simul vera sint, si idem sit bonum et malum: quia non secundum idem, sed secundum diversa dicitur bonum et malum.
Alio modo considerari possunt bonum particulare et malum secundum eorum particulares rationes. Et sic non quodlibet malum opponitur cuilibet bono directe, sed determinato bono: iniustitia enim opponitur iustitiae, non autem temperantiae. Et hoc modo non est malum in bono opposito, sed in alio bono: non enim iniustitia est in iustitia, sed in anima; neque caecitas est in visu, sed in animali.
- Sed occurrit dubium. Quia Sanctus Thomas Prima, q. XLVIII, a. 3, ad 3, et in aliis locis, videtur approbare sententiam Augustini dicentis in bono et malo fallere regulam dialecticorum; in Qq. autem de Malo, q. I, a. 2, ad 5, dicit quod non fallit etiam in iis regula secundum veritatem, sed secundum quandam apparentiam, prout malum absolute dictum et bonum videntur oppositionem habere.
Dici ad hoc potest utrumque dictum verum esse, sed diversimode. Nam si in bono et malo particulari considerentur tantum universales rationes boni et mali, secundum veritatem fallit illa regula: quia tunc unum oppositorum est in altero. Ratio enim communis boni, et communis ratio mali, sunt rationes oppositae: et ideo unumquodque malum, inquantum malum, absolute opponitur unicuique bono, inquantum absolute bonum est. Si autem in ipsis considerentur particulares rationes boni et mali, sic fallit regula secundum apparentiam tantum. Nam quia in hoc particulari bono salvatur universalis ratio boni, et in hoc particulari malo universalis ratio mali, videtur quod quodlibet malum, etiam secundum particularem rationem, contrarietur cuilibet bono, ut tale bonum est, propter contrarietatem boni et mali in universali; et sic, dum hoc malum est in hoc bono, videtur quod unum oppositorum sit in alio. Sed non est sic: quia non quodlibet malum contrariatur cuilibet bono, si secundum suas particulares rationes sumantur; licet secundum universales rationes boni et mali habeant oppositionem.
IV. Circa illam propositionem, Malum naturae, quod est privatio formae, est in materia, quae est bonum, sicut etiam ens in potentia 10, considerandum quod materiam esse bonum sicut etiam ens in potentia, duplicem sensum habere potest. Unus est, quod est bonum in potentia, non autem in actu, sicut non est ens in actu, sed in potentia. Alius est quod, sicut est ens in potentia, ita est bonum in actu. Et uterque sensus quantum ad aliquid est verus. Dupliciter enim de bonitate materiae primae loqui possumus. Uno modo, de bonitate quam habet a forma, dum ipsa actualiter informatur: et sic non est bona nisi in potentia dum caret ipsa forma. Alio modo, de bonitate quam habet ab ipso ordine ad formam: et sic est aliquid bonum aliquo modo in actu. Ipse enim ordo, et ipsa aptitudo ad bonum, est bonum quoddam, ratione termini quem respicit. Et omne ordinatum ad bonum, ut sic, habet rationem boni: unde et utilia cadunt sub divisione boni. Utrumque sensum tetigit Sanctus Thomas Prima, q. v, a. 3, ad 3. Videtur autem primus sensus hoc loco intendi, propter comparationem ad ens in potentia: unde Prima, quaestione allegata 11, expresse ait quod, sicut est ens in potentia, ita et bonum in potentia.
Caput IX: Quod Malum non Totaliter Consumit Bonum
Ex praemissis deducit corollarie Sanctus Thomas quod, Quantumcumque multiplicetur malum, nunquam potest totum bonum corrumpere 1. Quod probat, quia oportet quod semper maneat mali subiectum, quod est bonum.
I. Sed movet circa hoc corollarium dubium. Si enim ex finito aliquid infinities tollatur, oportet illud quandoque per ablationem consumi. Sed per intensionem mali in infinitum semper minuitur bonum, quod est finitum. Ergo tolletur quandoque totum bonum per malum.
Ad hoc respondent quidam negando maiorem, quando sequens ablatio fit secundum eandem proportionem. Patet enim in divisione continui secundum partes proportionales, quod in infinitum procedit, et nunquam tamen tota quantitas consumitur. Hoc autem modo dicunt fieri boni diminutionem.
Sed contra hanc responsionem arguit sic Sanctus Thomas. In processu huiusmodi divisionis semper quod posterius subtrahitur est minus: ut patet in divisione quantitatis. Sed hoc in diminutione boni per malum nequaquam potest accidere. Tum quia, quanto bonum per malum magis fuerit diminutum, erit infirmius: et sic per secundum malum magis diminui poterit; hoc est, ab ipso non minus, sed maius poterit tolli. Tum quia malum sequens contingit esse maius priore aut aequale: et per consequens tollet aut maius aut aequale bonum.
Adverte quod Sanctus Thomas per haec verba, Hoc in diminutione boni nequaquam potest accidere, non vult ponere impossibilitatem diminutionis boni secundum eandem proportionem, sed tantum non-necessitatem talis divisionis, ut patet Prima, q. xlviii, a. 4, ad 3. Unde sensus est quod nequaquam potest esse in diminutione boni ut semper necessario servetur eadem proportio: cum contingat, aut ex debilitatione boni remanentis post subtractionem, aut ex aequalitate vel maioritate mali posterioris in posteriori subtractione, aut maius aut aequale subtrahi.
II. Respondet igitur Sanctus Thomas: et dicit primo, quod malum tollit quidem totaliter bonum cui opponitur, sed tamen remanet subiectum. Quod cum habeat, inquantum est subiectum, rationem boni, secundum quod est potentia ad actum boni quod per malum privatur, quanto minus fuerit in potentia ad illud bonum, tanto minus erit bonum.
Dicit secundo, quod fit minus potentia ad formam, non per subtractionem alicuius partis ipsius subiecti aut eius potentiae, sed quia per contrarium actum impeditur ne in actum formae exire possit: sicut tanto est minus potentia frigidum, quanto in eo magis calor augetur. Et sic bonum diminuitur per malum magis apponendo contrarium, quam aliquid subtrahendo de bono. Quanto enim bonum ad quod praeter intentionem agentis sequitur malum, magis multiplicatur, tanto potentia ad bonum contrarium magis diminuitur. Et sic per malum magis dicitur diminui bonum: inquantum videlicet per bonum cui malum coniungitur, tollitur magis potentia subiecti ad bonum quod per malum removetur, in qua potentialitate consistit bonitas subiecti.
Dicit tertio, quod haec diminutio boni in naturalibus quidem non potest in infinitum procedere. Quia neque forma contraria, neque virtus contrarii agentis, potest in infinitum augeri: cum formae naturales et virtutes sint terminatae. — Sed in moralibus potest diminutio in infinitum procedere. Quia et intellectus potest intelligendo in infinitum procedere: cuius signum est quod mathematicae species numerorum et figurarum dicuntur infinitae. Similiter voluntas in volendo in infinitum procedit: volens enim furtum committere, potest velle et aliud quid 2 committere in infinitum. Et sic in infinitum bonum naturalis aptitudinis per malum moris diminui potest: cum quanto voluntas magis in fines indebitos tendit, tanto difficilius ad proprium et debitum finem redeat; ut patet in iis in quibus per peccandi consuetudinem iam est habitus vitiorum inductus. Nunquam tamen talis aptitudo totaliter tollitur, sed semper naturam comitatur.
Ex iis patet quod obiectio nulla est. Quia procedit de diminutione quae fit per subtractionem, non autem de ea quae fit per appositionem contrarii. Et etiam quia in naturalibus falsum est quod malum possit in infinitum intendi per huiusmodi appositionem, bonumque diminui in infinitum.
- Adverte quod quanto potentia magis elongatur ab actu, et subiectum est minus habile ad eius susceptionem, tanto difficilius ad actum reducitur: ut patet in naturalibus et in artificialibus. Et ideo signum elongationis potentiae ab actu est difficultas reductionis ad actum. Propter hoc, volens Sanctus Thomas ostendere diminutionem naturalis aptitudinis ad bonum per peccatum in infinitum, adducit pro signo quod quanto voluntas magis in indebitos fines tendit, tanto difficilius redit ad debitum finem. Quae cum in infinitum possit tendere in indebitos fines, sicut et intellectus in infinitum potest diversa intelligere, sequitur quod in infinitum talis difficultas augeri possit; et per consequens in infinitum elongari potentia ab actu, et in infinitum aptitudo diminui.
III. Ad evidentiam huius responsionis, considerandum primo, ex doctrina Sancti Thomae Prima Parte, loco allegato; et II Sent., d. 34, a. 4; item in Qq. de Malo, q. ii, a. 11 et 12; et Iª IIae, q. lxxxv, a. 1 et 2, quod triplex est bonum: scilicet illud cui malum opponitur; subiectum mali; et habilitas ipsius subiecti ad bonum, quam hic Sanctus Thomas aptitudinem ad bonum vocat. Malum ergo bonum cui opponitur totaliter tollit: sicut caecitas totaliter tollit visum. — Entitatem autem subiecti non modo non totaliter tollit, sed nec diminuit: sicut caecitas nihil removet a substantia oculi. — Sed ipsam habilitatem et aptitudinem subiecti ad bonum, quae est potentia ad susceptionem actus, diminuit quidem modo dicto, concomitando scilicet in subiecto formam contrariam bono cui opponitur et quod totaliter tollit, per quam formam impeditur subiectum a susceptione formae oppositae: non autem ipsam habilitatem totaliter tollit, quia, cum concomitetur substantiam et naturam subiecti, natura manente subiecti, remanent semper ipsa habilitas. Dat exemplum Sanctus Thomas de habilitate aeris ad lumen, quae, quamvis per interpositionem corporis opaci in infinitum inter ipsam et solem diminui possit in infinitum, nunquam tamen, manente aere, totaliter tollitur. Si tamen esset aliquid potens subiectum corrumpere, illud, corrumpendo subiectum, totaliter habilitatem subiecti removeret. Unde quamvis, ubi fit diminutio alicuius per subtractionem partium, oporteat finitum tandem totaliter consumi; ubi tamen fit diminutio et remissio per interpositionem impedimenti et obstaculi, non oportet ut finitum tandem consumatur: possunt enim impedimenta in infinitum apponi, quibus potentia et aptitudo magis elongatur ab actu, et tamen semper quantum ad aliquid potentia et aptitudo remanet.
- Considerandum secundo quod, cum praedicta habilitas et aptitudo ad bonum intelligatur ut media inter subiecti naturam, in qua fundatur sicut in radice, et bonum in quod tendit; diminutio habilitatis per appositionem impedimenti non intelligitur ut se tenet ex parte radicis, cum per tale impedimentum non diminuatur natura subiecti; sed intelligitur ut ad bonum tendit; per huiusmodi enim appositionem impeditur ne ad bonum in quod ordinatur pertingat. Unde quanto plura apponuntur impedimenta, tanto magis impeditur et elongatur ab actu; quod est ipsam aptitudinem et habilitatem sive inclinationem ad bonum diminui ut ex parte ipsius termini consideratur.
Unde obiectiones Durandi in Secundo, d. xxxiv3, quae procedunt de diminutione habilitatis huiusmodi ut se tenet ex parte subiecti, non procedunt contra Sanctum Thomam. Diminutio enim habilitatis et intensio ut se tenet ex parte termini, non oportet ut fiat per aliquid inhaerens subiecto: licet forte hoc requiratur ad intensionem et remissionem eius ut se tenet ex parte subiecti.
Similiter obiectiones Scoti in xxxv distinctione Secundi4, constat non procedere contra hanc determinationem: quia procedunt de diminutione quae est per subtractionem, non autem de ea quae est per appositionem impedimenti, et quae non est per se, sed per aliud.
IV. Sed occurrit dubium circa dicta. Videmus namque quod homo caecus non potest per naturam visum recuperare. Ergo non remanet in ipso habilitas et aptitudo naturalis ad visum: quia aptitudo naturalis potest per agens naturale in actum reduci. Ergo malum totaliter tollit aptitudinem subiecti ad bonum.
-
Ad hoc dicitur primo, quod hoc est universaliter verum, quod, manente potentia ad aliquem actum, remanet semper eius habilitas ad actum quae in ipsa immediate fundatur, et remota potentia, removetur: quia ipsam potentiam necessario concomitatur. Et quia nulla privatio, ut sic, tollit subiectum suum aut potentiam, cum illud sibi determinet ut in quo sit suo modo; ideo nulla privatio, et nullum malum, removet a suo subiecto habilitatem ad formam in ipso immediate fundatam; licet contingat aliquando per aliquod agens corrumpi potentiam simul et habilitatem.
-
Dicitur secundo, quod homo caecus, licet totaliter amiserit aptitudinem proximam ad actum videndi, quae in virtute visiva fundabatur; remanet tamen in ipso aptitudo ad potentiam visivam, ut dicitur de Malo, q. 2, a. 12, ad 3; et remanet etiam aptitudo ad actum videndi tanquam in radice et fundamento remoto.
Cum probatur quia non potest per naturam visum recuperare: — dicitur quod hoc non est propter defectum aptitudinis; sed quia, ut dicitur Iª II^ae, q. lxxxv, a. 2, ad 3, deest causa quae possit reducere illam aptitudinem ad actum, formando organum quod requiritur ad videndum.
Cum autem dicitur quoniam naturalis aptitudo potest per agens naturale in actum reduci: — respondetur, ut haberi potest ex doctrina Sancti Thomae Tertio, d. I, q. 1, a. 3, ad 4, quod utique aptitudo naturalis, secundum suam speciem absolute considerata, potest reduci in actum ab aliquo agente naturali: non autem oportet ut unaquaeque singularis aptitudo in actum reduci possit, quia propter aliquod impedimentum provenire potest ut in actum reduci non possit. Et sic dicitur quod aptitudo naturalis ad visum, secundum speciem considerata, reduci potest ad actum per agens naturale, videmus enim per naturalem generationem talem aptitudinem impleri: in eo autem qui privatus est visu, non potest per agens naturale reduci in actum propter impedimentum quod supervenit. Cum enim ordine quodam respiciat visum et caecitatem, quia scilicet non pervenit ad caecitatem nisi per visum; non potest fieri reditus ab ipsa ad visum per agens naturale, quia, cum materia ad diversa se habet secundum ordinem, non potest ex posteriori rediri in prius, ut inquit Sanctus Thomas VIII Metaph.5, eo quod cuiuslibet rei sit determinatus modus generationis. Ideo, cum ponitur in animali caecitas, ponitur impedimentum ne habilitas ad visum reduci possit ab agente naturali in actum. — Nec obstat quod aliquando homo est caecus a nativitate: et sic non videtur quod materia semper perveniat ad caecitatem per virtutem visivam. Dicitur enim quod, licet tunc non habeat prius virtutem visivam, habuisset tamen nisi fuisset impedita. Unde sicut corrumpens oculum dicitur corrumpere visum in eo existentem, et caecitas concomitans est corruptio visus qui praefuit; ita causans impedimentum aut contrariam dispositionem ad visum in generatione animalis, dicitur indirecte corrumpere visum qui affuisset si non fuisset impeditus; et caecitas concomitans est corruptio visus qui debebat adesse.
Caput X: Quod Malum Habet Aliquo Modo Causam
Postquam ostendit Sanctus Thomas quod malum non causatur nisi a bono, si aliquod malum habet causam, nunc vult ostendere quod Cuiuslibet mali oportet esse aliquam causam per accidens1.
Et arguit primo sic. Malum est in bono ut in subiecto. Ergo etc. - Patet consequentia. Quia omne quod est in subiecto, causatur vel ex principiis subiecti, vel ex aliqua causa extrinseca.
Secundo. Malum est in subiecto quod est in potentia ad ipsum et ad suum oppositum. Ergo etc. - Patet antecedens. - Consequentia vero probatur. Quia quod est in potentia ad opposita, non constituitur in actu alicuius eorum nisi per aliquam causam: cum nulla potentia faciat se in actu.
Adverte circa antecedens, quod non est universaliter verum, ut dicitur Verit., q. xxi, a. 2, ad 1, quod omne subiectum habitus possit esse etiam subiectum privationis: quia aliquando habitus inest a natura, et a subiecto separari non potest. Sed bene est universaliter verum quod omne subiectum mali est etiam susceptivum boni oppositi. Et ideo non dixit quod omne subiectum formae sit in potentia ad formam et suum oppositum, quod est privatio; sed e contrario quod subiectum mali est in potentia ad utrumque oppositum. Cum enim malum sit privatio, ut inquit, eius quod quis natus est et debet habere, necesse est ut, si in aliquo subiecto sit malum, illud sit in potentia et ad malum et ad bonum sibi oppositum, ita quod sit utriusque receptivum.
Tertio. Malum semper inest praeter naturam eius cui inest: cum sit privatio perfectionis debitae inesse. Ergo etc.- Probatur consequentia. Quia quod advenit alicui praeter naturam suam, advenit ei ex aliqua alia causa: ut patet in motu lapidis sursum, et in aqua quae calefit.
Quarto. Omne bonum praeter primum habet aliquam causam. Ergo et omne malum habet causam per accidens: quia omne malum consequitur ad aliquod bonum, sicut corruptio ad generationem.
Caput XI: Quod Malum est Causa per Accidens
Postquam determinavit Sanctus Thomas de causalitate mali quantum ad hoc quod causatur, nunc determinat de causalitate ipsius quantum ad hoc quod est aliorum causa 1.
Et ponit hanc conclusionem: Malum, quamvis non sit causa per se, est tamen causa per accidens.
I. Probatur primo. Malum est in bono. Ergo est causa per accidens. — Probatur consequentia. Quia quod accidit causae per se alicuius, est causa per accidens illius. Omne autem bonum est alicuius aliquo modo causa: sicut materia formae quodammodo, et e converso; et similiter est de agente et fine. Et ex hoc tollitur processus in infinitum in causis et causatis, si quodlibet est alicuius causa.
Circa hanc rationem advertendum quod causa per accidens, secundum quod accidentalitas se tenet ex parte causae, nihil operatur ad effectum: sicut, cum domificator albus aedificat, albedo, quae est causa aedificationis per accidens, nihil ad aedificium operatur, sed dicitur causare per accidens, quia subiectum cui accidit, et quod per ipsam denominatur, causat; verum est enim dicere quod album aedificat, quia quod albedini substat, aedificat. Similiter ergo malum dicitur causa per accidens, non quia aliquid circa effectum boni producat, sed quia suppositum agens substat malitiae. Unde cum dicitur, malum operatur, verum est: quia quod malitiae substat, et dicitur malum denominative, operatur.
Advertendum etiam quod ideo addidit Sanctus Thomas non sequi processum in infinitum in causis et causatis si quodlibet est alicuius causa, ut removeat instantiam quae posset fieri contra assumptam hanc propositionem, Bonum omne est alicuius aliquo modo causa. Videtur enim sequi processus in infinitum in causis et causatis descendendo: quia si non procedatur in infinitum, oportet devenire ad aliquod bonum quod sit causatum et nullo modo causa. Respondetur negando consequentiam: quia nunquam devenitur ad aliquid quod nullo modo sit causa, et tamen non proceditur in infinitum, quia quod effectus est unius in uno genere causae, potest esse illius causa in alio.
II. Secundo. Privatio est causa per accidens in rebus mobilibus. Ergo etc. — Patet consequentia. Quia malum est privatio quaedam: — (supple) et omnis privatio malum quoddam est.
Adverte quod privatio, quae in I Physicorum 2 connumeratur cum materia et forma in numero principiorum naturalium, inquantum coniungitur materiae, non est principium rerum nisi inquantum transmutabilia sunt. Secundum enim quod sunt aliqua transmutabilia, sic privatio est eorum principium. Si enim aliqua sunt transmutabilia substantialiter, sicut corpora inferiora, sic privatio formae substantialis est illius principium per accidens, inquantum materiae eius coniungitur privatio alterius formae substantialis quam nata est habere: sicut materiae aquae coniungitur privatio formae ignis. Si autem aliquid sit accidentaliter transmutabile, privatio formae accidentalis est illius principium per accidens ut est sic transmutabile, inquantum suae substantiae coniungitur privatio alterius formae accidentalis: sicut subiecto albo, ad nigredinem transmutabili, coniungitur privatio nigredinis. Propter hoc non dixit Sanctus Thomas absolute quod privatio sit principium per accidens in rebus, sed in rebus mobilibus.
III. Tertio. Defectus causae est causa per accidens defectus in effectu. Et est quoddam malum. Ergo etc. — Probatur quod sit causa per accidens. Quia res non est causa per hoc quod est deficiens, sed per hoc quod est ens. Cuius signum est quod, si tota deficeret, nullius esset causa.
Adverte quod causa formalis per se est id quo aliquid operatur, et quo elicit operationem. Hoc autem non potest esse nisi ens: quia nihil operatur nisi inquantum est in actu. Et ideo optime probatur quod malum formaliter sumptum non sit causa per se, quia res non est causa per hoc quod est deficiens: idest, defectus et privatio non est id quo operatur et quo elicit operationem.
IV. Quarto. Propter causae efficientis deficientem virtutem sequitur defectus in actione et effectu. Propter indispositionem materiae causatur defectus in effectu. Uni formae semper adiungitur privatio alterius formae: accipiendo scilicet large privationem. Indebito fini coniungitur semper malum, inquantum per ipsum finis debitus impeditur. Ergo secundum omnes species causarum malum est causa per accidens.