Enarratio in Canticum Canticorum Salomonis
Denis the Carthusian (1402–1471)
First published 1898
Proemium I: PROEMIUM
GAUDEBIT sponsus super sponsam. Is. LXII, 5.
Christum esse sponsum, testatur beatissimus Joannes Baptista, paranymphus et amicus sponsi ipsius, loquens: Qui habet sponsam, sponsus est. Et de se ipso ibidem subjungens: Amicus autem sponsi, qui stat, et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi.1 Hinc in Evangelio de se ipso loquitur Christus: Numquid possunt filii sponsi jejunare, quamdiu cum ipsis est sponsus?2 De cujus puro et felici connubio in Apocalypsi legitur: Quia venerunt nuptiae Agni.3 Quamvis autem tota superbenedicta adorandaque Trinitas, imo et quaelibet divina aeterna et increata Persona, possit vocari sponsus uniuscujusque rationalis et intellectualis creaturae, in gratia aut gloria exsistentis; specialiter tamen et appropriate competit unigenito Dei Filio incarnato, esse ac dici sponsum Ecclesiae militantis: quoniam sponsus et sponsa, solent esse ejusdem naturae. Ipse autem nostram assumpsit naturam in unitate personae, non Pater nec Spiritus Sanctus.
Praeterea, quamvis triumphanti Ecclesiae et unicuique menti beatae in coelo, competat esse sponsam Verbi aeterni excellentius, quam Ecclesiae militanti, mentique viatrici seu animae rationali in fide et gratia consistenti, ut infra patebit; communiter tamen fertur, quod triplex sit sponsa Christi, videlicet: tota universalis Ecclesia militans, quae vocatur sponsa Domini Jesu Christi generalis; et quaelibet anima fidelis et amorosa, quae dicitur Christi sponsa particularis; itemque beatissima virgo Maria Christifera, quae Christi sponsa singularis censetur. Nec solum universalis Ecclesia, sed et quaecumque particularis Ecclesia, sponsa est Christi, et respectu animae potest dici sponsa communis. Unde quemadmodum Pontifex summus vocatur sponsus Ecclesiae: sponsus, inquam, vicarialis Ecclesiae universalis; sic episcopi dicuntur Ecclesiarum particularium sponsi, et unusquisque eorum Ecclesiae sibi conjunctae dicitur sponsus.
Itaque, sicut sancti Patres, illuminatissimique doctores, ab exordio Ecclesiae primitivae testati sunt et scripserunt, Salomon ante ruinam suam Spiritu Sancto repletus, prophetiaeque spiritu fulgens, cognovit in spiritu mysteria Christi, incarnationem, manifestationem, praedicationem, passionem, resurrectionem, ascensionem ipsius; et cur omnia ista assumeret, ac genus liberaret humanum; quanta quoque et qualia dona gratiae in praesenti, et dona gloriae in futuro suis conferret electis, quam amorose et intime associaret et uniret se illis, quam ardenter et suspiriose praestolarentur ipsius adventum, quam gratanter ac fervide amplecterentur ipsum advenientem. Et de omnibus his edidit Salomon librum istum, qui propter eminentiam suae compendiositatis, altitudinemque suae sententiae, et ob jucunditatem suae coelestis materiae, appellatur Cantica canticorum.
Unde elicitur eos errasse, qui librum istum putaverunt ad litteram et historialiter exponendum de Salomone et sponsa ipsius filia Pharaonis, allegorice autem de Christo atque Ecclesia. Sic enim materia hujus libri esset vilis, carnalis, permodica, non spiritualis, mystica, praestantissima, et coelestis; nec esset liber propheticus, sed potius amatorium quoddam carmen: quum tamen liber iste sit spiritualissimus, ac de sincerrissimo tractans amore, ac perfectis conveniens. Denique Salomon filiam Pharaonis duxit uxorem in pueritia sua, antequam quartumdecimum attigit annum, secundum Josephum; imo, secundum alios Hebraeorum doctores, diu ante: nec in illa aetate credendus est composuisse hunc librum, sed postea diu. Si ergo de se et filia Pharaonis ista ad litteram expressisset, fuisset narratio rei gestae, non vaticinium futurorum, neque descriptio spiritualium nuptiarum: cujus oppositum sancti et illuminati doctores, in quibus Spiritus Sanctus habitare et loqui, et per eos Ecclesiam informare elegit, testantur.
Praeterea, quoniam super haec Cantica canticorum tot et tanta a sanctis et sapientissimis viris conscripta sunt, ut vix alicui vacet legere universa; non intendo in expositione tam sententiosi voluminis nimium immorari, sed potius ex floribus Patrum flosculos quosdam colligere, et quae obscurius dicta sunt, clare exprimere. Verumtamen ad intelligendum dicenda, necesse est quaedam praemittere.
Articulus I: AN LIBER ISTE AD LITTERAM EXPONENDUS SIT DE DEO ET SYNAGOGA, VEL POTIUS DE CHRISTO ET ECCLESIA
IN omni scientia oportet in primis scire, quae sit materia seu subjectum aut genus scibile libri illius scientiae: sic jam de libro isto necesse est cognoscere, de quo tractet. Et de hoc sic narrat Nicolaus de Lyra: Hebraei dicunt, quod liber iste loquitur parabolice de amore Dei et plebis Judaicae, quam sibi desponsavit in legislatione, sicque habuit eam in sponsam praedilectam. Expositores vero catholici dicunt communiter, quod liber iste loquitur parabolice de amore Christi et Ecclesiae, accipiendo Ecclesiam prout dividitur contra Synagogam: quae Ecclesia processit de latere Christi dormientis in cruce1, sicut Eva formata fuit de costa dormientis Adae.2 Et sic tam isti, quam illi, nituntur ad suas intentiones litteram applicare. Sed salvo meliori judicio, utrique videntur in aliquo deficere. Primo, quod sponsam accipiunt nimis stricte Judaei, dicentes sponsam esse praecise plebem Hebraicam cum plebe conversa ad ipsam, Catholici vero plebem christianam: quia in hoc libro ponuntur aliqua, quae non videntur convenienter exponi, referendo ad statum veteris Testamenti; et econverso aliqua, quae non possunt exponi convenienter de statu novi. Ex hoc sequitur defectus alius, quo Judaei aliqua ad statum novi pertinentia, inconvenienter exponunt de statu veteris; et econverso Catholici aliqua ad vetus Testamentum pertinentia, minus convenienter exponunt de statu novi. Haec Lyra. Cujus verba non videntur idonea, quibus ait indeterminate, quod catholici expositores dicunt hunc librum loqui de amore Christi et Ecclesiae, accipiendo Ecclesiam prout contra Synagogam dividitur.
Antiqui enim et sancti praecipique expositores, affirmant hunc librum tractare de Christo atque Ecclesia, prout Ecclesia Synagogam includit, imo prout designat electorum omnium ab exordio mundi congregationem et coetum electorum. Etenim Origenes, qui tam eleganter super Cantica scripsit, ut Hieronymus protestetur, quod quamvis in ceteris scriptis cunctos, qui ante eum fuerunt, doctores excesserit, tamen super haec Cantica se ipso excellentior fuit, ait: Ecclesia sit desiderans Christo conjungi (Ecclesiam autem, coetum omnium adverte sanctorum): haec ergo Ecclesia sit quasi una omnium persona, quae loquatur et dicat: Omnia habeo; repleta sum muneribus, quae sponsaliorum titulo ante nuptias sumpsi. Dudum enim dum praepararer ad conjugium filii Regis, primogeniti omnis creaturae, ministraverunt mihi angeli sancti ejus, deferentes ad me legem sponsalis muneris loco. Haec Origenes. Certum est autem, istud non convenire Ecclesiae, nisi ex persona et parte Synagogae.
Insuper Anselmus Cantuariensis archiepiscopus in prologo suo super Cantica, scripsit: Sub prophetia (quae fit de praeterito, ac praesentis, et futuro) liber iste supponi dicitur, quia ostendit cum quanto desiderio fidelis Synagoga adventum Christi desiderabat et exspectabat: quod modo transactum est. Ostendit etiam cum quanto gaudio hi qui tempore gratiae exstiterunt, adventum Filii Dei susceperunt, et qualiter Ecclesia, plenitudine gentium intrante, sit aucta: quod nunc cernitur. Insinuat quoque qualiter tandem reliquiae Israel salvae fient3: quod constat esse futurum. Iterum ait Anselmus: Materia hujus libri seu operis, est sponsus et sponsa, id est Christus et sancta Ecclesia tam adventum Christi praecedens, quam subsequens. Quamvis enim Patriarchae et Prophetae ceterique fideles ante adventum Christi exsistentes, dicti sunt fidelis Synagoga; tamen propter unitatem fidei, possunt et ipsi dici Ecclesia. Deinde post haec Anselmus subjecit: De hac materia tam beata, ita agit hic Salomon, quod in primis ostendit quantopere sancti patres ante legem et sub lege exoptaverunt Christi adventum, et quam gratulanter susceperunt eundem qui fuerunt tempore gratiae.
Amplius, S. Bernardus in exordio secundi sermonis super Cantica, loquitur: Ardorem desiderii patrum suspirantium Christi in carne praesentiam, frequentissime cogitans, compungor et confundor in memetipso, et nunc vix contineo lacrimas: ita taedet teporis torporisque miserabilium temporum horum. Cui namque nostrum tantum ingerit gaudium gratiae hujus exhibitio, quantum Sanctis veteribus accenderat desiderium promissio? Et sicut consequenter docet Bernardus, in illorum patrum veteris Testamenti persona in exordio hujus dicitur libri, Osculetur me osculo oris sui, videlicet in persona Synagogae, vel Ecclesiae Synagogam comprehendentis. Subdit quippe Bernardus: Illorum ergo desiderium flagrans et piae exspectationis affectum, sonat mihi vox illa, Osculetur me osculo oris sui. — Praeterea sanctus Gregorius circa exordium expositionis libri istius, apertissime dicit: Ponamus ante oculos omne genus humanum, ab exordio mundi usque ad finem ejus, totam videlicet Ecclesiam esse unam sponsam, quae arrhas spirituali dono per legem perceperat; sed tamen sponsi sui praesentiam quaerebat, quae dicit: Osculetur me osculo oris sui.
Ecce tot et tantorum Patrum catholicorum testimoniis elucescit, quod liber hic tractet de Christo atque Ecclesia: non prout Ecclesia contra Synagogam dividitur, sed prout Synagogam includit; et non Synagogam dumtaxat, sed et Sanctos qui ab exordio mundi fuerunt, ante legem scriptam sub lege naturae. Non ergo doctores catholici ab una parte ponendi sunt, tanquam nimis extremi, contra doctores Hebraeos quasi ab alia parte nimis extremos: ita ut quis modernis temporibus se ponat quasi in medio inter illos, tanquam verum intellectum libri hujus prae omnibus illis introducturus. Nam et praeallegatos doctores praecipuos secuti sunt expositores posteriores; nec recolo me in aliquo expositore catholico notabili et famoso legisse, praeallegatorum parvae aut nullius auctoritatis, hoc dicerent: ob hoc non esset indeterminate dicendum, quod expositores catholici dicant hoc.
Articulus II: QUALES DEBEANT ESSE LECTORES ET AUDITORES LIBRI ISTIUS
ORIGENES in prologo suo super Cantica scribit: In verbis Cantici canticorum ille est cibus, de quo ait Apostolus: Perfectorum est solidus cibus.1 Si vero aliquis accesserit, qui secundum carnem tantummodo vir est, huic tali non parum ex hac Scriptura discriminis periculique nascetur. Audire enim pure et castis auribus amoris nomina nesciens, ab interiori homine ad exteriorem et carnalem virum, omnem deflectet auditum, et a spiritu convertetur ad carnem, nutrieturque in semetipso concupiscentias carnis, et occasione divinae Scripturae, ad carnalem libidinem videbitur incitari. Ob hoc moneo et consilium do omni, qui nondum carnis et sanguinis caret molestiis, neque ab affectu naturae materialis abscedit, ut a lectione libelli hujus, eorumque quae in eo dicentur, penitus temperet. Aiunt enim observari etiam apud Hebraeos, quod nisi quis ad aetatem perfectam maturamque pervenerit, libellum hunc nec in manibus quidem tenere permittatur. Sed et illud ab eis accepimus custodiri, quoniam quidem moris est apud eos, omnes Scripturas a doctoribus et sapientibus tradi pueris, similiter et eas quas δευτερώσεις appellant; ad ultimum vero quatuor ista servari, principium Genesis, et primum capitulum Ezechielis, et finem ejus, scilicet visionem de aedificatione templi, atque hunc librum, scilicet librum hunc Cantici canticorum. Haec Origenes. Cujus recitationi de hac Hebraeorum consuetudine consonat, quod super Ezechielem refert Hieronymus, apud Hebraeos nullum admitti ad praeactas quatuor partes Scripturarum veteris Testamenti, quousque tricesimum attigerit annum aetatis.
Praeterea Gregorius in proaemio suo super Cantica loquitur: Nominantur in hoc libro oscula, ubera, genae, et femora: in quibus verbis non irridenda est sacra Scriptura, sed misericordia Dei pensanda est, quam mirabiliter et misericorditer operetur nobiscum, qui ut cor nostrum ad investigationem sacri amoris accenderet, usque ad turpis amoris nostri verba descendit. Sed unde se loquendo humiliat, inde nos intellectu exaltat: quia ex sermonibus hujus amoris discimus, qua virtute in Deitatis amore ferveamus. Hoc autem nobis solerter intuendum est, ne quum verba exterioris amoris audimus, ad exteriora sentienda moveamur; et machina quae ponitur ut levet, ipsa magis opprimat ne levemur. Debemus ergo in verbis istis corporeis, quidquid interius est quaerere, et loquendo de corpore, quasi extra corpus esse. Debemus ad has nuptias sponsi et sponsae cum intellectu intimae caritatis, id est cum veste nuptiali, venire2, ne in tenebras ignorantiae repellamur. Qui igitur librum hunc legit aut audit, nihil passibile aut sensuale habeat in corde, ut secundum interiorem hominem nova creatura sit. Sacra etenim haec Scriptura mons est, quem si bestia tetigerit, lapidabitur.3 Bestia quippe tangit montem, quando irrationabilibus dediti motibus, celsitudinem sacrae Scripturae propinquant, et eam non secundum quod debent, pure spiritualiterque intelligunt, sed irrationabiliter ad suae voluptatis intelligentiam flectunt.
Insuper Cancellarius Parisiensis, per quem in toto opusculo isto magistrum Joannem de Gerson doctissimum virum intelligo, in editione sua super Cantica fatur: Credulitatem secretissimorum sensuum et castissimorum affectuum, quos fumus literalis includit, nullus abhorreat, neque scandalum foedae carnalitatis incurrat. Puderet referre quid expertus audi: offenderet enim pias aures.
Ecce tot prudentissimis et expertissimis testibus constat, quales oporteat esse lectores et auditores hujus libri, qui in superficie carnalissimus esse videtur, sed in vera intelligentia spiritualissimus comprobatur. Oportet, inquam, ut sint reformati atque a sensualibus affectibus depurati, ne vocabula ista rerum carnalium advertentes, carnalia imaginentur, sed mox ad intellectualia et spiritualia eleventur: alioqui intus laedentur. Quid ergo agendum est multis religiosis atque canonicis et aliis in sacris Ordinibus, qui in ecclesia et divino Officio haec audire seu legere habent, quum nondum sint taliter emundati, et sine foeda imaginatione in tali loco et hora vix legunt et audiunt ista, imo spiritualem et veram eorum intelligentiam vix attingunt? His arbitror consulendum, ut pro posse studeant librum hunc vere et pure intelligere, sicut oportet, vel saltem in generali cognoscant et pensent, omnia verba libri istius spiritualiter ac purissime esse intelligenda: sicque ad memoriam Dei, ad considerationem Domini nostri Jesu Christi, ac suae Ecclesiae et Virginis gloriosae, mutuique eorum amoris mundissimi, elevent corda sua, meditando de talibus saltem in quodam communi, atque ab omni indecenti imaginatione mox abstrahant se.
Articulus III: EXPOSITIO CAPITULI PRIMI — OSCULETUR ME OSCULO ORIS SUI; DE CHRISTO ET UNIVERSALI ECCLESIA
MULTIFARIE multisque modis Deus Pater1, omnipotens, aeternus, ab exordio mundi per verba et signa, per visiones, figuras, oracula, unigenitum suum Filium praedixit incarnandum, ac liberaturum genus humanum. Et hoc ipsum in lege naturae ab Adam usque ad Moysen et legis scriptae collationem, cognoverunt praecipui Patriarchae et sancti viri, Adam, Seth, Enoch, Noe, Sem, Abraham, Isaac, Jacob, multique alii homines virtuosi, ex revelatione divina aut patrum suorum narratione: qui omnes Salvatoris adventum et Christi incarnationem, apparitionem, redemptionemque mundi ardentius optaverunt, quam aestimare valemus. Denique in monte Sinai revelata sunt desuper Moysi mysteria Christi, et qualiter de Christo facta fuit promissio illa, In semine tuo benedicentur omnes gentes2, non solum Abrahae, sed etiam Isaac et Jacob, prout in Genesi Moyses ipse descripsit. Postea vero sub lege per David, Salomonem, Isaiam, aliosque Prophetas praenuntiata et descripta sunt mysteria Salvatoris multo diffusius, quam sub lege naturae: ita quod Judae sub lege Moysis communiter crediderunt explicite, Salvatorem generis humani venturum in mundum. Quod totum constat ex eo, quod Christus in Evangelio suis ait discipulis: Beati oculi qui vident quae vos videtis.3 Dico enim vobis, quod multi reges et Prophetae et justi voluerunt videre quae vos videtis, et non viderunt, et audire quae auditis, et non audierunt.
Itaque in persona universorum illorum fidelium, qui sub lege naturae legeque scripta fuerunt, et Christi adventum ardentissime cupierunt, nunc dicitur: Osculetur me osculo oris sui: id est, Salvator mundi, Filius Dei, mihi tam diu totiesque promissus, per incarnationis mysterium personaliter veniat, naturam meam in unitate personae assumat, se ipsum mihi facie ad faciem repraesentet, ore ad os mihi loquatur, inter homines conversetur: sicque in medio terrae meam operetur salutem.4 Denique, quam aestuante Sancti antiqui istud desideraverunt, perpendere possumus: Primo ex dignitate et excellentia sponsi istius, cujus nobilitas est immensa, speciositas infinita, sapientia prorsus interminabilis, opulentia illimitabilis, incircumscripta suavitas, supercopiosissima pietas, et beatitudo sine termino et mensura. Non itaque mirum, si tali ac tanto tam infinitae excellentiae atque dulcedinis sponsi, optavit uniri et desponsari haec sponsa. Secundo id ipsum perpendere possumus ex magnitudine indigentae sponsae istius. Erat namque damnata exsilio, ejecta de paradiso, jugo peccati gravata, servituti ac potestati diaboli aliquo modo subjecta, atque aeternae beatitudinis jucunditatibus destituta; in lacum miseriae lutumque faecis erat projecta, nec erat qui manum porrigere adjutricem, per subventionem completam et redemptionem finalem.5 Tertio idem pensare valemus ex miro, copioso et saluberrimo fructu, qui provenit Ecclesiae ex prae tacto osculo sponsi istius: quia per ipsum a cunctis malis praeinductis est liberata, ad sanctam libertatem reducta, amica, sponsa, filia, heres, consors sui Creatoris effecta, charismatibus gratiarum mirifice decorata. Per ipsum facta est gens sancta, populus acquisitionis, genus electum, regale sacerdotium, prae cunctis nationibus gloriosa.6
Praeterea, sicut in sponsi isto, Domino Jesu Christo, est duplex natura, divina videlicet et humana, ita et duplex os, puta divinum et increatum, humanum quoque et creatum. Os Christi divinum et increatum, est intellectus seu sapientia ejus aeterna, per quam loquitur omni menti bene dispositae, juxta illud Psalmistae: Audiam quid loquatur in me Dominus Deus.7 In Job quoque legitur: Semel loquitur Deus, et secundo id ipsum non repetit.8 Unde quibusdam improperat per Prophetam, dicentem: Vae, filii desertores, ut faceretis consilium, et non ex me, et os meum non interrogastis.9 Amplius, hoc increato ore suo loquitur Unigenitus Dei universis Beatis in patria immediate ea, quae ad essentiale praemium pertinent eorumdem. Nempe haec locutio non est nisi manifestatio qua eis ostendit clare se ipsum, seu divinam essentiam, ad intuendum ac perfruendum. Estque locutio ista toti supergloriosissimae Trinitati communis, quemadmodum et idem numero intellectus est in tribus adorandis superdignissimisque Personis. Actiones etenim Dei ad extra, communes sunt summae et individuae Trinitati. De effectibus autem suis loquitur Verbum aeternum quaedam immediate superioribus angelicis mentibus, per quas et inferiores angelicas illuminat mentes de talibus; et per sanctos angelos loquitur inde hominibus: prout in libris de Angelica et Ecclesiastica hierarchiis docet Dionysius Magnus.
Itaque, dum Verbum aeternum, Unigenitus Dei, sibi ipsi conjunxit naturam humanam hypostatica unione, assumendo eam ad suum esse personale aeternum et increatum, tunc immediate tetigit, circumplexus et osculatus est eam, et per eam osculatus est omnes nos. Propter quod ad Hebraeos scribit Apostolus: Nusquam angelos apprehendit, sed semen Abrahae apprehendit.10 Deinde visus in terris, et cum hominibus conversatus, osculatus est nos, per se ipsum alloquendo, instruendo, consolando fideles, eosque Deo Patri reconciliando.11 Denique discipulos suos ad se redeuntes consuevit in osculo sancto etiam corporali recipere. Unde per Zachariam prophetam praedixit: Gaude et laetare, filia Sion, quia ecce ego venio, et habitabo in medio tui;12 et applicabuntur gentes multae ad Dominum in die illa. Hinc etiam in alio Propheta fuit praedictum: Qui fecit stellas, hic est Deus noster;13 hic adinvenit omnem viam disciplinae, et dedit illam Jacob puero suo, et Israel dilecto suo. Post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est.
Quaeri etiam potest, qualiter Ecclesia humilis, ausa fuit tantae majestatis sponsi osculum flagitare, cui exercitus coeli cum tremore adsistit, quem Cherubim Seraphimque adorant; de quo in Job legitur: Magnus fortitudine, et judicio, et justitia; et enarrari non potest: ideo timebunt eum viri, et non audebunt contemplari omnes qui videntur sibi esse sapientes.14 Ad quod breviter respondendum, quod duo specialiter incitaverunt Ecclesiam ad postulandum nuptiale hoc osculum. Primum, quoniam ipse benignissimus sponsus tam gratiose eam praevenit, suam incarnationem et adventum ei praenuntiando ac promittendo: et ex hoc ipsa concepit fiduciam id petendi. Secundum fuit ardentissima caritas Ecclesiae ad hunc sponsum. Caritas autem, separationis impatientis est, unionisque avida, et frequenter praedominando rationem transcendit; et ingerit se dilecto, quem quanto aestuantius amat, tanto propinquius, imo et intimius appetit ei uniri; ac grandem parit fiduciam, respicitque dilectum potius ut dilectum, quam ut dominum aut majorem. Potest addi et tertium, videlicet magnitudo necessitatis, quae lege non stringitur. Indiguit enim vehementissime salvatore, nec salvari potuit nisi per istiusmodi sponsum.
Consequenter sponsa haec, universalis Ecclesia, causam aperit suae petitionis, et a tertia persona convertitur ad secundam, et eum jam alloquitur quasi praesentem, dicendo: quia meliora sunt ubera tua vino: de quo, tanquam de absente, praemisit, Osculetur me osculo oris sui. Quae enim suspiriose cupit coelestis sponsi praesentiam, eo ipso quo sic ad ipsum afficitur, aliqualem ejus praesentiam mox meretur: siquidem prope est Dominus omnibus invocantibus eum, omnibus invocantibus eum in veritate.15 Noverat quoque haec sponsa sponsum suum, nec loco, nec tempore circumscribi, sed esse ubique praesentem. Ideo ut praesentem confidenter alloquitur: et quae quasi orando dixit ad Patrem sponsi sui aeternum, Osculetur me osculo oris sui, o Pater aeterne, Unigenitus tuus; mox sponsi amore plus quam ante succensa, non quivit diutius ab ejus alloquio abstinere. Nempe qui ardentissime amat, sui sermonis variat modum ac ordinem, secundum diversum sui amoris impulsum ac tactum et flammam. Ideo super Cantica asserit Alexander: Modum sui sermonis non continet amor, directo tenore non graditur.
Itaque ait: Meliora sunt ubera tua vino. Per ubera sponsi, secundum Origenem, intelliguntur arcana cordis seu pectoris Christi, hoc est thesauri sapientae et scientiae in ipso absconditi, quibus alit suorum corda fidelium. Possunt quoque per duo ubera sponsi, intelligi duo caritatis praecepta; item vetus Testamentum spiritualiter intellectum, ac novum; et rursus praecepta Salvatoris, et evangelica ejus consilia; similiter misericordia ejus et veritas; itemque gratia praeveniens, et subsequens. Haec ubera meliora sunt vino, id est doctrina legis ac Prophetarum, et rigore contento in lege, litteralique sensu ipsius, atque caerimonialibus ac judicialibus legis praeceptis. Magna equidem est eminentia evangelicae legis, quae est lex caritatis, et gratiam continens ac conferens, et opere exhibens quod praedicebatur ac promittebatur in lege atque Prophetis, super ipsam legem, quae fuit lex timoris, nec gratiam continebat, ac nihil ad perfectum adduxit. Ideo in Evangelio Joannis scribitur: Lex per Moysen data est;16 gratia et veritas per Jesum Christum facta est.17 Propter quod tempus evangelicae legis, tempus gratiae nuncupatur. Fragrantia unguentis optimis, id est pretiosissimis charismatibus gratiae ac virtutum, ac sacro septenario Spiritus Sancti: quibus Christus secundum naturam assumptam fuit excellentissime inunctus, repletus et fragrans, sicut per Isaiam testatur: Spiritus Domini super me, eo quod unxerit me.18 Cui cantamus in Psalmo: Unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae prae participibus tuis.19 De quo in Actibus Apostolorum sacratissimus princeps Apostolorum fatetur: Unxit eum Deus Spiritu Sancto et virtute.20 Insuper ubera Christi, id est documenta, praecepta, et evangelica ejus consilia, fragrant optimis unguentis, id est ecclesiasticis sacramentis: quae sunt medicinalia vasa gratiarum coelestium contentiva, quibus praeceptorum violationes curantur, et quorum auxilio ipsa praecepta atque consilia prompto animo adimplentur: quae optima unguenta ex fonte pectoris sponsi fluxerunt, imo et ex ejus latere in cruce perforato emanasse dicuntur:
Circa hunc locum scribit quidam specialiter super illud, Quia meliora sunt ubera tua vino: In Hebraeo habetur, Quia meliores sunt amores tui. Nomen enim Hebraicum hic positum, est aequivocum ad amores et ad ubera. Hebraei sequuntur unam significationem, translatio nostra aliam. Sed in hoc Hebraei videntur melius dicere, quia secundum proprietatem Hebraici sermonis, sponsa hic alloquitur sponsum. In commendatione autem sponsi, non videtur convenienter mentio fieri de uberibus. Est igitur sensus secundum Hebraeos, quod amores sponsi sunt sapidiore mentis devotae, quam quodcumque sapidum corporale gustui corporali. — Circa haec reor dicendum, quia si nomen illud Hebraicum est ad utrumque istud aequivocum, non potius habetur in Hebraeo, Amores, quam, Ubera. Insuper videtur dicendum, quod Hieronymus aptius transtulit, Ubera, ad insinuandum quod spiritualis sit intellectus, non sensus carnalis. Spiritualia etenim ubera, magis conveniunt sponso quam sponsae, imo et uberibus sui alitur sponsi: et istud Cassiodorus tangit. Amplius Occam allegat Augustinum dicentem, quod viris proprie conveniunt mamillae, feminis mammae, pecoribus ubera: imo ubera pro mamillis et mammis accipi solent: sicque asserit Hugo, quod ubera data sunt viris in corporis ornamentum, non ad necessitatem. Ergo et ubera proprie competunt sponso: et certe sponsa in sponso libenter commemorat quod ipsa in se ipsa esse cognoscit, quatenus ex amborum similitudine, amor validius accendatur.
Denique adhuc sponsi laudibus immoratur, et cur ejus osculum cupiat reserans, protestatur: Oleum effusum nomen tuum: id est, non solum tu ipse, o sponsa, instar olei fusi, suavis et splendidus es; sed et nomen tuum, quodcumque sit illud, dulciter resonat in auribus meis, et ex sola nuncupatione tua dulcescit anima mea, reficitur, exhilaratur, clarescit. Insuper nomen tuum, id est fama excellentiae tuae toto orbe terrarum diffusa, fulget ac redollet, estque bonus odor Dei Patris, imo totius superpraestantissimae Trinitatis in omni loco: sed et praedicatio majestatis tuae coruscat, suaviterque odorat ut oleum vase fusum;21 et sicut oleum ceteris humoribus supernatat, sic nomen tuum praeeminet universis. Quemadmodum etiam oleum ceteris cibis fert condimentum, influitque saporem, sic nomen tuum condimentum est Scripturarum, et spiritualibus edulis animarum confert suavitatem. Rursus, sicut oleum lenit dolores ac vulnera sanat, sic nomen tuum, o sponsa coelestis, fugat a corde moerorem, et vitiorum laesioni medetur.
De salubritate nominis hujus, angelus sanctus dixit ad Joseph: Vocabis nomen ejus Jesum; ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum.22 Siquidem Jesus interpretatur salvator: qui in Isaia sic effatur: Deus justus et salvans non est praeter me.23 Atque in alio Propheta: Ego Dominus Deus tuus; et salvator non est praeter me.24 Etenim Domino Jesu Christo secundum suam deitatem convenit salvare, propria et increata auctoritate et potestate: cui ex divina natura convenit peccata dimittere, dona gratiarum per creationem infundere, beatitudinem aeternam largiri. Porro secundum assumptam humanitatem, convenit ei salvare, ut causae instrumentali, meritoriae, eminenti, et tanquam mediatori ac satisfactori. Nam sicut corpus nostrum comparatur ad animam nostram, ut animae instrumentum conjunctum, animatum, et proprium; sic humanitas Christi comparatur ad ejus deitatem et ad Verbum aeternum quod eam assumpsit, velut instrumentum ipsius deitatis ac Verbi immediatum, conjunctum, animatum, et proprium: ut asserit Damascenus. Insuper, quam singulare, salubre et efficax sit nomen sponsi istius, pandit princeps Apostolorum, sic dicens: Nec enim aliud nomen sub coelo datum est hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri.25 De cujus nominis majestate Vas ait electionis: Dedit ei Deus Pater nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium, et infernorum.26
Praeterea, Oleum effusum nomen tuum: id est, tu ipse, o illustrissime sponse, oleo compararis, et bonitas tua omni oleo exstat suavior, nobilitas tua omni oleo invenitur splendidior, unctio tua reficit mentes, pietas tua medetur animarum corporumque vulneribus, consolatio tua lenit poenitentialem moerorem, et omnem inordinatam fugat tristitiam; ideo adolescentulae dilexerunt te, id est particulares Ecclesiae, et animae spiritualiter renovatae, atque incipientium mentes, et gentes olim paganae, superbae, carnales, inverecundae, sed per gratiam tuam conversae, et sobriae, pudicae, humilesque effectae. Ad litteram quoque virgines sacrae, electae puellae, virtuosae juvenculae: quarum multae pro tuo amore non solum totius mundi divitias, oblectamenta, honores, omnemque externum ornatum, vanitatem ac levitatem femineam contempserunt; sed et crudelissima mortis genera virilissime pertulerunt, ac felicissime triumpharunt: quemadmodum sacratissima Catharina, praeclarissima Ursula, et eis consimiles. Aliae demum innumerabiles, in virginitate mentis ac corporis tibi constantissime servierunt; et usque in praesens quasi innumerae tales, in adolescentia sua relinquentes hoc saeculum nequam cum omni ejus fallacia, ingrediuntur coenobia et reclusoria sancta, in quibus perpetuo clausae manentes, tuis castissimis in spiritu vacant amplexibus.
Trahe me post te. Istud in persona Ecclesiae sub evangelica lege viventis, proprie sumitur: quae sciens suum sponsum venisse, humanae redemptionis mysteria complevisse, et ascendisse in coelos, appetit sequi eum; sed recolens sponsum suum dixisse, Sine me nihil potestis facere, invocat gratiosum ejus auxilium, dicens: Trahe me post te, id est, excita et tolle meum torporem, accende in me tuae caritatis ardorem, qui jugiter trahit sursum, quemadmodum ignis levatur in altum;27 tuae increatae atque immensae suavitatis sapor me affice28, ut ad te solum pure jugiterque afficiar, tibi semper adhaeream, ad te indesinenter adspirem: quatenus illam sancti tui Apostoli exhortationem adimpleam: Quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens;29 quae sursum sunt sapite, non quae super terram. Scio enim te, Domine Jesu, dixisse: Si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum;30 et rursum, Nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum.31 Nec dubito quin Deus Pater tuus, et tu Unigenitus ejus, sitis unus tractor, sicut et unus creator. Rursus, novi vere ab Apostolo dictum: Non sumus sufficientes cogitare aliquid ex nobis, quasi ex nobis;32 sed sufficientia nostra ex Deo est.
Ecce, o sponse coelestis, dulcissime Jesu, conatur spiritus meus tibi fideliter adhaerere, in te conquiescere, tibi per contemplationem amorosam et contemplativum amorem sincere vacare; sed retrahunt, retardant, impediunt mille impedimenta. Intellectus enim instabilis est, ratio debilis, voluntas ad vana ac mala proclivis, sensualitas trahit deorsum, quotidianae necessitates in terrenis me occupant sensibilibusque involvunt, exteriorum sensuum objecta alliciunt, acies vitiorum, mundus, et daemonum turbae, undique nos impugnant: et certe ambulo in medio laqueorum, in agmine gravissimorum periculorum, sed et moles miserae carnis me deprimit. Quid igitur mihi incumbit? nisi ad tuam confugere gratiosissimam opem, et ex intimo cordis affectu orare: Trahe me post te, incessabiliter tange, perfunde, illustra, adjuva et conforta cor meum. Tu enim per Osee prophetam dixisti: In funiculis Adam traham eos, in vinculis caritatis;33 item per Jeremiam: In caritate perpetua dilexi te;34 ideo attraxi te miserans. Praevaleat in me, Domine, tractus iste; absit semper longe a me omnis tractus adulterinae affectionis, et omnis irrationabilium passionum, suspicionum ac vitiorum impulsus.
Curremus in odore unguentorum tuorum: id est, si ita attraxeris me, ego et filia meae ac animae recentem conversae, quibus gratiam mihi communicatam impertiri studebo, celeriter appropinquabimus tibi, et viam mandatorum tuorum curremus, igne amoris succensae.35 aestuanter quippe amanti nihil difficile, et ei qui gustavit quam multa sit abundantia dulcedinis tuae, nihil molestius quam retardari a te, et a caritatis cursibus impediri.36 Curremus (inquam) in odore unguentorum tuorum, id est affecti gustu interno supernorum charismatum, gratia et effectibus ecclesiasticorum sacramentorum, praegustatione coelestium gaudiorum, affluentiaque donorum Spiritus Sancti. Haec sunt unguenta valde suavia et praeclara: ad quae ut pertingere valeamus, oportet nos sequi vestigia in primis sanctae humilitatis, patientiae, mansuetudinis, passionisque Christi; et per veram contritionem cum beatissima Magdalene prosterni ad pedes sponsi coelestis, eosque poenitentiae lacrimis ubertim lavare ac osculari;37 et inde per satisfactionem condignam, per spiritualem profectum, et jugem cordis custodiam, ad oscula manuum ejus consurgere: sicque ordinate per purae ac fervidae caritatis affectiones flammigeras, per incommutabilis Veritatis contemplationes sinceras, ad osculum oris ejus mundissimi cum summa veneratione accedere; nec cum impiissimo traditore, polluta mente ad summae Sanctitatis os deosculandum nos ipsos ingerere.38
Quidam praeinducta exponit de Synagoga, quantum ad exitum ejus de terra Aegypti. Quod non videtur congruere: quoniam Sancti veteris Testamenti, nec principaliter nec finaliter optaverunt liberationem illam ab aegyptiaca servitute; sed redemptionem a jugo peccati, a servitute diaboli, a reatu culpae originalis, a spoliatione gloriae aeternalis: cujus redemptionis figura fuit liberatio ex Aegypto.
Sequitur vox Ecclesiae ad adolescentulas. Introduxit me rex in cellaria sua: id est, per lucem et gratiam contemplationis erexit me ad incerta et occulta sapientiae39 suae intelligenda, in mysticos intellectus, ad theorias sublimes, ad intuenda abdita Scripturarum, ad speculandum consilium superbeatissimae Trinitatis de modo salvationis generis humani, per incarnationem et passionem Verbi aeterni. Deditque mihi fidem formatam cum rationibus credendorum et purificatae mentis intelligentia, ut queam ea quae fidei sunt, evangelizare, persuadere, declarare, defendere. Sicque introduxit me in sanctuarium suum, in amplitudinem divinarum illuminationum; et per eminentem gradum doni sapientiae, fecit me quasi secretariam et consiliariam suam rex meus et Deus meus. Insuper, Introduxit me in cellaria sua, ad contemplandas mansiones coelestes ac gaudia civium supernorum, ut sciam non solum per fidem, sed etiam per praelibationem suavem, per experientiam certam, per revelationem supernaturalem, quae sit spes vocationis nostrae, ita ut voce filiorum meorum pronuntiem: Nos autem revelata facie gloriam Domini contemplantes, in eamdem imaginem transformamur a claritate in claritatem.4041 Nonne in ista cellaria fuit perductus Paulus usque in tertium coelum raptus, ubi audivit verba arcana, quae non licet homini loqui?42
Exsultabimus et laetabimur in te: id est, in contemplatione divitiarum gloriae tuae immensae, et in amore bonitatis tuae penitus infinitae, tam vehementer laetabitur cor nostrum, non solum in patria, sed item in via, quod jucunditas ista redundabit in corpus: juxta illud Psalmi, Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum.43 In spe quoque et praelibatione ac arrha felicitatis futurae jam gloriamur, dicente Apostolo: Gloriamur in spe gloriae filiorum Dei;44 et rursus: Scimus quoniam si terrena domus nostra habitationis hujus dissolvatur, quod aedificationem habemus ex Deo, domum non manufactam, aeternam in coelis.45 Etenim si in infimis istis sensibilibus rebus videtur alicui glorandum, nonne incomparabiliter potius videtur glorandum in superditissimo et superpulcherrimo fonte totius boni? in quo est omnium bonorum desiderabilium et pulchrorum plena et infinita possessio, in quo solo tota nostra salus consistit, de quo praedulci et decoro versiculo cantat Propheta: In Deo salutare meum, et gloria mea;46 Deus auxilii mei, et spes mea in Deo est. Laetabimur ergo in te, o sponse inclyte et decore, memores uberum tuorum, id est beneficiorum gratiae tuae, documentorum et praeceptorum ac consiliorum tuorum, de quibus jam plenius dictum est, quibus nos alis, super vinum.
Recti diligunt te, non solum amore naturali et acquisito, sed potius amore gratuito, supernaturali, infuso. Quum enim sis ipsa bonitatis essentia, bonitas pura et infinita, in infinitum pulchrior, dulcior, convenientior, amabilior universis ac singulis, a quo quidquid bonum et amabile est, omnem suam bonitatem ac amabilitatem sortitum est; quicumque non diligit te, sicut tu ipse jussisti, toto corde, omnino curvus, perversus, ingratus, insipiensque esse convincitur.47 Recti itaque, id est justi, qui exhibent unicuique quod ei tenentur, te diligunt: quoniam exhibent tibi se ipsos, et amor tuo ac cultui mancipant jam se totos, ad quod non solum ex tua bonitate, sed et ex beneficiis tuis quae susceperunt, tenentur; et quia tu prior amasti eos48, et praeparasti eis te ipsum in praemium.
Nigra sum, sed formosa, o filiae Jerusalem. Ecclesia nigram se nominat: Primo, quoniam multi imperfecti, fragiles et infirmi ac peccatores in ea sunt: propter quod Christus comparat eam sagenae missae in mare, et ex omni genere piscium congreganti.49 Secundo, quia et ipsi electi ac boni, quotidie et frequenter in venialibus peccant, et eorum justitiae quasi pannus menstruatae censentur.50 Tertio, quia in vita hac variis tribulationibus, tentationibus, adversitatibus exercentur. Verumtamen ipsa se formosam fatetur, quoniam semper multi virtuosi et sancti in ea consistunt, et omnes qui ei vere incorporantur, caritate virtutibusque infusis ac donis Spiritus Sancti ornantur. Habet etiam sacramenta, quibus quotidie renovatur ac pulchificatur. Itaque, Nigra sum, sed formosa, o filiae Jerusalem, id est, animae, seu adolescentulae ac particulares Ecclesiae, sicut tabernacula Cedar: qui fuit secundus filius Ismaelis, et habitavit ipse Cedar cum sobole sua atque familia in tabernaculis et in solitudine, seu deserto51; sicque tabernacula ejus foris quandoque deformia, utpote ventis imbrisque exposita, intus erant divitiis et pecoribus plena; sicut pelles Salomonis: quibus ipse domum suam thalamumve ornavit, aut tabernaculum Dei seu vasa ejus operuit. Melius tamen per Salomonem intelligitur Christus: cujus pelles sunt speciosi vestitus ministrorum suorum, et ornamenta cultus divini, mores quoque et exteriores gestus, incessus et apparatus ipsius Christi, quibus se ejus sponsa conformat pro posse. His etenim tanquam optimis pellibus vestitur ac decoratur Ecclesia. Denique, per tabernacula Cedar possunt intelligi perfidi et gentiles, quibus infidelis Judaea similem reputavit Ecclesiam, contemnens eamdem.
Nolite me considerare, quod fusca sim, id est obscura seu denigrata, juxta sensum quo dixi, Nigra sum; quia decoloravit me sol, id est, comparatione sanctitatis, perfectionis ac sapientiae sponsi mei, qui est Sol sapientiae atque justitiae, fuscam me fateor: qui etiam legem tantae perfectionis contulit mihi, quod a perfecta ejus observatione deficio; sicque legis suae splendore me fuscam demonstrat. Rursus, Decoloravit me sol, id est, intuitu et amore solis istius, videlicet sponsi, exposui me tribulationibus, persecutionibus ac aspernationibus impiorum, laboribusque diversis ac multis doloribus: propter quos videor decolorata, et quasi relicta a sponso. Sed haec omnia intus me ornant: idcirco nolite ista in me ita considerare, ut metu sustinendi talia, recedatis a fide et obedientia mea; sed praemia illa aeterna pro his momentaneis afflictionibus exhibenda, perpendite, et gaudete in talibus, sicut in Evangelio sponsus hortatur: Gaudete in illa hora et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in coelis.52 Postremo, per solem hoc loco quidam aestum tribulationis intelligunt.
Filii matris meae pugnaverunt contra me. Ecclesia primitiva ex Judaeis atque gentilibus fuit collecta, sicque mater Ecclesiae partim fuit ipsa gentilitas, partim plebs Judaeorum. Ipsam autem Ecclesiam primitivam multis annis acerrime impugnaverunt tam infideles ac obstinati Judaei, quam gentiles increduli, prout in Actibus Apostolorum partim describitur, atque in chronicis, historiis et legendis Sanctorum plenius continetur. Judaei autem impugnaverunt eam tam allegationibus Scripturarum veteris Testamenti, quam persecutione reali. Similiter gentiles philosophi, ratione naturali variis modis contra Ecclesiam dimicarunt; reges vero et tyranni fecerunt hoc gladio materiali. Et sicut sponsus praedixit, tradebantur credentes in eum a parentibus, fratribus, cognatis et amicis, et morte afficiebantur ab eis.53 — Insuper universalis Ecclesia in persona particularium Ecclesiarum, hoc est quaecumque particularis Ecclesia, dicere potest: Filii matris meae, hoc est haeretici qui ad tempus fuerunt universalis Ecclesiae filii (de quibus in prima sua Canonica ait Joannes apostolus, Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis), pugnaverunt contra me, quia valde fuerunt infesti Catholicis, potissime Ariani: qui et corporaliter pluribus annis persequebantur et jugulabant fideles.54 Similiter impii Christiani, schismatici, principesque iniqui et vitiosi praelati pugnant adversus Ecclesiam, justos vexando, pusillos ac subditos scandalizando, injusta praelia suscitando, aut ecclesiasticis non obediendo mandatis. Et certe pia mater Ecclesia, quae a malignis spiritibus et ab infidelibus populis incessanter gravissime impugnatur, non mediocriter contristatur, dum filios suos, qui se deberent mutuo contra praetactos hostes acerrimos adjuvare, videt contra se matrem ipsorum et contra se invicem decertare.
Posuerunt me custodem in vineis: id est, infideles Judaei me in terra sua persequendo, atque ex ea me repellendo, fuerunt occasio, quod coepi per totam gentilitatem dispergi, atque gentilibus toto orbe terrarum evangelizare: in quibus innumerabilia millia paganorum converti, et multas fundavi particulares Ecclesias, tanquam vineas Dei, quas pastorali sollicitudine custodivi, excolui, fecundavi. Hinc in apostolicis Actis Paulus et Barnabas obduratis loquuntur Judaeis: Vobis oportebat primum loqui verbum Dei;55 sed quia repulistis illud, et indignos vos judicastis vitae aeternae, ecce convertimur ad gentes: sic enim praecepit nobis Dominus, Posui te in lucem gentibus, ut sis salus mea usque ad ultimum terrae.56 Vineam meam non custodivi: id est, Synagogam mihi commissam juste reliqui: et hoc, propter obstinationem, rebellionem, et incorrigibilitatem ipsius. Primitivae namque Ecclesiae, id est Apostolis et eorum adjutoribus, jussit Christus primo praedicare Judaeis. Nam ante passionem suam praecepit: In viam gentium ne abieritis;57 sed potius ite ad oves, quae perierunt, domus Israel. Post resurrectionem vero praecepit eisdem Apostolis: Euntes in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae.58 Nihilominus intentio Christi fuit, ut adhuc primo ad tempus praedicarent Judaeis: quod et pene per tredecim annos fecerunt pro majori parte ipsi gloriosi Apostoli, quousque divisi sunt. Interim tamen a tempore persecutionis factae sub Stephano, sub qua (praeter Apostolos) omnes discipuli fuerunt dispersi, coeperunt per totam Galilaeam atque Samariam praedicare, sicut et Paulus ac Barnabas alibi: attamen Judaeis dumtaxat, sicut in Actibus Apostolorum manifeste habetur.5960 Tandem Judaeis undique obduratis, ad gentilium conversionem profecti sunt.
Insuper Ecclesia ex persona carnalium ac negligentium praelatorum dicere potest: Posuerunt me custodem in vineis: id est, Christus et ejus Apostoli praeceperunt mihi, cum omni diligentia praesidere ac providere particularibus Ecclesiis Dei. Sic namque princeps Apostolorum hortatur: Pascite, qui in vobis est, gregem Dei.61 Et Paulus: Qui praeest, in sollicitudine, supple, praesit.62 Vineam meam, id est vineas mihi commissas, non custodivi: per singulare intelligendo plurale, ut moris est in Scripturis. Circa haec ait Anselmus: Quemadmodum vineae quatuor modis laeduntur praecipue, sic sanctae Ecclesiae totidem adversa, maxime in suis membris teneris, solent nocere. Vineae etenim obest asperum frigus, et urens ventus, spissaque grando, et nimia pluvia. Sic sanctae Ecclesiae in suis membris aliquando nocet frigus seu torpor exemplorum malorum: quoniam sicut frigus seu gelu stringit atque exterminat vineae florem, sic malum exemplum aufert a tenero corde conceptae devotionis amorem. Aliquando etiam ei obest ventus diabolicae suggestionis, adurens renes mentis et corporis. Nocere etiam maxime solet grando pessimae detractionis et dissensionis, quae dissipat florem fraternae dilectionis. Pluvia quoque pravae doctrinae, et prosperitatis assiduae, solet plerumque statum mentis dissolvere, et ad amorem mundi reflectere. Sicut econtrario prodest vineae suavis aura cum dulci rore, sic prodest Ecclesiae pax cum salubri sermone. Praeterea, sicut vinitores non custodiunt vineas, qui eas non putant, non considerant, non excolunt, nec fructum ex eis colligere enituntur; ita praelati qui sibi commissis pravos mores, inordinata colloquia, opera illicita non praecidunt, nec qualiter subditi circa divinorum observantiam praeceptorum se habeant, intuentur; nec corripiendo, corrigendo, exhortando, docendo, obsecrando, comminando, et orando pro eis, reformare eos conantur, neque exemplis neque verbis satagunt fructum virtutum et spiritualem assiduumque profectum ex ipsis producere, nequaquam ut tenentur vineas Dei commissas sibi custodiunt. Ideo sanguinem pereuntium Dominus requiret ab eis.63
Sed quoniam primitiva Ecclesia a Judaeis dispersa, et per gentilitatem divisa, innumerabiles persecutiones sustinuit, sicut et Paulus in suis epistolis de se patefecit, recte subjungit Ecclesia: Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie64: id est, tu, sponse coelestis super omnia praedilecte, mihi dignanter ostende ubi tu gratiose commoreris, in quorum cordibus pabula internae refectionis exhibeas, quos pastoraliter nutris. Indica etiam mihi ubi cubes, id est, stabiliter requiescas, quorum mentes tibi carissimas luce contemplationis perfundas: ita quod per contemplativae exercitia vitae, te intra se jugiter complectuntur, retinent, nec offendunt, ita ut illud Deuteronomii impleatur in eis: Amantissimus Domini habitabit confidenter;65 in eo quasi in thalamo tota die morabitur, et inter humeros illius requiescet. Indica (inquam) mihi, ubi sic pascas, sic cubes in meridie, id est in praecipuo gratiae tuae splendore, in magno caritatis fervore, in illuminatione praeclara: quemadmodum in Regum libris David fatetur: Spiritus Domini locutus est per me, sicut meridiana lux clara est et absque nubibus rutilat.66 Quamvis autem sponsus inter cives regni coelestis potissime cubet, qui meridiana ejus cognitione laetantur, atque per beatificam visionem sponso gloriae inavertibiliter ac tranquillissime sunt intenti; attamen etiam in hac vita in viris contemplativis, perfectis, heroicis, aliquanter cubat: quibus scripsit Apostolus, Pax Christi exsultet semper in cordibus vestris;67 quorum unusquisque dicere potest, In pace in id ipsum dormiam et requiescam.68 Unde et ipse per Isaiam loquitur: Super quem requiescet spiritus meus, nisi super quietum et humilem?69
Haec itaque petit sibi indicari Ecclesia, quatenus ex eorum consideratione consoletur et glorietur in Domino inter tot adversitatum suarum pressuras, et ut videat ipsa pia mater, in quibus praedicatio sua fructificet. Ideo quoque postulat sibi ista monstrari, quoniam scit se sua exteriori praedicatione in audientibus nil posse proficere, nisi sponsus in illorum cordibus intus loquatur, suaque unctione dociles et attentos faciat eos: ob hoc appetit invenire ac scire hujusmodi auditores. Unde subjungit: ne vagari incipiam, id est, ne infructuose discurram, post greges sodalium tuorum, id est ad conventicula reproborum, post multitudes obstinatorum atque haereticorum: qui post unam et secundam correptionem vitandi sunt.70 Unde in Ecclesiastico scriptum est: Ubi non est auditus, non effundas sermonem.71 Et Salomon: In auribus insipientium ne loquaris, quia despicient doctrinam eloquii tui;72 itemque, Qui erudit derisorem, ipse sibi injuriam facit.73 Nam et sponsus in Evangelio jussit: Nolite sanctum dare canibus, neque margaritas vestras projiciatis ante porcos.74 Verum quamdiu ignorat Ecclesia, quis docilis indocilisve exsistat, debet omnibus praedicare, sicut in simili loquitur Augustinus: Nescientes quis ad electorum aut reproborum societatem pertineat, debemus beneficium fraternae correptionis impendere cunctis.
At vero per sodales, quidam intelligunt haeresiarchas et seductores ac impios praesidentes, qui sibi subjectos damnationi secum involvunt: et sodales sponsi vocantur, vel quia se nominant ejus vicarios, et vocant se Christianos; vel quia in potestate seu praelatione cum eo communicant, aut quia in natura humanitatis cum eo conveniunt. Alii, per sodales intelligunt angelos sanctos, qui singulis gentibus et communitatibus praesent, quemadmodum in Ecclesiastico legitur: Rectorem in unaquaque praeposuit gente. Unde et in Daniel de principe Graecorum et principe Persarum aliqua continentur.7576 Per quos (sicut divinus docet Dionysius) angeli sancti de choro Principatuum designantur: qui sunt sodales Christi per gloriae communionem et praelationis participationem.
Amplius sic potest exponi, quod sponsa precatur sibi a sponso indicari ubi in meridie cubet, ita quod, quamvis sciat per fidem sponsum in mentibus Beatorum cubare, nihilo minus petit sibi hoc clariori illuminatione monstrari: quatenus sincriter contemplando gloriam Beatorum, et quam dignantissime, intime atque dulcissime sponsus requiescat in eis, consolationem accipiat, et ad laborandum infatigabiliter animetur, nec deviet sequendo errantes.
Postremo per appropriationem dicere possumus, quod sponsus in activis hominibus pascit, in contemplativis cubat. Activi namque non sunt tam diu tamque frequenter intenti actualiter sponso, ut contemplativi; sed certis horis pascit eos, pasciturque ab eis in membris suis vel in se ipso, dum de eorum bonis gaudet operibus, atque eorum congratulatur profectui. Unde in Apocalypsi testatur: Ego sto ad ostium et pulso: si quis aperuerit mihi, intrabo ad illum, et coenabo cum eo, et ipse mecum.77 In contemplativis autem cubat, id est quiescit, quoniam contemplativi stabilius frequentiusque vacant sponsi amplexibus, et pulchritudinem vultus ejus prospiciunt.
Sequitur sponsi responsio ad praeinductam sponsae petitionem. Si ignoras te, o pulchra inter mulieres, id est, quia ignorare te ipsam non debes, nec in toto te nescis, o Ecclesia, prae ceteris gentibus gratia ac virtutibus speciosa. Saepissime equidem in Scripturis accipitur si, pro non, ut quum sanctus Job loquitur: Si deceptum est cor meum super muliere, et si ad ostium amici mei insidiatus sum.78 Certum est autem, quod Ecclesia quae teste sponso censetur pulchra, non ignoret se ipsam: imo scit quid per naturam existat, quod a sponso redempta sit, et Baptismate renovata, variisque gratiarum charismatibus redempta. Itaque, quoniam non ignoras te, egredere, id est, in actum virtutum et in officium praedicationis procede; et pasce haedos tuos, id est, non solum justos et simplices, qui oves vocantur, sed etiam peccatores et impios instrue, nutri, gubernare, juxta tabernacula pastorum, id est ad imitationem praecedentium patrum, et juxta documenta Apostolorum, qui indifferenter universis praedicaverunt: sicque et abi post vestigia gregum tuorum, id est, virtutes et opera electarum congregationum sectare, ne inutiliter evageris. Optimum enim est et valde securum, tritam Sanctorum incedere viam, et eorum inhaerere vestigiis, qui cursum suum feliciter compleverunt. Noli ergo immoderate discutere aut velle cognoscere, in quibus ego per gratiam habitem, aut qui electi sint et digni ut eis praedicatio fiat: imo quo aliqui magis corrupti sunt, eo plus stude eis succurrere: quia etsi contigerit eos perire, tu tamen fructu tuorum non carebis laborum. Juxta praehabitum sensum ait Apostolus: An ignoratis vos ipsos? nisi forte reprobis sitis.79 Et denuo fassus est: Omnibus debitor sum, sapientibus et insipientibus.80 Verumtamen multi hunc passum aliter ac prolixe exponunt; sed explanatio ista facilior aptiorque videtur.
Equitatum meo in curribus Pharaonis assimilavi te, amica mea: id est, o sponsa carissima, ego conformavi et similem feci te exercitui filiorum Israel in dejectione et submersione curruum ac equitum regis Aegypti: quem cum suis in mari Rubro submersi, et exercitum Israel per medium maris illius eduxi ac liberavi.81 Sic te de potestate diaboli angelorumque ejus redemi. Et sicut filios Israel pavi manna ac aqua de petra educta; sic te pane coelesti, corpore et sanguine meo, enutrio, aqua sapientiae poto.82 Et sicut illos per solitudinem ad terram promissionis sub velamento nubis in die, et in splendore ignis in nocte deduxi;83 sic te per desertum saeculi hujus exsilii, ad coelestem dirigo paradisum, sub protectione auxilii ac rore refrigerii mei, et in luce fidei ac claritate illustrationis supernae ac caritatis fervore inter prospera et adversa. Quemadmodum etiam filiis Israel in monte Sinai per Moysen legem dedi;84 sic tibi in monte terrae promissionis per me ipsum Evangelicam contuli legem. Hinc in Isaia asseritur: Super omnem gloriam protectio;85 et tabernaculum erit in umbraculum diei ab aestu, et in securitatem, et in absconsionem a turbine et a pluvia.
Insuper, per equitatum Dei, possunt intelligi angelicae potestates et angeli sancti: qui in Scripturis ubertim appellantur exercitus et castra atque militia Dei, juxta illud Psalmi: Currus Dei decem millibus multiplex.86 In Genesi quoque narratur: Jacob abiit via qua coeperat, fueruntque ei obviam angeli Dei.87 Quos quum vidisset, dixit: Castra Dei sunt haec. Unde et alibi legitur: Multa sunt nimis castra Dei fortia, et facientia verbum ejus.88 Porro per equitatum Pharaonis, bene accipiuntur adversariae potestates, et angeli tenebrarum, ac acies vitiorum. Potest itaque et sic exponi: O amica, id est, universalis Ecclesia, assimilavi te equitatui meo, id est angelis sanctis, in curribus Pharaonis, id est per hoc, quod praestiti tibi virtutem resistendi ac praevalendi malignis illis spiritibus, quibus et angeli sancti restiterunt ac praevaluerunt in exordio saeculorum, non acquiescendo elationi illorum, sed potius expellendo ipsos de statione coelesti: juxta illud (secundum unam expositionem) in Apocalypsi: Factum est praelium in coelo.89 Michael et angeli ejus praeliabantur cum dracone, et draco pugnabat et angeli ejus; et non praevaluerunt, neque inventus est locus eorum amplius in coelo. Hinc Ecce dedi vobis potestatem calcandi super serpentes et scorpiones et supra omnem virtutem inimici.90 Cui et in Psalmo promittitur: Cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis;91 itemque, Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem. Ideo Paulus disseruit: Deus conteret Satanam sub pedibus vestris velociter.92
Pulchrae sunt genae tuae sicut turturis. Circa hoc loquitur Origenes: Paulus apostolus ait: Corpus non est unum membrum, sed multa;93 vos autem estis corpus Christi, et membra de membro. Et iterum: Nemo carnem suam unquam odio habuit;94 sed fovet et nutrit eam, sicut et Christus Ecclesiam: quia membra sumus corporis ejus. Per haec igitur edocemur, quomodo sponsa Christi (quae est Ecclesia) sit corpus Christi et membra. In quibus membris [sicut] sunt aliqui qui dicuntur oculi, pro intelligentiae sine dubio et scientiae lumine; et alii aures, pro audiendo verbo doctrinae; alii manus, pro bonis operibus religiosisque ministeriis: ita sunt aliqui qui et genae ejus vocantur. Genae autem [partes] vultus dicuntur, in quibus honestas et verecundia animae cognoscuntur: per quod sine dubio illi in membris Ecclesiae declarantur, qui castitatis et pudicitiae excolunt honestatem. Pro iis ergo ad totum corpus Ecclesiae dicitur: Quam pulchrae sunt genae tuae! quarum pulchritudinem accepit ex osculo sponsi. Ex tunc enim castitas et pudicitia atque virginitas, quae prius non fuerant, per Ecclesiae genas miro decore diffusae sunt: quae genarum formositas turturi comparatur. Turturum enim fertur esse natura, ut neque masculus praeter unam feminam adeat aliam, neque femina amplius quam unum patiatur marem, ita ut compare extincto, superstiti cum conjuge exstinctus sit concubitus amor. Convenienter igitur similitudo turturis aptatur pulchritudini, id est pudicitiae ac castitati, genarum Ecclesiae: quia Ecclesia alterius viri post Christum nescit conjugium, et quoniam abundantia pudicitiae ac continentiae viget in ea. Haec sententialiter Origenes. — Porro Anselmus et alii, per genas sponsae intelligunt doctores ac praedicatores Ecclesiae, quoniam genae dentes intra se continent, et per eos masticant, terunt et in ventrem projiciunt cibum: sic boni praelati ac praedicatores verbo Dei reficiunt audientes, et difficiliora quaeque eis quasi masticando et frangendo exponunt.
Insuper genae sponsae dicuntur pulchrae ut turturis, quoniam ipsa Ecclesia pro suis et filiorum suorum defectibus et peccatis verecundatur, et ea cum poenitentiali ac sapientiali pudore humiliter confitetur.
Collum tuum sicut monilia. Per membra corporea in hoc libro, et per aves ac cetera inanimata ac irrationalia, spiritualium ac rationalium rerum proprietates atque officia designantur. Sicque per collum, quo caput jungitur corpori, per quod cibus descendit in alvum, quod etiam levatur in altum, designantur praelati, qui inter Deum et populum mediant, et mysticum corpus Christi (puta Ecclesiam) suo capiti, videlicet Christo, jungunt: cui sibi commissos reconciliare tenentur, orando et sacrificando pro ipsis, eosque corripendo, purgando, ac fovendo in bonis, gratiarum quoque charismata impetrando eis a Domino. Hi instar colli eriguntur in altum ecclesiastica dignitate atque praelatica potestate; et spiritualis alimonia a capite Christo descendens, per ipsos in greges ipsis creditos derivatur. Hoc collum ornatur et assimilatur monilibus. Monilia namque, sunt ornamenta ad claudendum pectus formata, suntque virginum signa desponsatarum. Et dicitur monile, a monendo: quia dum puellae desponsatae apponitur, eam hortatur, ne alterum amatorem admittat, sed suo fidem sponso conservet. Quum itaque boni praelati solliciti sint et laborent subditorum suorum pectora adornare, atque a pravis ea cogitationibus claudere, quatenus sponso pura et inviolata exhibeantur, nec adulterinum adspiciant seductorem diabolum, neque ad aliquem sensualiter afficiantur: recte monilibus comparantur ipsi praelati.
Porro, secundum Gregorium, in monilibus auro gemmae imponuntur. Per aurum sapientia, per gemmas virtuosa et exemplaria opera designantur. Quum itaque praelatos oporteat per sapientiam rutilare, virtuis quoque et exemplaribus actibus abundare, congrue monilia nuncupantur. Certum est etiam, per aurum posse intelligi caritatem: quae sic eminet inter virtutes, sicut aurum inter metalla. Et sicut aurum habet vim laetificandi inspicientem, tristitiamque depellit, sic caritas maxime facit mentem in sponso super omnia caro gaudere, et ejus beatitudini intime congaudere. De qua in Apocalypsi legitur: Suadeo tibi emere aurum ignitum probatum.95 Per gemmas vero, pretiosissima illa septem dona Spiritus Sancti sumuntur. Praelatum autem oportet prae ceteris in caritate fervere, ac septenario Spiritus Sancti fulgere. Propter quod Christus beatissimum Petrum constituturus praelatum totius Ecclesiae, ter sciscitatus est eum: Petre, amas me plus his? Hinc praelati dicuntur monilia.96 Erubescat ergo praelatus vocari, qui non satagit his ornatibus decorari: qui vel operari omittit quod docet, aut docere negligit quod a subditis suis Deus requirit. Nempe, ut ait Isidorus, tam vita quam doctrina clarescere debet in eo qui praesidet: quia doctrina sine vita efficit arrogantem, et vita sine doctrina inutilem. Pastoris sermo operibus est firmandus, ut quod instruit verbo, confirmet exemplo: turpissimum est, quempiam doctrinam suam propriis reprobare operibus.
At vero per cervicem seu collum, Origenes intelligit membra Ecclesiae bene subjecta, et obedientiae dedita. Cervicibus enim onera deferenda solent imponi: propter quod, rebelles et inobedientes dicuntur esse durae cervicis, et collo male erecto incedere.97 Unde per Prophetam Dominus ait: Scivi quia durus es tu, et nervus ferreus cervix tua, et frons tua aerea.98 Hinc ad insinuandum quod per collum obedientia designetur, Jeremias plurimos hortabatur, Subjicite colla vestra jugo regis Babylonis: quanto magis subjicienda sunt colla nostra jugo Christi, dicentis, Tollite jugum meum super vos?99 Hujus colli ornamenta, sunt sanctae obedientiae praestantissima opera.100 Unde quum quidam sanctorum Patrum vidisset in spiritu diversos ordines ministrantium Deo, ipsos religiosos sub obedientia viventis vidit aureos torques portare.
Muraenulas aureas faciemus tibi, vermiculatas argento. Muraena (ut legitur) piscis est, in foramine suo exsistens circulatus et conglobatus: quia dum capitur, caudam ori suo imponit, et circulum de se facit; et sustentatur non comedendo, sed humorem sugendo: ad cujus similitudinem fiunt muraenulae, id est inaures, quae aurium sunt ornatus. Gregorius vero dicit, quod per muraenulas monilia ligantur ad collum. Atque, ut aliqui dicunt, muraenulae sunt ornamenta ex filis aureis et argenteis opere plectili facta, quibus ornantur capita feminarum, et orae vestium circa manus et collum. Sicque per muraenulas intelliguntur dogmata Scripturarum ac sententiae Patrum, grandi decore permixta, sapientiam continentia, ac amore sancto flammigera, utpote igneae legis verba: quae muraenulae sunt vermiculatae argento, id est venustate eloquentiae hinc inde distinctae, et varietate florum sui eloquii intermixtae, ita quod in praedicatione et exhortatione sonant egregie, in tantum quod cordis secreta attingunt, compungunt, inflammant. Siquidem per argentum, nitor eloquii et sonoritas verbi in Scripturis signantur. Amplius, sicut in Scripturis per aurum, sapientia, id est notitia Dei, exprimitur; sic per argentum, scientia de rebus creatis notatur. Quum ergo Scriptura sacra non solum de Creatore, sed etiam de creaturis vere nos instruat, muraenulae, id est praefatae divinarum sententiae ac doctrinae, recte dicuntur argento vermiculatae. Has muraenulas sponsus et ejus opifices (id est sacrae Scripturae auctores) fecerunt Ecclesiae, ut praedicaret ex eis, filiis suis ac subditis.
Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum. Rex regum, Christus Dominus, morte devicta, ascendit ad Patrem101, et requiescit ad dexteram ejus: atque ex tunc nardus sponsae, id est ejus humilitas, vel salubris doctrina, ac suavissima fama, virtusque operativa miraculorum, dedit praecipue suum odorem, et redolentia sua multos attraxit, curavit, atque salvavit. In cujus odoris figura, Isaac dixit de filio suo: Ecce odor filii mei, sicut odor agri pleni. Denique sponsa hoc corporaliter recumbente in domo Pharisaei, affectuosissima ejus discipula, optima illa Maria Magdalene, aromaticum suum unguentum nardi spicati pretiosi fudit super eumdem;102103 et domus impleta est ex odore unguenti.
Fasciculus myrrhae, dilectus meus mihi. Myrrha amara est, et a putrefactione corpus praeservat. Sicque sponsa duplici ratione dilectum suum vocat fasciculum myrrhae: Primo, propter acerbitatem suae salvificae passionis, quam tulit pro nobis, ut sit sensus: Sponsus meus carissimus, propter ea quae pro salute mea sustinuit, est mihi materia amarae compassionis, et causa ob quam multiplici dolore me ipsam conficio in poenitentiae actibus et lamentis, in vigiliis, disciplinis, laboribus, abstinentiis, in fame, siti et frigore, in deploratione peccantium, in anxia adspiratione ad sponsum: ita quod lacrimae meae sunt mihi panes die ac nocte, prae desiderio plenae fruitionis ac clarae visionis ipsius, me cupiente dissolvi et esse cum ipso.104105 Secundo sic: Fasciculus myrrhae, id est copiosa medicina contra putredinem vitiorum, et curativa praeteritarum culparum, est dilectus meus mihi: qui suis documentis, praeceptis, consiliis, infusione gratiae ac virtutum, et ecclesiasticis sacramentis ac virtutum suarum exemplis, praebet remedia contra omnia vulnera vitiorum; qui primo in Baptismo, deinde in Confessione, ab omni mundat et curat inquinamento.
Ideo, inter ubera mea commorabitur: id est, in intimis praecordiorum meorum quiescet; et nequaquam obliviscar ipsius, sed in omni necessitate, tentatione, angustia et ruina ad ipsum confugiam, inter prospera et adversa intra me eum amplectar, eum orando, psallendo, meditando affabor. Et sicut ejus intuitu ac amore, omnem carnalem delectationem vilemque consolationem et dissolutionem puerilem despicio; ita ex ejus contemplatione, omnem inordinatum moerorem ac mordacem tristitiam fugo ac vinco: ut nec prosperitate dissolvar, nec adversitatibus frangar. Quae enim tribulatio me poterit superare, dum quae et quanta ipse pro me toleravit, intueor? Humilitas ejus, mihi medicamentum est contra omnem superbiae laesionem; consideratio patientiae ac mansuetudinis ejus, omnem iracundiae impetum curat, omnem impatientiam tollit; fervor suae ardentissimae caritatis, cunctam repellit pigritiam et teporem. Denique inter ubera mea commorabitur, quia in omni doctrina et utriusque Testamenti Scripturis ipsius recordabor, et sermocinabor de eo. Universa quoque quae pro mea assumpsit, fecit, pertulitque salute, colligabo quasi in unum fasciculum: quem jugiter intuebor, quatenus incarnatio, conversatio ac passio dilectissimi sponsi mei nunquam a mea recedat memoria, juxta illud in Threnis: Memoria memor ero, et tabescet in me anima mea.106 Ut sic cum Apostolo dicere queam: Christo confixus sum cruci.107 Vivo autem jam non ego; vivit vero in me Christus. Et denuo: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini mei Jesu Christi.108 Est namque in cruce sponsi gloratio, dum gloriamur in hoc, quod ejus amore et imitatione adversum quid patimur, et contumelias sustinemus; et rursus, dum passionem ipsius tam fructuosissimam esse perpendimus, quod per eam reconciliati sumus Deo omnipotenti, et liberati a discrimine infernali.109 Ideo subditur:
Botrus Cypri, dilectus meus mihi in vineis Engaddi: id est, ipse qui in passione sua factus est mihi fasciculus myrrhae, in sua resurrectione, ascensione, et Spiritus Sancti missione, atque in quotidiana sua gratiosa visitatione ac consolatione interna, factus est mihi botrus Cypri, id est materia exultationis, spiritualeque vinum inebrians mentem fervore amoris, plenitudine devotionis, exuberantia internae suavitatis: quod totum recte per botrum Cypri insinuatur, quia in insula Cypro vinum optimum generatur. Sic demum factus est mihi botrus in vineis Engaddi, id est loci sic dicti, quae et ipsae optimae esse feruntur. Engaddi vero, fons hoedi interpretatur. Hoedus autem fuit in lege animal immolaticium pro remissione culparum.110 Idcirco per hoedum peccatores signantur; et per fontem hoedi, Baptismus seu Poenitentiae sacramentum, in quibus iniqui a suis peccatis lavantur: sicque sponsus est sponsae suae botrus in vineis Engaddi, hoc est in Ecclesiis renatorum in fonte Baptismatis, seu purgatorum in sacramento Confessionis.
Denique, quia sub speciebus panis et vini, sponsa dilectum suum quotidie sumit in sacro Mysterio, recte eum comparat botro: de quo sponsa in libro Geneseos Jacob patriarcha vaticinatur: Ligans ad vineam pullum suum, et ad vitem, o fili mi, asinam suam;111 lavabit in vino stolam suam, et in sanguine uvae pallium suum. Idcirco in ejus ascensione sciscitati sunt angeli sancti: Quare rubrum est indumentum tuum, et vestimenta tua sicut calcantium in torculari?112 Quibus respondet: Torcular calcavi solus.113 Christus quippe est botrus, de quo in torculari passionis, id est patibulo crucis, expressum est optimum vinum, utpote sanguis salvificus in Sacramento reficiens, laetificans, inebrians communicantem. De quo sancto edulio, salutarique poculo, in alio Propheta scriptum est: Quid bonum Domini, aut quid pulchrum ejus, nisi frumentum electorum, et vinum germinans virgines?114 Unde de hoc sponsa, prophetatum fuit in Psalmo: Erit firmamentum in terra in summis montium.115 Ubi pro firmamento, alia littera habet, Frumentum; alia vero, Memoriale triticum. Imo translatio Chaldaica aptissime habet, Erit placenta tritici: quia videlicet Christus sub forma tortulae seu placentae triticeae, offertur quotidie Deo Patri in celebratione.
Praeterea aliqui dicunt, quod Engaddi est locus in quo balsamum crescit, et arbor aromatica nomine cyprus, quae facit grana similia granis uvae, atque in modum vitis excolitur, propter quod vinea nominatur: sicque Cyprus, non esset hic nomen insulae in mari Mediterraneo sitae, de qua Barnabas fuit apostolus. Hinc ait et Origenes: Uva florens, cyprus vocatur. Species quoque extrinsecus est cujusdam virgulti, quae dicitur cyprus, produens fructum in modum uvae florentis.116 Sed videtur magis ad fructum vitis sermo respicere, quia vinearum Engaddi est facta memoria. Engaddi autem ager est terrae Judaeae, non tantum vineis quantum balsamis florens. Sponsa ergo adolescentulis loquens: Botrus (inquit) cypri, dilectus meus mihi. Tanquam dicat, Quidquid dulcedinis in odoribus est et floribus virgultorum, superat sponsus: quatenus audientes haec adolescentulae, magis ac magis ad sponsi concitentur amorem.
Insuper videns sponsus universalem Ecclesiam suo desiderio aestuantem, ac suis praeconiis inhaerentem, imo et aliorum animas sua caritate affectuosis sermonibus inflammantem, prorumpit in laudem ipsius, ut ad meliora provocet eam. Ecce tu pulchra es, amica mea, ecce tu pulchra. Repetitio ista, affirmationis, affectionis, seriositatis, ac movendae attentionis est signum, quasi dicat: Tu, sponsa mea, sancta et praeelecta Ecclesia, pro qua tradidi me in mortem, tu pulchra es mente et corporis castitate.117 Pulchra per dona naturae, pulchrior per charismata gratiae. Pulchra interius, per virtutum et donorum meritorumque claritates; pulchra extrinsecus, per venustissimos mores. Pulchra sacramentorum decore, ornata ministrorum tuorum multiplici distinctione, praelatorum et religiosorum atque doctorum multiformi gradu, statu, ac ordine; decorata non solum donis supernaturalibus gratiae gratum facientis, sed etiam gratiae gratis datae. De quibus omnibus multisque aliis sponsae hujus ornatibus, in epistolis ad Corinthios et Ephesios copiose disseruit sapientissimus Paulus.118 Et sicut in libris de Angelica atque Ecclesiastica hierarchiis divinus testatur Dionysius, Ecclesia seu ecclesiastica hierarchia, instar hierarchiae angelicae exstat disposita. Propter quod Joannes in Apocalypsi fatetur: Vidi civitatem sanctam, Jerusalem novam, descendentem de coelo, a Deo paratam, tanquam sponsam ornatam viro suo, habentem claritatem Dei.119
Oculi tui columbarum: id est, columbina simplicitate, sincera intentione, acuto ac limpido ad contemplandum intuitu fulges; longe a te omnis hypocrisis, omnis duplicitas cordis, omnis perversa intentio; me solum habes prae oculis, ad meum honorem et gloriam omnia refers; non respicis ad commoda tua privata, sed impleo quod jussi, Estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae.120 Etenim advertisti quod dixi: Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit.121 Non es vaga aut lasciva, sed faceta, custodita, pudibunda adspectu, sicut honestissimam condecet sponsam: quae erubescit in alienum sponsum figere visum, imo nec proprium, nisi cum modestia, intuetur: per quod bono contorali non mediocriter placet. Praeterea multae sunt proprietates columbae, propter quas ei assimilatur et comparatur Ecclesia: de quibus modo pertranseo, quoniam infra magis super hoc se offeret sermo. — Quod vero nunc de columbino Ecclesiae visu inductum est, quidam specialiter de praelatis, doctoribus, et praedicatoribus ejus exponunt: qui appellantur Ecclesiae oculi, quia per ipsos illuminat filios suos, et prospicit eis, ac praecavet. Prospicit, inquam, de necessariis ad salutem adipiscendis, et praecavet de periculorum eventibus; et ipsos qui alios habent dirigere et docere, oportet in omni praetacta columbina simplicitate ac visus sapientiali acumine esse praecipuos.
Insuper sponsa ex tantis suis praeconiis, ab infallibili sponso sibi adscriptis, nequaquam superbiens, imo magis se ipsam humilians ac sponso vicem rependens, subjungit: Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus. Quasi dicat: Tibi magis laus ista debetur, tu pulcher in deitatis natura, imo pulcherrimus et superpulcherrimus ipse: cujus deitas est pulchritudo penitus infinita, fons universi decoris et gratiositatis ac ordinis, cujus comparatione omnis pulchritudo creata, est velut deformitas. Tibi quoque Unigenito Patris pulchritudo appropriatur, sicut ait Hilarius: Species est in imagine. Tu es universorum primum exemplar, tu veritas, sapientia, splendor, character, ars rationibus plena, atque imago Genitoris aeterni perfecta. Tu etiam pulcher es in tua humanitate: quam prae omni creatura superbenedicta Trinitas decoravit, dans ei spiritum non ad mensuram, et totam ejus capacitem adimplens charismatibus gratiae, virtutum, donorum, fructuum, beatitudinum, imo et beatifica fruitione, ac gratiis gratis datis.122 Nec decuit te, o Verbum aeternum, nisi tam pulcherrimam humanitatem assumere, quam eodem instante talem fecisti ac assumpsisti. Denique ab omni peccato originali ac actuali immunis es, atque in summa sanctitate vixisti in saeculo isto, ac Patrem tuum prae cunctis creaturis plenissime honorasti. Tu speciosus forma prae filiis hominum: et quamvis propter me factus es opprobrium hominum, non habens speciem neque decorem, similis leproso;123124125 hoc tamen absque tuo sustinuisti demerito, nec internam tuam minuit formositatem, sed ad majorem tui corporis cessit glorificationem: et quo propter me fuisti deformior, eo in corde meo es pulchrior.
Ideo, Lectulus noster floridus: quia conjunctio nostra, pura et sancta est, spiritualis, divina ac coeliformis: et lectulus noster est pax pectoris, conscientiae puritas, quies mentis, contemplatio amorosa, dilectio intuitiva et amplexiva. In his libenter et benignissime mecum quiescis, dum ab omni exteriori tumultu me abstraho, ab omni sanctitatis tuae offensa abstineo, et tibi soli intendo. In pace etenim locus tuus, qui super quietum quiescis, et deliciae tuae sunt esse cum talibus filiis hominum.126127128
Tigna domorum nostrarum cedrina. Domus istae sponsi et sponsae, sunt particulares Ecclesiae et congregationes devotae: quarum tigna, sunt personae quae praesent, et subditos caritative sustentant, confortant, stabiliunt, quemadmodum tigna domum. Quae personae instar cedrorum crescunt in perfectione virtutum, et eminent auctoritate praelationum; stantque in monte Libano, videlicet candidissimo Jesu Christo, monte altissimo, cui jugiter innituntur; abstinent quoque a putrefactione peccati, et virtutum ac documentorum suorum odore ac vigore infernales fugant serpentes: quemadmodum cedrus imputribilis est naturae, crescens in Libano monte, atque serpentes suo fugans odore. Laquearia nostra cypressina. Per laquearia, quae domum intrinsecus implent et ornant, boni subditi obedientque filii exprimuntur: quae cypressina dicuntur, quoniam sicut cypressus est arbor velociter crescens, bassa seu humilis, imputribilisque consistens, cujus fructus seu folia cum oleo cocta, nobile unguentum efficiunt: sic boni subditi ac obedientes, ex superiorum suorum exemplis virtuosis ac saluberrimis documentis, cito ac multum proficiunt, vitiorum infectionem devitant; atque intra suae vocationis humilitatem manentes, praestant proximis exempla salubria, tanquam vitalia medicamenta, ac bonae famae odorem, tanquam dulcissima et curativa unguenta.
Articulus IV: EXPOSITIO EJUSDEM CAPITULI PRIMI, DE SPONSA PARTICULARI
DE triplici sponsa Christi, dictum est in prologo hujus opusculi, videlicet universali, particulari, et singulari: ita quod unaquaeque anima in caritate exsistens, est Christi sponsa particularis, per fidem et caritatem desponsata eidem, et ei per Baptismi gratiam consecrata: quam Dominus et Salvator brachiis caritatis adstringit, ac infusione virtutum fecundat. Hinc asserit Augustinus, quod omnis anima est Christi sponsa, vel diaboli adultera: si enim in caritate est Christi, censetur sponsa ipsius; si vero mortali subjacet culpae, adultera reputatur diaboli. Itaque quae in isto Salomonis volumine de universali exponuntur Ecclesia, generalique sponsa, de particulari quoque sponsa tropologice explanantur. Verumtamen, quoniam juxta praehabita, in his Canticis canticorum tractatur de amore perfecto, ideo non de quacumque anima existente in caritate et gratia, sed de anima heroica, divina, perfecta, ecstatice amorosa, haec proprie exponuntur: quam expositionem praecipue prosequitur Vercellensis venerabilis abbas, in libris divini et magni Dionysii studiosissimus, qui et eosdem in stilum planum redegit.
Igitur anima contemplativa purgata, sancto amore flammigera, in creaturis nequaquam concupitam reperiens quietem, ideoque ad verum et incommutabile bonum, ad superessentialem et superpulcherrimum sponsum totis suspirans praecordiis, ex plenitudine sincerissimae suae affectionis eructat verbum bonum amoriferum et suave: Osculetur me, inquiens, osculo oris sui, id est sponsus ille dulcissimus, qui solus sufficit mihi, qui creavit me propter se;1 nec possum nisi in eo quiescere, qui solus totum meum affectum quietare potest et contentare. Hic talis ac tantus, osculetur me osculo oris sui, id est, se ipsum gratiosissime applicet mihi, meque pauperculam suae incomparabili et infinitae excellentiae dignetur immediate conjungere: tangendo et illuminando apicem intellectus mei ad contemplandum majestatem et sapientiam, veritatem ac pulchritudinem ejus prorsus immensam; accendendo quoque verticem voluntatis seu affectivae meae superioris, ad diligendum purissime, stabiliter ac intentissime bonitatem ipsius illimitatam, ad gustandum fontanam ejus dulcedinem, omni fundo, termino, ac mensura carentem, ad quiescendum in ejus amplexu mundissimo, quatenus tota ferar, transformer, absorbearque in ipsum, atque in suae beatitudinis exuberantissimo et immenso oceano rapta demergar.
Sed unde, o paupercula anima, pingui materiae huic intrusa, gravi corporis moli immersa, quae in ordine intellectualium substantiarum es sicut materia prima in ordine rerum: unde tibi vel praesumptio, vel audacia, aut certe fiducia petendi hoc osculum ab eo, quem polus, tellus, pontusque metuunt, quem supernorum altitudines spirituum perhorrescunt, sub quo curvantur qui portant orbem?2 Denique, si praesumptuosum videtur petere osculum, non dicam gloriosissimae virginis Mariae Christiferae, sed gloriosae virginis Catharinae reginae, aut Ursulae sanctae: quanto magis praesumptuosum apparet, petere osculum Sancti Sanctorum, omnipotentisque Regis, cujus respectu totus mundus est velut pulvis exiguus? Ad haec quid respondes, o anima, in hoc exilio, in regione hac dissimilitudinis, in valle lacrimarum hac constituta, ubi si dixeris quod peccatum non habeas, te ipsam seducis?34
Responsio animae. — Quid me revocas ab intuitu sponsi mei? Cur ab ejus amplexu me impedis? Quare ab ejus colloquio me avertis? Cur in his quae omnem rationem transcendunt, exigis rationem? Ignoras quod caritatis ardor non arctetur lege communi? Nescis quod sicut excellentia sponsi hujus immensa est, sic et dignatio ejus prorsus sit infinita? Numquid minor est caritas ejus aut pietas, quam majestas? Nonne ipse creavit me ad obtinendum beatificum illud osculum oris sui in patria Beatorum, hoc est, ad intuendum eum per speciem, ad perfruendum aeternaliter bonitate ac dulcedine sua, ad satietatem plenissimam, ab omni fastidio perenniter alienam? Ipse qui caritatem suam mihi infudit, ipse eandem in me accendit ac stimulat, atque ad postulandum osculum oris sui excitat et inflammat. Non est volentis, neque currentis. Caritas separationis impatiens, me coarctat;5 consideratio, imo et experientia dignationis miserationisque sponsi, hanc parit fiduciam; fides quoque et recolentia praeteritorum beneficiorum ipsius, me animat. Nonne ipse est, qui quum dives esset divitiis infinitis, dives omnipotentia, non pecunia, et tam magnus quod magnitudinis ejus non est finis, propter me factus est pauper et parvus?67 et certe tam pauper, quod non habuit ubi caput suum reclinaret;8 atque tam parvus, quod intra unius mundissimae humillimaeque virgunculae viscera se reclusit; et captus est rhinoceros ille, cui nullus valet resistere, caritate ac puritate unius puellae: qui deinceps obtulit se in mortem, ut ei in aeternum conjungar, et ab ipso deosculer.9 En venter meus quasi mustum absque spiraculo, quod lagunculas novas dirumpit, et coarctat me spiritus uteri mei.10 Loquar ergo ad sponsum, et respirabo paululum; et nunc agitante me desiderio erumpente, dicam semel, Osculetur me osculo oris sui; dicam secundo, Osculetur me osculo oris sui; addam et tertio, Osculetur me osculo oris sui.11
Responsio. — Numquid ebria es, quia sic loqueris? nec contines te saltem rubore? Nonne discretio mater est et auriga virtutum, sine qua etiam caritas ipsa praecipitat?
Anima. — Ebria sum, inebriata refactione et potu illius a quo audies infra: Comedite, amici, et bibite; et inebriamini, carissimi. Denique ignara mihi videris juris ac proprietatum viriumque amoris.12 Non audisti Prophetam illum in utero matris sanctificatum, dicentem, Factus est sermo Domini in corde meo quasi ignis exaestuans, claususque in ossibus meis, et defeci, ferre non sustinens?13 Et rursus: Factus sum, inquit, quasi vir ebrius, et quasi homo madidus vino, a facie Domini et a facie verborum sanctorum ejus. Si sermo Domini sic inebriat et accendit, quanto magis amor ipsius?14 Praeterea audi quid horum expertus dicat sanctus et dulcis ille Bernardus: O quanta vis amoris! o quanta in spiritu libertatis fiducia! Desiderio feror, ratione non ducor. Non putetur praesumptio, ubi viget ac dominatur affectio. Reclamat pudor; sed superat amor. Non ignoro quod honor regis judicium diligit;15 sed praeceps amor nec judicium praestolatur, nec consilio temperatur, nec pudore frenatur, nec rationi subicitur. Ideo tibi respondeo, quod in hac re discretio est, esse sine discretione: quoniam fons omnis discretionis paracletus Spiritus Sanctus, qui infundit, praevenit et inflammat, ipse utique custodit, dirigit et gubernat. Sed nunc argumentatio relinquatur, ne mens mea a sponso diutius impediatur. Etenim eo ipso quo dixi, Osculetur me osculo oris sui, ab eo me tangi, affici, oscularique sensi: ideo te relicta, loquar ad ipsum.
Quia meliora sunt ubera tua vino: id est, illuminatio tuae veritatis aeternae, qua tu ipse intellectum immediate illuminas, ungis, ac doces; et inflammatio qua in me caritatem accendis; pietas qua tam benignissime refoves, consolaris, et confortas me, desiderabiliores ac dulciores sunt mihi vino, id est omni consolatione carnali, omnique instructione angelica et humana; fragrantia unguentis optimis, id est spiritualibus charismatibus eis adjunctis. Nempe ubera ista ad omnium carnalium voluptatum ducunt contemptum, ad taedium terrenorum, ad desiderium exercitationis internae, ad ampliorem cordis custodiam, ad profundiorem sui ipsius humiliationem. Et haec unguenta sunt optima, coram Deo et omnibus Sanctis suavissime redolentia, a peccatis praeservativa, omniumque invisibilium curativa languorum. Hoc beatus Augustinus expertus, disseruit: Te, Domine Jesu Christe, cor meum introeunte, irradiante et oblectante, subito factum est mihi facile voluptatibus illis carere, quas ante metuebam relinquere.
Oleum effusum nomen tuum. Tu, o sponse, vocaris virtus et sapientia Dei Patris, tu appellaris Filius Virginis, tu Creator Salvatorque diceris;1617 de te Isaias praedixit: Vocabitur nomen ejus, Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis, Pater futuri saeculi, Princeps pacis18: et quocumque nomine designeris, dulcescit clarescitque nomen hoc mihi, fulget in corde, ac pretiosissimum reputatur a me. Ideo adolescentulae dilexerunt te, tua suavitate attractae. Istae adolescentulae, sunt animae proficientes, meritis quotidie abundantes: quae increatae dulcedinis gustum aliquantulum perceperunt, et ex eo ad meliora sunt provocatae, et ad amandum magis accensae, praesertim quoniam audierunt tot et tanta bona narrari de sponsio. Frequenter enim contingit, quod multa laudabilia audiendo de aliquo nunquam viso, accendamus ipsius amore, et aedificemur in eo: quanto magis in amore sponsi coelestis, ex fama ipsius debemus succendi? cujus praeconia in Scripturis leguntur, cujus virtutes undique praedicantur; in quo scimus perfectionem simpliciter infinitam consistere, secundum deitatis suae naturam qua aequalis est Patri, virtutes quoque creatas, in extremo excellentiae termino, quo possunt creaturae inesse, et hoc, secundum ipsius humanitatem.19
Trahe me post te: id est, da mihi lucem et gratiam contemplationis tam altae, ac tantum sanctae caritatis ardorem, ut cuncta creata transcendam, et tibi soli inhaeream; sicque abstractus et absolutus ab omnibus, tam vehementer tibi intentus sim, ut ceterorum omnium obliviscar, imo neque me ipsum, nec proprias actiones advertam. Nam ut sanctus pater ait Antonius, Perfecte non orat, qui in oratione sua non ita in Deum extenditur, nec tam valenter in eum defigitur, ut immemor omnium reliquorum reddatur.
Curremus in odore unguentorum tuorum. De unguentis jam dictum est super illud, Fragrantia unguentis optimis. Praeterea omnium actiones virtutum, unguenta sunt, evangelicorum quoque impletiones consiliorum: ideo unguenta optima rite censentur actus excellentissimarum virtutum, utpote fidei, spei et caritatis. Item optima unguenta, sunt actus virtutum, secundum gradum earum supremum: sic unguenta bona, sunt actus boni ac meritorii incipientium; unguenta meliora, actus laudabiles proficientium; unguenta optima, perfectorum. Postremo unguenta bona, sunt opera virtutum moralium; unguenta meliora, virtutum intellectualium; optima, theologicarum. Porro odores unguentorum istorum, sunt delectationes purae actibus virtuisis annexae: in quibus odoribus currimus, quando prae gaudio spirituali et consolatione coelesti, quas in Dei cultu ac honorificentia experimur, Deo cum ingenti promptitudine ac celeritate obsequimur, juxta illud Josue, Servite ei corde perfecto atque verissimo. Qui sic currit ad beatitudinis suae indeficientissimum fontem, mox ut de bassitudine carnis mortalis exierit, ad coelestis palatii perveniet montem.20 Ad quod exhortans Apostolus: Sic, inquit, currite ut comprehendatis. Qui sic velox est in opere suo, coram Rege coelorum stabit;2122 et sequetur ejus vestigia, qui exsultavit ut gigas ad currendam viam.23 Talem cursum non redarguit sanctus Job, quamvis Eliu hoc ei imposuerit, dicens: Dixit enim, Non placebit homo Deo, etiam si cucurrerit cum eo.24 Cum ita currente, currit et sponsus: qui cum pergentibus pergit, cum currentibus currit, cum volantibus volat, suas nullibi relinquens dilectas. Ad quem cursum inter prospera et adversa infatigabiliter peragendum, hortatur nos Paulus, loquens: Curramus propositum nobis iter, adspicientes in auctorem fidei et consummatorem Jesum, qui proposito sibi gaudio, sustinuit crucem, confusione contempta.25 Recogitate eum, qui talem sustinuit a peccatoribus adversus semetipsum contradictionem, ut non fatigemini animis vestris deficientes.
Sic Deus immensus, sua naturali infinitaque bonitate ac amabilitate trahit ad se et in se suos electos, quemadmodum libro de Divinis nominibus Dionysius protestatur: Deus sua supersubstantiali bonitate et appetibilitate (per quam est omnium attractivus) suum ingignit amorem menti creatae.
Denique sponsa in his exaudita, grato corde subjungit: Introduxit me rex in cellaria sua, id est, divitias gloriae suae mihi ostendit, infinitam opulentiam suam monstravit, affluentiam gratiae mihi in praesenti paratae, et supereffluentiam gloriae mihi in futuro praestandae, si ei perseveravero, revelavit. Unde et S. Agnes asseruit: Ostendit mihi thesauros incomparabiles. Hoc fit, dum mens introducitur in sanctuarium Dei, id est, luce contemplationis perfunditur, ad intuendum quam infinite deliciosus, perfectus et felix sit Deus altissimus in se ipso, quam inaestimabilis sit liberalitas ejus ad dandum, quam supercopiosa ad remunerandum: ex qua consideratione oritur gaudium grande. Unde subjungitur:
Exsultabimus et laetabimur in te: non in nobis, sed in te universorum bonorum datore. Gloriabimur, tuae infinitae felicitati congratulando: et quo quis magis te diligit, eo utique omni perfectioni et excellentiae tuae cordialius frequentiusque congaudet. Et haec est gloriatio optima, ex puro Deitatis amore procedens. Exsultabimus quoque, quia tu, rex coelorum, creator universorum, prior dilexisti nos; et quia tu, noster creator ac judex, factus es noster salvator et advocatus;26 et quia tu, munificentissime sponse, tot et tanta nobis beneficia contulisti, majoraque promisisti, quorum nequaquam oblivisci debemus. Propter quod subditur: Memores uberum tuorum, id est, nos memores existentes caritatis pietatisque tuae et miserationum ac consolationum, illuminationum ac visitationum tuarum, quibus nos jugiter reficis, exsultabimus et laetabimur in te: juxta illud Psalmi, Memor fui Dei, et delectatus sum. Gratitudo haec semper meretur majora, juxta quod sponsus fatetur: Habenti dabitur, et abundabit.27
Insuper, quoniam memoria beneficiorum accendit amorem, secundum illud Psalmi, In meditatione mea exardescet ignis, recte subjungit: Recti diligunt te.28 Tu enim es primum et summum amabile, causa et ratio omnis amabilitatis ac boni amoris: idcirco obliquus et curvus est, qui te non amat. Nec sufficit amor tuus quicumque, sed necessarius est amor spiritualis, meritorius, et infusus, quem soli recti, id est justi, habent ad te. Justi quippe sunt, qui tua observant praecepta: et hi soli vere te diligunt, sicut tu ipse testaris: Si quis diligit me, sermonem meum servabit;2930 itemque, Qui habet mandata mea et servat ea, ille est qui me diligit. Haec rectitudo meretur exaudiri a Domino, juxta illud Job: Si mundus et rectus incederis, statim evigilabit ad te.31
Nigra sum, sed formosa, filiae Jerusalem. Quanto anima fervida sanctitatem et pulchritudinem Dei ac sponsi sui limpidius contemplatur, tanto propriam parvitatem, imperfectionem, insufficientiamque clarius intuetur, humiliusque fatetur. Idcirco a contemplatione sanctissimi et superpulcherrimi sponsi sui rediens ac suspensa, nigram se clamat, sciens quod coeli non sint mundi, nec stellae splendeant respectu illius.32 Insuper, juxta divini Dionysii documenta in pluribus locis, perfectissima unio atque cognitio, qua mens Deo conjungitur in hac vita, est per omnem abnegationem ab ipso, ac per omnimodam ignorantiam ejus, quantum ad quid est, ita quod ei unitur tanquam prorsus ignoto. Propter quod dicitur in caligine esse: ob quam dicit se nigram, quia caligo videtur esse quaedam nigredo. Nihilo minus asserit se formosam, quia haec ipsa tam humilis propriae defectuositatis confessio, supplet ejus defectum, et ipsam perornat. Et quamvis respectu sponsi sit nigra, tamen in suo genere est formosa: quoniam sponsus non requirit ab ea puritatem et perfectionem virtutum, nisi secundum exigentiam facultatis, professionis, vocationis, seu status ipsius sponsae: ideo admonet eam, ut secundum suam vocationem ambulet digne Deo. Sed quomodo anima peccans quotidie asserit se formosam?33 Respondetur, quod formosa est secundum modum viae, non patriae; et per exclusionem omnis mortalis, non venialis, peccati; et quia de suis venialibus assidue poenitet ac purgatur, ita quod quotidie amplius proficit, quam decrescat. Et juxta hunc sensum sanctus Job fatebatur: Neque reprehendit me cor meum in omni vita mea.34
Quoniam itaque comparatione sponsi, anima sancta affirmat se nigram, adjecit: Quia decoloravit me sol, id est, comparatione ipsius deformem me sentio, qui solus incircumscribibiliter lucet, et incomparabiliter sanctus est.
Praeterea anima contemplativa Christi sponsa, ex parte supremae suae portionis intellectivaeque partis, ait: Filii matris meae, id est potentiae et affectiones et actus sensitivae partis, appetitusque concupiscibilis et irascibilis, et passiones earum, sensus quoque exteriores et interiores, pugnaverunt contra me.35 Caro enim concupiscit adversus spiritum, et carnalia desideria militant contra animam, id est contra partem ejus superiorem.36 Similiter sensus exteriores repraesentationibus objectorum suorum et incustodia sua mentem non parum impugnant: ita quod mors ingreditur per fenestras, et oculus animam depraedatur.3738 Porro sensitiva pars, mater intellectivae partis vocatur, quia cognitio nostra intellectiva exordium sumit a sensitiva; et omnium potentiarum, affectionum et actionum suarum ipsa anima dicitur mater, quia fluunt ab ea, et ipsa illarum subjectum est et origo. Sensus etiam interiores suis imaginationibus atque tumultibus varia pariunt impedimenta recollectionis devotionisque menti. Propter quod anima per superiores suas vires se custodire, inferioresque vires regere necessario indiget.
Propterea subdit: Posuerunt me custodem in vineis: id est, praefati filii matris meae compulerunt me et occasionem dederunt, ut sim custos virium mearum, interiorumque sensuum et appetituum sensitivorum: quae vineae appellantur, quia si debite gubernentur et excolantur, opera proferunt virtuosa, aut disponunt ad ea.
Vineam meam non custodivi: id est, congeriem vinearum istarum non ita diligenter excolui, purgavi, et fecundavi, ut debui. Vineam quoque bona, est caro in spiritus servitutem redacta, dum membra ejus exhibentur arma justitiae Deo, non arma iniquitatis peccato.3940 Rursus principalis vinea animae, est pars ejus intellectiva, in qua summae Trinitatis consistit imago: quam vineam tanquam praecipuam debet anima per legem Dei ac gratiam custodire, juxta illud, Omni custodia custodi cor tuum.41 Verum hanc vineam non custodit, dum distractionibus immoratur, dum inordinatae appetitioni dat locum, dum januam mentis aperit hosti, aut rei consentit illicitae, et coram Deo negligenter se habet, ipsamque dominam ab ancilla, id est intellectivam a sensitiva, superari permittit: quod anima amorosa et sancta interdum se fecisse ac permisisse, non immerito lamentatur.
Indica mihi, quem diligit anima mea, id est ego ipsa, quae mei sum juris per liberi usum arbitrii; vel, Anima mea, id est vita mea animalis seu spiritualis; ubi pascas, ubi cubes in meridie, id est, in quibus mentibus tam triumphantis quam militantis Ecclesiae commoreris, eas salubriter nutriendo, atque in eis per lumen contemplationis, aut per gloriam beatificae fruitiois conquiescendo: quatenus ad mentes vere beatas suspirem ac pertinere properem, mentes quoque viatrices vere virtuosas et contemplativas sectari non cessem. Ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum, id est, ne decepta, sequar multitudinem animarum errantium: quae virtuosas se simulant, quum exsistant hypocritae: unde sub vestimentis ovium et specie bonitatis decipiunt simplices.42 Et tales animae, greges sunt tuorum sodalium, id est congregationes carnalium praelatorum praesidendumque pravorum: qui in praelatione tecum communicant, et vicarii tui dicuntur, seque tibi cohaerere affirmant, quum potius diaboli sodales esse noscantur. Vel, Sodalium tuorum, id est angelorum sanctorum, qui et reprobis praesent, et gloriae tuae consortes sunt. Expositio ista non multum differt a praeinducta: idcirco non immoror.
Si (pro non) ignoras te, o pulchra inter mulieres: id est, quia tu, o sponsa mea, contemplativa fervensque anima, scis te superadorandae Trinitatis imaginem, sanguine meo redemptam, per sapientiam ac virtutes reformatam, meritis copiosis fulcitam: quod totum aut certitudinaliter, aut multum probabiliter nosti; idcirco egredere in actus caritatis perfectos, et abi post vestigia gregum: id est, peccatrices animas (quae hic mulieres vocantur, quoniam concupiscentiis muliebriter enervantur, nec virile quid per virtutum exercitia sortiuntur) noli omnino aspernari ac fugere; sed vade post eas, earum miseras et peccata considerando, quatenus ferventius depreceris pro eis, et cordialius ipsis condoleas, mihique regratieris quod a talium societate ac pravitate te praeservavi aut liberavi. Tu enim, o sponsa, tantae es perfectionis, ut ex impiorum vitiis non scandalizeris, sed compatiaris atque proficias: imo omnia cooperantur tibi in bonum;43 et qui scandalizatur, pusillus est. Et pasce haedos tuos juxta tabernacula pastorum, id est, motus carnales et indomitos impetus passionum reprime, et reforma secundum sanctorum Patrum doctrinam, exempla ac jussa.
Equitatum meo, scilicet angelis sanctis ac Sanctorum phalangis, assimilavi te, amica mea, dando tibi angelicam vitam in terris, et in Sanctorum catalogo te locando, ut dicere queas: Nostra conversatio in coelis est.44 Et hoc, in curribus Pharaonis, id est per hoc, quod contra aciem vitiorum ac daemonum victorialiter restitisti.
Pulchrae sunt genae tuae sicut turturis. Habet et anima faciem suam spiritualem internam, videlicet trium superiorum virium suarum coaptationem et connexionem, seu ipsum intellectum, memoriam, voluntatem, comproportionatas: cujus faciei genae possunt dici, intellectus speculativus et practicus, seu intellectus agens atque possibilis. Quum ergo intellectus speculativus contemplationi insistit cum casto et sapientiali pudore propriae parvitatis, erubescens tam imperfectus ac modicus increatae menti majestatis immensae se repraesentare; dumque intellectus practicus virtuosis vacat operibus cum pia erubescentia, propter mala admixta et imperfectionem hujusmodi operum: tunc genae sponsae istius instar turturis sunt laudabiliter verecundae, carentque amaritudinis felle et suspicionis veneno, et amant secretum, et sponso coelesti conservant fidelitatem, qui loquitur per Prophetam: Ducam eam in solitudinem, et loquar ad cor ejus.45 Hinc ait Gregorius: Turtur, postquam parem suum amiserit semel, nunquam se alteri jungit, sed semper solitarie habitans, in gemitu perseverat: quoniam quem diligebat quaerens, non invenit. Sic sancta anima a sponso adhuc absens, ab ejus amore non recedit, sed in ejus desiderio anhelat et gemit. Hinc hortatur Bernardus: O sancta anima, esto sola; illi soli serva te ipsam, quem tibi ex omnibus et prae omnibus elegisti; fuge publicum, fuge ipsos domesticos, secede ab amicis et inimicis. An ignoras te pudicum sponsum habere, et qui nequaquam velit ceteris suam exhibere praesentiam? Secede igitur mente, intentione et devotione, et spiritu magis quam corpore.
Collum tuum sicut monilia. Quemadmodum solus intellectus omnium exteriorum sensuum nominibus designatur (ipse enim est visus seu oculus, quo veritas cernitur; ipse est auditus interior, quo verbum Dei mente percipitur; ipse gustus, quo summae bonitatis dulcedo sentitur et cibus animae degustatur; ipse olfactus, quo odor virtutum hauritur; ipse tactus, quo verbum vitae attingitur et tractatur); sic intellectus est gena et os ac collum, secundum varias suas proprietates et actiones, quibus exterioribus collo, ori, genae assimilatur. Est itaque collum, in quantum ad superiora erigitur, ac sua erectione a fonte totius veritatis panem intelligentiae, gratiam contemplationis, veritatis refectionem, attrahit ac sortitur. Hoc collum est sicut monilia, quando in sua illuminatione et contemplatione ornatur humilitate et sui ipsius profundissima dejectione, nec arescit elatione aut vanitate, sicut is de quo in Job legitur, Cucurrit adversus Deum erecto collo.46
Muraenulas aureas faciemus tibi, vermiculatas argento. De muraena atque muraenula, et qualiter per muraenulam istam intelligatur distincta ac permixta notitia Scripturarum, dicendum est. Itaque per muraenulam in hoc loco accipitur sapientialis illuminatio mentis de divinis: cui miscetur consideratio propriae parvitatis ac rerum notitia creatarum. Talis quippe illuminatio aurea est, in quantum concernit divina; sed permiscetur quasi colori argenti, secundum quod respicit res creatas: estque menti valde necessaria illuminatio de utroque, ut agnoscat non solum excellentiam Creatoris, sed et vanitatem ac dependentiam creaturae, et insufficientiam vilitatemque sui ipsius. Hinc S. Franciscus non solum mente raptus, sed et corpore elevatus in aere, in contemplatione altissima constitutus, clamavit: O Deus meus, quid tu, quid ego? Atque, ut postea fatebatur, aperti fuerunt ei duo libri, id est illuminatio duplex, in qua et Dei sublimitatem, et propriam defectuositatem cum ingenti admiratione conspexit.
Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum. Deus, rex noster ante saecula, invariabilis, et bonorum nostrorum non indigens, utpote in se ipso infinite perfectus et deliciosus, quasi sitire videtur, dum nostram salutem desiderat.47 Unde in Deuteronomio per Moysen ait: Quis det talem eos habere mentem, ut timeant me, et bene sit eis?48 Qui et per alium Prophetam effatur, dicens: Utinam attendisses mandata mea. Hinc dum sanctis et salubribus actibus occupamur, a nobis reficitur, et nostro profectui congratulatur.49 Itaque, Dum esset rex in accubitu suo, id est, dum Dominus et Salvator in mente mea mecum coenaret atque reficeretur, nardus mea dedit odorem suum, id est, humilitas mea erupit in actum sublimem, et suavitatem Regi gratissimam mox diffudit. Nusquam etenim anima clarius proprias deprehendit defectuositates, aerumnas et culpas, nisi dum rapitur in lucem contemplationis, qua intuetur puritatem ac majestatem prorsus incircumscriptam luminis increati: quod quanto acutius contemplatur, eo plus parvipendit ac deprimit semetipsam. Hinc patriarcha Abraham coram majestate adsistens: Loquar, inquit, ad Dominum, quum sim pulvis et cinis.50
Fasciculus myrrhae, dilectus meus mihi. Sponsus iste habet non solum amabilitatem dulcissimam, sed et metuendam justitiam, ac imperscrutabilem et superterribilem judiciorum profunditatem. Sponsa autem non semper unitur uniformiter suo sponso, sed interdum ut suavi, pulchro ac gratiosissimo sponso; aliquando autem contemplatur eum ut metuendum et inflexibilem judicem, de quo quisque incertus est an acceptus sit ei, finaliterve salvandus, praesertim quum comparative loquendo, salventur tam pauci. Et juxta hanc considerationem, fit ei dilectus quasi myrrhae fasciculus, id est bonae amaritudinis, angustiae ac moeroris objectum et causa.51 Rursus, anima zelo divini honoris accensa, videns Regem ac sponsum superhonorabilissimum a multis despici, inhonorari, relinqui, gravi moerore afficitur, amaritudinibusque impletur. Nam et miseris ita agentibus, ac se ipsos perdentibus, vehementer compatitur, sicut Apostolus qui testatur: Quis scandalizatur, et ego non uror? Sicque dilectus fit ei myrrhae fasciculus.52 Verum hanc piam, amorosam et sanctam sponsae afflictionem sponsus celeriter consolatur, et de suorum judiciorum dispositione facit eam contentam. Praecipue quoque eam oblectat, dum convertit iniquos et mundanos, quos ad virtuosam ac religiosam conversationem perducit: et tunc sponsa dicere habet: Botrus Cypri, dilectus meus mihi.
Insuper dum universa quae Christus pro nobis sustinuit, anima virtuosa in unum recolligit, et congregatione unius fascis colligata, suae haec memoriae tenacissime indelebiterque infigit, dicere potest: Fasciculus myrrhae, dilectus meus mihi, inter ubera mea commorabitur. Porro, dum omnem felicitatem ac gloriam sponsi sui, tam increatam secundum quod Deus est, quam creatam secundum naturam ejus assumptam, considerat; tunc ei idem dilectus est botrus Cypri: prout hic sensus ex praecedenti expositione clarius innotescit.
Ecce tu pulchra es, amica mea, ecce tu pulchra. Quam ineffabiliter supernaturalia dona, videlicet gratia gratificans, et virtutes infusae, ac septem dona Spiritus Sancti et actus eorum, ornent, pulchificent atque nobilitent animam; quam etiam indicibiliter vitia eam vilificent ac deforment: hinc elucescit, quod anima virtuosa vocatur et est sponsa, filia et amica, heres ac soror Dei ac sponsi aeterni, cui retribuitur pro mercede felicitas aeternalis; anima vero vitiosa, inimica est Dei, atque adultera, filia, membrum, ancilla diaboli, cui aeterna damnatio juste infligitur. Qualiter autem habeat anima pulchritudinem naturalem, in quantum ad Creatoris sui imaginem est creata, et multo praeclariorem pulchritudinem per charismata gratiae ac venustatem in moribus, ex praecedenti expositione de facili trahitur.
Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus. Tu quippe, o sponsa, pulchritudinem meam commendas; sed ego in tua potius quam in mea pulchritudine glorior, tuum decorem, teque speciosissimum libentissime prorsus intueor: quia te magis quam me diligo, et in tuae pulchritudinis intuitione, mea consistit beatitudo, atque ex pulchritudinis tuae consideratione multiplex mihi oritur fructus, gaudium spirituale in Domino, congratulatio amorosa. Etenim tuam sanctitatem, sapientiam, perfectionem pensando, meam in omnibus imperfectionem, defectuositatemque cerno, et tui comparatione jugiter mihi vilesco. Hinc utile et salubre est, se ipsum respectu sanctiorum ac perfectionum attendere: quatenus illorum comparatione, tanto plus se unusquisque humiliet, quanto se illis imperfectiorem ac defectuosiorem cognoscit.
Lectulus noster floridus. Quare non ait, Lectus noster, sed tanti sponsi repausatorium, nominat lectulum? Et respondendum, quod aliqua possunt exprimi diminutive multis ex causis, videlicet ratione urbanitatis, ratione praecipuae dilectionis, ratione magnae humiliationis: et omnibus modis his, diminutive hic dicitur lectulus. Aliquando etiam ratione vilificationis, quandoque ad insinuandum in alio gradum suae parvitatis aut inferioritatis. Rursus ad designandum sponsi istius immensitatem, dicitur lectulus: quia respectu tanti sponsi, parvus est omnis, quo quiescere potest, locus etiam spiritualis. Unde et in Isaia legitur: Coangustatum est stratum.53 Lectulus iste quis sit, dictum est in praecedenti articulo.
Tigna domorum nostrarum cedrina, laquearia cypressina. Domus spiritualis, in qua sponsus supernus cum anima demoratur, est virtutum structura, et coordinatio atque connexio earumdem. In qua domo fides, seu timor Dei, sive humilitas est fundamentum; pavementum vero, est virtutum moralium ordinata locatio, quarum est passiones reprimere. Primum autem solarium, est virtutum intellectualium superlocatio: quibus dona pro secundo superponuntur solario. Spes autem et caritas Dei ac proximi, cum actibus suis, tigna sunt, totam praeactam virtutum structuram sustentantia et consolidantia; laquearia vero seu testudines, quae implent atque decorant domum, sunt sanctae meditationes, virtuosaeque affectiones, octo beatitudines, et duodecim fructus. Praeterea virtutes theologicae faciunt domum spiritualem per se: similiter virtutes morales, et item intellectuales. Imo unaquaeque virtus per gradus et actus, delectationes ac merita sua, efficit domum suam, in qua sponsus moratur cum sponsa: quaelibet etenim virtus habet pro pavimento gradum infimum, quo competit statui incipientium; gradum medium, quo convenit statui proficientium; gradumque summum, quo statui congruit perfectorum. Denique spiritualia tigna et laquearia ista, cedrina dicuntur et cypressina: quoniam boni odoris et laudabilis famae sunt diffusiva, et ex se immaterialia bona, a corruptione vitii aliena, infernorum serpentium expulsiva: prout haec ex praehabita expositione clarius queunt elici ac patere.
Articulus V: DECLARATIO EJUSDEM CAPITULI PRIMI, DE SPONSA SINGULARI
SPONSA singularis et singulariter unica atque ineffabiliter praedilecta sponsi coelestis, est virginea, purissima ac sacratissima Mater ipsius, ab ipso sponsio unigenito Filio suo fide illuminatissima desponsata, spe certissima subarrhata, caritate ferventissima amplexata, copiosissime fecundata per exuberantissima gratiarum charismata. Hinc Cantica ista in hujus solennitatibus sponsae, in divino leguntur Officio. Breviter ergo tangendum est, qualiter ei conveniant.
Denique de gloriosissima et incomparabili Virgine ista dignissima, ab aeterno praeelecta in veram Matrem veri Dei, certa fide tenendum censetur, quod multo excellentius fuit sanctificata ac Spiritu Sancto repleta in utero suae matris, quam gloriosus Joannes Baptista, de quo Gabriel angelus praenuntiavit: Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suae;1 aut Jeremias, cui locutus est Dominus, Priusquam formarem te in utero, novi te, et antequam exires de ventre, sanctificavi te;2 aut quispiam aliorum, si qui forte in utero sanctificati fuerunt, ipso incomparabiliter sancto sponsio excepto. Et sicut incomparabilis atque mundissima Virgo, fuit prae cunctis in utero matris supernis charismatibus adimpleta; ita mox ut ratione uti coepit, assidue in eisdem prae omnibus illis profecit: sicquae quo excellentiori puritate mens ejus praeelecta coram Altissimo radiavit, et quo ad proficiendum in omni virtute ac sapientia vigilantior, instantior, seriosior fuit, eo eminentius ac munificentius omni hora a Spiritu Sancto ungebatur, illuminabatur, accendebatur, et incomparabiliter crevit; et quo specialius fuit ex Deo, eo avidius Dei verba advertit, fuitque studiosa et erudita in lege. Ac, sicut testatur Ambrosius, ipsa legit (haud dubium quin in Isaia): Ecce virgo concipiet. Imo, ut ex Scripturis colligitur, antequam Filium Dei concepit, noverat superbeatissimae Trinitatis mysterium, id est, trinitatem Personarum esse in Deo.3 Quum enim interrogasset ab angelo, Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco?4 responsum est ei ore angelico: Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi.5 Ideoque et quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei. In quibus adoranda Trinitas manifeste insinuatur. Quam utique responcionem ipsa intellexit.
Credendum ergo videtur, quod ex scripturis legis ac Prophetarum, potius vero ex familiari et interna unctione instructioneque Spiritus Sancti, jam noverat Deum, imo et unicum Dei Filium, incarnandum ac passurum ad redimendum genus humanum; nec dubium quin tanto affectuosius prae ceteris adventum tanti desideraverit Redemptoris, quanto in caritate aestuantior exstitit illis. Et quamvis prae inaestimabili et ex profundissima suae tranquillissimae mentis humilitate, nequaquam praesumpserit aut putaverit de se Dei Filium incarnandum, vel ad tanta mysteria se esse electam; nihilo minus, quum ex angelico cognovisset alloquio, se ad hoc esse electam, et Dei Filium concepturam, mox tacta a Spiritu Sancto, plenarie credidit, humillime quoque consensit, idque fieri ferventissime concupivit: Ecce, inquit, ancilla Domini; fiat mihi secundum verbum tuum.6
De ipsa igitur optima sapientissimaque Virguncula, ut constituta in illa hora, qua audivit ab angelo sancto, Ecce concipies in utero; et deinceps, Spiritus Sanctus superveniet in te, etc., congruentissime potest exponi quod dicitur: Osculetur me osculo oris sui: id est, Unigenitus Dei, sponsus coelestis, quem tu, o paranymphe superne, mihi promittis, ex me incarnandum testaris, filium meum mox futurum affirmas, ad me ancillam suam parvulam dignetur descendere, seque substantiae carnis meae tam proxime et immediate conjungere, ut ex ea corpus sibi assumat ac hypostatice uniat, id est, suae increatae personalitati una cum anima rationali ab ipso creanda, et corpus hoc informatura, personali copulet unione: ut sic natura humana ad constituendam unam personam cum Verbo aeterno, assumatur ab ipso Verbo, Dei Patris unico Filio. — Insuper, Osculetur me osculo oris sui: id est, tam amorose et proxime mentem meam luce sapientiae suae perfundat, accendat, et amplexetur, ut in hora ista idonea fiam ac sim concipere Dominum Deum creatorem ac salvatorem meum: quem carne concipere quid prodesset, nisi hunc prius mente conciperem? sicque beatiorem sim concipiendo fide formata, quam carne sola. Siquidem maternitas ista, seu Matrem Dei exsistere, donum est gratiae gratis datae: quod per se, habenti non sufficit ad salutem.
Praeterea, Osculetur me osculo oris sui: id est, ipse quem coelum et terra capere nequeunt7, qui nullo valet termino circumscribi, nullo intellectu creato comprehendi, incarnatus ex me, mecum dulciter conversetur, meo gremio contineatur, inter mea brachia concludatur, meisque manibus contrectetur: et ita me osculetur osculo corporali sincerissimo serenissimi oris sui. Non enim ambigitur quin tu, affectuosissima mater, pudicissima virgo, unicum illum tui virginei uteri fructum, speciosissimum pretiosissimumque infantulum puerum, Deum ex te natum, tibi carissimum, interdum sis cum ingenti reverentia amplexata, cum caritate maxima osculata. Ipse quoque, qui in aetate virili suos consuevit ad se venientes discipulos cum osculo sancto recipere corporali, te utique in pueritia constitutus, tanquam dilectissimam genitricem, consuevit nonnunquam suaviter osculari, sanctumque collum tuum sacratissimis suis brachiolis stringere. Quod si beati oculi et aures discipulorum, qui Christum viderunt ac audierunt: quanto magis tu beata, quae ipsum concipisti ac peperisti, atque maternis educasti obsequiis, ipsumque auctoritate materna tractare et deosculari valebas?8
Quia meliora sunt ubera tua vino, fragrantia unguentis optimis. Ista, juxta expositiones praehabitas, possunt esse verba sponsae singularis ad unicum sponsum ac Filium suum: quae sui Filii spiritualia ubera tanto specialius potuit commendare, quanto mens sua ab illis fuerat exquisitius, exuberantius, ac dulcius enutrita, uncta et consolata. Possunt quoque esse verba sponsi ad dilectissimam Matrem suam, ut sit sensus: Tu, o singularis sponsa, mater et virgo, osculum oris mei pertisti, et ego tuae petitioni libenter assentio, quia meliora sunt ubera tua vino: id est, caritas tua, qua zelo honoris tui Creatoris ferves, et proximos tuos orationibus atque exemplis foves; et pietas tua, qua pereuntibus condoles ac subvenire desideras: haec, inquam, ubera tua, quibus me allicis, meliora sunt vino, id est legis rigore et omni corporali dulcore, fragrantia unguentis optimis, id est sublimi contemplatione, qua divinae majestatis honorabilitatem interminabilem contemplaris, ac praeclara discretione, qua cuncta ordinate decenterque peragis.
Insuper de corporalibus divinissimae Virginis uberibus haec queunt exponi: quae beatissima ubera prorsus deificata sunt, ex contactu assiduo ac suctione oris adorandi incarnatique sponsi; fragrantia unguentis optimis, id est lacte virginali dulcissimo, quod Dominus universitatis sumpsit et suxit ex eis contra famem ac sitim, quas sponte ac dispensative propter nos assumpsit et toleravit.9 Legitur de sancto Abraham eremita et anachoreta praecipuo, quod Maria nepte ipsius ad tempus decepta ac prostituta, ipse ut eam reduceret, militarem induit chlamydem, et tanquam alienus et saecularis, cum ea in loco turpitudinis manducavit. Quumque illa collum ejus coepisset stringere, et vultum deosculari, mox odorata est suavissimam fragrantiam corpusculi sancti viri, quod virtute abstinentiae ac continentiae suae, etiam sensibiliter suavissime redolebat: quo facto, illa protinus est compuncta. Et tale quid de aliis quoque legitur Sanctis. Quanto magis pie credendum est, innocentissimum benedictissimae Virginis incomparabiliter sobriae, castae, ac virtuosissimae, sacrosanctum corpusculum, deificataque ubera suavissimo fragrasse odore, praesertim quum tam praedominans virtus ac puritas animae, soleat redundare ac apparere in corpore?
Oleum effusum nomen tuum. Certum quod nomen sponsi tanto dulcius sapuit, splendidiusque effulsit in corde praeclarissimae Virginis, quo ipsum sponsum amavit ferventius, contemplabatur limpidius, ac aptior fuit ad gustandum dulcedinem sponsi istius, utpote ab omni inordinata affectione ac sensuali delectatione immunissima et intacta. Illa etenim mens apta est gustare quam dulcis sit Dominus, quae nulla inordinata affectione inquietatur, nec ulla sensuali delectatione afficitur.10
Amplius, possunt haec verba esse sponsi ad Virginem gloriosam. Oleum effusum nomen tuum: id est, tu ipsa, o Mater carissima, visceribus internae suavitatis tota redundans, omni misericordia affluens; tu praeclarissimae famae es; tu portas piae memoriae absque insitae tibi dulcedinis adspersione nunquam ingrederis; recordatio tui reficit mentem: ideo adolescentulae, id est animae innocentes ac simplices, seu recenter regeneratae aut conversae, et adhuc pusillae, dilexerunt te. Te enim prae omni pura creatura amant universae fidelium animae, seu cuncti fideles, tanquam summam et optimam Dominam, Sanctam Sanctarum, advocatam et matrem, praecipuumque refugium et cooperatricem reparationis humanae, cui regnum misericordiae est commissum.
Trahe me post te. Quamvis excellentissima Virgo fuerit sublimiter confirmata in gratia, nihilo minus fuit viatrix, et incessanter proficere poterat ac profecit in omni virtute; et quo humilior erat, eo praecordialius omne bonum, omnem gratiam ac profectum Deo suo adscripsit, cujus pietati ac gratiae totaliter atque humillime fuit innitens, orationibusque insistens. Ideo orans dixit: Trahe me post te, id est, tu, Deus et fili ac sponse meus, praecordia animae meae indesinenter allice et applica tibi, cum majori perfectione, cum calidiori affectu, cum contemplatione sublimiori. Praeterea, si beatus apostolus Paulus, multique alii Sancti, in hac vita desideraverunt dissolvi, et esse cum Christo: quanto magis benedictissima ac ardentissima Virgo, praesertim post sui Filii ascensionem?11 Ex tunc ergo ubertim locuta est: Trahe me post te, id est, ad regnum gloriae tuae me transfer, et illic me tecum constitue. O quoties et quam devote ac fervide post Filii sui assumptionem ita locuta est, quando sacra loca passionis, crucifixionis, sepulturae et ascensionis unigeniti sui Filii visitavit! Qualiter tunc suspiravit, afficiebatur, anhelabat ad ipsum! Qualiter sacri amoris aestuabat affectibus! Instante vero sua assumptione, diutius separationem non ferens, affectuosissime protulit verba haec. Ideo tunc per angelum denuntiavit ei Filius ejus, quod statim assumeretur.
Curremus in odore unguentorum tuorum. Constat Beatissimam hanc prae universis cursu profecisse celerrimo, et spiritualium odore charismatum allectam, indefesse ad totius fontem beatitudinis adspirasse ac festinasse; atque ad imitandum ejus vestigia, suis orationibus, meritis et exemplis innumerabiles exaltavit electas puellas, imo utriusque sexus personas.
Introduxit me rex in cellaria sua. Ex Scripturis elicitur, quod Paulus et Moyses Deum in hac vita per speciem clare et immediate viderunt.12 De Joanne quoque cantatur apostolo, Nunquam vidit tot secreta purus homo purius; sed pie censetur in his sacratissima Virgo excepta, atque prae cunctis privilegiata: ita quod Rex ac Filius ejus, divitias gloriae suae ac gloriam divitiarum suarum aeternalium, increatarum, clarius, jucundius ac eminentius demonstraverit suae felicissimae ac praeclarissimae Genitrici, quam alicui ceterorum; sicque per contemplationem introduxerit eam in cellaria sua, in secreta et abdita sapientiae suae, in mansiones coelestes, in occultissimas ac profundissimas theorias, tanquam familiarissimam secretariam et consiliariam suam, et tanquam sapientissimam sponsam ac dilectissimam suam matrem, cui utique secretiora aperuit.
Exsultabimus et laetabimur in te. Hoc Virgo glorificanda in persona sua et spiritualium filiarum suarum perfectarum locuta est, quae in sponso (sicut expositum est) gloriatae sunt vehementer: et ipsa potissime, quae tam pacifice, tam secretissime ac quietissime, tamque familiarissime cum ipso conversata est in terris, inspiciens et alloquens eum ad libitum, in quem sancti angeli optant prospicere;13 nec poterat affectuosissima Virgo adspectibus tam gratiosissimi, speciosissimi ac delectabilissimi Pueri, ex sua mundissima carne progeniti, satiari. — Istud quoque in persona adolescentularum, id est proficientium animarum, sacratissimam Virginem alloquentium, potest exponi: quae valde exsultant et gloriantur in ea, tanquam in pulcherrima, praestantissima, piissima, carissima et optima Domina: referendo tamen finaliter gloriationem istam ad Deum totius salutis objectum. Memores uberum tuorum super vinum. Jugiter enim reminisci debent animae nostrae spirituale lium uberum Virginis benedictae, hoc est totius caritatis et misericordiae ejus ad nos, quibus animas nostras tanquam benignissima mater dulciter fovet. Sed et corporalium uberum ejus debemus pure et frequenter ac delectabiliter memorari. Nonne enim suavissima sunt ubera illa ad contemplandum, quae Regem gloriae nutritiverunt, quae universae fecunditatis fontis alimoniam influxerunt, quae provisorii coeli et terrae sustentaculum praebuerunt, et corpus illud dignissimum, quo sumus redempti, sic alere et ad incrementa perducere sunt electa? O ubera fecundissima! O pulcherrimi fontes, ex quibus lactei rivi in os atque corpusculum adorandi Infantuli profluerunt!
Recti diligunt te, o amabilissima sponsa, celeberrima Virgo, deificatissima Mater. Tota equidem bona, pia, dulcis, speciosa, amabilis es, nec quidquam severitatis invenitur in te.
Nigra sum, sed formosa. Fuisti enim, o suavissima Virgo, nubilo dolorosissimae compassionis, tristitiae ac moeroris, in omni dilectissimi Filii tui passione salvifica, cooperta, impleta ac penetrata, imo doloris gladio perforata;14 eratque tunc in te duplicatus parturientium dolor. Et nisi te omnipotentia Filii tui conservasset, prae doloris vehementia, rupto (ut creditur) corde, mox expirasses; sed reservavit te Filius tuus Ecclesiae suae in magnum profectum credentium. Verumtamen in tot tribulationibus atque doloribus, in tantis angustiis ac pressuris, mansisti formosa: quia et haec tanta compassio et afflictio tua, fuit tibi ipsi ineffabiliter meritoria, et per eam promeruisti facultatem efficaciamque praecipuam succurrendi omnibus nobis. Nempe si Paulo apostolo dicere licuit, Adimpleo ea quae desunt passionum Christi, in carne mea, pro corpore ejus quod est Ecclesia: quanto plus sacratissimae Matri Christi hoc dicere fas est?15 In hoc quoque resplenduit, o felicissima Domina, formositas tua, decor mansuetudinis tuae, claritas patientiae tuae, profundissima tua humilitas, ac tuae sanctitas caritatis, quod in tota tui unici praedilectissimi Filii amarissima et ignominiosissima passione, nullatenus mota es aliqua indignatione, aversione, impatientia adversus crudelissimos sceleratissimosque tui pretiosissimi Filii persecutores et crucifixores: a quibus et tu reputabaris vilis, iniqua, deformis, sicut tabernacula Cedar, videlicet ut impiissimi seductoris mater infelix, quum esses pulchra in anima instar pellium Salomonis, et coeliformi pulchritudine perornata, assimilata decori veri Pacifici, qui extendit coelum sicut pellem.16
Nolite me considerare quod fusca sim, id est, considerationi angustiarum et tribulationum mearum non ita sitis intentae, o filiae, id est, animae virtuosae, ut retrahamini a mearum imitatione virtutum, formidine sustinendi afflictiones atque adversitates; quia decoloravit me sol, id est, amore Filii mei (qui est Sol justitiae) omnia toleravi: cujus et vos debetis vestigia sequi, ac libenter ejus intuitu et amore aliquid sustinere, eique intime condolere, qui dignatus est tot ac tanta pro vestra pati salute.
Filii matris meae pugnaverunt contra me: id est, sacerdotes et Scribae ac Pharisaei, filii Synagogae matris meae, me acriter persecuti sunt. Siquidem quidquid injuriae, detractionis, amaritudinis, convitii ac tormenti meo Filio intulerunt, totum intulerunt et mihi: quae unus spiritus eram cum Unico meo, eumque plus quam me ipsam dilexi, et magis de ejus, quam de propriis persecutionibus affligebar: quoniam innocentia, sanctitas ac dignitas ejus, mihi prae cunctis innotuit. O quam ferociter contra me pugnaverunt, quando tam dilectissimum et incomparabilem Filium, sponsum, consolatorem, mihi tam immanissime abstulerunt! Et sicut Filium meum sanctissimum, ita et me impugnaverunt convitiis et tormentis, invidiae jaculis, oblocutionum et irrisionum aculeis. Posuerunt me custodem in vineis: id est, crudeles impiique Judaei Filium meum pulcherrimum, regem Messiam eis promissum, tam feraliter trucidando, meruerunt finaliter relinquere a Deo, pervenitque super eos ira Dei usque in finem, quia dixerunt: Sanguis ejus super nos et super filios nostros;1718 itemque, Non habemus regem nisi Caesarem.19 Idcirco et ego ab eis aversa, vineam Synagogae deserui, de qua fui, et pro qua eram sollicita; et facta sum custos, advocata, mater et domina vinearum Ecclesiae ex gentibus congregatae.
Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie: id est, tu, praeamantissime Fili, Rex gloriae, da mihi jam interim, quamdiu in hoc saeculo nequam detineor, lucide contemplari, imo de die in diem splendidius intueri, qualiter in throno illo beatitudinis sempiternae resideas, et in comprehensoribus lucis increatae quiescas, eosque supersubstantiali tuae deitatis pane reficias; atque ad gloriosam tuam praesentiam me cito digneris transferre; ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum, id est, ne inter perfidos istos Judaeos diutius perseverem, qui tuam sic persequuntur primitivam Ecclesiam ex Judaismo conversam: cujus persecutio est mihi grandis afflictio. Nempe et tu, o Fili mi, inter eos adhuc conversans, dixisti: O generatio incredula! quamdiu inter vos ero?20 quamdiu patiar vos? Qui etiam sunt greges tuorum sodalium, id est subditi pontificum, qui se jactant Dei vicarios ac ministros, quum sint pontifices synagogae Satanae.
Sed quoniam Dominus et Salvator voluit suam benignissimam Genitricem per aliquot annos post suam ascensionem permanere in terra ad multorum aedificationem, conversionemque Judaeorum, sponsus subjungit: Si ignoras, id est, quoniam utique non ignoras te, o pulchra inter mulieres, id est, omnium perfectissima feminarum, quae non spiritum hujus mundi, sed spiritum qui ex Deo est, accepisti, ut scias quae a Deo donata sunt tibi.21 Unde et in tuo cantico cecinisti: Quia respexit humilitatem ancillae suae, ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes: quia fecit mihi magna qui potens est, id est, Omnipotens me suam constituit matrem.22 Quoniam ergo id nosti et scis, te omni purae creaturae praelatam in dignitate; idcirco egredere et abi post vestigia gregum, id est, incredulos et aversos Judaeos pie considera, et eorum pericula compatienter attende; et pasce haedos tuos juxta tabernacula pastorum, id est, carnales et vitiosos Judaeos tuis refove orationibus et exemplis, ut salvos facias quosdam ex eis, quatenus per sanctorum Patriarcharum fidem et spiritualem Scripturae intelligentiam nutriantur ac informentur.
Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te, amica mea. Hoc, secundum expositiones praehabitas, praeclarissime competit Virgini gloriosissimae: quae universis angelicis spiritibus facta est dignior, meritis major, mercede felicior; quae et omnem aeriarum malitiam potestatum prorsus in se ipsa et in aliis multis auxilio suo devicit. Pulchrae sunt genae tuae sicut turturis. Virginem, praesertim adolescentulam, condecet pudor. Itaque castus pudor, verecundia sapientialis, non puerilis, erubescentia sancta, non anxia et mundana, sic abundabant in pectore Virginis summae, quod et in roseo ejus vultu resplenderunt, ejusque genas corporeas pulcherrime venustabant. Non procax, audax aut garrula, sed taciturna, timorata et verecunda exstitit optima Virgo, instarque turturis soli Deo in secreto intentissima fuit. Cujus collum fuit sicut monilia, id est, altitudo suae magnanimitatis ac suae voluntatis libertas, quae nomine colli significantur, omni humilitate, subjectione, et obedientia ornabantur: ita quod nec magnanimitas ejus immoderate se extulit, nec humilitas ejus se inordinate deprimir, nec propria libertate unquam abusa est: imo quo exstitit major, eo vere humilior fuit. Muraenulas aureas faciemus tibi, vermiculatas argento. Per muraenulas istis intelliguntur gloriosa praeconia, quibus in Scriptura commendata est excellentissima Domina: quae praeconia aurea sunt, dum de conceptione, nativitate et educatione Filii Dei ex ea laudatur. Similiter, dum beatitudo ejus et gloria commendatur, seu quando de sua patientia, humilitate, sobrietate magnificatur, praeconia ejus vermiculantur argento.
Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum. Per nardum, herbam spicosam, suaviter redolentem, atque naturae calidae exsistentem, designatur vel humillima caritas, vel ardentissima humilitas, virtuosorum actuum fructibus plena Virginis admirandae: quae nardus tam suavissime coram superexcellente Rege fragavit, quod Regem ipsum in sinu Patris quiescentem oblectavit atque attraxit ad assumendam ex Virgine praeelecta naturam humanam. Deinde Rege hoc per incarnationis mysterium in ejus utero novem mensibus commorante, aucta est fecundissimae Virginis gratia, virtus, devotio, seque latius diffuderunt.
Fasciculus myrrhae, dilectus meus mihi; inter ubera mea commorabitur. Sicut Dominus Jesus Christus fuit suae dignissimae Genitrici materia copiosae laetitiae, ita et copiosae tristitiae. Et quidquid pro humani generis redemptione Filius ejus sustinuit, ipsa per modum fasciculi recollegit, colligavit, et cordi suo firmissime ad recolendum impressit. Et sicut quibusdam Sanctis creditur revelatum, amabilissima Virgo a Filii sui infantia gravissimos frequenter toleravit dolores, inspiciendo amantissimum suum, et manus ejus ac pedes tractando seu intuendo: quia certissime noverat et frequenter considerabat, qualiter Filius suus esset ab impiissimis crudeliter occidendus, perforandus, ac crucifigendus. Ex qua consideratione tantam interdum compassionem et afflictionem incurrit, quod venit quasi ad ecstasim et defectum: et tunc vere dicere potuit, Fasciculus myrrhae, dilectus meus mihi. Verum ex consideratione abundantissimi fructus passionis Filii sui, et ex gloria suae resurrectionis, ascensionis, ac plenae victoriae ejus, tantam consolationem concepit, quod dicere quivit: Botrus Cypri, dilectus meus mihi. Ipsa utique plenissime habuit dicere: Sicut abundat Christi passio in me, ita per Christum abundat consolatio mea;23 itemque, Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tuae laetificaverunt animam meam.24 Ideo autem voluit Christus Matrem suam carissimam sibi in omnibus tam praecordialissime condolere, ut ipsa per hoc copiosius mereretur pro peccatoribus innumerabilibus exaudiri, et secum gloriosius coronari: quia, ut ait Apostolus, si compatimur, et conregnabimus; et, sicut socii sumus passionis, ita et consolationis.25
Hinc et jam verba bona, verba consolatoria, a Filio proferuntur ad Matrem. Ecce tu pulchra es, amica mea, ecce tu pulchra: quia splendore mundissimae virginitatis incomparabiliter radians, atque supernaturali fecunditate ac genitura divina praefulgens, corporali decore, omni exteriori moralitate, cunctorum divinorum claritate charismatum coruscans. Oculi tui columbarum, id est, columbina ac ovina simplicitate conspicui.
Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus. Non enim pulchritudo immensa infinitaque sanctitas tuae deitatis, ullam incurrit labem aut minorationem, assumendo ex me carnis substantiam, et in medio uteri mei requiescendo, atque ex me oriendo: imo per haec tuam pietatem, dignationem, caritatem interminabilem clarius demonstrasti, et in utraque natura tu pulcher es: ut in praeinductis jam expositionibus patuit. Lectulus noster floridus: id est, cellula uteri mei, in qua per incarnationis mysterium quiescere elegisti, omni flore virginitatis ac fecunditatis altissime decoratur; spiritualisque lectulus noster, videlicet pax interna, conscientia pura, contemplatio sancta, gremium caritatis, floridissimus et inviolabilis jugiter fuit. In eodem quoque materiali lectulo purissima Virgo cum dilectissimo suo sponso, infantulo Jesu Christo, creditur frequenter quievisse, cum interna jucunditate: et certe floridissimus exstitit lectulus ille, in quo duo illi vernantissimi, suavissimi, et incomparabiles flores, Virgo mater et Filius Deus, conquieverunt; ubi genitrix sanctitatis et ipsa sanctitas confluxerunt.
Tigna domorum nostrarum cedrina, laquearia nostra cypressina. Per domos istas, possunt intelligi corpus virgineum Matris sanctae, et corpus salvificum Unigeniti ejus; per tigna vero cedrina et laquearia cypressina, varia horum corporum membra, instar cedri ac cypressi odorifera, et ab omni putrefactione et corruptione seu incineratione penitus aliena. Siquidem caro Christi non vidit corruptionem26: nec ambigitur quin Filius ille omnipotens, naturaliter bonus et pius, amantissimam ac fidelissimam Matrem suam cum corpore et anima assumpserit in gloriam: ita tamen, quod anima ejus prius per mortem fuit a corpore separata, ac paulo post rursus ei unita. Potest quoque hic locus spiritualiter explanari, intelligendo per domos has, animam Christi, in qua plenitudo divinitatis gratiosissime ac gloriosissime, imo et per unionem hypostaticam habitavit, in qua thesauri sapientiae ac scientiae sunt collecti;27 et animam Virginis praeamandae, quae anima cum ineffabili excellentia fuit templum Spiritus Sancti, sedes sapientiae, domus supernorum charismatum, cella coelicorum aromatum. Tigna domorum istarum, fuerunt virtutes perfectae ac eminentes existentes in eis; earumque divinissimi actus laquearia nuncupantur.
Articulus VI: EXPOSITIO CAPITULI SECUNDI — EGO FLOS CAMPI; DE CHRISTO SPONSO ET SPONSA EJUS UNIVERSALI, QUAE EST ECCLESIA
LOCUTA est sponsa in fine praecedentis capituli, Lectulus noster floridus: quod approbans sponsus, subjungit, Ego flos. Sed quia adjecit, campi, videtur insinuare ipsi sponsae, non solum quiescendum esse in lectulo contemplationis, de quo ipsa jam dixerat, Lectulus noster floridus; sed interdum egredi oportere ad campum actionis. Quasi dicat sponsus: Ego per latitudinem atque planitiam orbis terrarum volo praedicari, et Evangelium meum diffundi: idcirco te primitivam Ecclesiam, et tuos praelatos ac posteros ad praedicandum idoneos, hortor lectulum contemplationis exire, et praedicare undique Evangelium regni.1 Sum et lilium convallium, id est humilium, qui se ipsos reputant imos et viles, ac ceteris decliviores: quia in talium cordibus figor ac floreo, dulciterque odoro. Vel, Lilium convallium, id est gentilium, in imo infidelitatis ac vitiorum suorum jacentium: quibus sum evangelizandus, quatenus in me credendo, per fidem et caritatem reflorent, et actibus virtuis redoleant. Denique per campum, qui est planities terrae, cui cultura adhibetur, Origenes intelligit populum Judaeorum, qui per Prophetas colebatur, ac legem; per convallem vero, quae solet esse saxosa atque inculta, gentilitatem. Christus ergo, qui fuit primo flos in populo Judaeorum, factus est lilium in plebe gentilium conversorum: quia Judaeis ob suam perfidiam derelictis, gratiam conversionis dedit gentilibus.
Insuper Christus recte flos appellatur: primo, ob suam teneritudinem; secundo, ob immarcescibilem sui cordis floritionem, in omni sapientia et virtute, in omni opere bono et fructu copiosissimo, quo genus reparavit humanum; tertio, propter suae sanctitatis odorem et famae fragrantiam; quarto, quoniam pulcher adspectu et delectabilis ad contemplandum, ac pulchrior ceteris, sicut flos graminibus. Dicitur quoque convenienter, flos campi: quoniam sicut in campo flos oritur sine defossione et cultura humana, ex fecundatione primordiali et influxu coelesti; sic ex praestantissima Virgine natus est Christus absque seminatione virili. De quo Isaias praedixit: Ascendet sicut virgultum, et sicut radix de terra sitienti;2 itemque, Egredietur virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet.3 Porro, secundum Gregorium, Christus flos nominatur: quoniam spinas vitiorum exterminando, mentem sponsae ornat decore justitiae; et naribus cordis dum coeleste desiderium applicat, quasi bono odore interiora animae refocillat. Secundum Anselmum, Christus flos dicitur: quoniam sicut flos spem fructus promittit, sic Christus omnibus in ipso sperantibus est spes gloriae. Qui etiam lilium dictus est: quoniam sicut lilium pulchrum est visu et delectabile odore atque adspectu, ac suo odore longe positos reficit, et candorem foris demonstrat, sicque paulatim aureum colorem intus latentem pandit forinsecus; sic Dominus Jesus ineffabiliter pulcher ac dulcis, peregrinantes in isto exilio desiderio reficit sui amoris, et natus in mundo, primo apparuit homo sublimis, ac tempore procedente cognitus est verus exsistere Deus.
Postremo, per florem campi, liliumque convallium, quidam intelligunt ipsam sponsam sive Ecclesiam in terra hac peregrinantem, virtutibus floridam, conversatione suavem, humilitate prostratam, ac fama fragrantem.
Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias: id est, quemadmodum lilium spinis multipliciter eminet pulchritudine et odore ac aliis, et tamen inter eas exoritur: ita et Ecclesia, sponsa mea carissima, ceteris antefertur gentibus splendore virtutum, pulchritudine meritorum, et fructificatione in aliorum conversione; et tamen inter perfidas nationes in isto saeculo conversatur, impiorumque persecutione, oblocutione, invidia pungitur velut spinis: sicut Christus praedixit, In mundo pressuram habebitis;4 et iterum, Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum.5 Hinc ad Philippenses scripsit Apostolus: Sitis sine querela, simplices filii Dei, sine reprehensione, in medio nationis pravae atque perversae, inter quos lucetis sicut luminaria mundi, verbum vitae continentes.6 At vero nomine filiae seu filiarum, solent ad litteram in Scripturis gentes seu populi significari: juxta illud Isaiae, Descende, sede in pulvere, filia Babylon;7 et Zachariae, Exsulta satis, filia Sion. In Threnis quoque legitur: Gaude, filia Edom.89 Possunt quoque per filias, ecclesiae haereticorum designari: quae potius dici merentur prostibula daemonum, quam ecclesiae; nec vocantur Ecclesiae absolute, sed cum additamento diminuente. Catholici autem haereticorum argumentationibus, detractionibus, persecutionibus multipliciter sunt gravati.
Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. Malus adjective, idem est quod non bonus; substantive vero significat lignum, cui velum navis appenditur, et etiam arborem quamdam silvestrem, cujus pomum vocatur malum. Itaque sensus est: Sicut arbor illa silvestris, quae dicitur malus, ceteris arboribus silvestribus, quae communiter infructuosae sunt, praefulget et antefertur visu, odore, fructu, et gustu; sic sponsus coelestis Dominus Jesus Christus, universis filiis hominum praeeminet omni pulchritudine et odore virtutum, fructu operum ac doctrinae, gustu consolationis et refactionis internae: cujus comparatione alii sunt quasi ligna silvestria, ex se ipsis sterilia, sed per gratiam ejus fecunda, secundum quod dixit eisdem: Sine me nihil potestis facere.10 Et denuo: Ego sum vitis vera, vos palmites.11 Sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite; sic nec vos, nisi in me manseritis.
Sub umbra illius quem desiderabam, sedi. Ecclesia in hac vita quiescit et vivit sub umbra sponsi, id est gratiosa protectione, instructione, et illuminatione ipsius: qui respectu beatificae visionis et luminis gloriae, melius dicitur umbra quam lux, dicente Apostolo: Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. De hac umbra sponsus promisit Ecclesiae, dicens: Non relinquam vos orphanos;12 et rursus, Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. 13 Unde et in libro Sapientiae legitur: Dextera sua teget eos, et brachio suo defendet illos.14 Pro qua defensione oravit Propheta: Sub umbra, inquit, alarum tuarum protege me.15 De qua re locutus est Jeremias: Spiritus oris nostri, Christus Dominus, cui diximus, In umbra tua vivemus inter gentes.16 Sine hac umbra vivere non valemus in gratia. Hanc igitur umbram cupit Ecclesia; imo plus cupit ipsum sponsum, et clarum facialemque ejus intuitum: a quo quoniam interim elongatur et distat dissimilitudine, appetit eum contemplari in fide per donum sapientiae, atque ab omnium visibilium et invisibilium impugnationibus hostium, pietate ipsius defendi, angelica ope muniri, ecclesiasticis sacramentis et praelatorum custodiis adjuvari. Nec fraudatur spe sua, sicut subjungitur.
Et fructus ejus dulcis gutturi meo: id est, refectio sua, qua modo me alit per divinorum infusionem charismatum, per spem et contemplationem futurorum bonorum, per sacra eloquia, per sacramentorum edulia, per quotidianum profectum ac aliis modis, est mihi valde suavis: ita quod aequanimius dilationem gloriosae praesentiae suae sustineo: sicut testatur Propheta, Quam dulcia faucibus meis eloquia tua!17 Et iterum, Dulciora (inquit) super mel et favum.18 Hinc alibi sponsus loquitur: Qui biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum;19 sed fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam. Et rursus: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos.20 Hinc quoque in Actibus Apostolorum narratur de primitiva Ecclesia: Sumebant cibum cum exsultatione et simplicitate cordis.21 Praeterea, quam copiose et delicate reficiatur a sponsa, subinfert:
Introduxit me rex in cellam vinariam, id est in spiritualium alimentorum exuberantiam, in sacram Scripturam, et in veram ac spiritualem ejus intelligentiam, quae sobrie inebriat mentem, in sacram communionem, qua sub speciebus panis et vini ipsemet sponsus vere incomprehensibiliterque accipitur. Introduxit me quoque in coelestis patriae deliciosissimam mansionem, dando mihi aliquantulam tantae gloriae praelibationem, et certam ipsius spem atque notitiam amorosam ac refectivam. Specialissime vero introducta fuit primitiva Ecclesia in cellam vinariam, quando in die sacro Pentecostes in coenaculo illo, in quo Christus Coenam suam celebravit novissimam22, Spiritum Sanctum accepit in igneis linguis23: et tanta illius plenitudine fuit potata, quod sponsum suum cum omni fiducia evangelizare incepit, in tanto fervore, quod increduli irridendo dixerunt: Musto pleni sunt isti.24
Ordinavit in me caritatem, id est, praeordinavit ab aeterno diligere me per eximios ac praecipuos caritatis effectus, sicut jam mihi multipliciter demonstravit, personaliterque testatus est: Majorem, inquam, caritatem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis25; et denuo, Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos. Imo et ipse prior dilexit me.26 Ordinavit quoque in me caritatem, id est, praecepit mihi ut quidquid ego fecero, toleravero, habuero, ponam sub ordine divini amoris, id est, ad caritatem Dei tanquam ad summam virtutem ordinem semper ac referam;27 nec aliquid agam, nisi sit ordinabile ad Deitatis amorem, id est, nisi sit tale, quod per ipsum queam in caritate proficere. Iterum, Ordinavit in me caritatem, id est, non solum praestitit mihi ipsum habitum caritatis, sed et per gratiam specialem mihi donavit ordinatum usum seu actum caritatis: ut scilicet id prius ac maxime diligam, quod primo et maxime est amandum, videlicet ipsum Deum, deinde creata sub ipso ordine congruente: quia et ordo caritatis cadit sub praecepto, ut homo in primis summe et incomparabiliter toto corde diligat Deum, deinde se ipsum, tertio loco parentes, deinceps propriam sobolem, quinto domesticos et propinquos ac benefactores: qui omnes nomine proximi designantur, sub quo etiam nomine, Beati in patria intelliguntur, imo et in purgatorio existentes.
Circa hoc loquitur Origenes: Omnes homines amant aliquid, et nullus est qui ad id aetatis venerit ut possit amare, et non aliquid amet: sed hic amor seu caritas, in aliquibus suo ordine congruenter procedit; in plurimis vero contra ordinem, dum scilicet aliquid diligit, quod non debet, aut quod debet diligit, sed plus aut minus justo. In illis vero, quos valde paucos arbitror esse, qui scilicet per viam vitae incedunt, et non declinant ad dexteram aut sinistram, in ipsis solis ordinata est caritas. Est autem mensura et ordo caritatis, ut in dilectione Dei nullus modus, nulla mensura sit, nisi haec sola, ut totum exhibeas quantum habes. In dilectione autem proximi, aliqua est mensura. Diliges, inquit, proximum tuum sicut te ipsum.28 Si ergo in dilectione Dei minus aliquid feceris quam potes, aut certe inter te et proximum non servaveris aequitatem; non est in te caritas ordinata, nec ordinem suum tenens. Nam si, ut ait Apostolus, sumus alterutrum membra, hunc affectum erga proximum habere debemus, ut eos non quasi aliena corpora, sed ut membra nostra diligamus.29 Secundum hoc ergo, quod membra invicem sumus, aequalem erga omnes dilectionem habere debemus; secundum hoc vero, quod sunt in corpore aliqua membra honorabiliora et honestiora, alia vero inhonestiora et inferiora, pro membrorum meritis et honore librari debet modus dilectionis. Unde magis est diligendus, qui in via salutis nos instruit, et a peccati praecipitio ad lucem revocat veritatis, sicut ait Apostolus: Abundantius habeatis in caritate eos qui in Dei verbo laborant.30 Similiter qui gratiam instruendi non habet, sed tamen innocentis et justae est conversationis, magis amandus est eo qui impie conversatur. Et hanc materiam prolixe et pulchre declarat atque prosequitur Origenes.
Insuper Antisiodorensis in tertia parte suae Summae inquit: Quis ordo observandus est in dilectione? Ad quod respondet: Ambrosius dicit: Primo debemus diligere Deum; secundo, nos ipsos; tertio, parentes; quarto, filios; quinto, domesticos; sexto, extraneos, qui si boni sunt, praeponendi sunt filiis atque domesticis malis; septimo et ultimo, inimicos. Et dicimus, quod nullus est diligendus, nisi quia bonus, vel ut sit bonus; et qui magis est bonus, magis est diligendus, ceteris circumstantiis paribus. Etenim quem scimus meliorem, debemus magis diligere, id est majus bonum ei velle; non tamen oportet ut diligamus eum magis, id est majori affectu. Nam tribus modis dicitur aliquid plus amari: primo, ad majus praemium sive ad gratiam ampliorem; secundo, majori affectu; tertio, quoad majorem exhibitionem exteriorem. Haec Antisiodorensis: qui loco praeallegato alia multa de hac materia scribit. De qua etiam Thomas in secunda secundae per plures quaestiones scribit plenissime.
Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo. Universalis Ecclesia ex persona perfectorum, qui ex caritatis vehementia languent, haec ait ad sponsi sodales, paranymphos, amicos, videlicet angelos sanctos, sive praelatos, et contemplativos ac praedicatores. Quemadmodum autem sponsa carnalis prae desiderio sponsi languescens et afflicta de illius absentia, floribus recreatur et pomis, suavi odore ac dulci sapor; ita Ecclesia perfectorum ex ferventissimae dilectionis impetu sauciata, eo quod cupitis ac incessabilibus sui superpulcherrimi ac supernobilissimi sponsi amplexibus nequeat in vita hac frui, profert haec verba. Quamvis enim amor faciat in dilecto laetari; tamen ob dilecti absentiam, facit tristari atque affligi: et cruciatus hujusmodi nominatur hic languor. Denique, sicut carnalis amor praedominans, qui amor ἔρως appellatur, corpori infirmitatem inducit (quia ad amorem talem consequitur transmutatio corporalis excessiva discrucians, et inquietudo imaginationis, ex quibus fit homo ad refactionem somnumque impotens); sic spiritualis amor perfectus ecstaticus parit redundantiam grandem in corpus partemque sensitivam, quia appetitus superior movet, immutat, et post se trahit appetitum inferiorem, quemadmodum sphaera coelestis superior inferiorem: ex qua redundantia, sicut ex praenominata, fit indispositio corporalis naturae, et alteratio harmoniae immoderata ac innaturalis, ut praecipue patet in raptu, ad quem gravis concomitatur afflictio, praecipue in reditu ad se. Unde in Daniele legitur: Langui (inquit) post visionem.31 Ezechiel quoque ait: Vidi; et cecidi in faciem meam32. Et Isaias: Corrui, quum audirem; conturbatus sum, quum viderem; emarcuit cor meum33.
Taliter ergo spirituali ac sincerissimo languens amore Ecclesia, dicit ac deprecatur: Fulcite me floribus, id est, replete et expolite me contemplationibus sponsi mei consolatoriis, claris ac dulcibus; stipate me malis, id est, circumdate et vallate me internis refectionibus ex praelibatione futurae salutis: quatenus totaliter recreata, vires resumam, et gloriae dilationem, beatificique adspectus sponsi absentiam aequanimius feram. Insuper, Fulcite me floribus, id est reformationibus membrorum ac filiorum meorum, ut videam eos per gratiam reflorescere, quos vidi in peccatis marcescere; stipate me malis, id est quotidianis profectibus, quibus tanquam odoriferis saporosisque pomis reficiar (malum quippe nunc pro pomo accipitur arboris mali): sicque ex intuitu profectus mei et conversionis ac reformationis filiorum meorum, hujus incolatum exsilii sustineam patienter. Nam et Apostolus dixit: Permanere autem in carne, necessarium propter vos.34
Denique audiens sponsus piam hanc Ecclesiae querimoniam atque petitionem, misertus ejusdem, statim subvenit, et consolatus est eam, prout ipsa fatetur, subdendo: Laeva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me. Per laevam seu sinistram sponsi, significatur gratiosa consolatio, ac praesentia ejus per fidem et dona spiritualia in hac vita, per virtutes infusas, per sacramenta et praegustationem futurae beatitudinis: per quae omnia sponsus consolatur, sustentat, confortat Ecclesiam, sicut oravit Apostolus: Deus spei vos repleat omni gaudio in credendo, ut abundetis in virtute et gratia Spiritus Sancti.35 Hanc laevam tenet sponsus sub capite sponsae, id est sub ratione et mente ipsius, illuminando, exhilarando, roborando eam per ista. Juxta hunc modum Psalmista loquitur de electo: Quum ceciderit, non collidetur, quia Dominus supponit manum suam.36 Porro per dexteram sponsi insinuatur gloriosa manifestatio ejus per speciem, qua Ecclesiam militantem finito vitae hujus curriculo totaliter rapit in se, jucundissime amplexatur, et triumphantis Ecclesiae societati eam innectit: sicut sponsus promisit Ecclesiae, Ego, inquiens, dispono vobis regnum;37 et rursus: Pater, volo ut ubi ego sum, et illi sint mecum, ut videant claritatem quam dedisti mihi.38 Itemque: Vado vobis parare locum; et iterum veniam, et assumam vos ad me ipsum; et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis39.
Praeterea pius amorosusque sponsus conspiciens Ecclesiam caritate tam languidam, atque ex sua consolatione paululum repausantem, pro ea non inquietanda sollicitus est, sicut subjungitur in ejus persona: Adjuro vos, filiae Jerusalem, id est, ecclesiasticae personae seu animae adhuc fragiles et proclives ad culpas, per capreas cervosque camporum, id est per vestros primos praelatos, sanctos Apostolos et apostolicos viros, seu per Prophetas et Patriarchas: qui omnes per capreas designantur ac cervos, quoniam interioris visus acumine vigent, et virtutum montana contemplationisque alta conscendunt, in quibus pascua animarum suarum requirunt, quemadmodum capreae cernunt valde acute, et pascendo scandunt ad montes; ac instar cervorum agiles sunt ad actus virtutum, et juvant se invicem; et sicut desiderat cervus ad fontes aquarum, ita ad fontem adspirant ac sitiunt vitae aeternae.40 Quemadmodum autem jurare Deo non competit, proprie loquendo, nisi per semetipsum, sicut ad Hebraeos docet Apostolus, ita non competit ei proprie adjurare, nisi per se.41 Idcirco per cervos capreasque adjurat, in quantum aliquid divinae perfectionis et auctoritatis in ipsis relucet. Amplius, propter proprietates quasdam irrationabilium animalium, solent homines per talia designari, prout in libro Geneseos Jacob sanctus dixisse narratur: Catulus leonis, Juda; Nephthali, cervus emissus;42 Issachar, asinus fortis; fiat Dan coluber in via, cerastes in semita; Benjamin, lupus rapax. Sicque Isaias, de Achaz et Ezechia loquens: De radice, inquit, colubri egredietur regulus, et semen ejus absorbens volucrem.43
Itaque, Adjuro vos, id est, per jurationem prohibeo, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, id est, ne sponsam meam Ecclesiam, utpote perfectiores et superiores in ea, inquietetis, perturbetis, seu a tranquillitate suae contemplationis et recollectionis in Deo impediatis aut abstrahatis, implicando eam exterioribus curis, mundanis negotiis, activae occupationibus vitae; et ne inter vos sitis contentiosi, aut alio modo graviter offendatis, propter quod ipsa cogatur interrumpere suae contemplationis quietem, et circa vestram pacificationem, correctionem, refrenationem sollicitari ac distrahi; quoadusque ipsa velit, id est, quousque ipsa rationabiliter et sponte consentiat suscitari ac taliter occupari, videlicet tempore opportuno: quia interdum vult ipsa propter commune bonum forinsecus evocari, et opera pastoralis exercere officii, dum praecepto aut legitima electione, seu rationabili ad hoc compellitur causa. Nam et Apostolus scripsit: Judicia si habetis inter vos, contemptibiles qui sunt in Ecclesia, illos constituite ad judicandum;44 et rursus, Non quaero quod mihi utile est, sed quod multis.45
Circa haec scribit Anselmus: Virtutes quas inhiante desiderare debetis, sine quibus nemo potest ad vitam pervenire aeternam, in capreis ac cervis naturaliter considerantur. Caprea namque acumine oculorum suorum herbas sibi utiles a nocivis discernit, eligit, comedit, et in suum trajicit ventrem. Pascendo quoque tendit ad montium altiora. Quod si fuerit sauciata, herbam quamdam dictamnum nomine quaerit, et ejus tactu ferro expulso cum ipsa putredine, recuperat sanitatem. Sic sancti viri acumine sui ingenii, ope Spiritus Sancti salubres sententias a falsis discernunt et amplectuntur; atque se ipsos ac alios spiritualiter nutriendo, ad sublimitatem virtutum altitudinemque regni coelestis toto conatu festinant. Si autem sagitta diaboli fuerint vulnerati, Christum tanquam dictamnum requirunt, et per poenitentiam curari nituntur. Porro cervi has virtutes naturaliter habere dicuntur, quod tempore sui amoris optima pascua inquirentes, regionem suam relinquunt, alienam introeunt: et hoc, noctu, quia in die videri et capi verentur. Quod si magna aqua eis occurrerit transvadanda, sese vicarie devehunt: ita ut primus ac fortior, super clunes suas portet caput sequentis, secundus itidem caput tertii, et ita usque ad ultimum; ultimus autem qui portatur nec portat, succedit in locum prioris, qui portat et non portatur: sicque dictante naturali amore, alter juvatur ab altero, quousque, quo pergunt, perveniant. Similiter sancti viri amore Christi ferventes, dum vitae pascua quaerunt, et per mare saeculi hujus transire habent, caritative juvant se mutuo, quousque ad concupitam coelestis patriae deveniant mansionem. Insuper fertur, quod si cervi obstacula quaedam in via reperiant, quando a canibus insectantur, transiliunt ea, aut reflexis cornibus frangunt; sicque a canum morsibus se tuentur. Sic sancti viri per fidem et operationem, seu per duo caritatis praecepta, a daemonum insectatione se muniunt. Legitur etiam, quod cervus caligantibus sibi prae senio oculis, manducat serpentem: quo aestuans, currit ad fontem; et eo potatus, vomit venenum, recuperat visum, ac superflua quaeque deponens, quodammodo reviviscit. Sic electi, si forte ex tentatione diaboli, per consensum aut effectum illicitum in se serpentem receperint infernales, ad fontem pietatis divinae per poenitentiam currunt, in quo, a suis loti inquinamentis, illustrantur ac reviviscunt.
Praeterea dicuntur capreae et cervi camporum, quoniam sancti Apostoli et apostolici viri, per spatia orbis terrarum ad evangelizandum undique cucurrerunt, et in locis diversis quasi in campis magna habuerunt certamina, omni virtute ac meritis tanquam camporum floribus se ornarunt; atque ab hominibus aliquando secedentes, in secretis et solitariis locis quasi in campis Deo vacantes, ibi meditari et hauriebant a Domino, quod postea sermocinati sunt populo.
Praeterea praeductam sponsi adjurationem zelo sponsae ad subditos inferioresque factam, sponsa cognovit et valde gratanter accepit. Unde subjungitur: Vox dilecti mei. Quasi dicat Ecclesia: Adjuratio illa a sponso processit, qui in tantum me diligit, comamque libenter in meis amplexibus, in contemplationis lectulo requiescit, quod prohibuit me suscitari quousque egomet vellem. Et quasi quaereretur a sponsa, Ubi est dilectus tuus? qualiter venit ad te? et ubi eum poterimus reperire? respondet: Ecce iste venit saliens in montibus, transiliens colles: id est, per Incarnationis mysterium venit in mundum a summo coelo egrediens, de coelis descendens, in ordinibus angelorum velocissime operans, per carnis propagationem a Patriarchis prosiliens.46 Venit quoque in montibus saliens, id est perfectissimas virtutum actiones exercens, praeclarissima miracula copiosissime faciens, incomprehensibilia mysteria implens: quia divinam naturam cum humana in unitate personae conjunxit, de Virgine natus est, inter homines vixit, qui Deus est et conditor angelorum: sicque transiliit colles, quia a Prophetarum oraculis usque ad Apostolos se deduxit, omniumque virtutes atque prodigia sua omnipotentia ac perfectione transcendit; sed et superbos Judaeorum pontifices, Scribas ac Pharisaeos ac seniores in suis dignitatibus, scientiis et officiis gloriantes relinquendo transiliit, et ad Ecclesiam ex gentilitate electam descendit. Denique saliens venit, quia de sinu Patris venit in uterum Virginis, de utero Virginis in praesepe, de praesepio in templum; deinde vectus est in aegyptum, ac inde relatus, inter homines est conversatus; post haec ascendit in crucem, inde descendit in monumentum atque in limbum, inde resurgens apparuit suis discipulis; tandem coram ipsis scandit in coelum, rediitque ad Patrem, a cujus sinu, corde et intellectu invariabilis ac immensus nunquam recessit.
Consequenter sponsa exponit, qualiter suo dilecto conveniat salire in montibus, collesque transilire. Similis est dilectus meus capreae hinnuloque cervorum. Hinnulus est filius cervi ac cervae. De proprietatibus autem capreae ac cervi, jam dictum est. Christus itaque capreae comparatur, quia et ipse prae cunctis acutissimo viget intuitu oculi intellectualis; et sicut caprea visu suo clarissimo herbam sibi utilem a nociva discernit, sic Christus justos discernit et separat ab iniquis. Et sicut caprea in locis montanis magnos saltus exercet atque celeriter currit; sic juxta expositionem jam introductam, Christus venit saliens in montibus, et transiliens colles. Unde assimilatur et hinnulo velocissime cursitanti ac salienti, et montium juga petenti, ac commoranti in arduis: qui et secundum carnem ex Patriarchis est natus. Patriarchae autem et sancti viri, sicut jam patuit, cervi vocantur. Velocitas demum capreae, secundo volumine Regum insinuatur, quo legitur: Asael frater Joab velocissimus cursor fuit, quasi unus ex capreis.47 Sed et propter teneritudinem suae complexionis, Christus hinnulus nuncupatur.
En ipse stat post parietem nostrum, id est, multum approximavit nobis, ita quod inter ipsum et nos non videtur mediare nisi paries noster, id est nostrae mortalitatis conditio, qua ab ejus claro impedimur intuitu, et a beatifico visu: quia dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino, et corpus hoc corruptibile aggravat animam.4849 Stat quoque post parietem nostrum, id est caliginosum interstitium, quod inter statum viatorum Beatorumque mediat: quoniam ignorantia atque obscuritas nostrae cognitionis dividit inter ipsum et nos. Item stat post parietem nostrum, quoniam concupiscentiae et opera carnis passionesque sensitivae partis impediunt nos ab ipso: quibus sublatis seu reformatis, mox ad nos plene ac splendide introibit. Stat demum post parietem nostrum, id est, in nostra humanitate, quam assumpsit, nobis apparet, et tamen in ea nobis suam deitatem celavit. Respiciens per fenestras, id est per assumpti corporis sensus, et per documenta atque miracula, per quae tanquam per fenestras nos illustrare dignatus est; vel, Per fenestras, id est per sanctos Apostolos, et alios praedicatores pastoresque sanctos, per quos discutit, investigat ac edocet subditos; prospiciens per cancellos, id est per secretas inspirationes, per arduas vias internae exercitationis, allocutionesque abditas, juxta illud Job: Quasi furtive suscepit auris mea venas susurrii ejus.50 Prospicit quoque per fenestras, id est per directiones praeceptorum, et per cancellos, id est per suggestiones evangelicorum consiliorum. Postremo fenestrae et cancelli, per quos inspicit sponsam, sunt praeparationes ac desideria cordis, quibus se ad sponsi susceptionem disponit, et ingressui ejus se aperit.
En dilectus meus loquitur mihi: Surge, id est, de quiete et actu contemplationis ad exercitia vitae activae procede, et de secreto ad publicum, propera per caritatis fervorem et obedientiae promptitudinem, hoc ipsum festinanter implendo, o amica mea per mutuam caritatis affectionem, columba mea, quae ornaris virtutibus, per proprietates columbae significatis, utpote verecunda, simplex, mansueta, non fellea nec invidiosa, formosa mea, id est, plena decore virtutum, donorum ac meritorum; et veni, jam repetitis vicibus invitata, et tam multis amorosis expressa nominibus, ex quibus merito caritas tua ad me magis accenditur.
Jam enim hiems transiit: id est, tempus infidelitatis, seu rigidae observationis legis, finem accepit; imber, id est abundantia tribulationis, abiit et recessit. De quo imbre in Evangelio legitur: Descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam;51 et cecidit, et fuit ruina ejus magna. Flores apparuerunt in terra nostra: id est, bonae dispositiones et inchoationes ad actus virtutum in hominibus inveniuntur: sicut Salvator dixit Apostolis, Videte regiones, quia jam albae sunt ad messem.52 In flore enim spes atque initium fructus inveniuntur. Tempus putationis advenit: id est, inchoatum nunc est tempus ab aeterno praeordinatum conversioni gentilium, in quo ipsae gentes incredulae et iniquae sunt spiritualiter circumcidendae, amputando ab eis passiones et vitia, omnemque perfidiam, sicut a vinea absciduntur sarmenta sterilia. Vox turturis audita est in terra nostra: id est, electa pars plebis gentilis, desiderium verae salutis ac conversionis coepit habere, coepitque se ad gratiam praeparare, praeventa pie a Domino, vel ex angelica inspiratione, aut ex fama et aliqua auditione legis Mosaicae. Nam et ipso Christo in terris evangelizante, multi gentilium confluerunt ad eum ex Decapoli et Syria, Tyro, Sidone, et aliis locis: ut ex Evangelio probatur.53 Atque ex Actibus patet Apostolorum, quod eunuchus potens Candacis reginae, venit in Jerusalem adorare, legitque Isaiam prophetam.54 Ficus protulit grossos suos: id est, Synagoga (quae fuit aliquando arbor fici fecunda) jam protulit sensus suos carnales, quibus litteram sequitur occidentem, observantiamque legalem in caerimonialibus: in quibus ponit spem suam, magis quam in fide et gratia Salvatoris;55 et putat per talia mihi placere sine interiori sinceritate ac devotione, quum talia nunquam placuerint mihi ex parte operis operati, sed operis operantis. Ficus ergo accipitur hic pro arbore fici; et grossi fici, proprie nuncupantur fructus immaturi, ineptique esui. Vineae florentes dederunt odorem suum: id est, electae congregationes ex Judaismo, conversae seu convertendae, et crediturae aut credentes in me, per virtuosae suae conversationis dulcedinem me attraxerunt ad exaudiendum preces earum, ut per earum ministerium ac doctrinam incipiam gentiles convertere.
Hoc totum est, quod in Actibus Apostolorum asserit Paulus: Tempora prioris ignorantiae despiciens Deus, nunc annuntiat omnibus hominibus, ut omnes ubique poenitentiam agant.56 Juxta quem modum ait Psalmista ad Dominum: Tu exsurgens misereberis Sion, quia tempus miserendi ejus, quia venit tempus.57 Unde rursus testatur Apostolus: Ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum;58 itemque, Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis.59 Hinc in Actibus princeps apostolici chori fatetur: Omnes Prophetae a Samuel et deinceps annuntiaverunt dies istos.60
Itaque per praedicta videtur Christus primitivam exhortari Ecclesiam ad convertendum gentilitatem, atque ad laborandum pro proximorum salute per vitiorum amputationem et virtutum insertionem. Unde adhuc admonetur: Surge, amica mea, sponsa mea, et veni ad exsequendum actus praefatos: et per hanc tam frequentem ejusdem exhortationis reiterationem insinuare videtur, quod primitiva Ecclesia ex Judaeis collecta, erat multum difficilis ad relinquendum Synagogam, ut gentilibus praedicaret. Nam multis annis post Christi ascensionem manserunt Apostoli in Judaea; et quum princeps Apostolorum convertit Cornelium centurionem 61 ac suos, disceptabant adversus eum quidam ex Judaeis conversi, dicentes: Quare introisti ad viros praeputium habentes?62 Paulus quoque et Barnabas, ut constat in Actibus, diu hinc inde pergebant, praedicantes solis Judaeis.63 Hinc sponsus tam amorose, blande, dulciter et frequenter primitivam Ecclesiam ad gentium conversionem exhortans, ait:
Columba mea per puram et simplicem intentionem, in foraminibus petrae, id est habitans in firmissimis munimentis fidei et virtutum, et in profundo humilitatis, in caverna maceriae, id est in abscondito protectionis divinae, quae est ipsis credentibus murus ac paries contra adversarios suae salutis. Denique per foramina petrae, valde convenienter intelliguntur vulnera Salvatoris, de quo sanctus ait Apostolus: Petra autem erat Christus.64 Et ipsemet Dominus: Super hanc petram, id est super me ipsum, quem tu, o Petre, confessus es, aedificabo Ecclesiam meam. Per cavernam demum maceriae, aptissime designatur vulnus dominici lateris.65 In quibus vulneribus ac caverna sponsa moratur, dum dominicam passionem devote, compassive, ac sapientialiter meditatatur, ejusque meritis ac virtuti innititur, ac fructum vulnerum horum sacratissimorum perpendens, in eis suam figit fiduciam, in eis omnem suam adversitatem dulcorat, in contemplatione eorum patientiam discit, et universam sponsi passionem cordi suo inscribit: quod assidue faciendo fit sponso carissima.
Ostende mihi faciem tuam: id est, stude ac satage te ipsam mihi puram et irreprehensibilem exhibere, et coram me effunde cor tuum sincere,66 nec in confessione sacramentali quidquam culpae occultes. Ostende mihi faciem tuam, id est, mentem tuam converte ad me, et pura intentione coram me ambula, sicut dixi ad Abraham, Ambula coram me, et esto perfectus;67 et imple quod scriptum est: Tibi dixit cor meum, Exquisivit te facies mea; faciem tuam, Domine, requiram.68 Per promptam quoque obedientiam ostende mihi faciem tuam; et quia te diligo, faciem tuam speciosam intueri delector. Sonet vox tua in auribus meis: id est, verba mihi placencia loquere, tamque sonore, sapienter, ac dulciter evangelicam legem sermocinare, et infideles converte, ut acceptum sit mihi; subditis quoque credentibus efficaciter praedica, imo et orationibus, psalmis, hymnis, et canticis spiritualibus tam ferventer, pure, stabiliterque insiste, ut mihi sit gratum.69 Vox enim tua dulcis: id est, praedicatio, oratio, psalmodia, locutio tua est virtuosa, delectabilis, et accepta. Nam et ea, quae dicis, agis; quae doces, adimples; et quidquid praedicas, ad meum spectat honorem hominumque salutem. Et facies tua decora: id est, mens tua, quae est interior facies, per dona gratiae, per sapientiam et virtutes est reformata ac decorata, et ad intuendum jucunda: ideo noli hanc per aliquam inobedientiam inquinare.
Consequenter Christus committit praelatis et praedicatoribus sanctis: Capite nobis vulpes parvulas quae demoliuntur vineas: id est, ad meum honorem ac vestram salutem, apprehendite, convincite, reprobate, auferte haereticos, schismaticos, falsosque fratres, et omnes animarum deceptores, simulators ac callidos: qui particulares Ecclesias et congregationes devotas nuntuntur subvertere, plurimosque decipiunt, fingendo se mortuos huic mundo, et rigorosam vitam forinsecus prae tendendo: quemadmodum vulpes famelica fingit se mortuam, et tanquam cadaver neglectum projicit se seorsum, eversis oculis, decidibus pilis, extensisque pedibus, quatenus ignorantes et supersedentes sibi aves deglutiat. Hoc est quod in Evangelio loquor: Attendite vobis a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces.70 Nam vinea nostra floruit: id est, tota Ecclesia, quae est una vinea generalis, totalis ac integra, omnes particulares Ecclesias seu vineas in se complectens ac continens: quae vinea est mea, tanquam domini principalis ac redemptoris et summi pastoris ac fundatoris; et vestra, tanquam agricolarum et vicarialium praelatorum atque custodum ipsius, sicut Ezechieli locutus sum: Speculatorem te dedi domui Israel. Et Isaias fatetur: Super speculam Domini ego sum stans jugiter per diem.7172 Qui rursus ait ad Synagogam, tanquam sibi suo modo commissam: Tritura mea et filia areae meae, quae audiui a Domino, annuntiavi vobis.73 Haec, inquam, vinea crescit quotidie numero ac merito, et floret in gratia omique decore virtutum: quod tempore Apostolorum et postea saepius ita fuit. Ideo praecavendum, ne a vulpibus illis, quae fingunt se humiles, et revera vilissimae sunt, laedatur.
Ad hanc jussionem respondet Ecclesia, videns se a sponso tam vehementer amari, ac incessanter curari ac protegi: Dilectus meus mihi, et ego illi. Amorisae locutiones solent esse truncatae, quoniam magnitudo affectionis verba abrumpit: ut quum in Evangelio ait Salvator, videns ac deflens Jerusalem: Quia si cognovisses et tu, et quidem in hac die tua, quae ad pacem tibi, nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis74. Quemadmodum igitur eloquens Aaron fuit os Moysis, ita in talibus ratio prudens debet supplere ac interpretari verba ferventis affectionis, et excessivi amoris.75 Sic ergo et nunc quum loquitur sponsa, Dilectus meus mihi, et ego illi, supplendum est: Dilectus meus intentus, familiaris, fidelis, amorosus atque dulcissimus mihi est; ego quoque pro viribus meis intenta, fidelis, affectuosa, familiaris sum illi. Ideo per praelatos et filios meos non omittam capere vulpes demolientes.
Qui pascitur inter lilia, id est, in cordibus continentium ac pure viventium et in splendore virtutum delectatur, quiescit, et quasi nutriri se protestatur. Justus enim Dominus et justitias dilexit;76 et recti habitabunt cum vultu ipsius.77 Qui ait per Jeremiam prophetam: Si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris.78 Unde in Apocalypsi de talibus fertur: Hi sequuntur Agnum quocumque ierit.79 Donec adspiret dies: id est, usque ad diem judicii, et quousque dies gloriae aeternalis adveniat, sic pascitur sponsus inter candidos viatores: quos tunc transferet ad plenissimam beatificae fruitionis refectionem qua pascet eos; et inclinentur umbrae: quia tunc cessabit imperfectio nostrae cognitionis, et mortale hoc induet immortalitatem, nec diutius erunt electi sedentes in tenebris et umbra mortis.80 Omnis autem contemplatio vitae praesentis, respectu beatificae visionis, umbra est, et velut caligo ac somnus.81
Revertere; similis esto, dilecte mi, etc. Haec verba sunt sponsae, tanquam Ecclesia in persona praelatorum ac praedicantium dicat: Tu mihi, o sponse, officium praedicationis et pastoralium exsecutionem actuum commisisti: in quibus quia parata sum tuo obedire imperio, precor ut cito digneris reverti ad me, applicando me tibi in exercitiis vitae contemplativae, atque in florido lectulo nostro praefato me dignanter ac dulciter amplexando. Revertaris quoque assidue ad me, per quotidianam tuae gratiae confortationem, ac tui gratiosi subsidii exhibitionem: ut quod mihi jussisti, digne adimpleam, quae sine te nil agere queo.82 Insuper, revertere ad me, quatenus de hujus incolatu exsilii, et de tenebris umbraque mortis vitae istius, ad diem aeternitatis et splendoris, ad lumen gloriae me transferre digneris; et in hoc, esto similis capreae hinnuloque cervorum, implendo celeriter desiderium meum, sicut animalia ista (de quorum proprietatibus dictum est) velocissimi motus sunt, quoniam te clare ac fruitive intueri summe desidero: sicut dixit Apostolus: Infelix ego homo! quis me liberabit de corpore mortis hujus?83 Sic quoque similis esto capreae ac hinnulo super montes Bethel, id est in personis militantis Ecclesiae jam perfectis: quae cupiunt dissolvi, et aptae sunt te protinus frui;84 et recte montes dicuntur, propter eminentiam gratiae ac virtutum suarum, et propter altitudinem dignitatis eis concessae; quae etiam montes Bethel vocantur, id est montes Ecclesiae, quae est domus Dei. Bethel equidem, domus Dei interpretatur. Vel: o dilecte, similis esto, etc., id est, tu existens ac habitans super montes Bethel, id est super omnes choros angelorum, qui sunt montes Bethel, id est triumphantis Ecclesiae, quae est summa, pulcherrima, ac perfectissima domus Dei: tu, inquam, similis esto capreae, etc., sicut jam expositum est.
Articulus VII: EXPOSITIO EJUSDEM CAPITULI SECUNDI, DE CHRISTO ET SPONSA PARTICULARI
LOQUITUR sponsus coelestis ad animam amorosam: Ego flos campi. Tanquam dicat: Recte dixisti, Lectulus noster floridus, quoniam ego ipse sum flos campi, id est omnis intellectus creati devoti ac fervidi, quia in ipso tanquam in campo pulchro ac plano sto, moror, quiesco ac floreo, et ipsum adorno ac florentem efficio: et ita tu ipsa, o anima fervida, sponsa mea, es campus floridus et decorus. Et sicut campus exterior floribus, virgultis, seminibus, fructibusque ornatur; sic tu decorata es gratia virtutibusque infusis, donis, fructibus, meritis ac beatitudinibus viae. Et quia sincera et simplex es, tortuositatibus injustitiae, spinis ac tribulis passionum vitiorumque carens, atque per caritatis latitudinem ad omnes etiam inimicos te extendens, instar campi plana ac lata es; ideo in te tanquam in campo amoeno ac grandi libenter deambulo. Iterum, sicut campus aratur, seminatur, et colitur a domino suo; sic tu praepararis ad gratiam, seminaris ac fecundaris a Spiritu Sancto. Si itaque vis ut sim flos tui ipsius, nequaquam permittas in agro cordis tui vitia pullulare, cogitationes inutiles passionumque motus manere; sed mihi reserva hunc campum, ut excolam, impinguem ac fecundificem eum, et in eo tanquam in paradiso deambulem. Ad quod tibi necesse est, ut quo ego dignantius et gratiosius egero tecum, eo tu exsistas humilior, gratior atque subjectior, et nequaquam tanquam vacca lasciviens extollaris de donis tuis: quoniam ego sum et lilium convallium, id est humilium, in quorum mentibus velut in vallibus descendunt, colliguntur, multiplicantur, ac fervent gratiarum mearum charismata, sicut in vallibus aquarum abundant fluenta, et radii solis plus inardescunt: et sicut lilium dulce reddit odorem, ejusque pars adusta medicinalis efficitur; sic ego mentem quam inhabito, dulce, in se ipsa tranquillam, aliisque benignam efficio. Igne quoque passionis adustus, factus sum animarum medela.
Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias: id est, tu, o anima mihi fidelis, contemplationi intenta, et fervens amore, animabus saecularibus (quae aculeis passionum suarum pungunt se ipsas, et per iram, impatientiam, detractionem ac consimilia vitia lacerant alios) ita praestantior, pulchrior, suavior amabiliorque consistis, ut lilium spinis: ideo sicut lilium ornat campum, sic tu Ecclesiam. Verumtamen, quoniam omnes qui volunt pie vivere in me, persecutionem patientur;1 sic oportet et te pati adversa, et irrisionibus, obtrectationibus, injuriis iniquorum quasi spinis transfigi aut tangi: quod totum si aequanimitate tuleris, et bona pro malis reddideris, dulcedinemque mansuetudinis ac pii et caritativi sermonis inter injuriantes effuderis, sicut lilium inter spinas suavem spargit odorem, digna es nomine lilii. Si vero remordes, irasceris, indignaris, et malum pro malo rependis, seu detrahendo repungis, jam desinis esse sponsa mea; nec lilium, sed spinam te judico; nec sequeris me, qui quum maledicerer, non remaledicebam;2 quum paterer, non comminabar, imo pro crucifixoribus meis orabam.3 Fac ergo similiter, nec aliorum improbitate vincaris; sed tua potius caritate, mansuetudine, humilitate, beneficentia, aliorum aversionem, iram, elationem injuriationemque vince, et lucrare sic proximos tuos, ac plures mihi sponsas acquire.
Denique, his anima virtuosa erudita doctrinis, sponsum commendat, dicendo: Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios: quia speciosus est prae filiis hominum, et tanta excellentia in omni virtute praefulgens, ut ejus comparatione ceteri sint quasi ligna silvestria;4 estque lignum vitae omnibus apprehendentibus ipsum.5 Unde et bajulans sibi crucem, ac foris jam marcidus, comparavit se florido et immarcescibili ligno, dicens: Si in viridi ligno haec faciunt, in arido quid fiet?6 Et quoniam ipse incomparabiliter major me est, ideo comparo eum arbori malo, quae ab eo comparata sum lilio. Ipse enim non solum sua sanctitate ac fama odorat suaviter, sed et pascit salubriter: quod ego facere nequeo, nisi ministerialiter, in quantum id ipsum ab ipso accepero.
Sub umbra illius quem desiderabam, sedi: id est, cordis evagationes vitavi, nec per plura dispersi me, quum unum sit necessarium: idcirco sub hujus unius umbra quiescere studeo, quoniam umbra ejus a concupiscentiarum fervore, a passionum vitiorumque aestu refrigerat, et cupiditatis ignem exstinguit.7 Idcirco, o Domine, sub umbra tuae omnipotentiae a malignorum potestate spirituum sim semper securus, sub alis pietatis tuae defende me;8 pone me juxta te, et cujusvis manus pugnet contra me.9 Nempe si Deus pro nobis, quis contra nos?10 Maledictus autem qui confidit in homine, et ponit carnem brachium suum, et a Domino recedit cor ejus.11 Ideo in te, Domine, etiam si occideris me, sperabo. Et fructus ejus dulcis gutturi meo. Etenim fructus arboris hujus, est quidquid virtutis et gratiae, quidquid consolationis et gaudii spiritualis in nobis exstiterit;12 et omnia merita nostra sunt ejus dona, sine cujus actuali motione nec aliquid meritorie possumus cogitare. Et sicut fructus ejus in patria, est beatifica illa fruitio, qua replet, reficit, oblectat et plene contentat omnes Beatos, ac cetera gaudia eorumdem: sic fructus ejus in via, est contemplatio illa profunda, pura ac fervida, quae appellatur mystica theologia in apice intellectivae consistens, omnisque sinceritas, quies, oblectatio ei annexa, quae suavissime reficit animam in hac vita; sed et sacra communio, intelligentia Scripturarum, spiritualis profectus, et gustare quam dulcis est Dominus, ac alia multa, sunt fructus sponsi istius;13 similiter duodecim fructus Spiritus, de quibus ad Galatas scribit Apostolus.14
Itaque Christus vere et excellentissime est arbor, de qua figuraliter legitur in Daniele: Ecce arbor in medio terrae, et altitudo ejus nimia.15 Magna arbor et fortis, et proceritas ejus contingens coelum; aspectus illius erat usque ad terminos universae terrae. Folia ejus pulcherrima, et fructus ejus nimius, et esca universorum in ea. Subter eam habitabant animalia et bestiae, et in ramis ejus conversabantur volucres coeli, et ex ea vescebatur omnis caro. Ista tamen ad litteram de Nabuchodonosor dicta sunt; sed verba secundum se sumpta, applicari possent ad Christum multo sublimius, quam ad illum.
Introduxit me rex in cellam vinariam. Cella vinaria optime saporosa, salubriter inebriativa, est mysticae visio theoriae, tam clara et ardens, quod elevat animam sanctam super cuncta creata, et transfert ac rapit eam in increatum illud objectum: ita quod obliviscitur sui ipsius ac ceterorum, et tota in abyssum lucis incircumscriptibilis absorbetur, afficitur, inflammatur, atque ingenti jucunditate perfunditur, ita quod ex sententia dicere valet: Torrente voluptatis suae potavit me;16 et rursus, Concaltuit cor meum intra me, et in meditatione mea exardescet ignis.17 Hinc Augustinus loquitur Deo: Introducis me quandoque in quemdam saporem incognitum. Bernardus quoque: Si quis, inquit, orando obtineat mente excedere in divini arcani thesauros, unde mox redeat divino amore vehementissime flagrans, aestuansque justitiae zelo, et spiritualibus studiis totaliter fervens; iste quum ructare coeperit crapulam vini spiritualis laetitia, dicere potest: Introduxit me rex in cellam vinariam.
Ordinavit in me caritatem, id est, gratiam discretionis largitus est mihi, ne ex spirituali fervore me ipsam inordinate affligerem, aut per intolerabilia mihi exercitia corpus destruerem. Haec ordinatio est tanto plus necessaria, quanto fuerit caritatis accensio magis intensa. Zelum quoque caritatis oportet esse secundum scientiam, ne fervens zelator suo fervore praecipitet semetipsum ac alios.18 Itaque quamvis caritas Dei non posset in se ipsa esse nimis intensa, aut major quam decet: imo quo major, eo et melior; tamen ordinata debet consistere in effectibus, qui ex ea procedunt, aut potius putantur procedere. Nam, ut asserit Augustinus, Virtute nullus male utitur: quia videlicet actus ex virtute directe elicitus, nunquam est malus, sed semper bonus. Virtus tamen, praesertim intensa, est saepe occasio operis excessivi: cujus excessus seu immoderantia non est directe ac elicitive ex virtute, sed potius ex rationis inconsideratione aut indiscretionem: quoniam vehementi affectu trahitur ratio, ut minus attendat quod congruit, sicque arbitratur ex virtute procedere, quod partim ex indiscretionem et inconsideratione progreditur.
Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo. Flores sunt actus sapientiae, et theologicarum virtutum, per quas immediate circa Deum versatur. Mala vero seu poma sic nominata, sunt opera exteriora pia ac virtuosa. Petit igitur anima caritate languescens, floribus fulciri, id est, incremento divinae cognitionis interius perfici, summae bonitatis dilectione calidius inflammari, in exspectatione futurorum bonorum per praelibationem suavem exhilarari, in rationibus credendorum illuminationeque fidei crescere: quatenus tantis ac talibus roborata charismatibus, queat diuturnius in sponsi amplexibus demorari, nec more solito, humana fragilitate naturalique instabilitate retrahatur ac labatur deorsum. Siquidem optimum est talibus gratiis stabiliri cor;19 et plane beatus vir, qui implevit desiderium suum ex ipsis.20 Haec igitur postulat anima radiosa, quoniam languet amore, ideo pati non valet separationem a sponso; sed quantum fieri potest, appetit tam incomparabili ac supernobilissimo bono stabiliter atque assidue frui: quae quum desiderasset a paranymphis atque sodalibus sponsi sibi ministerialiter exhiberi, mox a sponso est exaudita, sicut subjungit.
Laeva ejus sub capite meo: id est, pia et gratiosa visitatio ac consolatio sponsi, sustentat ac stabilit imbecillitatem ac labilem fluxum mentis meae, ne pondere corporis aut propria imperfectione ab arce contemplativi intuitus ruat. Et dextera illius amplexabitur me, in patria: sicut expositum est in praecedenti articulo. Felix mens quae sic in Christi pectore requiescit, atque aeterni Verbi amplexibus stringitur. Quis hanc coelestis superdignissimi sponsi caritatem, dignationem, affluentiam queat exprimere, qui animam in sinu, imo in corde suo sic facit quiescere, in quo mens taliter tranquillatur, quod vere dicere potest, In pace in id ipsum dormiam et requiescam?21 Animam autem sic sibi conjunctam non vult sponsus importune in exterioribus occupari, vel ante tempus a sua revocari quiete. Ideo subditur:
Adjuro vos, filiae Jerusalem, id est, o animae pusillae subditorum ac communitatis, per capreas cervosque camporum (juxta expositionem inductam), ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam, sponsam meam particularem, a suae contemplationis quiete, quoadusque ipsa velit: quae utique permittit hoc fieri congruo tempore, propter fraternam salutem, aut vitae hujus provisionem. Innotescit ex hoc, quam periculosum ac improbum sit, animam contemplationi intentam inquietare. Si enim magnae esset improbitatis, familiariter loquentem cum rege terreno sine regis consensu avellere, molestare, aut deridere: quanto culpabilius est, hominem omnipotenti universorum Imperatori per contemplationem, raptum, ecstasimve conjunctum, abstrahere, subsannare aut conturbare? Nam etsi hoc vitandum non esset propter hominem, ipsum tamen intuitu Dei, et propter reverentiam ejus esset omnino cavendum. Nec de tali homine expedit temere judicare: quia hoc esset inconvenienti inconveniens addere, ac discrimen augere. Verumtamen subditus exercitium suae contemplationis non debet obedientiae anteferre, nec caritati proximi in ejus necessitate: ideo si a superiore suscitetur, aut a proximo indigente rogetur, obtemperet quantum valet.
Vox dilecti mei, est commissio quam audivi, qua commisit ne susciter, eo quod ipse adhuc velit me suis mundissimis applicare amplexibus, praeveniendo me gratiose ac prae solito copiose. Nam ecce iste sponsus venit saliens in montibus, transiliens colles: id est, cum tanta celeritate ac festinantia venit ad me, ut salire magis quam pergere videatur; et tam familiariter adjungit se mihi, quasi mihi soli velit uniri, cohaerere ac loqui. Ideo capreae hinnuloque cervorum assimilo eum, quia et ipse sic visitans me, reddit me interiori visu acutum, et instar hinnuli ad bona velocem. Verumtamen non se ostendit mihi in propria claritate, sicuti est in se ipso, ideo addo: En ipse stat post parietem nostrum: juxta expositiones praetactas. Quasi dicat: Habet se instar amatoris, qui ad domum veniens suae dilectae, non statim ingreditur, sed per fenestras cancellosque prospicit, et aliqualem se ostendit, quatenus majori sui desiderio accendat amicam: sic et sponsus iste infinitam suae amoenitatis ac serenitatis amabilitatem, suavitatem ac decorem aliqualem mihi nunc pandit, intuendamque praebet, ut vehementius incalescam, atque ad clarum ac beatificum ejus intuitum calidius inardescam.
En dilectus meus loquitur mihi, suo occulto divino instinctu, et per inspirationem ac directionem angelicam, per Scripturas et per homines praesidentes et sapientes: Surge a contemplationis sopore, propera, amica mea, id est, cum omni promptitudine et ardore exerce exteriora quae tibi incumbunt, columba mea, formosa mea, et veni. Ecce quanta est dignitas animae virtuosae ac contemplativae, et quam amabilem Deo faciunt virtutes creaturam rationalem, quae tot amorosis nominibus invitatur ac nominatur a sponso.
Jam enim hiems, id est torpor acediae, frigus invidiae, aut sterilitas ultionis, transiit. Imber, id est profluvium perstrepentium cogitationum ac tumultuantium desideriorum carnalium, instar imbris abiit. Flores apparuerunt in terra nostra, id est, virtutum ornatus eruperunt in agro cordis tui: qui est terra mea et tua, id est nostra: mea, per creationem, dilectionem et praedestinationem; tua, per concessionem et possessionem. Tempus putationis advenit: id est, hora nunc est, ut omnem culpam quantumlibet parvam, abscidas a te, ne quid inveniatur in te quod meum offendat adspectum, et lucem contemplationis obfuscet. Itaque, sicut sole oriente fugantur caligines, expellunturque tenebrae, et nebulae dissipantur, clarescit aer ac mundi facies decoratur; sic Sole sapientiae, sponsi coelesti, veniente atque ingrediente in animam contemplativam, et radiante in ea, omnis torpor acediae propulsatur, gelu rancoris fugatur, ira sopitur, evagationes cordis et inordinatae affectiones pelluntur, et serenatur atque exhilaratur anima tota. Ideo sponsi adveniente, protinus est surgendum et properandum in ejus occursum, ut cum ingenti reverentia suscipiatur, et quidquid gratiae dederit, diligentissime conservetur; nec aurea illa suae visitationis hora est negligenda, ne forsitan indignatus, postea etiam, quamvis rogatus, sic advenire recuset.
Vox turturis audita est in terra nostra: id est, oratio pudicae, castae ac solitariae mentis, ad aures pietatis meae devenit, et mihi accepta est. Hinc ad animam poenitentem et gementem, et de suis culpis erubescentem, benigne revertor: et ita quasi tempus vernale resplenduit animae. Ficus protulit grossos suos. Per arborem fici, significatur hic anima fructuosa, caritatis, pietatis et devotionis suavitate referta: quae statim ut potuit, coepit agere aliquid boni ac devotioni insistere, quamvis exercitia ejus essent adhuc imperfecta, immatura, faciliusque ex vento tentationis seu adversitatis cujusque labentia. Propter quod designantur per grossos, qui sunt fructus primi, immaturi, ac levi vento cadentes. Vineae florentes dederunt odorem suum. Non solum Ecclesia, sed et quaelibet devota anima merito vinea appellatur, quae in corpore suo quasi in terra plantata, a Spiritu Sancto principaliter et per ejus ministros ministerialiter colitur, a superfluitate sua purgatur, et fructus virtutum jucundos spiritualiter inebriantes producit. Bonae quoque conversationis redolet fama, et interna suavitate perfunditur, per quam etiam ad proximos habet se dulciter. Hanc vineam, id est animam suam, unusquisque Deo auxiliante, angelo dirigente, Scripturis ac praelatis docentibus, debet excolere, ab aestu concupiscentiae praeservare, devotionis pinguedine impinguare, bonis replere operibus, putare a vitiis, atque ad perseverantiae maturitatem ac ubertatem perducere. Vineae ergo florentes, id est animae virtuosae bene excultae, dederunt odorem suum, quo proximos ad meliora traxerunt. Idcirco et tu, o anima quam exhortor, illarum vigilantiam ac virtutes debes sectari, et cavere ne negligens inveniaris ac foeda.
Surge, contemplando superna, amica mea, per amicitiam mutuam, sponsa mea, mihi per fidem, spem et caritatem desponsata, a me fecundata; et veni, ut mihi quotidie vicinius ac perfectius uniaris; columba mea, id est, columbinis proprietatibus decorata, et mihi dilecta, in foraminibus petrae, in caverna maceriae. Praeter expositiones praecedentis articuli super hoc introductas, possunt per foramina petrae, intelligi tuta ac robusta latibula gratiae, in quibus animae virtuosae quiescunt, et a suae salutis hostibus se abscondunt durante hac vita. Haec autem latibula, sunt humilis recognitio propriae defectuositatis, spes divinae subventionis, timor Dei sincerus, et mortificatio sui ipsius, refugiumque ad Deum, ei jugiter inhaerere. Caverna vero maceriae, est humilitatis profundum, seu penetrativa consideratio supernorum: inter quae et nos, coelum velut maceria mediat. Ostende mihi faciem tuam. Quum enim sim pastor bonus, diligenter volo agnoscere vultum pecoris mei: ideo mentem tuam jugiter orna, ut coram me resplendeat gratia et virtute, sapientia et fervore.2223 Mihi quoque, id est vicariis meis superioribus tuis, secreta tua ostende, praesertim in foro confessionis, et quando tentatione, scrupulo, dubitatione seu anxietate gravis;24 effunde quasi aquam ante me cor tuum. Sonet vox tua in auribus meis: id est, laudibus meis, precibus et doctrinis insiste; et omne quod loqueris, tale sit, ut acceptum sit mihi, et per approbationem audiatur a me.25 Impios namque non audio, neque agnosco, eo modo quo per Prophetam eis testatus sum: Quum multiplicaveritis preces, non audiam.26 In Evangelio quoque: Amen dico vobis, nescio vos unde sitis; discedite a me, operarii iniquitatis.27 Vox enim tua dulcis, videlicet clamor interior, utpote amor, virtuosa affectio, desiderium sanctum: quae adeo placent Deo, ut propter ea etiam vox oris ex ipsis procedens dulcis et placens sit Domino.
Capite nobis vulpes parvulas, quae demoliuntur vineas. Parvulae vulpes istae, sunt fraus, dolus, hypocrisis, calliditas, duplicitas, vitia virtutum specie operta: quae animas virtuosas spiritualiter destruunt, et quidquid gratiae aut meriti habuerint, tollunt. Similiter, pravae suggestiones, tentationum exordia, primi motus, inchoationes culparum: quae mox in principio sunt penitus extirpanda, ne paulatim totam inficiant animae vineam. Has vulpes studeant praesidentes auferre de suorum cordibus subditorum, imo primo omnium a se ipsis. Nam vinea nostra floruit. Hoc unicuique bono pastori loquitur Christus, dum pastor congregationi sibi commissae praeest idonee: sicque congregatio illa est communis vinea Christi, et ejus vicarii.
Dilectus meus mihi, et ego illi. Circa hoc ait Bernardus: O sancta anima, quid dilectus tuus tibi, et tu, quid illi? Quae inter vos tam familiaris favorabilisque locutio, ut nec penitus tacere possitis, neque quod sentitis, exprimere valeatis? Habent enim suas voces ipsi affectus, quibus se aliquando produnt, etiam quando nolunt: ut timor meticulosas, dolor gemebundas, amor jucundas. Amor etenim flagrans ac vehemens, praesertim divinus, dum se intra se cohibere non valet, non attendit quo ordine, qua lege, quave serie verborum ebulliat, dummodo ex hoc nullum sui sentiat detrimentum. Itaque, Dilectus meus mihi, et ego illi, id est, sponsus ille dulcissimus adhaeret, placet, et congruit mihi, et ego illi. Qui pascitur inter lilia, id est, mundis meditationibus, virtuosis affectionibus, sanctis actibus delectatur, inquinamenta carnis et cordis abhorrens: quoniam non Deus volens iniquitatem ipse est, et omnem aversatur impietatem, imo odio sunt ei impius et impietas ejus.2829 Si ergo vis sponsum istum reficere, et refici ab eodem, talibus liliis mentem tuam adorna, apprehensiones phantasticas, cogitationesque foedas et omnem turpem ac sensualem exclude affectum, donec adspiret dies in quo remuneret sponsam.
Revertere. Sponsus quippe interdum dispensative subtrahit et suspendit ad tempus ab anima pia consolationis suae praesentiam, devotionem sensibilem, visitationem solitam et internam, atque alacritatem in cultu divino: ita quod anima talis interdum veretur se sponsum offendisse, et ideo esse relictam. Sponsus vero id agit, ne ipsa ex promptitudine et opulentia spirituali inaniter moveatur, aut securitate nimia resolvatur; sed propriam penset fragilitatem, seque humiliet, atque ad sponsum suspiret frequentius: et sic gratiae mereatur augmentum, de cetero quoque custoditior exstet.
Articulus VIII: SEQUITUR EXPOSITIO EJUSDEM CAPITULI SECUNDI, DE SPONSO ET SPONSA SINGULARI
EGO flos campi. Beatissima Virgo est vernantissimus, pulcherrimus ac redolentissimus flos campi, id est saeculi hujus: in quo tanquam loco certaminis sumus constituti, quia militia est vita nostra super terram.1 Ipsi quoque est flos campi, id est horti deliciarum, videlicet paradisi coelestis. Et rursus, flos campi est, id est militantis Ecclesiae in terra peregrinantis: cujus ipsa est mater, flos, regina, et advocata, suis orationibus ac meritis procurans Ecclesiae ornamenta virtutum ac redolentiam meritorum. Denique, ipsa est flos cujuslibet animae devotae eam amantis: cujus memoriam nunquam ingreditur sine fructu, et sine suae diffusionis dulcedinis. Et lilium convallium. Ipsi instar lilii praeclare venustat corda humilium. Rursus, ipsa suavissima et incomparabilis Virgo Deifera, est lilium convallium, id est proles floridissima suorum parentum humilium, a quibus velut speciosissimum lilium est exorta: nec Salomon in omni gloria sua ita ornatus fuit, ut lilium istud.2 Et sicut lilium est flos crescens in altum, et tamen repanda ac dependentia folia granaque aurea habens; sic optima et amabilissima Virgo crevit in omnium arcem virtutum, et nihilo minus excellentiam suarum virtutum per humilitatem depressit; fide quoque, spe et caritate ac donis Spiritus Sancti tanquam aureis granis ornatissima exstitit. — Praeterea Christus est flos campi, id est filius Virginis hujus, cujus uterus fuit mundissimus campus, omni castitate, temperantia, puritate ineffabiliter decoratus; et lilium convallium, descendens ex progenie patrum humilium ac parentum Virginis admirandae: inter cujus parentes fuit omnino honorabile connubium, et torus immaculatus; et specialiter in eorum conventione, qua Virginem dignissimam genuerunt, omnimoda fuit honestas.
Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias. Quamvis enim fuerint multae virgines sanctae, quarum quaedam martyrii gloriam sunt adeptae; tamen respectu hujus unicae Virginis, singularis amicae sponsi, quasi spinae fuisse videntur, in quantum aliquid culpae habebant: et quamvis in se fuerint mundae, non tamen fuit in eis fomes prorsus exstinctus; fuerunt et aliis spinae, qui ex earum intuitu, mucrone concupiscentiae pungebantur, quamvis ipsae virgines sanctae, non fuerint in hoc ipso culpabiles. Porro haec unica Dei delectabilissima Virgo, totius superbeatissimae Trinitatis media et amica ac socia, ab omni culpa fuit prorsus immunis: fuit in ea fomes plene extinctus; et tam intentissima castitate erat repleta, quod intuentium corda sic penetravit sua inaestimabili castitate virginea, quod a nullo potuit concupisci, imo potius extinxit ad horam illorum libidinem.
Praeterea Virgo gratissima, in qua et cum qua esse, fuit Deo deliciosum, commendat Filium suum, dicendo: Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. Nec enim ipsa sacratissima Virgo in tantum excedit ceteras filias, quantum unigenitus Filius ejus filios ceteros. Quem recte ait excedere filios, sicut malus ligna silvatica: siquidem omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt;3 et omnes nos quasi oves erravimus, unusquisque in viam suam declinavit.4 Etenim omnes peccaverunt, et egent gloria Dei.5 Atque, ut gloriosus dixit Joannes Baptista, Qui de terra est, de terra est, et de terra loquitur; qui autem de coelo venit, super omnes est.6 At vero de hac arbore loquitur Alexander: Malus est arbor pulcherrima, cujus fructus sumi jubetur a filiis Israel cum palmarum spatulis, dum habitarent in umbraculis;7 et profert poma coloris aerii. Nitentissimus quoque viror foliorum ipsius, ita intuentibus est acceptus, ut quum radii solis tangunt superiora ejus, ex reverberatione fulgoris videatur aureis ramis ornatus. Haec arbor nunquam suo fructu privatur; estque recta, alta, frondosa, delectans flore, recreans odore, reficiensque sapore. Ideo recte significat Virginis Filium, Dominum Jesum Christum, qui delectat nos flore suae sanctissimae conversationis, recreat odore suae verissimae praedicationis, et reficit sapore suae suavissimae consolationis: in quo nulla fuit curvitas culpae, sed summae perfectionis proceritas; cujus adspectus fuit consolatorius valde, et folia, id est verba ipsius, auro sapientiae radiabant.
Sub umbra illius quem desiderabam, sedi. Humillima et quietissima Virgo, Filii sui veram deitatem omnipotentiamque cognoscens, tanto perfectius sub ejus protectione quievit, et ejus auxilio innitebatur, quanto erat humilior. Conversando quoque in hoc mundo cum dilectissimo sponso ac filio suo, sub ejus pietate degebat, sub ejus exemplarissima conversatione profecit, et coram sermocinante resedit frequenter, verba praedicantis sponsi intentissime advertendo, in quibus et miro modo delectabatur, sicut subdendo fatetur: Et fructus ejus dulcis gutturi meo. Refecit utique Dominus majestatis munificentissimus, Unigenitus Patris, suam praestantissimam Matrem copiosissimis ac suavissimis refectionibus mentis, illuminando mirifice, inflammando deifice, exhilarando assidue, et renovando atque augendo in ea pretiosissima munera gratiarum continue. Amplius, suavissima cordis refectio fuit divinissimae Virgini, Unicum suum quotidie intueri, audire et contractare Verbum vitae; et dum ipsa Domina angelorum, Filium Dei ex se natum corporaliter lactavit, educavit, deduxit, ipse omnipotens liberalissimus Filius, tam capacem et dilectissimam Matrem spiritualiter, copiosissime, indesinenter refecit, accendit, implevit.
Introduxit me rex in cellam vinariam. Te introduxit, o beatissima Domina! Nec solum introduxit te in cellam vinariam; sed et in ipsum vinum, cui totaliter te intinxit, quia in abyssum divitiarum ac deliciarum suarum te prorsus immersit, omni benedictione te adimplevit, et jucunditatibus inebriavit frequenter, praesertim in annuntiatione angelica, in conceptione Filii Dei, in nativitate ejusdem, et alias saepe.
Ordinavit in me caritatem: quia quidquid de naturali aut quocumque alio in me fuit amore, totum plene et potestative fuit subjectum caritati, et informatum ab eo, ac juxta ejus imperium etiam passiones appetitus sensitivi mei plenarie regebantur ac movebantur; nec unquam fuit in me inordinata affectio, neque ad Filium meum, quamvis unicum, speciosissimum, praestantissimum atque carissimum, fui unquam sensualiter affecta: sicut interdum Apostoli, propter quod audierunt ab eo: Si non abiero, Paracletus non veniet ad vos. Caritas quoque mea fuit circa sua objecta in suis actibus decentissime ordinata, ita quod Deum primo et maxime propter puram et infinitam bonitatem ipsius dilexi purissime;8 deinde, quoniam prior dilexit me, atque ad tanta ac talia me prae omni creatura elegit, ut scilicet essem mater ipsius, et propter cetera ejus beneficia generalia, specialia, ac singularia.9 Ad assumptam vero humanitatem Filii mei dulcissimi, habui caritatem valde praecipuam, imo et vehementissimum naturalem amorem gessi ad eum. Quamvis etiam a tempore quo uti coepi ratione, valde dilexerim proximos, et in eorum caritate profecerim; tamen ab ea hora, qua propter hominum salvationem facta sum Genitrix Dei, inaestimabiliter dilexi genus humanum, et in ejus puro amore quotidie crevi. Imo nec passionem Filii mei, in quantum erat salvativa generis humani, abhorrui.
Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo. Noverat docillima ac sapientissima Virgo, ante Filii sui passionem neminem posse ad beatificam Deitatis pertingere visionem: idcirco usque ad illud tempus patientius pertulit hujus exilii incolatum; verum ex tunc coepit ardentius ad coelestem affici mansionem, praesertim post sui dilecti ascensionem. Unde ex tunc potissime languit caritate, suspirans ad immediatum, inseparabilem, et aeternum sponsi amplexum laetissimum: ideo floribus concupivit fulciri ac malis stipari, id est coelestibus consolationibus, copiosis profectibus, ac plurimorum conversionibus interim confoveri ac recreari: quod utique copiosissime fuit consecuta, ut subditur.
Laeva ejus sub capite meo, quia in praesenti me gratiosissime sustentavit; et dextera illius amplexabitur me. Jam namque in mea assumptione ad suam me dexteram collocavit, et assumptam cum corpore, corporaliter sibi univit; atque ad tam claram et voluptuosissimam suae deitatis intuitionem promovit, quantam pura creatura sine personali unione videtur capere posse. Credimus quoque, o supercoelestis Domina, omnium creaturarum decus et gloria, te cum puero Jesu in sua sacra infantia (qua renovata est senectus et vetustas nostra) quandoque in eodem lecto dormivisse, atque infantulum Deum verum inter tua mundissima brachia collocasse, teque ab ejus dextera amplexatam. O quam incomparabilis et indicibilis est excellentia, beatitudo, et gloria tua! Quam propinquissima et familiarissima facta es Deo! Certe in quantum es Mater veri Dei, es dignitatis quodammodo infinitae; et quanta fuit et est eminentia tuae dignitatis, tanta et bonitatis, tanta quoque et felicitatis. Omnem ergo admirationem et capacitatem nostram transcendit beatitudo et gloria tua.
Adjuro vos, filiae Jerusalem, ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam, quoadusque ipsa velit. Post Christi ascensionem ac missionem paracleti Spiritus Sancti, multiplicatis fidelibus, et evidenti fide tenentibus sacrosanctam Virginem esse veri Dei Matrem, omnes eam in maxima et admirabili reverentia (ut vere decuit) habuerunt, atque ad ipsam in omni necessitate et rationabili causa habebant refugium: sed et plurimi magni ac sapientissimi etiam ex paganismo conversi, talem ac tantam videre et audire praecordialiter optaverunt, ut patet de S. Ignatio. Legitur item, quod grandis congregatio sanctarum virginum morabatur cum ea, ejus obsequio deputata. Commisit igitur sponsus coelestis omnibus istis, ne importune hanc praedilectissimam sponsam et matrem suam accederent, ad revocandum eam de suo secreto et quietissimo actu et loco, ubi contemplativae vitae exercitiis, cum devotione sibi soli ac sponso cognita, excellentissime inhaerebat. Verumtamen, quoniam sponsus noverat eam in proximorum caritate aestuantissimam esse, jugiterque paratam succurrere et suscitari pro rationabili causa, addidit: Quoadusque ipsa velit, utpote tempore congruo: in quo sine dubio semper fuit prompta, quoniam fructum passionis et mortis Filii sui ferventissime semper optavit.
Vox dilecti mei est, qui modo prae tacto hortatur ne suscitetur. Ecce venit saliens in montibus, transiliens colles. Hoc rectissime dicere potuit Virgo excelsa, benedicta Maria, quando ab archangelo Gabriele audivit: Ecce concipies in utero et paries filium, ac cetera quae refert Evangelista.10 Imo tunc uno vehementissimo saltu a throno paterno in uterum prosiliit virginali: ob cujus celeritatem aliasque rationes praehabitas, comparatur capreae hinnuloque cervorum. Exsultavit enim ut gigas ad currendam viam. En ipse stat post parietem nostrum: id est, in carne mundissima, quam ex me assumpsit, suam latere voluit deitatem, me quoque cum Archangelo conferente, de proximo adstitit;11 prospiciens per cancellos, qualiter nostrum finiremus colloquium. Dum consentiendo dixissem, Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum: dicto celerius, imo instantanee prosiliit in me, et corpus assumpsit ex me.12
En dilectus meus loquitur mihi. Qui enim per Gabrielem loquebatur mihi forinsecus, per se ipsum loquebatur mihi intrinsecus, me hortando ac incitando inspiratione occulta ad credendum Archangelo, ad consentendum ejus oraculo, ad cooperandum summo ac divinissimo incarnationis misterio. Et dixit mihi, instinctu secreto: Surge, a consideratione humillima tuae propriae parvitatis, ad actum nobilissimae magnanimitatis: quatenus pietati meae omnipotentiae innitendo, credas mox agendum ex me, et fiendum ex te, atque complendum per te, quod tibi ore nuntiatur angelico, et omnem transcendit naturam, nec ulla fieri potest creata virtute. Propera, id est, festinanter sic age, crede, consenti; loquere verbum, praepara uterum, praebe materiam, ut concipiar a te, et gignar ex te, qui aeternaliter sum conceptus et natus ex Patre, in quo idem est mihi concipi et gigni, quoniam generatio illa, intellectualis, immaterialis, intemporalis consistit. O amica mea singularis et unica, cujus respectu aliae sunt ancillae, quamvis et suo modo amicae sint. Columba mea, in qua nunquam fuit radix amaritudinis, felleave austeritas, sed simplicitas sapientialis inviolata. Formosa mea, in naturalibus donis valde perfecta in genere tuo, corpore speciosa, mente ingeniosa, optimae indolis privilegio decorata; ex naturali dispositione mitissima, piissima, honestissima, et ad omnem virtutem, imo universarum virtutum perfectionem, in termino excellentiae dispositissima; venustissima moribus, splendidissima muneribus gratiarum infusis, opulentissima meritis: et talis ac tanta, ut speciem tuam non mediocriter concupiscam, quatenus post frequentiam angelorum, tumultuationemque hominum, tandem in te requiescam, tua pulchritudine delectatus, tua tranquillitate allectus.13
Jam enim hiems transiit: id est, tempus est ut rigori legis terminus imponatur, et per me evangelica lex tradatur; imber abiit: id est, copia ac impetus ultionum, quas lex transgressoribus suis jussit infligi, mox finem accipient. Hiems quoque et imber, sunt obscuritas veteris Testamenti, et tempestas in qua lex data est; seu molestissima multitudo observantiarum legalium, quod fuit grave et importabile jugum, durae cervici convenienter impositum, sed a lege evangelicae libertatis tollendum. Unde ait Apostolus: Nox praecessit. Et princeps Apostolorum: Quid, inquit, tentatis imponere jugum super cervices discipulorum, quod neque nos, neque patres nostri portare potuimus?1415 Flores apparuerunt in terra nostra: id est, signa praeclara ac florida mei adventus impleri coeperunt, et deinceps abundantius implebuntur, quia jam tempus hebdomadarum a Daniele praedictum advenit.16 Unde dixi Judaeis: Faciem coeli dijudicare nostis, signa autem temporum non potestis?17 Jam quoque sceptrum a Juda ablatum est, et dux de femore ejus defecit.18 Tempus putationis advenit, id est tempus liberationis populi Israel a suis peccatis, ut vitiorum superfluitates nunc amputentur: juxta id quod scribitur in Daniele: Septuaginta hebdomades abbreviatae sunt super populum tuum, ut consummetur praevaricatio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur justitia sempiterna, et impleatur visio et prophetia, et ungatur Sanctus Sanctorum.19 Unde his consonanter loquitur Paulus: Ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum natum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant, redimeret.20
Vox turturis audita est in terra nostra: id est, in Synagoga insonuit sermo legis, vaticinium Prophetarum, annuntiatio de proximo regis Messiae adventu: instante etenim Salvatoris adventu, Omnipotens revelavit aliquibus patribus Synagogae, tempus adventus Christi adesse. Unde Simeon justus et timoratus responsum acceperat a Spiritu Sancto, non visurum se mortem nisi videret Christum Domini.21 Similiter Zachariae justo Gabriel nuntiavit de filio suo Joanne: Ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Eliae.22 Ficus protulit grossos suos: id est, Synagoga fructifera et electa, quae creditura fuit in Christum, primo observavit diligenter ea quae legis erant. Propter quod princeps dixit Apostolorum: Nunquam comedi aliquid commune et immundum.23 Paulus quoque fatetur se sine querela conversatum in lege.24 Sed postea abjecerunt haec tanquam fructus ineptos, cognita gratia Christi et Spiritu Sancto accepto, sicut in Actibus Archiapostolus loquitur: Per gratiam Domini nostri Jesu Christi credimus salvari.25 Vas quoque electionis disseruit: Quae mihi lucra fuerunt, haec arbitratus sum detrimenta esse.26 Vineae florentes dederunt odorem suum: id est, virtuosae personae ipsius Synagogae, dulciflua desideria sua de meo adventu coram me effuderunt, rogantes assidue pro adventu regis Messiae: quarum me trahit pia affectio, et allicit devotio sancta.
Itaque propter haec omnia, jam Surge, amica mea, sponsa mea singularis et optima, et veni, per mentis consensum, ut me concipias tuum creatorem et omnium salvatore; columba mea pudicissima, summe faceta, in foraminibus petrae, id est in viribus seu potentiis animae tuae, in omni gratia solidatae, constantissimae et firmatae, puta in intellectu ac voluntate, quae sunt spiritualia foramina per quae anima intellectualiter cernit me et cupit. Unde in Ezechiele Dominus ait ad Cherub qui cecidit: Foramina tua in die conditionis tuae parata sunt.27 Fuit itaque sacratissima Virgo, amica, sponsa et columba Verbi aeterni in foraminibus petrae, id est in intellectu ac voluntate, quia per fidem et sapientiam sui intellectus, atque per spem et caritatem suae voluntatis, placuit sponso coelesti potissime. Et in caverna maceriae, id est in intellectuali memoria, per quam jugiter meditabatur divina. Nam et (teste Evangelista) Maria conservabat omnia verba haec, conferens in corde suo.28 Memoria autem est receptaculum locusque specierum, et quasi venter similitudinum rerum: et ita recte vocatur caverna, imo et caverna maceriae, id est muri sive parietis, videlicet animae virtuosae, quae, juxta Ezechielem, interponit se murum inter Deum sponsum ac judicem, et inter animas peccatrices, pro quibus laborat, ut eas reconciliat Deo, et protegat a maligno.29 Dicitur quoque caverna maceriae, quia latet in corpore, quod inter Deum et animam quasi medius murus est, in quantum frequenti impedit a divinis, quemadmodum S. Andreas cruci appensus, dixit: Tu, Domine, nosti, quoties a tui contemplatione me impedivit.
Ostende mihi faciem tuam, id est obedientialem promptitudinem tuae mentis, et cor tuum converte ad meum amplexum, ut per incarnationis mysterium celebrentur in utero tuo nuptiae personales, id est unio naturae humanae cum divina in unitate personae; et tu ipsa in nuptiis illis sponsa mea singularis efficiaris. Sonet vox tua in auribus meis, ita ut dicas, Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum30; ac deinceps completo incarnationis sacro secreto, pro beneficiis tibi impensis gratias mihi referens, dicas: Magnificat anima mea Dominum, etc. Vox enim tua dulcis, quum ex plenitudine virtutum, summa caritate, ferventissima devotione, sincerissima intentione emanet: ideo tuis laudibus, tuis orationibus, tuis irreprehensibilibus verbis delector.31 Et facies tua decora, id est, mens tua pulcherrima est. Magnum est valde, creaturam sic commendari a superaltissimo suo opifice et infallibili creatore. Si quis ab imperitis et pueris vilibusque personis laudetur, parum appretiat; si autem a justis ac sapientibus, forsitan magni pendit: quanto magis a Creatore, qui est ipsa sanctitas ac sapientia infinita, incomparabiliter majus est commendari?
Denique omnia ista ab illo loco, Surge, amica mea, sponsa mea, et veni, possunt exponi de Christo, qui in suae benedictae Matris gloriosa ascensione, ista et consimilia ad eam locutus est, ejusque faciem glorificatam voluit sibi ostendi in throno gloriae, quo eam juxta se collocavit; ibi quoque voluit eam affari et vocem ejus audire. De talibus amorosis, ardentissimis, suavissimis, laudisonis vocibus, quibus Christus et Mater virginea se mutuo alloquuntur ac laudant cum maxima delectatione in coelo, multa in revelationibus sanctae Brigittae continentur: in quibus sponsus ille coelestis in supernorum praesentia civium fatetur et asserit, allocutiones ac laudes suae Matris sibi acceptissimas ineffabiliterque suaves exsistere. Sed brevitatis, cui studeo, prohibet me illa diffusius allegare.
Capite nobis, tu, sponsa, cum tuis, vulpes parvulas quae demoliuntur vineas. Hoc Regina coelorum, universarum electissima creaturarum, excellentissime adimplevit: quae sola omnem haereticam dicitur pravitatem interemisse; cujus meritis et precibus sancti viri convicerunt haeresiarchas. Parvulae quoque vulpes sunt daemones vitiosi ac viles, qui parvuli sunt valore, non malignitate, et tanquam parvuli invisibiliter circumquaque discurrunt; atque ob maximam suam invidiam rite parvuli nuncupantur, juxta quod scriptum est: Parvulum occidit invidia.32 Hinc frequenter in forma parvulorum aethiopum, sanctis sunt viris ostensi. Et nisi sacratissima advocata ac sponsa ista auxilietur, vineas (id est Ecclesias ac animas pias) demoliuntur. Nam vinea nostra floruit, id est universalis Ecclesia, quae communis est Christo sponso ac Matri ejus dignissimae. Christus enim est Deus, Dominus, salvator et judex, legiferque Ecclesiae: Virgo autem Christifera, regina, mater, et advocata Ecclesiae praedicatur.
Dilectus meus mihi, et ego illi: id est, sponsus iste omnibus Sanctis dilectus; sed tanto specialius mihi carus, quanto praeceteris me in matrem et sponsam singularem elegit: hic, inquam, dilectus mihi familiarissime est intentus, cohaerens, innixus; et ego similiter illi. Qui pascitur inter lilia, id est in mentibus castis ac puris. Revertere; similis esto, dilecte mi, capreae hinnuloque cervorum. Hoc tenerrima et affectuosissima Virgo ac Domina dixit, Unigenito suo sibi per passionem et mortem corporaliter ad modicum tempus ablato: propter quod desolata ac prorsus moestissima facta, atque de proxima ejus resurrectione certissima, desideravit ut post resurrectionem suam appareret mox sibi, et reverteretur ad eam: quod clementissimus Filius utique fecit; et quo suavissima Mater fuerat ei magis compassa, atque amarius desolata, eo in ista apparitione copiosius ac dulcius consolatus est eam Filius ejus. Tunc quoque et ipsa Filium exoravit, ut rediret ad suos discipulos atque discipulas, praesertim ad Magdalenam, et sua gloriosissima apparitione consolaretur gregem suum pusillum amarissime desolatum: quod et Filius adorandus tam celerrime egit, ut in hoc caprae sit assimilatus et hinnulo.
Articulus IX: ELUCIDATIO CAPITULI TERTII — IN LECTULO MEO, ETC.; DE SPONSO ET SPONSA GENERALI
ECCLESIA in fine praecedentis capituli dixit, Revertere, cupiens gratiosum ac dulce reditum sponsi: quo tardante, ipsa fecit quod in exordio hujus capituli loquitur: In lectulo meo per noctes quaesivi quem diligit anima mea. In lectulo namque magis sentitur atque molestius toleratur sponsi absentia. In toto autem hoc libro tractatur de spirituali connubio ac divino amore, quasi sub similitudinibus carnalis conjugii ac sensualis dilectionis. Unde quidam obtenebrati, putarunt Salomonem loqui ad litteram de se ipso et conjuge ejus filia Pharaonis: quod nequaquam putandum, nec littera consonat, imo in multis inde discordat.
Itaque Ecclesia universalis in tribulationibus et persecutionibus constituta, aut solitis gratiarum affluentiis destituta, atque in pluribus deformata, testatur: In lectulo meo, id est in quiete meditationum et orationum mearum, et in exercitatione interna conscientiae meae, per noctes, id est, temporibus adversitatum atque in regione ac umbra*1 mortis, et in obscuritate praesentis notitiae, quae est per speculum et aenigma, quaesivi sponsum quem diligit anima mea.2 Quamvis enim sponsus iste nunquam relinquat Ecclesiam suam in toto, nec quantum ad ea quae sunt de necessitate salutis; aliquando tamen deserit eam in parte, et quantum ad dulcedinis suae experimentalem saporem, et quoad hoc, quod eam persecutionibus afflictionibusque exponit. Quaesivi illum, id est, dulcem ejus praesentiam, celerem subventionem, optavi et postulavi; et non inveni tam cito ut concupivi. Interdum namque, ut tactum est praecedenti capitulo, subtrahit se ad tempus propter causas ibi prae tactas, et ut sponsae suae fidelitatem experiatur, et ipsa per tribulationes coronari gloriosius mereatur, suoque tempore exaudiatur perfectius: quia, ut sponsus in Evangelio loquitur, Oportet semper orare, et non deficere.3 Et rursus affirmat: Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum.4
Surgam, id est, ab ista orationum et meditationum mearum quiete ad tempus cessabo, et in operibus exterioribus bonis me occupabo, et per jejunia, abstinentias, disciplinas et consimilia poenitentiae opera quaeram dilectum; et circuibo civitatem, id est, congregationem totam fidelium undique diligenter considerabo: quod est spiritualiter circuire, et a Deo incipere, atque ad ipsum redire, sicut in motu circulari ad punctum egressionis reditur. Nempe Ecclesia tanquam pia ac sollicita mater, statum suorum considerat filiorum. Per vicos et plateas quaeram quem diligit anima mea. Per vicos qui strictiores sunt, possunt religiosi intelligi, qui ultra mandata profitentur consilia, et strictiorem ambulant viam; per plateas vero, quae latiores sunt, saeculares, qui viam mandatorum incedunt. Quaesivi illum, et non inveni eum in vicis his et plateis, quia tam in religiosis quam in saecularibus temporis hujus, magnam deformationem et scandala, magis quam aedificationem et opem, inveni.
Invenerunt me vigiles qui custodiunt civitatem, id est, praelati ac doctores fidelium, quorum est cum vigilantia cordis custodire ipsos fideles ab infernalibus lupis, a tentationum periculis, a laqueis vitiorum. Unde per Isaiam loquitur Dominus: Super muros tuos, Jerusalem, constitui custodes.5 Et Paulus hortatur: Qui praeest, in sollicitudine, supple, praesit.6 Interdum quoque per vigiles in Scripturis intelliguntur angeli sancti, juxta illud, In sententia vigilum decretum est7; itemque, Descendit sanctus vigil.8 Pastores igitur fidelium jugiter vigilant super creditum sibi gregem, quemadmodum uni eorum, et sub persona illius omnibus eis praecipitur: Esto vigilans, et confirma cetera quae moritura erant.9 His itaque vigilibus mihi occurrentibus interrogatorie dixi: Num quem diligit anima mea, vidistis? id est, estisne desideratam sponsi praesentiam, opem et consolationem experti? Quibus super sponsi recessu dolentibus, pertransivi. Paululum quum pertransissem eos, totam spem meam ponendo in pietate et gratia sponsi, eumque perseveranter quaerendo, omni humano relicto solatio, inveni quem diligit anima mea. Quis enim speravit in Domino, et relictus est ab eo?10 Et sponsus ipse promisit: Omnis qui quaerit, invenit.11 Sed necesse est perseverare in bono incepto. Non enim repellit in sempiternum Dominus: quia etsi abjecit, tamen miserebitur secundum multitudinem misericordiarum suarum12; et ipse post tempestatem donat tranquillitatem, atque post fletum consolationem infundit.13 Sic et frequenter ad tempus reliquit vastari ac deformari et affligi Ecclesiam, et postmodum gratiosissime visitavit, consolatus est, et reformavit eamdem; et ipsa mater Ecclesia in synodis suis frequenter impetravit adsistentiam sponsi optatam, atque per sanctos viros desuper missos, concupitam reformationem adepta est.
Tenui eum, id est, constanter ei adhaesi ac obedivi, et brachiis caritatis amplexata sum eum tanto avidius, quanto quaesivi eum diutius, et quo amplius ejus gratiosa praesentia modo indigeo; nec dimittam, id est, mentem non avertam ab eo per negligentiam aut transgressionem, ne rursus ab eo relinquar. Haec sunt verba boni et fervidi ac constantis propositi. Sic et Apostolus dixit: Quis nos separabit a caritate Christi?14 Et Psalmista: Mihi adhaerere Deo, bonum est.15 Donec introducam illum in domum matris meae, et in cubiculum genitricis meae, id est, quousque simul cum illo introducar in regnum triumphantis Ecclesiae, quae est mater et domina Ecclesiae militantis16: quod in die novissimo, completo generali judicio, universaliter fiet ac consummate, quum dixerit Judex ac sponsus: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi.17 Interim autem Ecclesia tenet sponsum suum per fidem, spem, et caritatem; tunc vero deinceps possessura est eum sine difficultate atque renisu ac pugna, per visionem, conjunctionem ac fruitionem felicem. Cubiculum vero triumphantis Ecclesiae, est pax illa supernae Jerusalem, omnem sensum exsuperans, seu puritas Beatorum confirmata in bono, in qua securissime conquiescunt.18 Rursus, domus illa, est tota patria illa beata. Cubicula vero illius, sunt diversi gradus praemiorum, juxta diversitatem et exigentiam meritorum. De qua ait Apostolus: Scimus quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis corrumpatur, quod aedificationem habemus ex Deo, domum non manufactam, aeternam in coelis.19 — Vel sic: donec introducam illum in domum matris meae, etc., id est ad particulares Ecclesias, reformando eas per auxilium sponsi: quae sunt domus et congregationes matris meae, id est filiae ortae ex primitiva Ecclesia, quae est mater et genitrix mea, quia prior me tempore, et ex ea gratiam et doctrinam suscepi. Cubicula autem, sunt diversi status et gradus ordinesque credentium. Unde et dicitur in Psalmo: Quae dicitis in cordibus vestris, in cubilibus vestris compungimini.20
Hoc tam sancto sponsae generalis audito proposito, Christus jubet filiabus Jerusalem, ne sponsam a suis avellent amplexibus, dicens: Adjuro vos, filiae Jerusalem, per capreas, cervosque camporum, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, donec ipsa velit. Estque iste versus praecedenti capitulo expositus: quem sponsus ad insinuandum magnitudinem suae caritatis sollicitudinisque ad sponsam, hic repetit.21 Vel ibi protulit versum hunc ad Ecclesiam ex Judaismo conversam, hic ad Ecclesiam ex gentilitate collectam, vel potius ad eandem, quantum ad diversas partes ipsius. Attamen etiam infra repetitur idem.22
Deinde sponsus quasi admirans sponsae decorem, agilitatem ac gracilitatem, subjungit: Quae est ista, quae ascendit per desertum? id est, per solitudinem hujus saeculi, per medium nationis perversae a Deo desertae, per hoc saeculum nequam divina inhabitatione privatum, scandit ad sublimitatem virtutum, ad contemplationis fastigium, ad altitudinem regni coelorum;23 sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhae et thuris et universi pulveris pigmentarii, id est, subtilis, gracilis, ornata, suavis, et in altum se erigens per spiritualem profectum, contemplationem sinceram, fervidumque affectum, instar vaporis per modum virgulae in altum tendentis: qui vapor consurgit ac oritur ex incensione aromaticae confectionis, factae ex myrrha et thure, ceterisque pulveribus arte pigmentarii praeparatis: per myrrham amaram, intelligendo corporis mortificationem, et cruciformem Christi imitationem; per thus, quod in sacrificio Deo offertur, devotionis suavitatem, sine qua corporalis exercitatio parum aut nihil valet, seu bonae famae odorem, et delectationem in actu virtutum, aut certe ferventium orationum fragrantiam, juxta illud in Apocalypsi: Data sunt ei incensa multa de orationibus Sanctorum.24 Porro, per ceteros pulveres aromaticos, intelligendae sunt ceterarum virtutum atque donorum actiones ac delectationes, luce discretionis commixtae ac divini igne amoris succensae. Ex quibus omnibus procedit a mente tam virtuosa exhalatio spiritualis, rectissima prorsus, subtilis, id est pura, dulcis ac fervens ad Deum affectio; cui sponsa assimilatur, quoniam ad hoc tendit totus conatus Ecclesiae, ut affectione hujusmodi impleatur, atque in spiritum transformetur, quatenus ab omni carnalitate et vitiorum grossitie emundata, feratur ad sponsum coelestem libere ac ferventer, assidue ac manenter.
En lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israel. Per lectulum Salomonis, designatur mens sponsae, in qua cum sponsa sponsus quiescit. Hunc ambiunt sexaginta fortes electi ex omni plebe fidelium, id est universi pastores idonei et praedicatores condigni, qui gregem dominicum et lectulum Dei in eo custodiunt, sicut praedictum est. Frequenter autem in Scripturis ponitur numerus determinatus pro indeterminato, sicut in Psalmo: Cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis.25 Horum autem universitas per sexaginta innuitur, quoniam sexaginta sunt sexies decem, seu decies sex. Per denarium vero, adimpletio Decalogi; per senarium, ipsa observantiae hujus insinuatur perfectio.
Omnes tenentes gladios, id est arma virtutum contra aerias potestates et aciem vitiorum. Specialiter vero, teste Apostolo, gladius spiritualis est verbum Dei, quo resecantur peccata, et cordis aperitur duritia.26 Rursus, gladius est rigor justitiae, justa sententia ac ultio debita: juxta quod scribitur in Apocalypsi, De ore ejus procedebat gladius ex utraque parte acutus;27 atque in Psalmo, Gladii ancipites in manibus eorum.28 Praelati ergo et praedicatores gladios tenent, quoniam verba sacrae Scripturae prompte habent in ore, in memoria, in effectu: per quae verba custodiunt lectulum Christi, quoniam praedicando, hortando, comminando, corripiendo, adversarios humanae expellunt salutis, et oves Salvatoris purgant, illuminant, et inflammant, ac coram Deo sollicitas reddunt: quia, ut ait Apostolus, Omnis Scriptura divinitus inspirata, utilis est ad docendum, ad exhortandum, ad corripendum, ad erudiendum in justitia, ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus.29 Hinc Christus de se ipso ait in Isaia: Posuit Dominus os meum quasi gladium acutum.30 Et de ipso increato sermone dicitur ad Hebraeos: Vivus est sermo Dei et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti.31 Et ad bella doctissimi. Hoc plane pertinet ad pastores et praedicatores, et ad universos curam animarum sortitos, ut sint valde exercitati in conversatione virtutum, in praelio spirituali, in modo ac arte resistendi ac praevalendi hostibus animarum: quatenus valeant non solum se ipsos a vitiorum laesionibus praeservare, a tentationum circumventione eruere, in dubiis informare, et de spirituali profectu instruere; sed et subditis suis ac imperitis providere de omnibus istis.
Uniuscujusque ensis super femur suum propter timores nocturnos. Spirituale femur, est vis intellectiva seu intellectus, per fidem et sapientiam informatus: per quem homo generat filios spirituales, instruendo convertendoque proximos, sicut quibusdam scribit Apostolus: In Christo Jesu per Evangelium ego vos genui.32 Super hoc femur habet unusquisque bonus praelatus ac eruditor gladium, id est verbum Dei: quia Scripturae verba habet in intellectu, et ex intellectus discretionem pronuntiat ea; verbaque oris sui sunt effectus et signa intellectualium suorum verborum. Unde et sponsus ait Psalmista: Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime.33 Sic autem unusquisque talium est accinctus, propter timores nocturnos, id est, ad praecavendum sponsae ac lectulo Christi ab inordinatis timoribus, et a terribilibus, quae in tenebris et ignorantibus, adversitatibus et tentationibus vitae praesentis solent occurrere: a quibus omnibus eripitur homo per verbum Dei, quemadmodum scriptum est: Scuto circumdabit te veritas ejus; non timebis a timore nocturno.34 Sponsus quoque in Evangelio: Nolite, inquit, timere eos qui corpus occidunt;35 sed eum timete, qui habet potestatem corpus et animam mittere in gehennam: hoc est, inordinatam propulsate formidinem. Sicque eruditus quicumque fidelis fiducialiter psallit: Dominus illuminatio mea et salus mea: quem timebo?36 Propter quod dixit Michaeas: Quum sedero in tenebris, Dominus lux mea est.37
Praeterea, per sexaginta istos fortissimos et accinctos, intelligi possunt angeli sancti, hominibus pro custodia deputati, juxta illud Psalmistae: Angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis.38 Omnes quippe sunt administratorii spiritus.39 Hi expertissimi peritissimique consistunt ad praeliandum pro suis contra nequissimos spiritus, quos coercent, ne quantum volunt ac possent, impugnent et vexent nos. Illuminant quoque mentes nostras allocutione et instructione interna.
Ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani. Per ferculum, quod dicitur cibus seu solium, designatur tota Ecclesia: in qua moratur ac residet sponsus, et eam quasi manducando incorporat sibi. Igne quoque caritatis consumit in ea quod pravum est, ac privatum amorem, ut cum Apostolo dicere queat: Vivo autem, jam non ego;40 vivit vero in me Christus. Hoc ferculum fecit Christus per se ipsum et suos discipulos, praedicando fidem et gratiam influendo, et eos quos praedestinavit pie vocando41, sicut in Actibus legitur: Crediderunt, quotquot praeordinati erant ad vitam.42 Hinc in Zacharia de Christo praedictum est: Ecce vir, Oriens nomen ejus, et aedificabit templum Domino;43 et erit sacerdos super solio suo. Hoc ferculum construxit artifex summus de lignis Libani, id est ex electis personis: quae sic per gratiarum charismata eminent hominibus ceteris, sicut ligna Libani, hoc est cedrus et cypressus quae in monte Libano oriuntur, ceteris lignis praefulgent, quia secundum Glossam, imputribilis sunt naturae, et boni odoris, fortia, candida, et formosa. Sic electi vitiorum abhorrent putredinem, boni sunt nominis, caritate ac pietate dulcescunt, virtutibus roborantur, donis ornantur, caritate et gratia sunt decori.
Columnas ejus fecit argenteas: id est, sanctos Apostolos et apostolicos viros ac virtuosos praesules et pastores fecit ceteris clariores, et in scientia Scripturarum ac eloquentia praefulgentes: Ego, inquam, dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri44; itemque, Quum venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem.45 De talibus inclytissimis viris scripsit et Paulus: Cephas, Jacobus et Joannes, qui videbantur columnae esse, etc.46 Reclinatorium aureum. Reclinatorium appellatur pars throni superior, super quod caput reclinat se. Aureum ergo reclinatorium, est excellentissima illa persona Ecclesiae, auro sapientiae ac caritatis praecunctis ornata, incomparabilis virgo Maria: in qua Rex omnipotens habitare, incarnari, quiescere praeelegerit, altitudinem suae deitatis quasi reclinans in ea. Aureum quoque reclinatorium, sunt personae eminentes contemplativae ac fervidae, ut anachoretae, in quibus Dominus majestatis praecipue conquiescere perhibetur. Apostolis tamen nec in hac perfectione quisquam praefertur. Ascensum purpureum. Ascensus iste tam pulcher, est ordinata virtutum connexio, in quibus ab inferioribus ad sublimiora oportet paulatim ascendere. Rursus iste ascensus, est coaptatio trium statuum, utpote status incipientium, status proficientium, et status perfectorum, per quos oportet gradatim et ordinate ascendere; seu distinctio triplicis viae, videlicet purgativae, illuminativae et perfectivae; vel cohabitudo virtutum moralium, intellectualium, et theologicarum. Est quoque ascensus Ecclesiae purpureus, quia per sanguinis effusionem pro fide aut aequitate ad regnum coeleste a praesentis exilio feliciter atque celerrime scanditur.
Media caritate constravit. Media ferculi hujus, puta Ecclesiae, sunt praecepta, per quae a via ad patriam pervenitur; et ecclesiastica sacramenta, quae ad hujus itineris expeditionem valde cooperantur: in quorum primo, id est Baptismo, omnia relaxantur peccata, quantum ad culpam et poenam; in Confessione autem, ad minus quoad culpae remissionem: quorum etiam sacramentorum dignissimum, quod Eucharistia nominatur, alio nomine viaticum nuncupatur, quia de via ad coelestem elevat paradisum. Media quoque sunt evangelica Christi consilia, gratia, virtutes, ac merita: medium equidem dicitur, quod inter duo extrema locatur. Omnia media ista, sunt caritate constrata, complanata et informata: quoniam absque caritate nil prosunt, et ad caritatis plenitudinem omnia ordinantur47, atque per eam facilius adimplentur, quae sine ea essent utique dura ac gravia ad implendum.48 Ideo omnibus his Dominus et Salvator caritatem superfudit et conjungi praecepit, mandans ex caritate omnia fieri, et universas ecclesiasticas personas in caritate uniri, unumque effici: In hoc, inquam, cognoscent omnes, quia discipuli mei estis, si caritatem habueritis ad invicem49; et item: Pater, quos dedisti mihi, volo ut sint unum, sicut et nos unum sumus.50
Sic ergo caritate constrata sunt propter filias Jerusalem, id est ad salutem animarum fidelium, quae sunt filiae militantis Ecclesiae, quae ubertim Jerusalem nuncupatur. Propter has filias, ad subveniendum eisdem, media sunt caritate constrata: quatenus filiae istae per caritatem accensae, prompte obediant, ac perseverare in unitate Ecclesiae delectentur, atque in communione mystici corporis Christi sponsi sui permaneant ac ditentur, quoniam omnes in caritate exsistentes, sibi invicem suffragantur, et merita sua communicant atque participant, juxta illud: Particeps ego sum omnium timentium te.51
Sed quoniam Unigenitus Dei fecit haec per assumptam humanitatem, recte subinfertur monitio, ut incarnationis ejus pensemus mysteria, et assumptae humanitatis glorificationem intueamur. Egredimini, id est, mentes vestras levate ad considerandum sequentia; exite de lacu miseriae, de consuetudine prava, de negligentia ac torpore, de terrenis ad superna, de intellectus obtenebratione, distractione, imaginationeque foeda, vana ac stolida;52 et videte oculo fidei, o filiae Sion, id est, o animae speculativae, seu ad speculandum divina creatae, regem Salomonem, id est Christum verum Pacificum, reconciliatorem perfectum, in diademate, quo coronavit eum mater sua in assumpta humanitate, quam ex Virgine gloriosa ac benedicta assumpsit, pulcherrime cunctis divinis charismatibus in extremo termino excellentiae decoratam. Qua humanitate Verbum aeternum, quasi diademate coronatur: quoniam quamvis in sua deitate perfectum sit, nulliusque indigens; tamen in sua humanitate et incarnatione innarrabiliter ac praeclarissime relucet ac declaratur infinita pietas, dignatio, caritas, munificentia ejus ad genus humanum, et ipsum Verbum aeternum, per suam incarnationem et assumptam humanitatem, nos coronavit, ac nostram naturam maxime honoravit. Sic autem mater sponsi istius coronavit filium suum in die desponsationis illius, id est in hora incarnationis, quando Filius Dei desponsavit sibi Ecclesiam, et Virginem matrem fecit suam sponsam singularem, ac cum assumpta natura nuptias celebravit ac iniit personales: quod totum jucundissime fecit ex caritate plenissima, exsultans ut gigas ad currendam viam, et ad peragendum nostrae salutis mysteria.53 Ideo subditur: et in die laetitiae cordis ejus: quia de recuperatione honoris Patris aeterni, ac salvatione generis humani summe gaudebat.
Insuper potest et ita exponi: Videte regem Salomonem in diademate, quo coronavit eum mater sua, id est Christum in glorificatione suae humanitatis: qua glorificatione accidentalique praemio, quod sua passione promeruit, tanquam diademate coronatur, sicut in Psalmo habetur: Posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso.54 Et Apostolus protestatur: Videmus Iesum propter passionem mortis, gloria et honore coronatum55; et denuo, Propter quod et Deus exaltavit illum, et dedit illi nomen quod est super omne nomen.56 Propter quod in Apocalypsi asserunt Sancti: Dignus est Agnus, qui occisus est, accipere virtutem et divinitatem, et sapientiam et honorem et gloriam.57 Hinc passione instante, deprecatus est Patrem: Pater, venit hora, clarifica Filium tuum.58 Denique hoc diademate coronavit Christum mater sua, id est Judaea seu Synagoga, de qua secundum carnem est ortus, quia crucifixit eumdem: quam crucifixionem ipse Christus ex summa caritate, obedientia, pietate, et patientia libentissime sustinendo, promeruit taliter coronari a Deo Patre. In die desponsationis suae, id est in sua resurrectione et gloriosa ascensione ad dextram Patris: in qua die desponsavit sibi Ecclesiam excellentiori modo quam ante, conferendo ei ex tunc affluentissima gratiae dona. Imo et tunc dicitur sibi etiam triumphantem desponsasse Ecclesiam, laetificando eam speciali recentique modo de sua corporali praesentia ac triumpho, et praeda quam secum tulit in ascendendo, quoniam secum deduxit animas Sanctorum, quas eduxit de limbo. Sicque dies illa fuit dies laetitiae cordis sui, quam deinceps nunquam amittit.
Itaque, o fideles animae, hoc modo considerate Regem et sponsum vestrum, qui tanta propter vos toleravit, tamque gloriosissime triumphavit: quatenus ejus exemplo patientiam addiscatis, atque in omni afflictione, injuria, persecutione maneatis immobiles ac tranquilli, ut sic vestro conformemini sponso, et paulo post glorificemini ab eodem. Omnes namque qui pie vivere volunt in ipso, hac via oportet incedere59; nec dignus est glorificari, qui respuit compati.
Articulus X: EXPOSITIO EJUSDEM CAPITULI TERTII, DE CHRISTO ET SPONSA PARTICULARI
IN lectulo meo per noctes quaesivi quem diligit anima mea. Immaterialis et incorporeae animae, ad supergloriosae adorandaeque Trinitatis imaginem conditae, lectulus utique simplex et immaterialis est1: utpote tranquillitas cordis, quando affectionibus reformatis ac simplificatis in Deo, passionum cessat inquietudo et vitiorum tumultus, ipsis quoque tentationibus cito facilius resistitur. Anima ergo sic tranquillata, sine delectatione diu esse non valens, nec tamen in vanitatibus atque insaniis falsis consolationem admittere volens2, magis vero cupiens adimplere quod scriptum est, Gaudete in Domino semper3; et rursus, Qui gloriatur, in Domino glorietur4: protestatur et ait: In lectulo meo, id est in quiete et confidentia conscientiae meae, per noctes, id est in subtractionibus illuminationum, consolationum, dulciumque praesentiarum sponsi ac Domini mei, et in ariditate ac contritionibus cordis mei, quaesivi speciosum forma prae filiis hominum, quem diligit anima mea5, id est vis animalis seu ego ipsa, quae mea sum, quia post Deum specialiter amo me. Interdum etenim anima amorosa dispensative relinquitur sibimet ipsi, et consueta alacritate, laetitia, fervore, meditationumque subtilitate privatur, et quamdam insipiditatem, ariditatem, ac moerorem illabitur: ita quod coelum sibi aeneum esse videtur, terraque ferrea, et se esse relictam veretur; atque ex consideratione propriae imperfectionis, fragilitatis, ac defectuositatis, grandem incurrit tristitiam. In hujusmodi igitur noctibus restat, ut quaerat dilectum in lectulo suo: ita ut ab exterioribus occupationibus et curis se abstrahat, et se pro posse recolligat, miserationesque Domini pensans, dicat: O Domine gratiosissime, sponse super omnia praedilecte, in me non est fortitudo emergendi a calamitatum istarum abysso; sed quum ignorem quid agere debeam, hoc solum residui habeo, ut dirigam oculos ad te.6
Quaesivi illum, ad obtinendum ab eo bona praefatis malis contraria. Quaesivi illum, et non inveni ita celeriter atque suaviter, ut optavi. Sic et sanctus Job loquitur Deo: Clamo ad te, et non exaudis me;7 sto, et non respicis me; mutatus es mihi in crudelem. Hinc Psalmista loquitur Deo: Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem?8 usquequo avertis faciem tuam a me? Sed non est cessandum ab ista inquisitione salubri, quum scriptum sit: Quaerite Dominum, et confirmamini; quaerite faciem ejus semper.9 Certumque est, quod quaerens non frustrabitur suae quaesitionis effectum et fructum, quantum est ex parte benignissimi Dei; verumtamen ex parte quaerentis, posset impedimentum accidere: ideo spei sit quidam timor admixtus. Hinc etenim scriptum est: Quis scit, si convertatur et ignoscat Deus, et relinquat post se benedictionem?10 Unde et rex Ninive loquitur: Quis scit, si convertatur et ignoscat Deus, et revertatur a furore irae suae, et non peribimus?11 Idcirco subjungitur:
Surgam, et circuibo civitatem, id est quamcumque congregationem fidelium, seu universalem Ecclesiam. Per vicos et plateas quaeram quem diligit anima mea: id est, in hominibus activis et contemplativis, in majoribus et minoribus Dei servis quaeram dilectum, quaerendo aedificationem et instructionem ab ipsis, ac modum pertingendi ad gratiam Dei desideratam. Hoc est a singulis devotorum aliquid virtutis haurire, et instar prudentissimae apis ex aliorum floribus mellificare, id est unumquemque sequi in bono virtutis, quo ipse magis abundat. Econtrario quidam perversi proximorum mala observant, recogitant, imitantur, et ex eis suas excusant iniquitates, sequentes quasdam aviculas, quae ex stercoribus sibi praeparant nidos. Quaesivi illum, et non inveni. Nam sicut piissima mater interdum abscondit se suo infanti, ut ille eam cum ploratu et majori quaerat affectu, atque ad ipsam recurrere assuescat; sic sponsus aliquando sponsae se subtrahit, ut illa gemendo, plorando, quaerendo, affectando mereatur paulo post exuberantius invenire. Itaque, quod in tali casu sponsus non invenitur, dissimulatio est, non ira: attamen sponsa inde affligitur ac turbatur, juxta illud in Psalmo, Avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus.12
Invenerunt me vigiles qui custodiunt civitatem. Vigiles isti, sunt omnes in caritate et diligentia fervidi, fraternae salutis zelo accensi, qui pro communi bono Ecclesiae sunt solliciti, qui animae tam anxie ac salubriter suspiranti, ac dilectum quaerenti, condolent, subvenireque conantur. Num quem diligit anima mea, vidistis? id est, si scitis ubi et qualiter inveniat, mihi insinuate. Angeli autem visitant assidue animas sibi commissas, et intus eas affantur, quos animae rogant pro directione et ope continua. Nec dubitant animae virtuosae, quin angeli sancti videant Deum per speciem, et sancti viri per fidem et sapientiae donum; sed ex vehementia sui fervoris sic loquitur, velut si quis exeuntem de camera regis, interroget, an viderit regem. Paululum quum pertransissem eos, inveni quem diligit anima mea. Non enim potui subsistere, gradumque figere in aliquo citra dilectum, qui creavit me propter se: ideo inquietum est cor meum, nisi ei jungatur. Ideo videns ipse perseverantiam meam, et afflictionem atque inquietudinem bonam, ex sui amoris fervore prodeuntes, misertus est mei, et ostendit se mihi: quem licet aliquo modo invenerim in praefatis vigilibus atque custodibus, non tamen tam plene, ut quietarer, et sicut optavi; sed ipsis quoque auxiliantibus et orantibus pro me, cupitam gratiae affluentiam sum sortita.
Tenui eum, quoniam ipse est Dominus Deus salutis meae13, creator et salvator meus, qui universis ac singulis infinite est praeferendus. Nec dimittam, imo omni maligno spiritui, omni tentationi et appetitioni ab ipso retrahere me volenti, in aeternum resistam, nec a Deo ac sponso meo recedam: juxta illud Psalmi, Ego autem dixi in abundantia mea, Non movebor in aeternum.14 Cum tali proposito ac desiderio Deum quaerere et inventum tenere debemus, juxta illud quod scriptum est: In omni corde suo et in tota anima sua quaesierunt Dominum, et invenerunt.15 Nempe, qui sic quaerunt, invenire merentur. Non enim tam incomparabile bonum cum desidia est quaerendum; et magnam Omnipotenti infert injuriam, qui tepide et cum torpore cupit ei placere. Ideo Moyses asserit: Quumque quaesieris Dominum Deum tuum, invenies eum;16 si tamen toto corde et tota tribulatione animae tuae quaesieris eum. Verumtamen in tali ac tanto proposito cavendum, ne de suis viribus quis praesumat, sed speret pure in Domino, et innitatur super Deum suum.17 Itaque, Non dimittam illum, donec introducam illum in domum matris meae, et in cubiculum genitricis meae. Mater nostra, uno modo est gratia Dei ac sapientia, per quam regeneramur in Domino. Cujus gratiae seu sapientiae domus, est mens seu animae intellectus; cubiculum vero potest dici ipsa synderesis, quae semper remurmurat malo, atque ad bonum inclinat. In hanc domum ac thalamum debet sponsa introducere sponsum, quia non debet quiescere nec cessare ab inquisitione ac prece, quousque per gratiam gratum facientem sapientiamque infusam praecipuam, sponsus mentem suam atque synderesim firmiter inhabitare ac possidere omnino dignetur.
Quae est ista, quae ascendit per desertum, sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhae et thuris et universi pulveris pigmentarii? Ecce anima virtuosa, Christi sponsa, quae paulo ante desolata ac arida, per vicus et plateas, quasi mulier prae amore viri dilecti amissi insaniens, quaesivit dilectum: nunc desideratam gratiam alacritatis, illuminationis, inflammationis adepta, non videtur jam ita discurrens; sed tam radiose ascendit, ut paranymphi sodalesque sponsi super hoc admirentur, dicentes: Quae est ista, quae ascendit ad verticem caritatis, ad lucem contemplationis, ad plenitudinem coelestis felicitatis? per desertum, id est in carne ista mortali, in qua (secundum Apostolum) non habitat bonum;18 vel, Per desertum, id est inter passionem et opera partis sensitivae ac vegetativae, quas subjicit sibi. Per desertum etiam designatur vallis haec lacrimarum. Iterum per desertum significatur religio a mundi voluptatibus, inquietudinibus, vanitatibusque remota. Sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhae et thuris, etc., id est linealiter juste, tanquam ab omni privato commodo, et improbo sui amore purgata ac aliena, esuriens sitiensque semper justitiam19, nec aliud cupiens nisi Deum et ejus amorem, honorem et gloriam, et nihil sui in se, tanquam plenarie abnegans et mortificans semetipsam: quae etiam elevatio, eunctarum sibi invicem connexarum actibus delectationibusque virtuum ornatur. Felix anima, quae sic jugiter cor sursum habet ad Dominum, quaerens et sapiens quae sursum sunt, non quae super terram.20
En lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israel. Lectulus Salomonis, est anima virtuosa, seu mens et tranquillitas ejus. Nam et anima justis, sedes est sapientiae.21 Hunc lectulum ambit non solum angelus unus unicuique ad custodiam specialiter deputatus; sed et multi valde, aut etiam millia multa, praesertim tempore opportuno, prout quarto Regum patet de Eliseo, in cujus circuitu apparuerunt agmina angelorum.22 Similiter omnes electi in vita hac pro se invicem sollicitantur, et mutuo se confortant, ambiunt ac tuentur desiderando, orando, hortando. Ad quod monens Apostolus, Alter, inquit, alterius onera portate;23 et ipsemet Christus, In hoc, inquiens, cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem.24 Hinc denuo loquitur Apostolus: Per caritatem servite invicem.25 Et Jacobus ait: Orate pro invicem, ut salvemini. Etenim totus populus christianus, est quasi unus exercitus Dei.26 In exercitu autem unus constipatur, ambitur, munitur, juvatur ab aliis. Ex fortissimis Israel, quia sunt ceteris Deum per fidem cognoscentibus fortiores: qui juxta expositionem praehabitam in praecedenti articulo, sunt ad bella doctissimi, gladiis accincti.
Ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani. Ferculum, seu habitaculum istud, est quaelibet anima contemplativa, seu virtutum structura facta in anima: quae structura constat ex lignis Libani, id est ex virtutibus pretiosis, redolentibus et excelsis. Columnas ejus fecit argenteas. Possunt per columnas intelligi quatuor virtutes cardinales, aedificium spirituale in anima fortiter sustentantes, videlicet justitia, prudentia, fortitudo, et temperantia. Justitia namque est praeclarissima virtus, et non est Lucifer nec Hesperus ita admirabilis ac praeclarus. Prudentia quoque non solum est virtus, sed et virtutum auriga, actuum moderatrix, splendor ac radius totius bonae conversationis: per quam rationabile fit obsequium nostrum27, et omnia decenter ac secundum ordinem fiunt in nobis28, utpote congruo loco, suoque tempore, et recta intentione. Porro fortitudo est inclyta virtus, aggrediens viriliter ardua, nec timore mortis recedens a bonis, ac pro communi bono strenue certans. Temperantia vero, bestialium vitiorum ac voluptatum est refrenatrix, incipiens hominem facere spirituale, et praecipue ipsum nobilitans ac decorans, dum a carnalibus vitiis (in quibus est maxima turpitudine) eum restringit, sicque ad actus intellectivae partis eum aptificat. Reclinatorium aureum, id est theologicarum virtutum connexionem ac ornamentum: quae virtutes sunt ceteris digniores, et per eas potissime sponsus requiescit in anima, quoniam hae virtutes circa Deum tanquam circa proprium objectum immediate et directe versantur. Ascensum purpureum, id est ordinationem seu gradus septem donorum Spiritus Sancti, in quibus ordo dignitatis perpenditur, et ab inferioribus ad superiora ascenditur. Media caritate constravit. Media seu pavementum structurae istius, sunt virtutes morales et actus earum: quas Dominus jussit caritate perfici ac formari, prout praecedenti articulo magis constat expositum. Quidam per media, intelligunt opera indifferentia: quae scilicet in se non includunt rationem virtutis aut vitii, seu meriti sive demeriti; quae tamen, si fiant ex caritate, virtuosa meritoriaque redduntur.
Egredimini et videte, filiae Sion, regem Salomonem. Istud juxta praeinductam praecedentis articuli expositionem, dirigi potest ad quamlibet animam Christi sponsam.
Articulus XI: EXPLANATIO EJUSDEM CAPITULI TERTII, DE CHRISTO ET SPONSA SINGULARI
IN lectulo meo per noctes quaesivi quem diligit anima mea. Sponsus coelestis non solum quaeritur ab eis, qui caritatem et gratiam ejus nondum habent, sed ab his quoque, qui ipsum jam habent per caritatem et gratiam. Ideo scriptum est: Quaerite faciem ejus semper.1 Imo ab habentibus eum quaeritur multo perfectius, affectuosius et fructuosius, quam a non habentibus. Itaque habitus quaeritur, ut plenius habeatur, et gratiosius adsit, ac per gratiae incrementa assidue quasi de novo adveniat, sicque tandem gloriosius possideatur in patria. Quum igitur sacratissima ac suavissima Virgo, quamvis maxime confirmata in gratia, tamen viatrix fuit et incomparabili ardens dilectione, excellentissime quoque fuit proficiens omni die in universis charismatibus Spiritus Sancti (nec enim unigenitus et liberalissimus atque piissimus Filius ejus, tot guttas virginei lactis ex deificatis suae dilectissimae Matris uberibus suxit, quot illustrationibus et sacris ardoribus, recentissimis quoque visitationibus et praeclaris profectibus electissimam ejus animam adimplevit): certum est, quod ipsa divinissima et spiritualissima Virgo, in lectulo suo non solum spirituali, videlicet tranquillissima sui pectoris pace, sed etiam corporali, dilectum suum prae ceteris cunctis ineffabiliter ardentius, frequentius, stabilius, fructuosiusque quaesierit, intentissime deprecando, praecordialius desiderando, sublimius contemplando, copiosius obtinendo.
Ad litteram demum, tempus nocturnum specialiter aptum est ad exercitia talia. Conformiter debemus et nos juxta nostrae modulum parvitatis quaerere dilectum etiam in lectulo corporali: ita, ut cum praeexaminatione et purgatione conscientiae, pergamus ad lectum, et in meditatione devota seu orando obdormiamus; atque quam cito evigilaverimus, levemus cor nostrum ad Dominum, orando, meditando, laudando eumdem, sicque implendo quod admonet Jeremias: Consurge, lauda in nocte in principio vigiliarum, et effunde sicut aquam cor tuum ante conspectum Domini Dei tui.2
Quaesivi illum, et non inveni. Hoc superficialiter potest exponi de triduo, in quo sanctissima Domina quaesivit dilectum, quum ille duodecim existens annorum, mansisset ea ignorante in urbe Jerusalem et in templo: in quo post triduum reperit eum.3 Quumque primo percepisset absentiam tam dilectissimi Filii, moestissima facta, dicere potuit: Surgam mane de lecto, et circuibo civitatem Jerusalem; per vicos et plateas ejus quaeram dilectum, praesertim inter cognatos et notos. Invenierunt me vigiles: quod ad litteram accidere potuit. Paululum quum pertransissem eos, inveni dilectum in templo in medio doctorum, interrogantem illos et audientem. Tenui eum, dicens: Fili, quid fecisti nobis sic? Ecce ego et pater tuus dolentes quaerebamus te.4 Nec dimittam. Tunc quippe ardentissima mente amplexata fuit, et pectori suo purissimo adstrinxit amantissimum Puerum, plorans prae gaudio. Tamen, ut super Lucam loquitur Origenes, non ideo solum Filium suum tam dolorose quaesivit, quod putaverit eum errasse aut perditum esse, quum sciret eum esse verum Deum et hominem, cui nihil fortuitum aut improvisum posset accidere; sed potius verebatur, ne forsan demigrasset ad alia aut ad coelos redisset, iterum, quum sibi placuisset, descensurus. Sicut et aliquis studiosus quaerit in Scripturis sanctis in difficilibus locis sensum earum cum quodam tormento, non quod putet errare Scripturas; sed quia quod continent nescit, nec invenire faciliter potest: propter quod dolens et anxius investigat, quod invenire non valet. Donec introducam illum in domum matris meae (fortassis beatae Annae) in qua habito; vel in templum aut synagogam, hoc est, quousque alia vice personaliter secum intrem materiale templum aut synagogam manufactam, et exeam, ne sic manum meam elapsus, remaneat me non sciente.
Potest quoque inquisitio ista dilecti, referri ad tempus dominicae passionis: in quo quum venerandissima Mater novisset Filium suum esse jam captum, cum fidelissima Maria Magdalene currebat per urbem Jerusalem, quousque percepit quod esset in domo pontificis; et quum mane educeretur ad praesidem, occurrit Filio suo: quem tenere, nec dimittere concupivit, imo et mori cum ipso, quousque anima sua, simul cum anima Filii pergeret ad sanctos in limbo.
Praeterea spiritualius loquendo, Deifera sponsa haec Filium suum quaesivit in lectulo suo corporali ac spirituali, non sibi ipsi dumtaxat, sed et populo Judaeorum, ac omnibus, pro quorum salute fuit sollicita et assidue preces fudit, ut eis gratiam conversionis, reformationis, ac consolationis internae acquireret; nec tamen pro omnibus illis exaudiebatur ad votum, propter illorum nimiam perversitatem. Quumque esset humillima, non tamen de meritis suis praesumpsit. Imo sanctorum Patriarcharum ac Prophetarum virtutes ac merita animo perlustravit, et per ea petiit aliquando exaudiri: sicque per vicos et plateas quaesivit dilectum: quem illis transmigratis invenit, quoniam meritis suis potius quam illorum, exaudiebatur pro plurimis. Ideo ait: Paululum quum pertransissem illos, inveni quem diligit anima mea. Tenui eum, nec dimittam, id est, non cessabo ab invocatione ipsius, donec introducam illum in domum matris meae, et in cubiculum genitricis meae, id est in animas congregationum, pro quibus oro, quatenus ipse eas inhabitare et reformare dignetur: quae congregationes, sunt quaedam particulares domus ac filiae totius Synagogae, cujus et ego filia sum.
Quae est ista, quae ascendit per desertum, sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhae et thuris et universi pulveris pigmentarii? De ascensu quotidiani profectus in omni virtute, sanctitate ac deiformi perfectione honorabilissimae Virginis, omnes cives triumphantis ac militantis Ecclesiae rite eundem profectum pensantes, non immerito mirabantur vehementissime. Inaestimabiliter enim profecit singulis horis, quum haberet purissimum corpus animae suae omnino promptissime subditum atque obtemperans, fomitemque prorsus extinctum, ac diligentiam animi summam ac indefessam, caritatem quoque aestuantissimam, stans indesinenter sub contactu Solis justitiae, qui radios sapientiae, flumina gratiae, caritatis ardores assidue ac abundantissime influxit in eam. Sed et superdulcissimus Spiritus Sanctus Matrem ejus a quo ipse vere aeternaliterque procedit, continuo incitavit, movit, accendit ad incrementa profectuum. Quid vero Pater aeternus comparentali suae non largiretur? Non dubium quin secretissime, frequentissime, exuberantissime inundavit eam. Ipsa quoque optime fertur ascendisse ut virgula fumi, quoniam ejus profectui non fuit admixta aliqua curvitas culpae, nec negligentia ulla; sed linealiter prorsus rectissime progrediebatur in omni bono, similis vapore resoluta ex incensatione thymiamatis optimi, ex omni aromatica specie confecti: quia in profundo praetacto Virginis excellentissimae, concurrebant plurimarum actus et ordinatissimae contemperationes virtutum, suavissime redolentes apud Altissimum. Ascendit autem per desertum, per vallem hanc calamitatum ac fletuum, per terram peregrinationis praesentis, per Synagogam a Deo relictam.
Insuper, ascensum ejus in sublimitate et profectu contemplationis nullus valet satis mirari: quam profundissime contemplabatur altitudinem imperscrutabilis consilii superbeatissimae Trinitatis, super modo salvationis generis humani per incarnationem ac cetera mysteria Verbi aeterni ex ea veraciter humanati. Quemadmodum enim amabilissimae Virgini singulariter datum est, ut humanae salutis mysteria ex ea et per eam efficerentur; sic eminenter datum est ei, ut ab ea profundius contemplarentur. Postremo, quantum quotidie creverit in dilectione sincerissima Filii sui, imo totius superessentialis incircumscriptibilis Trinitatis, quis posset concipere? quia quum fuerit ab omni sensuali affectione et inordinato amore mundissime aliena, atque in habitu caritatis perfectissima, maxime fuit disposita ad eminentissima caritatis augmenta: quia ex habitu caritatis processit in ferventissimos actus divini amoris; et quo actus illi erant ferventiores, eo majus sortiebantur sanctae caritatis augmentum.
Specialiter etiam possunt ista exponi de ascensu Virginis illustrissimae ac regalis in sua assumptione in coelos, quando velocissime ac splendidissime ascendit super universos angelicorum spirituum choros usque ad dexteram sponsi, et positus vel potius exhibitus est thronus Matri Regis universorum.
En lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israel. Nulli purae creaturae tam eminenter ac vere competit esse lectulum, id est humilem lectum Salomonis seu Christi, ut glorificandissimae Virgini: in qua summus ille Pacificus elegit concipi, incarnari, ac habitare in medio uteri ejus; spiritualiter quoque gratiosissime in mente ipsius. Hanc igitur electissimam omnium creaturarum, statim ut in utero matris suae concepta est, Deus Trinitas angelis sanctis custodiendam commisit, eamque frequenter vallavit et honoravit multitudo coelestis militiae, non tam ob indigentiam quam ob reverentiam ejus. Sed et gloriosi Apostoli ac ceteri utriusque sexus sancti primitivae Ecclesiae, ad eam multoties cum ingenti reverentia confluxerunt.
Ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani. Praeclarissima Virgo aptissime dicitur ferculum, id est thronus aut solium Salomonis, id est Salvatoris, in quo fuit Deus mundum reconcilians sibi: quoniam ipsa non solum portavit Unigenitum Dei in sua mente per fidem5, caritatem, ac jugem memoriam, venerationemque praecipuam, juxta illud Apostoli, Habitare Christum per fidem in cordibus vestris6; sed etiam in suo inviolatissimo utero tulit eum, ex se hominem factum. Hoc ferculum ipsemet Christus, secundum quod Deus, fecit, corpus benignissimae Virginis per causas secundas formando, cujus et materiam in exordio produxit ex nihilo, animam quoque felicissimam ejus per se immediate creando. Spiritualiter etiam fecit hoc ferculum, sanctificando ac decorando illud per gratiam copiosam, juxta quod scriptum est: Sanctificavit tabernaculum suum Altissimus.7 Fecit autem illud ex lignis Libani: quia corpus immaculatissimae Virginis constat ex membris sanctis et incorruptis, quibus Christus communicavit quod de ipso fuit praedictum: Nec dabis Sanctum tuum videre corruptionem.8 Porro animam Virginis benedictae sanctificavit ex perfectis, invictis, excelsis, dulcissimisque virtutibus.
Columnas fecit argenteas. Unde in Proverbiis scribitur: Sapientia aedificavit sibi domum, excidit columnas septem. Per quas septem dona Spiritus Sancti accipiuntur, quae fulciunt et sustentant animam eis ornatam.9 Dona namque in adjutorium dantur virtutum, et eas expedire dicuntur, id est promptas facere ad agendum: in adjutorium, inquam, theologicarum virtutum, prout primo Moralium docet Gregorius; et ex respectu illarum virtutum dicuntur argentea, quia inferiora ac nitida. Reclinatorium aureum, id est ardentissimam caritatem, per quam pudicissima Virgo proxime disponebatur ad conceptionem Verbi aeterni. Per fidem tamen fundamentaliter disponebatur ad hoc. Propter quod dixit Elisabeth: Beata quae credidisti, etc.10 Per humilitatem quoque de propinquo et per modum congruitatis: quia non decuit summum nisi ab humillima concipi, quatenus pietas ac gratia Dei recognoscerentur in omnibus. Ideo ipsa dixit: Quia respexit humilitatem ancillae suae.11 Caritas vero praefervida, qua Dei honorem et proximorum aestuantissime concupivit salvationem, maxime Deo eam univit, dignificavit, ac placentissimam fecit. In caritate igitur beatissimae Dominae Deus quievit, resedit, ac ferebatur. Qui enim manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo;12 et qui diligit Deum, unus spiritus est cum eo.13 Caritas quoque adstringit, amplexatur, et alligat sibi dilectum.
Ascensum purpureum. Posuit enim ascensiones in corde suo in valle hac lacrimarum14, hoc est ordinatum ac successivum profectum ab imo humilitatis usque ad apicem caritatis. Denique ascensus purpureus fuit dolorosa compassio, qua affectuosissima ac benignissima Mater Filio suo paulatim tanto intentius condolebat, quanto passio ejus magis appropinquavit: ita quod ipso die Parasceves propter vehementissimum suae compassionis dolorem, plus quam martyr effecta est. Fuitque dolor talis, consolationibus ejus frequenter admixtus. Quemadmodum enim dulcissime mirabiliterque gaudebat, infantem puerum Jesum vultu placido conspectando, virgineis brachiis deferendo, amplectendo, rosea facie osculando, sacris uberibus nutriendo: sic plane recolendo quod a Simeone audierat, Tuam ipsius animam pertransibit gladius15; imo quod a Gabriele sancto perceperat dictum esse ad Joseph de puero, Ipse salvum faciet populum suum a peccatis eorum16; quod item ex Prophetis et Psalmis noverat prophetatum de amantissimo Filio suo, Foderunt manus meas et pedes meos17, ac multa similia: vehementissime condolebat, et concutiebantur omnia viscera ejus materna super innocentissimo Filio suo, ita ut cum David dicere videretur: O Jesu fili mi, fili mi Jesu! quis mihi det, ut ego moriar pro te?18
Media caritate constravit: id est, quidquid sacratissima Virgo in se habuit, gessit aut pertulit, sponsus ac Filius ejus plenissimo amore Dei et proximorum ornavit: ita quod praefatus piissimae Matris dolor, sicut ex naturali amore ac materno affectu, quo afficiebatur ad Filium suum, praecipue profluxisse videtur; sic ex infusa caritate, qua divinae majestatis honorationem ac mundi redemptionem praecordialissime affectavit, dolor ille mitigabatur, et de fructu passionis Filii sui ingessit ei consolationem non parvam.
Consequenter sapientissima Virgo fructum incarnationis, passionisque Filii sui ardentissime cupiens fructificare in omnibus, adhortatur: Egredimini et videte, o filiae Sion, regem Salomonem in diademate, quo coronavit eum mater sua, id est in assumpta humanitate praeclarissime decorata, regia, sacerdotali, et judiciaria potestate magnifice sublimata, quam assumpsit ex me; atque in glorificatione humanitatis ejusdem: quam glorificationem a me matre sua accepit, in quantum fui occasio, medium ac subjectum ex quo suae incarnationis, et ministratrix substantiae suae humanationis, per quam, exaltationem et glorificationem corporis sui accidentaleque praemium meruit et accepit. Exinanivit enim se, formam servi accipiens19; et humiliavit semetipsum, factus obediens Patri usque ad mortem crucis: propter quod Deus exaltavit illum, et dedit illi nomen quod est super omne nomen. Haec ergo, o filiae Sion, id est, devotae animae, considerate, ut gratae sitis Salvatori, ejusque humilitatem sectando, mereamini glorificationis ipsius participes fieri. Cetera ex praeinductis expositionibus patent.