Cursus Philosophicus Thomisticus, Prima Pars Artis Logicae

John of Saint Thomas

Cursus Philosophicus Thomisticus, Prima Pars Artis Logicae

John of Saint Thomas (1589–1644)

First published 1930

Prima pars artis Logicae (formal logic) of the Cursus Philosophicus Thomisticus of John of St. Thomas (Joannes a Sancto Thoma), from the Reiser edition (Marietti, Turin, 1930), Reiser tomus I, pars prima.

This work is being completed — add a section.


Praefatio I: Praefatio

Lectori.

Brevitatem sectantes otiosum videbitur morosa praefatione diffundi, vel ipsa Spiritus Sancti sententia id praedamnante: «Stultum est ante historiam diffuere, in ipsa vero historia succingi». Ne ergo taedium et onus lectori in ipso limine iniciamus, tantum admonuerim studii nostri scopum eo collimasse, ut ad brevem et concisam methodum pro viribus Logicae et Philosophiae disciplinam iuxta S. Thomae sensum redigeremus. Idcirco non solum visum est eius solidam sequi et imitari doctrinam, sed ordinem, brevitatem modestiamque aemulari.

Ut methodum ordinemque sequeremur, in operis fronte Logicam in duas partes dividimus. Prima dialecticas disputationes, quas Summulas vocant, complectitur et circa formam logicalem versatur. Secunda, circa praedicabilia et praedicamenta ac libros Posteriorum, tractat de instrumentis logicalibus ex parte materiae et posterioristicae resolutionis, ut abundantius in initio huius libri adnotamus.

Ut brevitatem imitaremur, immensam inextricabilium quaestionum silvam et spinosa sophismatum dumeta excidere curavimus, quae audientium mentibus onerosae et pungentes utilitatis nihil, dispendii non parum afferebant. Ad haec metaphysicas difficultates pluresque alias ex libris de Anima, quae disputantium ardore in ipsa Summularum cunabula irruperant, suo loco amandavimus et tractatum de signis et notitiis in Logica super librum Perihermenias expedimus. Quidquid autem in tractatu de termino et aliis locis ad Logicam remittimus, ibidem etiam loca adnotamus. Nec tamen omnino evadere potuimus, quin aliqua libaremus ex praecipuis magisque necessariis difficultatibus, quae et docentibus et discentibus ad logicales quaestiones explicandas conducebant. Curabit autem lector, ut viso aliquo textus capitulo difficultates illi correspondentes inquirat in quaestionibus; sic enim omnes, quae occurrerint, difficultates facilius percipiet et evincere poterit.

Ut denique modestiam (gratiorem inter angelicas S. Doctoris virtutes gemmam) brevi huic annulo exculperemus, placuit sic diversorum auctorum placita aut referre aut impugnare aut sequi, ut plerumque a prolixa citatione et publicatione nominum abstineremus (nec enim haec nostra evulgamus aut contentioni aut aemulationis zelo obsecundantes, sed veritatis inquisitioni servientes, quae doctrinam respicit, non personas); et ut audientium commodo prospiceremus, quibus facilius instillatur doctrina, si non tam auctorum et auctoritatum concertationi quam veritatis solius luctae studeatur. Quam ut multiplicato foenore assequi possis, humanissime lector, tenui hoc, sed affectuoso calamo plenissime peroptamus. Vale.

Praeludium I: QUO PROPONITUR DIALECTICÆ DISPUTATIONIS EXERCITIUM ET PRAXIS

In ipsa fronte artis Dialecticae, quam pro exiguitate nostra explicare aggredimur, formam modumque disputationis tironibus in ipso exercitio et praxi proponere visum est, quae sic breviter explicari potest.

Igitur in quacumque disputatione primo loco arguens proponere curet argumentum, omnino ad formam redactum, omnibus aliis, sive verborum ambagibus sive longis declarationibus amputatis, succincteque ac distincte syllogismum vel enthymema proponat. Et syllogismus continet tres propositiones, quae dicuntur maior et minor et conclusio seu consequens, per notam illationis, quae est particula „ergo”, connexas; ipsa autem connexio vocatur illatio vel consequentia. Enthymema autem continet duas propositiones, quarum prima vocatur antecedens, secunda consequens, eodem etiam modo connexas. V. g. intendo probare, quod vita voluptuosa non sit amplectenda, formo sic syllogismum: «Quidquid honestati virtutis repugnat, non est amplectendum; vita voluptuosa honestati virtutis repugnat; ergo non est amplectenda». Vel si volo formare enthymema ex antecedente et consequente, sic formo: «Vita voluptuosa opponitur arduitati virtutis; ergo non est amplectenda».

Audita propositione argumenti defendens ad nihil aliud attendat, quam ut integre ac fideliter propositum argumentum repetat et interim, dum argumentum resumit, perpendat, an aliqua praemissarum sit vera, ut concedatur, vel falsa, ut negetur, an dubia vel aequivoca, ut distinguatur; item consequentia seu illatio an sit bona vel mala. Resumpto semel argumento et nihil ad illud respondens, secundo repetat et ad singulas propositiones respondeat hoc ordine. Si fuerint tres propositiones et primam videat esse veram, dicat: «Concedo maiorem». Si videat esse falsam, dicat: «Nego maiorem». Si videat non pertinere ad conclusionem inferendam, dicat: «Transeat maior», quamquam hoc verbo modeste et parce utendum est, nec nisi clare constet propositionem impertinenter se habere. Si videat maiorem esse dubiam aut aequivocam, dicat: «Distinguo maiorem», et super terminum, in quo est aequivocatio, faciat distinctionem brevibus verbis, et non confusis. Data autem distinctione non statim illam explicet, nisi vel impugnator id petat, vel non satis clare fuerit prolata, et tunc brevissime illam explicet. Praesertim autem in initio disputationis non consumat tempus in explicandis distinctionibus, sed ab ipsa forma nullatenus recedat. Concessa maiore vel sub distinctione explicata procedat ad minorem et idem observet in negando vel concedendo aut distinguendo, sicut diximus de maiori. Deinde ad conclusionem deveniendo, si est concedenda, dicat: «Concedo consequentiam», si neganda, dicat: «Nego consequentiam». Si autem est distinguenda, non dicat: «Distinguo consequentiam», sed «distinguo consequens»; consequentia enim cum consistat in ipsa illatione, non vero in assertione veritatis, potest esse bona vel mala illatio, et sic concedi aut negari ut bona vel mala, sed non distingui, quia distinctio cadit super aequivocationem aut ambiguitatem propositionis, quatenus habet diversos sensus in significando veritatem, non super ipsam convenientiam illationis. Ipsum autem consequens est propositio illata, quae potest esse certa aut aequivoca aut ambigua, unde quando aequivoca est, distinguitur, et sic non dicitur «distinguo consequentiam», sed «distinguo consequens». Si tamen concedendum aut negandum est consequens, quia id fieri non potest, nisi concedendo aut negando ipsam consequentiam, sufficit dicere, nego vel concedo consequentiam, non vero consequens.

Facta distinctione super aliqua propositione, quoties occurrat eadem aequivocatio, adhibeat eandem distinctionem. Non subdistinguat sensum distinctionis semel concessum, nisi evidenter alia aequivocatio appareat, quae priori distinctione tolli non potuit. Quodcumque falsum, tutius est negare, nec permittere ut transeat, nisi certo constet de malitia consequentiae. Si sensum propositionis non percipiat, ut veritatem aut falsitatem vel aequivocationem discernat, petat ab arguente, ut eius sensum explicet, et tunc resumat.

Denique curet pauca respondere et solum alligari formae argumenti, nec de omnibus, quae dicit, velit rationem reddere, nisi ab ipso petatur, sed totum onus probandi argumenti relinquat; sic enim et argumenti vis formalis innotescit et citius expeditur.

Ad munus argumentatoris pertinet: Primo, non praemittere plures praesuppositiones, nec inculcare plura media, nec propositiones nimis longas aut intricatas proponere, sed succincte ad formam se astringere, non pluribus interrogationibus utendo, sed magis probationes urgendo, nisi quando vis argumenti ad hoc devolvitur, ut petatur ratio dictorum, vel quando status disputationis et punctus difficultatis nondum est sufficienter declaratus. Secundo, prosequatur semper idem medium per suas causas et principia, vel ad inconveniens deducendo, non vero divertat ad aliud medium, nec repetat probationem semel propositam aut eisdem aut aliis verbis, quia utrumque valde prolixum et taediosum est. Denique non semper utatur syllogismo, sed quandoque enthymemate, quod brevius et concisius procedit minusque manifestat vim latentis illationis ideoque maiorem respondenti incutit difficultatem.

Ad munus tandem Patroni seu Praesidentis spectat: Primo, attente totum progressum argumenti et disputationis comprehendere. Secundo, providere, ut forma arguendi et respondendi omnino servetur. Tertio, officium respondentis non assumere vel praevenire, et multo minus impugnatoris, sed provide iuxta quod viderit indigere respondentem, suggerere negationem, concessionem aut distinctionem propositionis. Tandem, in fine iudicium de disputatione breviter ferre et obscura declarare.

Praeludium II: ARTIS LOGICÆ DIVISIO, ORDO, NECESSITAS

In omni arte duo sunt praecipue consideranda, scilicet materia, in qua ars operatur, et forma, quae in tali materia inducitur, sicut in facienda domo materia sunt lapides et ligna, forma autem est compositio, quia ista inter se coordinantur in una figura et structura domus. Materiam artifex non facit, sed praesupponit, formam vero inducit, quae quia proprie educitur ab arte, est etiam principaliter intenta ab illa, utpote factura eius. Est autem Logica «ars quaedam, cuius munus est dirigere rationem, ne in modo discurrendi et cognoscendi erret», sicut ars aedificatoria dirigit artificem, ne erret in facienda domo. Et ideo Logica dicitur ars rationalis, non solum quia est in ratione ut in subiecto, sicut aliae artes, sed quia materia, quam dirigit, sunt ipsa opera rationis.

Et quia ratio ad discurrendum et ferendum iudicium procedit per modum resolutionis, hoc est, in sua principia deducendo et probationes, quibus manifestatur, discernendo, idem est Logicam dirigere rationem, ne erret, ac dirigere, ut recte et debite resolvat. Unde Aristoteles partes Logicae, quae docent certum praebere iudicium, vocavit analyticas, id est resolutorias, quia docent recte et sine errore resolvere. Fit autem recta resolutio tum ex debita forma, tum ex certitudine materiae. Materia sunt res seu obiecta, quae volumus recte cognoscere. Forma autem est ipse modus seu dispositio, qua connectuntur obiecta cognita, ut debite discurratur et cognoscatur, quia sine connexione nec veritas aliqua concipitur, nec ex una veritate ad aliam fit discursus et illatio. Et resolutio ex parte formae dicitur pertinere ad priorem resolutionem, ex parte vero materiae secundum certitudinem et conditiones debitas ad posteriorem resolutionem, eo quod consideratio formae artificiosae est prior in aliqua arte, quam consideratio materiae.

Hinc ergo sumimus divisionem artis Logicae et facimus duas partes: In prima agemus de omnibus his, quae pertinent ad formam artis Logicae et ad prioristicam resolutionem, de quibus egit Philosophus in libris Perihermenias et in libris Priorum Analyticorum, et in Summulis tradi solent tironibus. In secunda vero parte agemus de his, quae pertinent ad materiam logicalem seu ad posterioristicam resolutionem, maxime in demonstratione, ad quam praecipue ordinatur Logica.

Et in hac prima parte formamus brevem textum pro discipulis primum erudiendis, deinde pro provectioribus quaestiones difficiliores disputamus. In secunda vero parte iuxta textum Porphyrii et Aristotelis summatim positum utiliores et graviores subicimus disputationes.

Ordo agendi. — Cum Logica dirigat modum recte ratiocinandi et sint tres actus rationis, in quibus de uno proceditur ad alium, ut docet S. Thomas 1. Poster. lect. 1., non potest melior ordo observari, quam ut tractatum Logicae per has tres operationes distribuamus. Prima operatio nostri intellectus vocatur simplex apprehensio, ut cum intelligo hominem nihil de illo affirmando vel negando. Secunda est compositio aut divisio, cum videlicet ita cognosco rem, ut illi aliquid attribuam vel negem, ut cum dico hominem album aut nego hominem esse lapidem. Tertia operatio est discursus, ut cum ex aliqua veritate nota infero et colligo aliam non ita notam, ut cum ex ista veritate «homo est rationalis» infero «ergo est disciplinabilis». Primum ergo apprehendo terminos, deinde compono ex illis propositionem, denique formo ex propositionibus discursum.

Sic ergo in hac prima parte distribuemus tres libros: Primum pro his, quae pertinent ad primam operationem, ubi agemus de simplicibus terminis. Secundum pro secunda operatione, ubi agemus de oratione et propositione eiusque proprietatibus. Tertium pro tertia, ubi agemus de modo discurrendi et formandi syllogismos et inductionem ceteraque pertinentia ad ratiocinandum.

In secunda autem parte Logicae agemus de his, quae pertinent ad materiam talium operationum, praecipue ut ordinatur ad formandum certum iudicium ex veritatibus necessariis, quod fit per demonstrationem. Veritates autem necessario pendent ex praedicatis essentialibus, quae coordinantur in praedicamentis, et haec ex praedicabilibus, quae dicunt modos praedicandi, ut latius initio secundae partis Logicae explicabitur. Nec est inconveniens, quod de simplicibus et his, quae pertinent ad primam operationem, agatur in Logica bis, quia, ut notat S. Thomas 1. Periherm. lect. 1., de dictionibus simplicibus sub alia consideratione agitur in Praedicamentis, scilicet ut significant simplices essentias, sub alia in libro Perihermenias, scilicet ut sunt partes enuntiationis, sub alia in libris Priorum, scilicet ut constituunt ordinem syllogisticum.

Denique, quia in discursu procedi potest tripliciter ad formandum iudicium, scilicet certo per demonstrationem, topice per opinionem, erronee per sophismata, ideo Aristoteles postquam in libris Posteriorum egit de demonstratione et scientia, agit in Topicis de opinativo et in Elenchis de sophistico syllogismo.

Necessitas huius artis maxima est, tum generali ratione omnium artium, quae necessariae sunt, ut homo in suis operibus recte et sine errore dirigatur, tum specialiter, quia Logica dirigit opera rationis, ex quibus omnis discursus et ratiocinatio pendet, ut recta sit et sine errore et ordinate procedens, quod utique valde necessarium est homini ratione utenti. Sed de hoc amplius q. 1. prooem. secundae partis Logicae.

Liber I: DE HIS, QUÆ SPECTANT AD PRIMAM OPERATIONEM INTELLECTUS

Caput I: DEFINITIO TERMINI

Varie de definitione termini sentiunt auctores, secundum quod considerant in eo diversos respectus vel officia, sive partis componentis orationem quomodocumque, sive partis principalis et per modum extremi tantum, sive per modum terminantis resolutionem propositionis et syllogismi, sive per modum praedicati et subiecti.

Et quidem considerationes istae verae sunt et omnes in termino locum habent, sed oportet videre, quaenam convenientius explicet naturam termini, ut pertinet ad praesens. Cum enim mens nostra in scientiis resolutorie procedat, et praesertim in Logica, quae Analytica ab Aristotele dicitur, quia resolutoria, oportet, quod sit designabile ultimum elementum seu terminus huius resolutionis, ultra quod non fiat resolutio ab arte, sicut etiam in naturali generatione materia prima est ultimum principium resolutionis, alioquin vel procedetur in infinitum, vel non fiet perfecta resolutio. Et quia idem est terminus resolutionis et principium compositionis, id quod fuerit ultimum elementum, in quod composita logicalia resolvuntur, dicitur etiam primum, ex quo cetera componuntur.

Hoc igitur attendentes dicimus nos agere in praesenti de termino sub conceptu ultimi elementi, in quod terminatur omnis resolutio compositionis logicae, etiam ipsius propositionis et orationis, quia ab hoc ut a primo et simpliciori convenit incipere. Et licet Aristoteles in 1. Priorum definierit terminum per id, «in quod resolvitur propositio ut in praedicatum et subiectum», tamen ibi non definivit terminum in tota sua latitudine, sed contracte, ut deservit ad fabricam et compositionem syllogisticam, in qua syllogismus constat ex tribus terminis, quatenus sunt extrema in propositionibus et induunt habitudinem partis syllogisticae, id est illativae. Ceterum alibi consideravit Aristoteles terminum sub universaliori ratione, ut etiam est communis nomini et verbo, et non sub vocabulo termini, sed sub vocabulo dictionis, ut induit ordinem componentis enuntiationem, non habitudinem inferentis in syllogismo. Unde D. Thomas 1. Periherm. lect. 8. § Excludit exponens illud verbum Aristotelis: «Nomen ergo et verbum dictio sit sola», inquit: «Et videtur ex modo loquendi, quod ipse imposuerit hoc nomen ad significandum partes enuntiationis». Datur ergo secundum Aristotelem et D. Thomam aliqua ratio communis partibus enuntiationis, quam Philosophus dictionem, nos terminum vocamus, quia in ipso omnis resolutio terminatur, non solum syllogismi, sed etiam enuntiationis, quae ex simplicibus componitur et consequenter in illa resolvitur. Et ibidem lect. 5. § Ostendit dicit S. Thomas, quod aliquando nomen sumitur, prout communiter significat quamlibet dictionem, etiam ipsum verbum. Et in opusc. 48. in initio vocat terminos „partes enuntiationis”. Ab hac ergo communissima acceptione termini tamquam ab ultimo elemento totius resolutionis logicae dicimus esse incipiendum et de illo tradendam definitionem.

Et sic definitur terminus seu dictio non per extremum propositionis tantum aut per praedicatum et subiectum, sed per aliquid communius, scilicet «id, ex quo simplex conficitur propositio»; vel potius imitantes Aristotelem, qui nomen, verbum et orationem per voces definit, quia sunt signa nobis notiora, definitur: «Vox significativa ad placitum, ex qua simplex conficitur propositio vel oratio». Ut autem comprehendit mentalem terminum et scriptum, definietur: «Signum, ex quo simplex conficitur propositio».

Dicitur signum vel vox significativa ad excludendum voces non significativas, ut blitiri, sicut illas exclusit Aristoteles in nomine et verbo; et cum omnis terminus sit nomen, verbum vel adverbium, si nihil horum est vox non significativa, non est terminus, ut latius in quaestione de hac re ostendam. Dicitur ad placitum ad excludendas voces significativas naturaliter, ut gemitus. Dicitur ex qua simplex conficitur propositio ad excludendam ipsam propositionem seu orationem, quae non est primum elementum componens, sed est aliquid compositum ut totum, et si aliquando componit, non simplicem, sed hypotheticam propositionem componit.

An vero terminus sit extra propositionem actu pars, quantum ad essentiam et habitudinem partis, licet non quoad exercitium componendi, dicemus infra q. 1. de Termino, art. 3.

Caput II: DEFINITIO ET DIVISIO SIGNI

Quia ergo tam terminus quam oratio et propositio et reliqua instrumenta logicalia per significationem definiuntur, eo quod intellectus cognoscit per conceptus significativos et loquitur per voces significativas, et in universum omnia instrumenta, quibus ad cognoscendum et loquendum utimur, signa sunt, ideo ut logicus exacte cognoscat instrumenta sua, scilicet terminos et orationes, oportet, quod etiam cognoscat, quid sit signum. Signum ergo definitur in communi: «Id, quod potentiae cognoscitivae aliquid aliud a se repraesentat».

Quae definitio ut melius innotescat, oportet considerare, quod est quadruplex causa cognitionis, scilicet efficiens, obiectiva, formalis et instrumentalis. Efficiens est ipsa potentia, quae elicit cognitionem, sicut oculus, auditus, intellectus. Obiectum est res, quae movet vel ad quam tendit cognitio, ut cum video lapidem vel hominem. Formalis est ipsa notitia, qua redditur potentia cognoscens, ut visio ipsa lapidis vel hominis. Instrumentalis est medium, per quod obiectum repraesentatur potentiae, sicut imago exterior Caesaris repraesentat Caesarem. Obiectum est triplex, scilicet motivum tantum, terminativum tantum, motivum et terminativum simul. Motivum tantum est, quod movet potentiam ad formandam notitiam non sui, sed alterius, sicut imperatoris imago, quae movet ad cognoscendum imperatorem. Terminativum tantum est res cognita per notitiam ab alio obiecto productam, sicut imperator cognitus per imaginem. Terminativum et motivum simul, quod movet potentiam ad formandam cognitionem sui, sicut quando paries in se videtur.

Igitur facere cognoscere latius patet quam repraesentare, et repraesentare quam significare. Nam facere cognoscere dicitur de omni concurrente ad cognitionem; et sic dicitur quadrupliciter, scilicet effective, obiective, formaliter et instrumentaliter. Effective, ut de ipsa potentia efficiente cognitionem et de causis ad eam concurrentibus, ut de Deo movente, intellectu agente seu producente species, habitu adiuvante etc. Obiective, ut de ipsa re, quae cognoscitur. V. g. si cognosco hominem, homo ut obiectum facit cognoscere seipsum praesentando se potentiae. Formaliter, ut de ipsa notitia, quae tamquam forma reddit cognoscentem. Instrumentaliter, ut de ipso medio deferente obiectum ad potentiam, ut imago imperatoris defert imperatorem ad intellectum quasi medium, et hoc medium vocamus instrumentum. Repraesentare dicitur de omni eo, quod aliquid fit praesens potentiae, et sic dicitur tripliciter, scilicet obiective, formaliter et instrumentaliter. Obiectum enim repraesentat se obiective, ut paries, notitia repraesentat formaliter, vestigium instrumentaliter. Significare dicitur de eo, quo fit praesens aliquid distinctum a se, et sic solum dicitur dupliciter, scilicet formaliter et instrumentaliter.

Hinc nascitur duplex divisio signi. Nam qua parte signum ordinatur ad potentiam, dividitur in signum formale et instrumentale; quatenus vero ordinatur ad signatum, dividitur penes causam ordinantem illud in naturale et ad placitum et ex consuetudine. Signum formale est formalis notitia, quae seipsa, non mediante alio, repraesentat. Signum instrumentale est, quod ex praeexistente cognitione sui aliquid aliud a se repraesentat, sicut vestigium bovis repraesentat bovem. Et haec definitio solet tradi communiter de signo. Signum naturale est, quod ex natura rei repraesentat quavis impositione et consuetudine remota; et sic repraesentat idem apud omnes, ut fumus ignem. Signum ad placitum, quod repraesentat aliquid ex impositione voluntatis per publicam auctoritatem, ut vox homo. Signum ex consuetudine, quod ex solo usu repraesentat sine publica impositione, sicut mappae supra mensam significant prandium. De his omnibus, quae ad naturam et divisionem signorum spectant, late agimus in Logica q. 21. et 22.

Caput III: DE QUIBUSDAM DIVISIONIBUS TERMINORUM

Prima divisio termini est in mentalem, vocalem et scriptum. Mentalis est notitia seu conceptus, ex quo simplex conficitur propositio. Vocalis supra est definitus cap. 1. Scriptus est scriptura ad placitum significans, ex qua simplex conficitur propositio.

Terminus mentalis, si attendamus ad diversas species essentiales eius, dividitur penes obiecta, a quibus species notitiarum sumitur. Et sic non agimus de divisione illorum in praesenti, sed solum agimus de quibusdam generalibus conditionibus notitiarum seu conceptuum, quibus distinguuntur varii modi cognoscendi. Et nota, dividi hic notitiam simplicem, id est pertinentem tantum ad primam operationem; agimus enim de divisione termini mentalis, terminus autem ad primam operationem spectat. Unde in hac divisione notitiarum non includitur aliqua notitia pertinens ad discursum aut ad compositionem; nulla enim istarum est terminus vel simplex apprehensio. Et similiter removetur omnis notitia practica et quae dicit ordinem ad voluntatem, quia voluntas non movetur a simplici apprehensione termini, sed a compositione seu iudicio de convenientia rei, ut dicemus in libro de Anima.

Igitur notitia, quae est simplex apprehensio, seu terminus mentalis PRIMO dividitur in notitiam intuitivam et abstractivam. Quae divisio non solum amplectitur notitiam intellectivam, sed etiam sensuum externorum, quae semper sunt notitiae intuitivae, et internorum, quae aliquando sunt intuitivae, aliquando abstractivae. Notitia intuitiva est notitia rei praesentis. Et dico rei praesentis, non praesentatae ipsi potentiae; esse enim praesens pertinet ad rem in seipsa, ut est extra potentiam, esse praesentatam convenit rei, ut obiectae ipsi potentiae, quod omni notitiae commune est. Notitia abstractiva est notitia rei absentis, quae opposito modo intelligitur ad intuitivam.

SECUNDO dividitur notitia ex parte conceptus in conceptum ultimatum et non ultimatum. Conceptus ultimatus est conceptus rei significatae per terminum, ut res, quae est homo, est significata per vocem „homo”.

TERTIO dividitur conceptus in directum et reflexum. Reflexus est, quo cognoscimus nos cognoscere, atque ita habet pro obiecto aliquem actum vel conceptum aut potentiam intra nos. Directus est, quo cognoscimus aliquod obiectum extra conceptum nostrum, nec reflectimus supra cognitionem nostram, ut cum cognoscitur lapis vel homo.

Secunda divisio termini pertinet proprius et principalius ad terminum vocalem, et sic dividitur terminus in univocum et aequivocum. Terminus univocus dicitur, qui sua significata eodem conceptu significat, ut ly homo significat omnes homines, ut conveniunt in eodem conceptu naturae humanae. Et intelligitur in eodem conceptu simpliciter, non proportionaliter tantum uno, sicut analoga, quae saltem proportione unum dicuntur, ut in Logica q. 13. dicemus. Aequivocus terminus dicitur, qui sua significata non eodem, sed pluribus conceptibus significat, id est non ut conveniunt aliquo modo etiam proportionaliter, sed ut differunt, sicut canis significat animal et sidus. Et ideo non datur aequivocatio in conceptu ultimo mentis, ut dicemus cit. loco Logicae art. 2., quia conceptus est naturalis similitudo, et si est unus, repraesentatum eius est unum, si autem plura attingit, est ut conveniunt in aliqua ratione una, quod est proprium univocorum. Et ideo haec divisio proprie tangit terminum vocalem, in quo invenitur aequivocatio, id est unitas vocis cum pluralitate significationis, quia significatio ad placitum est, non naturalis. Vide etiam, quae dicuntur in Logica q. 23. art. 4. circa secundum argumentum.

Et adverte, quod Aristoteles definit in Antepraedicamentis aequivoca, «quorum nomen commune est, ratio vero significata diversa», quia illa definitio dabatur de rebus significatis per nomen aequivocum vel univocum, quae dicuntur aequivoca aequivocata, id est aequivoce significata. Nos vero definivimus hic terminos aequivoce vel univoce significantes, qui dicuntur aequivoca aequivocantia, id est aequivoce vel univoce significantes.

Dividitur aequivocum in aequivocum a casu et a consilio. Primum est simpliciter aequivocum et convenit ei definitio data. Secundum est analogum, et est id, quod significat sua significata, ut sunt unum secundum quamdam proportionem, et non simpliciter, sicut sanum dictum de animali et de herba. De his tractamus in Logica q. 13. et 14.

In praesenti nota duas regulas pro analogis. Prima: Analogum per se sumptum stat pro famosiori significato; sicut dicendo „homo” et nihil addendo, quod restringat vel determinet, stat pro homine vivo, non pro picto. Secunda: In analogis vel aequivocis talia sunt subiecta, qualia permittuntur a suis praedicatis vel restrictionibus, id est quando nomen significat plura, determinatur ad standum pro aliquo iuxta exigentiam praedicati vel restrictionis, ut si dicas: «Canis latrat», stat pro cane, qui est animal. Has regulas explicamus in Logica q. 13. art. 2.

Tertia divisio termini est in categorematicum et syncategorematicum, quasi latine dicas significativum seu praedicativum et consignificativum. Categorematicus est, qui aliquid per se significat. Ubi ly „per se” coniungendum est cum ly aliquid, id est significat aliquid, quod repraesentatur ut aliquid per se, id est non ut adverbium aut modificatio, sed ut res quaedam, sicut cum dico „homo”. Terminus syncategorematicus est, qui aliqualiter significat, ut adverbium velociter, faciliter, signum omnis, quidam, etc. Et dicitur aliqualiter significare, non quia vere et proprie non significet, sed quia significatum eius non repraesentatur ut res per se, sed ut modus rei, id est exercendo modificationem alterius rei.

Caput IV: DE ALIIS DIVISIONIBUS TERMINORUM

Quarta divisio est termini categorematici in varias subdivisiones, quarum una non subordinatur alteri, sed quasi ex aequo conveniunt termino. Et reduci possunt istae subdivisiones ad quinque praecipuas.

PRIMA est: Terminus categorematicus alius communis, alius singularis. Terminus communis est, qui significat plura divisim, ut homo. Et intelligimus plura divisim, id est communicabiliter ad plura; significat enim aliquid, quod vel ex parte rei significatae vel saltem ex modo concipiendi non repugnat intelligi ut communicatum pluribus, qua ratione etiam hoc nomen „Deus” est terminus communis propter modum significandi illum ex parte nostri conceptus, ut explicamus in Log. q. 5. art. 3. Terminus singularis est, qui unum tantum significat, ut Petrus, hic homo, id est, qui non habet significatum communicabile pluribus, nec etiam ex modo significandi. — Et hic adiungitur divisio termini in collectivum et divisivum. Collectivus, qui in singulari plura copulatim significat, ut ly populus, Salmantica etc., quia aggregantur ex pluribus. Divisivus, qui unum in singulari vel plura divisim significat, ut Petrus, homo.

SECUNDA SUBDIVISIO: Terminus categorematicus alius absolutus, alius connotativus. Absolutus, qui significat aliquid per modum per se stantis, id est ad modum substantiae, sive in se substantia sit, ut homo, sive ad modum substantiae, ut si accidens sine subiecto concipiatur, ut albedo. Connotativus, qui significat aliquid per modum alteri adiacentis, ut album, caecum. Unde connotativum debet habere unum significatum principale et in recto, quod est idem cum suo absoluto, ut album et albedo, et aliud in obliquo, scilicet illud, cui adiacet et in quo invenitur. Et non significat connotativum in obliquo et de connotato, nisi illud, cui vere convenit, non cui imaginario et falso. Nec sufficit connotare obiectum sicut scientia, sapientia, quae sunt absoluta, et tamen respiciunt obiecta sua et connotant illa, sed debet connotare subiectum, in quo invenitur. Et cave, ne confundas connotativum, concretum et adiectivum. Nam concretum solum opponitur abstracto et potest inveniri in termino absoluto, ut homo est concretum et absolutum. Dicitur ergo concretum, quod significat aliquid tamquam constitutum ut quod, sicut homo, abstractum vero, quod significat aliquid, ut quo constituitur, sicut humanitas. Adiectivum etiam opponitur substantivo, non connotativo. Unde potest inveniri connotativum, quod non sit nomen adiectivum, ut pater, creator, licet omne adiectivum sit connotativum.

TERTIA SUBDIVISIO: Terminus categorematicus alius primae intentionis, alius secundae intentionis. Terminus primae intentionis est, qui significat aliquid secundum id, quod habet in re vel in suo proprio statu, id est secluso statu, quem habet in intellectu et prout conceptum, sicut album, homo ut in re. Terminus secundae intentionis est, qui significat aliquid secundum id, quod habet per conceptum mentis et in statu intellectus, sicut species, genus, et alia similia, quae logicus tractat. Et dicuntur ista primae et secundae intentionis, quia id, quod convenit alicui secundum se, est quasi primum in illo et status proprius; quod vero convenit alicui, secundum quod est intellectum, est quasi secundum et secundus status superveniens primo, et ideo vocatur secundae intentionis, quasi secundi status.

QUARTA SUBDIVISIO: Terminus categorematicus alius complexus, alius incomplexus. Terminus complexus est terminus, cuius partes sunt per se significativae, ut homo albus. Terminus incomplexus, cuius partes non sunt significativae seorsum, ut homo.

Et nota duo: Primum, quod terminus complexus etiam potest esse oratio, sed sub alio modo et formalitate est oratio, sub alio est terminus. Est oratio, quando considerantur illae partes significativae ut componentes unum totum, quia quasi attribuendo unum alteri sistit ibi intellectus ut in quodam toto composito. Est terminus, cuando considerantur illae partes significativae non ut componentes totum, sed ut facientes quamdam partem compositam ex aliis partibus, ordinabilem tamen de se ad componendum totum, sicut caput est pars hominis, composita tamen ex aliis partibus, ut oculis, auribus, ore etc. — Secundum est, quod ut terminus sit complexus, debet habere partes significativae per se, id est habentes et exercentes suam significationem etiam intra ipsum complexum, quod componunt, ita quod si aliqua pars deponeretur a sua significatione, complexum destrueretur. Unde praecipua ratio termini complexi est, quod suae partes subordinentur pluribus conceptibus, ut docet S. Thomas, 1. Periherm. lect. 4. Qua ratione termini compositae figurae, ut equifer, legifer etc., apud dialecticum sunt incomplexi, quia subordinantur unico conceptui incomplexo et unica significatione sunt impositi, ita quod, licet equus deponeretur a sua significatione in se ipso, adhuc ly equifer significaret idem.

QUINTA DIVISIO pertinet ad comparationem terminorum inter se. Nam alii sunt impertinentes seu disparati, id est, quorum unus nec alterum infert nec alteri repugnat, ut album et dulce, doctus et iustus. Alii sunt pertinentes, id est quorum alter alterum infert vel alteri repugnat; et ideo dividuntur in pertinentes sequela et pertinentes repugnantia. Pertinentes sequela, quia se consequuntur et comitantur, ut homo et risibile; pertinentes repugnantia, quia opponuntur et repugnant inter se, ut videns et caecum, calidum et frigidum. De pertinentibus repugnantia agitur in Postpraedicamentis in cap. de Oppositis et infra agendo de oppositione propositionum; et ideo hic supersedendum est.

Caput V: DE NOMINE

Egimus hucusque de termino tamquam de simplici parte orationis et complectente in se omnes partes propositionis, quomodocumque illae partes sint. Nunc specialiter descendimus ad partes, quibus ipsa oratio de necessitate construitur, et dividimus illas non secundum varium modum significandi, sicut hucusque fecimus de termino, sed secundum diversum modum componendi et construendi orationem. Quae apud dialecticum sunt duae, scilicet nomen et verbum, de quibus agit Aristoteles in 1. Periherm. Et ut notat S. Thomas ibi lect. 1., sola ista duo considerantur a dialectico ut partes orationis praetermissis aliis, quia solum ista, scilicet nomen et verbum, de necessitate requiruntur ad enuntiationem, eo quod sine illis nec simplex enuntiatio stare potest. Nomen ergo componit enuntiationem tamquam extremitas, verbum tamquam uniens et medium copulans; et sic habent diversum modum in construendo propositionem.

Nomen ergo definitur ab Aristotele, quod est «vox significativa ad placitum sine tempore, cuius nulla pars significat separata, finita et recta». Ita definit Aristoteles 1. Periherm., et ibi explicat S. Thomas lect. 4.

Primae tres particulae sunt expositae in definitione termini scilicet „vox significativa” et „ad placitum”. Reliquae quatuor sunt propriae nominis et discriminant nomen ab his, quae proprie nomina non sunt.

Illa ergo particula „sine tempore” distinguit nomen a verbo, quod significat cum tempore, ut cap. seq. videbitur. Et ideo ly „sine tempore” in nomine non excludit tempus ut rem significatam, sed significationem cum tempore tamquam modum significandi, quia nomen significat rem ut extremum stans, verbum ut fluens seu uniens et agens; omnis autem actio tempore et motu occurrit.

Dicitur „cuius nulla pars significat separata”, ad excludendam orationem et terminum complexum; illam, quia oratio non est nomen, sed componitur ex nomine; istum, quia terminus complexus non est nomen, sed plura nomina; eadem autem ratio est entis et unius entis.

„Finita” ponitur ad excludendum nomina infinita, ut non-homo. Ubi nota, quod ly „non-homo”, si sumatur in vi duarum dictionum tamquam negatum, est quid complexum et excluditur per priorem particulam „cuius nulla pars” etc. Si vero sumatur in vi simplicis dictionis, sic est infinitatum et excluditur a ratione nominis, non quia non possit esse pars propositionis ut praedicatum et subiectum, sed quia non habet modum nominis, qui est notare et determinatum aliquid significare. Nomen autem infinitatum non significat aliquid determinatum, sed tollit determinatum significatum; et quia tollendo significatum procedit, non autem ponendo, nomen non est. Ubi discerne, quod non est propria vis nominis infiniti non significare aliquid, nam hoc nomen „nihil” non significat aliquid, sed tollere significatum, quod est in aliquo nomine. Et ideo iure excluditur a ratione nominis, quia tollit significatum nominis, et non ponit nec habet officium ponendi, sed tollendi notamen significatum.

„Recta” ponitur ad excludendos casus obliquos, per quos nomen declinatur, ut hominis, homini etc. Et excluduntur isti a nomine, quia per se non sunt nomina, sed ratione sui principalis seu nominativi, a quo derivantur et a quo cadunt. Unde nominativus et obliquus significant eandem rem, sed non exercent significationem eodem modo, quia obliqui non exercent illam, ut conducit ad significandam rem tamquam quid et ut extremum quoddam in se, sed ut alterius et respective ad alterum. Unde sequitur, quod non reddant suppositum verbo substantivo, sed impersonali, ut «poenitet me», et sic faciunt orationem reductive seu subintelligendo nominativum, ac si diceretur: «Poenitentia tenet me».

Caput VI: DE VERBO

Definitur verbum ab Aristotele, quod est «vox significativa ad placitum cum tempore, cuius nulla pars significat separata, finita et recta, et eorum, quae praedicantur, semper est nota». Ita Aristoteles 1. Periherm. et D. Thomas ibi lect. 5. Primae tres particulae, scilicet „vox significativa” et „ad placitum” in definitione termini explicatae sunt.

Particula „cum tempore”, quae ponitur ad differentiam nominis, nihil aliud designat quam significare rem aliquam per modum motus aut actionis et passionis, eo quod motus mensuratur tempore; et significare cum tempore est significare non ipsum tempus, ut res quaedam est, id enim fit per nomen, sed significare rem aliquam ut mensuratam tempore. Tunc autem mensuratur tempore, quando significatur ut fluens secundum aliquem motum aut actionem; motus enim et actio primo et per se mensurantur tempore. Unde fit, quod quando verbum absolvitur a tempore, ut cum dico: «Homo est animal», et in aliis propositionibus aeternae veritatis, non desinit verbum significare cum tempore, id est per modum actionis seu fluxus, sed desinit restringere veritatem propositionis, ut dependeat a tempore, id est quod non uniantur extrema ratione solius temporis et dependenter ab aliquo temporali, sed per suam intrinsecam quidditatem, licet hoc ipsum per modum temporis et actionis significetur. De quo vide infra q. 3. art. 1.

Quinta particula „cuius nulla pars significat separata” ponitur ad differentiam orationis et ad excludendum verba complexa, quae non sunt unum verbum, sed plura verba, sicut diximus de nomine. Nec verbum sive adiectivum sive substantivum subordinatur duplici conceptui, ita ut significet rem aliquam, ut significet actionem seu motum quasi modum unionis seu compositionis; haec enim non sunt duo significata nec duo conceptus, sed unum significatum cum tali modo significandi. Sicut etiam nomen significat rem per modum per se stantis, ubi res et modus per se stantis non sunt duo significata, quia nulla res significatur sine aliquo modo. Et ipsum verbum „est”, sive sit de secundo adiacente, ut quando dico: «Petrus est», sive de tertio adiacente, ut cum dico: «Petrus est albus», addendo tertiam vocem ut praedicatum, semper significat idem, scilicet esse, quia ut dicit S. Thomas 1. Periherm. lect. 5. in fine, ista actualitas est communiter omnis formae, sive substantialis sive accidentalis, et inde est, quod quando volumus significare quamcumque formam inesse alicui, significamus per verbum „est”, unde ex consequenti significat compositionem. Ita D. Thomas.

Sexta particula „finita” excludit verbum infinitum, ut: «Non-ambulat», eadem ratione, qua et nomina infinita exclusa sunt a ratione nominis. Et distinguitur verbum negatum a verbo infinitato, quod negatum respondet conceptui complexo, scilicet ipsius verbi et particulae „non”, verbum autem infinitatum respondet unico conceptui, sicut diximus de nomine, et verbum negatum facit propositionem negativam, infinitatum autem non. Quodsi verbum intra propositionem positum infinitatur, non est quantum ad copulam et unionem extremorum (haec enim per negationem numquam infinitatur, sed negatur efficitque propositionem negativam), sed solum quoad rem significatam infinitatur, ut infra q. 3. art. 2. dicetur.

Septima particula „recta” ponitur ad excludenda verba obliqua. Et sicut in nomine illud dicitur obliquum, quod declinat et cadit a proprio modo nominis, quod est significare per modum quid et per se stantis, obliquum autem significatur ut alterius; sic in verbo obliquum dicitur, quod cadit a modo proprio verbi, quod est significare cum motu et actione, quando scilicet significat actionem de praeterito aut futuro etc., quia haec simpliciter non est actio, sed tantum illa, quae est praesens, unde per declinationem temporum fit obliquatio verbi.

Ultima particula „et eorum, quae praedicantur, semper est nota” ponitur ab Aristotele et D. Thoma, ideoque et nos illam ponimus, licet ab aliis omittatur. Et ponitur ad excludendum participium, quod quidem potest poni tam ex parte praedicati quam subiecti, licet significet cum tempore. Et tamen excluditur a ratione verbi, quia verbum semper ex parte praedicati se tenet, quia vel significat ipsum praedicatum vel requiritur ad coniungendum praedicatum subiecto. Et ideo est nota, id est signum eorum, quae dicuntur, id est quae praedicantur, quia componit et unit illa subiecto, ut dictum est. Si quando vero ponitur ex parte subiecti, ut verbum infinitivi modi, est, quia tunc verbum accipitur in vi nominis, non per modum verbi. Ita D. Thomas 1. Periherm. lect. 5.

Liber II: DE HIS, QUÆ PERTINENT AD SECUNDAM OPERATIONEM INTELLECTUS

Caput I: DE ORATIONE IN COMMUNI ET EIUS DIVISIONE

Definitur oratio ab Aristotele: «Oratio est vox significativa ad placitum, cuius partes separatae aliquid significant ut dictio, non ut affirmatio et negatio». Ita Aristoteles 1. Periherm. et D. Thomas ibid. lect. 6.

Definitur hic oratio in communi tam respectu orationis perfectae quam imperfectae, simplicis aut hypotheticae. Et primae tres particulae explicatae sunt in definitione termini. Illa autem particula „cuius partes significant separatae” non potest melius explicari quam dicendo, quod oratio subordinatur conceptui composito, ut ex D. Thoma elicitur, 1. Periherm. lect. 6., ita quod etiam intra ipsam orationem habeantur partes componentes ipsam, quae distinctis et separatis conceptibus correspondeant ut componentibus unum totum. Et ratione primi dictiones compositae figurae, ut respublica, signifer etc., non sunt oratio, quia non respondent duplici conceptui, sed uni, licet voces separatae ab oratione diversa significent. Ratione vero secundi distinguitur oratio a termino complexo, quia terminus complexus habet etiam partes significantes et plures conceptus, sed per modum partis ulterius componentis, non per modum totius compositi.

Ultima particula ponitur ab Aristotele et D. Thoma ad designandum, quod partes orationis ad minus debent esse significativae „ut dictio”, id est ut terminus, et non requiritur, quod sint affirmatio et negatio. Nam etiamsi oratio sit hypothetica et habeat partes, quae constant ex affirmatione et negatione, tamen quia etiam ipsa simplex affirmatio et negatio oratio est et debet resolvi in partes significativas, quae significant solum ut simplex terminus, et non ut affirmatio, ideo ad definiendam orationem in communi ponitur id, quod omni orationi commune est, scilicet habere partes, quae sint simplices termini seu dictiones.

Dividitur autem oratio prima sui divisione in perfectam et imperfectam. Perfecta oratio dicitur secundum Divum Thomam 1. Periherm. lect. 7. illa, «quae perfectum sensum generat in animo auditoris», imperfecta, «quae sensum imperfectum generat».

Dicitur autem perfectus vel imperfectus sensus, non quia una importet assensum, altera non, una verum aut falsum, altera non, sed ex eo praecise, quod una, scilicet perfecta, non reddit suspensum intellectum et quasi expectantem totum sensum orationis, sed perfecte complet et exprimit integram sententiam, sicut cum dico: «Deus est summum bonum». Imperfecta vero, quae non integrum sensum explicat, sed quasi suspendit intellectum, ut cum dico: «Petrus disputans», «si dormiatis», «cum transiret», et similia. Quae orationes valde affines sunt terminis complexis et solum differunt ex modo componendi et coniungendi terminos, quia in oratione coniunguntur per modum totius, etsi imperfecti et cum suspensione, in termino complexo per modum partis compositae.

Caput II: DE MODO SCIENDI

Caput III: DE DEFINITIONE

Caput IV: DE DIVISIONE

Caput V: DE ARGUMENTATIONE

Caput VI: DE PROPOSITIONE SIVE ENUNTIATIONE

Caput VII: DE DIVISIONIBUS PROPOSITIONIS

Caput VIII: DE MATERIA PROPOSITIONUM

Caput IX: DE PROPRIETATIBUS PROPOSITIONIS ET QUO ORDINE TRACTANDÆ SUNT

Caput X: DE SUPPOSITIONE

Caput XI: DE DIVISIONIBUS SUPPOSITIONIS

Caput XII: REGULAE SUPPOSITIONIS

Caput XIII: DE RELATIVIS

Caput XIV: DE AMPLIATIONE, RESTRICTIONE, ALIENATIONE

Caput XV: DE APPELLATIONE

Caput XVI: DE OPPOSITIONE

Caput XVII: DE CONDITIONIBUS REQUISITIS AD SPECIES OPPOSITARUM PROPOSITIONUM ET REGULIS COGNOSCENDI IPSAS OPPOSITIONES SPECIALES

Caput XVIII: DE AEQUIPOLLENTIA PROPOSITIONUM

Caput XIX: DE CONVERSIONE PROPOSITIONUM

Caput XX: DE MODALIBUS

Caput XXI: DE QUANTITATE, QUALITATE, OPPOSITIONE ET AEQUIPOLLENTIA MODALIUM

Rotuli I: ROTULI COMPOSITARUM MODALIUM

Rotuli II: ROTULI DIVISARUM CONSTANTIUM DICTO DE TERMINO COMMUNI

Caput XXII: DE REDUCTIONE MODALIUM AD SUAS DE INESSE

Caput XXIII: DE HYPOTHETICIS PROPOSITIONIBUS

Caput XXIV: DE EXPONIBILIBUS

Liber III: DE TERTIA OPERATIONE INTELLECTUS

Caput I: DE CONSEQUENTIA ET DIVISIONE EIUS

Caput II: DE INDUCTIONE

Caput III: DE ORDINE ET MODO RESOLVENDI TERMINOS PER ASCENSUM ET DESCENSUM

Caput IV: DE SYLLOGISMO EIUSQUE MATERIA ET FORMA

Caput V: DE DIVISIONE SYLLOGISMI PENES MATERIAM ET FORMAM

Caput VI: EXPLICANTUR OMNES TRES FIGURAE ET MODI SYLLOGISMORUM

Caput VII: DE REDUCTIONE SYLLOGISMORUM IMPERFECTORUM AD PERFECTOS

Caput VIII: DE SYLLOGISMO EXPOSITORIO

Caput IX: DE MODO INVENIENDI MEDIUM

Caput X: DE PRINCIPIIS, QUIBUS INNITITUR TOTA ARS SYLLOGIZANDI

Caput XI: QUIBUS PRINCIPIIS UNIVERSALITER INNITITUR BONITAS CONSEQUENTIAE

Caput XII: DE PRINCIPIIS DEFECTUUM MALAE CONSEQUENTIAE

Caput XIII: DE DEFECTIBUS IN PARTICULARI

Circa I: CIRCA SYLLOGISMUM.

Defectus I: DEFECTUS COMMUNES.

Caput XIV: DE FALLACIIS

↑ Top of work