De Fide ad Petrum

Saint Fulgentius of Ruspe

De Fide ad Petrum

Saint Fulgentius of Ruspe (462–533)

First published 1861

De Fide ad Petrum (also known as De Regula Verae Fidei) by St. Fulgentius of Ruspe (Fulgentius Ruspensis), a concise and precise manual of the Catholic faith originally written for a lay pilgrim journeying to Jerusalem


Prologus

S. Fulgentii Episcopi Ruspensis in librum De Fide, seu de Regula Verae Fidei, ad Petrum

1. Epistolam, fili Petre, tuae caritatis accepi, in qua te significasti velle Hierosolymam pergere, et poposcisti te litteris nostris instrui quam debeas in illis partibus verae fidei regulam tenere, ut nullus tibi possit sensus haereticae subrepere falsitatis. Gaudeo quidem quod pro fide vera sine ullo perfidiae vitio custodienda sollicitudinem geris, sine qua nulla potest prodesse, imo nec esse, conversio. Apostolica quippe dicit auctoritas quia sine fide impossibile est placere Deo (Hebr. XI, 6). Fides est namque bonorum omnium fundamentum. Fides est humanae salutis initium. Sine hac nemo ad filiorum Dei numerum potest pertinere: quia sine ipsa nec in hoc saeculo quisquam iustificationis consequitur gratiam, nec in futuro vitam possidebit aeternam; et si quis hic non ambulaverit per fidem, non perveniet ad speciem. Sine fide omnis labor hominis vacuus est. Tale quippe est, ut sine vera fide quisque velit Deo per contemptum saeculi placere; quale si quisquam (al. quispiam) tendens ad patriam, in qua se scit beate esse victurum, relinquat itineris rectitudinem, et improvidus sectetur errorem, quo non ad beatam civitatem perveniat, sed in praecipitium cadat; ubi non gaudium perveniente detur, sed cadenti interitus inferatur.

2. Verumtamen ut de fide sufficiens sermo prometur, nec temporis suffragatur spatium, quia celeriter nostrum cupis habere responsum, et tam magnum est huius disputationis opus, ut magnis vix possit impleri sermonibus. Neque enim poposcisti sic te debere de fide instrui, ut unam quamlibet haeresim designares, contra quam specialiter nostrae disputationis vigilaret intentio: sed cum indefinite definitionem fidei petis, eamque cupis etiam sub brevitate concludi, vides procul dubio quam sit nobis impossibile ut rem tantam in brevi plene comprehendamus, cui sufficientes esse non possumus, etiamsi tantum spatium temporis et tale nobis esset ingenium, et multa volumina de hoc quod a nobis expetis facere valeremus (al. valeamus). Sed quia Deus prope est omnibus invocantibus eum in veritate (Psal. CXLIV, 18), qui verbum consummans et brevians fecit super terram (Rom. IX, 28), spero quia, sicut tibi dedit huius fidei sanctam sollicitudinem, sic etiam mihi, ut tuo tam bono tamque laudabili serviam desiderio, sufficientem tribuet facultatem: ut etsi non potuero (al. potero) cuncta dicere, ex quibus omnis error haereticus possit agnosci, et agnitus vel convinci valeat vel vitari, tamen in nomine atque adiutorio sanctae Trinitatis, quae unus solus verus et bonus est Deus, ea dicam in quibus saltem magna ex parte rationem catholicae fidei constet sine aliqua erroris caligine contineri. Quibus retentis, poteris etiam illa deprehendere atque fugere, quae etsi in hoc opere non videntur speciali disputatione convinci, tamen ex iis quae hic generaliter atque absolute ponentur, appareat (al. apparent) illa quae infideles homines auribus volunt (al. solent) insusurrare fidelium, non regula divinae veritatis tradita, sed nequitia humani erroris inventa.

Caput I

3. Quocunque igitur loco fueris constitutus, quia, secundum regulam nostri Salvatoris imperio promulgatam, nosti te in uno Patris et Filii et Spiritus sancti nomine baptizatum, principaliter atque indubitanter toto corde retine, Patrem Deum, et Filium Deum, et Spiritum sanctum Deum, id est sanctam atque ineffabilem Trinitatem unum esse naturaliter Deum, de quo in Deuteronomio dicitur: Audi, Israel, Dominus Deus tuus Deus (al. Dominus) unus est (Deut. VI, 4). Et, Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies (Ibid., 13). Verumtamen quia istum unum Deum, qui solus est verus naturaliter Deus, non Patrem solum, neque Filium solum, neque solum Spiritum sanctum, sed simul Patrem et Filium et Spiritum sanctum esse diximus, cavendum est ne sicut Patrem et Filium et Spiritum sanctum unum Deum esse, quantum ad naturalem attinet unitatem, veraciter dicimus, sic eum qui Pater est, eumdem vel Filium, vel Spiritum sanctum; aut eum qui Filius est, sive Patrem, sive Spiritum sanctum; aut eum qui Spiritus sanctus proprie in confessione huius Trinitatis dicitur vel Patrem vel Filium personaliter dicere sive credere, quod omnino nefas est, audeamus.

4. Fides enim quam sancti patriarchae atque prophetae ante incarnationem Filii Dei divinitus acceperunt, quam etiam sancti apostoli ab ipso Domino in carne posito audierunt, et, Spiritus sancti magisterio instructi, non solum sermone praedicaverunt, verum etiam ad instructionem saluberrimam posterorum scriptis suis indita reliquerunt, unum Deum praedicat Trinitatem, id est Patrem et Filium et Spiritum sanctum. Sed Trinitas vera non esset, si una eademque persona diceretur Pater et Filius et Spiritus sanctus. Si enim sicut est Patris et Filii et Spiritus sancti una substantia, sic esset una persona, nihil omnino esset in quo veraciter Trinitas diceretur. Rursus Trinitas quidem vera esset, sed unus Deus Trinitas ipsa non esset, si quemadmodum Pater et Filius et Spiritus sanctus personarum sunt ab invicem proprietate distincti, sic fuissent naturarum quoque diversitate discreti. Sed quia si in illo uno vero Deo Trinitate, non solum quod unus Deus est, sed etiam quod Trinitas est, naturaliter verum est, propterea ipse verus Deus in personis Trinitas est, et in una natura unus est. Per hanc unitatem naturalem totus Pater in Filio et Spiritu sancto est, et totus Filius in Patre et Spiritu sancto est, totusque Spiritus sanctus in Patre et Filio est. Nullus horum extra quemlibet ipsorum est (1 Sent., dist. 19, cap. Et inde): quia nemo alium aut praecedit aeternitate, aut excedit magnitudine, aut superat potestate. Quia nec Filio nec Spiritu sancto, quantum ad naturae divinae unitatem pertinet, aut anterior, aut maior Pater est (Ibidem, cap. Nunc postquam); nec Filii aeternitas atque immensitas, velut anterior aut maior, Spiritus sancti aeternitatem immensitatemque aut praecedere aut excedere naturaliter potest. Sicut ergo nec Filius posterior aut minor est Patre, ita nec Spiritus sanctus posterior aut minor est Filio. aeternum quippe et sine initio est, quod Filius de Patris natura natus exstitit; et aeternum ac sine initio est, quod Spiritus sanctus de natura Patris Filiique procedit. Ob hoc ergo tres unum recte credimus et dicimus Deum, quia una prorsus aeternitas, una immensitas, una naturaliter trium est divinitas personarum.

5. Teneamus igitur Patrem et Filium et Spiritum sanctum unum esse naturaliter Deum; neque tamen ipsum Patrem esse qui Filius est, neque Filium ipsum esse qui Pater est, nec Spiritum sanctum ipsum esse qui Pater aut Filius est (1 Sent., dist. 2, cap. Omnes autem catholici). Una enim est Patris et Filii et Spiritus sancti essentia, quam Graeci usian vocant, in qua non est aliud Pater, et aliud Filius, et aliud Spiritus sanctus, quamvis personaliter sit alius Pater, alius Filius, alius Spiritus sanctus. Quod nobis maxime in ipso sanctarum Scripturarum demonstratur initio, ubi Deus dicit: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Genes. I, 26). Cum enim singulari numero dicit imaginem, ostendit unam naturam esse, ad cuius imaginem homo fieret. Cum vero dicit pluraliter, nostram, ostendit eumdem Deum, ad cuius imaginem homo fiebat, non unam esse personam. Si enim in illa una natura Patris et Filii et Spiritus sancti una esset persona, non diceretur, ad imaginem nostram, sed, ad imaginem meam; nec dixisset faciamus, sed, faciam. Si vero in illis tribus personis tres essent intelligendae vel credendae substantiae, non diceretur, ad imaginem nostram, sed, ad imagines nostras: una enim imago trium naturarum inaequalium esse non posset. Sed dum ad unam imaginem unius Dei homo factus dicitur, una sanctae Trinitatis essentialiter divinitas intimatur. Deinde (al. Denique) et paulo post pro eo quod Deus superius dixerat: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, sic hominem factum Scriptura narravit, ut diceret: Et fecit Deus hominem: ad imaginem Dei fecit eum (Genes. I, 27).

6. Hanc Trinitatem personarum atque unitatem naturae propheta Isaias revelatam esse sibi non tacuit, cum se dicit Seraphin vidisse clamantia: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus sabaoth (Isa. VI, 3). Ubi prorsus in eo quod dicitur tertio Sanctus, personarum Trinitatem; in eo vero quod dicitur semel Dominus Deus sabaoth, divinae naturae cognoscimus unitatem. In illa igitur sancta Trinitate, quae ideo a nobis repetitur, ut vestro cordi tenacius infigatur, unus est Pater, qui solus essentialiter de seipso unum Filium genuit; et unus Filius, qui de uno Patre solus est essentialiter natus (al. genitus); et unus Spiritus sanctus, qui solus essentialiter de Patre Filioque procedit. Hoc autem totum una persona non posset, id est et gignere se, et nasci de se, et procedere de se. Quia igitur aliud est genuisse quam natum esse, aliudque est procedere (al. processisse) quam genuisse vel natum esse, manifestum est quoniam alius est Pater, alius Filius, alius Spiritus sanctus. Trinitas itaque ad personas Patris et Filii et Spiritus sancti refertur, unitas ad naturam.

Caput II: Humanitas Christi

7. Sicut ergo, secundum illam divinitatem qua unum sunt Pater et Filius et Spiritus sanctus, neque Patrem natum credimus, neque Spiritum sanctum, sed solum Filium: sic etiam secundum carnem solum Filium natum catholica fides et credit et praedicat. Neque enim in illa Trinitate proprium esset solius Patris quod non est natus ipse, sed unum Filium genuit; neque proprium solius Filii, quod non genuit ipse, sed solus de Patris essentia natus est; neque proprium Spiritus sancti, quod nec natus est ipse, nec genuit, sed solus de Patre Filioque procedit; si secundum divinam quidem naturam Deus Pater de nullo nasceretur Deo, secundum carnem tamen ipse nasceretur de (al. ex) virgine. Si enim Pater de virgine nasceretur, una persona esset Pater et Filius: ipsa autem una persona, pro eo quod non de Deo, sed tantum de virgine nasceretur, non Dei Filius, sed tantum hominis filius veraciter diceretur; nec ipse Dei Filius diceret: Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret (Ioan. III, 16); et iterum: Non enim misit Deus Filium suum in mundum ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum (Ibid., 17). Nec beatus dixisset Ioannes: Qui diligit genitorem, diligit et eum qui natus est ex eo (I Ioan. V, 1); nec ipse Filius dixisset: Pater meus usque modo operatur, et ego operor (Ioan. V, 17). Ipse enim qui Filius dicitur, si idem esset et Pater, non veraciter Dei Filius diceretur, quia non de Deo, sed de sola virgine nasceretur. Ad extremum vero nec ipse Pater de coelo testaretur, et suum corporali voce filium demonstraret, dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui (Matth. III, 17). Apostolus quoque Paulus non dixisset de Deo Patre: Qui proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum (Rom. VIII, 32).

8. Sed quoniam ista omnia et divinitus ad nostram doctrinam dicta sunt, et quia divina dicta sunt, utique vera sunt, verum est quod fides catholica praedicat, et secundum divinitatem de Patre natum esse solum Filium aeternum cum Patre, immortalem, impassibilem, atque incommutabilem Deum; et secundum carnem non Patrem, sed unigenitum eius Filium, salva aeternitate sua, temporaliter natum, salva impassibilitate sua passum, salva immortalitate sua mortuum, salva incommutabilitate sua, qua (al. quia) Deus verus et vita aeterna est, veraciter suscitatum. Qui totum habet commune cum Patre quod aeternus naturaliter sine initio habuit, et nihil habet commune cum Patre eorum quae in suam personam temporaliter atque humiliter ille aeternus atque excelsus accepit.

9. Rursus si non ille qui proprius atque unigenitus Dei Patris Filius est, sed Spiritus sanctus nasceretur ex virgine, non ipsum Filium qui factus est ex muliere, factus sub lege, natum de Spiritu sancto ex Maria Virgine, in symbolo acceptum, et corde ad iustitiam crederet, et ore ad salutem sancta confiteretur Ecclesia. Sed et si ipse Spiritus sanctus, qui Patris et Filii Spiritus est, formam servi acciperet, non ipse Spiritus sanctus super seipsum hominem factum in columbae specie coelitus adveniret.

10. Pater igitur Deus de nullo genitus Deo, semel de sua natura sine initio genuit Filium Deum sibi aequalem, et eadem qua ipse naturaliter aeternus est divinitate coaeternum. Sed idem Dei Filius cum sit Deus aeternus et verus, et cum Patre secundum divinitatem naturaliter unus Deus, secundum hoc quod dicit: Ego et Pater unum sumus (Ioan. X, 30), idem pro nobis est homo factus verus et plenus. In eo verus, quia veram habet Deus ille humanam naturam; in eo vero plenus, quia et carnem humanam suscepit, et animam rationalem. Idem tamen Unigenitus Deus secundo natus est, semel ex Patre, semel ex matre: natus est enim de Patre Deus Verbum, natus est de matre Verbum caro factum.

11. Unus igitur est atque idem Deus Dei Filius natus ante saecula, et natus in saeculo; et utraque nativitas unius est Filii Dei: divina, secundum quam creator in forma Dei coaeternus Patri Deus est; humana, secundum quam semetipsum exinaniens, et formam servi accipiens, non solum in conceptu materni uteri semetipsum, dum homo fieret, eadem servilis formae susceptione formavit, verum etiam de eodem matris utero idem Deus homo factus exivit, et in cruce idem Deus homo factus pependit, et in sepulcro idem Deus homo factus iacuit, et ab inferis idem Deus homo factus tertio die resurrexit; sed in sepulcro secundum solam carnem idem Deus iacuit, et in infernum secundum solam animam descendit. Qua de inferis ad carnem, die tertia, revertente, idem Deus secundum carnem qua (al. quae) in sepulcro iacuit, de sepulcro resurrexit; et quadragesimo post resurrectionis die, idem Deus homo factus in coelum ascendens, in dextera Dei sedit, inde in fine saeculi ad iudicandos vivos mortuosque venturus.

12. Verbum ergo caro factum unus est Filius Dei Dominus Iesus Christus, mediator Dei et hominum. Idcirco autem mediator, quia idem Deus atque homo verus, habens cum Patre unam divinitatis naturam, et humanitatis unam cum matre substantiam; habens ex nobis usque ad mortem iniquitatis nostrae poenam; habens incommutabilem de Deo Patre iustitiam; propter iniquitatem nostram temporaliter mortuus, propter iniquitatem nostram, propter iustitiam suam, et ipse semper vivus, et immortalitatem mortalibus largiturus. Qui perfectam quidem humanitatem suam in ipsa divinitatis suae perfectione servavit; veritatem vero mortalitatis suae, per susceptionem mortis, veritate atque incommutabilitate suae immortalitatis absorbuit.

13. Hoc est quod testatur beatus Petrus, quia Christus deglutivit mortem, ut vitae aeternae haeredes efficeremur (I Petr. III, 22). Beatus quoque Paulus docet quod Christus mortem deglutierit, illuminaverit autem vitam et incorruptionem (II Tim. I, 10). Christus ergo mortem gustavit, quia verus homo est; idemque mortem deglutivit, quia verus Deus est. Idem quippe, sicut dicit Apostolus, mortuus est ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei (II Cor. XIII, 4): unus atque idem, qui secundum prophetiam beati David, et homo factus est in Sion, et ipse fundavit eam Altissimus (Psal. LXXXVI, 5).

14. Itaque nec divinitas Christi aliena est a natura Patris, secundum id quod in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Ioan. I, 1); nec humanitas eius aliena est a natura matris, secundum id quod Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Ibid., 14). Illa enim natura quae semper genita manet ex Patre, naturam nostram sine peccato suscepit, ut nasceretur ex virgine. Neque enim natura aeterna atque divina temporaliter concipi et temporaliter nasci ex natura humana ullatenus posset, nisi secundum susceptionem veritatis humanae veram temporaliter conceptionem atque nativitatem ineffabilis in se divinitas accepisset. Sic est Deus aeternus ac verus, veraciter secundum tempus et conceptus et natus ex virgine. Dum enim venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum (al. natum) ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus (Galat. IV, 4). Illo scilicet Deo facto naturaliter filio hominis, qui unus est naturaliter Filius Dei Patris. Hoc utique Ioannes evangelista confirmans, postquam dixit, Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Ioan. I, 14), subsequenter ait, Et vidimus gloriam eius, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis (Ibidem). Sic ille omnium spirituum omniumque corporum, id est omnium naturarum creator et Dominus, creavit virginem, creandus ex virgine; et cuius ipse factor est, matrem sibi fecit, quando (al. quomodo) de eius carne concipiendus atque pariendus veram materiam (al. naturam) carnis Deus immensus ac sempiternus accepit: ut et secundum veritatem formae servilis Deus homo misericorditer fieret, et secundum formam Dei, naturali veritate (al. virtute) idem Deus homo permanens non careret.

15. Sic ergo Christum Dei Filium, id est unam ex Trinitate personam Deum verum crede, ut (al. et) divinitatem eius de natura Patris natam esse non dubites; et sic eum verum hominem crede, ut eius carnem non coelestis, non aeriae, non alterius cuiusquam putes esse naturae, sed eius cuius est omnium hominum caro: id est quam ipse Deus homini primo de terra plasmavit, et caeteris hominibus plasmat, quos per propagationem ex hominibus creat. Sed licet caro Christi et omnium hominum unius eiusdemque naturae sit, haec tamen quam Deus Verbum ex Maria Virgine sibi unire dignatus est, sine peccato concepta, sine peccato nata est: ut pote secundum quam Deus aeternus et iustus misericorditer, et conceptus, et natus est, et Dominus gloriae crucifixus est.

16. Libido concubitus. Quibus autem verbis explicabitur carnis illius excellentia singularis, cuius divina est et ipsa sui conceptione persona, cuius origo nativitatis insolita, qua sic Verbum caro factum est, ut una persona esset cum carne sua Unigenitus ac sempiternus Deus, ipsa suae carnis conceptione conceptus. Istam vero caeterorum hominum carnem per humanum certum est nasci concubitum, viro seminante, femina vero concipiente atque pariente. Et quia dum sibi invicem vir mulierque miscentur ut filios generent, sine libidine non est parentum concubitus, ob hoc filiorum ex eorum carne nascentium non potest sine peccato esse conceptus, ubi peccatum in parvulos non transmittit propagatio, sed libido; nec fecunditas naturae humanae facit homines cum peccato nasci, sed foeditas libidinis, quam homines habent ex illius primi iustissima condemnatione peccati. Ideo beatus David, quamvis de legitimo nasceretur iustoque coniugio, in quo scilicet nec infidelitatis culpa, nec fornicationis macula poterat inveniri: propter originale tamen peccatum, quo naturaliter obstricti sunt filii irae, non solum impiorum filii, sed omnes etiam qui de iustorum sanctificata carne nascuntur, exclamat et dicit: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit mater mea (Psal. L, 7). Sanctus etiam Iob dicit, mundum non esse hominem, nec si unius diei sit vita eius super terram (Iob XIV, 4, sec. LXX).

17. Dei ergo Filius unigenitus, qui est in sinu Patris, ut carnem hominis animamque mundaret, susceptione carnis atque animae rationalis incarnatus est; et qui est Deus verus, homo verus factus est; non ut alter Deus esset alter homo; sed idem Deus, idem homo. Qui ut illud peccatum quod in concubitu mortalis carnis generatio humana contraxit auferret, conceptus est novo more, Deus incarnatus in matre virgine, sine coitu viri, sine libidine concipientis virginis: ut per Deum hominem, quem absque libidine conceptum inviolatus edidit virginis uterus, ablueretur peccatum quod nascentes trahunt omnes homines: quibus in corpore mortis huius talis est nascendi conditio, ut matres eorum fecunditatis opus implere non possint, nisi prius virginitatem carnis amiserint. Solus igitur abstulit peccatum conceptionis atque nativitatis humanae Deus Unigenitus, qui dum conciperetur veritatem carnis accepit ex virgine, et cum nasceretur integritatem virginitatis servavit in matre. Ista causa est qua Deus factus est filius virginis Mariae, et Maria virgo facta est mater Unigeniti Dei: ut quem Pater genuit ex aeternitate, ipsum virgo conceptum proferret in tempore; illa utique virgo, quam Deus, qui de ea fuerat nasciturus, ita singulari gratia praevenit atque replevit, ut ipsum haberet ventris sui fructum, quem ex initio habet universitas Dominum: et ipsum sibi videret solemnitate subditum, quem in unitate paternae substantiae non solum humana, sed etiam angelica creatura cognoscit et adorat Altissimum.

18. Sic ergo peccatum et poena peccati, quae per scelus corruptae mulieris intravit in mundum, per inviolatae virginis partum aufertur a mundo. Et quia in conditione generis humani per mulierem quae de solo viro facta est, contigit ut mortis vinculo teneremur obstricti, hoc in redemptione humani generis divina bonitas egit, ut per virum qui de sola muliere natus est, vita hominibus redderetur. Illic humanam naturam nequissima deceptione sibi diabolus in peccati similitudinem sociavit; hic Deus humanam naturam in unitatem personae suscepit. Ibi femina decepta est, ut fieret filia diaboli: hic virgo gratia repleta est, ut fieret mater summi atque incommutabilis Unigeniti Dei. Ibi angelus deiectus per superbiam, seductae mulieris animum obtinuit; hic Deus humilians se per misericordiam, incorruptae virginis uterum ex ea nasciturus implevit. Dei enim Filius Iesus Christus qui in forma Dei erat (quod nisi ex natura Patris natus esset, esse non posset), ipse, secundum apostolicam doctrinam, semetipsum exinanivit formam servi accipiens (Philip. II, 7). Formam ergo servi, id est naturam servi in suam accepit Deus ille personam, atque ita hominum factor in similitudinem hominum factus, habitu est inventus ut homo, ipse humiliavit semetipsum, factus obediens Patri usque ad mortem, mortem autem crucis (Ibid., 8).

19. Intente igitur hanc Apostoli sententiam cogita, et in ea cognosces quomodo Dominum Iesum Christum eumdem Deum atque hominem credas. Nec tamen in eo veritatem utriusque naturae in una persona, aut confundas, aut dividas. Cum ergo primum audis de Domino Iesu Christo quia in forma Dei erat, oportet te agnoscere firmissimeque tenere, in illo formae nomine naturalem plenitudinem debere intelligi. In forma igitur Dei Dominus Iesus Christus erat, quia in natura Dei Patris semper erat, de quo natus erat. Unius ergo naturae cum Patre est, aequaliterque cum eo sempiternus atque immensus, aequaliter immortalis et incommutabilis, aequaliter invisibilis et inenarrabilis, aequaliter bonus et iustus, aequaliter miserator et misericors, patiens et multum misericors et verax, aequaliter fortis et suavis, aequaliter sapiens atque omnipotens.

20. Proinde haec omnia quae diximus de Filio Dei, firmissima fide retine, quia (al. qui) haec utique omnia in unitate naturae habens cum Patre, sine dubio aequalis est Patri. Propter quod et Apostolus continuo adiungens, ait: Non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo (Philip. II, 6). Non enim rapinae fuit illa Filii cum Patre divinitatis aequalitas, (al. rapina) sed naturae (al. natura). Etiam illa quae consequenter subiungit Apostolus dicens, quia semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudine hominum factus, et habitu inventus ut homo; et quia humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis; omnia haec de illo unigenito Deo Dei Filio, de illo Verbo Deo de quo dicit evangelista: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Ioan. I, 1); de illa Dei virtute Deique sapientia, de qua Deo dicitur: Omnia in sapientia fecisti (Psal. CIII, 24); de illo principio cum quo unum est Pater ipse principium, et in quo sibi coaeterno fecit coelum et terram, id est omnem spiritalem corporalemque naturam; de Deo Unigenito, qui est in sinu Patris, ut dixi, omnia haec personaliter accipe: salva tamen aeternitate, immensitate, immortalitate, incommutabilitate, invisibilitate divinitatis eius. Quae ita naturaliter et aequaliter communia cum Deo Patre habet Dei Filius, ut licet pro nobis fuerit homo veraciter factus, permanserit tamen aequalis vero Deo Patri, de quo natus est verus et Veritas Deus. Semetipsum igitur exinanivit, sed de plenitudine eius nos omnes accepimus (Ioan. I, 16): quam plenitudinem si exinanitus amitteret, quod de ea nobis daret utique non haberet. Eodem autem non habente, nos procul dubio (al. utique) nihil possemus accipere. De plenitudine autem eius nos omnes accepimus. Ex eo igitur quod nobis de plenitudine sua dedit, ostendit etiam cum se exinanivit plenitudinem non amisisse quam habuit: quia si plenitudinem suam amitteret, dare de illa nullatenus posset. Formam ergo servi accepit: neque enim aliud fuit illa summi Dei exinanitio, nisi formae servilis, id est humanae naturae acceptio.

21. Utraque est igitur in Christo forma, quia utraque et vera et plena est in Christo substantia. Ideo sanctus Evangelista plenum eum gratiae et veritatis praedicat (Ibid., 14), quia et in divina natura, in qua Deus Veritas est, plenus est; et in humana natura, in qua homo verus gratia factus est, plenus est. In illa plenitudine Deus est, in forma Dei aequalis Deo; in ista plenitudine servus, in forma servi, quia in similitudinem hominum factus, habitu est inventus ut homo. Exinaniens ergo semetipsum formam servi accepit, ut fieret servus; sed formae Dei plenitudinem non amisit, in qua semper est aeternus atque incommutabilis Dominus: factus secundum formam servi homo verus, eiusdem naturae cuius est ancilla mater; et manens in forma Dei Deus verus, eiusdem naturae cuius est etiam Dominus Pater. In forma Dei cum Patre et Spiritu sancto unus est solus formator omnium Deus; secundum formam servi solus ipse sua et Patris et Spiritus sancti operatione formatus: quod creator est, commune habens naturaliter cum Patre et Spiritu sancto, quod autem creatus est, formam servi secundum quam creatus est, solus habens personaliter in seipso. Cuius nativitatem futuram secundum carnem, et mortem, et resurrectionem, atque in coelos ascensionem lex et prophetae praenuntiare nunquam destiterunt, prout ipse praecipiebat, obedientes et verbis et factis.

22. Nam et in sacrificiis carnalium victimarum, quae ipsa sibi sancta Trinitas, quae unus est Deus Novi et Veteris Testamenti, a patribus nostris praecipiebat offerri, illius sacrificii significabatur gratissimum munus, quo pro nobis seipsum solus Deus Filius secundum carnem esset misericorditer oblaturus. Ipse enim, secundum apostolicam doctrinam, obtulit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis (Ephes. V, 2). Ipse verus Deus et verus pontifex, qui pro nobis non in sanguine taurorum et hircorum, sed in sanguine suo semel introivit in sancta (Hebr. IX, 12). Quod tunc pontifex ille significabat, cum sanguine in sancta sanctorum per annos singulos introibat. Iste igitur est qui in se uno totum exhibuit quod esse necessarium ad redemptionis nostrae sciebat effectum, idem scilicet sacerdos et sacrificium, idem Deus et templum: sacerdos, per quem sumus reconciliati; sacrificium, quo reconciliati; templum, in quo reconciliati; Deus, cui reconciliati. Solus tamen sacerdos, sacrificium et templum, quia haec omnia Deus secundum formam servi; non autem solus Deus, quia hoc est cum Patre et Spiritu sancto secundum formam Dei.

23. Reconciliati igitur sumus per solum Filium secundum carnem, sed non soli Filio secundum divinitatem. Trinitas enim nos sibi reconciliavit per hoc quod solum Verbum carnem ipsa Trinitas fecit. In quo sic veritas incommutabilis manet humanae divinaeque naturae, ut sicut vera semper est eius divinitas, quam de Patre incommutabilem habet, ita vera semper atque incommutabilis eius humanitas sit, quam sibi unitam summa divinitas gerit.

24. Haec pauca de fide sanctae Trinitatis, quae solus et verus est naturaliter Deus, quantum brevitas temporis et sermonis permisit, inserui. Nunc de creatura quid absque dubitatione credere debeas, intimabo.

Caput III: Unde naturae creatae proficiant et deficiant

25. Principaliter itaque tene omnem naturam (al. creaturam) quae non est Trinitas Deus, ab ipsa sancta Trinitate quae solus verus et aeternus Deus est creatam ex nihilo. Ac sic universa in coelis et in terra, visibilia et invisibilia, sive Throni, sive Dominationes, sive Principatus, sive Potestates, opus atque creaturam esse sanctae Trinitatis, quae est unus Deus rerum omnium creator et Dominus, aeternus, omnipotens, iustus, et bonus, habens naturaliter ut semper sit, et ut mutari aliquando non possit. Et hic Deus, qui sine initio semper est, quia summe est, dedit rebus a se creatis ut sint: non tamen sine initio, quia nulla creatura eiusdem naturae cuius est Trinitas unus verus et bonus Deus, a quo creata sunt omnia. Et quia summe bonus est, dedit omnibus naturis (al. rebus) quas fecit ut bonae sint: non tamen tantum bonae quantum creator omnium bonorum, qui non solum summe bonus, sed etiam summum atque incommutabile bonum est, quia aeternum bonum est; nullum habens defectum, quia non ex nihilo factum; nullum habens profectum, quia non habet initium. Ideo quippe naturae a Deo factae proficere possunt, quia esse coeperunt; ideo deficere, quia ex nihilo factae sunt. Ad defectum eas conditio ducit originis, ad profectum vero provehit operatio Creatoris. In eo igitur primum Trinitatis, quae Deus verus est, aeternitas sine initio naturalis agnoscitur, quia quaedam ita fecit, ut cum esse quidem coeperint, tamen esse aliquando non possint. In eo vero eius omnipotentia intelligitur, quia omnem creaturam visibilem atque invisibilem, id est corporalem atque spiritalem de nihilo fecit, in quibus ipsa rerum diversitas multo magis commendat bonitatem atque omnipotentiam Creatoris: Nisi enim omnipotens esset, summa una eademque facilitate (al. facultate) summa atque ima fecisset; et nisi summe bonus esset, non se gubernandis rebus quoque infimis praestitisset.

26. Corpora coelestia et terrestria differunt. Igitur tam in magnis quam in parvis quibusque rebus conditis, magna est bonitas atque omnipotentia Conditoris. Omnia sapienter fecit summa veraque sapientia, cui naturaliter hoc est esse, quod sapientem esse; hoc facere, quod sapienter facere. Simplicitas itaque multiplicis sapientiae Dei, magnitudinem celsitudinis suae, non solum in maximum creaturarum, verum etiam in infimarum parvitate commendat: dum bona omnia quae creavit, non solum multo inferius dissimiliusque suo creatore sunt, utpote non prolata de ipso, sed facta prorsus ex nihilo: verum etiam inter se non aequaliter sunt, sed unaquaeque res ita permanet sicut a Deo accepit ut esset, alia quidem sic, alia autem sic. Neque enim sic datum est corporibus ut sint, sicut spiritus acceperunt: cum ipsa quoque corpora non aequaliter sint, et in ipsis coelestibus atque terrestribus inveniatur nonnulla diversitas: cum tam coelestia quam terrestria, non solum impari distent quantitate molis, verum etiam dissimili splendeant claritate. Alia namque est, sicut Apostolus dicit, claritas coelestium corporum, alia terrestrium. In ipsis quoque coelestibus alia claritas solis, alia claritas lunae, et alia claritas stellarum: stella enim a stella differt in claritate (I Cor. XV, 41). Corporalium igitur naturarum diversitas ostendit unamquamque earum non hoc esse quod ex se semper habere potuerit, sed quod (al. quia) ex dispositione atque opere omnipotentissimi atque sapientissimi Creatoris accepit.

27. Deus ubique. Quod si unius eiusdemque naturae esset quaelibet creatura corporalis, cuius est sancta Trinitas, quae unus est Deus; nec localiter in loco esset, nec temporis mutationem aliquando sentiret, nec de loco ad locum transiret, nec circumscriberetur quantitate molis suae. Quae omnia ostendunt huiuscemodi naturarum illum esse opificem, cui nullus latus aut angustus locus est, quia non minus in angustis quam in latis totus est; nec mutatur tempore, quia solus potest volumina temporum, non temporali volubilitate, sed aeterna stabilitate mirabiliter ordinare: neque enim in tempore cogitat quemadmodum temporum series rerum decessione ac successione transcurrat; nec aliqua molis quantitate terminatur, quia nullo fine concluditur; neque per mundi partes partibus suis est ipse diffusus, ut maiores mundi partes suis maioribus impleat, et minores minoribus implendo, nusquam tamen totus se infundat. Ipse enim est Deus qui ait: Coelum et terram ego impleo (Ier. XXIII, 24). Omnia igitur quae fecit, id est spiritus et corpora, summa et ima, coelestia atque terrestria, viventia et quibus facultatem vivendi non dedit, ineffabiliter ubique totus Dominus Deus et implet et continet; nec in iis quae dividuntur ipse dividitur, nec in iis quae mutantur ulla mutatione variatur. Nisi enim naturaliter incommutabilis ipse esset, nunquam in rebus mutabilibus ordo quidam consilii ac dispositionis eius incommutabilis permaneret.

28. Deus omnium vita. Deus igitur rerum corporearum atque incorporearum creator immensus, eo primum se nullum esse corpus ostendit, quia quibusdam corporibus vitam non dedit, cum corpora omnia ipse creaverit. Ipse autem naturaliter vita est, quia si vita non esset, non viventia corpora ipse non fecisset. Neque enim facit rem non viventem, nisi res vivens. Non igitur unius naturae cum Deo sunt corpora, quae omnino vivere non possunt. Ac sic neque illa corpora unius naturae cum Deo sunt, quibus singulis singulos brutos atque irrationabiles spiritus, quibus eadem corpora vivificandis sensificandisque cognoscatur inseruisse corporibus, ipsis tamen spiritibus nullum intelligendi largitus est lumen, quo suum possent aut cognoscere aut diligere creatorem. 28 bis. Ipsos quoque spiritus quos rationales atque intellectuales esse non dubium est, quis audeat blasphemo spiritu et caeco corde eiusdem naturae, cuius est Deus, vel putare, vel dicere, cum Deus utique naturaliter incommutabilis omnino sit et immensus? Qui cum in se diversitatem ullam habere non possit, in eisdem tamen spiritibus, quos rationales atque intellectuales fecit, diversitatem suae operationis ostendit. In quibusdam enim, id est qui terrenis ac mortalibus sunt inserti corporibus, etsi nullus est localis motus, quia per locorum corporalium partes, cum ipsi in corporibus sint, non particulatim sunt, sed sicut in totis corporibus toti, sic in eorumdem corporum partibus toti sunt: tamen cogitationum varietas diversitatem in eis cuiusdam temporalis motionis ac mutationis ostendit; dum aliquid nesciunt, modo sciunt; modo volunt, modo nolunt; modo sapiunt, modo desipiunt; modo pietatis illustrantur lumine, modo depravantur tenebroso impietatis errore.

29. Illos quoque quos terrenorum corporum nulla gravat lutulenta materies, id est angelicos spiritus, quis non videat non unius naturae esse cum Deo, sed factos ex nihilo? Quorum naturalis mutabilitas in eo cognoscitur, quia eiusdem naturae pars est in deterius permutata. Deinde quia ii qui depravati non sunt (licet, illius dono a quo cum non essent facti sunt, indefessa, et in quantum creaturae angelicae gratis datum est, perfecta dilectione, contemplatione atque exsultatione multitudinem dulcedinis Domini incessabiliter sumant, nec ab eo naturali conditione deficiant), etsi inhaerentibus Deo nihil inest de varietate temporis, quia collato sibi aeternae incorruptionis atque incommutabilitatis munere, nihil in se sentiunt mutationis; inest tamen singulis terminus naturalis, quo a se invicem discernuntur, quia nullus eorum est in alio; et cum uni eorum opus quodlibet iniungitur, alius quoque alteri operi implendo divinae potestatis deputatur arbitrio. Haec autem omnia ostendunt etiam sanctos angelos creaturam esse sanctae Trinitatis, cuius per singulas res, quas utique sicut voluit fecit, apparet mirabilis et sapientia in dispositione, et virtus in opere. 29 bis. Quosdam igitur spiritus sic Deus creavit, ut semper essent; quosdam vero, ut esse spiritus quandoque desinerent. Illos itaque desituros quosdam ex aqua, quosdam, quia sic voluit Omnipotens, produxit ex terra. Superiores vero spiritus nullum cum corporeis elementis habere fecit naturale consortium; quos et aeternos creavit, et eis facultatem atque intelligentiam cogitandae, cognoscendae, diligendaeque divinitatis inseruit. Quos tamen ita creavit, ut etiam prae seipsis illum diligerent, cuius se tales creatos opere cognovissent, cum eorum ut tales fierent, nulla merita praecessissent. Ut autem haec dilectio haberet iustam et congruam laudem, voluntatis quoque eis tribuit libertatem: ut esset eis possibile, sive ad eum qui supra eos est intentionem sanctae dilectionis erigere, sive ad se, vel ad ea quae infra eos sunt, pravae (al. gravi) cupiditatis semetipsos pondere declinare.

30. Non est igitur natura, quae in aeternum possit, sive misere, sive beate vivendo subsistere, nisi quae potest de Deo ipsius Dei munere cogitare. Haec autem natura intellectualis est in animabus hominum et spiritibus angelorum. Deus quippe cognoscendi ac diligendi se, non nisi angelis et hominibus indidit facultatem. Quibus propter arbitrii libertatem, quae maxime debuit intellectuali creaturae Creatoris benignitate (al. bonitate) conferri, ita cognoscendi ac diligendi se facultatem voluntatemque donavit, ut eam unusquisque et habere posset et perdere; si quis tamen sponte eam perderet, suo eam deinceps arbitrio resumere non valeret. Ut illius esset sancta cogitationis initia gratuitae dono bonitatis denuo renovandis quibus vellet infundere, cuius fuit in ipso creationis exordio, nullis praecedentibus meritis, spiritus et corpora, locis atque affectionibus, prout ipse sapiens voluit, congruis mirabiliter ordinare. Angeli ergo atque homines, pro eo quod rationales facti sunt, aeternitatis ac beatitatis donum in ipsa naturae spiritalis creatione divinitus acceperunt: ita scilicet, ut si dilectioni creatoris sui iugiter inhaesissent, simul aeterni beatique mansissent; si vero propriae libertatis arbitrio contra summi (al. sui) Creatoris imperium suam niterentur facere voluntatem, protinus a contumacibus beatitudo discederet, et ad supplicium eis relinqueretur aeternitas misera, erroribus deinceps doloribusque cruciandi. Et de angelis quidem hoc disposuit et implevit, ut si quis eorum bonitatem voluntatis perderet, nunquam eam divino munere repararet.

31. Pars itaque angelorum quae a suo creatore Deo, quo solo bono beata fuit, voluntaria prorsus aversione discessit, aequitatis supernae iudicio, initium suae damnationis in ipsa aversione voluntatis invenit: ut non aliud ei esset incipere iam puniri, quam illius beatifici boni dilectione destitui; quam Deus in aeterno sic totam praecepit remanere supplicio, ut etiam ignem ei aeternum pararet: in quo illi praevaricatores angeli nec mala voluntate possint unquam carere, nec poena; sed permanente in eis iniustae aversionis malo, permaneat etiam iusta retributionis aeterna damnatio. Horum malorum princeps diabolus primos homines, quos ad peccati praecipitium invidus duxit, non eis tantum, sed universae propagini eorum cum vitio peccati meritum mortis inseruit. Deus autem misericors et iustus, sicut diabolo et angelis eius propria cadentibus voluntate, caeteros angelos in suae dilectionis aeternitate firmavit, sic etiam humani generis massam non totam in sempiternum perire permisit, sed quos voluit eius gratuita bonitas, repulsis tenebris in quibus omnis humana nativitas peccati originalis condemnatione versatur, reducendos praedestinavit ad lucem: in eo praecipue demonstrans quod istos originalis peccati vinculis indebita gratia liberatoris absolveret; cum alios, et quam maxime parvulos, quibus nulla possunt vel bona vel mala inesse propriae merita voluntatis, insolubili nexu aeterna damnatio retineret.

32. Bonae quoque voluntatis et cogitationis initium, non homini ex seipso nasci, sed divinitus et praeparari, et tribui in eo Deus evidenter ostendit, quod neque diabolus, neque aliqui angelorum eius, ex quo ruinae illius merito in hanc sunt inferiorem detrusi caliginem, bonam potuit aut poterit resumere voluntatem. Quod si possibile esset ut humana natura, postquam a Deo aversa bonitatem perdidit voluntatis, ex seipsa rursus eam habere potuisset, multo possibilius hoc natura haberet angelica, quae quanto minus gravatur terreni corporis pondere, tanto magis hac esset praedita facultate. Sed ostendit Deus unde bona voluntas hominibus detur, quam sic amiserunt angeli cum haberent, ut amissam deinceps habere non possint.

33. Quoniam igitur digna est eadem voluntas bona per Dei gratiam aeternae beatitudinis praemio, et iniquitas angelica et humana esse non debet impunita, propterea, secundum catholicae fidei regulam, venturum esse Filium Dei ad iudicandos omnes peccatores angelos, et ad iudicandos homines vivos et mortuos fideliter exspectamus. Testatur enim beatus Petrus quia Deus angelis peccantibus non pepercit, sed carceribus caliginis inferni detrudens, tradidit in iudicio puniendos reservari (II Petr. II, 4). De hominibus quoque vivis ac mortuis iudicandis beatus Paulus hoc ait: Testificor coram Deo et Christo Iesu, qui iudicaturus est vivos et mortuos, et per adventum ipsius et regnum eius (II Tim. IV, 1). In cuius adventu ab illo primi hominis corpore quod (al. quem) Deus de terra plasmavit, usque ad omnium hominum corpora, quae animata quandoque vixerunt, ab illo operante creata sunt, ab illo resuscitabuntur. Singula vero corpora illis singulis suis animabus in resurrectione reddentur, quas in maternis, ut vivere inciperent, ventribus habere coeperunt: ut scilicet animae in illo examine iusti Iudicis in eisdem singulis corporibus suis accipiant retributionem, sive regni, sive supplicii, in quibus sive regni, sive malam qualitatem vitae praesentis habuerint.

34. Origo vitae malae. Qualitas autem malae vitae ab infidelitate incipit, quae ab originali peccati reatu initium sumit. In quo quisquis incipit ita vivere, ut ante finiat vitam quam eius obligatione solvatur, si unius diei vel unius horae spatio anima illa vixit in corpore, necesse est cum eodem corpore interminabili gehennae supplicia sustinere, ubi diabolus cum angelis suis in aeternum arsurus est, qui et primus peccavit, et peccatum primis hominibus persuasit: ubi cum eo etiam fornicarii, idolis servientes, adulteri, molles, masculorum concubitores, fures, avari, ebriosi, maledici, rapaces, et omnes qui opera carnis agunt [de quibus beatus dicit Apostolus, quia regnum Dei non consequentur (Gal. V, 21)], si ante huius vitae terminum a viis suis malis conversi non fuerint, aeternis ignibus exurentur. Omnis enim homo qui in hoc saeculo usque ad finem in iniquitatum delectatione et cordis obduratione permanserit, sicut hic eum noxia criminum delectatio tenuit, sic eum sine fine sempiterna cruciatio retinebit.

35. Corpora impiorum. Erit enim etiam iniquorum resurrectio, sed sine immutatione, quam solis fidelibus et ex fide iustis viventibus daturus est Deus. Hoc est enim quod ait beatus Paulus: Omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur (I Cor. XV, 51). Ostendens autem iustos divino munere commutandos, ait: Et nos immutabimur (Ibid., 52). Habebunt ergo iniqui cum iustis resurrectionem carnis communem, immutationis tamen gratiam non habebunt, quae dabitur iustis: quoniam a corporibus impiorum non auferetur corruptio, et ignobilitas, et infirmitas in quibus seminantur: quae ob hoc morte etiam non exstinguentur, ut illud iuge tormentum corpori atque animae sit mortis aeternae supplicium. Iustae vero animae, quas hic Redemptor Deus gratis ex fide iustificavit, et iustificatis bene vivendi usque in finem perseverantiam tribuit, in ipsis corporibus in quibus hic iustificationis gratiam divinitus acceperunt, et in quibus iustificatae per fidem, in caritate Dei proximique vixerunt, regni coelestis aeterna beatitudine potientur: glorificatis etiam corporibus suis, quae sine dubio, carnis natura, quam Deus creavit, veraciter permanente, non sicut hic animalia, sed spiritalia tunc habebunt. Sanctorum enim seminatur corpus animale, surget corpus spiritale. In his per illam immutationem, quae solis dabitur iustis, implebitur quod oportere dicit Apostolus (I Cor. XV, 53), ut corruptibile hoc induat incorruptionem, et mortale hoc induat immortalitatem. In quibus sexus masculinus vel femineus, sicut eadem corpora creata sunt, permanebit: quorum gloria erit pro factorum bonorum diversitate diversa. Omnia tamen corpora, quaecunque in regno illo erunt, gloriosa erunt: ille autem (al. enim) iudex novit quantam unicuique sit daturus gloriam, quia in hac vita per misericordiam gratis iustificando praevenit, quos per iustitiam glorificare disponit (al. disposuit).

36. Tempus vero acquirendi vitam aeternam in ista tantum vita Deus hominibus dedit, ubi voluit esse etiam poenitentiam fructuosam. Ideo autem hic poenitentia fructuosa est, quia potest hic homo deposita malitia bene vivere, et mutata voluntate iniusta, merita simul operaque mutare, et in timore Dei ea gerere quae placeant Deo. Quod qui in hac vita non fecerit, habebit quidem poenitentiam in futuro saeculo de malis suis, sed indulgentiam in conspectu Dei non inveniet: quia etsi erit ibi stimulus poenitudinis, nulla tamen ibi erit amplius correctio iustitiae. A talibus enim ita culpabitur iniquitas sua, ut nullatenus ab eis possit vel diligi, vel desiderari iustitia. Voluntas enim eorum talis erit, ut habeat in se semper malignitatis suae supplicium, nunquam tamen recipere possit bonitatis affectum. Quia sicut illi cum Christo regnabunt nullas in se malae voluntatis reliquias habebunt, ita illi qui erunt in supplicio ignis aeterni cum diabolo et eius angelis deputati, sicut nullam ulterius habebunt requiem, sic bonam nullatenus habere poterunt voluntatem.

37. Claves Petri. Proinde omni homini in hac vita esse potest utilis poenitentia, quam quocunque tempore homo egerit, quamlibet iniquus, quamlibet annosus, si toto corde renuntiaverit peccatis praeteritis, et pro eis in conspectu Dei non solum corporis, sed etiam cordis lacrymas fuderit, et malorum operum maculas bonis operibus diluere curaverit, omnium peccatorum suorum indulgentiam mox habebit. Hoc enim nobis Dominus prophetico promittit eloquio dicens: Si conversus fueris, et ingemueris, saltus eris (Isai. XXX, 15, sec. LXX). Et alio loco dicitur: Fili, peccasti; ne adiicias iterum, sed et de praeteritis deprecare, ut tibi dimittantur (Eccli. XXI, 1): Nunquam peccanti esset indicta pro peccatis deprecatio, si deprecanti non esset remissio concedenda. Sed etiam poenitentia peccatoris tunc prodest, si eam in Ecclesia catholica gerat: cui Deus in persona beati Petri ligandi solvendique tribuit potestatem, dicens: Quae (al. Quaecunque) alligaveris super terram, erunt ligata et in coelis; et quae solveris super terram, erunt soluta et in coelis (Matth. XVI, 19). In quacunque igitur hac aetate veram peccatorum suorum poenitentiam egerit, et vitam suam Deo illuminante correxerit, non privabitur indulgentiae munere, quia Deus, sicut per prophetam dicit, non vult mortem morientis, quantum ut revertatur a via sua mala, et vivat anima eius (Ezech. XXXIII, 11).

38. Verumtamen nullus hominum debet sub misericordiae Dei in suis diutius remanere peccatis, cum etiam in ipso corpore nemo velit sibi spe futurae salutis diutius aegrotare. Tales enim qui ab iniquitatibus suis recedere negligunt, et sibi de Deo (al. Dei) indulgentiam repromittunt, nonnunquam ita praevenientur repentino Dei furore, ut nec conversionis tempus, nec beneficium remissionis inveniant. Ideo unumquemque nostrum sacra Scriptura benigne praemonet dicens: Ne tardaveris (al. tardes) converti ad Deum, et ne differas de die in diem: subito enim veniet ira eius, et in tempore vindictae disperdet te (Eccli. v, 8). Dicit etiam beatus David: Hodie si vocem eius audieritis, nolite obdurare corda vestra (Psal. xciv, 8). Cui beatus quoque Paulus concordat in verbis: Videte, fratres, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis discedendi a Deo vivo: sed adhortamini vosmetipsos per singulos dies, donec Hodie cognominatur, ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati (Hebr. iii, 12, 13). Obduratus igitur vivit sive qui non convertitur, desperans de indulgentia peccatorum suorum, sive qui sic misericordiam Dei sperat, ut usque in finem vitae praesentis in suorum criminum perversitate remaneat (al. permaneat).

39. Peccatum in Spiritum sanctum. --- Proinde diligentes misericordiam Dei, metuentesque iustitiam, nec de remissione peccatorum desperemus, nec remaneamus in peccatis: scientes quia illa omnium hominum debita sit exactura aequitas iustissimi iudicis, quae non dimiserit misericordia clementissimi Redemptoris. Sicut enim misericordia suscipit absolvitque conversos, ita iustitia repellit et punit obduratos. Hi sunt qui peccantes in Spiritum sanctum, neque in hoc saeculo, neque in futuro remissionem accipient peccatorum. Ideo autem homini anima intellectualis spiritus est, ut quaerat, agnoscat, atque discernat et tempus operum suorum, pro quibus receptura est in iudicio quod ordinavit divina iustitia, et eiusdem retributionis tempus, quo non etiam licebit, aut opera mutare, aut remissionem peccatorum suorum divina misericordia utiliter postulare. Caeteri vero spiritus omnium animalium quibus non est intellectus, quia quidam eorum de terra, quidam de aquis originem ducunt (de aquis enim sunt reptilia et volatilia, de terra vero quaedam quae repunt, quaedam vero quae gradiuntur, exorta sunt), tandiu spiritus sunt quandiu in corporibus vivunt. Anima quippe quae rationis capax divinitus facta non est, cum carne sua et incipit et desinit vivere: quia quando corpori vitam non tribuit, ipsa quoque eam protinus non habebit. Ideo nec aeternitas irrationalibus spiritibus data est, nec aliquod eis iudicium praeparatur, in quo eis vel beatitudo pro bonis, vel damnatio pro malis reddatur operibus. Ideo (al. Inde) autem in eis nulla operum discretio requiritur, quia nullam intelligendi facultatem divinitus acceperunt. Propterea ergo eorum corpora resurrectura non sunt, quia nec in ipsis animabus eorum, aut aequitas, aut iniquitas fuit, pro qua eis aeterna, vel beatitudo sit retribuenda, vel poena.

40. Illa igitur animalia praesentis saeculi cursum atque ornatum secundum Creatoris incomprehensibilem peragunt voluntatem, quae de suis factis nullam rationem redditura sunt, quia rationalia non sunt. Nunquid enim de bobus cura est Deo (I Cor. IX, 10)? Homines vero quia rationales facti sunt, et de omnibus rebus quas in usum vitae praesentis acceperunt, rationem redditurum sunt Deo, et pro suorum actuum qualitate recipient, aut poenam, aut gloriam. Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum (II Cor. V, 10): tunc scilicet, cum ipsius nostri Creatoris ac Redemptoris eloquium: Omnes qui in monumentis sunt audient vocem eius; et procedent qui bona fecerunt in resurrectionem vitae, qui vero male egerunt in resurrectionem iudicii (Ioan. V, 28, 29). Ut scilicet qui mala egerunt eant in combustionem aeternam semper arsuri cum diabolo principe omnium malorum, qui vero bona fecerunt eant in vitam aeternam regnaturi sine fine cum Christo rege omnium saeculorum. Illi autem cum Christo regnabunt quos Deus gratuita bonitate sua praedestinavit ad regnum. Quia enim eos tales praedestinando praeparavit ut regno digni essent, praeparavit utique secundum propositum vocando ut obediant; praeparavit iustificandos, ut accepta gratia recte credant, et hene vivant; praeparavit etiam glorificandos, ut, Christi cohaeredes effecti, regnum coelorum sine fine possideant.

41. Non repetendus baptismus. Ad quod regnum diversis temporibus per sacramenta, quae ad fidem incarnationis suae Christus instituit, illi pervenerunt quos Deus gratis nullo bonae voluntatis vel boni operis merito praecedente salvavit. Quemadmodum et ex illo tempore quo Salvator noster dixit: Si quis renatus non fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei (Ioan. III, 5), absque sacramento baptismatis, praeter eos qui in Ecclesia catholica sine baptismate pro Christo sanguinem fundunt, nec regnum coelorum potest quisquam accipere, nec vitam aeternam. Quia sive in Catholica, sive in haeresi quacunque vel schismate quisquam in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti baptismi sacramentum acceperit, integrum sacramentum accipit; sed salutem, quae virtus est sacramenti, non habebit, si extra catholicam Ecclesiam ipsum sacramentum habuerit. Ergo ideo debet Ecclesiam redire, non ut sacramentum baptismi iterum accipiat, quod nemo debet in quolibet homine baptizato repetere, sed ut in societate catholica vitam aeternam accipiat, ad quam obtinendam nunquam esse potest idoneus, qui cum sacramento baptismatis ab Ecclesia catholica remanserit alienus. Qui si (al. Quod etsi) et eleemosynas largas faciat, et pro nomine Christi etiam sanguinem fundat, pro eo quod in hac vita non tenuit Ecclesiae catholicae unitatem, non habebit aeternam salutem. Ubi enim cuique prodesse potest baptismus, ibi potest et eleemosyna prodesse. Baptismus autem extra Ecclesiam quidem esse potest, sed nisi intra Ecclesiam prodesse non potest.

42. Ecclesia catholica. In Ecclesia igitur tantummodo catholica potest unicuique prodesse, et perceptio baptismatis, et opera misericordiae, et nominis Christi gloriosa confessio: si tamen in Ecclesia catholica bene vivatur. Sicut enim sine Ecclesiae catholicae societate nec baptismus alicui potest prodesse, nec opera misericordiae, nisi forte mitius (al. minus) torqueatur, non tamen ut inter Dei filios deputetur: sic intra Ecclesiam catholicam per solum baptismum vita aeterna non acquiritur, si post baptismum male vivatur. Nam et illi qui bene vivunt debent operibus misericordiae indesinenter insistere: scientes se licet levia, nonnulla tamen quotidie contrahere peccata, pro quibus etiam sancti et iusti semper in hac vita Deo dicere debeant: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12). Quae peccata quanto etiam in rebus licitis et a Deo concessis frequenter hominibus subrepunt, et quanto magis fortioribus cibis corpus impletur, et carnalibus cor hominis actibus atque affectibus implicatur, tanto frequentior culpa in hac mortalitate contrahitur.

43. Abstinentia. Propterea humiles servi Christi, qui cupiunt Domino sine impedimento et absque animi noxia occupatione servire, coniugia omnino non appetunt, et a carnibus ac vino abstinent, in quantum corporis valetudo permittit. Non quia peccatum est aut coniugem habere, aut vinum carnesve percipere: nam et beatus Apostolus dicit: Quia omnis creatura Dei bona est, et nihil reiiciendum quod cum gratiarum actione percipitur: sanctificatur enim per verbum Dei, et orationem (I Tim. IV, 4, 5). Coniugium quoque in primis hominibus Deus et instituit, et benedixit (Gen. II, 22). Propter quod Apostolus ait: Honorabile connubium in omnibus, et torus immaculatus (Hebr. XIII, 4). Igitur servi Dei in eo quod a carnibus et vino abstinent, non tanquam res immundas refugiunt, et mundioris vitae instituta sectantur, et in eo quod coniugia non habent, non tanquam nuptiarum bonum crimine esse existimant, sed continentiam iugem bonis nuptiis meliorem esse non dubitant: isto quam maxime tempore, quando dicitur de continentia: Qui potest capere, capiat (Matth. XIX, 12); de nuptiis vero dicitur: Qui se non continet, nubat (I Cor. VII, 9). In uno enim hortatione virtus erigitur, in altero infirmitas remedio sublevatur. Unde quia aegritudini semper est consulendum, propterea si cui primo contigerit privari coniugio, si voluerit secundas, vel etiam tertias inire nuptias, nullum de illis peccatum habebit, si eas caste servaverit, id est, si unus et una, legitime dumtaxat coniuncti, fidem servant, ut nec ille mulieri praeter uxorem, nec illa viro praeter maritum ullatenus misceatur. In talibus etsi fuerit aliquis coniugalis excessus, quem tamen legitimum non violet torum, habebit nonnullam, sed veniale peccatum.

44. Continentiae votum. Sed haec illorum sunt qui nulla voverunt continentiam Deo. Caeterum quisquis seipsum castraverit propter regnum coelorum, et in corde suo continentiam Deo voverit, non ei licebit ad coniugium propriae voluntatis reverti, quamvis peccatum non committat, si vel ipse velit accipere uxorem, quo tempore continentiam nullam devoverat, si eas caste servaverit, illis nullum de illis peccatum habebit; pro diversis censetur voluntate. Eis vero qui sive coniugati, sive a coniugio liberi continentiam Deo voverint, non solum si fornicationis mortifero crimine (al. vulnere) maculetur, verum etiam si aut vir uxorem accipere, aut mulier nubere voluerit, secundum Apostoli sententiam (I Tim. V, 12), damnationem habebit, quia primam fidem irritam fecit. Sicut ergo, secundum Apostoli sententiam (I Cor. VII, 3), dignum est uxori vir debitum reddat, similiter et uxor viro, quia si quis acceperit uxorem non peccat, ita, secundum eiusdem Apostoli dictum, qui statuerit in corde suo firmus non habens necessitatem, potestatem autem habens suae voluntatis, et voverit continentiam Deo, debet eam usque in finem tota mentis sollicitudine custodire, ne damnationem habeat, si primam fidem irritam fecerit. Similiter et coniugatae mulieres, si ex consensu perennem Deo voverint continentiam, noverint se voti sui obnoxias detineri, nec iam sibi debere commixtionem carnis, quam licitam primitus habuerunt, sed Deo se debere continentiam quam voverunt. Tunc enim quisquis regnum coelorum, quod sanctis promittitur, possidebit, si obliviscens quae retro sunt, et in anteriora extendens seipsum, secundum quod in Psalmis dicitur: Vovete, et reddite Domino Deo vestro (Psal. LXXIV, 12), quod scit esse licitum, et ad profectum melioris vitae pertinere cognoscit, et libenter voveat, et celeriter reddat, et in hoc quod votum reddidit, meliore semper conatu proficiat. Omni enim voventi Deo, et reddenti quod vovit, ipse quoque Deus reddet coelestis regni praemia quae promisit.

Caput IV: Seu Regula Prima. Natura divina

45. Firmissime itaque tene, et nullatenus dubites, Patrem et Filium et Spiritum sanctum unum esse naturaliter Deum, in cuius nomine baptizati sumus. Cum enim aliud nomen sit Pater, aliud Filius, aliud Spiritus sanctus, hoc est utique unum naturae nomen horum trium, quod dicitur Deus, qui dicit in Deuteronomio: Videte, videte quoniam ego sum Deus, et non est alius praeter me (Deut. XXXII, 39); et de quo dicitur: Audi, Israel, Dominus Deus tuus Dominus (al. Deus) unus est (Deut. VI, 4); et, Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies (Ibid., 13).

Caput V: Seu Reg. II. Unus Deus

46. Firmissime tene, et nullatenus dubites, Patrem et Filium et Spiritum sanctum, id est sanctam Trinitatem esse solum naturaliter verum Deum. Quia cum tres deos nobis colere non liceat, nisi unum solum verum Deum, tamen, sicut Pater Deus verus dicitur, testante Apostolo, qui ait: Conversi estis ad Deum a simulacris, servire Deo vivo et vero, et exspectare Filium eius de coelis, quem suscitavit a mortuis Iesum (I Thess. I, 9): ita quoque Filium verum Deum Ioannes commendat apostolicus dicens: Scimus quia Filius Dei venit, et dedit nobis intellectum, ut cognoscamus verum Deum, et simus in vero Filio eius Iesu Christo. Hic est Deus verus, et vita aeterna (I Ioan. V, 20): qui utique quoniam verus Deus est, etiam Veritas est, sicut ipse nos edocet dicens: Ego sum via, veritas et vita (Ioan. XIV, 6). De Spiritu quoque sancto Ioannes apostolus ait, Quia Spiritus est veritas (I Ioan. V, 6). Et utique non potest naturaliter Deus verus non esse, qui Veritas est. Quem etiam Deum Paulus apostolus confitetur dicens: Membra vestra templum sunt Spiritus sancti qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri. Empti enim estis pretio magno; glorificate et portate Deum in corpore vestro (I Cor. VI, 19, 20).

Caput VI: Seu Reg. III. Deus aeternus

47. Firmissime tene, et nullatenus dubites, Patrem et Filium et Spiritum sanctum, id est sanctam Trinitatem unum verum Deum sine initio sempiternum esse. Propter quod scriptum est: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum (Ioan. I, 1, 2). Haec denuo sempiternitas intimatur ubi dicitur in psalmo: Deus autem Rex noster ante saecula (Psal. LXXIII, 12); et alio loco, Sempiterna quoque eius virtus et divinitas (Rom. I, 20).

Caput VII: Seu Reg. IV. Deus incommutabilis

48. Firmissime tene, et nullatenus dubites, sanctam Trinitatem solum verum Deum sicut aeternum, ita solum naturaliter incommutabilem esse. Hoc enim significat cum dicit servo suo Moysi: Ego sum qui sum (Exod. III, 14). Hinc et in Psalmis dicitur: In principio, Domine, terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt coeli. Ipsi peribunt, tu autem permanes, et omnes sicut vestimentum veterascent; et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur: tu autem idem ipse es, et anni tui non deficientMss. tres omittunt haec verba. (Psal. CI, 26, 27, 28).

Caput VIII: Seu Reg. V. Deus omnium creator

49. Firmissime tene, et nullatenus dubites, sanctam Trinitatem solum esse verum omnium visibilium atque invisibilium creatorem. De quo in Psalmis dicitur: Beatus cuius Deus Iacob adiutor eius; spes eius in Domino Deo ipsius, qui fecit coelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt (Psal. CXLV, 5, 6). De quo etiam Apostolus dicit: Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia, ipsi gloria in saecula (Rom. XI, 36).

Caput IX: Seu Reg. VI. Trinitas in unitate

50. Firmissime tene, et nullatenus dubites, Patris et Filii et Spiritus sancti unam quidem esse naturam, tres vero esse personas; Patremque solum esse qui dixit: Hic est Filius meus dilectus (Matth. III, 17); et Filium solum esse super quem illa vox solius Patris insonuit, quando in Iordane secundum carnem baptizatus est Unigenitus Deus, qui carnem solus accepit; et Spiritum sanctum Patris et Filii solum esse, qui in specie columbae super Christum baptizatum ascendentem ab aqua descendit, et quinquagesimo die post resurrectionem, Christi fidelibus in uno loco positis, in linguarum ignearum divisione adveniens replevit. Illam vero vocem, qua sic locutus est Deus Pater; et illam carnem, qua solus homo factus est Unigenitus Deus; et illam columbam, in cuius specie Spiritus sanctus super Christum descendit, in quarum divisione fideles in uno loco constitutos replevit, opera esse totius sanctae Trinitatis, id est unius Dei, qui fecit omnia in coelo et in terra, visibilia et invisibilia.

Caput X: Seu Reg. VII. Distinctio personarum

51. Firmissime tene, et nullatenus dubites, eumdem Deum Filium, id est unam ex Trinitate personam, solius Dei Patris esse Filium; Spiritum vero sanctum, ipsum quoque unam ex Trinitate personam, non solius Patris, sed simul Patris et Filii esse Spiritum. Ostendens enim Filius se solum esse de Patre genitus, ait: Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret (Ioan. III, 16); et paulo post, Qui autem non credit iam iudicatus est, quia non credidit in nomine unigeniti Filii Dei (Ibid., 18). Spiritum autem sanctum et Patris et Filii esse Spiritum Apostolus docet, qui ait: Vos autem non estis in carne, sed in spiritu, si tamen Spiritus Dei habitat in vobis (Rom. VIII, 9). Et sequitur, Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est eius (Ibid.).

Caput XI: Seu Reg. VIII. Spiritus sanctus

52. Firmissime tene, et nullatenus dubites, eumdem Spiritum sanctum, qui Patris et Filii unus Spiritus est, de Patre et Filio procedere. Dicit enim Filius: Cum venerit Spiritus veritatis, qui a Patre procedit (Ioan. XV, 26); ubi suum Spiritum esse docuit, quia ipse est Veritas (Ioan. XIV, 6). De Filio quoque procedere Spiritum sanctum, prophetica atque apostolica nobis doctrina commendat. Isaias enim dicit de Filio: Percutiet terram virga oris sui, et spiritu labiorum suorum interficiet impium (Isai. XI, 4). De quo et Apostolus ait: Quem interficiet Dominus Iesus spiritu oris sui (II Thess. II, 8). Quem etiam ipse unicus Dei Filius spiritum oris sui esse significans, post resurrectionem suam insufflans in discipulos, ait: Accipite Spiritum sanctum (Ioan. XX, 22). De ore enim ipsius Domini Iesu Christi apud Ioannem in Apocalypsi gladius utraque parte acutus procedebat (Apoc. I, 16). Ipse ergo spiritus oris eius ipse est gladius qui de ore eius procedit.

Caput XII: Seu Reg. IX. Trinitas nullis terminis circumscripta

Caput XIII: Seu Reg. X. Persona Filii

Caput XIV: Seu Reg. XI. Humanitas Christi

Caput XV: Seu Reg. XII. Divinitas Christi

Caput XVI: Seu Reg. XIII. De duabus in Christo naturis

Caput XVII: Seu Reg. XIV. Unitas personae in Christo

Caput XVIII: Seu Reg. XV. Verbi et carnis unio

Caput XIX: Seu Reg. XVI. Sacrificia. Sacrificium panis et vini

Caput XX: Seu Reg. XVII. Humanitas Christi

Caput XXI: Seu Reg. XVIII. Natura nihil non bonum

Caput XXII: Seu Reg. XIX. Nulla creatura est eadem cum Deo

Caput XXIII: Seu Reg. XX. Angeli facti stabiles

Caput XXIV: Seu Reg. XXI. Creaturae rationales

Caput XXV: Seu Reg. XXII. Libera voluntas Adae

Caput XXVI: Seu Reg. XXIII. Peccatum originale

Caput XXVII: Seu Reg. XXIV. Non baptizatorum poena quae

Caput XXVIII: Seu Reg. XXV. Iudicium

Caput XXIX: Seu Reg. XXVI. Resurrectio carnis

Caput XXX: Seu Reg. XXVII. Fides et baptismus

Caput XXXI: Seu Reg. XXVIII. Gratia

Caput XXXII: Seu Reg. XXIX. Nihil agi sine gratia

Caput XXXIII: Seu Reg. XXX. Deum nihil latere

Caput XXXIV: Seu Reg. XXXI. Praedestinatio

Caput XXXV: Seu Reg. XXXII. Beati ex praedestinatione

Caput XXXVI: Seu Reg. XXXIII. Baptismus

Caput XXXVII: Seu Reg. XXXIV. Extra Ecclesiam salus nulla

Caput XXXVIII: Seu Reg. XXXV. Damnandi

Caput XXXIX: Seu Reg. XXXVI. Haeretici

Caput XL: Seu Reg. XXXVII. Christiani male viventes

Caput XLI: Seu Reg. XXXVIII. Sine peccatis neminem vivere

Caput XLII: Seu Reg. XXXIX. Cibus et potus. Coniugium. Secundae nuptiae licitae

Caput XLIII: Seu Reg. XL. Malos misceri bonis in Ecclesia

Caput XLIV: Persistendum in fide

Caput XLV

↑ Top of work