De Castitate et Mediis eam Tuendi

Saint Peter Damian

De Castitate et Mediis eam Tuendi

Saint Peter Damian (1007–1072)

First published 1850


Argumentum I: Argumentum

Damiano nepoti inter caeteras virtutes castitatem praecipue commendat: quam ut facilius tueatur, quotidie ut Dominicum corpus percipiat suadet. Deinde contra insidias daemonis illum instruit. Postremo, ut se priori commendet, petit: quem de hospitalitate servanda admoneat.

DAMIANO charissimo filio PETRUS peccator monachus paternae dilectionis affectum.

Quia litterarum gerulus anxie parat exire, non possum, quae mittenda sunt, elimata styli digestione conscribere; teque volo ut potius veri consideres sensum, quam aucuperis lenocinia phalerata verborum. Interim itaque, dum praesto rescribere nequeo, sufficiat hoc tibi simpliciter scribi, quod Timotheo velut aequaevo per epistolam Apostolus praecipit: «Dum venio, inquit, attende lectioni, exhortationi, atque doctrinae (I Tim. IV).» Cui nimirum iam et ista praemiserat: «Exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in charitate, in fide, in castitate (Ibid.).»

Caput I: Quod castitatis virtus junioribus difficilior sit

Et ut de caeteris virtutibus quae nunc per epistolam enumeratae sunt interim taceam, castitatem, quam ultimam posui, non in membris tantummodo studeas servare corporeis, sed haec eadem permaxime regnet ac vigeat in visceribus cordis. Nulla quippe virtus est quae in adolescentiae flore graviora certamina perferat, quam videlicet velut in camino surgentis incendii, titillantis illecebrae genuinus ardor impugnat. Sed cum super hoc themate nobis uberius disputare non liceat, quia prae nimia celeritate non vacat, quid mihi imperatrix, Agnes olim scilicet aureo quidem diademate coronata, nunc autem multo felicius et incomparabiliter eminentius in regis aeterni thalamo collocata, hesterno iam vespertini temporis elabente crepusculo, retulit, hic annotare succincte raptimque non pigeat; ut apud animum tuum, non tam laciniosa loquendi prolixitas quam insignis exempli dignitas convalescat. Porro dum praefata Christi sponsa, et B. Petri filia, in omnium dispositione virtutum delectabiliter pascitur, in tractanda tamen castitatis pudicitiaeque munditia propensius immoratur. Unde factum est ut, dum nonnulla de salute animarum mutuis confabularemur eloquiis, et praecipue quasi quosdam versaremus in manibus vernantis flosculos castitatis, illa hoc in medium protulit: Postquam imperator, inquit, Otto regnum Italiae Berengario victor eripuit, captas illico duas eius filias in Teutonicas partes exsilio transmigravit. Quae nimirum, dum venusti vultus specie et insigni corporum pulchritudine regum referrent generis dignitatem, coeperunt multi regni proceres Adelaidi Augustae vehementer insistere, ut tam elegantis formae decus dotali sibi mererentur copula sociare. Quae nimirum puellae dum omnes procos aequa prorsus dedignatione contemnerent, et mortale coniugium sanctae superbiae supercilio fastidirent, una illarum duos pulcinos suis uberibus supposuit, et tandiu inter vestem et carnem, donec omnino putrescerent, occultavit. Cumque conspiceret homines ad suum venire colloquium, laxabat occulte vestem, et naribus colloquentium gaudebat exhalare fetorem. Cumque colloquentes ei hanc quotidie narium paterentur iniuriam, tandem cessavit delusa sollicitudo quaerentium, et virgo Christi, per simulatam carnis alienae putredinem, inviolabilem sui corporis servavit integritatem. Unde factum est ut utraeque postmodum sorores eligerent sanctimoniale propositum, et usque ad finem vitae monachicum servarent irreprehensibiliter institutum.

Caput II: Diabolus transfigurat se in angelum lucis, ut monachum decipiat

Interea dum haec loquor, et illud nunc ad memoriam redit, quod Hildebrandus Romanae Ecclesiae archidiaconus, eisdem qui superius memorati sunt et episcopo praesentibus retulit: Duos, inquit, sanctos monachos vidi, et non mediocrem apud eos locum familiaritatis obtinui; qui nimirum singulis morabantur in cellulis, apud monasterium quod in loco constructum est qui dicitur Aquisgrani, quorum videlicet alter, qui maioris videbatur esse simplicitatis, Marinus; alter autem Romanus vocabatur proprio nomine. Sed Marinus vix ulla dies erat in qua diabolum vel per speciem aliquam non aspiceret, vel per somnium non audiret, adeo ut antiquus hostis sibi saepe compsalleret, simulque cum eo divinae laudis officia celebraret. Aliquando vero tenebrarum auctor se transfiguravit in angelum lucis, eique quasi legem dictando mandavit: Cave, inquit, quia qui angelum Dei et aspicere et alloqui meruisti, indignum est ut de caetero cum hominibus loquaris. Protinus ille, tanquam mandatum divinitus accepisset, a fratrum se funditus collocutione removit, seque sub rigida silentii censura constrinxit. Cui cum frater Romanus primo, deinde abbas monasterii, ut sibi loqueretur vehementer insisteret, et ille praedantis labiis ( suppl. responsum vel quid simile ) non mitteret; abbas, fores cellulae violenter irrumpens, dignis indiscretum fratrem verberibus castigavit, et sic ad reddendum sermonis officium compulit. Cui mox admonendum subiunxit: Idcirco, inquit, antiquus adversarius, bonorum semper operum inimicus, silentium tibi tentavit imponere, ut et tu fructum fraternae aedificationis amitteres, et illi qui a te sublevandi erant tuae consolationis auxilium non haberent. Sic itaque frater, quia non malitia, sed ex simplicitate peccaverat, ad mentem quantocius rediit, et, contempta suggestione diaboli, admonitionibus pii patris humiliter acquievit.

Sed dum te, fili mi, ad evacuandas antiqui hostis insidias provoco, quid praefata regina retulerit audisse ex ore beati Leonis noni Romanae Ecclesiae pontificis, non omitto. Ait itaque praedictus papa: Amita mea, sanctimonialis effecta, in quodam virorum erat monasterio constituta; ibique in propria degens cellula cum quadam pygmaea, id est brevis staturae femina, quotidianae laudis officia patienter et humiliter persolvebat.

Caput III: Quod diabolus signo crucis cognoscitur

Quadam vero nocte cum ante nocturnae synaxis [articulum, vel horam vel aliquid simile ] maturius surrexisset, comitemque suam more solito saepius inclamasset; illaque, gravi sopore depressa, nullatenus responderet, tandem in iram commota, quid diceret non attendit: Diabole, inquit, surge. 745 Ad quam vocem praesto diabolus, eius quae dormiebat effigiem repraesentans, accessit; et mutuos reddendo versiculos, psallere simul coepit; cumque ad illum psalterii locum modulatione continua pervenissent ubi dicitur: « Exsurgat Deus, et dissipentur inimici eius, et fugiant a facie eius qui oderunt eum: sicut deficit fumus, deficiant (Psal. LXVII), » et reliqua: hic illico malignus spiritus substitit, et hos exprimere versiculos non praesumpsit. Hoc sancta mulier cum apud se miraretur, expavit; et, quod erat, non inaniter suspicans, signum sibi sanctae crucis imposuit, statimque malignus hostis evanuit; et quis esset qui sanctae mulieri psallendo comes exstiterat, se fraudulenter occultando monstravit. Huic etiam venerabili matronae nocturnis horis nequam spiritus cadaver cuiusdam hominis, qui pro suis sceleribus appensus fuerat, attulit; et, ut illi terrorem incuteret, huiusmodi sibi, ut ita loquar, xenium procuravit. Quae mox abbati loci fratrumque conventui quid sibi nequissimus hostis fecisset innotuit; atque ut pro illo misero fratres omnes in commune preces effunderent, obnoxiis [ f. obnixis] precibus impetravit. Postmodum vero cuidam divinitus revelatum est, per orationes fratrum illum misericordiam consecutum. Sic itaque deceptus hostis antiquus, qui dum viventi machinatur illudere, iacturam cogitur de mortuo sustinere.

Tractatus I: Christianae charitatis exemplum

Ad hoc igitur et huiusmodi diabolicae tentationis tibi proponuntur exempla, ut et ipse contra hostis callidi deceptoris insidias solerter evigiles: et, dum te delectat aliorum cum hoste luctantium audire victorias, ipse te per languidi corporis ignaviam non remittas. Sed iam ista sufficiant. Commenda me fratribus, domno priori ex nostra parte humiliter suggere ut a fervore solito pietatis et misericordiae non tepescat, sed susceptionibus hospitum et subsidiis egenorum, in quantum res domestica patitur, insistere non omittat. Sed et illi conveniens exemplum profero, quod huic rei, quam sibi suadere gestio, non mediocriter profuturum esse confido. Nam et eadem Agnes regina quae supra inquit etiam quia vir quidam in Alemanniae partibus avia saltuum, praerupta montium, opaca sylvarum venandi studio peragrabat. Hic itaque dum anxius huc illucque discurrit, et sollicitus curiositatis indagine ferarum lustra perquirit, invenit duas mulieres, matrem scilicet ac filiam, per illos hiemalium cumulos pruinarum et profunda nivium rudera miserabiliter oberrantes. Qui protinus misericordia ductus, comiti suo qui eum solum sequebatur, ait: Levemus in equis has feminas, singuli singulam, et ad hominum habitacula devehamus, quia vel oberrantium forte luporum sunt morsibus exponendae, vel vi nimii algoris sunt procul dubio moriturae. Quod comes penitus abnegat, et hanc se ferre posse stomachatur iniuriam. Cui dominus: Ego, inquit, si tu fastidis, solus utramque levabo, et hanc quam dicis iniuriam alacriter sustinebo. Cumque unam 746 post se, et alteram, in medio residens, poneret ante se: tandem socius mente compunctus atque confusus, domino suo cessit unam, et ipse ad subvehendum corripuit alteram. Sic igitur eas per difficillima loca et longos anfractus non sine gravi periculo detulerunt, donec scilicet molendinum casu obvium reperirent, ibique eas deponerent. Adiecit etiam dominus ut uni earum vestem traderet, qua vim frigoris aliquatenus temperaret. Hic aliquanto post tempore factus est monachus, et deinceps, ingravescente molestia, ad extrema perductus est. Tunc fratribus, qui astabant, cum magna coepit animadversione clamare, dicens: Videtis innumerabilium daemonum turbam, quae me undique circumvallat, meque terribilibus oculis intueri et impugnare non cessat? Cumque continuis orationibus et psalmodiae fratres insisterent, ille tamen nihilominus tremefactus visceribus formidaret, tandem ille qui sibi, sicut dictum est in venatione comes exstiterat, assistens propius exclamavit: Nonne vides quod mulier illa quam tecum simul ad aquimolum devectavi, vestimentum illud quod sibi tunc dedi tenens in manibus, ventilat, et omnes in hac domo daemones violenter exturbat? Paulo post, ecce, Deo gratias, eiecti sunt, et a meis obtutibus, mulieris huius impulsu, prorsus evanuerunt. Sic igitur ille sub bonae spei securitate defunctus est, et misericordiae fructus, quos vivus exhibuit, oblatos sibi, dum moreretur, invenit. Nam saepe contingit ut inter multas carnalium actionum tenebras unum boni operis lumen erumpat, quod hominem ad bonum finem portumque perducat.

Tractatus II: Per unum opus bonum Dei pietas peccatores salvat

Unde non otiosum arbitror si et id quod Stephanus eiusdem reginae capellanus, vir videlicet honestus et prudens, enarravit, attexo. Ait enim quod Stedelandus imperator Galliciae retulit, quod tunc ad unius notitiam, alio postmodum referente, pervenit: Tres, inquit, meretrices erant, obscenis lupanarium foeditatibus deditae, et, ut ita loquar, omni transeunti turpi lenocinio prostitutae, sed cum regio illa communi Saracenorum et Christianorum esset habitatione permixta, illae se Christianis quidem turpiter exponebant; Saracenorum vero consortia funditus abdicabant. Cumque se dolerent illi in hoc foedo negotio despici, suaeque genti conquererentur iniuriam irrogari, tandem eas ad tribunal praesidis pertrahunt, et ut suis quoque, sicut Christianis, in luxuriae permixtione consentiant, vehementer insistunt. Sed dum scelus hoc apud eas, modo terrores, modo blanditias intentantes, aliquatenus obtinere non possent, prolata sententia praesidis, adiudicatae sunt morti. Quid plura? Protinus spiculatores accedunt, nudis cervicibus vibratos pugiones incutiunt; sed ne supremam quidem cutem incidere, cassatis ictibus, possunt. Interea dum et istae mori alacriter 747 volunt, et illi occidere nequeunt, carcerali custodiae mancipantur. Nocte vero uni earum, quae quasi superior erat caeteris, Salvator apparuit, eique dixit: Noli timere, hodie certamini vestro finem imponam, vosque cum corona martyrii in gloriae meae amoenitate suscipiam. Sequenti vero die ad tribunalia iudicis deducuntur, inquisitione facta, eadem nihilominus sententia perseverat; idem est qui fuerat animus; et Agarenorum, sicut prius, per omnia detestantur amplexus. Protinus ergo carnifices, quoniam in cervicibus earum nil se posse probaverant, earum guttur gladio defaecant [desecant], 748 et sic de meretricibus martyres efficiunt. Sed quoniam longius quam incipiendo decreverat, iam stylus iste perducitur, cohibendus est calamus, et epistolaris compendii ponendus est modus. Tandem divinae pietatis imploro clementiam, ut inter caetera virtutum et totius sanctae religionis insignia, inviolabile tibi servandae pudicitiae robur infundat, et vasculum tui corporis in sanctificatione et honore custodiat; quatenus is qui dicit in Canticis: « Ego flos campi, ego lilium convallium (Cant. II); » sicut pro te dignatus est fieri filius Virginis, sic etiam vernare te faciat floribus castitatis.

Sit nomen Domini benedictum.

↑ Top of work