Cursus Philosophicus Thomisticus, Prima Pars Philosophiae Naturalis

John of St. Thomas

Cursus Philosophicus Thomisticus, Prima Pars Philosophiae Naturalis

John of St. Thomas (1589–1644)

Prima pars philosophiae naturalis (de ente mobili in communi) of the Cursus Philosophicus Thomisticus of John of St. Thomas (Joannes a Sancto Thoma), from the Reiser edition (Marietti, Turin, 1930), Reiser tomus II-I, pars prima.


Preface I: Lectoribus

In vestram lucem vestrumque iudicium sistimus Naturalis Philosophiae primam partem, doctrina non solum (quantum nobis assequi datum est), verum ipso ordine thomisticam. Ut enim theologicam D. Thomae methodum etiam in Philosophia aemularemur, atque vel ipso dispositionis ordine disceret dominae vestigiis ancilla procumbere, in totidem partes, quot Theologica Summa, naturalem hanc scientiam partiti sumus unicuique peculiares suas materias tractatusque assignantes, ut in ipsa prima libri fronte fusius adnotamus.

Ut autem doctrinae ipsius discussio atque illustratio duceretur in altum, hoc est in profundum disputationis, laxior fortasse et prolixior aliquantulum sese laboris huius nostri aura diffudit, gnari tenuitatem nostram et pusillitatem ingenii quorumdam summae dexteritati contendere aut aequari non posse, qui brevi aliquo libello quasi scrobe totum naturalium scientiarum mare se recondere aut absorbere potius quam explicare praesumunt.

Nos autem in cudendis conscribendisque libris commentatores explicatoresque esse, non primos auctores professi, in hoc vastissimo totius naturae pelago navigationem de se satis arduam et magnarum quaestionum difficultatibus quasi fluctibus exasperatam sic temperare tentavimus, ut nec a brevitatis turbine opprimi nec a prolixiori undarum latitudine iactari confundique curaremus. Quodsi quis aut nauseator prolixitatem fastidiat aut scrupulosior brevitatem causetur, considerare eum oportet nec nos pro difficultatum magnitudine et contradictione doctrinae S. Thomae potuisse ita angustari, ut exactam disputationum congressionem detrectaremus, nec tamen ita diffundi, ut omnia minutim attingeremus, sed sic struxisse ipsa explicare principia, ut ad specialia quaeque possit descendi et sine longo aut taedioso attentionis studio pluribus aliis satisfieri. Qui autem sine ullo labore aut meditatione omnes suas difficultates in libro aliquo velit sibi exhauriri, et tamen prolixitatem omnem sustinere in legendo fastidiat, illam e Hieronymi verbis ei sententiam depromo, libro 2. Apolog. ad Rufinum: «Nemo cogitur legere, quod non vult. Ego petentibus scripsi, non fastidiosis, gratis, non invidis, studiosis, non oscitantibus». Vale.

Preface II: Proemium

Philosophia si IN TOTA LATITUDINE suae significationis sumatur, omnem complectitur scientiam; dicitur enim Philosophia quasi «amor» seu «amicitia scientiae», qua ratione sapientia humana vocatur Philosophia a D. Thoma in prooemio Ethic. Et sic Philosophia est scientia generica complectens sub se omnem scientiam naturaliter acquisibilem, praesertim speculativam, cuius amor proprie est amor scientiae, quia tantum scire amatur.

Huius autem triplex genus numeratur a Philosopho et D. Thoma 11. Metaph. lect. 7. et opusc. 70. q. 5., scilicet Scientia naturalis, Mathematica et Metaphysica, reductive vero ponitur etiam sub illa Logica, quae non de rebus speculandis, sed de instrumentis speculationis agit. Quae scientiae differunt secundum diversum scibilitatis gradum, ut diximus in libris Posteriorum q. 27. Naturalis enim tractat de rebus motui sensibilique mutationi subiectis ideoque solum abstrahit a materia singulari. Mathematica agit de quantitate, ut abstrahit a motu et materia sensibilibus accidentibus vestita. Metaphysica agit de ente ut sic, ut abstrahit ab omni materia, tam sensibili quam intelligibili, id est etiam a materia prima secundum se, quae solo intellectu percipitur.

Varie autem definitur Philosophia in hac latitudine sumpta ab auctoribus. Quidam enim ex etymologia nominis definiunt Philosophiam, quod est «amor sapientiae», alii ex modo procedendi, quod est «cognitio rerum ut sunt», id est per suas causas. Alii ex materia, quam comprehendit, dicunt, quod est «humanarum divinarumque rerum cognitio». Alii denique ex effectu, ad quem nos ducit, dixerunt, quod Philosophia est «mortis contemplatio», id est hominem a temporalibus et corporalibus passionibus segregans.

IN PRAESENTI autem non agimus de Philosophia in tota sua latitudine, sed relicta Mathematica et Metaphysica solum agimus de scientia naturali, cuius obiectum comprehendit omne ens naturale, id est omne ens mobile secundum aliquem motum corporeum seu extensum; motus enim pure spirituales non pertinent ad hoc genus scientiae.

In hoc autem obiecto considerando summo ordine processit Aristoteles, dividens quatuor partes huius scientiae:

PRIMA agit de ente mobili in communi; scientifice enim a communioribus ad minus communia proceditur. Et haec pars clauditur octo libris, quos vocant «Physicorum» vel «de Physica Auscultatione».

RELIQUAE TRES PARTES agunt de ente mobili in particulari. Et iuxta tres species motus distinguuntur in tria genera mobilium, ut advertit S. Thomas in prooemio librorum de Generatione. Primus est motus localis; secundus alterationis, qui ordinatur ad generationem; tertius augmentationis, qui est proprius rei viventis vel animatae. Et secundum primum motum considerantur corpora simplicia, ex quibus construitur hoc universum. Et sic post libros Physicorum tractat Philosophus de coelo et mundo, id est de omnibus corporibus simplicibus, quatenus per motum localem coordinantur et situantur in hoc universo. Ex his enim praecipue universum constat; nam mixta habent locum iuxta modum elementi praedominantis in eis. Secundum motum autem alterationis, qui ad generationem ordinatur, agit de corporibus corruptibilibus, non quatenus coordinantur per situm in universo, sed quatenus subiacent generationi et corruptioni, tam substantiali quam accidentali; et sic tertia pars Philosophiae agit de generatione. Denique secundum tertium genus motus, scilicet augmentationis et nutritionis, qui est proprius viventis, agitur de omni gradu vitae seu de anima, quae praebet illam et ascenditur usque ad gradum vitae intellectivae, quae invenitur in anima; et de hoc agitur in libris de Anima. Et sic per istas quatuor partes dividitur tota scientia naturalis.

Preface III: Ordo Primae Partis Philosophiae

Prima pars philosophiae, ut diximus, agit de ente mobili in communi, cuius considerationem cum scientifice tradiderit Aristoteles, eius ordinem qui maxime in scientia attenditur, oportet prae oculis habere.

LIBER I.

Igitur ad considerandum ens mobile in communi primo praemittit quasi praeludia quaedam et principia, unde dignoscere possimus, quid sit ens naturale, et quale sit; id enim maxime constabit ex principiis quasi elementalibus talis entis. Circa quae principia varie antiqui senserunt rerum naturalium diversas origines, et principia ponentes. Vocat autem hic principia non causas, per quas fit ens naturale, sed illa, ex quibus est et in quae resolvitur, sive considerando ens naturale in fieri prout generatur, sive in facto esse prout componitur ex illis. Et sic pro compositione assignat duo principia, scilicet materiam et formam, pro generatione autem addit tertium principium, scilicet privationem, quatenus in generatione proceditur a non esse formae seu privatione illius ut a termino a quo ad esse formae ut ad terminum ad quem in aliquo subiecto seu materia. Et hoc explicat in primo libro.

LIBER II.

Secundo tradit Philosophus ea, quae in hac scientia praesupponi debent circa subiectum et principia seu media, quibus haec scientia demonstrat. Subiectum autem est id, quod natura constat, quod consurgit ex principiis in primo libro explicatis, scilicet ex materia et forma; et sic agit de natura. Principia autem seu media, quibus de hoc ente naturali seu de natura demonstrandum est, sunt quatuor causae, scilicet materialis, formalis, efficiens et finalis; inde enim pendent omnia, quae de hoc subiecto demonstrantur. Et hoc facit in secundo libro.

LIBER III.

Tertio procedit ad explicandam propriam passionem huius entis naturalis, quae est motus, a quo maxime dicitur ens mobile, et in eius consideratione consumuntur reliqui libri Physicorum. Et est duplex eius consideratio: altera secundum se absolute, altera comparative seu respective ad extrinseca, a quibus pendet, scilicet ad moventia et ad mobilia. Circa primam considerationem primo agit de motu in communi et de illius affectionibus, deinde in particulari de eius speciebus et partibus, per quas dividitur vel continuatur.

Et quidem de motu in communi et de his, quae intrinsece illum comitantur et consequuntur, agit in tertio libro, prius explicando definitionem motus, deinde actionem et passionem, quae illum concomitantur et sine quibus non est motus, et tertio rationem finiti et infiniti, quae necessario et intrinsece consequitur motum ratione continuitatis et successionis partium.

LIBER IV.

De extrinsecis autem affectionibus motus agit in quarto libro. Sunt autem duo, quibus motus extrinsece afficitur et mensuratur, scilicet locus et tempus, ut etiam notat D. Thomas in initio quarti Physicorum. Mensuratur enim motus ex parte mobilis loco et ex parte suae durationis tempore. Agendo autem de loco etiam agit de vacuo, quod est privatio eius.

LIBER V. ET VI.

Considerato autem motu et affectionibus eius, tam intrinsecis quam extrinsecis, agit deinceps in libro 5. et 6. de eius divisionibus. Primo quidem de divisione essentiali et intrinseca per species, secundo de divisione penes partes quantitatis continui, in quo exercetur.

Et primam divisionem prosequitur libro 5., ostendens dari tres species motus, scilicet localem, alterationem et augmentationem. Et similiter agit de unitate motus tam specifica quam individuali, et de contrarietate motuum, quia inter diversas species datur contrarietas.

Secundam vero divisionem motus, scilicet penes partes continuas tractat in libro 6. Ubi agitur de divisibilitate motus tam ratione medii, per quod movetur, quam ratione temporis, in quo movetur, et quomodo continuum non componatur ex solis indivisibilibus, et consequenter nec motus. Haec omnia pertinent ad considerationem motus secundum ea, quae sibi absolute conveniunt, tam in se quam in suis affectionibus et divisionibus, a libro tertio usque ad sextum.

LIBER VII. ET VIII.

Restat in reliquis libris explicare ea, quae conveniunt motui comparative ad moventia et ad mobilia. Et liber 7. considerat ordinem mobilium ad moventia deveniendo usque ad primum motum et primum motorem, quia non datur processus in infinitum. Et similiter considerat conditionem requisitam inter movens et mobile, scilicet quod sint simul et approximata, et consequenter comparat motus inter se quoad velocitatem et tarditatem.

Secundo considerat in libro 8. qualitatem primi motus et primi motoris, ubi sistit consideratio entis mobilis, ostendendo, quod primus motor est sempiternus, ubi etiam agitur de aeternitate primi motus et aeternitate universi ab eo producti. Et similiter ostendit primum motum esse motum localem et circularem, ac denique primum motorem esse infinitae virtutis et carere magnitudine, atque adeo esse incorporeum et indivisibilem.

De his omnibus tractandum nobis est in praesenti iuxta hunc ipsum ordinem librorum Aristotelis. Sed ante praemittenda est quaestio de scientia ipsa Philosophiae tamquam prooemialis quaestio, et de ordine, qui servari debet in processu cognitionis et scientiae.

Quaestio I: De scientia philosophiae et ordine cognoscendi

Multa, quae de scientia Philosophiae disputari solent, omittimus in praesenti, quia ex resolutione tradita in quaestione prooemiali Logicae et in quaestione ultima Posteriorum facile possunt innotescere. Eiusmodi sunt, an Philosophia sit nobis necessaria, an sit scientia, an practica vel speculativa, et similes aliae quaestiones, quae ex similium resolutione deciduntur. Constat enim Philosophiam nobis esse necessariam ad rectam et scientificam rerum naturalium perscrutationem. Quod vero sit scientia, constat ex multis demonstrationibus, quae in progressu huius scientiae fient; ac denique quod sit speculativa, constat tum ex fine huius scientiae, qui est indagatio et cognitio veritatum naturalium, non earum effectio, tum ex principiis, quibus procedit, quae resolutivo modo ostendunt veritatem, non compositive modo fabricare docent.

Quare tria tantum restant explicanda, quae propria sunt huius scientiae. Primum est de illius obiecto formali et materiali, quodnam sit. Secundum de eius unitate, an sit una secundum speciem atomam, an vero penes diversa obiecta dividatur in diversas species, v. g. ea, quae tractat de coelo, an sit diversa specie ab illa, quae tractat de generatione vel de anima, an vero totum hoc sit unius speciei. Tertium circa ordinem cognoscendi, quid sit primo cognitum a nostro intellectu, quod Aristoteles loco prooemii in primo isto libro tractavit.

Articulus I: UTRUM ENS MOBILE SIT OBIECTUM FORMALE PHILOSOPHIAE

Ut PUNCTUM DIFFICULTATIS innotescat, nota duos terminos tituli. Primus est ly «ens mobile», secundus est ly «obiectum formale». Ens mobile non sumitur complexe pro aggregato ex ente et mobilitate ut duobus, sed incomplexe pro quidditate, cui convenit mobilitas. Differunt autem quidditas mobilis seu naturalis seu ens naturale et natura, quia, ut dicit Philosophus 2. libro Phys. cap. 1., natura dicitur «principium motus et quietis», ens naturale «habet in se tale principium motus». Unde non dicitur natura obiectum Philosophiae, sed ens naturale vel mobile, quia agit de rebus seu quidditatibus mobilibus, pro quae natura ipsa constat. Et sicut sumitur natura in Physicis non pro sola essentia rei, quae cuilibet enti competit, sed pro ea, quae est principium motus, non cuiuslibet, sed imperfecti et cum successione et processu de potentia ad actum; ita ens naturale vel mobile sumitur pro eo, quod habet in se principium talis motus physici et imperfecti. De quo plura dicemus in q. 9. agendo de definitione naturae.

Secundus terminus est ly obiectum formale. Licet enim identificentur ens mobile, corpus mobile, substantia mobilis, naturalis vel sensibilis, ratione cuius identificationis aliqui reducunt istam difficultatem fere ad modum loquendi (de quo videri possunt Conimbric. hic q. 4. prooemiali art. 1. et Carmel. disp. 1. (prooemialis totius Philos.) q. 1. § 2. et alii), tamen quantum ad rationem formalem, quae a materiali distinguitur in scientiis, difficultas ista non est de modo loquendi, sed de re. Licet enim mobile seu mutabile physicum debeat esse corpus et substantia, tamen formalitas corporis aliud explicat quam formalitas entis mobilis. Dicit enim corpus formaliter radicem quantitatis et sic definitur per ordinem ad divisibilitatem; mobile autem radicaliter sumptum dicit rationem mutationis seu transitus de potentia ad actum, quod quidem, si fiat cum successione et continuitate, ut fit in motu physico, divisibilitatem requiret ut conditionem, non ut rationem formalem. Et ita videmus, quod neque natura neque motus definiuntur per corpus neque illud explicant, sed natura dicitur principium motus et quietis, motus autem dicitur actus entis in potentia, ubi solum explicatur ordo entis imperfecti, non corporis. Denique idem videmus observari in aliis rationibus formalibus explicandis. Licet enim omne coloratum sit corpus, non tamen dicimus, quod obiectum formale visus est corpus coloratum, sed coloratum explicat formale obiectum, corpus autem materiale seu praesuppositum. Et omne intelligibile est ens; non tamen ratio entis formaliter explicat obiectum intellectus, sed praesuppositive et materialiter. Idem ergo potest intelligi in corpore mobili et ente mobili.

Quapropter DIFFICULTAS PRAESENS in duobus consistit: Primum in discernendo rationem formalem obiecti Physicae et materialem, an scilicet ratio mobilitatis pertineat ad obiectum formale, ratio vero corporis ad materiale. Secundum est de extensione huius obiecti, an scilicet complectatur per se et formaliter omne mobile, tam substantialiter quam accidentaliter, an vero solum complectatur per se mobile substantialiter, id est mobile ad substantialem formam ut ad terminum et penes principia substantialia, mobile autem accidentaliter solum reductive tractetur a physico et ut deductum ex primo, id est ex mobili substantiali.

Et licet plures SENTENTIAE versentur circa obiectum Philosophiae assignandum, de quibus videri possunt Conimbric. hic q. 4. prooemiali art. 1. et Carmel. q. 1., tamen praecipuae sententiae reducuntur ad tres. Quidam asserunt obiectum esse ens mobile; quidam corpus mobile; quidam corpus naturale vel sensibile, licet haec omnia dicant alii in idem coincidere et solum differre penes modum loquendi. Similiter etiam inter thomistas aliqui existimant obiectum formale et per se Philosophiae solum esse ens mobile substantialiter et penes principia substantialia, alii quod per se et adaequate includit tam mobile substantialiter quam accidentaliter, et quod sunt diversa principia mobilitatis accidentalis et substantialis, de quo videri potest Caietanus opusc. de Subiecto Philosophiae.

DICO PRIMO: Subiectum materiale seu obiectum quod Philosophiae est corpus naturale seu mobile, formale vero explicatur per ens mobile seu mobile ut sic. Et ita ens mobile et corpus mobile se habet sicut in visu coloratum et corpus, quod ly coloratum est formalis ratio, ly corpus materialis; neque enim tangitur corpus a visu sub omni ratione, sed quatenus afficitur colore.

PRIMA PARS conclusionis est extra controversiam, cum constet limites Philosophiae intra res corporales contineri nec per se agere de substantiis separatis ab omni materia. Sic enim haberet abstractionem aequalem Metaphysicae, quia abstraheret a materia sensibili et intelligibili. Et similiter non agit de sola quantitate abstracta ab omni materia. Sic enim coincideret cum Mathematica et non ageret de corpore, ut subiicitur motui, quod utique est corpus sensibile. Quodsi aliquando Physica agit de Deo et angelis, non agit de illis ut mobilibus, sed ut moventibus, quatenus in illos reducuntur motus corporales et ab eis dependent. De ipsis autem substantiis separatis propter se non agit Physica.

SECUNDA VERO PARS est expressa D. Thomae, praesertim in locis, ubi de hoc ex professo agit, ut patet in prooemio Physicorum, ubi inquit, quod «subiectum Philosophiae est ens mobile simpliciter. Non dico autem corpus mobile, quia omne mobile esse corpus probatur in isto libro, nulla autem scientia probat suum obiectum». Idem expresse docet opusc. 42. cap. 14. Videri potest 6. Metaph. lect. 1., ubi docet obiectum Physicae esse ens mobile vel etiam substantiam mobilem, id est quidditatem mobilem, ut ibi explicat. Et 11. Metaph. lect. 4. docet ex Philosopho, quod Physica speculatur entia ut mota. Quodsi aliquibus locis videtur dicere D. Thomas, quod subiectum Physicae est corpus mobile, ut 1. p. q. 84. c. art. 1. et q. 14. de Veritate art. 8. ad 16., tamen ibi non loquitur de obiecto Philosophiae pro formali, sed pro materiali seu praesuppositive.

Fundamentum huius conclusionis sumitur ex his, quae paulo ante sunt insinuata, quia videlicet propria et adaequata passio, quam physicus demonstrat de suo subiecto, est motus. Motus autem non definitur explicando ordinem ad corpus vel substantiam, sed ad ens mobile; definitur enim, quod est «actus entis in potentia», ut patet in hoc tertio libro. Ergo formalis ratio subiecti physici non explicat rationem corporis. Nam quod formaliter est subiectum scientiae, explicatur etiam in formali definitione propriae passionis tamquam id, ad quod passio dicit habitudinem. Ergo cum non explicetur in definitione motus ratio corporis, sed ratio entis in potentia, non pertinet ad formalem rationem subiecti corpus, licet in re verum sit, quod non sit mobile motu physico nisi id, quod est corpus. Sed tamen sub formalitate, qua pertinet ad Physicam, ita se habet, quodsi per impossibile daretur aliquod mobile, quod non esset corpus, adhuc tractaretur a Physica, sicut si per impossibile daretur aliquod coloratum extensum, quod non esset corpus, adhuc videretur ab oculo.

Secundo sumitur fundamentum ex illa ratione, quam significat D. Thomas 1. Phys. cit., quia in Physica probatur, quod mobile sit corpus, nulla autem scientia probat suum obiectum formale. Ergo obiectum formale non est corpus sub formalitate et explicatione corporis, sed sub ratione entis mobilis. Qua probatione utrumque insinuatur, et quod ratio corporis pertinet ad obiectum materiale, siquidem probatur convenire omni mobili, et quod non sit ratio formalis, quia nulla scientia potest illud probare, siquidem omnis probatio procedit sub aliqua ratione formali, et consequenter talis ratio non probatur, sed probat, et sic supponitur. Ea vero supposita bene potest probari, quod tale obiectum materiale sibi competat, quia iam habet rationem formalem, sub qua procedat ad investigandum et ostendendum, quodnam obiectum materiale sibi sit proportionatum. Et sic Philosophus ostendit, quod omne mobile debet esse corpus, quia debet esse divisibile, ut patet in libro 6. Phys., et ita postquam tractavit de ente mobili in communi in istis octo libris, incipiendo descendere ad explicandum in particulari diversa entia mobilia, quod pertinet ad obiecta contenta sub materiali subiecto, incepit in libris de Coelo a notificatione corporis. Ergo supponitur, quod corpus ex parte materiali subiecti se teneat.

DICES: Non repugnat, quod aliqua scientia probet suum obiectum formale a posteriori, sicut Theologia probat Deum esse. Nec enim requiritur ad rationem principii indemonstrabilis, quod sit indemonstrabile etiam a posteriori, sed solum a priori, ut diximus in Logica q. 24. Et sic per divisibilitatem quasi a posteriori probatur in Physica ratio corporis. Unde Philosophus formaliter non probavit mobile esse corpus, sed omne mobile esse divisibile et habere partes, divisibilitas autem non est ipsa ratio corporis, solum enim illi competit ratione quantitatis, imo divisibilitas proxima etiam a quantitate separari potest, ut diximus in Logica q. 16. et patet in corpore Christi sacramentaliter posito. Ergo non probat Physica rationem corporis, sed aliquod accidens eius.

Respondetur nullam scientiam posse probare suum obiectum formale etiam quoad an est ex ipsa propria ratione formali. Sic enim probaret idem per idem; supponi enim debet ratio formalis et principium aliquod, per quod talis probatio fiat. Sed si quando probat obiectum, vel id probat ex mutuatis ab alia scientia, sicut Theologia ex rationibus metaphysicis probat Deum esse, vel id probat aliqua ratione a posteriori solum reductive pertinente ad talem scientiam, non formaliter et per se, ut latius ostendimus in Logica, in libris Posteriorum. Physica autem ostendit mobile esse corpus seu divisibile ex ipsa intrinseca et formali ratione motus, non ex mutuatis ab alia scientia, quia omnis motus debet habere partes, siquidem partim est in actu, partim in potentia.

Et ad id, quod dicitur Philosophum non probare, quod mobile est corpus, sed quod est divisibile, atque adeo a posteriori probare, quod sit corpus, respondetur, quod quando probatur alicui rei convenire aliquam propriam passionem, et non probatur ex ipsa quidditate, a qua talis passio dimanat, manifestissimum signum est, quod talis quidditas, a qua dimanat illa passio, non pertinet ad rationem formalem talis scientiae, siquidem non per illam probatur, sicque perinde est probare talem propriam passionem ac probare ipsam essentiam. Cum ergo ex ratione corporis et oriatur divisibilitas et mobilitas, si probatur ex mobilitate divisibilitas, eo quod ad illam requiritur, non attenditur formaliter ipsa ratio corporis sub ea ratione, qua corpus est, id est ut fundat divisibilitatem, sed sub ea ratione, qua quidditas mobilis est. Unde idem est probare rationem divisibilis et rationem corporis, quatenus corpus radix divisibilitatis est; procedendo enim ex ipsa quidditate mobilitatis, non proceditur ex ipsa ratione corporis, quatenus radix divisibilitatis est, sed quatenus fundamentum mobilitatis est, et hoc est esse ens mobile. Unde motus secundum suam naturam et per se non pertinet ad genus quantitatis seu divisibilitatis, ut dicit S. Thomas opusc. 70. q. 5. art. 3. ad 5. et 5. Metaph. lect. 15. Est simile, si aliqua scientia ageret de intelligibili ut sic et probaret, quod intelligibile in actu debet esse spirituale et non corporale, quia est abstractum a materia. Talis scientia non haberet pro obiecto formali entitatem spiritualem, licet illam necessarium supponeret, quia non respiceret illam formaliter vel ut opponitur corpori entitative, sed ut fundat ordinem ad intellectum. Sic Physica, quae agit de mobili, non respicit formaliter corpus, prout radix divisibilitatis est, sed ut procedit de potentia ad actum, de non esse ad esse. Hoc enim pertinet ad mutationem, quod formaliter non est respicere corpus, sed ipsum fieri et esse secundum mutationem, quod totum ens mobile est.

DICO SECUNDO: Quando dicitur ens mobile subiectum formale Physicae, ly mobile non sumitur pro mobilitate formali, sed aptitudinali seu radicali, ita quod ens mobile est idem quod quidditas mobilis seu fundamentum mobilitatis proximae. Ita notat Caietanus in opusc. de Subiecto Physicae.

RATIO est manifesta, quia alias physicus ageret de accidente; mobilitas enim proxima seu formalis accidens est. Et sic non ageret de substantia neque de generatione substantiali, imo non ageret per se de natura, contra id, quod dicemus in secundo libro; natura enim est principium motus et quietis primo et per se. Unde non consistit in mobilitate formali, sed radicali, quia mobilitas formalis, quae est accidens, non est primum principium motus, sed proximum et formale.

DICES: Ergo formale obiectum Physicae non solum est ens mobile, sed substantia naturalis sive substantia mobilis seu corpus mobile.

Respondetur formale obiectum Physicae substantiam mobilem sumendo substantiam pro quidditate seu radice prima mobilitatis, ut dicit S. Thomas 6. Metaph. lect. 1., et sic est idem, quod ens mobile formaliter. Ceterum si sumatur ly substantia, prout explicat hanc quidditatem per modum primi praedicamenti, id est ut naturam subsistentem, sic non explicat rationem formalem, sed materialem seu concomitantem subiecti physici, sicut etiam visus respicit coloratum in concreto, quod non potest esse nisi substantia vel habens modum substantiae; non pertinet substantia ad formalem rationem obiecti in visu, sed ad materialem tamquam sensibile per accidens. Sic Physica per se et formaliter respicit ens mobile, quatenus explicat quidditatem primi principii motus, quod non potest esse primum principium, nisi sit substantia. Non tamen sub formalitate substantiae definitur vel formaliter attingitur ideoque non omnino excludit substantiam, sed tamquam subiectum materiale includit, sicut etiam Mathematica agit de quantitate secundum se, quatenus fundat proportiones et mensuras, nec tamen formaliter considerat rationem accidentis, secundum quod inhaerens est, licet sine ratione accidentis quantitas non detur.

DICO ULTIMO: Ens mobile, de quo per se agit Physica, non solum est mobile substantialiter, sed etiam accidentaliter, ita quod terminative ly mobile abstrahit a substantia et accidente et respicit non solum principia mobilitatis substantialis, sed etiam accidentalis, licet subiective ly mobile sit substantia.

Haec conclusio non ab omnibus acceptatur. Nam aliqui dicunt Physicam adaequate solum agere de ente mobili substantialiter, quod ut salvent in coelo, quod est omnino incorruptibile et ingenerabile, et tamen per se pertinet ad Physicam, dicunt coelum esse mobile substantialiter, non proxime, sed remote radicaliter, scilicet ratione materiae. Et ita ponere debent materiam coeli eiusdem speciei cum sublunari. Et hoc ideo est, ut salvent eadem principia naturalia in obiecto huius scientiae. Alias si considerantur diversa principia, alia pro substantia, alia pro accidente, non apparet, quomodo uniantur in unica scientia. Nec potest dici, quod principia accidentis reducuntur ad principia substantiae; hoc enim salvari non potest in uno ex principiis, scilicet in privatione. Nam privatio formae substantialis non est in omnibus radix privationis accidentalis, ut patet in coelo, in quo est privatio formae accidentalis, id est ubi seu loci, cum non mutetur localiter, et non fundatur in privatione formae substantialis, quia coelum illius capax non est.

Ceterum conclusio posita est Caietani opusc. de Subiecto Philosophiae et Ferrariensis 1. Phys. q. 2. et aliorum thomistarum, et in sententia D. Thomae 1. p. q. 66. art. 2., quod materia coeli specie distinguitur a sublunari, non potest opposita sententia defendi, quia tunc nec etiam remote, id est ratione materiae, coelum est substantialiter mobile. Sed tamen etiam abstrahendo ab hac sententia urgetur fundamentum positum, tum quia Physica per se agit de forma coeli et non solum de substantialis mutationis; tum quia agit de ipso coelo, quod est compositum ex materia et forma, quatenus incorruptibile est, et a corruptibili corpore distinguitur. Ergo impertinens est, quod habeat materiam substantialiter mobilem. Si tractatus ille, qui agit de coelo et per se pertinet ad physicum, agit de coelo, quatenus incorruptibile est, et sic non consideratur ratione mobilitatis materiae ad formam substantialem, quin potius talis privatio substantialis ibi omnino excluditur, cum incorruptibilitas coeli per se consideretur. Ergo radicalis et remota mobilitas ad sublunarem consideratam in tract. de Coelo sed exclusa (quod valde ponderandum est in hac sententia), et tamen consideratur coelum ut ens mobile, mobilitate accidentali, quatenus mutatur de loco in locum.

Quomodo autem principia accidentalis mobilitatis et substantialis uniantur in obiecto formali huius scientiae, quod opposita sententia percipere non potest, respondetur utrumque verum esse, et quod principia non sunt eadem entitative nisi tantum proportionaliter et analogice, ut expresse docet D. Thomas 1. Metaph. lect. ultima § Hic ponit sextam et 12. Metaph. textu 19. lect. 4., ubi ostendit ex Philosopho, quod non sunt eadem principia omnium generum nisi proportionaliter, sicut patet, quod ad genus substantiae pro mutatione substantiali concurrit materia, quae est pura potentia, et privatio formae substantialis et forma ipsa substantialis, quae generari potest. In accidentibus autem materia quae mutari potest, non est pura potentia, sed subiectum habens formam substantialem, et privatio formae accidentalis et forma ipsa accidentalis, quae principia non sunt eadem nisi proportionaliter, sicut substantia et accidens proportionaliter sunt idem. Ceterum univocari possunt et convenire in una scientia, quia induunt eandem rationem formalem scibilitatis, sicut etiam Metaphysica agit de substantia et accidenti modo univoce, non quia conveniunt in ratione entis ut sic, sed quia conveniunt sub eadem abstractione formali ab omni materia. Similiter ergo Physica agit de substantia et physicis accidentibus et utrisque principiis, ut conveniunt in eadem formalitate abstractionis a materia singulari tantum, licet talia accidentia et substantia non conveniant in aliqua superiori ratione universali et praedicabili nisi analogice.

Nec tamen propter hoc subiectum mobile, de quo agit Physica tamquam de subiecto mobilitatis, abstrahit a substantia et accidente, quia licet motus seu mobilitas, de qua agit Physica, terminari possit ad substantiam vel accidens, tamen subiectum, quod recipit et fundat hanc mobilitatem tamquam principium primum et per se motus, non est accidens, sed natura, quae necessario est attingitur, solum explicet quidditatem mobilem, non substantiam.

SOLVUNTUR ARGUMENTA.

Primo arguitur: Ens mobile potest sumi in tota latitudine, ut comprehendit tam accidens quam substantiam mobilem, sed restringitur tantum ad substantiam vel corpus mobile. Ergo non est ponendum ens mobile pro formali subiecto, sed corpus mobile.

Consequentia patet, quia si subiectum non extenditur ad omne mobile, tam substantiale quam accidentale, sed tantum ad substantiale, frustra dicitur ens mobile subiectum formale, et non substantia vel corpus mobile. Antecedens vero probatur, quia si obiectum Philosophiae sumitur in tota latitudine, ut comprehendit accidens et substantiam, ergo nulla datur proprietas, quam demonstret, quia proprietas est accidens, v. g. motus seu mobilitas. Ergo si agit de accidente tamquam de subiecto et non de sola substantia, coincidet proprietas cum subiecto, imo nulla dabitur proprietas physica demonstrata, quia omnis proprietas physica accidens est. Ergo accidens mobile non est subiectum, sed sola substantia.

Si dicatur substantiam et corpus mobile esse quidem subiectum Physicae materialiter et in supponendo, non formaliter et in exprimendo, et ita per ens mobile non significari aliquid commune substantiae et accidenti mobili, sed tantum quidditatem mobilem radicalem, quae habet pro genere substantiam seu corpus, contra hoc est, quia scientia, quae agit de aliqua specie, per se agit de genere, ut constitutivum est talis speciei, licet non in tota sua latitudine, sicut scientia, quae agit de homine, per se agit de animali ut constituit obiectum talis scientiae dicendo, quod est animal rationale, quam dicendo, quod est ens rationale. Similiter ergo formaliter exprimitur quidditas formalis obiecti physici dicendo corpus vel substantia mobilis, quam dicendo ens mobile. Quodsi ideo non exprimitur substantia vel corpus, quia genus rei mobilis est, multo minus debet exprimi ly ens, quia magis superius est quam corpus.

RESPONDETUR, quod, ut dictum est, ens mobile non sumitur pro abstracto a substantia et accidente, loquendo de mobili subiective, sed prout explicat tantum quidditatem rei mobilis, quae quidem in supponendo et materialiter est idem quod corpus mobile, siquidem probatur in Physica omne mobile esse corpus, sed in exprimendo formalem rationem talis obiecti dicitur ens mobile potius quam corpus mobile, quia formaliter solum respicit Physica quidditatem mobilem, quae nomine entis mobilis explicatur.

Et ad replicam respondetur, quod ly «ens mobile» potest sumi dupliciter: Uno modo ut dicit complexum seu constitutum ex gradu superiori analogo et inferiori differentia omisso genere intermedio, sicut quando sumimus individua generica, ut haec substantia, hoc corpus, omissis gradibus intermediis. Alio modo potest sumi ens mobile non in vi alicuius complexi constituti ex superiori gradu entis et inferiori mobilitatis, sed ut est idem ens mobile quod mobile tantum, quasi dicatur res seu quidditas mobilis, quae in re quidem est substantia et corpus, non tamen explicatur sub conceptu substantiae vel corporis, sed sub ratione quidditatis mobilis. Primo modo non dicimus esse subiectum Physicae ens mobile, sed secundo, et sic ens mobile non est aliquid magis amplum et abstractum quam substantia vel corpus mobile, nec comprehendit in se tamquam subiectum substantiam et accidens, sed est aliquid contractius substantia, determinans illam et explicans non secundum omnem rationem substantiae vel corporis, sed praecise qua mobilis est, quasi exprimendo, quod omne, quod tractatur in Physica, de substantia et corpore est, ut subest mobilitati seu ut fundat illam, ubi substantia solum materialiter se habet.

Quod vero subditur de scientia tractante de aliqua specie, quod etiam tractat de genere ut constituente ipsam, respondetur, quod tractat quidem, sed non aeque formaliter, sed de illo genere, ut subest illi speciei tamquam rationi formali. Et sic tractat Physica de corpore et substantia mobili, sed non aeque formaliter, sed ut trahuntur ad rationem entis mobilis, id est quidditatis mobilis. Quod vero explicetur ly ens in obiecto formali, et non corpus vel substantia, iam diximus id esse, non quia ens sumitur per modum gradus superioris, sed per modum explicantis quidditatem mobilitatis et non ponentis in numero cum illa. — Et praeterea non est certum, quod mobile dicat differentiam essentialem respectu corporis vel substantiae, sed solum proprietatem fundatam in corpore. Et sic exprimetur, quod Physica agit non de ipsa mobilitate, quae est passio, nec de ipso corpore absolute, sed ut fundat illam passionem mobilitatis. Formalius explicatur et purius ipsa formalis ratio obiecti dicendo mobile seu ens mobile, quod idem est, quasi dicatur fundamentum mobilitatis, quam dicendo corpus mobile, ubi denotaretur, quod ipsa ratio corporis etiam intrat formalitatem obiecti Physicae qua corpus, non solum qua mobile. — Ac denique, quia notius nobis est, quod aliquid sit mobile, quam quod sit corpus, etiamsi corpus esset genus illius, quia per motum probatur divisibilitas et ratio corporis. Et ideo formalis ratio non debet explicari per corpus, sed solum per mobile sive per ens mobile, quia formalis ratio debet esse notissima in aliqua scientia.

Quodsi instes: Nam mobile radicaliter et sumptum pro substantia non est magis notum quam ipsa mobilitas seu motus accidentalis. Imo indigemus circumlocutione ad exprimendum hoc subiectum, dicendo ens mobile, quod est signum ipsam quidditatem nobis non esse notam. Respondetur hoc ipsum stare pro nobis, quia si in ratione substantiae, ut exprimitur hoc nomine, non est ita per se notum, sicut ut exprimitur nomine quidditatis mobilis, consequenter non dicemus, quod obiectum formale sit substantia vel corpus mobile, ut exprimitur nomine corporis vel substantiae, sed ut exprimitur nomine quidditatis seu entitatis mobilis, licet in re sit substantia vel corpus; dari enim quidditatem mobilem notissimum est.

Secundo arguitur: Illud est subiectum formale scientiae, in quod omnes passiones et accidentia formaliter resolvuntur. Sed physicus resolvit accidentia mobilia in substantiam mobilem tamquam in radicem per se, quia principium accidentis substantia est in quantum substantia, nec physicus respicit per se formaliter aliquod accidens, sicut visus coloratum et auditus sonum, sed per se respicit substantiam et radicalem mobilitatem. Ergo formale subiectum Physicae formalius exprimitur per substantiam seu corpus mobile quam per ens mobile.

Si dicatur ideo significari nomine entis mobilis hoc obiectum, quia non restringitur ad principia mutationis substantialis, sed etiam attingit principia mutationis accidentalis ideoque abstrahit a mobilitate accidentali et substantiali; contra est, quia si propter illam rationem dicitur ens mobile subiectum potius quam substantia vel corpus mobile, ergo eadem ratione non dicetur formale obiectum mobilitas radicalis, quae determinate exprimit substantiam et distinguitur a mobilitate formali, quae est accidens, sed dicetur aliquid abstrahens a mobilitate accidentali et substantiali, sicut principia ipsa abstrahunt a principiis substantialibus et accidentalibus. Tale autem abstrahens non est radicalis mobilitas determinata; nec est aliquid univocum, sed aliquid analogum abstrahens a substantia et accidente, quod non posset univocari in ratione scibilis, nisi redderetur tantae abstractionis sicut Metaphysica. Denique sub illa abstractione non est assignabilis aliqua passio physica, quae correspondeat illi abstracto; motus enim seu mobilitas accidentalis cum sit accidens, solum consequitur ad substantiam, non ad aliquod abstractum a substantia et accidenti.

RESPONDETUR ad principale argumentum, quod accidentia physica resolvuntur formaliter in substantiam mobilem, quatenus substantia dicit quidditatem radicalis mobilitatis, non quatenus substantia exprimit gradum praedicamentalem genericum rei subsistentis; hoc enim solum materialiter pertinet ad Physicam. Quae ut radicaliter mobilis sit, supponitur, quod sit substantia, non formaliter exprimitur. Unde non se habet sicut visus ad coloratum vel auditus ad sonum, quia haec respiciunt aliquid contentum sub accidente, Physica autem aliquid contentum sub substantia, licet neque obiectum sensuum formaliter exprimat accidens, neque obiectum Physicae formaliter exprimat substantiam, licet illam supponat.

Ad replicas autem, quae fiunt in oppositum, respondetur probare, quod res, ad quas est motus, et quae sunt termini mobilitatis physicae, non sunt sola substantia, sed accidens et substantia, atque adeo aliquid analogum, ut etiam concedit Caietanus in opusc. cit. solutione ad 1., licet univocenter in ratione scibilis, ut supra diximus. Ex hoc tamen non sequitur, quod mobile pro subiecto et radice mobilitatis, non pro termino, ad quem est motus, abstrahat a substantia et accidente, sed solum contineatur sub substantia, licet illam formaliter non explicet, quia tam principia mobilitatis accidentalis quam substantialis radicantur illique conveniunt, licet non sint eadem principia formalia, quia respiciunt formas et privationes diversorum generum. Unde passiones, quae demonstrantur in Physica, non consequuntur ad aliquod abstractum a substantia et accidente, sed ad aliquid determinate contentum sub substantia vel corpore, licet non exprimatur in formalitate obiecti ipsa generica ratio substantiae vel corporis, sed tantum id, quod pertinet ad rationem motus vel principii motus, in cuius definitione non explicatur formalitas substantiae, sed actus et potentia.

Ultimo arguitur: Quia ly mobile ex una parte comprehendit plura, quam quae in Physica tractantur, ex alia parte Physica agit de pluribus, quae sub mobili non comprehenduntur, et denique ex alia plures aliae scientiae quam Physica agunt de mobili. Ergo per ly mobile non explicatur adaequatum obiectum Physicae.

Antecedens quoad primam partem probatur, quia mobile etiam comprehendit angelos, qui mutabiles sunt, tam in substantia per creationem et annihilationem, quam in operationibus, ut per motum localem, cognitionem etc. Quoad secundam partem probatur, quia Physica non solum agit de mobili, sed etiam de quiescibili; est enim natura principium motus et quietis. Et sic etiam de quiete pertinet ad Physicam, praesertim cum motus ad quietem ordinetur. Similiter attingit Deum ut primum motorem et animam intellectivam non solum ut coniunctam corpori, sed etiam ut separatam; ergo agit de rebus immobilibus. Quoad tertiam partem probatur, quia Astrologia etiam agit de ente mobili, scilicet de coelo et motibus planetarum, et Medicina agit de corpore sanabili, quod includit motum alterationis. Ergo mobile est commune aliis scientiis et consequenter non est proprium Physicae.

RESPONDETUR, quod, ut supra diximus, ly mobile potest sumi dupliciter, uno modo in tota latitudine, ut dicit motum tam physicum quam metaphysicum, id est motum, qui est actus seu operatio perfecta, et motum, qui est actus imperfectus, qui fit cum aliqua divisibilitate, quatenus est partim in potentia et partim in actu. Et mobile solum hoc secundo modo pertinet ad physicum, nec tali motu angeli dicuntur mobiles; nam creatio non habet subiectum, ex quo aliquid fiat, et sic non est motus physicus, annihilatio vero motus non est, sed suspensio concursus. Operationes autem angeli ex parte subiecti, a quo fiunt, spirituales sunt et indivisibiles, vel non distinguuntur ab actibus immanentibus, vel ex illis omnino oriuntur, sicque non pertinent ad motum divisibilem et imperfectum, qualis est physicus.

Ad secundam partem respondetur, quod quies, cum sit privatio motus, cognosci debet per formam oppositam ad illamque reduci, id est ad motum, nec omnis quies est finis motus, ut patet in motu coeli et in motibus vitae, qui sunt perfectiones quiete. Quando enim quies est conservativa quiescentis, tunc motus per se ordinatur ad quietem, non quia privatio, sed quia conservativa. De Deo autem et intelligentiis physicus non agit per se, sed solum attingit illas, quatenus motores et principia motuum physicorum, non autem illarum quidditatem et essentiam perscrutatur, sed terminus Philosophiae est anima rationalis, quae etiam est forma corporis physici, ut dicitur 2. Phys. textu 26. Esse autem formam etiam convenit ei in statu separationis, licet non exerceat informationem.

Ad tertiam partem respondetur, quod astrologus non agit de coelo et planetis, ut sunt entia mobilia, sed ut mensurabiles sunt eorum motus et secundum varios aspectus diversam proportionem induunt, quod magis pertinet ad mathematicum quam ad physicum. Medicus autem agit de corpore sanando, quod quidem supponit motum et fit per motum, et sic supponit Physicam eique subordinatur; formaliter tamen non per se considerat motum qua motus, sed qua ordinatus ad sanitatem. Sicut artifex non potest facere statuam nisi aliquo motu, non tamen formaliter considerat rationem motus, sed commensationem figurae, sic medicus considerat proportionem humorum, licet id fiat per motum.

Articulus II: UTRUM PHILOSOPHIA SIT UNIUS SPECIEI ATOMAE IN RATIONE SCIENTIAE

Resolutio est affirmativa, quam plures thomistae sequuntur, ut Mag. Soto 1. Phys. q. 1. concl. 4. et Banez in prologo librorum de Generatione ad quartum principale, licet Caietanus oppositum sentiat 2. 2. q. 162. in introductione quaestionis.

Sumitur autem haec conclusio ex D. Thoma, qui in prooemio Physicorum et librorum de Coelo et de Generatione distinguit omnes istos tractatus tamquam partes unius scientiae naturalis, in quarum una agitur de toto obiecto in communi, quod in aliis applicatur ad obiecta particularia sub tali communi. Hoc autem non variat speciem scientiarum; alias partes Theologiae diversas species Theologiae constituerent. Imo non esset dabilis una scientia in specie atoma, si diversi tractatus et partes variant eius speciem. Nulla enim scientia quantumcumque speciei infimae datur, quae non procedat ordine quodam a communioribus ad minus communia, et inter ipsa minus communia prius traduntur ea, quae simpliciora vel universaliora sunt. Sola ergo diversitas partium et tractatuum in aliqua scientia non variat eius speciem. In scientia autem naturali solum est diversitas penes ordinem partium seu tractatuum de diversis obiectis, ut D. Thomas locis citatis significat. Quodsi hoc sufficeret speciem scientiae diversificare, etiam in ipsis octo libris Physicorum deberemus distinguere diversas species, quia agit de rebus valde diversis, ut de infinito, de continuo, de loco et tempore et variis speciebus motus. Quae omnia licet connexionem habeant cum ente mobili ut sic, tamen hoc ipsum invenitur respectu aliorum librorum, qui agunt de istis mobilibus et motibus in particulari et ita connexionem habent cum ente mobili ut sic. Nam scientia, quae agit de aliquo genere, etiam agit de speciebus contentis sub illo, sicut Metaphysica, quae agit de ente, etiam agit de praedicamentis et causis contentis sub ente, et tamen est unius speciei atomae.

FUNDAMENTUM autem a priori est, quia diversa species scientiarum non sumitur ex sola diversitate rerum in se, sed ex diversa abstractione seu modo cognoscendi et illuminandi obiecta. Nam si sola diversitas rerum materialiter et entitative consideratur, specie differret in Metaphysica pars, quae tractat de Deo, ab ea, quae tractat de substantia creata vel accidente; et similiter in Physica pars, quae tractat de materia et forma, ab ea, quae tractat de primo motore; et pars, quae tractat de infinito, ab ea, quae tractat de loco et vacuo. Et similia multa possent multiplicari.

Tunc autem diversa abstractio fundat diversam speciem et modum illuminandi, quando oritur ex diversis principiis; ex principiis enim sumitur illuminatio conclusionum, ut late tractavimus in libris Poster. q. 27. Cum autem principia, quibus passiones probantur de subiecto, sint definitiones, ideo ad diversum modum definiendi reducitur diversa species sciendi et manifestandi res scitas; non enim sufficit alias et alias res definire et tractare, sed aliter atque aliter. Nam plures res definire et de pluribus quidditatibus agere etiam in una scientia contingit, quatenus omnis illa sub uno modo definiuntur, ut cit. loco Logicae ex D. Thoma 6. Metaph. lect. 1. et pluribus aliis locis ostendimus. Omnes autem definitiones, quae traduntur tam in octo libris Physicorum quam in libris de Generatione et aliis, sub eadem abstractione et formalitate procedunt. Definiuntur enim secundum rationem vel habitudinem ad motum, et solum differunt, quod in libris Physicorum definiuntur ea, quae pertinent ad motum in communi, in aliis autem libris ea, quae pertinent ad particulares rationes et species motus, cuius signum est, quia principia, quae traduntur in Physicis, serviunt pro libris de Coelo et de Generatione. Nec tamen isti libri important aliquam scientiam subalternatam ad scientiam Physicorum, nec enim addunt differentiam accidentalem et extraneam ad motum in communi, sed intrinsecam et essentialem. Ergo si utuntur principiis Physicae in communi, pertinent ad eandem scientiam. Eadem enim scientia, quae agit de aliquo genere in communi, agit de speciebus essentialibus eius; alias semper essent diversae scientiae, quae agunt de aliquo in communi et de speciebus eius essentialibus, cuius oppositum videmus in Metaphysica et Theologia aliisque scientiis, quae non solum agunt de una specie, sed de pluribus, ut conveniunt in aliqua ratione communi, secundum quam induunt eundem modum definiendi et consequenter illuminandi conclusiones.

Sed contra hoc obicies duo: Primum ex auctoritate S. Thomae, 1. Poster. lect. 41., ubi inquit, quod «aliud genus scibilium est corpus naturale et mathematicum, et utrumque horum generum distinguitur in diversas species scibilium secundum diversos modos et rationes cognoscibilitatis». Sed corpus naturale est obiectum Philosophiae; ergo secundum D. Thomam sub isto obiecto generico continentur plures species et modi cognoscibilitatis, atque adeo diversae species scientiarum.

Secundum est: Nam intra corpus mathematicum dantur diversae species scientiarum, v. g. Geometria et Arithmetica, propter diversam abstractionem specificam a materia sensibili. Ergo etiam diversa abstractio intra corpus naturale constituit diversas scientias. Constat autem, quod aliter abstrahit in genere physico coelum, quod movetur solum motu locali, et res generabiles et corruptibiles. Motus enim generationis magis concernit de materia et de conditionibus materialibus quam motus localis. Et similiter anima habet maiorem separationem a conditionibus materiae, in tantum quod attingit animam rationalem, quae in sua entitate spiritualis est et a materia independens in essendo.

RESPONDETUR ad primum D. Thomam signanter non dixisse, quod ens mobile, quod est obiectum Philosophiae, est genus scibilium et dividitur in diversas species, sed dicit, quod corpus naturale. Licet autem aequivaleant in supponendo corpus naturale et ens mobile, quia omne ens mobile est corpus, tamen formalis ratio entis mobilis adunat omnia, quae tractat sub unica ratione mobilitatis, quia eodem modo concernit vel abstrahit a materia. Corpus autem naturale materialiter se habet et est capax diversarum rationum formalium ad diversas scientias spectantium, sicut est Medicina et Philosophia. Nam Medicina licet formaliter non agat de corpore naturali, quatenus ens mobile est in communi vel in speciali, agit tamen de corpore naturali ut sanabili, quae sanitas licet per aliquem motum acquiratur, non tamen formaliter ratio motus, sed ordo ad sanitatem attenditur, ut praec. art. explicatum est.

Ad secundum respondetur esse disparem rationem inter Mathematicam et Philosophiam, eo quod Mathematica non agit de quantitate quantum ad quidditatem suam, in qua convenire poterant quantitas continua et discreta secundum aliquod principium et modum scibilem, prout de facto tractantur in Metaphysica considerante quidditatem quantitatis et specierum eius, sed Mathematica considerat proportiones et mensuras, quae in quantitate discreta et continua ita variantur, quod ad diversa principia reducuntur et ad diversam abstractionem et modum definiendi, quia mensuratio per magnitudinem nullo modo convenit cum modo mensurandi penes numerationem. Haec enim abstractiori modo procedit, quia magnitudo mensurat per modum continentis, ut locus, numerus per intellectum numerando. At vero in Philosophia omnia reducuntur et tractantur prout conveniunt in ratione motus et mobilis, et solum potest esse differentia penes rationem communem mobilis ut sic et specialem sub eo contentam. Illa autem diversa abstractio motus localis et generationis non constituit diversam scientiam, quia motus localis corporeus, de quo solo agit Physica, aeque sensibilis est et ad eadem principia mobilitatis reducitur atque motus generationis vel viventium; omnia enim ista tractantur sub ratione quidditatis mobilis. Medicina autem licet solum procedat sub abstractione a materia singulari, non tamen sub eodem modo abstractionis, imo nec sub ratione mobilis formaliter, sed sanabilis, quod magis concretive procedit magisque ad singularia et praxim accedit, quia sanitatem respicit ut curandam per motum. Licet in re curatio sit per motum, sed non sub formalitate motus respicitur, sed proportionis et commensurationis humorum.

Articulus III: UTRUM MAGIS UNIVERSALE, ATQUE ADEO IPSUM ENS UT SIC SIT PRIMO COGNITUM AB INTELLECTU NOSTRO

In ipso initio primi libri Physicorum ordinem nostrae cognitionis a communioribus ad minus communia proposuit Philosophus tamquam prooemialem tractatum horum librorum. Et IN SUMMA doctrina Aristotelis reducitur ad tres distinctiones et tres propositiones.

Prima distinctio est: Cognitio nostra aut est in sensu aut in intellectu; et illa, quae est in sensu, prior est ordine acquisitionis quam quae est in intellectu. Quam distinctionem non tradit Philosophus expresse hic, sed praesupponitur ex 1. Poster. cap. 2. et a D. Thoma notatur ibi lect. 4. et hic lect. 1.

Secunda distinctio est: Cognitio sive in sensu sive in intellectu, alia est confusa, alia distincta. Cognitio confusa est, qua attingitur aliquid non resolvendo nec discernendo eius partes seu praedicata aut attributa. Distincta est e converso, qua cognoscitur aliquid resolvendo seu discernendo partes eius aut praedicata. Et omnis confusio dicit ordinem ad plura vel actualiter in se inclusa, quia ex illis actu constat, vel potentialiter subiecta, quia sub se continentur. Unde oritur, quod alia sit cognitio confusa actualis, scilicet respectu eorum, quae actu conveniunt rei, alia confusa potentialis, scilicet respectu eorum, quae in confuso et quasi in eius potentia continentur, et similiter distingui potest e converso cognitio distincta.

Tertia distinctio est: Res aliae sunt notiores simpliciter et secundum se, quae dicuntur notiores natura, aliae sunt notiores nobis. Ea, quae sunt notiora simpliciter et secundum naturam, sunt perfectiora et nobiliora. Cognoscibilitas enim fundatur in ente, unde quanto ens est perfectius et actualius, tanto est cognoscibilius et consequenter nobilius; nobile enim dicitur quasi noscibile. Sunt autem notiora nobis, quae magis proportionata sunt nostro modo et virtuti cognoscendi, quae cum sit imperfecta et procedat de potentia ad actum, non habet pro obiecto proportionato ea, quae sunt perfectiora et nobiliora secundum se.

Propositiones autem Philosophi sunt tres. Prima: Connaturalis modus procedendi est a notioribus et certioribus quoad nos ad ea, quae sunt notiora secundum se. Secunda: Magis confusa nobis sunt prius nota. Postea autem elementa seu principia, id est partes, quibus constat, quod pertinet ad notitiam distinctam. Tertia propositio: Ab universalibus ad singularia oportet procedere.

Has propositiones tribus exemplis sive signis Philosophus manifestat. Primum est deductum a sensibus; prius enim sensus attingit totum integrale quam partes suas distincte. Ergo et intellectus prius attingit universale, quod se habet ut totum, confuse ipsum attingendo respectu eorum, quae continet ut partes. Secundum exemplum est a definito ad definientia. Prius enim cognoscimus definitum absolute et communiter, v. g. hominem, deinde partes, quibus definitur, v. g. quod animal et rationale eius definientia sint. Tertium exemplum est in pueris, qui a principio omnes viros vocant patres et omnes feminas matres, postea autem discernunt unumquodque; quod signum est ipsos processisse a cognitione confusa ad distinctam.

Circa hanc doctrinam DUPLEX INSURGIT DIFFICULTAS: Prima contra aliquos, qui absolute hanc Philosophi doctrinam reiiciunt eamque contradictionis coarguunt. Secunda et gravior apud eos, qui hanc doctrinam admittunt, sed valde concertant in designanda mente Philosophi circa ordinem procedendi in cognitione et determinando, quodnam sit obiectum prius a nostro intellectu cognitum, an illud, quod est facilioris abstractionis, quia a paucioribus abstrahit, an quod est confusioris et plura sub se continet, an denique quod est fortioris impressionis ex parte sensuum, quatenus ab illis intellectus pendet in cognoscendo.

Circa primum inveniunt aliqui contradictionem in hac doctrina Philosophi cum his, quae tradit 1. Poster. cap. 2., ubi inquit, «quod nobis notiora sunt, quae sunt propinquiora sensui, simpliciter vero notiora, quae a sensu remotiora sunt, ea vero esse remotiora, quae universaliora sunt». Hic autem e contra dicit, quod ab universalioribus prius procedendum est, quia sunt confusiora et notiora nobis. Secundo contradicit sibi ipsi in hoc loco. Nam in 1. textu dicit, quod cum scire contingat per prima principia, causas et elementa, de his oportet determinare. At vero in textu 3. et 4. dicit, quod confusiora sunt prius nota nobis, deinde principia et elementa, ideoque ab universalibus ad singularia oportet procedere.

Ad primum respondet D. Thomas tam in 1. Poster. lect. 4. quam in 1. Phys. lect. 1., quod in 1. Poster. loquitur Philosophus de cognitione nostra non solum in intellectu, sed in sensu, respectu cuius constat singularia esse prius, imo solum cognita. In praesenti autem loquitur solum de cognitione intellectus, qui cum a singularibus abstrahat, procedit ab universalibus ad singularia, id est ad minus communia. Et sumitur hoc ex verbis Philosophi 1. Phys. textu 49. dicentis, quod «universale notius est ratione, singulare vero sensu». Quando vero dicit universaliora esse notiora secundum naturam, quia sunt remotiora a sensu, loquitur de his, quae sunt universaliora in virtute et causalitate sive in abstractione formali. Sic enim quae formaliter abstrahunt, id est magis excludunt materiam, et quae sunt magis universalia in virtute et causatione, sunt notiora secundum se, quia magis perfecta, sicut Deus et angeli.

Ad secundum dicitur, quod loquendo de cognitione scientifica certum est, quod oportet procedere a principiis ad conclusiones; est enim cognitio scientifica illuminativa conclusionum et distincta. Unde oportet, quod a principiis seu elementis procedat, resolvendo scilicet in ipsa principia. Et de ista cognitione loquitur Philosophus in primo textu, quando dicit, quod oportet de principiis et causis prius determinare. Ceterum loquendo de cognitione simplici, est prior cognitio confusa quam distincta in nobis, qui procedimus de imperfecto ad perfectum. Et de hac loquitur in secundo loco, ut ex hoc constet, quod inter materias, quae in aliqua scientia tractantur, et inter principia, a quibus proceditur, ea prius tractanda sunt et attingenda, quae sunt communiora et confusiora nobisque magis nota.

Nec oportet hic distinguere ordinem naturae et ordinem doctrinae in procedendo. Utriusque enim processus via acquisitionis est ab imperfectioribus ad magis perfecta; doctrina enim imitatur naturam et accommodat se modo procedendi ipsius naturae, in qua est. Solum cavendum est, ne ordo doctrinae et naturae confundatur cum his, quae dicuntur notiora naturae et notiora nobis, cum tamen longe differant, quia ordo naturae et doctrinae dicit processum et modum acquirendi, qui tam in doctrina quam in natura est ab imperfectioribus ad perfectiora. Esse autem notiora naturae et notiora nobis solum importat cognoscibilitatem rei vel secundum se vel ut proportionatam et applicatam nobis. Unde bene stat, quod alia sint notiora naturae, alia notiora nobis, non tamen sit alius ordo seu modus procedendi doctrinae et naturae in via generationis et acquisitionis.

Circa secundum celebris est difficultas in scholis circa primum cognitum nostri intellectus, unde desumendum sit.

ET PRINCIPALIORES SENTENTIAE in hac parte dividuntur in tria capita. Nam quidam desumunt primum cognitum nostri intellectus non penes potentialitatem et imperfectionem ipsius intellectus procedentis, sed penes fortius motivum ex parte obiecti moventis per sensus ipsum intellectum, et hoc est singulare. Ita Durandus in 2. dist. 3. q. 7. n. 7., Conimbric. hic super cap. 1. q. 4. art. 2., Pereira libro 3. Phys. cap. 16. et 17., Martinez hic super cap. 1. disp. unica q. 3. Alii conveniunt in hoc, quod intellectus noster non incipit a singularibus sicut sensus, sed abstrahit ab illis. Ceterum quidam desumunt primum cognitum ab eo, quod facilius abstrahit intellectus. Facilius autem abstrahit, ut dicunt, naturam in specie atoma, cuius singulare efficacius movet sensum, nisi intellectus impedimentum aliquod habeat. Ita Scotus in 1. dist. 3. q. 2. art. 6., quem sequitur eius schola et alii etiam extra eam, ut notant Conimbric. loco cit. q. 3. art. 2. Et sic naturam specificam putat Scotus esse totum actuale confusius cognitum. Denique alii sumunt primum cognitum in natura abstracta a singularibus ex confusiori praedicato reperto in ipsa natura. Hoc autem est ipsum ens sub conceptu magis confuso; et hoc sequitur D. Thomas et eius schola, ut statim videbimus. Ne autem necessarium sit hoc amplius repetere, advertimus nos non loqui de primo cognito quantum ad sensum, hoc enim est singulare, quod prius occurrit, sed loquimur de primo cognito intellectus ut abstrahentis a singularibus.

DICO ERGO PRIMO: Impossibile est, quod primum cognitum nostri intellectus in hac vita sit aliquod singulare per modum singularis. Dicitur «per modum singularis», quando ipsa singularitas non cognoscitur ut quaedam quidditas, sed ut quidditatem seu naturam aliquam afficiens et singularizans, qua ratione singulare attingitur a sensu.

Haec conclusio necessario tenenda est in sententia D. Thomae tenentis, quod singulare sensibile solum potest cognosci a nostro intellectu reflexe eo quod species, quibus intellectus informatur, sunt abstractae ab intellectu agente, non solum quia entitative redduntur spirituales, sed quia earum obiectum abstractius est quam obiectum sensus, ac proinde a conditionibus singularitatis abstrahit. Sed tamen hoc fundamentum in praesenti examinandum non est, sed 3. de Anima, ubi latius tractabitur; nec enim solum probat, quod singulare non possit esse primum cognitum nostri intellectus, sed quod nullo modo possit esse directe cognitum.

Sumimus ergo FUNDAMENTUM in praesenti ex ipso formali obiecto nostri intellectus, quod non potest esse singulare sub modo et exercitio singularitatis, sed obiectum eius est quidditas seu quod quid, ut ex Philosopho optime docet S. Thomas 3. de Anima lect. 8. et 6. et hic lect. 1. et opusc. 29. et 1. p. q. 86. art. 1. et alibi saepe. Philosophus enim 3. de Anima textu 10. dicit, quod «Sensitivo iudicat calidum et frigidum seu carnem, alio autem» (id est alia potentia, ut explicat ibi D. Thomas lect. 8.) «discernit esse carnis», id est quidditatem. Et 1. Phys. textu 49. dicit, quod «universale notius est ratione, singulare vero sensu». Itaque in hoc segregatur cognitio intellectus a cognitione sensus, quod sensus solum attingit res sub sensibili apparentia accidentium; formale enim obiectum cuiuscumque sensus est aliquod accidens in concreto, v. g. coloratum, sonorum, calidum etc. Intellectus autem penetrat ad intima rei, quae est quidditas, nec limitatur ad sola accidentia quae per se movent sensibiliter. Et in hoc elevatur supra sensum. Proprie ergo id, quod est per se primo intelligibile, est quidditas, et ita ipsam singularitatem et ipsa accidentia respicit intellectus per modum quidditatis cuiusdam. Sic enim intelligibiliter respicit et supra modum sensibilem; intelligere enim est quasi intus legere et ad interiora rei penetrare, non exteriora tantum attingere, quod facit sensus, ut saepius admonet D. Thomas propriam intellectus rationem explicans, ut videri potest 2. 2. q. 8. art. 1., ubi hoc optime explicat. Cum ergo intellectus unumquodque debeat attingere sub formalitate sui obiecti, id est sub ratione quidditatis, in quo per se primo segregatur a sensu, oportet quod etiam id, quod primo cognoscit, sub ratione alicuius quidditatis attingat. Ergo si primo cognoscit singulare, primo attinget quidditatem singularitatis, non autem singulare sub modo singularitatis, sicut cognoscit sensus. Sed quidditas singularitatis non potest esse primo cognoscibilis; manifestior enim est quidditas naturae quam singularitatis, cum quidditas singularitatis sit modus naturae ipsam terminans et modificans. Quidditas autem modorum vix est perceptibilis, quia valde minuta est et dependens ab eo, cuius est modus. Ergo de se prius est cognoscibilis quidditas naturae quam quidditas singularitatis, quae est modus naturae.

DICES: Potest attingi ab intellectu quidditas singularitatis quoad an est, et non quoad quid est, et sic facilius cognoscetur ipsum an est singularitatis quam naturae. Sed esto ita sit, quod intellectus incipiat cognoscere quidditatem sui obiecti non quidditative, sed quoad an est, ita quod neque de ipsa natura neque de ipsa singularitate attingat aliud praedicatum quam ipsum an est, tamen hoc ipso non cognoscitur singulare ut singulare est, sed sub confusione et ratione quadam communissima ipsius esse, ita quod de ipsa singularitate non cognoscit nisi quod sit ens. Hoc autem est cognoscere aliquid commune ipsi singulari et ipsi naturae; de utroque enim datur cognitio quoad an est, et sic ipsum esse seu an est ut concretum seu applicatum alicui singulari sensibili erit primum cognitum intellectus. Quare (quod valde advertendum est) quando intellectus cognoscit aliquid quoad an est, non praescindit a quod quid seu a quidditate, hoc enim est impossibile, cum sit formale eius obiectum et primo et per se intelligibile, sed solum non cognoscit quidditative, id est penetrando constitutionem propriam quidditatis et causas essendi, sed in ipsa quidditate solum attingit praedicatum quoddam valde commune et confusum, quod est ipsum esse; et hoc est, quod tunc cognoscit ut quod quid.

Et licet sensus immediate moveat intellectum, tamen quia non movet ad cognoscendum singulare eo modo, quo sensus, nec sub eadem ratione formali obiecti, sed per modum intelligibilem, id est per modum quidditatis, ideo intellectus non respicit ut primo cognitum ipsum singulare sub modo et exercitio singularitatis, cum tamen in sensu singularitatis sit conditio obiecti sensibiliter moventis, ita quod obiectum non per quidditatem nec per abstractionem, sed ut hic et nunc movet ad sui cognitionem.

DICO SECUNDO: Prima ratio cognoscibilis a nostro intellectu naturaliter et imperfecto modo procedente est quidditas materialis sub aliquo praedicato maxime confuso, quod praedicatum est ens, non gradus aliquis specificus vel genericus, et hoc est cognoscere totum cognitione actuali confusa, id est cognoscendo aliquid confusum, quod ipsi actu convenit non potentialiter et in ordine ad interiora, ut statim explicabimus. Haec conclusio est D. Thomae 1. p. q. 85. art. 3. et q. 88. art. 3., et in prologo de Ente et Essentia, ubi late tractatur a Caietano, et videri potest Mag. Soto 1. Phys. q. 2. art. 2. concl. 5. et communiter apud alios thomistas.

Ut autem eius fundamentum tradatur, ADVERTENDUM EST ex Caietano in illa 1. q. de Ente et Essentia circa primam conclusionem, quod quando dicimus ens esse primum cognitum ly ens non sumitur pro abstracto in statu universalitatis et separationis ab omni inferiori, sed sumitur ens ut concretum et imbibitum in aliqua re determinata, quae tunc occurrit cognitioni, quasi praedicatum quoddam ipsius, ita quod in ipso obiecto sic occurrente non discernuntur determinatae rationes, sed solum accipitur seu concipitur secundum quamdam indeterminationem, in qua quidquid ad tale obiectum pertinet, confunditur et fere est idem quod cognoscere rem quoad an est. Atque ita idem est dicere, quod in aliquo obiecto, ut totum actuale est, incipimus a cognitione entis, id est a cognitione praedicati ita confusi, quod non discernantur praedicata in eo inventa et determinatae rationes, sed praecise cognoscatur id, in quo nulla est discretio nec segregatio, scilicet ipsum esse; hoc enim est maxime confusum, quia maxime indistinctum.

Unde nec D. Thomas nec Caietanus negant rem ipsam, quae primo occurrit intellectui tamquam id, quod cognoscitur, ut obiectum quod esse aliquam quidditatem sensibilem et speciem specialissimam, sed dicunt, quod in hoc concreto et in hoc toto et in hac specie, quae occurrit, primum quod offertur intellectui tamquam ratio qua, est illa confusio entis et quasi cognitio quoad an est, non quia attingatur actu suprema illa universalitas entis secundum statum universalitatis, sed quia de ipso obiecto seu natura primum, quod attingitur, est ratio maxime indiscreta et confusa. Et quia tanto aliquid est confusius, quanto pauciores rationes discernuntur, ita quod earum propriae differentiae seu praedicata non distinguantur, illud erit maxime confusum, in quo nec ipsi supremi gradus et communiora praedicata, v. g. substantia et accidens discernuntur. Et hoc vocamus ens concretum seu applicatum quidditati sensibili, id est in natura aliqua sensibili inventum, non ut subest statui abstractionis et universalitatis secundum habitudinem et respectum ad inferiora, ad quae potentialiter se habet, sed ut actualiter intrat ipsam compositionem rei, et ut cognoscitur secundum se; siquidem modo loquimur de cognitione confusa totius actualis, non totius potentialis. Totum enim potentiale dicit ordinem ad inferiora et supponit praecessisse cognitionem totius actualis, quia hoc est subiectum et fundamentum illius universalitatis et ordinis ad inferiora, quae non statim in prima cognitione homo format, quia perfectiorem requirit cognitionem, id est collativam cum extremis. Dicitur tamen incipere intellectus ab universali, quia incipit ab eo praedicato, quod maiori universalitati substerni aptum est.

FUNDAMENTUM ergo conclusionis positae fere deducitur ad hunc syllogismum: Intellectus noster connaturali modo procedens procedit de potentia ad actum et de imperfecto ad perfectum. Ergo proportionatum eius obiectum in tali processu debet etiam esse aliquid imperfectius et confusius. Semper enim id, quod distinctius est, est perfectius confuso. Sed conceptus entis quatenus in unoquoque obiecto applicate invenitur, est ratio confusior et omnia, quae in obiecto actu inveniuntur, magis confundens et indeterminans. Ergo illa est prima ratio cognoscibilis seu primum cognitum formale respectu nostri intellectus.

Maior manifesta est, cum intellectus noster sit pura potentia et maxime imperfecta in genere intelligibili. Ergo connaturali modo procedens magis proportionatur imperfectiori obiecto et cognitioni quam perfectiori. Et dico «naturali ordine procedens», quia si intellectus extrahatur ab isto connaturali ordine et accipiat lumen aliquod superioris rationis et perfectionis, iuxta illud poterit procedere ad perfectiorem cognitionem, antequam ad imperfectam.

Totum hoc etiam concedit Scotus in 1. dist. 3. q. 2. art. 6., eo quod cognitio confusa est medium inter ignorantiam et cognitionem distinctam seu perfectam; natura autem procedens de imperfecto ad perfectum, prius progreditur ad medium, quam ad extremum perveniat. Et idem ex Augustino admittunt Conimbricenses supra cit. q. 2. art. 1.

Ceterum cum Scotus ponat confusam cognitionem actualem circa speciem infimam, eius tamen probationes non procedunt ex maiori confusione et imperfectione cognoscendi, sed ex efficaciori motione rei singularis et ex perfectissimo effectu, quem causae naturales non impeditae producunt, et ex eo, quod species inferior est facilioris abstractionis etc. At vero totum hoc ulterius regulandum est iuxta capacitatem potentiae cognoscentis, quae cum procedat de potentia ad actum, ut praefati auctores non negant, quantumcumque singulare aliquod vehementius moveat, tamen ipsa potentia non poterit magis moveri nec prodire in effectum perfectiorem, nisi quantum fuerit capax pro illo statu. Qui cum sit status maxime potentialis, quia tunc primo procedit intellectus de potentia ad actum, consequenter prius attinget imperfectius et potentialius obiectum quam perfectum et distinctum, sicut materia prima, quae in genere naturali est pura potentia ad formas, quantumcumque immutetur ab efficaciori agente, impossibile tamen est, quod eius actuatio non incipiat a gradu corporeitatis, qui imperfectior est et potentialior, quam a gradu vitae vel sensus. Perspicacius D. Thomas resolvit hanc difficultatem attendendo ad capacitatem et statum imperfectum potentiae cognoscentis, ut exinde perpendat, quaenam sit prima ratio cognoscibilis seu primum cognitum formale in quocumque obiecto primo occurrente.

Restat ergo probare, quod conceptus entis modo superius explicato sit imperfectior et confusior et consequenter magis proportionatus intellectui sic procedenti de potentia ad actum. Et hoc constat, quia in aliquo toto actuali illa est ratio confusior, per quam minus discernuntur et distinguuntur ea, quae ipsi toti conveniunt, sicut v. g. occurrente Petro tunc maxime cognoscitur distincte, quando discernitur in eo non solum ratio generica vel specifica, sed etiam individualis, in qua a ceteris individuis distinguitur et magis in se designatur. Quando autem non apparet, in quo discernatur ab alio individuo, tunc dicitur confuse cognosci in ratione hominis, quae est ratio confundens illa individua. Quodsi ulterius non appareat, in quo distinguatur ab alio animali, adhuc confusius cognoscetur. Quodsi denique nec discerni possit, in quo distinguitur substantia et accidens, erit confusissima omnium cognitio, quia nihil habet discretionis et distinctionis respectu omnium, quae sibi conveniunt. Illa autem ratio sic indeterminata et confusa non potest esse nisi ens, quia solum in illo confunditur substantia cum accidente. Ergo eius conceptus est maxime imperfectus et consequenter maxime proportionatus potentiae imperfectae.

SED DICES ex Scoto, quod ens non est cognoscibile cognitione confusa actuali, quia eius conceptus est simplicissimus. Unde non est ibi sumere aliquid confuse et aliquid distincte, quia est omnino indivisibile nec habet partes, quas involvat confuse vel resolvat distincte. Respondetur, quod illa ratio entis dicitur simplicissima «ut quod», quia in se non est aliquid compositum ex aliquo gradu superiori et inferiori, sicut alia praedicata generica vel specifica; est tamen confusissimum «ut quo», quia est praedicatum adeo commune, ut in illo et ratione illius omnia alia confundantur seu minus discernantur.

QUODSI INQUIRAS, an sicut cognoscitur ens tamquam primum cognitum ab intellectu, ita necessario debeat intellectus procedendo de potentia ad actum prius attingere praedicata universaliora, quae sequuntur post ens, eo quod confusiora sunt, quam praedicata minus communia: respondetur (quod et advertit Caietanus quaestione illa prima de Ente et Essentia concl. 2.) non esse ordinem essentialem inter ens, quod est primo cognitum, et reliqua praedicata inferiora in cognoscendo quantum ad applicationem et exercitium cognoscendi, licet ex parte rei cognitae maior proportio sit in praedicatis communioribus ad intellectum imperfecte cognoscentem. Ratio est, quia in prima omnium cognitione neque intellectus se potest applicare neque voluntas intellectum, cum non praecesserit alia cognitio, virtute cuius se applicet, et ideo tantum operatur ibi proportio immediata obiecti cum potentia. Et cum potentia sit tunc in statu purae potentialitatis, non proportionatur illi obiectum secundum rationem magis actualem et distinctam, sed secundum potentialem et confusam, et ab illa movetur tunc intellectus. Ceterum post illam primam cognitionem potest intellectus se movere vel per voluntatem applicari ad id, quod voluerit, sicque relictis intermediis generibus ad praedicatum infimae speciei se applicare, unde contingit cognoscere aliquando praedicatum specificum ignorato genere intermedio, imperfecte tamen propter ignorantiam praedicati intermedii, quod ex parte rei cognitae praecise magis proportionatum est potentiae procedenti de imperfecto ad perfectum.

SOLVUNTUR ARGUMENTA.

Primo arguitur contra ordinem, quem posuit Philosophus, quod magis confusa seu universalia sunt prius cognita. Nam vel Philosophus loquitur de ordine et modo cognoscendi artificioso et scientifico vel naturali. Hoc secundum impertinens est, quia Philosophus non intendit hic docere modum, quo procedit natura in cognoscendo, cum solum intendat ostendere, quomodo in Physica procedendum sit, quae solum scientifico modo procedit. Alioquin si solum de naturali ordine procedendi loqueretur, non solum deberet loqui de cognitione intellectiva, sed etiam de sensitiva, quia haec etiam procedit de imperfecto ad perfectum, et tamen, ut diximus, in praesenti non loquitur Philosophus de cognitione sensitiva, sed solum de intellectiva. Si primum, falsum est scientificum processum esse a confusioribus, et confusiora esse notiora. In processu enim scientifico notiora sunt principia, per quae alia demonstrantur, et processus scientificus non est cognitio confusa, sed distincta. Ergo non bene dicitur, quod confusiora sunt notiora nobis scientifice.

RESPONDETUR Philosophum in praesenti agere de processu naturali, quia naturalis cognitio in nobis procedit de imperfecto ad perfectum, et eius probationes et exempla id manifestant. Ex hoc autem manuducit Philosophus ad ostendendum, quod etiam in scientifico processu oportet procedere ab universalioribus et confusioribus, non quidem comparando principia ad conclusiones (sic enim proceditur cognitione distincta), sed comparando unam materiam tractandam in scientia cum alia materia. Sic enim ut ordinate procedatur, illud obiectum seu materia prius tractanda est, quae est universalior et confusior, utpote nobis facilior, et inter ipsa principia semper universaliora prius attingenda sunt. Et ita dicit D. Thomas 1. Phys. lect. 1., quod «Philosophus ostendit inter principia oportere praedeterminare de universalioribus». Et subdit, quod «quia iste est naturalis modus sive ordo addiscendi, ut veniatur a nobis notis ad ignota nobis, inde est, quod oportet nos devenire a notioribus nobis ad notiora naturae». Sic ergo in modo procedendi a principiis ad conclusiones proceditur cognitione distincta a partibus ad totum. Inter ipsa autem principia et materias pertractandas proceditur ab eo, quod est confusius et universalius et facilius.

Ad id autem, quod additur de cognitione sensus, respondetur, quod in illo loco notanter dicit S. Thomas, quod prius secundum sensum diiudicamus, id est discernimus magis commune, cuius exemplum ponit tum in his quae videntur a remotis, tum in infantibus, quia principio non discernunt, sed omnes viros vocant patres. Hoc autem iudicium non pertinet ad sensum exteriorem, qui tantum simplici apprehensione sentit, sed pertinet ad interiorem aestimativam et sensum communem, licet hoc originetur ex sensu exteriori, qui aliquando accipit species rei perfectas, aliquando imperfectas. Et sic sensus externus quantum ad simplicem apprehensionem non semper procedit de potentia ad actum seu de imperfecto ad perfectum, sed quando videt aliquid in distantia proportionata, determinate et distincte apprehendit, quia sic repraesentatur sensui. V. g. quando album sibi proponitur prope oculos, statim a principio album videt sine confusione, non coloratum in communi et confuse. Ceterum discretio ipsa seu iudicium inter unum et aliud procedit a confusiori et communiori ad minus commune; paulatim enim in pueris tollitur confusio, quia prius non discernebant unum particulare ab alio, sed hoc iudicium pertinet ad intellectum vel aestimativam.

Secundo arguitur: Potentia naturalis non impedita, et obiecto debite applicato, producit cognitionem perfectissimam, quam potest. Sed intellectus est potentia non impedita (neque hic loquimur in casu impedimenti, sed de intellectu secundum se) et est agens naturale, et obiectum mediantibus sensibus debite applicatum, ut cum species repraesentat quidditatem materialem determinatam. Ergo producet cognitionem perfectiorem, quam potest circa tale obiectum.

Confirmatur, quia cognitio intuitiva semper praecedit abstractivam, non solum quia sensus praecedit intellectum, sed etiam in ipso intellectu, eo quod necesse est prius moveri intellectum ab aliquo obiecto praesenti quam ab absenti, cum absens cognoscatur ad instar alicuius praesentis. Intuitivum autem non est magis confusum, sed magis clarum quam abstractivum, cum sit ipsa clara visio. Ergo confusiora non sunt nobis notiora.

RESPONDETUR, quod causa non impedita producit effectum perfectissimum, quem potest pro illo statu, in quo reperitur, et iuxta capacitatem suam. Cum autem in prima cognitione intellectus connaturali modo procedens habeat lumen debilissimum, cum procedat a pura potentia intelligibili, consequenter perfectissimus effectus, quem tunc potest, est confusissima cognitio. Et non dicimus intellectum tunc esse potentiam impeditam impedimento extrinseco seu contrariae dispositionis, sed esse intrinsece inhabilem ob statum purae potentialitatis, ne procedat ad perfectiorem cognitionem. Unde intellectus non habens illum statum purae potentialitatis, sed lumen perfectum, ut angeli, statim etiam perfecte cognoscet.

Nec obstat, quod aliquando natura producit in ipsa generatione perfectiorem effectum a principio, sicut in generatione animalis prius generatur cor, quod est nobilius reliquis membris. Respondetur enim, quod ipsum cor prius est informis quaedam substantia et sub imperfectis dispositionibus, et ita in ipso proceditur de imperfecto ad perfectum. Formatur tamen prius quam alia membra propter necessitatem, quia est principium vitae et motus in reliquis membris, sicut fundamentum in domo prius inchoatur quam reliquae partes. Et tamen ratione totius structurae imperfectiorem statum habet animal, quando solum est formatum cor, et domus, quando solum est iactum fundamentum, quam cum reliquae partes construuntur.

Ad confirmationem respondetur verum esse, quod aliqua intuitiva cognitio debet praecedere, tam in sensu quam in intellectu, sed tamen debet esse imperfectissima in discernendo unum ab alio. Nam in ipsa intuitiva cognitione etiam dantur gradus, et quaedam est imperfectior alia, ut patet, cum videmus e longe aliquid, quod nullo modo discernimus in particulari, quid sit, ubi solum datur intuitiva cognitio quoad an est. Sic intellectus in sua prima cognitione id, quod ipsi proponitur, videt quasi a longe in genere intelligibili, licet praesens sit obiectum, et sic illa notitia intuitiva solum de obiecto attingit ipsum esse seu quoad an est, quod est esse intuitivam imperfecte et cum omnimoda confusione respectu quidditatis et discretionis praedicatorum.

Tertio arguitur: Totum actuale secundum cognitionem confusam prius est cognoscibile quam partes; siquidem cognitio per partes est cognitio distincta, non confusa. Ergo illud, quod est magis totum actuale, est prius cognoscibile, sed species infima est magis totum actuale quam ens in communi vel alia praedicata universaliora; siquidem species infima habet ens et alia praedicata universalia tamquam partes, quibus actu componitur. Ergo est magis totum actuale respectu illorum, quam quodlibet praedicatum universale, et habet se ad illa sicut definitum ad sua definientia. Genera enim et praedicata superiora intrant definitionem speciei ut partes, ipsum autem ens et praedicata superiora sunt quidem totum, sed potentiale respectu eorum, quae sub se continent, sunt autem confusiora respectu eorum, ex quibus actu constant, et sic sunt minus totum actuale. Totum autem actuale est prius cognitum suis partibus et definitum suis definientibus, ut dicit Philosophus 1. Phys. cap. 1., in quo etiam videtur claudicasse eius processus, dum dicit, quod totum est magis notum sensui, universale autem est quoddam totum continens sub se plures partes, ubi manifeste aequivocat de toto actuali in maiori et de toto potentiali in minori; universale enim est quoddam totum potentiale.

Confirmatur, quia quando cognoscitur ens in prima cognitione, vel cognoscitur ut contractum et concretum cum aliis praedicatis inferioribus vel ut abstractum et separatum ab illis. Si primo modo, non cognoscitur ens sub conceptu confuso, sed magis sub contracto, quod non est cognoscere ens sub conceptu entis, sed sub conceptu alterius praedicati. Si secundum, non potest primo cognosci ens, quia abstractio illa est omnium suprema et difficillima, abstractio autem speciei infimae est facilior, quia abstrahit a similioribus, scilicet ab individuis unius speciei, et magis accedit ad sensibilem cognitionem, quae versatur circa ipsa individua. Unde et illa scientia, quae agit de ente in abstracto et in communi, est omnium postrema, scilicet Metaphysica.

RESPONDETUR, quod species infima est quoddam totum actuale per modum rei et per modum cuiusdam compositi, et sic est magis cognoscibilis cognitione confusa actuali tamquam cognitum «ut quod» et ut quidditas ipsa materialis, quae occurrit intellectui. Ceterum in ista specie et quidditate sic occurrente intellectui in prima sui potentialitate, ratio formalis «quae» seu obiectum prius cognitum «ut quo» et ut ratio confundendi totum illud constitutum, quod est species, est ipsa ratio entis seu praedicati universalioris, quatenus in illo secundum se minus discernuntur seu magis confunduntur reliqua praedicata. Ideo enim totum actuale confuse concipitur, quia solum sub ea ratione cognoscitur, in qua omnes illae partes minus discernuntur et minus ea, quae sunt propria totius, attinguntur. Constat enim, quod quando totum actuale cognoscitur confuse, sub aliqua ratione formali confunditur, et illa debet esse, in qua propriae rationes illius totius non discernuntur, sed cum his, quae ipsi et aliis communia sunt, confunduntur. Haec autem est ratio seu praedicatum commune secundum se.

Quod vero dicitur praedicata communia esse partes componentes et definientes ipsam speciem infimam, dicimus, quod illa praedicata secundum diversos respectus pertinent ad cognitionem confusam vel distinctam, actualem vel potentialem. Si enim considerantur ut partes huius quidditatis, quam componunt, et ut contractae ad illam, processus cognitionis ab ipsis ad totum est processus cognitionis distinctae. Si vero considerantur secundum se praecise, non sub relatione et comparatione ad inferiora, sed absolute secundum se, sic sunt ratio confundendi cognitionem totius. Unde dicit S. Thomas 1. p. q. 85. art. 3. ad 3., quod pars potest cognosci vel absolute, et sic prius cognoscitur quam totum, vel secundum quod est pars huius, et sic prius cognoscitur totum, et sic etiam definientia absolute considerata sunt priora definito, quia notificant illud, sed ut partes definitionis sunt posterius nota. Sic ergo partes non semper sunt ratio cognitionis distinctae actualis, nisi in quantum sunt propriae huius, non si solum considerantur absolute et secundum se; sic enim potius sunt ratio confundendi, quia solum in eis attingitur id, quod est commune, non quod proprium huius. Si vero ista praedicata communia comparative ad inferiora attinguntur, sic fundant cognitionem totius potentialis nec pertinent ad primum cognitum.

Quod vero additur de processu Philosophi a toto actuali ad totum potentiale, respondetur ex D. Thoma 1. Phys. lect. 1., quod Philosophus subsumit de universali, quod est quoddam totum, non quatenus exercet rationem totius potentialis, id est secundum habitudinem superioris ad inferiora, sed quatenus est ratio quaedam confusa et concipitur secundum se, in qua non discernuntur, sed confunduntur reliqua praedicata et differentiae propriae, et quatenus utrumque totum, actuale et potentiale, conveniunt in ratione confusi, sic procedit de uno ad aliud. Nam ratio totius potentialis sumpta secundum se et ut pars communis et non propria huius naturae, quae est totum seu compositum ex illa, est ratio formalis confundendi cognitionem eius, ut dictum est.

Ad confirmationem respondetur, quod cum dicitur ens esse primo cognitum et praedicata universaliora esse notiora, non sumitur ens, ut subest abstractioni positiva, sive formali sive totali, sicut de illo tractat Metaphysica, sed ut concipitur secundum se et sub abstractione negativa, qualis etiam potest contingere in sensu, qui accipit unum omisso alio, v. g. colorem in pomo omisso sapore, et in ipso colore possumus videre a longe rationem colorati singularis, non discernendo propriam differentiam talis coloris. Sic in prima cognitione intellectus accipit ens ut concretum quidditati sensibili, non quia abstractionem positivam eius formet, nec quia propriam et determinatam rationem praedicati inferioris accipiat, sed quia in ipsa quidditate sensibili solum accipit rationem confusiorem vel communiorem secundum se, quae est magis imperfecta et potentialis. Et haec est facilioris abstractionis negativae, licet positiva eius abstractio, quae est cum habitudine superioris ad inferiora, sit difficilior et in specie infima facilior.

Ultimo arguitur ad probandum, quod singulare prius ab intellectu attingitur quam universale. Nam intellectus movetur a phantasmate sicut visus a colore, ut saepe asserit Aristoteles. Et experientia ipsa testatur, quia cum primum aliquid singulare offertur sensui, illud ipsum movet intuitive intellectum. De ratione autem intuitivae cognitionis est, quod sit circa rem praesentem et existentem, ergo circa singulare. Cum ergo a phantasmate moveatur intellectus, ab ipso etiam determinatur ad cognoscendum hoc singulare, quod in phantasmate repraesentatur; alioquin non moveret intellectum, si non moveret ad id, quod repraesentat, quod totum est singulare.

Confirmatur, quia intellectus possibilis abstrahit universale a singularibus, faciendo comparationem et collationem singularium in eo, in quo conveniunt et in quo differunt. Ergo necesse est, quod prius cognoscat ipsa singularia; alioquin numquam abstraheret universalia, si non cognosceret, a quibus abstrahit.

Confirmatur secundo: Nam intellectus potest formare conceptum directe repraesentantem singularia. Ergo et speciem impressam habere potest repraesentantem illud directe, atque adeo potest intellectus immediate cognoscere illud. Consequentia constat, quia ratio, quare non potest primo et per se repraesentari singulare sensibile, est, quia non est primo et per se intelligibile, quousque denudetur a conditionibus singularibus. Sed species expressa seu conceptus est magis in actu intelligibilis quam species impressa; ergo si potest repraesentare directe singulare, a fortiori species impressa id poterit, et consequenter intellectus directe et immediate informabitur ad repraesentationem talis singularis. Antecedens autem constat, quia intellectus format immediate propositionem singularem, ut «Petrus est albus», et intuitive attingit obiectum propositum, quod non potest esse, nisi in singulari attingat et in quantum existens est. Ac denique practice dirigit operationes voluntatis, quae circa individuum saepe versantur, sicut quando electio aliquid in singulari eligit prae alio. Neque dici potest, quod cognoscatur per reflexionem supra ipsum phantasma, quia haec reflexio indiget comparatione obiecti intellecti ad ipsum phantasma. Et tunc vel tale phantasma singulare est sibi ignotum vel notum. Si ignotum, non faciet comparationem, si notum, ergo per aliquam notitiam, qua directe repraesentet ipsum, et sic habetur intentum; praeterquam, quod istae reflexiones vix fieri possunt ab hominibus valde exercitatis et doctis, singulare autem a quocumque intelligitur.

RESPONDETUR ad principale argumentum, quod ut plenius dicetur in libris de Anima, phantasma dicitur movere intellectum, quatenus proponit obiecta, a quibus intellectus agens accipit et format speciem spiritualem repraesentantem obiectum, non eo modo, quo in phantasmate continetur, sed eo modo, quo intellectus exigit iuxta rationem sui obiecti formalis. Formale autem obiectum intellectus in eo, in quo distinguitur a sensu, est ipsa quidditas rei secundum se, non autem secundum accidentia exterius apparentia. Intellectus enim dicitur quasi intus legens, eo quod penetrat ad interiora rei, id est ad quidditatem, quod non facit sensus. Quare phantasma dicitur movere intellectum ad quidditatem sui obiecti repraesentati eo modo, quo intellectus exigit, non eo modo, quo phantasma continet, sicut etiam colores movent visum ad cognoscendum praecise ipsum colorem, non autem coniunctionem eius ad saporem vel calorem, quam tamen habet in re. Quod vero dicitur intellectus intuitive videre obiectum, dicimus, quod id habet dependenter a sensu et in quantum continuatur cum illo. Clausis autem sensibus, quantumcumque res sint praesentes, intellectus non potest intuitive cognoscere, quia non possunt illae species de tali praesentia certificare nisi mediantibus sensibus. Si tamen Deus infunderet aliquod lumen superius et species exemplatas a Deo, sicut infunduntur angelis, posset illis intuitive videre independenter a sensu. Sed in praesenti non loquimur nisi de speciebus per sensum acquisitis et ab illo dependentibus.

Ad primam confirmationem respondetur universale metaphysicum posse fieri ante comparationem et collationem cum singularibus, sed per abstractionem negativam. Sic enim intellectus agens dicitur abstrahere speciem a phantasmate, quatenus repraesentat naturam et omittit individua, id est rem per modum quidditatis, et non per modum conditionum singularizantium, eo quod ratio ipsa quidditatis a singularibus conditionibus non dependet. Quando vero intellectus comparat hanc naturam universalem ad singularia sive ad conditiones individuales, cognoscit quidem ipsa singularia, sed indirecte et ut sunt aliquid connotatum vel praesuppositum in phantasmate ad ipsam quidditatem.

Ad secundam confirmationem respondetur, quod intellectus non cognoscit singulare eo modo, quo universale, licet utrumque cognoscat, et sic negamus dari conceptum seu cognitionem directe repraesentantem singulare, sicut negat semper D. Thomas. Aliud est enim, quod possit dari conceptus proprius rei singularis, aliud quod directus. Proprius quidem dari potest ex parte rei cognitae, discernendo hoc individuum ab illo, et qui distincte cognoscit, proprie cognoscit, non autem directus, quia formalis ratio cognoscendi intellectus, in quo a sensu distinguitur, non est ipsa singularitas, sed ipsa quidditas, cuius singularitas est modus. Sed tamen quia intellectus non attingit ipsam quidditatem nisi dependenter a phantasmatibus, convertendo et coordinando se illis, ut dicitur 3. de Anima textu 32., ideo attingit singularia, ut sunt quaedam connotationes quidditatis abstractae a phantasmatibus, ad quae dicit ordinem. Et ita sensus et intellectus contrario modo procedunt, quia sensus primo et per se respicit accidentia, a quibus pendet individuatio quidditatis, intellectus autem primo et per se respicit quidditatem, quae talibus accidentibus et individuatione connotatur et designatur, et ideo potest proprie distincte attingere illa, non tamen immediate et directe. Intelligitur enim res materialis modo immateriali et consequenter segregatur a modo materiali, qui maxime invenitur in conditionibus singulariter individuantibus. Et ideo obiectum, quod fit immateriale a nobis per segregationem a modo materialitatis, implicat, quod directe repraesentet sub modo singularitatis, quae est maxime materialis. Secus est de speciebus infusis a Deo, quae repraesentant sua obiecta immaterialiter, quatenus descendunt a Deo, a quo et quidditas et singularitas derivatur, et consequenter repraesentatur ut sic derivata.

Quare ad argumentum negatur antecedens. Ad probationem dicitur, quod intellectus format propositionem rei singularis et singularitatem cognoscit practiceque proponit voluntati, formando quidem proprium et distinctum conceptum illius, sed indirectum, quatenus connotatur singularitas in ipsa quidditate, ut extracta est a phantasmatibus. Et sic non cognoscit singularia confuse, ut continentur solum sub natura communi, sed ut repraesentantur distincte in phantasmatibus. Non quod intellectus concipiat per phantasma formaliter, sed quae sunt propria phantasmatum, investigat intellectus per conceptum quidditatis ut habentis ordinem et dependentiam a phantasmate ut a termino a quo est extracta. Et haec est cognitio reflexa seu indirecta, qua cognoscitur singulare, quia scilicet cognoscitur quidditas attendendo etiam ad connotationem et ordinem, quem habet ad phantasmata, a quibus extracta est, et propterea dicitur reflecti super illa. Ab illis enim incepit cognitio, et hac ratione explicat hanc reflexionem S. Thomas 1. p. q. 86. art. 1. et opusc. 29. et aliis locis. Neque hoc requirit maius exercitium vel comparationem, quam ipsa conversio ad phantasmata, quae cuilibet homini convenit, licet exercitatiores comparationem ipsam et reflexionem in actu signato possint advertere. Et sic etiam practica cognitio, ut in singulari moveat ad rem sensibilem vel modo sensibili indutam, indiget formare aliquam sensitivam cognitionem, mediante qua moveatur in singulari appetitus ad exequendum, ut loco cit. 1. p. ad 2. dicit D. Thomas et 3. de Anima ex Philosoph., lect. 12. Voluntas autem ex cognitione singularis indirecta movetur, licet sit propria et distincta.

Liber I: CIRCA LIBRUM PRIMUM PHYSICORUM DE PRINCIPIIS RERUM NATURALIUM

SUMMA TEXTUS LIBRI PRIMI PHYSICORUM ARISTOTELIS

Intentum Philosophi in hoc primo libro est: Primo, tradere ordinem methodumque procedendi in hac scientia, secundo, principia rerum naturalium investigare sententias veterum philosophorum referendo et refutando, tertio tandem, propriam sententiam statuendo et probando.

SUMMA CAP. 1.

Igitur in primo capite proponit ordinem methodumque doctrinae in scientiis, scilicet ut primo procedatur ex causis et principiis, deinde inter principia assumantur ea, quae nobis sunt notiora et manifestiora; procedit enim ordo doctrinae a facilioribus et notioribus. Tertio, inquit ea esse nobis notiora, quae sunt magis confusa et universalia, sicque ab universalioribus procedendum est, cuius rei tria affert indicia: Primum, quia totum est notius parte secundum cognitionem confusam, universale autem est quoddam totum. Secundum, quia in definito et definientibus prius cognoscimus ipsum definitum ut quoddam totum, deinde definientia, in quantum eius partes. Tertium, quia pueri a principio non discernunt, existimando omnes viros patres et omnes feminas matres. Deinde vero incipiunt unumquodque discernere.

SUMMA CAP. 2.

A secundo capite usque ad quartum incipit afferre et impugnare sententias antiquorum circa principia naturalia. Et in hoc capite secundo primo affert opiniones veterum in genere, deinde specialiter agit contra Parmenidem et Melissum.

Quoad primum generaliter reducit opiniones antiquorum circa principia naturalia ad duo capita. Nam quidam posuerunt unum tantum dari principium rerum naturalium, alii plura.

Ex his, qui ponebant unum principium, quidam posuerunt illud immobile, ut Parmenides et Melissus, alii mobile, ut antiquiores physici, qui etiam valde divisi sunt. Nam quidam dicebant hoc principium esse aerem, ut Diogenes, alii aquam ut Thales, alii ignem ut Heraclitus. Nullus vero ex illis posuit solam terram esse primum principium, quia propter eius grossitatem potius existimabant esse compositam quam simplicem, prima autem principia debent esse simplicia, ut ex eis alia componantur, — licet alii antiquiores, quos theologos et poetas vocarunt, terram dixerint esse omnium rerum substantiam et naturam, ut libro 2. lect. 2., ex Philosopho notat D. Thomas.

Ex illis vero, qui ponebant plura esse principia rerum naturalium, quidam dixerunt esse finita, alii infinita. Qui finita, alii dixerunt esse duo, ut ignem et terram, alii tria, scilicet aerem, ignem et aquam, repellentes terram propter eius grossitiem, alii omnia quatuor elementa, et etiam litem et amicitiam ut Empedocles. Qui posuerunt infinita, etiam divisi sunt. Nam quidam ut Democritus, posuerunt infinita indivisibilia seu atomos, qui erant eiusdem naturae, differebant vero secundum figuram et formam, et ex eorum diversa positione et combinatione diversae res resultant. Alii, ut Anaxagoras, posuerunt infinita principia, non tamen indivisibilia neque eiusdem generis, sed infinitas partes minimas, v. g. carnis et ossis et aliorum huiusmodi, eo quod dicebant in unaquaque re inesse omnia, quae ex illa possunt fieri, et cum possint fieri infinita secundum diversas generationes ex unaquaque re, oportet, quod in illa sint infinita, et cum non fiant ex nihilo, sed ex aliquo, oportet, quod illa infinita sint in actu.

In secundo loco specialiter descendit in hoc capite ad impugnandam opinionem Parmenidis et Melissi, quorum opinio, quia ponebat unum principium immobile, non pertinet ad physicum, qui tantum agit de mobilibus, sed ad metaphysicum. Inde tamen petitis rationibus ostendit illud principium naturale, ex quo cetera fiunt, non posse esse unum neque immobile, et impugnat eos ex aequivocatione, qua procedebant, quia non apparet, quomodo sumebant rationem entis pro substantia vel accidente, vel pro quo accidente, nec etiam qua ratione sumerent unum pro uno continuatione, vel pro uno indivisibili. Unde quia ex aequivocatione unius et entis processerunt isti philosophi, non a physico, qui non agit de uno et ente, sed a metaphysico confutari debent.

SUMMA CAP. 3.

In tertio capite solvit rationes Parmenidis et Melissi ostendens non solum peccare falsum assumendo, sed etiam contra formam argumentandi procedendo.

SUMMA CAP. 4.

In quarto capite incipit agere contra alios philosophos, qui Physici appellantur, qui de principiis tamquam de mobilibus sentiebant.

Et proponit duo genera istorum philosophorum: Quidam enim ponebant unum principium materiale, v. g. aliquod ex elementis. Ad separationem autem et distinctionem rerum ponebant aliqui duo contraria concurrere, puta rarum vel densum, sive parvum vel magnum, aut uno verbo dicendo quamcumque excellentiam et defectum.

Alii vero physici posuerunt res naturales fieri ex aliquo principio, in quo omnia erant confusa, sed per quamdam segregationem dicebant fieri de novo ab illa confusione emergendo. Et in hoc conveniebant Anaximander, Empedocles et Anaxagoras, sed differebant, quia Anaximander solum illud unum, in quo omnia confusa erant et commixta, dicebat esse principium, non autem illa multa, quae in eo erant. Sed Anaxagoras etiam illa multa ibi contenta dicebat esse principia, et illa multa dicebat esse infinitas partes minimas, quae in unaquaque re praeexistebant, et ex eorum segregatione dicebantur res fieri. Dicebant enim isti philosophi ex nihilo nihil fieri, et consequenter ex aliquo, et illud aliquod dicebant esse ens actu, quia «ens in potentia tantum» non agnoscebant. Unde si ex aqua fiebat aer, dicebant aerem praeexistere in aqua. Sed quia rursus repugnat sensui dicere, quod in aqua sit aer vel ignis, qui ex illo generantur, ideo ad hoc evitandum dicebat Anaxagoras in qualibet re esse permixtas infinitas partes insensibiles et minimas eorum, quae ex tali re fieri possunt. Et quia possunt fieri infinita, ideo dicebant infinitas partes minimas dari.

Contra hanc ergo opinionem Anaxagorae disputat Philosophus in isto capite, et ad hoc facit tria: Primo proponit eius rationem seu fundamentum, secundo quinque rationibus illum impugnat, et occasione istarum minimarum partium agit de terminis magnitudinis et parvitatis in rebus. Tertio denique ostendit motivum Anaxagorae ex malo intellectu suae positionis processisse.

SUMMA CAP. 5.

In capite quinto incipit tradere propriam sententiam circa principia rerum naturalium. Et primo procedit disputative praemittendo in hoc et sequenti capite quaedam, quae apud antiquos etiam admissa fuere circa principia. Et tandem in septimo capite resolvit veritatem. Praemittit autem duo: Primum in hoc capite de contrarietate principiorum, secundum in sequenti de numero eorum.

Igitur in hoc capite quinto ostendit, principia naturalia debere esse contraria. Omnes enim PHILOSOPHI ANTIQUI aliquam contrarietatem agnoverunt, ut fieret segregatio et distinctio in naturis, licet in illa assignanda dissentiant. Nam v. g. qui dicebant totum hoc universum esse unum ens unamque substantiam immobilem, dicebant pluralitatem rerum solum esse secundum sensum, ideoque solum inducebant contrarietatem secundum sensum, ut calidum et frigidum. Qui vero ponebant unum principium mobile materiale, ponebant rarum et densum, ut ex illo alia fierent. Qui ponebant principia infinita indivisibilia, ponebant vacuum et plenum, quatenus indivisibilia relinquebant quasdam partes vacuas, quasdam plenas. Qui vero infinita divisibilia, scilicet partes minimas, ponebant, pro contrarietate assignabant aliquam congregationem et segregationem, secundum quam illae partes aliquid unum facerent vel segregarent. Itaque omnes aliquam contrarietatem agnoscebant in principiis.

Denique illam ostendit Philosophus EX INDICATIONE ET EXPERIENTIA, tum ex ipsa conditione principiorum, quia principia non sunt ex aliis et ex alterutris, et omnia alia sunt ex ipsis, quae conditio etiam convenit contrariis; tum ex ipsa generatione et corruptione, quae sine contrarietate, id est sine esse et non esse, non datur, ut experientia constat.

SUMMA CAP. 6.

In capite sexto praemittit secundum de numero principiorum. Circa quod tria facit: PRIMO ostendit, quod principia ex eo, quod sunt contraria, neque sunt unum tantum neque infinita. Non sunt unum tantum, quia contrarietas inter plura versatur. Non sunt infinita, tum quia infinitum est ignotum; tum quia principia sunt prima contraria, haec autem solum sunt in genere substantiae, et sic non sunt infinita; tum denique, quia si sunt infinita, omnia contraria erunt principia, quod est falsum, quia multa contraria sunt ex aliis prioribus, ut dulce et amarum ex calido et sicco, et sic non sunt prima principia. Repugnat ergo esse prima principia infinita; infinitum enim complectitur omnia.

SECUNDO ostendit principia non posse esse tantum duo, quia principia sunt contraria inter se. Ergo oportet dari aliquod tertium in quo subiectentur et circa quod exerceant oppositionem, et sic plus quam duo principia esse debent.

TERTIO ostendit non esse plus quam tria, quia sufficiunt duo contraria et unum subiectum, ut ex contrariis dicatur aliquid fieri. Ergo non est necesse plura ponere quam subiectum et formam et contrarium formae, quod est privatio. Et ad hoc plures alias rationes congerit.

SUMMA CAP. 7.

In capite septimo determinate resolvit veritatem.

ET PRIMO procedit ab ipsa generatione seu fieri rei ostendendo, quod ad illud tria requiruntur, scilicet subiectum, ex quo aliquid fit, oppositum, unde fit, et terminus, qui de novo fit. Et quidem dari terminum manifestissimum est, cum videamus res fieri de novo. Quod vero fiat ex subiecto et privatione constat, quia in omni fieri aliquid permanet, scilicet quod fit de novo, et aliquid non permanet, scilicet id, quod antea erat; ergo requirit privationem illius, quod antea erat, et positionem huius, quod modo fit. Et quia fit ex aliquo, non ex nihilo, cum ex nihilo nihil fiat, sequitur, ut ad fieri requirantur tria, subiectum, forma et oppositum formae, scilicet privatio.

SECUNDO colligit ex his principiis rerum naturalium duo distincta esse inter se et per se requisita, ex quibus scilicet res ipsa constat, scilicet materia et forma. In haec enim resolvitur unumquodque tamquam in partes componentes. Aliud principium requiritur ratione distinctum, scilicet privatio, et dicitur principium per accidens respectu eius, quod de novo fit, sicut hominis musici per se est causa homo et musica, sed quod antea fuerit non musicus, per accidens est ad constitutionem ipsius hominis musici.

SUMMA CAP. 8.

In capite octavo excludit errores antiquorum circa materiam et in capite nono errores circa privationem.

Etenim ex ignorantia materiae antiqui tollebant generationem substantialem et solum accidentalem admittebant ducti ea ratione, quia nihil potest fieri simpliciter seu substantialiter, neque ex ente neque ex non ente. Non ex ente, quia si iam est, non fit; non ex non ente, quia ex nihilo nihil fit. Ostendit autem Philosophus ipsos non distinxisse inter ens in potentia et in actu. Ex ente enim in potentia fit ens in actu, et hoc ens in potentia est materia, quae neque est nihil, neque est illud ens in actu, quod fit, sed est ens in potentia ad illas formas, quae in illa de novo educuntur.

SUMMA CAP. 9.

In capite nono et ultimo excludit errores, qui apud antiquos circa privationem irrepserant. Licet enim aliqui antiqui materiam dari faterentur, tamen privationem non distinguebant ab illa. Et ita dicebant materiam esse non ens, quia videbant eam privatam omni forma, et sic dicebant aliquid fieri ex non ente, quia fiebat ex materia. Et in hoc fuit inductus Plato ex ratione Parmenidis, quia quidquid est praeter ens, est non ens; materia est praeter ens, cum non sit ens actu, ergo non est ens, et sic non distinguebat inter materiam et privationem. Aristoteles autem ostendit materiam non esse quidem ens actu, nec tamen esse privationem, sed ens in potentia, quia privatio non appetit formam neque est in potentia ad formam, sed illi opponitur eamque destruit; materia autem simul est cum forma recipiendo illam et componendo ipsum totum. Non est ergo idem privatio quod materia, licet materiae insit privatio, quando non habet formam. Unde definit materiam, quod est primum subiectum, ex quo aliquid fit, cum insit non secundum accidens.

Quaestio II: DE PRINCIPIIS RERUM NATURALIUM IN COMMUNI

Principia rerum naturalium vocant philosophi illa, ex quibus res naturales constant et fiunt. Principium autem extra totam naturam et quod movet naturam, est Deus, licet antiqui caecutientes non solum erraverint circa principia naturalia non agnoscentes generationes substantiales, sed etiam primis principiis rerum naturalium, ex quibus natura ipsa constat, divinitatem tribuerunt, cum tamen divinitas soli illi principio, quod est extra et supra totam naturam, nec movetur in se, sed movet illam, tribuatur.

Et ad investiganda principia ipsa rerum naturalium duplex patet via Philosophiae: Prima supponendo dari generationem substantialem, qua res de novo fiunt simpliciter. Ex huius enim ignorantia antiqui illi philosophi in tam absurdas sententias declinarunt. Secunda ex illo principio notissimo, quod ex nihilo nihil fit per naturam. Inde enim deducitur debere dari aliquod subiectum, ex quo aliquid fiat, non solum secundum mutationem accidentalem, sed etiam secundum mutationem substantialem, et ita in se non debet esse ens actu substantialiter, sed ens in potentia.

Ad investigandum autem principium, quod est extra totam naturam, utitur Philosophia motu, non ut pendet a subiecto et forma, ex quibus res mobilis constat, sed ut pendet a movente et efficiente, quod requiritur ultra subiectum et formam, cum nihil se moveat nec efficiat, ut in 7. libro probabitur, et non sit procedere in infinitum. Ergo datur primum movens non motum ab alio; et hoc non est natura, quae est mobilis, sed supra naturam.

Sic ergo in praesenti solum investigamus principia rerum naturalium, ex quibus componuntur et constant res ipsae naturales. Principium autem extrinsecum et superius toti naturae in 8. libro investigabitur. Primo autem inquiremus de principiis in communi. Secundo de quolibet eorum in particulari. Tertio de composito, quod ex illis resultat, tam substantiali quam quantitativo.

Articulus I: QUID SIT PRINCIPIUM REI NATURALIS ET QUOMODO DEFINIATUR

Principium loquendo in tota sua generalitate distinguitur a D. Thoma 5. Metaph. lect. 1. a causa hoc modo, quod principium ordinem quendam importat ad principiatum, at vero causa importat influxum quendam ad esse causati. Dividitur vero principium ibidem in illud, quod est primum vel in esse rei, sicut prima pars dicitur principium, vel in fieri rei vel in cognitione rei, sicque definitur principium a Philosopho ibi, quod «est primum, unde aliquid est vel fit vel cognoscitur». Addit vero D. Thomas ibi, quod principia quaedam sunt intrinseca, quaedam extrinseca, et inde discernetur, quomodo se habent ista tria, principium, causa, et elementum. Omnia enim dicunt aliquam rationem primi, sed distinguuntur, quod principium est communius quam causa, et causa quam elementum. Salvatur enim ratio principii, ubicumque salvatur ordo primi ad principiatum, et sic in divinis processionibus invenitur ratio principii, quia invenitur ordo unius ab alio, et a quo alius, nec tamen invenitur ratio causae, quia non invenitur influxus in esse et consecutio ipsius esse cum dependentia et inferioritate, licet inveniatur communicatio esse, de quo videndus est D. Thomas 1. p. q. 33. art. 1. ad 1. Similiter terminus a quo incipit motus et punctum respectu lineae dicuntur principia, sed non causae. Deinde etiam causa in plus est quam elementum, comprehendit enim causa tam intrinsecam quam extrinsecam; unde coelum dicitur causa istorum inferiorum, sed non elementum, et similiter etiam finis est causa, et non elementum. Sola autem causa intrinseca potest dici elementum, et sic minus late patet quam causa.

Principium sic generaliter sumptum includit tam principia metaphysica quam physica, tam intrinsica quam extrinseca, tam in facto esse quam in fieri, et dicimus principia physica sumendo ly physicum non pro eo solum, quod est reale, sed quod est subiectum motui imperfecto et corporeo. Metaphysica ergo principia sunt communia omni generi entis, scilicet actus et potentia, ut dicitur 12. Metaph. textu 26., lect. 4. apud D. Thomam. Principia vero physica important actum et potentiam non absolute in omni latitudine, sed in genere mobili seu transmutabili, et ita actus dicitur forma, potentia vero vel sumitur pro subiecto, et sic est materia, vel pro potentialitate seu statu carentiae formae, et sic est privatio.

His positis principia naturalia in communi loquendo definiuntur a Philosopho in hoc 1. libro textu 42., lect. 10. apud D. Thomam, penes tres conditiones, quae ad illa requiruntur: «Principia sunt, quae non sunt ex aliis nec ex alterutris, sed omnia ex ipsis». Ubi solum definit prima principia naturalia, scilicet quae simpliciter habent rationem principii, ita quod nullo modo sunt principiata. Secunda autem principia, quae sunt ex his primis, ita sunt principia, quod etiam sunt principiata et constantia ex aliis prioribus. Et sic dicuntur non esse ex aliis, sed omnia ex ipsis, quia non habent alia priora, ex quibus principientur, quaecumque vero res principiantur, ex ipsis sunt. Et sic excluduntur ab hac definitione quatuor elementa et ipsum coelum, quae licet sint principia, non tamen sunt prima, sed ex aliis prioribus constant, scilicet materia et forma.

DUBITANT tamen aliqui in praesenti, an Philosophus definiat hic principia naturalia quoad fieri et generari, an solum quoad esse. Aliqui enim recentiores existimant, rationem principiorum non consistere in eo, quod non fiant ex aliis nec alterutris, sed quod non sint ex aliis nec ex alterutris. Unde videntur ab hac definitione excludere privationem.

Sed oppositum expresse tenet D. Thomas, ut videri potest in hoc 1. Phys. lect. 13. exponens illa verba cap. 7. textu 65.: «Sunt causae et principia eorum, quae natura sunt» etc., ubi sic inquit: «Et notandum est, quod hic intendit inquirere Aristoteles principia non solum fiendi, sed etiam essendi, unde signanter dicit, ex quibus primis sunt et fiunt». Ergo hic definiuntur non solum principia rerum in esse, sed etiam in fieri. Et ratio est, quia non traditur alia definitio pro principiis generationis quam pro principiis compositionis, sed una dari potest pro omnibus principiis in communi, nec alia quam ista. Et ita convenit ista definitio non solum duobus principiis, quae sunt principia in componendo, scilicet materiae et formae, sed etiam privationi, quae est principium in fieri et generari. Et idem sumitur ex verbis Philosophi in hoc 1. libro textu 65. in fine, ubi inquit «ex his, scilicet materia et forma, fieri ea quae fiunt». Et similiter in textu 42., lect. 10. apud D. Thomam, dicit, quod «prima contraria sunt, quae non ex se mutuo fiunt», ut habet nova translatio, ubi antiqua dicebat, quod «contraria non sunt ex alterutris». Denique in 5. Metaph. textu 5. dicit Philosophus naturam dici uno modo «id, ex quo aliquid est et fit», et loquitur de materia, quae est principium quantum ad esse et quantum ad fieri, ut ibi explicat D. Thomas. Sic ergo definitio data non solum intelligitur de principiis in esse, quae componunt et non contrariantur, sicut materia et forma, sed etiam quae contrariantur et non componunt et pertinent ad ipsum fieri, sicut privatio et forma. Negare autem, quod prima principia sint contraria, est aperte negare Philosophum, qui id affirmat in hoc libro textu 42. et 43. Et in hoc maxime commendat philosophos antiquos, quod posuerunt principia esse contraria, quam veritatem, inquit D. Thomas in hoc 1. libro lect. 10., «naturali inclinatione» ipsos fuisse consecutos. Et denique frustra probaret Philosophus principia naturalia esse plura, quia sunt contraria, si in se contraria non sunt, sed solum exemplo contrariorum explicantur.

EX HIS CONSTAT, quomodo explicandae sunt illae duae particulae in definitione principiorum, scilicet, quod «non sunt ex aliis» nec «ex alterutris». Dicuntur enim non fieri ex aliis, quia prima sunt, et dicuntur non fieri ex alterutris, quia prima contraria sunt. Intelligitur autem unum non fieri ex alio secundum se sumptum et quasi in abstracto sicut calor et frigus. Vere tamen unum contrarium fit ex alio ratione subiecti, in quo est, sicut ex calido fit frigidum, non quidem formaliter, id est ratione formae, nec enim una forma est ex alia, sed subiective et ratione materiae, quatenus ex materia calidi educitur frigus, de quo videatur Philosophus 10. Metaph. textu 14., lect. 6. apud D. Thomam. Et similiter unum contrarium fit ex alio ut a termino a quo, ut statim dicemus. Secunda autem contraria fiunt ex primis, quia resultant ex mixtione primorum, ut sanum et aegrum ex calido et frigido, rubrum et viride ex albo et nigro.

EX QUO ETIAM COLLIGITUR, qua ratione dicetur, quod causae sunt ad invicem causae, non tamen principia ad invicem sunt principia. Ratio est, quia causae in quantum causae non habent contrarietatem inter se, sed potius dependentiam mutuam, ita quod una causa conducit ad esse alterius. Et in ipsis principiis materia et forma, quia non se habent ut contraria, sed ut causa formalis et materialis componentes totum, una ad invicem dependet ab alia et causat aliam in esse, licet una non componat aliam, quia prima principia sunt simplicia, eo quod omnia resolvuntur in ipsa. Ceterum in quantum sunt principia contraria, non possunt esse ex alterutris, quia contraria inter se repugnant et se repellunt, non vero unum principiat alterum, neque intrinsice ut pars illius neque extrinsece causando illud, sed solum potest unum extrinsece initiare aliud tamquam terminus a quo. Sed hoc est per accidens, quatenus conveniunt in eodem subiecto et unum succedit alteri, dum expellit illud, et sic initiat successionem eius ut terminus a quo, quod utique convenit illi ratione materiae, in qua fit ista transmutatio et successio.

SOLVUNTUR ARGUMENTA.

Primo arguitur contra illam particulam «ex aliis», quia vel sumitur in tota sua amplitudine, ut etiam includit principia extrinseca, et sic etiam includetur efficiens seu movens et omnis causa extrinseca; vel sumitur, prout solum dicit causas intrinsicas seu partes componentes, et sic solum includetur materia et forma, non vero privatio; vel tandem includitur terminus a quo extrinsecus, licet non causae extrinsecae, et sic non sola privatio erit principium, sed etiam forma corrupta, quia etiam habet rationem termini a quo nec se habet per accidens, cum non possit agens naturale ex quolibet subiecto educere formam, sicut non potest equus generari ex lapide. Deinde, quia sumitur aequivoce ly «ex quo» in definitione principiorum, tam pro eo, ex quo aliquid fit ut a termino a quo, quam pro eo, ex quo constituitur ut ex parte componente. Denique non omnia entia naturalia privationem habent pro principio, sicut corpora coelestia, quae sola creatione et ex nihilo fiunt. Unde haec definitio solum complectitur principia rerum corruptibilium.

RESPONDETUR, quod illa particula «ex aliis» solum importat ea, a quibus res essentialiter pendet, sive in facto esse sive in fieri, ut a componentibus vel inchoantibus, eo quod principium et principiatum ita se habent, quod principiatum resolvitur in principium. Principium autem in quantum tale non resolvitur in aliud, nisi etiam sit principiatum; et ita in quantum principium, non est ex alio. Causa autem efficiens et quaecumque alia extrinseca non includitur in definitione ista principiorum naturalium, ut dicemus art. 3. Nec enim causae extrinsecae sunt principia, ex quibus natura ipsa rerum constat sive in fieri sive in facto esse, sed efficiens dicitur «id, a quo incipit motus», finis, propter quem incipit, exemplar, ad cuius imitationem fit, nulla vero causa extrinseca dicitur, ex quo aliquid fit.

Ad id vero, quod opponitur contra privationem. Ad primam replicam dicitur, quod sola privatio sumitur ex parte termini a quo formaliter loquendo et communiter ad omnem mutationem, formaliter quidem, quia ex aliis entibus non potest dici, quod aliquid fiat per se et formaliter, sed solum materialiter et per accidens, ut D. Thomas dicit in hoc libro lect. 10., sicut ignis v. g. potest generari materialiter ex pluribus rebus, ut ex ligno, ex papyro, ex aqua etc. Formaliter autem fit ex illis omnibus, quatenus conveniunt in privatione ignis. Quod vero aliqua non possunt fieri ex quolibet, non ideo est, quia formaliter non fiant ex privatione, sed quia non semper materia est proxime disposita, ut ex illa forma educatur vel uniatur, sicut ex lapide non potest immediate fieri equus. Communiter autem se habet privatio ad omnem mutationem, quia in omni mutatione et motu, etiam quando fit ex contrario in contrarium, invenitur ex parte termini a quo privatio; nam contrarietas non exercetur sine privatione. At vero fieri ex contrario positivo non invenitur in omni mutatione, ut patet in generatione substantiali et aliis instantaneis mutationibus, in quibus non proceditur a contrario in contrarium; substantiae enim nihil est contrarium.

Ad secundam replicam dicitur non sumi aequivoce illum terminum «ex aliis», eo quod traduntur hic principia rei mobilis non solum in esse rei seu in facto esse, sed etiam in motu et in fieri, et ideo explicari debet, tam de eo, ex quo aliquid componitur, quam de eo, ex quo aliquid fit.

Ad tertiam replicam dicitur: Principia rerum naturalium dicuntur tria, non quod in omni re naturali tria requirantur, sed quia non plura sint necessaria in omni re naturali, ita tamen, quod in aliquibus omnia tria requiruntur, in aliis duo sufficiunt.

Secundo arguitur contra secundam particulam «ex alterutris»; videtur enim superflue poni et falso. Superflue quidem, quia hoc ipso, quod principia non fiunt ex aliis prioribus, constat, quod non fiunt ex alterutris; esset enim unum prius altero hoc ipso, quod fieret ex illo. Falso autem, tum quia expresse Aristoteles in hoc libro textu 43. et 44. docet unum contrarium fieri ex alio, v. g. album fieri ex non albo, sed non ex omni, sed ex nigro, et ignem ex ligno. Ergo falsum est, quod contraria non fiant ex alterutris. Tum etiam, quia in ipsis principiis, quae sunt materia et forma, educitur forma ex materia. Ergo materia est principium formae et forma est principiata, et sic unum principium est ex alio. Tum denique, quia haec definitio non verificatur de aliquo principio singulari; nullum enim in singulari datur, ex quo omnia alia fiant. Ergo falso ponitur illa ultima particula «sed ex ipsis sunt omnia».

RESPONDETUR illam particulam «ex alterutris» nec esse superfluam neque falsam. Ad primam probationem dicitur, quod particula «ex aliis prioribus» ostendit quidem, quod principia ista sint prima, quia non sunt principiata ex aliis prioribus, non tamen ostendit, quod sint prima contraria, nisi ponatur, quod non sint ex alterutris. Et hoc ad differentiam causarum, quia licet sint primae in suo genere, tamen ad invicem sunt causae, quia contrarietatem non habent, sed mutuo se iuvant. Principia autem quia contraria sunt, non sunt sibi ad invicem principia, et ita non fiunt ex alterutris.

Ad secundam probationem dicitur, quod ut ipse Aristoteles docuit in hoc libro cap. 7. et ibi D. Thomas, lect. 13., contraria dicuntur non fieri ex alterutris, sumendo illa in abstracto et formaliter, sicut albedo non fit ex nigredine vel e contra. Potest tamen unum contrarium fieri ex alio ratione subiecti et materiae, in qua est, sicut ex albo fit nigrum vel e contra, ratione subiecti albedinis. Sed hoc formaliter non est fieri unum contrarium ex alio, sed ex materia unius contrarii, quae alteri contraria non est, sed in potentia ad ipsum. Potest tamen unum contrarium habere aliud pro principio tamquam terminum a quo, sed hoc non convenit ipsi contrario, sed motui illius seu fieri eius, neque formaliter fit ex ipso, sed ex privatione formae. Et sic utrumque dixit Philosophus in textu 43., scilicet quod album fit ex non albo, et hoc non ex omni, sed ex nigro, quasi dicat formaliter ex non albo, materialiter non ex omnibus, sed ex his, quae sui generis sunt, scilicet ex nigro vel ex alio colore.

Ad tertiam probationem dicitur, quod forma educitur ex materia et fit ex illa eo modo, quo fieri convenit formae, non tamen forma est contraria materiae. Principia autem dicuntur non fieri ex alterutris, quatenus contraria sunt, si vero non sint contraria, id non repugnat, et sic D. Thomas lect. 11. et lect. 13. docet ex Philosopho, quod contraria fiunt ex invicem, si sumatur subiectum contrariis, fiunt enim ex ipsa materia.

Ad ultimum respondetur, quod illa particula «ex ipsis sunt omnia» intelligitur in sensu distributionis accommodae, scilicet quod omnia, quae fiunt, ex illis fiunt, licet non ex quolibet singulari omnia, sed ex quolibet id, quod sibi conveniens est, sicut cum dicimus, quod omnia accidentia inhaerent substantiae, non intelligitur in qualibet substantia singulari omnia, sed in tota collectione substantiae seu in toto genere. Et tamen materia rerum corruptibilium talis est, quod ex qualibet materia potest fieri quaecumque forma, dummodo ad illam debite disponatur, quia est in pura potentia ad omnes formas.

Articulus II: UTRUM PRIMA PRINCIPIA SINT CONTRARIA

Communiter principiis naturalibus attribuitur, quod sint contraria et prima contraria. Et ideo tria nobis explicanda sunt: Primum, an omnibus principiis conveniat esse contraria; secundum, quid sit ista contrarietas principiorum; tertium, quid sit esse prima contraria.

Circa primum Aristoteles ut certum supponit etiam ex antiquorum philosophorum placitis principia esse contraria, ut patet in hoc 1. libro textu 48., ubi D. Thomas lect. 10. inquit, quod philosophi hoc dixerunt «ab ipsa veritate coacti». Et hoc manifeste constat, quia in praesenti agimus de principiis rerum mutabilium, quatenus mutabiles sunt. In omni autem mutatione oportet dari acquisitionem unius et amissionem alterius. Ergo necesse est, quod interveniat contrarietas inter formam corruptam et acquisitam, ita quod una forma habeat adiunctam privationem alterius et consequenter oppositionem. Nam ubi est privatio et forma privata, oppositio est, quae largo modo dicitur contrarietas; est enim illa privatio adiuncta alicui formae positivae.

Ut autem videamus, quibus principiis conveniat ista contrarietas, oportet distinguere principia rei in facto esse et in fieri, seu principia generationis et compositionis. Licet enim eadem res sit in fieri et in facto esse, tamen propter diversum statum aliquid est de conceptu illius, ut est in ipsa mutatione et fieri, quod non est de conceptu ipsius in ipsa compositione et in facto esse. De conceptu enim mutationis seu generationis est, quod transeat de non esse ad esse, quod in re facta iam non invenitur, eo quod iam non transit, sed permanet in esse. Unde aliud principium amplius assignandum est generationi seu mutationi, quod non assignatur rei genitae, scilicet id, ratione cuius est transitus de non esse ad esse, et hoc est privatio. In generatione enim forma consideratur non ut dans esse sicut in composito, sed ut transiens de non esse ad esse.

EX HIS RESPONDETUR PRIMAE DIFFICULTATI. Principia rerum in facto esse et ut componentia non sunt contraria, principia vero in fieri et in generari contraria sunt, non ratione materiae, sed ratione privationis et formae in materia.

Utraque pars est communis auctorum. ET PRIMA manifeste patet, quia materia et forma in ipso composito non se expellunt, sed mutuo iunguntur, ergo non sunt contraria. Constat autem materiam et formam esse partes componentes ipsum totum, et materiam appetere formam et e contra, ergo non habent inter se contrarietatem, sed appetitum.

SECUNDA vero pars probatur, quia ubicumque est fieri et motus, datur positio unius et ablatio alterius; generatio enim unius est corruptio alterius. Ergo datur contrarietas seu oppositio inter id, quod corrumpitur et generatur, seu inter formam, quae est terminus ad quem, et id, quod est terminus a quo. Et quia omnis contrarietas exercetur in aliquo subiecto, necesse est, quod forma et privatio solum sint contraria, prout in materia, et materia prout privata etiam incompossibilitatem habet cum ipsa forma, qua privata est.

Ex quo constat contra Aristotelem et veritatem loqui, qui contrarietatem negant primis principiis et dicunt, quod Aristoteles solum usus est exemplo contrariorum ad declaranda ipsa principia. Putant enim Aristotelem solum definire hic principia in esse et non principia in fieri, quorum fundamentis respondebimus circa tertiam difficultatem.

Circa secundam difficultatem, scilicet quae contrarietas inveniatur in istis principiis, DUBIUM ORITUR ex eo, quod ista principia sunt in genere substantiae. Nihil autem substantiae est contrarium, ut dicitur in cap. de Substantia, non solum substantiae completae et totali, quae subiectum non habet, in quo contrarietatem exerceat, sed neque substantiae incompletae, ut formae vel parti, quia in istis partibus non est dare magis vel minus, cum non sint formae intensibiles, et consequenter neque potest dari maxima distantia inter tales formas, quia ubi non est distare magis et minus, non est maxime distare; contraria autem sunt, quae sub eodem genere maxime distant. Imo si ad perfectam contrarietatem hoc reducatur, quae est inter extrema positiva, privatio non erit dicenda principium rei naturalis, sed forma corrupta et forma genita.

RESPONDETUR in principiis rei naturalis non posse dari contrarietatem proprie et stricte dictam sicut in accidentibus, sed largo modo pro privative oppositis, vel si inter ipsas formas substantiales attendatur oppositio, potius est incompossibilitas quaedam quam contrarietas. Imo in hoc deficiebant antiqui philosophi, quia ponebant principia esse contraria more accidentium, quia ipsi formas substantiales non agnoscebant, sed pro principiis contrariis assignabant calidum et frigidum, vacuum et plenum, litem et amicitiam et aliqua similia, ut notavit Philosophus in hoc 1. libro cap. 5. textu 49. Ipse autem in textu 52. docet substantiam nullius rei esse contrariam. Quare non potest poni in principiis rerum naturalium contrarietas proprie dicta, nisi cum antiquis ponamus non dari formas substantiales, sed solum accidentales, secundum quas fit generatio.

Cur autem IN SUBSTANTIA non inveniatur contrarium, cum videamus formas substantiales esse positivas et mutuo se expellere et repugnare? Respondet optime S. Thomas 11. Metaph. lect. 12. explicans dictum Philosophi ibidem, quod secundum substantiam non est motus, quia substantiae nihil est contrarium. «Formae», inquit, «substantiales non possunt esse contrariae, quia contraria sunt extrema quaedam cuiusdam determinatae distantiae et quodammodo continuae, cum sit motus de uno contrario in aliud contrarium. Unde in illis generibus, in quibus talis distantia continua et determinata non invenitur, non potest contrarium inveniri. Unde numerus numero non est contrarius neque figura figurae. Eodem autem modo est in substantiis, quia ratio cuiuslibet speciei constituitur in quodam determinato indivisibili». Ita D. Thomas. Quare attendendum est ad ipsam formam constituentem aliquam speciem, quae si non admittat in se latitudinem secundum aliquam determinatam distantiam, sed solum habet indivisibilem modum constituendi speciem, non fundat contrarietatem, quae est maxima distantia seu ultima, atque adeo determinata respectu alterius formae.

Quomodo autem formae substantiales habeant oppositionem et se expellant? Respondet D. Thomas ibidem, quod hoc est secundum quod una forma habet sibi annexam privationem alterius formae; nam privatio quodammodo contrarium est. Itaque principia rerum naturalium dicuntur contraria propter privativam oppositionem, quae est principium contrarietatis, et sic forma et privatio sunt opposita, non autem materia et forma nec materia et privatio, quia materia utriusque est capax.

Unde solvitur ratio dubitandi: Dicimus enim, quod formae substantiales non habent contrarietatem stricte dictam, sed largo modo pro oppositione privativa, quae est principium contrarietatis. Nec sequitur, quod forma corrupta potius erit principium, quia positive contrariatur formae genitae. Respondetur enim, quod forma corrupta non opponitur formae genitae nisi ratione privationis adiunctae, non ratione specialis contrarietatis, quia utraque in indivisibili consistit, cum sit substantialis forma dans primum esse, et sic non fundat oppositionem maximae distantiae, cum nullam habeat latitudinem secundum magis et minus, id quod est primum. Aliunde etiam non potest forma corrupta esse principium per se et formaliter rei naturalis, etiam quoad generationem, quia non per se pertinet ad generationem unius formae, quod fiat ex altera, sed ex non esse, eo quod contingit aliquam formam fieri ex diversis, sicut ignis potest fieri ex ligno vel ex stuppa vel ex aqua etc., quae omnia materialiter se habent ad generationem ignis. Formaliter autem solum attenditur id, in quo omnia illa conveniunt, scilicet in non esse seu privatione ignis. Aliquae tamen formae postulant determinate generari ex materia habente talem formam, v. g. animal ex embryone, non propter principium generationis, sed quia non aliter disponitur materia nisi transeundo per illam formam.

Circa tertiam difficultatem, scilicet quomodo prima principia dicantur prima contraria, difficultas est circa rem ipsam, scilicet in quo consistat ratio primae contrarietatis, et circa rationem Aristotelis, qua probavit prima principia esse prima contraria.

Ad hoc ergo intelligendum dicimus, quod triplici modo potest intelligi prima contrarietas: Primo, secundum generalem rationem, quia in unoquoque genere dantur prima contraria, id est primae differentiae dividentes aliquod genus, ex quibus derivantur aliae differentiae, quae constituunt species intermedias. Et illae primae differentiae constituunt prima contraria in illo genere, sicut in qualitatibus dulce et amarum dicuntur secunda contraria, quia derivantur ex aliis contrariis prioribus, scilicet ex calido et frigido, sicco et humido. Et rursus in genere magis determinato, v. g. in genere coloris, primae differentiae, quae sunt album et nigrum, constituunt prima contraria illius generis. Colores vero intermedii, qui ex istis constant seu derivantur, dicuntur secunda contraria. Et ita docet Philosophus in hoc 1. libro Phys. cap. 6. textu 56., et ibi D. Thomas lect. 11., et 10. Metaph. textu 23., lect. 9. apud D. Thomam.

Secundo, specialiori modo dicitur prima contrarietas illa, quae invenitur in genere substantiae, qualiscumque illa sit, eo quod substantia est primum genus inter omnia praedicamenta, ideoque oppositio, quae in illa invenitur, dicitur prima contrarietas. Et hac ratione dixit Aristoteles in hoc libro textu 56. principia esse prima contraria, quia est in eis contrarietas primi generis, id est substantiae.

Tertio modo adhuc specialius dicuntur prima contraria, quae privative opponuntur, eo quod privatio est principium contrarietatis, ut probatur in 10. Metaph. textu 14. et seq. et a D. Thoma ibi lect. 6. Omnis enim contrarietas includit privationem, non tamen omnis privatio contrarietas est. Unde dicit S. Thomas opusc. 37. cap. 2., quod «privatio et habitus faciunt contrarietatem, ut dicitur 1. Phys. Et ideo contrarietates reducuntur in habitum et privationem tamquam in primam oppositionem, quae est in genere». Cum ergo in substantia non detur proprie contrarietas, sed privativa oppositio, quatenus una forma importat privationem alterius, manifestum est dari primam contrarietatem, id est principium contrarietatis, quae est privativa oppositio. Cur autem una forma dicat privationem alterius, iam supra tetigimus, et latius infra q. 10.

Ex his explicatur ratio Aristotelis, qua probat prima principia esse prima contraria, quia conveniunt illis conditiones primorum contrariorum, quae conditiones sunt tres: Prima, quod non fiant ex aliis prioribus; secunda, quod non fiant ex alterutris; tertia, quod omnia fiant ex ipsis. Prima conditio verificatur, quia ista principia sunt prima, utpote ultimum, in quod omnia resolvuntur, et sic non supponunt aliqua priora. Secunda conditio verificatur, quia unum principium neque componitur ex alio, ut de se patet, neque fit ex alio ut ex termino a quo formaliter et in abstracto, ut albedo non fit ex nigredine, licet per accidens et ratione subiecti album fiat ex nigro, quatenus una forma succedit alteri, et ex una transit et mutatur subiectum in aliam. Tertia denique conditio verificatur, quia reliqua omnia sunt principiata et derivata ex istis principiis in suo genere, ipsa vero sunt simpliciora aliis et consequenter se habent ut principia, ex quibus alia fiunt. Et sic habent conditiones ad prima contraria requisitas.

SED OBICIES: Nam si principia, quae hic definiuntur, sunt prima contraria, sequitur, quod non definiuntur omnia principia rerum naturalium et consequenter neque omnia sunt ex ipsis.

Sequela probatur, quia non omnia entia naturalia fiunt ex privatione, ut patet in coelo, quod fit solum per creationem, non autem ex subiecto habente privationem. Et tamen constat coelum esse ens naturale. Ergo non omnia principia entis naturalis habent contrarietatem. Item etiam accidentia non semper fiunt ex privatione, sicut quando eadem accidentia in specie, quae erant in corrupto, remanent in genito, ut idem color vel eadem figura in homine vivo et mortuo; tunc enim illa figura, quae est in cadavere, non potest generari ex privatione talis figurae. Denique potest divinitus generari aliquid sine privatione praecedente, ut si Deus crearet ignem et iuxta illum materiam primam ultimo dispositam, tunc ignis ille suam formam produceret in illa materia nulla privatione praecedente, quia nulla forma opposita praecessit, cui privatio sit adiuncta. Ergo non requiritur, quod principia sint prima contraria, id est privative opposita. Nam de materia et forma constat ex dictis, quod non sunt contraria, licet sint prima principia.

Ad primam partem argumenti respondetur illo aliquos convinci ad asserendum, quod Aristoteles non definit hic principia naturalia quoad fieri et generationem, sed quoad esse et componi. Quodsi verum esset, non attribueret Aristoteles primis principiis esse contraria, ut toties attribuit, nec diceret esse tria, sed solum duo. Principia enim componentia rerum naturalium tantum sunt duo, scilicet materia et forma. Dicimus ergo, quod definitio Aristotelis complectitur omnia principia naturalia tam in fieri quam in esse, sed non eodem modo applicanda sunt pro omni statu et pro omni natura. Nam quaedam sunt ex principiis naturalibus in esse et componi, quaedam etiam in fieri. Et pro primo non requiritur privatio neque contrarietas. Et sic omnes res naturales sunt ex illis principiis, non tamen omnes sunt ex illis ut ex contrariis, sicut res incorruptibiles, sed accommodando singula singulis omnia sunt ex istis principiis, quaedam ex tribus, materia, forma et privatione, quaedam tantum ex duobus, scilicet materia et forma.

Ad secundam partem argumenti respondetur, quod ea, quae fiunt consecutive ad aliquam formam, ut color et figura et reliqua accidentia, quae similia sunt accidentibus corrupti, talia fiunt ex illa privatione, ex qua fit forma de novo genita, eo quod illa accidentia non fiunt primo et per se, sed ut consecuta ad formam substantialem, in quantum aliquid illius sunt pro isto statu, in quo generatur ista forma ex subiecto sic disposito, quod agglutinatur illi tale accidens, quale fuit in subiecto ante. Et ideo non requiritur alia privatio talium accidentium in subiecto, ex quo fiunt, nisi illa, quae directe est privatio formae substantialis et ex consequenti illius accidentis, quod comitatur illam. Supponit enim haec solutio, quod non remanet idem accidens numero in genito et in corrupto, ut in libris de Generatione dicetur.

Ad tertiam partem argumenti respondetur seq. art. ad ultimum.

SECUNDO ARGUTUR probando, quod prima principia non possint dici prima contraria ex eo, quod sunt substantialia et substantialia primum genus. Contra enim est: Tum quia substantiae nihil est contrarium, tum etiam quia eodem modo posset dici, quod praeter principia substantialia sunt alia priora contraria, nempe forma communis, abstrahens a substantiali et accidentali et eius privatio opposita, tum denique, quia contrarietas substantialis non est prima absolute loquendo, cum ex ipsa non sint omnes aliae contrarietates, ut patet in coelis, in quibus datur contrarietas motuum, et tamen non oritur ex contrarietate substantiali, quae ibi non datur. Confirmatur, quia prima contraria fiunt ex alterutris; omne enim, quod fit, ex aliquo contrario fit, ut docet Philosophus in hoc 1. libro textu 47. et aliis locis. Prima autem principia non fiunt ex alterutris, ut dicitur in eorum definitione; ergo non sunt prima contraria.

Respondetur, quod substantiae nihil est contrarium contrarietate stricta et proprie dicta, bene tamen oppositione privativa, quia forma substantialis privationem sui habet, sed non contrariam formam, quae ab ea distet secundum magis et minus, de quo latius dicetur in libris de Generat. q. 4. art. 1.

Et ad secundam replicam dicitur, quod forma et privatio in communi abstrahens a substantiali et accidentali non dicit aliquam primam contrarietatem in existendo et causando alias, sed in praedicando. Et ita non constituit primam contrarietatem in re, sed per abstractionem intellectus cognoscitur. Nos autem loquimur in praesenti de prima contrarietate, quae in re existit et exercetur.

Ad tertiam replicam respondetur non requiri ad primam contrarietatem, quae est prima ratione substantiae, quod in eius contrarietate omnis alia contrarietas fundetur, sed sufficit, quod in substantia suscipiatur et ab ipsa substantia causetur, non a contrarietate substantiae. Nec enim contrarietas substantiae ex eo dicitur prima, quia ex ipsa deriventur alia secunda contraria, sicut in contrariis accidentalibus fit, sed dicitur prima, quia genus ipsum substantiae est primum in entibus. Est autem primum, quia sustentat et est radix aliorum et sustentando causat, non autem solum contrariando. Et sic in coelo invenitur contrarietas accidentalis, fundata in receptione et causatione, non in contrarietate substantiae coeli.

Ad confirmationem respondetur utrumque esse verum, et quod contraria non fiunt ex invicem, sicut neque principia, sive per modum compositionis, quia unum contrarium non componit aliud formaliter, sed excludit, sive per modum termini a quo, si contraria sumantur secundum se et in abstracto, et sic pari passu currunt cum primis principiis. Et similiter est verum, quod unum contrarium fit ex alio ut a termino a quo per accidens, sicut album ex nigro ratione subiecti seu materiae, in qua unum succedit alteri et fit ex alio. Videatur D. Thomas 1. Phys. lect. 13. super textum 67. et 10. Metaph. lect. 6. et lect. 9. circa finem.

Articulus III: UTRUM PRINCIPIA NATURALIA SINT TANTUM TRIA

Aristoteles in hoc 1. libro, textu 67. non absolute resolvit esse tria principia naturalia, sed esse quodammodo duo, quodammodo tria, scilicet esse duo principia per se, tria autem, si etiam sumatur principium per accidens, quod est privatio.

Hinc ergo nascitur difficultas ex una parte ad probandum esse plura principia quam tria, ex alia ad probandum esse pauciora. Ad probandum, quod sint plura, fit duplex argumentum: Primum, quia etiam per se pendet generatio in quantum mutatio a movente et efficiente ut a principio extrinseco. Ergo non est, cur excludatur a ratione principii naturalis. Unde et numeratur a Philosopho inter illa in 12. Metaph. textu 23. ibi: «Quare elementa analogice tria, causae vero et principia quatuor», inter quae numerat ipsum movens. Et videri potest ibi D. Thomas lect. 4. Quod autem efficiens sit extra conceptum rei effectae, nihil obstat, cum etiam privatio sit extra conceptum illius tam in facto esse quam in fieri, cum semper se habeat ut terminus a quo relinquendus.

Secundum argumentum est, quia si privatio admittitur esse principium ut terminus a quo, etiam forma corrupta debet poni pro principio, quia etiam habet rationem termini a quo in ipsa generatione substantiae.

Nec dici potest, quod privatio est conditio per se requisita, ut forma producatur de novo, produci enim non potest nisi in subiecto, ubi non est. Forma autem, quae corrumpitur, non requiritur per se. Contra enim est, tum quia aliquando requiritur, quod praecedat determinata forma, ut fiat determinata generatio, sicut forma cadaveris non fit nisi ex vivente neque animal nisi ex embryone; tum quia non potest quodlibet fieri ex quolibet, sed ex materia habili et disposita. Unde talis habilitas seu dispositio non minus erit principium quam privatio, quia per se requiritur, licet utrumque sit extrinsecum.

Ex alia parte videtur principia esse pauciora quam tria similiter ex duplici argumento: Primum, quia forma non potest numerari inter principia naturalia in ipso fieri seu generari; est enim terminus generationis, ergo non principium. Et sic non bene numeratur forma inter principia naturalia in fieri.

Secundum argumentum est ex parte privationis, quia privatio formae genitae non est in instanti generationis; alias in eodem instanti esset materia sub forma et sub eius privatione. Ante instans autem generationis quidquid praecedit in materia, sive dispositio sive forma corrumpenda sive privatio formae generandae, non conducit ad ipsam generationem intrinsice et per se, sed per accidens se habet, quia sine illo posset salvari tota ratio generationis; ut si Deus in instanti generationis subrogaret novam materiam, in qua secundum antecedentiam temporis non praecessit aliqua privatio seu dispositio, ut de facto contingit, quando ex hostia consecrata aliquid generatur. Tunc enim in instanti generationis subrogatur materia aliqua ex vi prioris miraculi de novo creata vel per conversionem facta. Ergo quidquid ante istas generationes praecedit, sive dispositio sive privatio sive altera forma, per accidens se habent ad ipsam quidditatem generationis. Nec sufficit, quod privatio praecedat in instanti naturae, licet non in instanti temporis; sic enim privatio et forma essent in eodem instanti temporis simul, cum antea non praecessit privatio nec postea dari possit. Denique privatio est non ens seu ens rationis, ergo non potest esse principium rei naturalis, qualis est generatio.

Nihilominus cum Aristotele in hoc 1. libro textu 67., ex D. Thoma ibi et communi schola Peripatetica ASSERENDUM EST: Dari duo principia rei naturalis in facto esse et quoad compositionem, scilicet materia et forma; tria autem in ipso fieri et quoad generationem, scilicet materia et forma et privatio.

Et pro eius intelligentia DUO ADVERTENDA SUNT:

Primum est duo genera principiorum posse considerari in rebus mobilibus. Primo enim considerari possunt principia communia et praesupposita, sicut est efficiens et finis; haec enim etiam extra mobilia inveniuntur et ideo se habent ut principia communia et praesupposita ad mobilia et immobilia. Secundo considerantur principia propria mobilium, in quantum mobilia sunt, et secundum id, quod ad motum requiritur, inquirit Philosophus in praesenti ex ipsa contrarietate, quae ad motum seu mutationem requiritur. Nam omnis mutatio necessario est transitus inter duos terminos, a quo et ad quem, in aliquo subiecto; sine subiecto enim nulla fit mutatio, cum sine illo non detur receptio unius formae et abiectio alterius. Et subiectum vocamus materiam, et terminum ad quem formam, terminum a quo privationem, quae est in materia coniuncta formae oppositae. Et quia forma, quae generatur, coniungitur materiae et manet in illa, oportet assignare principia compositionis et in facto esse, scilicet materiam et formam, quae coniunguntur, sicut principia generationis assignantur ea, quae ad mutationem concurrunt, scilicet terminus, qui relinquitur, qui est privatio, et qui acquiritur, qui est forma, et id, in quo recipitur, quod est materia.

Secundo est advertendum, quod licet antiqui philosophi mutationem et mobilitatem in rebus agnoverint, et similiter contrarietatem, quae tum ad ipsos motus tum ad segregationem et distinctionem rerum omnino requiritur; et sic dixerint requiri principia contraria, quasi ab ipsa veritate coacti, ut dicit Philosophus in hoc 1. libro textu 48., sed tamen non statim assurrexerunt ad ponendam mutationem seu generationem substantialem. Et hoc processit ex ignorantia materiae primae, non valentes intelligere aliquid medium inter ens in actu et nihil, quod esset ens in potentia. Et ita convincebantur illo argumento, quia si aliquid fit, vel fit ex ente vel ex non ente. Ex ente fieri non potest, quia quod iam est, non fit. Ex non ente multo magis est impossibile, quia ex nihilo nihil fit. Ergo non apparet, quomodo aliquid fiat per generationem substantialem. Ceterum quia generationes ipsae satis experientia manifestantur, et quod aliquid oriatur et intereat quantum ad ipsam substantiam, et non solum secundum accidentia (alias omnia essent incorruptibilia et perpetuo durarent secundum substantiam), oportuit necessario ponere materiam primam, quae esset ens in potentia et non in actu, eo quod est primum principium generationis substantialis. Et consequenter debet carere omni esse proveniente a forma substantiali, et consequenter omni esse accidentali, quia hoc necessario fundatur in esse substantiali et praesupponit illud. Ceterum Plato, qui etiam materiam primam agnovit, per aliud extremum videbatur tollere generationem substantialem, quia dicebat materiam non distingui a privatione, quia non erat ens in actu, et sic erat non ens seu nihil, non intelligens ens in potentia, medium inter nihil et ens actu; unde coactus est negare illud principium apud philosophos firmissimum ex nihilo nihil fieri, de quo videri potest D. Thomas 1. Phys. lect. 15.

EX HIS ERGO MANIFESTE DEDUCITUR verissimam esse sententiam Aristotelis, quod dantur duo principia naturalia quoad compositionem et in facto esse, et tria quoad mutationem et in fieri.

Primum patet, quia ea sunt principia compositionis, in quae resolvitur quidditas et ratio rei naturalis; unumquodque enim resolvitur in sua componentia. Quidditas autem rei naturalis composita est, non entitas simplex sicut angelus; homo enim ex corpore et anima constat et in illa resolvitur, et sic reliqua entia naturalia resolvuntur in materiam et formam. Ergo partes seu principia compositionis sunt materia et forma, et sunt partes per se, quia quidditas ipsa rei naturalis in illa resolvitur tamquam in partes componentes quidditatem, nec aliae partes assignabiles sunt, ex quibus quidditative res naturalis componatur. Quod vero distinguantur forma et materia inter se, quod aliqui voluerunt negare, q. 3. et 4. seq. ostendetur.

Quod vero dentur tria principia pro generatione seu fieri rei naturalis, scilicet materia, forma et privatio, probatur ex ipsa natura mutationis. Et quidem supponimus non dici ista tria principia intrinsica generationis, quia generationem intrinsice componant, sed quia generatio ab illis essentialiter dependet. Etenim omnis mutatio positiva essentialiter est transitus de aliquo non esse ad aliquod esse; facit enim aliquid de novo, alioquin non mutaret, si nihil novi faceret, sed id, quod antea erat, permaneret. Si autem aliquid de novo ponitur, oportet, quod antea non fuerit et nunc sit. Ergo necessario debet fieri ex privatione seu ex non esse, et sic privatio principium mutationis est. Quod vero requiratur materia, constat manifeste, quia mutatio non fit, nisi transmutetur aliquid de uno ad aliud, ita quod ipsi termini mutationis succedant in aliquo subiecto. Successio enim unius ad aliud extra omne subiectum nihil transmutat de uno ad aliud. Subiectum autem mutationis materiam dicimus. Denique quod requiratur forma, manifestum est, cum sit terminus intentus, ad quem tendit mutatio. Et sic dicitur principium mutationis, quia est primo et per se intentum, et sic est primum in intentione, licet in executione sit ultimum, ubi consummatur totus motus.

DICES: Quomodo ergo Philosophus privationem dicit esse principium per accidens in hoc libro textu 66., si per se requiritur ad generationem? Nec sufficit dicere, quod quia accidit materiae, appellatur principium per accidens; nam hoc modo etiam forma sic diceretur, quia accidit materiae, quod talis forma illi adveniat.

Respondetur ex D. Thoma super illum textum, lect. 13., quod privatio vocatur principium per accidens respectu materiae, ut ad componendum ipsum totum assumitur. Materia enim, quae assumitur ad componendum, non assumitur ratione privationis, sed ratione entitatis, licet illa entitas habeat privationem adiunctam, quando trahitur ad constituendum totum. In hoc autem ordine constituendi forma non per accidens se habet, licet materiae secundum se consideratae dicatur accidere. Ceterum respectu ipsius mutationis, ut est transitus de non esse ad esse, privatio non se habet per accidens, quia sine ipsa non potest intelligi, quod aliquid de novo fiat, nisi ante non sit. Et sic novitas mutationis necessario constat privatione ut termino a quo.

Ad rationes dubitandi a principio: AD PRIMAM respondetur privationem esse principium extrinsecum ipsi rei naturali in facto esse, non tamen in fieri, ut explicatum est. Et ad replicam de causa movente seu efficiente respondetur dupliciter: Primo, quod causa efficiens seu movens est quidem principium extrinsecum rei faciendae, non tamen est peculiare et proprium principium rei mobilis, in quantum mobilis est. Nam etiam extra mobilia invenitur causa efficiens et finalis, sicut angeli habent causam efficientem. Unde cum sit principium commune rei mobili et immobili motibus physicis et non physicis seu spiritualibus, ideo non numeratur inter propria et formalia principia entis mobilis, sed praesupponitur ut commune principium rebus mobilibus et immobilibus. Secundo respondetur, quod aliud est considerare mutationem, ut praecise mutatio est, aliud ut est actio vel effectus. Et quidem secundum formalitatem actionis essentialiter respicit agens, a quo emanat, et similiter in quantum effectus pendet essentialiter ab efficiente. Ceterum formalitas mutationis non explicat istum respectum ad efficiens, licet supponat illum, sed praecise explicat transitum de non esse ad esse, sicut etiam forma in quantum forma non respicit efficiens, sed in quantum effectus. In quantum autem forma praecise respicit materiam, quam informat, vel totum, quod constituit. Nec Philosophus in illo loco ex 12. Metaph. asseruit esse quatuor principia, sed dixit esse quatuor causas et principia, includendo in ratione principii tria principia mobilitatis, in ratione vero causae etiam causam moventem, vel id dixit, quia causae sunt etiam principia, licet non e converso.

AD SECUNDAM RATIONEM respondetur, quod forma corrupta non habet rationem termini a quo formaliter nisi ratione privationis formae generandae. Ut enim forma de novo fiat, per se et formaliter solum respicit, quod antea non fuerit, et sic fiat ex non esse sui. Quod vero forma aliqua praecedat, per accidens est ipsi genito, sicut igni per accidens est, quod sit ex ligno vel ex stuppa. Addo, quod ad essentialem conceptum generationis solum requiritur privatio, quae invenitur in materia. Quod vero ista privatio sit adiuncta alteri formae, non propter istam generationem requiritur, sed propter ipsam materiam, quia non potest praecedere nisi sub aliqua forma.

Ad instantiam de dispositionibus respondetur, quod dispositiones non sunt ipsa prima principia substantialia, sed media seu instrumenta, quibus determinatur et applicatur materia ad istam formam. Ista autem determinatio materiae non se habet ut principium nec ut aliquid substantiale, sed ut applicatio et determinatio principii, sicut in efficientibus applicatio non est causa, sed conditio.

Ad id, quod additur de quibusdam formis, quae non possunt immediate generari ex quacumque materia, sed ex materia sub tali forma, respondetur hoc non pertinere ad principia communia entis naturalis, sed ad aliquam specialem formam sive generationem, quae fieri non potest, nisi ordine quodam praesupponat alias priores, eo quod aliquae generationes ordine quodam fiunt. Nec enim aliter supponunt materiam habilitatam, sicut v. g. vinum non potest fieri immediate ex vite, sed ex illa prodit gemma, inde uva, quae cum matura sit, confluit in vinum. Et idem videre est in generationibus animalium, quae non possunt fieri immediate ex qualibet materia, sed ex semine vel alio simili per varias transmutationes. Ceterum totum hoc non constituit principia prima rerum naturalium, quae debent esse simplicia et communia omnibus. Haec autem non sunt omnibus communia, sed solum illis formis, quae alias priores praesupponunt in materia, ut habilitetur ad illas. Materia autem sub tali forma habilitata non est simplex principium, sed compositum quoddam constans ex forma et materia. In praesenti autem solum loquimur de principiis simplicibus et simpliciter primis. Et praeterea ipsa habilitatio materiae ad aliquam formam non dicit rationem principii, sed applicationis, ut diximus, ratione cuius potius ipsa privatio est principium quam habilitatio, quia privatio se habet ut extremum ipsius mutationis per modum termini a quo, non per modum applicationis ad mutationem.

Adhuc tamen instabis: Nam licet generatio sit mutatio de non esse ad esse ideoque pro principio talis mutationis habeat privationem, tamen motus, qui non est generatio, sed versatur inter terminos positivos, non potest habere privationem pro termino a quo; alias esset generatio instantanea. Ergo non assignantur principia communia pro omni mutatione. Respondetur ex D. Thoma 1. Phys. lect. 13. § Ostendit, quod etiam in motu, qui est de positivo in positivum, salvatur mutatio de non esse ad esse, eo quod contrarietas positiva privativam includit. In generatione autem, quae non est motus, sed sola mutatio de non esse ad esse, datur privativa contrarietas, et non positiva. Et sic in omni mutatione est verum, quod requiritur privatio, licet in aliquibus inclusa sit in contrarietate positiva. Et praeterea in praesenti solum tractatur de principiis primis simpliciter, id est in genere substantiae, in qua non invenitur positiva contrarietas, sed privativa. Et ideo solum assignatur privatio pro principio. In motu autem accidentali non erat necesse tradere alia principia, quia illa non sunt prima simpliciter et in genere substantiae, sed ad substantialia reducuntur.

AD EA, QUAE PRO SECUNDA PARTE OBICIUNTUR: Ad primum (de forma) respondetur, quod forma est principium rei naturalis in facto esse, quatenus est pars compositiva illius. Est autem principium mutationis et ipsius fieri, secundum quod praecedit in intentione moventis; est autem terminus generationis non totalis, sed formalis, in quantum est aliquid simplex, in quo consummatur motus, non vero principiatum ex principiis motus; hoc enim est compositum.

Ad secundam partem argumenti (de privatione) respondetur, quod privatio non solum est annexa formae corrumpendae, sed etiam ipsi materiae, quatenus secundum se privata dicitur omni forma, licet de facto semper sit sub aliqua. Unde materia nuda, sive praecedat in instanti temporis sive in instanti naturae ipsam introductionem formae, cum privatione illius praecedit, id est cum aptitudine ad formam et carentia illius.

Ad secundam probationem dicitur, quod privatio, quae tenet se ex parte materiae, praecise sufficit, quod praecedat prioritate naturae ipsam formae introductionem, ut dicatur principium illius tamquam terminus a quo. Dispositiones autem, sive praecedant tempore sive non, numquam possunt habere rationem principii, ut dictum est, cum dispositiones solum se habent ut accidentia et ut medium determinans materiam ad formam, non ut principium substantiale et primum rei naturalis vel mutationis eius.

Et quando urgetur argumentum, quod in eodem instanti non potest esse privatio cum forma, et sic in instanti, in quo est generatio, non est privatio: Respondetur, quod in instanti generationis privatio non est ut afficiens subiectum, sed ut exclusa ab illo per formam, quae introducitur, sicut terminus a quo non est cum ipso termino ad quem in eodem instanti, quasi afficiendo subiectum, sed ut exclusus per terminum ad quem, licet praecedat vel existat immediate ante in materia. Ceterum si in ipso instanti generationis producatur a Deo materia de novo, ut in casibus argumenti, tunc ante illud instans praecedit privatio in eo subiecto, in quo praecedit dispositio. Quantitas enim, quae in Eucharistia separatur a subiecto, gerit in omnibus vices ipsius materiae et subiecti corrumpendi. Unde eodem modo praecedunt dispositiones et privatio formae generandae, sicut si ibi adesset substantia panis. Et sic nullo modo interrumpitur cursus et ordo naturae in generatione rei servandus. In ipso autem instanti generationis, in quo subrogatur materia, non ut dispositionibus ipsis disponatur, sed ut ipsum totum componat in facto esse, cum ex vi prioris miraculi ibi ponatur, consequenter apponitur ut determinata et disposita, non quidem dispositionibus in se receptis, sed in quantitate immediate antecedente, quae gessit vicem subiecti, cui continuatur et succedit cum eadem determinatione materiae, quae de novo ponitur; praesertim in sententia probabili, quod ipsamet quantitas ex vi prioris miraculi convertitur in materiam et consequenter in materiam dispositam et determinatam. Et ideo eodem modo iudicandum est de ista materia, ac si talis materia praecessisset, sicut fit in aliis generationibus. Praecessit enim toto tempore antecedente non in se, sed in quantitate gerente vices substantiae, et ita recipiente dispositiones et privationem ad formam generandam. In instanti autem ipso generationis privatio ipsa in materia non ponitur ut existens, sed ut expulsa et ut terminus a quo, solum prioritate naturae antecedens formam, non existendo in eadem duratione, sed desinendo in subiecto. Haec est enim prioritas termini a quo in illo instanti, non prioritas existendi, sed abiciendi. Et sic non sequitur, quod in eodem instanti, in quo duret, et existat privatio cum forma, sed quod abiciatur; nec enim illa prioritas naturae est prioritas causae petentis existentiam, sed termini a quo, qui abicitur.

Quaestio III: DE PRINCIPIIS IN PARTICULARI ET PRIMO DE MATERIA PRIMA

Articulus I: AN SIT ET QUID SIT MATERIA PRIMA

Articulus II: UTRUM MATERIA PRIMA EX SE ITA SIT PURA POTENTIA, QUOD CAREAT OMNI ACTU FORMALI ET ENTITATIVO

Articulus III: UTRUM MATERIA POSSIT EXISTERE SINE OMNI FORMA, SALTEM DE POTENTIA ABSOLUTA

Articulus IV: EXPLICANTUR PROPRIAE CONDITIONES MATERIAE PRIMAE

Quaestio IV: DE FORMA QUAE EST PRINCIPIUM ENTIS NATURALIS

Articulus I: QUID SIT FORMA ET QUOMODO CONTINEATUR IN POTENTIA MATERIAE ET EDUCATUR EX ILLA

Articulus II: QUAE FORMAE EDUCANTUR DE POTENTIA MATERIAE

Quaestio V: DE PRIVATIONE

Articulus I: QUID SIT PRIVATIO, UT EST PRINCIPIUM ENTIS NATURALIS

Articulus II: UTRUM IN MATERIA SIT TANTUM UNA PRIVATIO VEL PLURES

Quaestio VI: DE TOTO COMPOSITO SUBSTANTIALI

Articulus I: QUAE SINT PARTES SUBSTANTIALES COMPONENTES TOTUM

Articulus II: UTRUM TOTUM DISTINGUATUR A PARTIBUS SIMUL SUMPTIS

Articulus III: QUID SIT UNIO PARTIUM IN TOTO

Quaestio VII: DE SUBSISTENTIA ET EXISTENTIA

Articulus I: QUID SIT SUBSISTENTIA CONVENIENS IPSI COMPOSITO

Articulus II: QUOMODO ACTIONES CONVENIANT SUPPOSITIS

Articulus III: AN SUBSISTENTIA IN REBUS COMPOSITIS SIT UNICUS SIMPLEX TERMINUS VEL COMPOSITUS EX PLURIBUS SUBSISTENTIIS

Articulus IV: UTRUM EXISTENTIA DISTINGUATUR A PARTE REI AB ESSENTIA SEU COMPOSITO

Articulus V: UTRUM UNICA EXISTENTIA SUFFICIAT TOTI COMPOSITO

Quaestio VIII: DE TERMINIS MAGNITUDINIS ET PARVITATIS

Articulus I: EXPLICANTUR PRINCIPIA ET PRAESUPPOSITA HUIUS QUAESTIONIS

Articulus II: QUO PACTO TERMINENTUR CORPORA NATURALIA PENES MAGNITUDINEM

Articulus III: UTRUM DETUR TERMINUS PARVITATIS INTRINSECUS TAM IN ANIMATIS QUAM IN INANIMATIS

Liber II: CIRCA LIBRUM SECUNDUM PHYSICORUM DE NATURA ET CAUSIS

Quaestio IX: DE NATURA, ARTE ET VIOLENTO

Articulus I: EXPLICATUR DEFINITIO NATURAE

Articulus II: IN QUIBUS RATIO NATURAE INVENIATUR

Articulus III: UTRUM SIT LEGITIMA DIFFERENTIA CONSTITUTA INTER NATURALIA ET ARTIFICIALIA

Articulus IV: QUOMODO VIOLENTUM DISTINGUATUR A NATURALI

Quaestio X: DE CAUSA IN COMMUNI

Articulus I: QUAE SIT DEFINITIO CAUSAE IN COMMUNI ET QUAE CONDITIONES CAUSAE

Articulus II: QUOTUPLEX SIT CAUSA

Articulus III: UTRUM OMNIS CAUSA DEBEAT ESSE PRIOR, PERFECTIOR ET DISTINCTA A SUO CAUSATO

Articulus IV: UTRUM CAUSAE AD INVICEM SINT CAUSAE

Articulus V: UTRUM A DUPLICI CAUSA TOTALI POSSIT DEPENDERE IDEM EFFECTUS, VEL DUAE FORMAE EANDEM MATERIAM INFORMARE

Quaestio XI: DE CAUSA MATERIALI, FORMALI ET EXEMPLARI

Articulus I: QUID SIT CAUSA ET CAUSALITAS MATERIALIS

Articulus II: QUID SIT CAUSALITAS FORMAE ET EIUS EFFECTUS

Articulus III: AD QUOD GENUS CAUSAE REDUCITUR IDEA SEU EXEMPLAR

Quaestio XII: DE CAUSA EFFICIENTI

Articulus I: QUID SIT CAUSA EFFICIENS ET QUOTUPLEX

Articulus II: UTRUM IN CAUSIS CREATIS PRINCIPIUM EFFICIENDI UT QUO SIT ACCIDENS

Articulus III: UTRUM ACCIDENS INDIGEAT PECULIARI INFLUXU SUBSTANTIAE AD OPERANDUM

Articulus IV: QUAE SIT CAUSALITAS EFFICIENTIS

Appendix I: De dimanatione.

Quaestio XIII: DE FINE

Articulus I: UTRUM APPREHENSIO FINIS SIT RATIO CAUSANDI VEL SOLUM CONDITIO

Articulus II: QUAE SIT CAUSALITAS FINIS

Articulus III: AD QUAE OBIECTA SE EXTENDAT CAUSALITAS FINIS, AN SOLUM AD MEDIA VEL ETIAM AD IPSUM AMOREM FINIS

Quaestio XIV: DE MOTU ET ACTIONE

Articulus I: EXPLICATUR DEFINITIO MOTUS ET EIUS ESSENTIALIA CONSTITUTIVA

Articulus II: UTRUM MOTUS DISTINGUATUR AB ACTIONE ET PASSIONE, A TERMINO A QUO ET AD QUEM

Articulus III: QUID SIT ACTIO ET QUOTUPLEX, ET QUID SIT FORMALIS TERMINUS EIUS

Articulus IV: UTRUM ACTIO TRANSIENS SUBIECTIVE SIT IN AGENTE

Quaestio XV: DE INFINITO

Articulus I: QUID SIT INFINITUM, ET IN QUO SIT PUNCTUM DIFFICULTATIS

Articulus II: UTRUM IMPLICET DARI INFINITUM ACTU SECUNDUM QUANTITATEM VEL INTENSIONEM

Articulus III: EXPEDIUNTUR DIFFICULTATES ET ARGUMENTA CONTRA NOSTRAM SENTENTIAM

Liber III: CIRCA LIBRUM QUARTUM PHYSICORUM DE LOCO, VACUO ET TEMPORE

Quaestio XVI: DE LOCO ET UBI

Articulus I: QUID SIT LOCUS EXTRINSECUS ET IMMOBILITAS EIUS

Articulus II: QUID SIT UBI SEU LOCUS INTRINSECUS

Articulus III: UTRUM OMNIBUS CORPORIBUS CONVENIAT ESSE IN LOCO ET HABERE UBI

Articulus IV: UTRUM DUO CORPORA POSSINT PENETRARI IN EODEM LOCO DIVINA VIRTUTE

Articulus V: UTRUM IMPLICET UNUM CORPUS ESSE IN PLURIBUS LOCIS CIRCUMSCRIPTIVE

Quaestio XVII: DE VACUO

Articulus I: UTRUM VACUUM NATURALITER SIT DABILE

Articulus II: UTRUM CORPUS IN VACUO POSSIT MOVERI

Quaestio XVIII: DE TEMPORE

Articulus I: UTRUM TEMPUS SIT ALIQUID REALE IN GENERE MENSURAE DURATIONIS

Articulus II: UTRUM REALIS EXISTENTIA TEMPORIS SOLUM INVENIATUR IN INSTANTI VEL ETIAM IN ALIIS PARTIBUS

Articulus III: QUOD SIT SUBIECTUM INTRINSECUM ET EXTRINSECUM TEMPORIS

Liber IV: CIRCA LIBRUM QUINTUM PHYSICORUM DE DISTINCTIONE, UNITATE ET CONTRARIETATE MOTUS

Quaestio XIX: DE UNITATE ET CONTRARIETATE MOTUS

Articulus I: UTRUM GENERA MOTUS SUMANTUR PENES DIVERSA PRAEDICAMENTA, AD QUAE EST MOTUS

Articulus II: AD QUAE PRAEDICAMENTA NON DETUR MOTUS PER SE

Articulus III: AD QUAE PRAEDICAMENTA DETUR PER SE MOTUS

Articulus IV: UNDE SUMATUR UNITAS NUMERICA MOTUS

Articulus V: QUAE SIT CONTRARIETAS IN MOTIBUS ET UNDE SUMATUR

Liber V: CIRCA LIBRUM SEXTUM PHYSICORUM DE DIVISIONE MOTUS ET CONTINUI PER PARTES

Quaestio XX: DE PARTIBUS ET INDIVISIBILIBUS CONTINUI

Articulus I: QUID SINT PARTES PROPORTIONALES ET INDIVISIBILIA

Articulus II: UTRUM INDIVISIBILIA ET PARTES PROPORTIONALES SINT ACTU INFINITAE IN CONTINUO

Articulus III: UTRUM CONTINUUM COMPONATUR EX SOLIS INDIVISIBILIBUS

Quaestio XXI: DE INCEPTIONE ET DESITIONE RERUM

Articulus I: EXPLICANTUR REGULAE INCEPTIONIS ET DESITIONIS IN PERMANENTIBUS

Articulus II: REGULAE INCEPTIONIS ET DESITIONIS IN SUCCESSIVIS ET INSTANTANEIS ET QUIETE

Liber VI: CIRCA LIBRUM SEPTIMUM PHYSICORUM DE COMPARATIONE MOVENTIUM ET MOBILIUM

Quaestio XXII: DE CONDITIONIBUS REQUISITIS AD MOVENDUM

Articulus I: UTRUM OMNE, QUOD MOVETUR, AB ALIO MOVETUR

Articulus II: UTRUM REQUIRATUR APPROXIMATIO MOVENTIS AD MOBILE, UT OPERETUR

Liber VII: CIRCA LIBRUM OCTAVUM PHYSICORUM DE MOTUS AETERNITATE ET REDUCTIONE IN PRIMUM MOTOREM

Quaestio XXIII: DE MOTU RERUM NATURALIUM ET PROIECTORUM

Articulus I: UTRUM GRAVIA ET LEVIA MOVEANTUR A SE VEL A PRINCIPIO EXTRINSECO

Articulus II: QUA VI MOVEANTUR PROIECTA

Quaestio XXIV: DE AETERNITATE MOTUS ET PRIMO EIUS MOTORE

Articulus I: UTRUM RES PERMANENTES POTUERINT ESSE AB AETERNO

Articulus II: UTRUM REPUGNET RES SUCCESSIVAS FUISSE AB AETERNO

Articulus III: QUID PHILOSOPHUS DEMONSTRET DE DEO EX VI MOTUS

Quaestio XXV: DE SUBORDINATIONE CAUSAE SECUNDAE AD PRIMAM

Articulus I: QUID SIT CONCURSUS SIMULTANEUS, ET QUOMODO DISTINGUATUR A CONCURSU CAUSAE PRIMAE

Articulus II: UTRUM DETUR REALIS ET PHYSICUS CONCURSUS PRAEVIUS IN CAUSA DETERMINANS ILLAM AD CAUSANDUM

Articulus III: EXPEDIUNTUR DIFFICULTATES CIRCA PRAEMISSA

Articulus IV: UTRUM CAUSA PER ACCIDENS, UT CASUS ET FORTUNA, INVENIATUR IN SUBORDINATIONE CAUSARUM

Quaestio XXVI: DE INSTRUMENTIS

Articulus I: QUAE SIT PROPRIA DIFFERENTIA CAUSAE INSTRUMENTALIS A PRINCIPALI

Articulus II: UTRUM IN OMNI INSTRUMENTO REQUIRATUR ALIQUA PROPRIA OPERATIO AD EFFECTUM PRINCIPALIS AGENTIS

↑ Top of work